VIRTUTEM esse Rei publicae necessariam iam superiore libro exposui; de fide, Religioneque demonstravi: superest nunc ut de ceteris agam virtutibus, quae Principi, Senatoribus, civibus necessariae sunt. De vita civili ago, et ad quam nos ipsa finxit, promovetque natura. Quamvis enim in oeconomia, privatisque commerciis, et vita virtus ipsa plurimum valeat, in Re publica tamen omnino omnis virtus est necessaria. Quocumque loco eius praesidium cessit, eo hostis admittitur. Silentium tacitas evertit Amyclas; libido Colchos, et Cretam: avaritia Romanam urbem armillis taxavit: credulitas Zopyrum proditorem recepit: ambitione omnia paene regna interierunt. Ubicumque vel parvus a recto excursus est, ictibus patet Res publica: nec tam parvum vitium est ullum, quod non magnis regnis evertendis sufficiat, si contemnas. Oraculum est Pythagorae.
[Gap desc: Greek words]
Sola enim virtus potens est, cetera nugae sunt: opes, moenium robur, classis, exercitus, auxilia, si extra virtutem sint, aliud non efficiunt, quam ut maiore sonitu terrefaciant cadentium ruinae. Nondum lapsis moribus ad servitutem impellere populum ne quidem potuit Manlius, at corrupta Re publica, etiam Claudio principes adulantur, et Neronem in Divos reserunt. Omnium autem virtutum exempla res publica desiderat, ut omnium artium studiosos, et gnaros. Si enim alicuius virtutis exempla defuerunt per interrupta valla hostis invitatur.
Mali, sed callidi Imperatoris, qui facilius recte sentiret, et loqueretur, quam saceret, ultima verba fuerunt. Turbatani Rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo. Senex, pedibus aeger, firmum imperium Antoninis meis relinquam, si boni erunt: Imbecillum, si mali, Oraculum fuit, mali fuerunt, cito imperium, seque perdiderunt,
Parum vero est in tanto corpore unum sanum esse membrum; Non enim stare civitas poterit, quam unius, aut paucorum virtus erigit, si multitudinis impetus in vitia cogit, et raptat. Summum quidem est in rectore momentum ad virtutem, crebro tamen multitudinis vitia praeponderant. Flexibiles quamcumque in partem ducimur a principe, atque ut ita dicam, sequaces sumus: huic etiam cari, huic probati esse cupimus; qui frustra speraverunt, dissimiles: eoque obsequii continuatione pervenimus, ut prope omnes homines unius moribus vivamus. Plin. paneg. Nullum itaque praestabilius, ac pulchrius munus Deorum veteres putarunt, casto, et sancto, et Diis similimo principc. Si enim voluptates, et opes anteferat virtuti princeps, necesse est populum celeri contagione fieri vitiosum.
§. 2. Opus est autem omnium virtutum, uno quasi, et individuo corpore; omnes enim inter se aptae connexaeque sunt, et ut Stoici dicere
consueverunt [Gap desc: Greek words] , inse parabiles. Non assentior illis, qui unam virtutem officiis diversam esse rentur. Stoicum hoc dogma est. Sic enim Chrysippus apud Laertium loquitur. [Gap desc: Greek words] . Virtutes invicem comitari, non solum quod qui unam habet, omnes habeat, sed quod qui secundum unam operatur, secundum omnes operetur: Nec virum esse perfectum, qui non omnes virtutes habeat, nec actionem perfectam, quae non fiat secundum omnes virtutes.
Non est tanta virtutum coniunctio, quantam illi comminiscuntur, nulla ut absque alia essc possit, sed tamen nulla in suo statu omnino absque aliarum societate et consortio perfecta est. Nam una alteri adminiculo est, ut actiones perfectas, et costanter efficiat, una alteram tutatur, et invulnerabilem facit, atque hoc est, quod Cicero 5. de finibus, et deinde Hieron. admonet. Cum sic copulatae connexaeque sint virtutes, ut omnes omnium participes sint; nec alia ab aliapossit separari, tame proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus, proeliisque cernatur, Temperantia in voluptatibus, prudentia in delectu. Et Seneca Epist. 67. Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur fort asse, cum unam promptu sit, et maxime appareat, patientia. Ceterum illic est fortitudo: cuius patientia et perpessio, et tolerantia, rami sunt. illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium: quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre. illic est constantia, quae deici loco non potest, et propositum nulla vi exter quente dimittit. illic est individuus ille comitatus virtutum. Quic quid honeste fit, una virtus facit, sed de consilii sententia. quod autem ab omnibus virtutibus comprobatur, etiamsi ab una fieri videtur, optabile est.
§. 3. Omnes omnium participes sunt. Atque hoc necesse est fieri in Re publica. Alioqui uni solitariae virtuti continget, quod militi, quem in acie solum sodales destituerunt, quem fortissime pugnantem a tergo, aut latere, furtiluo vulnere deicit, etiam ignavissimus hostium. Fortitudo Samsonis castitatis subsidio nudata concidit, atque in vinculis et squalore iacuit. Oziae regis magnas virtutes sacrilega ambitio a Re publica removit, Ioannem Machabaeum intemperantia evertit. Nostros quoque si consideremus, omnes interdum virtutes uni vitio cessisse inveniemus. Quid Tertullianum tanta eruditione, gravitate, sanctitate Ecclesia eiectum Montanistis impegit, nisi superba, suique iudicii nimium tenax pervicacia? Quid Hosium toto orbe clarum iam extrema aetate transversum egit, nisi tormentorum metus? Tot enim virtutes, laboresque fortitudine destituti uno velut impulsuconciderunt. Originem iudicandi praecipitatio, et quaedam erga ingenium suum indulgentia perdidit.
Cum vero rarum sit esse virum in Re publica omnium virtutum comitatu munitum; cum etiam munitissima omnia, aliqua sui parte fragilia sint; in Re publica tamen necesse est has virtutes omnes esse; aliorum ferocia consiliis prudentium temperanda: aliorum levitas gravitate coercenda; voluptates castigandae, ambitio premenda, ita ut nulla virtus sit, quae non moribus, verbisque doceatur. Cum igitur haec in unum aliquem bona raro conveniant: id agat Res publica ut saltem sparsa habeat. Difficillimum est aliquem proelio strenuum, et bonum consilio esse. Haud crebro par ingenium castrisque, togaeque. Sic igitur cives suos moderetur legislator, ut alius mentem, alius manum commodet: et bellicosa dextera consilio prudentis feriat, vitetque hostem, quo sit invicta.
§. 4. Coniunctio etiam, conspiratioque virtutum in moderatione quadam cernitur, quae in mediocritate consistit. Est in omnibus quaedam firmitas, quae eo maior est, quo plures adsunt; quemadmodum illa acies firmissima est, quae et plurimos, et optimos milites habet. Omnes etiam aequalitate aliqua actionum directrice reguntur. Omnes in una prudentia devinciuntur: non est enim ulla actio virtutis, nisi quam prudentia direxerit. Impetus est non virtus, quod temere fit, et licet bono eventu factum sit, non tamen bene factum est.
§. 5. De virtutibus igitur politicis instituenda erit oratio, sed de veris: hypocrisin enim simulationemque iam libro praecedente repudiavi. Nunc etiam hoc moneo; quod vetustissimum est, et ultimum erit, nisi fallor civitatum malum; vitia virtutum nominibus non esse honestanda. Licentiam appellant libertatem, audaciam putant fortirudinem, avaritia frugalitatis, prodigalitas magnificentiae, superbia maganimitatis nomine, velut involucro rudibus animis imponunt. In scholis adolescentuli cum aequales, voce ambigua coeperint, aut contorta argumentatione irretierint, veluti victores gaudent, et victi dolent. Sed in civitate multos non verba, sed res ipsae implicant, atque in fraudem inducunt. Ingeniosior est ad excogitandum simulatio ipsa veritate. Plin. paneg. Monet et illud Horat.
Ut qui conducti plorant in funere, dicunt,
Ac faciunt prope plura dolentibus ex animo.
Vitia sub virtutum nomine obrepunt, adulatio amicitiam blanditiis vincit, et amicum saepe pellit adulator, hoc ipso gratiosus, quo laedit. Temeritas si felix est, ut fortitudo laudatur, Timidum, cautum; ignavum, moderatum, blandi inimici vocant. Saepe enim mala honesti speciem obtulerunt.
§. 6. Denique haec ita intellegi cupio, ut virtute opus esse sciant, non impetu. Virtuti inest ordo, decor, constantia, omnium actionum habet inter se concordiam, ipsa dividit officia, ipsa omnia moderatur. Plurinium obest, quod illi qui historias legunt, subitam agendi cupidinem, quam [Gap desc: Greek words] appellant, mox admirantur, et in virtutis censu locant. Multi aliquid generoso, liberali, temperato animo fecerunt; sed semel, iterumque forte, uno facto tota vita discordat, tales periculosissime ad Rem pub. adhibentur, nam opinionem habent viri boni, vitia perditorum. Gessit aliquid, quod recium fuit, aut cui recti inest similitudo, sed casus fuit ille, non morum exercitatio. In civitate autem forti, constanti, et quae iudicio, prudentiaque nitatur, virtute opus est.
Virtutes autem in Re publica requiro, Prudentiam, Iustitiam, Fortitudinem, Temperantiam, quaeque omnia illa continet, cum vera caritate amicitiam. Quae ut varias in se partes complectuntur, variisque vitiis ex adverso urgentur, ita magnam disputandi matetiam suppeditant. Sed nunc de prudentia dicamus.
§. 1. PRudentia est habitus agendi cum vera ratione circa illa, quae homini bona sunt, aut mala. Ari. 6. Ethic. cap. 1. ac D. Thom. 2. 2. quaest. 47.
vocat rectam rationem agibilium, [Gap desc: Greek words] . Clarior est aliorum ex Cicerone definitione. Rerum gerendarum, omittendarumque scientia. Eodem enim recidit illa: Rerum appetendarum, fugiendarumque scientia, aut: Bonarum, et malarum, et neutrarum scientia. Prudentia igitur lat issime patet, et in omnium. virtutum actionibus versatur, omnibus limites certos, modumque quasi inculpata dictatrix praefinit,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Oculus igitur, cynosura, duxque est omnium virtutum, neque enim temperantia, neque iustitia, neque fortitudo est, nisi quam prudentia moderatur. [Gap desc: Greek words] , non potest bonum esse aliquid proprie sine prudentia, docet Aristot. l. 6. Ethicor. c. 5. Cum enim virtus omnis in medio, in electione, et modo consistat, sine illa rectrice, et dispensatrice non potest medium eligi, nec modus inveniri; sine hoc perpendiculo non nisi ruina exstruitur; magnes ille cursum navigationis ad scopum felicitatis immotum dirigit, facemque praelucet, qua exstincta omnia in tenebris sunt. Hinc igitur divinae lucis radium Res publica per tantas tenebras in connivis oculis persequatur. Ubi enim non est gubernator prudens, populus corruet, salus autem, ubi multa consilia. Prov. 5.
§. 2. Prudentiam perfectam omnibus in rebus primas tenere necesse est, [Gap desc: Greek words] omnia prudentiae obtemperant.
Functiones eius sunt, con silio rem exquirere, in eoque recta intellegere, ac seligere, noxia resutare. Quid ex pluribus potissimum sit agendum? et an omnino agendum sit, constituere? expressit hoc ingeniosissimus Poetarum:
Tibi dextra bello
Utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro,
Tu vires sine mente geris, mihi curafuturi est,
Tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
Eligit Atreides: Tu tantum corpore prodes,
Nos animo; quantoque ratem, qui temperat, anteit.
Remigis officium, quanto est dux milite maior,
Tantum ego te supero.
Huius igitur si expers sit Res publica, senatus, princeps; quid aliud esse dicemus, quam Cyclopem exoculatum, qui validas vires in ventum effundat? scopulis illidat? et sua tandem mole obruat?
§. 3. Partes prudentiae sint innumerae, tot nimirum quot virtutum, et rerum faciendarum genera. Solet tamen dividi in certas species, ordinis et disciplinae gratia. Alia enim in singulis ac privatis actionibus cernitur, quae latissime patet, omnia enim officia complectitur, quae ad animi compositionem, ornatumque pertinent; alterius munus est, rem familiarem, ac domum administrare, quam vocant Oeconomicam. Quae vero praestantissima est; Politica nominatur, quae paci, et bello, Regno, Aristocratiae, Politiae, legibus, praesidet; totque res ac tam magnas, tam dissimiles moderatur, atque in fines suos deducit, quot opus est eum cognoscere, excipere, disponere, qui morosissimum animal, hominem regit. Hominem, cuiusnatura avida est libertatis, cui adeo molestum est imperium, ut etiam utilia, iusta, et benigne imperantibus, maligne pareat; [Gap desc: Greek words] inquit Thucyd. Schol. Rectores odio sunt, quia libertatis amans est humanum genus.
§. 4. Integram vero prudentiam constituunt octo partes: quarum consideratio omnibus in actionibus magnam vim habet. Memoria, docilitas, ratio, intellectus, sollertia, providentia, circumspectio, cautio. Ad consilium enim dandum illa fere concurrunt. Primo sane ad sententiam in Re publica dicendam, consiliumve dandum multarum rerum memoriam, vividamque seu doctrina, seu experientia comparatam, eventum, causarumque recordationem requiro. Qui ea quae ante ipsum facta sunt, ignorat, semper puer est. Tam multa scripta sunt, tam varia, ut vel truncum instruere possint; verum illa est ingenii humani imbecillitas, ut cum adversa legunt, et prospera, sibi bene ominentur, et quae blanda sunt, credant. Memoriam Caesaris, aut Mithridatis etsi admiror, in principe non postulo; rerum tamen insignium, non modo veterum, sed recentium quoque eventa, prudentiae consideranda duco. Non est quidem memoria prudentiae nomine digna, eximie tamen prudentes quosdam legimus, qui memoria claruerunt. Mithridates Ponticus viginti et duas gentes, sua quamque lingua alloquebatur, Cyrus suorum militum, L. Scipio populi Romani nomina reddere potuit, Cyneas senatum Romae, et ordinem equestrem postridie quam Romam venerat, nominatim compellavit. Adrianus, Seneca, Portius Latro, alii excellenti memoria valverunt, verum illa miracula vix singulis saeculis fuerunt, ea quae in usum venire possunt, principi meo propono. Prudentia in eo sit, et utilium rerum cogitatio: cibus cum naturam suam retinet, et indigestus stomacho innatat, oneri est, et valetudinem irritat ac premit, cum in sanguinem ivit, vires ministrat, et venas implet, ita quoque rerum cognitionem non in memoria tantum residere, sed transire in ingenium oportet, consiliorumque firmitatem, ac constantiam salutari succo roborare, et fulcire. Nihil magis obest prudentiae, quam imperitorum inconsulta temeritas, qui vel rerum humanarum nullam partem tenent, vel historiam sine meditatione leviter attigerunt, quos tamen animadverti, vel creberrimos in citationibus sese ostentare. Similes eos Calvisio Sabino, et plane geminos iudico, cui in summa memoriolae inopia, incogitantiaque avidissima erat gloriae cupido, refert Seneca epi. 27. Calvisius Sabinus memoria nostra fuit dives: et patrimonium habebat libertini, et ingenui. Numquam vidi hominem beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat, ut illi modo nomen Ulyssis excederet, modo Achyllis, modo Priami: quos tam bene noverat, quam paedagogos nostros novimus. Nemo vetulus nomenclator, qui nomina non reddit, sed imponit, tam perperam tribus, quam ille Troianos, et Achivos persalutabat. Nihil ominus eruditus volebat videri. Hanc itaque compendiariam viam excogitavit, magna summa emit servos, unum qui Homerum teneret, alterum qui Hesiodum: novem praeterea singulos assignavit. Magno emisse illum non est quod mireris, non invenerat: faciendos locavit. Postquam haec familia illi comparata est, coepit convivas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret versus, quos referret, saepe in medio versu excidebat. Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum arrosor, et quod sequitur, arrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut Grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus, centenis milibus sibi constare singulos servos: Minoris, inquit, totidem scrinia emisses. Ille tamen in ea opinione erat, ut putaret se scire, quod quisque in domo sua sciret. Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem agrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset. Et quomodo possum? Vix viluo. Noli, obsecrote, inquit, istud dicere, non vides quam multos servos valentissimos habeas? Calvisio sunt multo illi molestiores, qui
varias e locis communibus historias corraserunt, easque sine ordine, sine ratione temporis, sine decore et prudentia recitant.
§. 5. Memoriam non semper, sed frequenter tamen comitatur, alterum ad actiones prudentiae adiumentum, [Gap desc: Greek words] seu docilitas, quam hoc loco ad actiones prudentiae astringo. Magni est animi, cum ex se ipso non habeat omnia, sine verecundia discere, nec modo e libris, quod facilius arrogantia facit, quia sibi imperitiae suae conscia est; sed a collegis, in curia, in concilio principis, eorum sententias etiam iuniorum audire, iudicare; tuam quam dixeris sententiam cum meliore commutare. Hac in parte gravissime delinquunt saepe prudentes, dum non, quod est optimum factum, sed quod optimum ipsi censuerunt, pertinaciter urgent.
§. 6. Praestantior est docilitate, sed rarior, solerria, [Gap desc: Greek words] , cum celeri animi motu ratio, modusque expediendae difficultatis invenitur. Subita enim, et brevi tempore res arduas componit, nomen et auctoritatem parat. Itarem omnium intricatissimam, cui nec testes, nec alia documenta aderant, felici sollertia Salomon diiudicavit, et sine minis, tormentisque arcana litigantium elicuit, cu enim gladio controversum infantem dividi, et cuique partem dari iussisset, mox verus affectus matrem, et crudelitas alienam ostendit.
§. 7. Quarta pars est ratio seu intellegentia, quae scilicet habitus est ex cognitis, perspectisque alia cognoscendi, diiudicandique facultas: Qui namque plurima cognovit, in usum ca, cum opus est, discursu, atque agitatione mentis, inque publicum commodum deducat, necesse est. Bellum erat Crotoniatis contra Sibaritas, horum utpote luxu perditissimorum, equi sic erant condocefacti, ut ad certos modos tubae, saltum ederent, atque ad choreas verterentur: Crotoniatae cum ingenium, disciplinamque eam cognitam haberent, in sua commoda verterunt; harnioniam enim Sibariticae saltationis imitati, equitatu saltantem, turbatumque, (iumenta enim consuetae cantionis auditu ad usitata ludrica ita impulsa sunt, ut nec ordines servari, nec regi acies posset) facile obtriverunt.
§. 8. Tria praecipue ratio illa spectat, Primo, ut provide, deinde circumspecte, tertio, ut caute agat.
Providentia itaque pars est prudentiae, quae futura prospicit, et praesentia ad illa ordinat. Nam cum futura praevidet, ita praesentia disponit, ut facile illa excipiantur; cum praesentia intuetur, ea quae cuentura sunt, facile coniectat, atque ut vel avertantur mala, vel mollissime cadant, efficit, vel ut bona oportunissima sint, sua cura, et sollicitudine atrendit. Numquam satis laudata est, et unicae in Re publica curae esse debet [Gap desc: Greek words] , futurorum antequam fiant providentia. Quamvis enim timidae sint, et incertae providentiae nostrae, vere tamen monet nos hominum omnium sapientissimus. Callidus videt malum, et abscondit se, parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia. Prov. 22. et: Astutus videt periculum, et absconditur, simplices perrumpunt, et damnum accipiunt. Improbi sed providi tamen regis dictum fuit, cum Romam venalem diceret, si emptorem invenisset, ex praesentibus eventum prospiciebat, et iam emptores imminebant. Scipio victa Graecia, et Carthagine interitum Rom. prospiciebat, itaque luxui resistendum iudicabat, sed mores vicere curam, et deliciis suis ruit gentium victrix, praedasque orbis terrarum ferocissimis barbarorum reliquit. Sic melius de Fabio cunctatore Hannibal hostis, quam Romae amici, iudicabat. Cum enim tarditatem cuncti in opprobrium eius interpretarentur, solus enim Hannibal timebat, et nubem illam in monte pendentem tempestates aliquando daturam praesagiebat.
In hac rerum praesentium, futurarumque comparatione, dispositioneque circumspecte, et caute iudicandum, agendumque.
§. 9. Prudentia finem bonum, et ea quae ad finem ducunt, bona, vel adiaphora proposita habet. Sed parum est illa recte habere, nisi et omnia adiuncta, quaeque rem circumstant circumspiciantur, quae pars prudentiae circumspectio nominatur. Imperatorum effigies olim honore civili colebantur, officium videri poterat, sed quia statuis illis divorum effigies iungebantur, idololatriae crimen erat legitimi magistratus venerationi connexum, prudentiae igitur fuit circumspicere, ne dum Imperatorem honorarent, daemonem colerent. Macrinus ad imperium evectus, cum disciplinam militarem lapsam agnovisset, eamque crucibus, et inusitatis poenis sarcire, et restaurare statuisset, finem rectum propositum habuit, sed circumstantiam neglexit; considerare enim debuit, circumstantiam quae prima erat; nempe inveteratam, roboratamque castrorum licentiam, quae numquam uno impetu, sed particulatim convelli debet. Magnaeres constantiae, sed tamen calamitates auxit. Valentinianum Tribunum, postea factum imperatorem, regnante Iuliano aquis austricis aedituus idolo Iatra conspersit, is illi et alapam dedit, et vestis partem cui gutta inciderat abscidit, sicque tyrannum ad persecutionem acuit, zelum laudo, circumspectionem requiro. Magis laudo Christianos Antiochenos, qui cum prudenter ex more Ecclesiae tum durante, idolothytis abstinerent, eaque lege Iulianus ad eorum contumeliam et inopiam abusus, omnes in foro cibos sacrificiis polluisset, libere cibis vescebantur, et inter vescendum idola irridebant; Tyranni enim malitia, gentiumque opprobria faciebant, ut ingenua libertate magis, quam anxietate Christus coleretur.
§. 10. Magnum etiam momentum habet, in prosequendis bonis, cautio malorum. Multa enim commoda in Re publica deserenda sunt, etiam usu recepta, etiam diu inculpata, ut, quae consequi solent mala evitentur: Semper quid obstet virtuti considerandum est, ne casu unico totus labor pereat. Cautionibus plenae syngraphae sunt, et contractus, vita nostra paene vacua est. Quot sibi formulis cavent emptores, et auro carius verbulum actis inseritur? Res publica tot obnoxia malis neglegenter habetur? In consilium primo vires hostium, et cuncta obstantia mittuntur, Antiochus cum opes, et arma aurea intuetur, victoriam animo antecepit, Hannibal, qui Romanorum militiam noverat, omnia illa in praedam cessura arbitratur. Raro virtutis illa pars etiam perfectissimos comitatur. Cassius et Brutus du ryrannide liberare patriam satagunt, non satis perspecta voluntate Antonii, aliorumque civili sanguine gaudentium, tres crudelissimos, pro uno moderato, tyrannos patriae imposuerunt.
§. 11. Ultimum quod ad veram prudentiam pertinet, est intellectus, sive vera aestimatio principiorum moralium, ex qua regulae, actionesque prudentiae deducuntur. Quemadmodum enim omnes scientiae suae quaedam habent principia, ex quibus ratiocinatione certa, ac vera conclusiones derivant, ita quoque prudentia certis nititur principiis generalibus, quae omnes vera iudicant, cum primo intuitu apprehenderint. Sunt illa: Deum colendum, iuste agendum, magistratui ebediendum,
ceteraque, quae omnes consensu vera iudicant. Principiis igitur prudentiae, non ipsa modo virtute carent, quorum animis tanta vitiorum insidet caligo, ut ad tam claram lucem trepident, obcaecenturque. Quod rarissimum est, etiam in pessimis, omnes enim fere etiam dum scelera moliuntur, honestos praetextus quaerunt.
§. 12. Atque haec generatim de prudentia hunc in modum statuo: quam principi, senatuique commendo, et leges eius generatim trado.
Prima: Nihil parvi aestiment in Re publica, quod maioris commodi, vel periculi potest esse momentum. Improvisa leti vis rapuit, rapietque gentes, immo vis contempta. Parthum Romani metuunt, et puer male cinctus percegrina metuentibus dominabitur. Davidem metuit Isboseth, sed a latronibus occiditur. In Persas Philippus armatur, et a Pausania trucidatur.
Secunda. Ut more bonorum medicorum morbi causas arte praeveniant, quicumque prudenter, non impetu Rem publicam administrant, omnia pericula antevertant, nutantem columnam fulcire est facile, iacentem erigere, operosum. Itaque semper aliarum rerum publicarum, ut Atheniensis, Corinthiae, Spartanae, Tyria, Carthaginiensis, cadavera, aliarum cicatrices, et [Gap desc: Greek words] intueantur, ut iva vulnera caveant.
Tertia. Certo statuendum omnibus Regibus, Rebus publicis, populisque omnia regna, quae hactenus perierc [Orig: periêrc] , bellis, seditionibusque, imprudentia periisse. Quamvis enim iniquitates accumulatae poenam meritam attraxerint, consilia tamen omnia corrupta fuere [Orig: fuêre] , ne resisti posset inimicis. Libere omnes historias appello, inter tot regnorum commutationes, civitatum eversiones, gentium excidia, migrationes, unam [Gap desc: Greek words] quaero, et nullam invenio, nec tu leotor invenies. Imperium occidentale videamus. Imperatores imbelles, et inconsiderati, militiae duces barbari, Stilico, Arbogastus, Aetius. Quae enim umbrae imperatorum? Maximus, Auitus, Maiorianus, Severus, Anthemius, Olybrius, Glycerius, Nepos, Augustulus? Omnes obnoxii barbaris. Ne vero ulla subsidia adessent, Aetius occiditur, et quidem manu Valentiniani Imperatoris. Eudocia Gensericum Romam advocat. Theodoricus in Aquitania Suevos occidit. Ricimer in dominum coniurat, Basiliscus in Africam profectus in gratiam Asparis et Ardaburii Genserico tradit classem Imp. Constantinopolitani. Orestes, et Odoacer in vindictam advocantur: Fuere [Orig: Fuêre] vero ca tempora, ut omnes quasi ex composito, per iocum imperatores, crearent et occiderent, administratio vero sub praefectorum tyrannide adeo intolerabilis fuit, ut teste Saluiano lib. 4. ex urbibus sui Romani Imperii incolae ad barbaros transfugerent, et duram servitutem miserabili libertati anteponerent.
Quarta. Summa lex prudentiae est, sibi non fidere, lubenter alios audire.
Quinta. Nullam umquam tanta sapientia Rem publicam esse gubernatam, in qua non multa sapientes, populusque desiderarint: Idque rectores populorum certo sibi persuadeant, magnis se cum subditorum querelis imperare. Multis enim malis, et plerisque contraria cupientibus imperant, et ipsi saepe aberrant.
Sexta. Subditorum contra magistratum nemo queratur, nisi is sit, qui sine domesticorum querela domum administraverit, sine vicinorum offensione urbem habitaverit, sine agnatorum litigiis hereditatem adierit: Si enim illi in exiguo lacu tantas excitant tempestates, quid mirum est, in vasto oceano, ubi libera est ventis pugna, procellas oriri?
§. 1. NUlla est difficilior, quam de prudentia disputatio; Multi enim verentur, ne nimis multi sint prudentes, ne vulgata vilescat sapientia, ipsi sibi solis tantum decus arrogare vellent. Principis sit, inquiunt, sapientia, a quo consilium derivatur, sitque ea paucorum, qui circum principem sunt, velut in oboediendo, exhauriendisque imperiis omne studium insumatur. Nemo doctior, nemo sit principe prudentior. Moscorum illi consuetudinem laudant, apud quos infra magnum ducem sapere omnes oportet, et prudentiae nimis studiosum esse, crimen est maiestatis. Probantitaque consilia tyrannorum, ut vivida, et prompta ingenia de medio tollant, ne quisquam sit, qui non bene facta censeat, aut traducat. Arcadum illi laudant veterem stoliditatem, Lesbios, et Cumanos asinos, Abderitanae plebis pectora, Thracum puerilitatem, qui ultra quatuor numerando progredi non poterant, quique ducem minantem, se scalis quas fieri curarat, ad Iunonem ascensurum, eosque accusaturum, reveriti, omnia concesserunt, quae petebantur. Brasilienses, Americanos, Guineos, uno verbo, aurea mancipia, verueces, truncos esse subditos iustum censent. Ego vero contra omnino affirmo; Rei publicae expedire omnino, ut omnes sapientia, iudicio, ingenio valcant, ut de Re publica, deque privatis rebus iudicare queant. Verae sapientiae non officit verissima, et maxima simplicitas, cum dominus columbinam simplicitatem, cum serpentina sagacitate iungi iubeat. Astutos, callidos, dolosos a Re publica cives relego, sapientes, cautos, circuspectos, intellegentes non modo utiles arbitror, sed etiam adhaec summa cura instruendos.
§. 2. Ratio pseudopoliticorum est, ut imperitia, imprudentiaque, et inconsiderantia, prompti, ac faciles sint ad imperia, ne iussa principum discutiant, ut consiliariorum, aulicorum, senatorum orationibus, suasionibusque credusi acquiescant. At vero ista potius docendo prudentiam, quam in stultitiam eos coniciendo, atque in ea detinendo consequentur. Non utar argumento Stoicorum, ut dicam omnes qui summum sapientiae fastigium non attigerunt, stultos, ac proinde insanos esse, ideoque pseudopoliticorum insanientem esse prudentiam, qui Rem publicam comminiscantur, in qua ipsi soli sapere videantur, ceteram turbam Terebintho stultiorem velint. Ad Chrysippi porticum illa pertinent, quemadmodum virtutum, peccatorumque paritas, quod vel idcirco non credo, quia tota Stoa cum hactenus sapientem se nullum dedisse fateatur, necesse est Cleanthem, Zenonem, Chrysippum, ceteros ex ea secta insanire, decet autem insanorum in Re publica auctoritatem nullam esse, cum enim agnatis commendari eos oporteat, ius dicendae sententiae, censendique, domestico iudicio amiserunt. Haec omitto: Si enim illa sequerer, nemo rex, nemo consul, nemo praetor, omnes insani essent, nemo enim sapiens. Civili et humano more loquor. Non expedit, nec regno, nec Aristocratiae, multo minus Politiae, cives esse insipientes, bardos, stupidos, quales AEthiopes circum promontorium viride, Brasiliani, Mexicani, olim Thraces,
Phryges, Arcades, aliique quoram ruditas proverbiis politiorum gentium derisa fuit.
§. 3. Prima ratio est valida, et ex natura rei sapientiam istorum errantem resutat. Callicones enim, quibus illi civitatem impletam esse volut, nec dignitatem magistratus, necparendi obligatione satis perpendunt, ideoque nec facile, nec constanter parent. Principis officium toga palmata, sceptro, diademate, pompa comitum, venationibus, mensarum ferculis definiunt. Quae curae premant, quae tormenta vexent umbratilem illam felicitatem ne suspicari quidem valent.
§. 4. Hinc et alia ratio consequitur: Nempe a talibus non amari magistratum, cum causas amandi non agnoscant, atque inde, quod est pessimum, ut solo metu officium faciant, evenire solet. Iungit amicitias similitudo morum, (inquit Quinct.) nescio quomodo inter se animorum lumina vident, et agnoscunt, nec quisquam in altero amare potest, nisi quod tacitus probat. Consortium enim rerum, et personarum habere nequeunt, ut in commune vivant, multo minus principis causa, velut amici, se morti opponent, impendentve. Numquam in illis fungis amicitia vigebit, cum qua, et pro qua moriantur. Nec enim iudicio, nec prudentia, nec publici boni respectu quicquam tales agunt.
§. 5. Tertia ratio est: Turba illa omnium est inconstantissima, ideoque a mobilitate tam lubrica impendens imperium fragile est. Stulta enim multitudo levi momento ducitur, credula verbis speciosis, itaque et Herculem Gallicanum fingunt catena aurea ex ore pendula ducere stolidas gentes auribus, et Thraces cum scalas fieri cernerent, quibus accusator ad Iunonem ascendcret, extimuerunt. Omnibus imposturis stoliditatem videmus obnoxiam. Una oratione a regibus abalienatos populos historiae edocent. Athenis stultus populus ab oratoribus ducebatur, Romae fubrostrarii Tribunorum erant mancipia. Omne barbarum est [Gap desc: Greek words] stultum, simplex, facile enim de cipitur; Sed e contrario infidum. Traiani litterae tot victas gentes indicant, ut nomina retinere difficile fuerit, sed quia barbarae, eadem levitate, qua accesserant, rebellarunt, Anno Christi 116. Indaei Cyrenenses omnium rerum praeterquamnequitiae rudes, levi occasione defecerunt, duce Andrea, et ducenta milia interempta sunt, nec minor ruditas eorum, quos Artemion seduxit, et maior etiam clades; nam atrocius totidem immisso excrcitu trucidati sunt. Quid Munceri et Campani seditionem excitavit, nisi rudis malitia populi, officium suum ignorantis, et novis rebus studentis? abnegata enim religione, proclive erat etiam Rem publicam immutare.
§. 6. Quarta ratio, Non potest populus stupidus hostibus resistere; nam bellum prudentiae, artis, et stratagematum est; Cyrus quam facile totum orbem, Hispani quam facile Indias coeperunt, nec mole corporum, nec viribus, nec multitudine comparandi? Tot annos aequo paene marte, resistit pars Belgii, et tam latae ditiones sub iugum veniunt, reges suos deserunt; quia nec illos tueri, nec sua defendere norunt. Perinde igitur illi consulunt principi, ac si Imperator milites stolidos, qui audire tubam, ferireque tantum possunt, seligat. Prudentiam in proelio, in castris, in praesidio, non desideres. Hoc anno pugna Lusitani contra barbaros decertarunt, historiam hunc in modum narrant Indicae litterae. Accedebat alia classis ab Acenis ingens (populi sunt Insulae Sumatrae Lusit anorum hostes aeterm) navium ducentarum, e quibus sexaginta triremes erant, et quadriremes nostratibus maiores, quarum tormenta lapideas glandes triginta quadragint ave pondo evomebant. In ea classe (quam una cum Holandis in Malaae permciem conspir asse credi potest) rex Acenorum ipse navigabat, et cum eo sexaginta milia bellatorum. Ineam classem ex improviso quatuor Lusit anorum classes inciderunt, et ausu, dubites, maiori, an fortuna? invaserunt, ac perturbatam post acerrimum proelium profligarunt, exacto inter proeliandum toto biduo. Triremes hostium aut quadriremes ad quadraginta demersae, mortalium triginta milia cecidisse seribuntur. In ipsa quippe confusa multitudine ipsa in se mutuo tormenta certabant, aliorum navigiorum multitudo periit, centenario maior Lusit anorum navis una, correpto incendio, casune an hostium vi tot a arsit.
Ecce quid Lusitanis prudentia, dexteritasque contulit, quomodo barbari sua stoliditate perierunt?
§. 2. Denique quis fervum stolidum potius, quam prudentem velit? Servum qui nihil agat ratione, sed impetu impingatur, quocumque movetur, quid huic committere praeter pistrinum tuto poteris? Cives igitur vis eos, qui ire non possint, sed feredi sunt? Quos cum mens tua sapientis, destituerit, in medio rerum turbine stupentes hostis opprimat? Stulti vita ingrata est, trepida est, tot a futurum fertur. Non de Babae, et Ixionis vita tantummodo Seneca loquitur, quos stoliditas nobilitavit; Sed de eorum vita quos prudentia pseudopolitica simplices nominat. Illos enim praesentium fastidium, futurorum malorum securitas, levium hominum ostentatio in nocitura praecipitat. Tales cives, subditos, desensores patriae quaeris, quorum fatuitas se ipsa citius inimico vendet, quam vincet?
Sed quoniam de Re publica agimus, exempla nos etiam vetera docere possunt. Barbaris et stupidis peritiores, sapientioresque imperarunt. Bellum Troianum decennio victores, victorque exercuit, obsidione una dimidia stipendia fecerunt, qui Tirones primas castrorum praetenturas iecerunt, veterani, manu, dolisque adiuti moenia subruerunt. Sparsi deinde per terras Antenor, Diomedes, Aeneas, Acestes, ceteri regna condiderunt, prudentes et gnari regnandi. Graeci politiores Ioniam, Italiae, Africaeque partem optimam obtinuerunt. Vere Seneca, de Consol. ad Heluiam. Quid sibi volunt in mediis Barbarorum regionibus Graecas urbes? quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo? Scythia, et totus ille ferarum indomit arumque gentium tractus, civitates Achaiae Ponticis impositas litoribus ostentat. Non perpetuae hiemis saevitia, non hominum ingenia. ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domus suas obstiterunt. Atheniensis in Asia turba est: Miletus LXXV urbium populum in diver sa effudite totum Italiae latus, quod insero mali alluitur, maior Graecia fuit. Tuscos Asia sibi vindicat: Tyrii Africam incolunt: Hispaniam Poeni: Graeci se in Galli am immiserunt, in Graeciam Galli: Pyrenaeus Germanorum transitus non inhibuit: per invia, per incognita ver savit se humana levitas. Cuncta si examines, prudentium, legibus, disciplinaque utentium, licet paucorum in multas, immanes, fortes imperium fuisse, historia, quae est magistra prudentiae, demonstrabit. Germani quidem, Gallique olim sedes mutarunt, sed regna non nisi post occuparunt, cum ad cultum edocti essent. At Graeci cultui, et Graecis cultiores Tyrii diuturna longaque imperia fundarunt.
Hoc igitur agendum principi, ut omnes quantum fieri potest, in omnibus, praecipue autem prudentia exerceantur. Sic enim et facile reget, bona ratione, bona lege, eos qui rationem ducem sequi didicerunt: Et errantes leniori imperio
corriget. Plus enim proficit corretio apud prudentem, quam centum verbera apud stultum. Stultitia enim omnium malorum mater est, quae semper incipit vivere, levissimas habet occasiones ad perfidiam, callidioribus velut aureum pecus lucro est.
§. 1. ASTUTIA, versutia, similiaque in utramque partem accipi solent. Augustinus Epist. 29. Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione coutraria, ut imprudentia prudentia. Sunt autem quaedam, quia tantum vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae, non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosin intellegi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuenit, quae saepe astutiam in bono ponit. Unde; Estote astuti ut serpentes. Et illud: Ut et innocentibus det astutiam. Quamquam et apud illos, Romanae linguae disertissimus dixerit, neque illi tamen ad cavendum dolus, aut astutia deerant, astutiam poneus in bono: sed apud illos rarissimum, apud nostros freqeentissimum est.
Recte omnino Augustinus; nam Cicero l. 5. offic. astutos eos vocat quos Graeci [Gap desc: Greek words] appellant, planeque in vitio ponit, Non aperti, inquit, non simplicis, non ingenui, non viri boni, sed ver suti, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Libro primo quam astutiam intellegat ipse exponit. Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam, et nimis callida, et malitiosae iuris interpretatione. Ex quo illud, summum ius, summa iniuria, factum est iam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in rep. multa peccantur: ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hostepactae ind ucia, noctu populab atur agros, quod dierum: essent pactae, non noctium indutiae. Nec noster quidem probandus, si verum est, Q. Fabium Labonem, seu quem alium, nihil enim praeter auditum habeo arbitrum Nolanis, et Neapolit anis de fimbus agri a senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum ne cupide quid agerent, nec appeterent, atque ut regredi, quam progredi mallent. Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaqtie illorum fines, sicut ipsi dixer ant, terminavit: in medio relictum quod erat, popudo R. adiudicavit. Decipere hoc quidem, non iudicare est. Quocirca in omni re, fugienda est talis sollertia.
§. 2. Malitiosam igitur, veteratoriamqne astutiam definio: Habitum animi ad fallendos alios, nocendumque. Finis prudentiae semper bonus est, quas autem deligit ad propositum tenendum vias rationesque, recte etiam sint oportet, neque enim per scelera ad institutum tendit sapiens. Astutus vero seu versutus cuius in rebus gerendis celeriter animus versatur, ac voluitur, vel eligit finem malum, vel ad finem bonum vias malas, aut simulatas. Si verborum fallacia utitur dolus est malus, si malitia actionum fraus vocatur, quamquam loquendi consuetudo discrimina illa iam dudum sustulit. Astutiam illam fallacem Deus detestatur, Psal. 5. 7. Virum sanguinum, et dolosum abominabitur Dominus, et Psal. 11. 4. Disperdet Dominus univer salabia dolosa. Sed non Deo modo, sed hominibus quoque dolosi, supra quam dici potest, exosi sunt. Cic. lib. 2. de officiis. Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet: quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valeat ad faciendam fidem, quo enim quis versutior, et callidior est, hoc invisior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intellegentia iustitia coniuncta, quantum volet habebit ad faciendam fidem virium, iustitia sine prudentia multum poterit: sine iustitia nihil valebit prudentia. Quis non est detestatus Cleomenem notae fraudis ducem, qui merito vulnere in carcere a captivis occisus interiit? Lysander magnanimae dux civitatis, Spartana magis potestate, quam animo praeditus, omnia fere vulpina sua perfecit. Aristomenes Messenius summo vivus odio fuit, mortui cor inventum pilis hirtum fuisse dicitur, quod qui credunt, eos cor habere vix credo, narrat lib. 11. cap. 37. Plin. A Spartanis saepe deceptis tandem occisus est.
Causa odii est, quia nemo decipi vult, negari rem sibi aperte malunt, quam fraude, et blandis verbis spem differri, et eludi. Sed maius malum est, quod naturae malitia semel patefacta omnem penitus fidem in posterum abrogat, ut l. 2. docui. Principes autem, magistratusque quibus fides non habetur, quamvis regna, opes, exercitus possideant, sine praesidio sunt.
Astute sed malitiose Perides, cum enim iurasset parsurum se hostibus, si ferrum posuissent, eos qui in sagis fibulas ferreas habebant, occidit. Non alia, immo crudelior fuit astutia Calvinianae Ecclesiae in Floridam proficiscentis, rem eorum historia narrat. Anno 1556. ibat in Brasiliam classis Gallicana, vehebat 13. ministros futuros Brasilienses, erant omnes accensi ut reformatam Ecclesiam transportarent, multas praedas egerunt, in itinere Myoparonem Lusitanum deditione ceperunt, Lusitano tamen promiserunt. Si celeriter alium myoparonem invenisset, adduxissetque, eum quem eripuissent redditum iri. Lusitanus armata manu dimissus in aliam Liburnicam incidit, quam captam sanctae illi Ecclesiae adducit, quae res valde, inquit historicus, nostris centurionibus placuit, navis enim erat eximia, et plena sale candido: quam, ut decreverant, in Brasiliam ad Villagagnonem deduxere. At in fide Lusitanis praestanda, de restituendo myoparone, crudeles adeo exstitere: ut Hispanis et Lusitanit, in unumidemque navigium coniectis, ne frusto quidem nautici panis relicto, velis vi lacer atis, scapha etiam ablata, qua destituta terram tenere non possent: mitiore consilio usi esse viderentur, miseros si depressissent, quam si ita dimisissent: nam nisi aliunde scapha labor antibus opitulata sit, certum est, aut naufragio tandem, aut fame periisse.
§. 3. Romani quidem dolo delectari Deos crediderunt. Valer. lib. 7. cap. 3. Servio Tullio regnante cuidam patri familias in agro Sabino praecipuae magnitudinis et eximiae formae vacca nata est. Quam oraculorum certissimi auctores in hoc a diis immortalibus editamresponderunt, ut quisquis eam Auentiniensi Diainae immol asset; eius patria totius terrarum orbis imperium obtineret. Laetus eo Dominus, bovem cum summa festinatione Romam actam, in Auentino ante aramDianae constituit, sacrificio Sabinis regimen humani generis daturus. De qua re Antistes templi certior factus, religionem hospiti intulit, ne prius victimam cederet, quam proximi amnis aqua abluisset, Eoque alveum Tyberis petente, vaccam ipse immolavit, et urbem nostram tot civitatum, tot gentium dominam, pio sacrificii furto reddidit.
Foeda etiam in errore malitia, nec bovem magis, quam fraudem daemoni immolabat. Cum vero astutiam vitupero, eam quae bonum rectumque finem habet propositum, neque in eo persequendo malis rationibus utitur, non intellego;
nam honestam illam ad stratagemata relego. David in periculo mortis furorem simulat, Salomon in iudicio crudelitatem primo intuitu praefert, Marcus Volusius aedilis proscriptus, mendici habitu triumviros fefellit, incolumisque in Bruti castra pervenit. Aliquanto speciosius inquit Valerius Sentii Saturnini Vetulionis in eodem genere casus ultimae sortis auxilium. Qui cum a triumviris inter proscriptos nomen suum propositum audisset: continuo praeturae insignia invasit: praecedentibusque in modum lictorum, et apparitorum, publicorumque servorum subornatis, vehicula comprehendit, hospitia occupavit, obvios submovit, ac tam audaci usurpatione imperii, in maxima luce densissimas hostilibus oculis tenebras offudit. Idem ut Putcolos venit, perinde ac publicum ministerium agens, summa cum licentia correptis navibus, in Siciliam, certissimum tunc proscriptorum profugium penetravit.
Ingeniosa ac laudabili versutia Lampsacum patriam liberavit Anaximenes, cum enim summo studio in eius excidium Alexander ferretur, progressumque extra moenia Anaximenem praeceptorem suum vidisset; quia manifestum erat, futurum, ut preces suas irae regis opponeret; non facturum se, quod petisset iuravit. Tunc Auaximenes, Peto, inquit, ut Lampsacum diruas. Haec velocitas sagacitatis oppidum vetusta nobilitate inclitum exitio, cui destinatum erat, subtraxit.
Haec talia saepe in consiliis pacis, ac belli usurpanda veniunt; alia sunt quae iniuste nocent, vel mendaciis, periuriis, et iniqua simulatione constant, quae penitus a Re publica semota cupio. Non enim aliud quam rectum iter ad finem ducit, in fraudes et malitiam convertere rationem a Deo datam flagitium est.
§. 4. Multi tamen fraudes admittunt, immo pro prudentia astutiam substituunt. Inter malos, inquiunt vivimus; ipsi principes [Orig: principês] :
Astutam vapido servant sub pectore vulpem.
Per fraudem regna evertuntur, quid ni [Orig: nî] tu ea ratione conserves? Semper officio fungitur, qui hominum consulit utilitati.
Haec quidem aperte et scelerate Machiavellus sentit. Alii mitius, nam astutiam fraudemque triplicem faciunt, levem, mediam, gravem. Levem suadent, mediam tolerant, gravem damnant. Ita libr. 4. polit. Iustus Lipsius.
Levem vocat diffidentiam, et dissimulationem; verum ita eam describit, ut potius cautionem, taciturnitatemque, quam vitium ullum continere videatur. Vetat principes facile credere, quia sunt opportuni iniuriae; quia minore metu, maiore praemio apud eos peccatur; quia in aula rara, immo in tot populis vix una fides. Haec inquam virtutis praecepta sunt, non indulgentia vitiorum. Sapiente enim diftidentia nulla res utilior. Neque dissimulatio qua mentem tegit vitiosa semper est. Proponitur res senatui, aut principi, quam non nisi temere, et stulte credere potest, nec tamen necesse habet dicere. Nihil se eorum credere, iudicium suum premit, cur enim in fronte, aut lingua mentem gerat? silentio fida merces est. Nolo tamen dissimulationem longius progredi, ut ambiguas fraudulentasque voces, cum iniuria Dei hominumque iaceat, iam enim gravioris fraudis reus fuerit. Mediam fraudem tolerat Iustus, non suadet. In ea est Conciliatio, Corruptio, per litteras, et legationes frustratio; Verum haec quoque distinguenda sunt; Mendacio, pravaque simulatione, numquam alienum subditum in amicitiam tuam, aut tuae Rei publicae attrahes, Deus enim vetat, Eccles. 1. Ne velis uti mendacio ullo, numquam enim prodest frequent atio illius. Et Prov. 17. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. Haec recte ille, fatetur enim peccata esse, sed parva tamen. Quod si ita est, Non modo suadenda non sunt, sed omnibus modis dissuadenda.
§. 5. Quid igitur non licebit uno mendaciolo civitatem servare? Nonne tot sine causis, aut pro ridiculis, saepe etiam malis causis cottidiana periuria sonant? Tot sane in excidio futura scelcra, una culpa non magna antevertet, et avertet. Levius malum permitte, quo gravius excludas, fumum tolera ne in flammas incidas.
Verum has humanae sapientiae meticulosas voces, sapientiae increatae, sapientiae creatricis oraculum fulminat. Clamat vas electionis, doctor gentium, non esse facienda mala ut eveniant bona. Rom. 3. 6. Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit, in gloriam eius: quid adhuc, et ego tamquam peccator iudicor, et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala, ut veniant bona? Quorum damnatio iusta est. Nullum igitur mendacium prudentiae est, nulla prudentia mentitur, omne mendacium stultitiae est; quia carnalis prudentia, et malitiosa astutia stultitia est apud Deum, apud angelos, in tribunali infallibili, de sententia aeterna.
§. 6. Contra omnes pseudopoliticos unus mihi veniat Augustinus, etiam ipse in politia, et dignatione potentium nobiliter versatus, et pro sui, nostrique temporis ratione, in infidelitate multa mentitus, neque enim temporum, sed hominum peccata sunt. Scripsit ille librum de mendacio, et alterum contra mendacium, ex quibus sententiam veram hauriet, quicumque illum potius, quam mendaciorum doctores legere voluerit. Libro enim, de mendacio, probat ex octo mendaciorum generibus nullum esse licitum etiamsi nullius damnum et multorum commodum consequatur. Deinde numquam mendacium esse dicendum, etiam ad quodcumque malum fugiendum cum dictum sit: Os quod mentitur occidit animam. Tertio vanam esse excusationem eorum qui mentiuntur ut quod amplius detestandum est evitetur. Sed, in hoc, inquit, errant homines quod subdunt pretiosa vilioribus. Cum enim concesserit admittendum esse aliquod malum, ne aliud gravius admittatur, non ex regula veritatis, sed ex sua quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum: et id put at gravius quod ipse amplius exborrescit, non quod amplius rever a fugiendum est. Hoc totum ab amoris perversit ate gignitur vitium. Cum enim duae sint vitae nostrae, una sempitena, quae divinitus promittitur, alter a tempor alis, in quae nunc sumus: cum quisque istam temporalem amplius diligere coeperit, quam illam sempiternam, propter hanc, quam diligit, put at esse omnia facienda: nec ulla stimat gravior a peccata, quam quae huic vitae faciunt iniuriam, et, vel ei, commodit at is aliquid inique et illicite auferunt, aut eam penitus illat a morte adimunt: Itaque fures et raptores, et contumeliosos et tortores atque interfectores magis oderunt, quam lascivos, ebriosos, luxuriosos. si nulli molesti sunt. Non enim intellegunt, aut omnino curant, quod isti Deo faciant iniuriam: non quidem in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem: cum dona eius in se corrumpunt, etiam temporalia, atque ipsis corruptionibus aversantur aeterna.
Dixerat paulo ante non esse ne pro laude quidem Dei mentiendum; postea vero addit non est mentiendum sexto genere, neque enim recte etiam testimonii veritas pro cuiusque temporali commodo, ac salute corrumpitur. Ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio. Et causam addit: non enim malis convertentium moribus ad bonos mores aliquis convettendus est.
Quid vero, annon pro Rei publicae bono mendaciolum laudabile est? Respondet Augustinus: Non enim cuiusquam commoditas, aut salus temporalis perficiendae fidei praeserenda est. Itaque licet recte factis offenfus a virtute recedat, non tamen idcirco recte facta deserenda sunt. Altero libro qui contra mendacium scriptus est, agit hoc ut ostendat, non esse, neque pro Ecclesioe pace, neque pro conversione errantium abutendum mendacio. Priscillianistae haeresin suam non modo negando, et mentiendo, sed etiam peierando putabant occulendam, visum autem est quibusdam Catholicis Priscilhanistas se debere simulare, ut eorum latebras penetrarent. Eorum institutum ait esse contra Pauli sententiam, qui vetat sacere mala, ut veniant bona. Quia vero captiones, et venationes omnino similes toto orbe terrarum mendacio incautos irretiunt, horum acta inter se comparemus. Finis Catholicorum honestissimus erat; Periculum obscenae haereseos ab Ecclesia amoliri, et haereticos ut converterentur eruere e latibulis, id pie, vere, non mendacio faciendum docet Augustinus, probatque sacris eloquiis, sed et e media rerum natura rationes adducit.
§. 7. Primo, Multa mendaciorum genera sunt, nullum est, quod non sit contrarium veritati; omne igitur mendacium in malo est, et gravior est humanis incommodis iniuria Deo illata. Sed quoniam paucos illa tangit iniuria, humana incommoda videamus.
§. 8. Secundo, Dum fallaciae rimam aperit humana, stultaque sapientia, ipsa sibi latam portam, patulamque exparuis initiis exstruit. Tanta porro caecitas hominum animos occupavit, ut eis parum sit, si dicamus quaedam mendacia peccata non esse, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus: eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratisimum, dicant usum fuisse Apostolum Paulum. Primum genus mendacii ait, cum mentitur quifpiam in doctrina pietatis.
§. 9. Tertio, Quod vero est miserabilius, prudentia illa quam usitata, tam noxia, efficit, ut sides tollatur. Quis enim legatus, quis orator iam credit non dico alterilegato, vel oratori, non dico principi ad quem, vel contra quem mittitur, sed suo etiam principi a quo mittitur; Saepe enim et ipsi legati falluntur. Et quod miser abilius, ait Augustinus; etiam ipsi iam quasi nostri effecti, quemadmodum nobis credant, reperire non possunt. Si enim suspicentur etiam ipsa catholica dogmata nos mendaciter loqui, ut nescio quid aliud occultemus quod verum putamus: certe talia suspicanti dicturus es: Hoc tunc ideo feci, ut caperem te. Sed quid respondebit dicenti; Unde igitur scio, utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? An vero cuiquam persuaderi potest hominem non mentiri ne capiatur, qui mentitur ut capiat? Videsne quo tendat hoc malum, ut scilicet non solum nos illis, ipsique nobis, sed omnis frater omni fratri non immerito videatur esse suspectus. Atque ita dum per mendacium tenditur ut doceatur fides, id agitur potius, ut nulli habenda sit fides? Si enim et contra Deum loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in ullo mendacio reperiri, quod tamquam scelestissimum omni modo devitare debeamus?
Inspice obscura verba, tectos vultus, lenia poculorum tormenta, tentamenta per intimos amicorum, iuratus affirmabis per hanc doctrinam iam fidem periisse de mundo, aut sane apud paucos delitescere.
§. 10. Quarto, Non sufficit excusatio; non modo pro meae Rei publicae emolumento; sed adversariorum etiam bono mentior, ut siant amici, ne nobis iniuriam infercndo gravius delinquant. Haec sententia, (inquit S. Augustinus) martyres exhonorat, immo vero aufert sancta omnino martyria. Iustius enim sapientiusque facerent secundum istos, si persecutoribus suis non se confiterentur esse Christianos, nec eos sua confessione sacerent homicidas: sed potius mentiendo et negando quod erant, et ipsi salvum haberent carnis commodum, cordisque propositum, et illos conceptum animo scelus implere non sinerent. Non enim proximi eorum erant in fide Christiana, ut cum eis deberent loqui veritatem in ore suo, quam loquebantur in corde suo, sed ipsius veritatis insuper inimici. Si enim Iehu, quem sibi inter ceteros, ad exemplum mentiendi prudenter videntur intueri, servum Baal se esse mentitus est, ut servos eius occideret: quanto iustius secundum ipsorum perversitatem tempore persecutionis servos daemonum se mentirentur servi Christi, ne servi daemonum servos occiderent Christi; et sacrificarent idolis ne interficerentur homines, si sacrificavit ille Baali ut interficeret homines? Quid enim eis obesset secundum egregiam doctrinam mendaciloquorum, si diaboli cultum mentirentur in corpore, quando Dei cultus servabatur in corde? Sed non sic intellexerunt Apostolum martyres veri, martyres sancti. Viderunt quippe tenueruntque quod scriptum est: Corde creditur ad [(reading uncertain: print faded)] iustitiam, ore confessio fit ad salutem. Et, in ore eorum non est inventum mendacium: ac sic irreprehensibiles abierunt, ubi tentari a mendacibus ulterius non cavebunt, quia mendaces amplius in suis caelestibus coetibus vel alienos vel proximos non habebunt.
Gravis ratio: Tot milia a gravissimis cruciatibus, se, et morte, alios a flagitiis uno mendaciolo liberare potuerunt, et veritatem tamen per tot tormenta tenere maluerunt. Quae igitur ratiote cogit, in reculis temporariis, et quidem non credituris mentiri?
§. 11. Quinto, Si mentiendum est ut ad laudandum Deum homines adducamus; non modo vEra dicere, sed mentiri quoque docemus, si [(reading uncertain: print faded)] hoc igitur ad Rem publicam referemus, et mentiendi artem ut honestam profiteamur: Nullam opinor causam dicemus quo minus artibus nostris petamur, idque esticiamus, ut merito nostro nos alii quotquot possunt in fraudem inducant. Si vero propterea legitima sunt, et sine noxa mendacia, quia Rei publicae commodis opportuna, poterut, et isto modo casta esse adulteria, iusta furta, inculpata homicidia, permissa venena. Historiaenobis humana scelera produnt; fuerunt, qui suae securitati hominum illustrium greges quasi victimas mactarunt, qui matronarum adulteria, non tam libidine, quamvis impurissimi essent, quam studio virorum arcana rimandi, sectati sunt. Qui enim semel in gubernationem vel quasi necessaria, vel quasi utilia peccata admiserit: quia parva culpa ingentibus rerum communium emolumentis bene pensantur; parum abest, quinnullum refugiat scelus, quod conducere rationi status, ut vocant, arbitretur. Parvae fraudis delictum usurpant;
quid enim si verbulum aliter, quam sentias, in salutem publicam proferas peccasti? Nonne et ille dicet. Quid si utili, salutarique mendacio etiam adiecero iusiurandum, quidrefertDeo teste me mentiri, si eo vidente mentior? Quid tantum peccati est in una animula, si pro communi bono a corpusculo suo dimittatur? Quid tantum mali in uno amplexu, ut non etiam per voluptatesvitam, et civitatem servare liceat? Multos Tiberius occidit, quod mentem suam ab illis perspectam sciret. Multa alii fecerunt, quibus hoe ostenderunt, nullum fe crimen fugere, quod utilitatem, delectationemque offerret, haec enim sententia non modo parva delicta tamquam paene nulla exhibet, sed grandia quoque scelera in comparatione salutis publicae, servandi regni, vincendi hostis, velut veniabilia, et prudenter admissa defendit. Zopyrus Darii servus, et improbi exemplar obsequii, cum frustra Babylonem obsideri cerneret, lacero flagris corpore, mutilatoque, (quam ipse sibi iniuriam intulerat) profugit in hostium urbem, atque ea se crudelitate a rege suo tractatumque rebatur; fidem facicbant vulnera, neque enim tantam doli efficaciam tamque crudelem; quisquam suspicabatur; illa enim nemo prudens pateretur, etsi sibi, non autem impio regi merces esset regnum. Mentiri ille in laude habuit, et fidem mendacio per tormenta astruxit; sed parum hoc fuerat, neque enim Babyloniiad credendum faciles erant, maiore igitur scelere multorum vita fraudibus impenditur; pactus enim cum rege erat, ut si a Babyloniis militi praeficeretur, rex erumpenti eos obiceret milites, eaque turbatione, et fraude, quos facile concideret, atque ita periurio, mutilatione corporis, secundis parricidiis, eos a quibus ad summam dignitatem electus erat, hosti immanissimo sceleratissime prodidit, et notas turpis obsequii, perfidiaeque circumtulit sempiternas. Noto utor exemplo, quod in fidei commendationem proserri solet, sed omnia hic sunt plena perfidiae, in rege, in Zopyro; pluris vero est, fidem servari, quam Babylonem capi. Concludam hoc argumentum sententia D. Augustini. Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat. Sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Pergit idem cui magna hac in causa esse debet auctoritas, Augustinus. Cum vero iam opera ipsa peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae, vel cetera talia: quis est qui dicat causis bonis esse facienda, ut vel peccata non sint, vel quod est absurdius, iusta peccata sint? Quis est qui dicat, ut habeamus quod demus pauperibus, faciamus furta divitibus; aut testimonia falsa vendamus, maxime si non inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis iudicibus eruuntur? Duo enim bona fiunt huius venditione mendacii, ut et pecunia sumatur unde inops alatur, et iudex fallatur ne homo puniatur. Testamenta etiam si possumus, cur non vera supprimimus, et salsa supponimus: ut hereditates vel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur boni, sed hi potius a quibus esurientes pascuntur, nudi vestiuntur, peregrini suscipiuntur, captivi redimuntur, ecclesiae construuntur? Cur enim non fiant illa mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala? Iam vero si aliquae immundae et divites feminae videantur amatores et stupratores suos insuper ditaturae, cur non et has partes atque artes suscipiat vir misericors, quibus pro tam bona causa utatur, ut habeat unde indigentibus largiatur: nec audiat Apostolum dicentem: Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operans manibus suis bonum est, ut habeat unde tribuat, cui opus est.
§. 12. Malum ergo non erit bonum, etiam si ea causa perpetretur, ut sit, undE fiat bonum. Quis ista dicat, nisi qui res humanas, omnesque conatur mores, legesque subvertere? Minus peccat qui finem malis bonum praestituit, qui diviti furatur, ut donet pauperi, qui non avaritia, sed miseratione peccat, verum miserationem pravam non regit prudentia, sed error tenet. Numquamne igitur prudentia mentiendum suadebit? Non etiam ut aliena gravia peccata vitentur? Audiant magnum et sanctum politices dictatorem: Si hanc peccatis aperimus viam, ut committamus minora, ne alii maiora committant, lato limite, immo nullo limite, sed convulsis, et remotis omnibus terminis, infinito spatio cuncta intrabunt, atque regnabunt. Quando enim fuerit definitum peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius, profecto et furtis nostris stupra cavebuntur aliena, et incesta stupris: et si qua impietas visa fuerit etiam peior incestis, incestu quoque facienda dicentur a nobis, si eo modo agi potuerint, ut illa impietas non committatur ab aliis: et in singulis quibusque generibus peccatorum, et furta pro furtis, et stupra pro stupris, et incesta pro incestis, et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur, nostra pro alienis: non solum minora pro maioribus, verumetiam si et ad ipsa summa et pessima veniatur, pauciora pro pluribus: si se ita rerum verset incursus, ut aliter alii non se abstineant a peccatis, nisi minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis: ita ut omnino ubi dixerit inimicus qui habuerit huiusmodi potestatem, nisi tu sceleratus fueris, ego sceleratior ero: aut nisi tu hoc scelus feceris, ego talia plura faciam: scelus nobis videamur admittere, si velimus ab scelere temperare. Hoc sapere quid est aliud nisi desipere, vel potius insanire? A mea quippe iniquitate, non ab aliena, sive in me, sive in aliis perpetrata, mihi est cavenda damnatio. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur.
§. 13. Sed adhuc insurgit humana imbecillitas in sola vitiorum defensione fortis. Ipse fatetur Augustinus, nondum se esse in eorum numero, quos compensativa peccata non turbant. Ecce gravi morbo periclitatur aegrotus, cuius iam vires ferre non possint, si ei mortuus unicus et carissimus filius nuntietur: si a te quaerit an vivat, quem vitam finisse tu nosti, quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris praeter unum de tribus, aut mortuus est, aut, vivit, aut nescio, nihil aliud credit ille quam mortuum: quod te intellegit timere dicere, et nolle mentiri. Tantumdem valet, etiamsi omni modo tacueris. Ex illis autem tribus duo falsa sunt, vivit, et nescio, nec abs te dici possunt nisi mentiendo. Illud autem unum verum, id est, mortuum esse, si dixeris, et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse clamabitur. Et quis ferat homines exaggerantes, quantum sit mali salubre mendacium devitari, et homicidam diligi veritatem? Moveor his oppositis vehementer, sed mirum si etiam sapienter. Cum enim proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intellegibilem illius pulchritudinem, de cuius ore nihil falsi procedit, quamvis ubi radians magis magisque clarescit veritas, ibi palpitans mea reverberatur infirmitas, tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae inde me revocant, humana contemnam. Sed multum est ut iste in tantum perseveret affectus, ne in tentatione desit effectus. Nec me movet contemplantem luminosum bonum, in quo mendacii tenebrae nullae sunt, quod nobis mentiri nolentibus, et hominibus vero audito morientibus homicida dicitur veritas. Numquid enim si stuprum expetat impudica, et te non consentiente, saevo amore perturbata moriatur, homicida erit et castitas?
Quid si mendacio animam servare liceat, captus tenetur infans, possum ne fallere custodes mendacio, ut ad eum baptizandum sit aditus? Negat Augustinus; nam si mendacio decipi possunt, cur non et stupro illici? Summa igitur est: Aut ergo cavenda mendaciarecte agendo, aut confiteda sunt paenitedo: non autem cum abundent, in seliciter vivendo, augenda sum et docendo. Haec Augustinus, ex quo etiam hoc discimus, longe diversam esse rationem eorum qui crebro mendaciis sine alieno damno utuntur, et paenitet eos commissorum, atque eorum qui docendo illa in immensam augent.
Docere haec pleraque verbis tanti doctoris volui, nam veteratores illi, obscuri, et principibus suis in sraudibus obsequiosi, si quis Theologorum praesertim religiosus haec moneat, continuo obiciunt. Tu vero securus esto, quid adolescentuli isti, a schola, vel umbra dicant; non eos nos civilis disciplinae idoneos iudicamus arbitros, requiri virum non ignarum rerum, quae eveniunt in hac vita, nec Maculonum Italum tam districte damnandum, sic enim in pessimum sensum rapiunt verba viri boninon cautissime dicta. at Augustinum nec ingenio carere, nec inexpertum rerum humanarum, et constantem vitiorum censorem agnoscant.
§. 14. Quid vero est, in quo faventibus turbis sese iactat illa prudentia? Astutia mea urbem servavi, res intricatas explicui, metum Rei publicae dempsi, quanta unius mendacii utilitas? At Deus id noluit, etiam utile mendacium vetuit, tu melius Rei publicae consules, quam Deus? Dominus est, qui nisi custodierit civit atem, frustra mentitur, qui custodit eam. Ego vero in turrem conscendo, et voce Dei, et voce naturae proclamo. Non servari peccatis humani generis societatem, sed dissipari. A Deo cuncta dependent, a summa veritate, a summa potentia, a summa bonitate, tu tuas argutiolas, mendaciolaque ad tantam rerum molem necessariam arbitraris? Nisi tu mentiendum doceas, res humanae retro labentur? O pura deitas, o [Orig: ô] limpidissima veritas! radio verae lucis dispelle miseras nebulas vanitatu. In manu tua sunt omnes sines terrae, et corda regum, illi vero suis fallaciis fraudibusque temperare, atque administrare cuncta se posse confidunt. Magna est imprudentia sine Deo, contra Deuni non uni tantum homini, sed Rei publicae felicitatem velle asserere. Tantum ne tibi places, ut tuo mendacio felicem principem fore existimes? Quidigitur faciam cum vel mentiendum est, vel periclitandum? Facies tu quidem id quod non licet, quodque ego dissuadeo; mentieris. Debes autem periclitari potius, quam mentiri, quia is qui fugere te periculum mendacio vetuit, ilio te liberare potest; aut si adieris, in maiora bona vertere. Quod si in mentiendi proposito perstiteris, in alia te mala coniciet, ex quibus, nec mentiendo, nec vera dicendo emerges. Rem omnipotenti sapientiae, et cogitationum tuarum fluctus committe, certus, ab infinita sapientia ita res humanas ordinatas, etiam improborum voluntates, aularum strophas, urbium vafra consilia, ut ad communem salutem Dei sufficiat providentissima bonitas, non requiratur adversa Dei legibus, in te mentiendiastutia.
§. 15. Mihi vero humanitus rem consideranti magna calamitatum pars ex veteratoria illa arte nasci videtur. Primo, non simplicitate, oratione, modestia, despicientia sui, spe et fiducia superni adiutorii rem agunt, sed fallaciarum copias in pectus advocant, et ut solent in comoedia gloriari callidiores servuli, in astutis dolis omne praesidium collocant; itaque plerumque talium consiliorum infelix est eventus; Ineunt consilium, et non ex Deo, ideo dissipatur. Deinde conflictantur illa callida consilia cum paribus adversariorum fallaciis, quocirca maior utrimque diffidentia, fimulatio, frausque oritur, et mutuae fraudis cognitio, habet et Roma suum Hannibalem, dicebat Poenus; cum eadem arte Fabius Tarentum recepisset, qua ipse eripuerat. Tertio, non sunt illi consiliarii principibus, aut senatores civitatibus fideles, qui fallendi artem tot annos exercuerunt. Severa, sed iusta Dei vindicta fraudium illi inventores suo principi aut patriae plerumque dederunt poenas; Themistocles, Pericles, Theramenes, Lysandros, Cleomenes, Aristomenes, alios omitto, neque enim horum acta, aut exitus Politici legere possunt. Id quod illis facillimum est, recordentur; Nempe iam a viginti annis hominum prudentia tumentium, callidorumque, in aulis in comitiis, in Re publica regnantium, lamentabiles casus, dedecora, inhonestas exauctorationes, inopiam, familiae clades, et carceres interdum, necemque.
§. 1. OMNIUM principum arcibus, omnium urbium curiis inscriptum optarem, quod Apostoli voce semper in Ecclesia sonat. Rom. 12. 8. [Gap desc: Greek words] . Qui praeest in sollicitudine, studio, diligentia. Ignava esse prudentia non potest. Diligentiam vero et sollicitudinem pro eisdem accipio, uti interpres vetus scripturae, et S. Thomas, quamvis enim apud exoticos scriptores vitiosam animi anxiamque inquietudinem iactationemque significet, est tamen eius melior apud nostros significatio. Sollicitus ait S. Thom. dicitur quasi sollers citus, in quantum scilicet, aliquis ex quadam sollertia animi, velox est ad prosequendum ea, quae sunt agenda. Diligentia igitur est animi alacritas, et facultas qua praecipitur corum quae prudenter constituta sunt, cum recta ratione celeritas. Cuius virtutis inimicae sunt, [Gap desc: Greek words] , neglegentia; cum posita cura, ac sollicitudine bona contilia non agendo pereunt. Frequens in Re publica, sed exitiale malum. Deinde pigritia seu [Gap desc: Greek words] cumagendorum tempora prorogantur, donec in periculum negotia veniant. Tertio, torpor, seu [Gap desc: Greek words] , qui mentem ita dissolvit, ut bene consulta, recteque inchoata, interrumpat. O princeps, o [Orig: ô] consul, o [Orig: ô] dux.
[Gap desc: Greek words] ,
Re ipsa laborem non solum verbis ama.
Dictum breve est, sed prudentiae cuncta complectitur, [Gap desc: Greek words] cogita, et age. Nam revera in unoquoque bono mater est diligentia. Laudavi nuper versiculum sapientiae:
[Gap desc: Greek words] .
Omnia serviunt sapientiae.
Verum de efficace, laboriosa, et operatrice sapientia esse intellegendum non dissimilis demonstrat.
[Gap desc: Greek words] .
Diligentiae ominia serviunt.
§. 2. Equidem curam, sollicitudinem, diligentiam, vigilantiam omnem magistratus honestam, ac paene regiam esse iudico. Quidquid enim prudenter statuam principali auctoritate, celerique vigore exsequuntur, quia ad multos pertinet, magnum est. Omnis virtus requirit [Gap desc: Greek words] , et ut ad amussim respondeat effectus arti, sed in imperio etiam in parvis sedulitas summi est momenti, et animi non degeneris certum, et stabile documentum. Infra maiestatem viderisolet multis interesse quaestorum rationibus, sumptuum curam ducere. At vero id vel maxime maiestatem conciliat, et firmat; alioqui ex illa neglegentia aerarium exhauritur, officialium, et ministrorum rapacitas in immensum augetur: cumque bellum imminer, omnes profugiunt, nam et qui rapuere sua conservare volunt, et qui non sperant a principe paupere ad divites sese conferunt. Tum vero poenas incuriae sentiunt, cum arces, vectigalia, oppida, oppignoranda sunt, non amicis, et fidelibus, sed furibus, qui principum pecunia sibi principem emunt. Ea de re libro 8. differam, nunc moneo vivaces principum, senatorumque oculos in minima coniciendos esse. Omnia illa minima, maximorum esse momenta. Summa est, Princeps, Senatus, aut omnia ipse faciat, aut omnium factorum rationes exigat, si neutrum potest, hoc agat, ut omnes omnium rationes cottidie reddendas arbitrentur. Non modo hoc utile est Rei publicae, et peculatus antidotum, sed administrorum saluti conducit, quorum ex millenis non est unus, quin male parta revomere, et cum contumelia reddere cogatur; cum nulli desit inimicus, et ex vero accusator: Principes exemplo alienam industriam acuunt, fert vallum princeps, aggerem ducit, tormenta librat, gladium polit, equum exercet, rationes exigit, parva cognoseit, non redigitur in ordinem maiestas, sed operibus vulgaribus ex maiestate dignatio accedit. Dei infinita est maiestas, et omnia tamen vilia semper intuetur, muscis et pulicibus artus et membra disponit, et tam haec parva sine imminutione maiestatis exsequitur, quam mundum gubernat. Quocirca Amos 7. 1. Deus ipse Fictor locustae nominatur. Eadem est enim illius, in magnis et parvis relucens sapientia.
§. 3. Incommoda tandem quae sint incuriae, quis non cottidie experitur, de privatis non ago, publica omnium patent oculis Nihil tam recte constitutum, quod ignavia non evertatur. Occasiones rerum numquam ignaviam imperantium exspectant. Praecipitationem consiliorum improbo, quae tamen aliquando non suo meriro, sed numinis indulgentia felix est. Sed magis tarditatem, et lenitudinem, quae omnia corrumpit. Quemadmodum enim diligentia naturae pravitatem corrigit, lta neglegentia in magno corpore omnium morborum pestes alit, augetque. Nihil est quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura, et e contrario nihil est, quod ignavia non defluat, et remissione, ac torpere concidat. Quid longinqua respicis? certissima ex proximo, immo ex te ipso tutela est. Magistratus igitur imitabitur agricolas quorum hoc est axioma rusticanum. Quocumque domini praesentis oculi frequenter accesserint, eaparte maiorem in modum fructus exuberare; oculus enim domini pascit equum. Nemo igitur ut rex Chinensis, ut posteriores Persae, regni fructum putet otium cum dignitate; sed regium esse iudicet, bene agere, et male audire. Scipioni et Romanis legatis incestus AEgyptii regis de ridiculo fuit, [Gap desc: Greek words] , otium, et [Gap desc: Greek words] , debilitatem praeferebat.
Laudanda in Alexandro Severo laborandi constantia: Eam ita Lampridius describit. Sane sinecessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat, et in longam horam producebat: neque umquam taediavit, aut morosus, aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia. Erat enim ingentis prudentiae: et cui nemo posset imponere: et quem si aliquis urbane tentate voluit intellectus, tulit poenas.
Et Herodianus: Ipse iter faciebat sine intermissione, neque sestos dies, neque labores ullos magnopere curans, algoris atque aestus iuxta patiens: Saepe etiam per altissimos montes hieme saeva: nivibus caelo ingruentibus ibat aperto capite, ut milites ad alacritatem patientiamque laborum re ipsa cohortaretur. Quocirca non metu quodam ac lege, sed amulatione magis atque exemplo principis ad perferenda omnia incitabantur. Misit etiam qui angustias occuparent Alpium, atque aditus Italiae obsiderout.
Nec aliter alios agere voluit, Symbolum enim dedit. Laboremus, quemadmodum dederat Pertinax; Militemus. Adrianus gnavus fuit, et laboriosus, si quis alius imperator, Provincias enim crebro obivit, ius dixit, cupiditates praesidium punivit: Eius augustos labores Florus poeta irrisit: Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos, Scythicas pati pruinas. Cui ille facete. Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rotundos. Vespasianus quidem inter curas imperatorias dum legationibus intenderet est exstinctus, cuius hoc elogium est: Imperatorem stantem mori oportere. Quid de illis sensisset, quos viventes mollis sepelit inertia? Ille mane postquam a somno fuit experrectus, litteras legere, negotia publica gerere, libellos supplices inspicere, audire. Quod etiam Domitianus inter summa vitia aemulatione quadam retinuit. Traianus vero pro tribunali sedit, causas sine defatigatiene audivit.
§. 4. Sed cum aliis inrebus, tum praecipue bellicis in quibus bis peccare non licet, opus est cautissima celeritate. Magnum enim terrorem hostibus incutit, et spatium recolligendi non concedit perterrefactis. Sed quomodo princeps tam multis, minutisque curis sufficiet? Respondeo. Posse non modo minores reges, et duces, sed monarchas etiam, et plurimum regnorum dominos, habere rebus disponendis ordinata tempora.
§. 5. Primo itaque princeps ordine tempora disponer, praepostera enim non modo se ipsa, sed etiam, quae bene sunt ordinata, impediunt. Haec si distinguat, aderunt suo ordine negotia, nec illis tempora deerunt, nec tamen, quod in lucro princeps ponet, supererunt vitiis. Sanctum tempus est, quod negotiis impenditur, profanum quod rebus ceteris, nisi eo impendatur, ut valetudo par sit negotiis.
Secundo, si plures sint provinciae, singulis sicut et negotiis, sua consilia designabit, atque ita quoque ipse per vices adesse poterit.
Tertio. Si septenas horas somno, binae cibo, totidem recreationi honestaeque animi relaxationi tribuantur, supererunt ad negotia tredecim. has si ita disponat, ut omnes dicere queant:
Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum,
multa negotia ipse expediet. Statis enim consultationibus statas horas attribuet, alias quas liberas esse volet exordinariis, audiendis miseris, viduis, pupillis, illis enim prima debetur miseratio, et praecipue alio praesidio destitutis pater esse princeps debet. Lubet hic apponere, quae vir prudentissimus Antonius Guevara de M. Aurelio Xenophontis Paediam imitatus recte, sapienterque conscripsit. His ergo momentis, inquit, tempora M. Aurel. Imp. opt. partiebatur, ut et suis rebus et negotiis publicis curandis satis haberet temporis. VIR enim a curis (ac sollicitudine) solutus (non iners) multa vel brevi sollicitudine districtus pauca vix longo expedit tempore. Ita autem tempus ordinabat, ut septenas de nocte horas dormiret; unam meridiaretur; duas prandio cenaeque tribueret, non quod tam diu pranderet aut cenaret; sed quod philosophorum disputationibus convivium produceretur. Numquam enim totis septendecim annis cibum visus est capere, quin vel anagnosten vel Philosophum audiret.
Cumque multis imperaret regnis ac provinciis; singulas Asiae, Africae et Europae negotiis horas dabat; binas vero singulis diebus horas cum liberis, uxore, amicis samiliariter versabatur. Unam item negotiis tribuebat extraordinariis, utpote audiendis querimoniis vexatorum, querelis inopum, gravaminibus viduarum, spoliationibus pupillorum. AEQUE enim audiendi sunt principibus clementiae laudem amantibus inopes, qui parum possunt, quam divites, qui plurimum habent.
Quidquid vel diurni vel nocturni relinquebatur temporis, librorum lectioni, operum scriptioni, carminum compositioni, antiquit atum investigationi, eruditorum sermonibus, philosophorum disputationibus impertiebatur; quippe cum NIHIL ipsi litteratis colloquiis esset incundius.
Nisi bellis impediretur difficilibus, aut negotiis arduis avocaretur; ordinarie hiberno tempore hora nona cubitum semper ibat, quarta cubitu surgebat; ac ne otiosus esset, librum semper cervicali subiectum habebat, cuius lectione tempus, dum lucesceret, transiebat. Sollenne enim erat Imperator bus Romanis ignem praeferri, prunas (interdiu) scilicet ardentes, noctu vero lampades in cubiculis accendi; ut ipsis vigilantibus cerei, dormientibus lucernae arderent. Institutum autem a Romanis fuit, ut OLEUM ex olea natum, et cera apum industria parata, ante principes urerentur, ut aeque se placidos ac mites, quam oleum ex olea natum, aeque utiles Rei publicae, atque in alveari apem, esse oportere meminissent.
Circiter sextam cum surrexisset, publice non vulgari, sed maxima potius cum iucunditate vestiebatur, circumstantes percontando, quo pacto noctem totam transegissent; aut quid somniasset, quid meditatus esset, quid legisset, exponendo. Vestitus iam os manusque aquis lavabat odoratis, quippe qui gratis odoribus inprimis delectaretur, tam acri praeditus odorandi sensu, ut nonnumquam loca transiens sordida (acfoetida) non parum offenderetur. Primo mane bolum unum atque alterum manducabat electuarii diastoechados, et bibebat (tres cyathos vini cretici vel) paulum liquoris stillaticii; quod nimirum stomacho (et pectore) propter nimiam in studiis contentionem, esset imbecilliore. QUI enim studiis sunt dediti, variis, quod experientia docet, morbis sunt obnoxii; quippe qui studiorum deliniti dulcedine vitae detrimentum non sentiunt.
Tempore aestiluo primo mane ad ripam Tiberis circiter duas horas pedes spatiebatur, et compellantes stans audiebat; idque profecto sapienter. SEDENS enim princeps breviloquentem semper eum, qui dicit, facit. Procedente paulatim die, et calore invale scente, in Capitolium ascendebat, ubi a Senatu exspectabatur; quo dimisso, in Titi amphitheatrum, ubi legati et procuratores provinciarum conveniebant, se conferebat, bonamque diei partem ibi morabatur. Ubi pransus erat et paulum secesserat; Vestalium aedem adibat, singulasque nationes, ordine ipsis a se assignato audiebat. Semel tantum de die, idque aliquando serius; sed suaviter et affat im comedebat, ferculis gaudens paucis, sed optimis: Cum EPULAE peregrinae (et variae) morbos semper peregrinos (et infirmitates) pariant.
Non temere plus, quam semel singulis septimanis per urbem deambulatu prodibat, sine ullo vel suorum vel alienorum comitatu (X. aut XII. dumtaxat stipatus ministris,) ut libera esset omnibus egenis et orphanis alloquendi, et de officiariis suis, si qua vellent, querendi potestas. FIERI enim nullo modo potest, ut rei publicae medeatur, nisiis, cuius id munus est, morbos illius penitus cognoscat.
§. 6. Posse principem ea praestare, et omnium curam complecti experientia docet. Multum temporis tempestiva, et intempestiva convivia, itinera, venationes, aucupia, ludicra, aliae voluptates auferunt, ex quibus si partem decidant, seriis rebus optime constituendis tantum temporis suppeditabit, ut omnes subditi vigilantia principis fruantur, omnes administri fideles gaudeant operas suas conspici, mali in continuo sint timore.
Dura profecto, et laboriosa magistratuum provincia, quorum neglegentia cum iustitia opprimatur, religio contemnatur, hostes invalescant, satrapae tyrannidem exerceant, saepenumero est peccatum mortale, immo inter mortalia detestabilissimum. Uno verbo, una nominis subscriptione, uno oculi coniectu, quot scandala tollere, quot viros bonos sublevare, quot improborum conatus repellere possunt? Nec excusari possunt; in suis neglegentiam nullam tolerant, ad aulica imperia volatur, quomodo vero inter tot obsequia non intellegunt, exquisitissimam a se diligentiam requiri? Insigne datum est Augusto a Maecenate consilium. Optimi ac egregii principis est, non modo ipse ut omnia ex officio agat, verum ut qua ratione etiam reliqui omnes quam optimi fiant, prospiciat. Omnia conetur cognoscere, hoc diligentiae est; scio omnia cognoscenti multa ignoscenda; sed tamen ad multa si caecutiat, pleraque sic agentur, ut ignosci non debeant. Ignoscentem iterum offendere verentur, et horrent; ignoranti illudunt. Qui ad clavum sedet, sine periculo numquam dormitat, sed nauarchus una in parte magni maris est, quae saepe quiescit: principem quocumque loco sedentem omnes totius regni procellae pulsant; nisi perpetuo vigilet excuffurae. Verum non sibi, sed populo suo timere debet, ut populus etiam principi timeat, a quo salutem suam dependere novit.
§. 7. Unum est et insigne compendium diligentiae, quo sine magno labore celeri excusatione, sidelitterque bene constituta perficiuntur, quod ego in nostra Societate usurpare R. P. Generalem, atque etiam interdum provinciales animadverti, in Rei publicae gubernatione, magna utilitate adhibebitur. Ut cum mandata, constitutionesque a principe in longinqua mittuntur, clausula illa addatur diplomati, ut magistratu sinferior de exsecutione facta scribat, factane sit, an fieri non possit, an facturam arbitretur,
causamque si quid obstat scribi inbeat. Ea enim cautio magnam sollicitudinem obsequendi inicit, alioqui suae incuriae testes litteras ipsi scribere coguntur per quos stetit, ne mandato principis obtemperaretur. Quod si iusta causa videretur ex circumstantiis loci, quo minus obediretur, id ipsum scribere inferior magistratus si iubeatur, plena rerum cognitio Epistolis illis colligetur. Eadem efficacia bonae leges etiam antiquae, sed quae aliquantum moribus cesserunt, sine molestia principis reducentur ad vigorem, moresque; Si enim proreges, Gubernatores, et Satrapae, certo tempore de illis principem certiorem facere iubeantur, operam suam probare principi conabuntur, atque ostendere sua cura, ac labore voluntati eius satisfactum. Magnum etiam frenum est ministrorum inter se mutuus timor, dum inscio altero, alter peccare non potest, et conscio non audet, quem facili cura omnibus incutiet princeps, si de statu provinciae, de iuftitiae administratione, de moribus praesidum, de sisco, de querelis subditorum, non a proregibus modo, praesidibus, satrapis, sed consiliariis eorum, assessoribus, quaestoribus, praetoribus, constitutis temporibus sinceram instructionem etiam iureiurando adactis postulet. Hac de re plura, cum de magistratu dicam. Nunc dumtaxat ostendere animus fuit, quomodo princeps minima sua molestia plurima rectissime dirigere possit. Si enim stato tempore litterae illae veniant, et errata corrigantur, verbo plura corriget, quam laboriosa, et sumptuosa profectione, quam ut aliquando suadeo, ita crebram non probo.
Adriani itaque diligentiam quamvis in rebus valde turbatis laudem, pacata tamen Re publica malo principem, uno alterove loco ordinarie considere. Cum igitur omnibus negotiis interesse princeps ipse nequeat, multa vero munia sint, multa loca, quae domini sui conspectu fruuntur numquam, haec est commodissima ratio, qua omnicus non interesse, sed praeesse etiam possit; quamquam vero multa eum oblivisci, multa non advertere necesse sit, quia tamen omnia sub eius aspectum veniunt, malitiosis ministris securitas adimitur.
§. 8. Ad labores, et sollicitudinem voco meum principem, delicias et voluptates, somnum, inertiamque excutio, sequitur lubens, si perpenderit se cum in thronum omnium dominus ascendit, curam omnium sibi cum, diademate imposuisse, seque nec sine multorum pernicie, nec sine gravissima aeterni supplicii damnatione esse posse neglegentem. In privato
[Gap desc: Greek words] ,Operari, laborarer non est probrum, at pigritia cessatioque probrum est; in rege, principe, senatu non modo probrum est, scelus est, perfidia est, saepe latrocinium, saepe tyrannis est, cum eorum ignavia improborum iniuriae in subditos insurgunt.
Quietam et solutam vitam infirmitas humana desiderat, assentatores inculcant, harpyiae, quibus ex principis indiligentia opes, ad desidiam cogunt. Sed rectam ille viam tenebit.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
Ignaeviam amplecti facile est, plana via est, et vicina admodum, at sudorem virtutis ante oculos Deus posuit, longa est, et occlivis, asper aque ad eam via, postquam autem fastigium prenderis, facilis deinde efficitur, quamvis difficilis fuerit.
Habeat princeps, quorum libertate moneatur, atque ad labores incitetur. Persarum regibus sub crepusculum matutinum insonabat ex honoratorum coetu aliquis. Surge rex, Rem publicam cura, ut Plutarch. lib. de institut. principis, Et: Ea cures, Rex, quorum te Oromasdes satagere voluit. Momenti unius neglegentiam interdum vix annus instaurat, aliquando et successores deplorare coguntur. Verus itaque et patriae amator princeps, etiam ceteris in ludicra solutis, regiam curam sub pectore fovebit: Magnus dux Epaminondas, civibus festa agentibus, solus moenia obibat; quaerentibus de importuna sollicitudine familiaribus; se sollicitum esse, ut civium laetitia posset esse secura. Et sane eius morte Thebana dignitas, et libertas intercidit. Quia principum labor, et cura in delicias versa fuit.
§. 9 Omnia igitur dura principi proponis? Omnia dura, anxia, sollicita; non enim assentator esse debeo, sed monitor. Ille mihi vere princeps est, quem curae eo usque tenent, ut otium privatum malit, si e Re publica futurum sit. Huius sollicitudinis sensum quibus splendor maiestatis, stulta adulatio, inepta laetitia, blanda obsequia abstulerunt, officio suo minime funguntur, sed tristia, quae scire praecipue oportuit, flagitiose nesciunt. Exuere se curis optaverunt publicis, qui nulli rationem reddituros se arbitrabantur, quid faciet princeps, cuius studium, vigilantia, diligentia, sollicitudo, verbum otiosum, non otium modo et desidia populis exitialis iudicabitur? Potentissimis, et in altum sublatis hominibus, excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto licea, descendere, nam ut nihil extra lacessat, aut quatiat; in se ipsa fortuna ruit. Divus Augustus, cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desiit quietem sibi precari, vacationem a Rep. petere. Omnis eius sermo ad hoc semper revolutus est, ut sibi speraret otium. Hoc labores suos, etiamsi falso, dulci tamen oblectabat solatio, aliquando se victurum sibi. In quadam ad Senatum missa epistola, cumrequiem suam non vacuam fore dignitatis, nec a priore gloria discrepantem, pollicitus esset, haec verba inveni: Sed ista fieri speciosius, quam promitti possunt; me tamen cupido temporis optatissimi mihi, provexit, ut quoniam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid voluptatis ex verborum dulcedine. Tanta visa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia videbat ex se uno pendentia, qui hominibus gentibusque fortunam dabat, illum diem laetissimus cogitabat, quo magnitudinem suam exueret. Expertus erat, quantum illa bona, per omnes terras fulgentia, sudoris exprimerent, quantum occultarum sollicitudinum tegerent: cum civibus primum, deinde cum collegis, novissime cum affinibus, coactus armis decernere, mariterraque sanguinem fudit: per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam, Asiamque, et omnes prope oras bello circumactus, Romana caede lassos exercitus ad externa bella convertit. Dum Alpes pacat, immixtosque mediae
paci et imperio hostes perdomat, dum ultra Rhenum, Euphratem et Danubium terminos movet, in ipsa urbe, Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnatiorum in eum mucrones acuebantur. Nondum horum effugerat insidias: filia, et tot nobiles iuvenes adulterio velut sacramento adacti, iam infractam aetatem territabant: postquam et iterum timenda cum Antonio mulier.
Inter tot mala, curasque non potest princeps fastigium suum, quietis locum interpretari. Labor et magnus labor in eo habitat, quem si fugit, simul et Rem publicam, et salutem suam prodit.
§. 1. IUSTITIA Rei publicae compages, illi principis et labor, et prudentia serviat necesse est. Haec enim est, cuius causa principes constituti, et cum eam everterunt, eiecti. Lucifero illam pulchriorem aiunt, Graeci. Duplex vero est iustitia, communis, quaeque perfecta nuncupatur, de qua dictum vetus est:
[Gap desc: Greek words] .
In iustitia compendio omnis virtus est. Haec in principe, ut in gemma totius provinciae elucere debet, et in senatu ut in Zona, quae orbis imperium tenet, temporaque et operas stata vicissitudine metitur. Biantis enim verbum testimonio suo totus mundus probat: Magistratus virum ostendit. Non est illa pars virtutis, sed tota virtus, et iniustitia non pars vitiositatis, sed tota vitiositas, haec iniustitia est [Gap desc: Greek words] , seu iniquitas. Alia est iustitia quam particularem vocant, quae proprie est [Gap desc: Greek words] seu aequalitas. Definitur esse quae suum cuique iusreddit: Meo instituto accommodacius iurisperiti, Iustitia est constans, et perpetua voluntas, ius suum cuique tribuendi. Habitum enim animi, inclinationemque signisicat.
Iustitiae illius duplex est genus, vel enim in commodis publicis, oneribusque distribuendis versatur, vel in contractibus, ut emptionibus, venditionibus, commutationibus, pactis. Priore in genere non tenet eam, quae in altero est, aequalitatem: sed analogia seu proportione utitur, quam vocant Geometricam, qua aequalibus aequalia, inaequalibus inaequalia de bonis, oneribusque Rei publicae dividuntur. Tribuno maius stipendium, quam centurioni, et huic quam decadarcho, aut militi dividit: quae enim est dignitatis ad dignitatem, ea est stipendii ad stipendium collatio; Similis etiam in civilibus est distributio; nam diviti et nobili maior est vel tributi modus, vel militiae necessitas, sed illa honoris, commodorumque praerogativis pensanda est. Quia vero in his omnibus aequalitatem cupiditas violat, legibus, et iudiciis, cumque eorum vis insringitur gladio, suppliciis, bellis ea reducenda est.
§. 2. Huius tanti boni arbiter sedet princeps, nutu suo omnia iniqua in planum deducens, et omnia suis proportionibus adaequans. Nec alia est principatus origo; cum enim opprimi se infirmiores cernerent, omne ius viresque suas in unum potentiorem contulerunt, a quo defenderentur.
Princeps igitur, optimatesque, et quoscumque, a quacumque fortuna in altum extulit quaecumque manus, ille suum unicuique tribuat, alienum ne vendicet, utilitatem propriam neglegat, communem aequit atem custodiat. Ita enim doctor Mediolanensis monet, qui non ut iudex, sed ut Episcopus praefuit.
Iuris antistes es, quisquis, quacumque parte Rem publicam moderaris: Quod in Theodosio Panegiricus laudat, id in te ut exhibeas adhortot. Idem es, qui fuisti, et tantum tibi per te licet, quantum antea per leges licebat. Ius summum facultate et copia commodandi, non securitate peccandi experiis.
§. 3. Iustitiae tam salutaris, tam necessariae initium est Deus. Eius pulchritudo est inhnita, quia totum Rei publicae ordinem continet, cum virtus sit, (ut ait Aristoteles) ad alterum. Ad iustitiam enim principis, tamquam ad sacratissimam aram, ut Architas dicebat, oppressi refugiunt, ut quos ab iniuria, nec communis natura, nec vis, nec preces defendunt, iustitiae sanctitas tueatur. Olim honorata; domina enim est, reginaque virtutum, etiam regum imperatrix: morem namque AEgyptiis fuisse aiunt, ut datis perregna diplomatis, urbium praesidibus imperarent, ut si iniustum aliquid mandarent, sine cunctatione resisterent. Nullum enim laedi observata iustitia existimarunt. Sapienter insignisiustitiae, tam in tribunali, quam altari sacerdos, Ambrosius lib. 1. officior. Magnus iustitiae splendor, quae aliis potius nata, quam sibi, communitatem, et societatem nostram adiuvat, excelsitatem tenet, ut suo iudicio omnia subiecta habeat. Et Ambrosii discipulus maior magistro in Psalm. 64. Sanctum est templum tuum mirabile in iustitia. Ista sunt bona domus illius. Non dixit, templum sanctum tuum mirabile in columnis, mirabile in marmoribus, mirabile in tectis auratis: sed mirabile in iustitia. Habes foris oculos unde videas marmora et aurum: intus est oculus unde videatur pulchritudo iustitiae. Intus, inquam, erit oculus unde videatur pulchritudo iustitiae. Si nulla est pulchritudo iustitiae, unde armatur iustus senex? Quid affert in corpore quod oculos delectet? Curva membra, frontem rugatam, caput canis albatum, imbecillitatem undique querelis plenam. Sed sorte quia tuos oculos non delectat senex iste decrepitus, aures tuas delectat, Quibus vocibus? Quo cantu? Etsi forte adolescens bene cantavit, omnia cum aetate defecerunt. An forte sonus verborum eius delectat aures tuas, qui verba vix plene enuntiat lapsis dentibus? Tamen si iustus ets, si alienum non concupiscit, si de suo quod habet erogat indigentibus, si bene monet, et rectum sapit, si integre credit, si paratus est pro side veritatis etiam ipsa confracta membra impendere, multi enim martyres etiam senes: unde illum amamus? quid in eo bonum videmus oculis carnis? Nihil. Quaedam ergo est pulchritudo iustitiae, quam videmus oculis cordis, et amamus, et exardescimus: quam multam dilexerunt homines in ipsis martyribus, cum eorum membra bestiae laniarent. Nonne cum fanguis foedaret omnia, cum morsibus beluinis viscera funderentur, non habebant oculi, nisi quod horrerent? Quid ibi erat quod amaretur: nisi quia erat in illa foeditate dilaniatorum membrorum, integra pulchritudo iustitiae.
Eodem sensu Plato, immo ex sensu Platonis sancti illi patres. Nihil, ait ille, melius esse iustitia, quae principatum inter virtutes tenet, et est primum earum ornamentum: O sancta laudabilisque iustia,
stia, subte, et perte, pudicitia regnat, paxtriuniphat, securitas, dignitas floret, et fructum adfert in patientia Reges illa regno maiores, immo filios Dei facit. Trahit in amorem sui etiam alienos, etiam posteros. Fredericus Romani imperii moderator, Ladislaum puerum Hungariae et Bohemiae regem educabat, suadebant quibus utile honesto potentius erat, ut unius corpusculi casu sine invidia, et infamia duo florentissima regna sibi adiungeret. At Frederico vere magno, pluris erat lustitia, quam regnorum congeries, quin et salutari monitione scelerata consilia repressit. Quid ergo, inquit, Divitem potius, quam iustum regem vultis? Quo eos responso perculit: cum viderent eodem cum in ipsosiure usurum, quod ei in alium dictassent. Hoc imitare princeps, maius donum a Deo non habes.
§. 4. Quantus ab eo diversus Tyrannus Italiae Valentinus? qui quae per vim rapuit, caedibus detinuit, tandem morte reddere coactus est: Et tamen laudatorem invenit; nam Machiavellus in suo principe cap. 7. postquam scelera illius enarrasser: Omnibus, inquit, itaque principis Valentini harum rerum gestarum rationibus in summam adductis non video, qua in re eum reprehendam: immo omnibus potius imitandum proponi illis existimo (ut ego feci) qui ad imperia, fortunaduce, et alicnis armis sunt provecti. Aliter enim cummagnos et elatos animos gereret illum animi propositis ad altiora impellentibus, rem suam administrare non poterat.
Verum et cito ille intcriit, et certum est non nisi iustitiaregna servari: Si id quod validius est, censetur aequius: primo infirma, deinde fortia a fortioribus pressa pereunt. Ius enim et aequitas vincula sunt civitatum, sine hac quid sunt regna nisi magna latrocinia. Ideo reges [Gap desc: Greek words] , non enim est Res publica ubi non est iustitia. Itaque praeclare apud Ciceronem disputat Scipio, ut refert sanctus Augustinus; Quocirca, inquit, ubi non est vera iustitia, iuris consensu sociatus hominum coetus esse non potest, et ideo necpopulus. Et si non populus, nec res populi, sedqualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est. Non alia causa semper fuit cur populi, provinciaeque labore, et sanguine partae deficerent, quam iniustitia; ideo enim imperia de gente in gentem transferuntur. Haec res Liguriae, Longobardiaeque civitates a Germano imperio distraxit, et in varia dominia sparsit, cum enim apud imperatorem questae, ostenderent biennio solo plus damni a praefectis Germanorum, quam reliquo toto tempore a tyrannis perpessas, et tamen contemptui essent, defecerunt; facta conspiratione; et securitatem consecutae in se mutuo iniurias verterunt. Primum enirn hoc agere solent homines ne opprimi possint, hoc ubi se consecutos arbitrantur, etiam eam potentiam ambiunt, qua alios possint opprimere. Atque ita efficiunt, ut verum sit quod Augustinus libr. 2. de civitate Dei, cap. 4. nobis inculcat: Remotavistitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia et ipsa latrocinia quid sunt nisi parva regna? Manus etenim ipsa hominum cum imperio principis regitur, pacto societaris astringitur, placiti lege praeda dividitur. Hoc maium, si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et locateneat, sedes constituat, civitates occupet, populos subinget, cuideniius regni nomen assumit, quod etiam in manisesto confert non adempta cupiditas, sed addita impunitas. Eleganter enim et veraciter Alexandro illi Magno quidam comprehensus piratarespondit. Nam cum idem rex hominem interrogasset, quid ei videretur, ut mare haberet infestum? ille liber a contumacia, quid tibi, inquit, ut orbem terrarum? sed quia id ego exiguo navigiosacio, latro vocor; quiatu magna classe, Imperator.
§. 5. Huiuscemodi regna video pleraque olim fuisse: Nabuchodonosor quid aliudnisi magnus latro? quos volebat occidebat, et quos volebat, vivificabat; et Medorum regna qualia latrocinia, qui aurum et argentum non quaerebant, sed sagittis parvulos interficiebant? nec melior Persarum administratio, quorum mexteros, et domesticos par eratiniustitia, unius ob noxam tota propinquitas, quamquam innocens plectebatur. Graecorum et Romanorum imperia, quia plures scriptores habent, plura etiam iniustitiae punirae exempla dederunt. Nullae igitur opes, nulla potentia firmior est, quam iustitia, nulla vero tanta regni est firmitas, quam non dissolvat, et frangat iniustitia. Cuiusratio est, quod iustitiae initium a natura profectum est, deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt, postea res, et a natura profectas, et consuetudine probatas, legum metus, et religio sanxerunt. Iniustitia dum illa tollit, naturam evertit, sociatemque hominum, quae ad iniuriarum depulsionem in coetum connenit, iterum dissipat.
§. 6. Iustitiam igitur cole princeps, inque ea colenda diligens sis, et contra aulicorum turbam negotiosus, curiosus, paucis fidens, minima scrutare; invenies minimorum ministeriorum non minimos dolos. Nihil parvi aestimes, ubi enim etiam abiectorum hominum res agitur; ubi magistratuum tuorum subte, et tuo periculo iudicantium interitus aeternus timendus est, omnia magna dicimus. Usque adeo, ut nec de ipsis pecuniariisrebus vel acquirendis, vel amittendis parva videri debeant, quae Doctor Ecclesi asticus dicit, sive sit illa magna, sive parva pecunia. Neque enim parva est iustitia, quam prosecto et in parva pecunia custodire debeniuns, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est. Quod ergo minimum est minimum est, sed in minimo fidelem esse magnum est. Nam sicut iatio rotunditatis est, ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema ducantur, eadem est et in magno disco, quae in nummulo exiguo: ita ubi parva iuste geruntur, non minuitur iustitiae magnitudo. De iudiciis denique saecularibus, quibus utique nisi pecumariis? cum loqueretur Apostolus. Audet quisquam vestrum, inquit, adversus alterum habens negotium, iudicari ab imquis, et non apud sanctos? Quid est, quod sic indignatur Apostolus, sic corripit: sic exprobrat, sic increpat sic minatur? Quid est, quod sui animi affectum tam crebra, et tam aspera vocis mutatione testatur? Quid est postremo, quod de rebus minimis tam granditer dicat? Tantumne de illo negotia saecularia meruerunt. Absit: sed hoc facit propter iustitiam, caritatem, pietatem, quae nulla sobria mente dubitante, etiam in rebus quam libet parvulis magna sunt. Aug. de doct. Christ. lib. 4. c. 18.
§. 7. Necilla verbis, nec benignitate defendi sola potest, gladio opus est, et tormentis; alioqui in suo sacrario, in suo tribunali iustitia opprimetur; omnium legum sanctitas, omnium iudicum integritas vigilante, severa, constante, inexorabili principis iustitia nititur. Cuius est primaria functio iudices idoneos constituere, praevaricatores sine spe veniae punire. Clementiam principum laudo, verum in praesidibus, iudicibusque qui munera
capiunt, qui iniquam sententiam tulerunt, qui miserorum iniurias dissimularunt, sola severitas locum teneat. Ludovicus 12. Galliae rex, Principem qui non punit crimen cum potest, non minus reum esse, quam eum qui perpetrasset, existimabat. Idego in hac gravissima, difficillimaque inferiorum magistratuum censura verissimum iudico; dissimulando enim non modo iniquorum, rapaciumque audacia crescit, et innocentium imbecillitas praedae est; sed principis etiam, tamquam honoratorum, purpuratorumque furum socius sit, fides accusatur; nam si princeps ignorare dicatur, contumeliosa censetur excusatio, si alienarum calamitatum ne cognitionem quidem habere, curae illi sit, cuius est remedium adferre. Ceteris in rebus locum habet excusatio; si in bello titubatum sit, si parum fortiter, parum prudenter proelium initum, si metu deditum praesidium, si in legatione erratum est, si annona principis neglegenter asservata. Iustitiae a suo iudice violatae poenassevere constanterque reposcere; non est illa crudelitas, sed inter iustitiae partes virtus pulcherrima. Qui in lupos est acer, in oves clemens est. Securitas iniustorum, clades est optimorum. Nulla civitas, nulla domus, nullus ne unus quidem homo, sine iustitia regi potest, et tamen ubique contra iustitiam insurgitur, o [Orig: ô] miserum humanum genus! o [Orig: ô] dira spectacula, sed tamen cottidiana! Sonant flagella, squalent pleni carceres, lacerant fidieu. strident ungulae, absorbent flumina, onerantur rotae, vorant flammae, raptant in diversa quadrupedes, et tot suppliciis non satis iustitia sancitur: quae vindicantur, novis semper auctoribus perpetrantur. Inter tot miserorum mortes, iudicum, praesidum, et purpuratorum furta, et rapinae inultae esse non debent. Quomodo enim ista vindicabunt, qui maiora peccant? Quis mihi sanctos det reges, suorum tyranniscorum per subditorum fortunas, ludibriaque grassantium severos ultores, regnorumque tutores? Habuit olim Germania et Gallia Clodovaeum, Carolum magnum. Gallia Sigebertum, Ludovicum; Hispania Alphonsum Castum, Ferdinandum tertium. Anglia duos Edualdos, duos Ethelbertos, Guilielmum, Oswaldum, Edmundum; Hungaria Stephanum, et Ladislaum; Polonia Casimirum, et Boleslaum Pudicum; Germania; Rudolphum, et Henricum; Dania Canutum; Bohemia duos Wenceslaos; Norvegia Olaum, Suecia Henricum, Austria Leopoldum, Burgundia Sigismundum, habuerunt alia regna reges iustos, sanctos, severos, laboriosos, qui iudicarunt, licentiam suisnon permittendam, quae nocere, qui sua sanctitate bonos, ultionis vigente iustitia malos in officio continuerunt. Non ignoro a me clementiam exspectari, hominum vitam esse sanctam, difficillimum esse magistratum, qui circa vitam noxiorum versatur, verum tot calumniae, oppressionesque innocentum, tam intolerabilis quorundam magistratuum contumelia, capita pauperum cum pulnere terrae conterentium cogit principes esse severos. Sit blandus animo, sit lenis, sit tardus ad poenam, ad praemia velox, Iudicem improbum, rapacem, clientem, familiarem, fiducia regiae caritatis ad scelera, inopumque calamitates abusum, etiam lacrimans, Biantis exemplo, damnet, sed damnet tamen; sanguinemque nocentem, quamvis amicum, iustitiae, publicaeque quieti, non ultionis dulcedini impendat. Themistocles ad sepulerum, quam ad tribunal ire se malle dicebat, insigne est hoc lenitatis exemplum; si hoc dixit, quod narrat de illo AElianus; aut sensit, quod dixisse narratur. Fortem hic esse, et cautum principem oportet. Fortem, quia potentes in poenam trahendi sunt; vilis sanguinis facilis est damnatio, quia nulla est in exsecutione difficultas. Fortem; quia saepe contra amicos, cognatos, fratres faciunt leges. Cautum; quia potentium multi sunt patroni, et malam causam multae artes si non tuentur, saltem prorogant, et si omnia desunt, periuria coemunt nocentes.
Regia incede via, qui multitudinem regis, omnes tuos existima, omnes esse filios considera, iunctior ille est; cuius causa tuum patrocinium meretur. Haec tua conditio est, utinter amicos iudicans, alterum sis habiturus inimicum. Ne time, Deus adest iustitiae. Exempla tibi suggerent, etiam non admodum iusti. P. Rutilius amico iniqua poftulata negabat: Ille fremens; quid tua mihi, inquit, opus est amicitia, si non impetro, quod rogo? Cui Publius: Imo quid mihi tua, situa causa aliquid inhoneste factursus sum? Pessime amicus Rutilii, qui amicitiam iniustitiae lenam et conciliatricem esse voluit, optime Rutilius, qui amicitia falsa sese abdicavit, ut verae iustitiae patrocinaretur.
Agis etiam parentum suorum cupiditati restitit, et importune instantibus, nesuae causae deesset, patrioque iure adurgentibus, immotus perstitit; patriae se iam, et legibus traditum, non posse contra eo venire, quarum oboedientiam, vener at ionemque a parentibus didicisset.
Idem Antigoni in Marsvam fratrem affectus, et constans etiam in fama iustitiae voluntas: cum enim ille pro fraterna familiaritate peteret, ut domi intra parietes causa sua cognosceretur. Si nihil respondit praeter ius agimus, in foro melius fiet, cunctis audientibus. Haec iudicandi aequalitas omnino regno necessaria est, si enim in quibusdam videant principem cedere affectibus, in universum sublatam clamant iustitiam, cum ex illis qui causa cecidere, pauci se iure victos agnoscant; sed vel iudici, vel advocatis irascantur; suas etiam iniquissimas lites, non iure, et legibus. sed odio, pecuniaque damnatas asserunt, seque inter eosquos constat iniuste pressos consueto hominum more referunt, et damno solatium ex maledicentia, et contumeliis in rectores petunt.
§. 8. Quod si exempla recensere lubet eorum, qui iudicum suorum crimina, rapinasque graviter ulti sunt, vereorne nimis multa occurrant, idque culpa supremi magistratus, qui quasi furentibus gladium, ita pravis perversisque, et legum violatoribus, iuris, legum, sanctitatis, aequitatisque telam, ac custodiam committunt. Nec culpa tamen illi carent, quia suscipere onera, quae portare non possis, manifesti furoris est. Necesse est enim ut opprimant onera, quae ferente maiora sunt: Summaigitur sit in constituendis bonis iudicibus sollicitudo; erunt sic pauciores poenae eorum, qui officio defuerint; erunt tamen et sic multae eorum, quos vel peccandi occasio malos fecerit, vel potestatis licentia detexerit. Crudae et non per omnia laudandae antiquitatis est; quod Cambyses rex Persarum fecit, quo tamen uno facto inter infinita scelera praeclaro celebratur. Sisamnes pretio sententias vendiderat, occiso pellem detrahi, eaque sterni tribunal, aut (ut alii) compingi iussit, utque se iniustitiae, non homini iratum ostenderet: filium eius eodem
in solio ius dicere voluit, monitum ut poena patris territus, ex legum praescripto, non munerum amore ius diceret. Asperum hoc posterius, et pro regis ingenio plane barbarum: sed tamen quod principi iustitiae zelum inculcet.
Aurelianus fures provinciales, repetundarum, ac peculatus reos, ultra modum militare est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis, cruciatibusque puniret. Severus vehementer contra iudices iniquos commovebatur, oculosque digito exsculpendos iudicabat. Andronicus Theodorum virum principem duodecim plagis fustuariis castigavit, quod cum ad agricolas divertisset, omnino nihil solvisset. Finem facio: plura in monitis doctissimus Iustus Lipsius, aliique adserunt.
Hoc moneo si severi fuerint, multos habituros Vespasianos, qui meliore fama provinciam praeses, quam Imperium factus Augustus administravit. De illo sic Tranquillus: Exin fortius Africam integerrime nec sine magna dignatione adminiftravit, nisi quod Adrumeti seditione quadam, rapa in eum iacta sunt. Rediit certe nihilo opulentior, ut quit prope labefactara iam fide, omnia praedia fi atri obligarit, necessarioque ad mangonicos quaestus sustinendae dignitatis causa descenderit, propter quod vulgo Mulio vocabatur.
Mulio sane omnibus equitibus, equitumque magistris, si cetera responderent, anteponendus. In regno itaque vestro voces illae et praecepta audiantur, quae identidem Commenus praefectis suis inculcabat, Aut iniurias, aut vitam relinquite, nam vos iniuste agere, et vivere, nec Deo gratum, nec mihi ministro eius ferendum est. Vere dixit Agapetus. [Gap desc: Greek words] . Difficilis captu est iustia, facile e manibus eorum, qui diligenter non attendunt, elabitur. Cum iusseris, subscripseris, signaveris, nuntium miseris, erit, qui eludat, qui iussa moretur, qui reum moneat. Mihi placet sane sententia S. Cypriani. Iustitia regis pax est populorum, tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solaetium pauperum, hereditas filiorum, et sibimetipsi spesfuturae beatitudinis.
§. 9. Iniudices itaque inquirat. In Hispania et Venetiisutilissimi sunt Syndicatus, ubique inducendi. Nam sine iustitia servari non potest concordia, nec sine concordia salva esse civitas. Iudex iustitiam non voluntatem principis respicere debet: Princeps multo minus iudicem, quem si non pro iustitia, sed affectu principis pronuntiasse videt, iure damnabit, Hanno Coloniensis praesul iudicibus iniquis oculos erui iussit, uni ex illis unum reliquit, ut domum reliquos reduceret. Philippus Valesius testamento cavit, ut etiam post inortem suam in iudices inquireretur. Omnino ita faciendum est; si poena hominum eluditur, divina vindicta, et iudices, et principem cuius conniventia Iudex peccat, etsi forte sero, graviter tamen comprehendet. Nec iudici permittitur statuendi arbitrium, sed lex ponitur. Princeps summus veniam delicti facere solus potest, hoc quoque Germaniae principibus per regalia tributum est. Et sane legum asperitate flectere benignitate et mitigare regium opus est.
Nec facile iudici poenae minuendae, aut remittendae concedet princeps. Carolus 5. cum magna concederet Mediolanensi senatui, hanc sibi partem retinuit. Ne matri quidem regis id concedunt Galliae decreta. In Hispania singulare tribunal est, in quo deliberatur de venia danda, faciendaque gratia. Hieron. Casteg: de Portug. et Castell. Coniunct. l. 8. Carolus iudicem, qui reum dignum suspendio, praecisa manu puniverat, suspendi iussit.
§. 10. Quaesitum an in propria causa iudicare possit princeps. Probant ex l. 3. de his quae in testament. l. 41. de hered. institut. §. fin. In fin. inst. de Vulgar. substitut. adpunt non posse ut suspectum allegari. Video sic sentire multos haereticorum: et Catholici nonnulli idem probare aliquando mihi visi sunt. Duplici porro modo potest ea res quaeri. Primo, An seposita omni lege ex ipsa natura sit iniquum habere eundem iudicem, et adversarium? Deinde, An in bene constitutis Rebus publicis et regnis, ubi legum et iudiciorum ordo est, id liceat? Mihi naturae et iustitiae repugnare videtur, ut imperator, rex, princeps ipse in sua causa iudicet. Iudex seu [Gap desc: Greek words] est medius inter partes, ut utrimque aequalitatem iuris tueatur. 2. In Repub. Hebraeorum non licuit Achabo inter se et Nabothum ferre sententiam, ideo ad calumniam consugit. 3. Numquam privatus eo iudicio victus tenetur acquiescere: nam cum principes sint mutabiles, affectibus etiam obnoxii, et erroribus, plerumque etiam sui amantes, et maiestatis tenaces sint, non tenetur se quisquam eius iudicio committere, quem adversarium novit; et patitur. Cuius rei summa ratio est: Quod cum de veritate et iustitia anquiritur, ut sit legitima inquisitio, et diiudicatio, partes aequales, esse debent in omnibus, ita ut sola momenta causae, et rationes constituant inaequalitatem. Exemplum esto. Eudoxia imperatrix vineam viduae ingressa vuascarpit, ideo contendit ipsa et Imperator, vineam transisse in ius imperatricis. Si in sua causa vel ipsa imperator est iudex: iam resacta est. Summo enim in tribunali res decisa est. At vidua negat sibi posse dari iudicem Caesarem, aut eiusconiugem. Nec minus iniustum eam cogi, ut tale iudicium subeat, quam ut fundo cedat. Nam deteriore loco est, non genere causae, sed cupiditate iudicis, quae obstat aequalitati inter litigantes constituendo. Hoc ergo iudicium semper natura [Orig: naturâ] sua [Orig: suâ] iustitiae repugnat.
At princeps sine affectu etiam contra se ipse sententiam dicet. Faciet hoc aliquando princeps heroice iustus: at omnes, et semper sacturos nemo credit: Solus Deus in sua causa iudex est, quia eius voluntas est iustitia immutabilis, et eius iudicia vera iustificata in semetipsis. Solus Deus verax, omnis autem homo mendax. Cur vero Caii aut Neronis sententia stare cogetur senator cum adsunt ipsi et vultu suo torquent? Princeps aliquando dicitur ipse iudicare, quia per suos iudices pronuntiat, sed hac in causa non principi, sed toti Rei publicae, et iustitiae iuratos. Quare nec licet in eos inquirere, nec ostendere sibi sententiam displicuisse princeps, si causa cecidit. metum enim iudici inicit.
§. 11. Hinc omnibus in regnis quae lege et institutis gubernantur, causae regum et principum contra subditos ab aliis iudicantur. Palatinus comes cum in aula Caesaris, de eius causa iudicat: ex aurea Bulla. Rex Franciae, Hispaniae, Bohemiae conveniri a subditis potest. Hinc tot in. Gallia advocati regii. Hinc L. puto, [Gap desc: Greek words] . de iure fisci. Hinc sancta
Philippi 2. regis Hispaniarum constitutio, ut praeses consilii regii in causa dubia contra fiscum pronuntiaret. Nulla enim res publica subditorum corpora, fortunasque committere voluit affectibus privatis principum, sed publico iustitiae elogio. itaque suspecti iudicis recusatio est iuris naturalis, ut negari non possit, atque hoc omnium gentium probat consuetudo: quod si princeps ipse sit suspectus, (in propria autem causa semper suspectus est) multo iustius recusatur eius iudicium, quam alicuius minoris, quia et appellatio praeciditur, et paratior exsecutio. Neque potest ista res publica concedere. Quemadmodum enim statuere non potest, ut fundus Caii donetur Titio; spolium enim est. ita nec statuere potest, ut Caius veniat in periculum eius sine culpa, perdendi fundi. Nam innocentem in vitae, et fortunarum periculum sine causa conicere, tam est iniquum, quam vita aut fortunis exuere. Impari quidem gradu, sed simili iniustitia. Tume cogesadversariomeo, cui lucro mea damna sunt, me credam? an cognatio, affinitas, similis causa, favor inimici, hoc est aliena, facient ut non cogar stare sententia adversarii, ipsa autem persona, [Gap desc: Greek words] id non efficiet?
§. 1. PRudentiam, diligentiamque et iustitiam principi necessariam esse demonstravi, Sapientia enim si destituatur, reliquarum virtutum nulla propositum tenebit. Diligentia vero si in privata domo, ne tecti vitio tota pereat, necessaria est; quanta demum in vasto illo corpore postulatur, in quo semper pars aliqua laeditur? Magno enim periculo principis ignavia involvitur. Monuit ea de re serio Iustinianum Agapetus Diaconus, [Gap desc: Greek words] . Quemadmodum navigantibus, si quis nautarum errarit, exiguum damnum adfert, si vero gubernator totius navigii tacturam facit. It a in Re publica si quis subditorum peccet, sibi magis quam Rei publicae nocet. Si princeps, toti Rei publicae detrimentum adfert. Ille igitur magnas rationes redditurus; si quid neglexerit, eorum quae fieri oportet, magna accur atione omnia, et dicat, et faciat. Hac ex prudenti diligentia sequitur iustitia, de qua modo dixi. et indivisa comes iustitiae fides, seu in dictis, factisque constantia.
Statuendum itaque est Rei publicae, debere fidem sartam tectam servari. Principem ornat fides, infamat perfidia; populi levitatem fallacia magis infestat. Senatus integer, constantissime colere fidem assolet. Fides autem servanda est populo, et vicissim populus principi obligatus est. Deinde servanda privatis, tertio vicinis Rebus publicis, denique hostibus, nec in secundis modo, sed in omni fortuna, manerc debet cunctis in dictis, factisque constantia. Haereat animo ac cum eo consenescat dictum Romani sapientis Epist. 88. Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad sallendum cogitur, nullo corrumpitur pramio. Ure, inquit, caede, occide, non prodam: sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam.
Veritas igitur in factis, dictis, totaque vita servetur; Socrates veritatem, et virtutem idem dicebat. Plato veritatem non quidem [Gap desc: Greek words] summum perfectumque bonum esse iudicabat, sed [Gap desc: Greek words] , haerere enim summo bono semper, ac comitari utilux solem. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] . Nihil iunctius, et familiarius sapientiae, quam veritas. Malorum illa turbam submovet, [Gap desc: Greek words] . Non insequitur vitiorum chorus, praeeunte veritate.
§. 2. Ac primo quidem, quam subditis fidem dedit princeps, omnino integram, atque illaesam conservet, oportet. Queacumque igitur initio accepti imperii statibus de libertate, privilegiis, immunitatibus, donativis promiserunt, preastanda sunt, modo iusta sint, ethonesta, quae enim iniqua sunt, aut flagitiosa, sine scelere numquam promittuntur, et maiore scelere praestantur, quam promissa fuerunt. Imperator multis modis Ecclesiae, principibus, subditisque sese obligat, neque in Europa ullum arbitror populum, qui non iuratum principem ac rem publicam admittat.
Quapropter flagitiosa est eorum principum ratio, qui postquam imperia in tuto collocarunt, varios violandarum promissionum praetextus inquirunt. Nec desunt improbi perfidiae palliandae artifices, quibus nihil tam receptum est, quam fallere fidem. Fallacia certe iustos non facit, fides enim iustitie fundamentum non est, quamvis vero ubi magnitudo quaestuum spectatur, integra fides raro permaneat, manet tamen firmum, ratumque Romani consulis elogium: Non ulla res vehementius Rem public am continet, quam fides.
§. 3. Sane perfidia minimum mali adfert illis, qui decipiuntur, maxime nocet auctori. Nulla enim diuturna est. Quis enim principum qui per vim, et sanguinem occupavit imperium, non dedit sanguinem successori? Quis principis sui interfector, qui per scelus successit, non est a successore in tutelam imperii mactatus? Mos enim principum est, tyrannicidas quoscumque neci dare; tum ne videantursuo iussu caedem patrasse, tum ut machinationibus obviam eant. Cur autem perfidia se quis obstringat, quam etiam is cui regnum attulit, ulturus est? Malunt enim coniuratorum audaciam punire, quam videriregnum alieno fceleri debere. Itaque perfidiae nusquam locus, neque apud eos quos perdidit, neque apud eos quibus profuit. Inter omnes qui periurio, perfidiaque famosi fuerunt, maximum apud veteres nomen Lysander Lacedaemonius habuit, crudelitati, avaritiae, libidini postremo impudentiam adiecit, ut rediturosibi Spartam a Pharnabazo continentiae, aequitatisque peteret testimonium, quo contra accusationes civium apud Ephoros sublevaretur; verum ille fraude perfidiam ultus est, cum enim epistolam laudatricem eius conscribi iussisset, eamque Lysander approbaret, dum signaretur, alteram plane similem subiecit, qua eius improbitatem sceleraque explicabat, quam Ephori ipsum Lysandrum in senatu perlegere iusserant, rediit itaque in caput eius peifidia, qua una se tutum esse credebat.
§. 4. Cur vero perfidos, periurios, [Gap desc: Greek words] , foederum contemptores, mox poena obruat, causa est ipsa numinis vindicta, quae semper a perfidis irritatur. Qui enim falsis promissis alios decipit, Deumque in testimonium vocat, quid agit aliud, quam ut aut Deum irrideat, aut facinorum suorum
ministrum esse iubeat? Itaque Sennacherib cum fidem fefellisset, primo caesis militibus fugit, deinde coram idolo suo, a filiis trucidatus est, qui enim qualecumque numen, quod putabat, irrisit, qui commercia generis humani rescidit, ab illis quos in lucem produxit, magno scelere, suo tamen merito vita exutus est. Sedecias etiam impio regi fidem violavit, sed poenastamen excidio gentis suae dedit. Fidei violatae triste exemplum est Antiochus illustris lib. 1. Mach. et filius illius Eupator, qui iur avit Iudaeis, et principes eius. Et intravit in montem, et vidit munitionem loci; et rupit citius iur amentum, quod iur avit, et mandavit destruere murumin gyro. Sed iuramenti temerati poenas mox Alexander exegit et Demetrius; nam cum Antiochum et Lysiam exercitus comprehendisset, ut Demetrio offerret, ille vero respondisset; Nolite mihi ostendere faciem eorum, occidit eos exercitus. Eodem periurio Alcimus, Bacchides, Nicanor periere [Orig: periêre] . Nicanor enim et Bacchides, cecidere. Alcimus mortuus est cum tormento magno. Demetrius etiam a Iudaeis desertus, ob notam perfidiam, ab Alexandro victus, regno, et vita exitus est. Verum neque Alexandro perfidia felix fuit, a Socero Ptolomaeo per nuptiarum foedera in fraudem inductus, victusque a perfido Arabe, capite plexus est. Brevi etiam Ptolomaeus periurii, ac iuris humani contempti poenas dedit, tertio enim post die mortuus est, ingentemque infamiam tridui laetitia pensavit. Alter autem Demetrius cui Ionathas regnum vitamque servavit, quam ingratus, quam immemor iuramenti? Et mentitus est omnia quae dixit, ait scriptura; et abalienavit se a Ionatha, non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat. Nec morata est poenam vindex iustitia, sed ab Antiocho per Tryphonem proelio fusus, regno deiectus est, tandem ab Arsace Medo exutus castris, in vincula coniectus est. Tryphon autem postquam fidem Iudaeis datam rupit, Antiochum adolescentem Dominum parricidio sustulit, sero quidem, sed paucos intra annos poena profugus dedit, et a suis occisus est. Nec vero Antiochus Sedetes promissa Simoni Machabaeo praestitit, eum igitur fratris regnum occupantem Tryphon occidit.
Successit Demetrius Demetrii filius, paterna perfidiaque, odioque; Hunc Alexander Zebenna exagitavit bello, periuriisque annos sex; Demetrii filius Antiochus Gryphus, Antiochi autem Sedetis Antiochus Cyzicenus fuit; brevi illi tempore, non armis magis, quam periuriis, et sollicitandis ad perfidiam populis dimicarunt, donec Antiochus Gryphus ab Herodiano perfidiosissimo homine, Antiochus Cyzicenus a Seleuco Gryphi filio trucidatur. Horum filii quoque belligerarunt, ut patres, perfidia, et omnium foederum contemptu.
Quid annis undecim duo Antiochi priorum filii; alter Gryphi, alter Cyziceni; Seleucus, filius Gryphi, Philippus, et Demetrius filii Cyziceni? Nonne in hos omnium priorum perfidia pervenit? et in eum qui omnibus duos annos supervixit, Philippum: Tandem victo Tigrane in Romanam provinciam opes Macedonum venerunt, et cum opibus magnorum regnorum semper exilium luxus, indeque perfidia, et periuria, bella civilia, et ruinae, quae hodiernis Europae regnis initia dederunt. Alios post tam clara exempla memorare piget, Manuelem Commenum Conradi Imperatoris, et Germani ciexercitus proditorem, simulque venenarium. Turcarum unicam artem, cum res secundae sunt; periuria taceo; cum enim sanctum iudicent quocumque modo hostes perdere, nulla foedera, nisi cum libitum est, rata habent. Consule historiam; imprimis Bonfinium de obsidione Famagustana. Illius cum tam manifesta in pactis malitia, Amurates tamen Vladislaum Hungariae regem, quem priorem rupisse foedera causabatur ad Dei tribunal pugnaturus reum agit; foederis enim testes litteras ante proelium legit, atque ita apud Bonfinium perorat. Haec sunt Iesu Christe foedera quae Christiani tui mecum percussere. Per nomentuum sancte iur arunt, datamque sub nomine tuo fidem violarunt, perfide Deum suum abnegarunt; nunc Christe, si Deus es, ut aiunt, et nos haellucinamur, tuas, measque iniurias, te quaeso, ulciscere: His qui nomen tuum sanctum nondum agnoucre, violatae fidei poenas ostende.
Utcumque res acta sit, proelium anceps post haec inclinavit, et Turcae secundius fuit. Auorum etiam memoria inter Ludovicum et Carolum Audacem saepius rupta foedius refecta foedera, sed consiliariorum magis, quam regis, et ducis perfidia; saepe enim quamvis totis viribus concurrerent, nec rex, nec dux veram belli causam sciebant, ut narrat Philippus Cominaeus. Philippus etiam Valesius, cum Ludovico Bavaro iureiurando promisisset, acturum se ut Eduardus Britanniae rex, Romano Pontifici reconciliaretur, idque in speciem sollicite agere videretur, occulte tamen obstabat, periuriumtam fraudulenter tectum ingenti clade, et paene Gallicae nobilitatis internecione luit, et ad Cressiacum ab Anglo profligatus numquam decipi Deum ostendit. Falsum igitur canit Claudianus.
Nunc quid foedera rumpit,
Ditatur, qui servat eget.
Immo quia verum est quod canit melior morum praeceptor Theognis:
[Gap desc: Greek words] ,
Ideo tot calamitatibus regna premuntur. Exempla Selcucidarum retuli, de quibus vere dici potest;
Non intrat umquam regium limen fides.
Nec abfuit umquam rcgio limine perfidia suoruni, qua poenas in alios exercitae perfidiae dederunt. Decipere iureiurando alios prudentiam putabant, donec decepti, exitium sensere.
§. 5. Merito interiere [Orig: interiêre] Thraces, qui pactis dierum induciis, noctu Boeotiorum agros populabundi invaserunt; merito etiam Cleomenes in se postea saeviit, qui cum iurasset, se cum Archonidae capite omnia deliberaturum, quod ille more Graeco sic intellegebat, quasi promitterer, ex eius sententia omnia facturum, sed in crudele ludibrium rem vertit Cleomenes; caput enim Archonidae circum tulit, et coram eo rerum agendarum consilia habuit. Solimanno etiam inter cetera origo calamitatum, ex nece Hebraymi fuit, cui ad summa evecto iuravit, numquam se eum occisurum; itaque dormientigulam incidi curavit; Pontifex enim Turcicus id licere interpretatus erat, quod dormientes negaret in vivorum numero censendos, sed sraus illa stringit, non solvit periurium.
§. 6. Altera causa cur nihil stabile sit, quod est infidum, ex ipsa rei natura ducitur. Quia fidem qui perdiditnil potest ultra perdere. Cum igitur aut manifesto periurio, aut sceleratis argutiis, quempiam agere homines animadvertunt, non modo fidem illi nullam praestant, sed invicem oderunt, cedere ab eius amicitia, in tuto se, suaque
collocare contendunt. Insaniam omnes putant illi se credere, qui fidem abnegavit, ita perfidi hoc summum est malum, quod nemo illi sit fidus. Si nemo fidus, non igitur tutus esse potest. Etsi, amici se devoveant, etsi exercitus admotis ad cervicem gladiis in salutem tuam iurent; etsi ambitiosarum excubiarum multitudine te vallent; si ipse fidem fallere doces, omnes etiam fidissimos abalienabis, et cum alioqui
Stet nulla diu mortalibus umquam
Fortuna titubante fides,
Fidem misero, et dubio penitus clausam invenies; neminem amore, aut mutua fide obligatum tenebis, merces avaritiam accendit, non obligat pectora donanti, si ille perfidus est. Omnis illa turba fortunae; non fidei sacramentum habere se putat. Seianus aliquando Tiberio fidus erat. Seianus, inquit Tacit. l. 4. genu, vultuque et manibus super Caesarem suspensus, opposuit sese incidentibus: atque habitu tali repertus est a militibus, qui subsidio venerant. Maior ex eo, et quamquam exitiosa suaderet, ut non sui anxius, cum fide audiebatur. Quid igitur ex fide fecit infidum, insidiatorem, imperii appetentem?
Tiberii perfidia et ipse edoctus ad fallendum, occupare imperium statuerat. Perfidus glaciei persimilis est, cuinemo, nisi stultus, inaedificat, ut igitur glacies sine domibus: ita perfidus nudus ab amicis. Videmus vero eos qui constricta gelu flumina transeunt, semper animo esse suspenso, atque anxio, si minimum concrepuerit, pavidos, cum fragili naturae se insistere non ignorent. Incertior est amicitia perfidorum, qua plerique periere [Orig: periêre] . Prudenter Cyrus, cum ducibus Hircanis uteretur, illis obsides exspectandos dicentibus; ut fide data proficisce retur, respondit: Cogito nobis omnibus fidem in nostris esse animis, atque in nostris manibus. Ita enim animis esse comparati videmur, ut si veraces sitis, nos ad bene merendum de vobis idoneos habituri sitis, si decipiatis, eam arbitramur rerum nostrarum fore conditionem, ut non in vestra potestate simus futuri, sed vos in nostra, Diis adiuvantibus, arbitremur. At hoc erat barbaris omnino diffidere. cum autem principes perfidi in aliena potestate nequaquam esse possint, certum est nullam illis fidem haberi. Parthis nulla fides, nisi quantum expedit, ideoque semper in se collisi, donec in servitutem redigerentur, attriti sunt. Syris ut nulla fides, ita nec ulla umquam libertas fuit.
§. 7. Recte igitur etiam humano more locutus est Franciscus rex Galliarum, cum enim Carolum V. in potestate haberet; atque a suis moneretur, ut violata fide captivum teneret. Si fides (inquit) toto orbe terrarum exsularet, eam tamen regibus servandam esse, qui ea sola, nullo autem metu constringi possent.
Germania nostra, fidei semper inconcussa servatrix, imperium diutissime tenuit, et quod mireris nec in alia gente invenias, tot annos nullus Germaniae rex, nullus Augustus, ab exteris in captivitatem ductus est, aut in acie cecidit, et plurima tamen bella gesserunt, Pomeranos, Rugos, Livonas, Sclavos, Helvetios, aliosque domuerunt. Verum hoc quoque mireris, annis paene octingentis, sex tantummodo imperatores a suis in ordinem redactos, Carolum Crassum, Ataulphum, Wenceslaum, Henricum tertium, Ottonem quartum, Fridericum secundum. Et hi quoque a Germana sinceritate degeneres fuere [Orig: fuêre] . Merito sane Imperatoribus fidei, et iurisiurandi tenacibus, a suis fides, et iurisiurandi religio praestabatur. Tu lector, ea quae de antiquis Imperatoribus dixi, hisce compara. Interim dum perfidia civilis orientale vastat imperium, Imperatorum octoginta sex, aut septem, sanguine se contaminavit. Fallere fidem didicerant, et suis factis pressi, atque intersecti sunt.
Zeno perfidus ab Ariadna uxore vivus sepelitur, Anastasius qui periurae, et parricidalis Ariadnae scelere imperium adeptus est, fulmine traiectus perfidiae penas dedit. Heracleonas, et uxor eius Martina, Constantinum Heraclii filium vita privarunt; sed ille naso, haec lingua abscissa in exilio detestabiles perierunt. Constans Theodosium fratrem necavit, et in ultionem fraternae necis ab Andrea, cui uni paene fidebat, occiditur. Philippico, quo nemo sceleratior, quique ludibrio fidem, omnem habuit, cum oculis imperium ablatum est. Nemo nequior Copronymo, qui sidem nulli servavit, sed ille exclamavit moriens, vivum se igni inexstinguibili traditum esse. Leo quartus a suis, Armenius a Michaele Balbo occisi sunt. Andronicus, Isaacius, Alexius periuri, suorum perfidia occubuerunt. Quis igitur non dicat eos Rem publicam evertere, qui perfidiam, et periuria docent? Quo enim modo commercia, bella, pax, urbes, domus stare possunt sine fide? si fidem violare princeps potest, quis eam servare tenebitur?
§. 8. An vero violanti fidem fides servanda est? Immo foedifragis, et barbaris servanda est. Caesar quidem apud Plutarchum, fidem tam perfidis, et barbaris servare amentiam ratus, in eos exercitum duxit. Servanda tamen fides, nec perfidia aliena tua perfidia punienda est. Non enim, si Hannibal contra foedus Saguntum obsedit, ideo licuit Romanis, factam postea cum Carthaginiensibus pacem rumpere, nec si Romani legati violati a Poenis, ideo quoque Hannonem in vincula duci oportuit. Multo minus si Lusitani Romanos contra iusiurandum sunt aggressi, ideo quoque Lucullum decuit, Lusitanos impunitatis promissione pellectos trucidare. Cum tamen in eodem pacto hostes fidem fallunt, obligatione solutus ille est, quem perfidia aliena afflixit. Si enim pactis induciis Spartanum agrum populantur Messenii, talionem reddent iure optimo Spartani. Qui enim hostilia exercuerunt, pacem communem irritam reddiderunt. Verum cum post violata prima foedera, novum percutitur, non licet id violare, quia prima violata fuerunt.
§. 1. FIdei gratitudo affinis est, quemadmodum quoddam quasi persidiae genus est, beneficium non agnoscere, aut malefactis pensare. Magni animi est, gratum esse.
Nam (ut dicitis) omnes stulti mali sunt: qui autem habet vitium unum, habet omnia: omnes autem stulti et mali sunt, omnes ergo ingrati sunt. Quid ergo? non undique humano generi convicium fit? non publica querela est, beneficia perisse, et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur? Nec est quod hanc tantum nostram murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. Ecce nescio, quae, non ex philosophorum domo clam, sed ex medio conventu, populos gentesque damnatura vox mittitur:
--- Non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est:
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti.
Hoc iam amplius est; beneficia in scelus versa sunt: et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est. Gladio ac venenis beneficia sequimur: ipsi patriae manus afferre, et fascibus suis illam premere, polentia ac dignitas est. Humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra Rem publicam stetit. Accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est. Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos, aras, focos, penates, armis incessite. Qui ne triumphaturi quidem; intrare urbem iniussu senatus deberetis, quibusque exercitum victorem reducentibus, curia extra muros praeberetur: nunc civibus caesis, perfusi cruore cognato, urbem subrectis intrate vexillis. Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus, remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus, aquilas suas horreat. Ingratus est Coriolanus. sero et post sceleris paenitentiam pius. posuit arma, sed in medio parricidio posuit. Ingratus Catilina. parum est illi capere patriam, nisi everterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit, et trans Alpes accitus hostis, vetera et ingenita odia satiaverit, ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romani persolverint. Ingratus C. Marius, ad consulatum a caliga perductus: qui nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii, et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fucrit, parum mutatam, ac repositam in priore locum fortunam suam sentiet. Ingratus L. Sulla: qui patriam durioribus remediis, quam pericula erant, sanavit. qui cum a Praenestiva arce, usque ad Collinam portam, per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes: legiones duas, quod crudele est, post victoriam; quod nefas, post fidem, in angulum congestas contrucidavit, et pro scriptionem commentus est: Dii magni! ut qui civem Romanum occidisset, impunitatem, et pecuniam, tantum non civicam acciperet. Ingratus Cn. Pompeius: qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret, quasi potentiae suae detracturus invidiam, si quod nulli licere debebat, pluribus licuisset: dum extra ordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita triumviris remp. dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Rom. ut salvus esse non posset, nisi beneficio servitutis. Ingratus ipse Pompeii hostis ac Victor, qui a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis, castra in circo Flaminio posuit, propius quam Porsenae fuerant. Temperavit quidem ius crudelit atemque victoriae, quod dicere solebat, praestitit: neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiati tamen aliquando abiecerunt: hic gladium cito condidit, numquam posuit. Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiavit, interfectoresque eius in provincias, et imperiae dimisit, patriam vero pro scriptionibus, incursionibus, bellis laceratam, post tot mala, destinavit ne Romanis quidem regibus: ut quae Achaeis, Rhodiis, et plerisque urbibus claris ius integrum, libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum Spadonibus penderet. Deficiet dies enumerantem ingratos, usque in ultima patriae exitia, AEque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac devotissimos sibi fuerit: quamque non minus saepe peccaverit, quam in ipsam peccatum est, Camillum in exilsum misit: Scipionem dimisit; exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum quidquid victor Catilina fecisset. Rutilius innocentiae pretium tulit in Asia latere: Catoni populus Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit. Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem quaeritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes quaerantur, nisi quaerendum est de omnibus. Omnes ergo ingrati sunt. Tantum? et cupidi omnes, et maligni omnes, et timidi omnes, illi in primis qui videntur audaces. Adice, et ambitiosi omnes sunt, et impii omnes. Sed non est quod irascaris. ignosce illis: omnes insaniunt. Nolo te ad incerta revocare, ut dicam. Quam ingrata sit iuventus, vide. Quis non patri suo supremum diem, ut innocens sit, optat? ut moderatus, exspectat? ut pius, cogitet? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet? Cui rogo litigatori defenso, tam magni beneficii, ultra res proximas memoria duravit?
Hoc in principes, et Res publicas saepe convenit, quorum inter alios non minimus est error, bene merentibus aut nullam, aut malam gratiam reddere. Quantum ca ex re detrimenti Res publica fecerit, et rei natura et haec exempia docent. Nec mirum Rem publicam esse in bene meritos cives ingratam, et in illam vicissim ingratos alios; quia Deo pro tot bonis nemo satis gratus est.
§. 2. Ingrati fuere [Orig: fuêre] in bene meritos Romani, ut qui Tarquinium Collatinum, nominis dumtaxat odio in exilium pepulenrunt, Valerium ob domum in Velia exstructam periclitari coegerunt, in Manlium, Camillum, Scipionem, Ciceronem vel crudeles, vel iniusti fruennt. Nec minus Athenienses, barbara Ostracismi lege fuerunt omnium gentium ingratissimi, apud quos magna beneficia, certi res erat periculi, id adeo ex eo natum, quod cum multos, et graves sustinuissent tyrannos eos, quos ante claros, benefactores, popularesque habuerant, omnibus deinde ex aequo diffidere coeperunt. Lacedaemonii nihilo mitiores, Carthaginenses omnium crudelissimi fuerunt, ingratissimique in duces suos.
§. 3. Late vero patet vitium ingratitudinis, adeo ut Italus quaerat; an principes, an vero populus magis ingratus esse soleat? Mallem eos esse mores, ut potius quaeri possit, utrum populus, an principes magis grati esse soleant? Concludit ille ingratitudinem oriri ex avaritia, et ambitione, deinde suspicione, populum ex avaritia numquam ingratum, propter suspicionem vero multo rarius, quam principes. Ego vero haec nequaquam, velut prudenter dicta, approbare possum. Auarus enim populus frequenter pecuniae cupiditate, viros fortes, seseque patriae impendentes iusto honorario privat. Athenienses in ipsis periculis, Philippo terrorem belli, et doli circumferente, non in theatro modo desidebant, sed pecuniam etiam navalem pro mercede theatrica expendendam censebant, Romani Camillo diem dixerunt, quasi praedam Veiensem inique distribuisset, unde in tantum virum tanta iniuria, nisi ex avaritia? Quantas concertationes Romae leges Agrariae excitarunt? quibus vectigalia, nervi Rei publicae incidcbantur? Ea tamen avaritia, non modo Imperatorum donativa, et praemia exercituum abstulit, sed Rem publicam magis, quam bella ipsa attrivit. Ingratus igitur ex avaritia est etiam populus. Eoque magis, quod in magna unius civis praeclare meriti commoda, optimates hand facile consentient, quod enim uni extra ordinem datur, collegis subducitur, cives vero ingrati, acceptae salutis, opes invident suis servatoribus, quamvis vitam ab ipsis, opesque acceperint.
Non solet quidem populus ingratus esse ex ambitione, quia magnorum facinorum, et praemiorum
non solet esse competitor, quia tamen per paucos regitur, et velut animatur, eorum ambitione ducitur: solent autem populares, et Demagogi, claris viris invidere, eorum laudibus obtrectare, aemulationes, et simultates exercere. Seipio navigat in Africam, et perieula subit, interim Catonem eius magnitudinem allatrantem, ingratus senatus, ingratus populus audit. Aliena igitur ambitione,
Ut nervis alienis mobile lignum
Ducitur.
Pro ambitione vero, insitum habet invidentie virus, quo adeo imbuitur, ut optime meritos ferre nequeat, magisque doleat, viris magnis bene faciendi facultatem superesse, quam de beneficio gaudeat. Deinde non modo inidoneus, sed etiam malevolus est beneficiorum aestimator populus. Cum enim singuli Rem publicam non admodum curent, nulia beneficia magni pendunt, nisi cum privata illis commoda sunt adiuncta, et tamen cum illa obtinuerunt, plura exspectant, aut aliis maiora data criminantur. Summa est autem ingratitudo, non agnoscere beneficium.
Neque verum est, populo non esse multas suspicandi causas. Historia Atheniensis, Corinthia, Romana diversum docet. De libertatis insidiis suspicatur, de peculatu, de iudiciis, de omnibus rebus, qui plerumque rei gestae seriem ignorat. At principes ut plurimum cum ipsis ratio soleat reddi, omnium cognitionem habent. Nusquam est populus moderatior, cultior, et magistratibus aptior, quam in liberis Imperii civitatibus, ante annos tamen centum, pleraeque urbes ex suspicionibus contra senatum insurrexerunt, et nonnullae etiam sanguinem fuderunt. Hodie multae gravia de senatoribus suspicantur, rationes postulaturae, ni maioris potentiae respectu quiescerent.
§. 4. Principum autem duplex est status, alii autem unum habent principatum, vicinos hostes, aut aemulos. Illi, si quem habeant clarum belli ducem, victoria et provincialium favoribus munitum, facile suspicantur, et formidant. Ratio est; quia paene principem exaequant, et si velint, aut hostibus tradent, aut ipsi succedent. Hi exsuspicione ingrati esse solent, saepe etiam cum sus clade mortem ducibus optare. Idque etiam eo magis, si opes suas exiles pro tanto nomine animadvertant. Alii sunt admodum potentes, habentque multas provincias, gubematores, vicereges, tales raro ex suspicione sunt ingrati; quia duces quamvis clarissimi longe a dominorum suorum magnitudine absunt. Itaque nec in talibus invidia dominari solet. Deinde numquam metus ex ducis perfidia probabilis oritur; quia nec vires illi, nec animus suppetit, ut unius provinciae tyrannide occupata, universum regni corpus in se concitet. Haec quamvis ita habeant, crebro tamen a populo, et principe hac in re peccatur. Gratitudo vero amicos parat et Rem publicam servat.
§. 5. Primo enim magni interest, Rei publicae bene meritis esse gratiam repositam. Princeps ingratus haud facile viros bonos, numquam magnanimos retinebit. Si pro magnis laboribus eviuscumque civis, ingratus es, non modo eum capitalem inimicum habiturus es, sed aliorum quoque industriam retundes, efficiesque, ut aliorsum respectent, et quaerant ubi mclius, et cum spe emolumenti, ponant beneficia. Nam revera [Gap desc: Greek words] Honorum cupidi, et prudentes, graviter ferunt, cum per contumeliam negleguntur. Ingentes calamitates induxerunt inhonorata magnatum gesta. Coriolanus ingratam patriam obsidione pressit, Carbo per Barbaros oppugnavit, Narses Longobardos Iustiniano imposuit. Bonifacius Africae comes Vandalos adduxit. Qui enim post illustres suos labores, aditaque pericula, et fidem cum sanguine impensam, alienos principum, aut Rei publicae animos experiuntur, si vires fortes sunt, et dignitatis suae tenaces, fere aliquid moliuntur, ut caveant (quod Octavianus dicebat) Ne tolli possint. Itaque militum sibi animos conciliant, cum vicinis et aliquando hostibus conspirant, munitiones occupant, et contemptum sui vindicant. Quod in levibus ambitio, hoc in aliis facit indignatio. Itaque ex principum, et rerum publicarum ingratitudine, multae et perniciosae tyrannides exortae sunt. Et profecto si non iusta causa est rebellionis ingratitudo principis, at in vulgus est speciosa, et laeso iniurias persequenti favetur. Idque eo magis, quod turpe vitium est ingratitudo. Vere Herodianus. [Gap desc: Greek words] . Eorum quae gravia acciderunt, semper manet memoria, quidquid enim contristat, difficulter deletur, Beneficiorum vero memoria cum fructu consumitur.
Premunt cos, quorum labore sunt metu liberati, fructumque laborum illis invident, postquam enim canunt filiae Ierusalem: Occidit Saul mille, et David decem milia, iam totius regni est salus ingrata, cum viri fortissimi laude coniuncta. Davidi igitur irascitur, cuius beneficia omnia oneri erant, cuius ultionem in quaestu ponebat. Dedignatur videri beneficio affectus, tamquam minor, et quod saevientium est, beneficio non ignoscit. Omnia beneficia subvertit, et solum meminit, quod postpositus est. Nec mirum moveri homines, cum beneficiorum novas tabulas intuentur, rem civitatibus perniciosissimam, Deus ipse detestatur benefactorum oblivionem: vitam et libertatem populus Israeliticus debebat post Deum Moysi. Cerno, inquit Deus, quod populus iste duraeceruicis sit: Dimitte me ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Sed mitissimus mortalium, suae dignitatis oblitus, pro ingratis deprecatur: quod si alium principem durae, illae cervices sortitae essent, in ipso deserto cum spinis, et tribulis contriti iacuissent Ioas Zachariam Ioiadae filium cuius patri vitam, regnum, et pietatem vita, regnoque praestantiorem debebat, e medio sustulit, adeo plus potuit una non iusta offensio, quam datum regnum. Adeo nihil beneficio citius senescit. Inde magnae clades in eam rem publicam fluxerunt. Augustus reddere populo imperium saepe cogitavit, sed eum exempla ingrati populi terruerunt. Legerat Africani superioris, qui Rem publicam restituerat victa Carthagine, in deserto oppido Epitaphium. Ingrata patria, ne ossa quidem mea habebis. Sciebat Africani fratrem Scipionem Asiaticum, postquam ex opulentissimo orbe patriam divitiarum iniplesset, de peculatu reum ad carceres iussum duci. Occurrebat indigna mors minoris Africani, quae ultorem in foro non invenit. versabatur in manibus oratio P. Lentuli, qua exprobrabat populo ingratitudinem, Deosque precabatur, ne umquam in patriam reverteretur, atque in Sicilia obiit. Ciceronem etiam pulsum noverat, et Pompeio levem gratiam, Caesari etiam mortem illatam, ingratitudinis itaque metu sceptrum tenuit, et im manissimis tyrannis
ut Roma serviret, effecit. Multum illis populus Romanus debuit, quod de vindicta veteres non cogitarint, nam quid non potuissent viri illi, suorum temporum summi Imperatores, si ad hostes etiam non tortes accessissent? Quid potuerint, docuit Sertorius, docuerunt, qui intecuti sunt tyranni. Graeciae maximi viri fuerunt, Solon, miltiades, Aristides, Themistocles, Alcibiades, Phocion, omnes illi ut narrare solebat Themistocles, Platani fuerunt, sub quas tempestate saeviente populus refugiebat, caelo sereno eas deserebat. Et quamquam nemo iniurias ultus est, si tamen Themistocles fundere patriae sanguinem, quam taurinum cruorem haurire maluisset, tres Athenarum foedas beluas, noctuam, draconem, populum in conditum delevisset. Perire igitur illi sua benefica senserunt, aliosque a beneficiis retraxerunt. Nam in dolium pertusum beneficia mittit, qui praestat ingratis, tot vero in dolio Rei publicae rimae sunt, quot obliviosae, ingratae, malignae animae. Pythius, Atys filius, cum Xerxem exercitu, pecunia, obsequio delinivisset, omnia beneficia evertit, cum peteret, ut e quinque filiis unicum senectuti sue solatio retinere posset, eum amisit: Xerxes enim exacerbatus, secari medium filium Pythinatu maximum, quem patris infelix amor defiderarat, continuo imperavit, nec occultam esse voluit crudelem ingratitudinem; nam utrimque ad viam partes, cadaucris, ut per medium exercitus transiret, exponi voluit, illo die victum Xerxem iudico, quo tot populis, quos vix beneficiis devinciret, ingratum animum tristi documento demonstranit. Quis enim pro tali monstro arma caperet? Quis non crederet, bene agi cum humano genere, si e medio tam malignus animus tolleretur? Parum dixit Pindarus:
[Gap desc: Greek words]
Antiqua quidem dormit gratia, obliviosi sunt vero mortales.
Parum, inquam, dixit: Nova, recens, vigens, vivensque dormit gratia, nec immemores modo sunt homines, sed ne sentiunt quidem gratiam. Querebatur Fredericus Imperator beneficiis perfidos fieri: ita est; quia beneficia magna, ostendendae perfidiae copiam praebent. Venenum igitur in se convertit ingratus dum alienata se omnes. Huic ingrato, inquit Seneca, lib. 4. de benef. qui beneficiorum fraudator est, et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet, aut depositum committet ei, qui iam pluribus abnegavit.
§. 6. Gratus igitur sit princeps, grata res publica, sed ita largiatur, ut neminem sibi formidandum efficiat, cito, honorificeque donet, et firma, et speciosa. Qui vero accipiunt, debere se sciant non modo gratiam, sed legitimum etiam usum beneficii, ut ad Rei publicae salutem, libertatemque illud convertant. Interim hoc sibi principes dictum existiment, quod Sencca lib. de benef. monet. Non est autem quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, (ut dixi) nos illam augemus: deinde ne Deos quidem immortales ab hac tam effusa benignitate sacrilegi, neglegentesque eorum, deterrent. Utuntur natura sua, et cuncta, interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes, iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur: demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret. At male cessit. Et liberi, et coniuges spem fefellerunt: tamen et educamus, et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi, et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet? quae si quis non dat, quia non recepit, dedit ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam: quibus turpe est non reddere, si et licet. Quam multi indigni luce sunt? et tamen dies oritur. Quammul ti, quod nati sunt, queruntur? tamen natura sobolem novam gignit, ipsosque qui non fuisse mallent, esse patitur. Hac et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficioru sequi, sed ipsa, et post malos quoque bonum quaerere.
§. 1. SPeciem liberalitatis, revera avaritiam suo principi Machiavellus commendat cap. 16. Primo quidem non negat, fore optimum ut liber alis princeps habeatur: at sane praestat eum esse, et haberi. Nisi enim vere liberalis sit, sed famam tantum aucupetur, in magna se, ac Rem publicam mala coniciet: aut fronte dumtaxat et verbis liberalis homines ducet, atque ita odia incurret, et ipse sua beneficia, differendo corrumpet, aut modum non servando, auferet bonis, quod tribuat indignis.
§. 2. Deinde recte reprehendit eum, qui ut beneficentiae nomen retineat, omnia profundit, quem deinde necesse sit ad praedas, rapinasque converti, quem facile publica evertent odia, cum omnibus eripiat, quod paucis donet. Tertio, Melius esse, ut parcus sit, ita enim omnes illi amicos fore, quibus nihil ademerit. Quarto principatum occupaturis necessariam esse liberalitatis opinionem. Denique exalieno largum esse suadet. Atque iterum, si quis diceret multos exstitisse Principes, qui suis exercitibus res magnas gesserunt, qui tamen illa beneficentia excelluerunt: dicendum est principem, vel de suis, vel de aliorum bonis sumptus facere. Si primum, parcus esse debet: si secundum, necesse est, ut nullam partem liber alitatis praetermittat: Atqui principi in expeditionem exercitus educenti (qui exercitus prada, direptionibus, tributis sint alendi) alienaque tractanti, necessaria est haec liber alitas, alioquin milites illum non sequerentur. Quod autem non est tuum, nec tui populi, id liber alius conferri potest: uti a Cyro, Caesare, et Alexandro factum constat. Non enim id, quod de alienis bonis insumis, tibi existimationem adimit, immo cumulatiorem reddit: sed a propriis opibus absumptis, tibi detrimentum venit. Atque nihilest quod magis se ipsum conficiat, quam liber alitas, qua inter utendum facult atem utendi amittis, atque ad egestatem redigeris, aut ad tui contemptum: vel si pauperiem iudicas vit andam, tunc ad rapinas te convertis; atque ad odium tibi conciliandum.
Improbum hoc est consilium, ut enim liberales videantur, raptores et orbis terrarum praedones esse iubet. Verum nec Cyro, nec Alexandro, nec Caesari opulentis latronibus res illa bene cessit, nec bene cedet ulli principum. Caesar undecies centena hominum milia extra bella civilia concidit, et bellorum causas fere avaritiam habuit: omnia demum illa suis vulneribus luit. Alexander brevi male partorum usura conflictatus est, omnemque progeniem, ultioni gentium violatarum impendit. Cyri insatiabilis cupiditas, in humano sanguine contabuit.
Hoc tamen principi suadeo, si iustum ac legitimum bellum gerit, in duces, et milites se munificum exhibeat, nec modo praedam largiatur, sed vicos, castella, civitates, provinciolas quasi seuda, aut emphyteusin in benemeritos cum novo honoris titulo distribuat: hoc enim modo fidam semper militum ac ducum manum, promptamque parabit, quod res illi suas tueantur constantius, quam principis. verum ista non tam ad liberalitatem pertinent, quam militarem prudentiam, de qua libro decimo disputabo.
§. 3. Liberalitas igitur vera principi convenit, estque maxime decora: quia gratiosissima virtus, in tanta materiae amplitudine, divina penitus videtur. Est vero in servandis, erogandisque opibus moderata ratio, inter avaritiae et prodigalitatis extrema medium tenens, in affectu benignitas, in effectu beneficentia nominatur, Graeci aliquando [Gap desc: Greek words] , aliquando [Gap desc: Greek words] appellant, vim tamen huius virtutis praecipue exprimit [Gap desc: Greek words] , sumptus enim omnes bene collocat liberalitas, et quamvis ab ingratis excipiantur, non tamen aliena turpitudo, liberalitatis dignitatem contaminat, quemadmodum nec contra solis decorem est, quod in speluncas et cloacas radii fulgentes incidant.
Duo sunt autem genera liberalitatis, unu dandi beneficii, alterum reddendi; de reddendo superiore disputatione egi; nam ad gratitudinem pertinet. de dando nunc ago, cuius etiam ratio duplex est, aut enim opera fit, aut pecunia. Magna semper virtus, sive ex arca; sive labore promatur. Qui dat beneficia, inquit Seneca, Deos imitatur, qui repetit, feneratores. Nihil liberalitate est naturae hominis accommodatius. Natura enim ad liberalitatem propensi sumus. Homines hominibus prodesse natura iubet. At principem in sublimi locavit, ut magnitudinem suam benefaciendo demonstret. Habet et hoc ea quae est in principe beneficentia, ut maxime liberalitas vocetur, illa enim non quia liberis datur, sed quia a libero animo, non coacto, non adstricto, non repetente, proficiscitur. Princeps maxime in donando liber est, nec metu exprimitur, nec spe licitatur eius liberalitas. Natura cunctis beneficentiam commendat; princeps, quia pater; Res publica, quia mater; uterque, quia dives est, eam exercere debent. Principem armis vinci humanum est, liberalitate flagitiosu est. Magnae Monarchiae capax erat Anaxilaus, qui in regno hoc iudicabat esse beatissimum non vinci beneficiis. Non posse sic vinci, inter humana magnum arbitror, vinci tamen reges posse arbitror: nam magnae virtutis est, principis amicum, et familiarem esse eius, qui facile offendi, offensus multum nocere possit. Principis, inquam esse amicum, non purpurae, non spei suae. Neque male regem definivit optimum Alexander; Eum esse, qui beneficiis amicos, hostesque devinciat. Beneficiis non verbis, verborum enim liberalitas cum restrictione beneficiorum vix privatum decent, nec celari potest ea vel uno anno simulatio; quia multis petentibus verba data cum intellegunt, irrideri se putant a principe blando, non iuvari a benefico. Non nisi bona interpretatione mollitum hoc princeps probet, ut:
Munificus laudis, sed non sit prodigus auri.
Simulacrum enim liberaliratis ille magnus adulator tenet, et verbis quid deceat ostendit, facta verbis affinia vetat avaritia. Non tamen haec eo dico, ut sentiam non ostendendos affectus. Nec enim aurum, nec argentum, ut recte monet Seneca de ben. nec quicquam eorum quae a proximis accipiuntur, beneficium est; sed ipsa tribuentis voluntas. hanc ut agnoscat ille, qui dona accipit, laborandum est.
Constituat igitur princeps verum, atque ad imitandum sibi propositum esse, quod dixit regum ditissimus Ptolomaeus. Magis regium esse ditare, quam ditescere. Et quod eadem sententia Axtaxerxes: Magis regium esse, addere, quam adimere.
§. 4. Largus igitur sit princeps. Sed in beneficentia modum rationemque sequatur, non impetum.
Primo quidem delectum habeat eorum quibus donet; nam in vulgus temere effundenda non sunt.
Beneficia in vulgus cum largiri institueris,
Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
Quod non ita intelleges, quasi misero popello beneficum se princeps exhibere non debeat; nam vel maxime miseris succurrere oportet. Sed iudicium debet adesse illi libera litati, alioqui si vitia populi inepta largitione fovet, et sibi et populis specie liberalitatis imponit. Foeda corru ptio plebis Romavae erat frumentatio, et viscer atio, subrostrariam, et Theatralem turbam omnibus in vitiis ad ciendos tumultus idoneam saginabat luxuriosa ambitio. Augustus damnavit, sed removere non aususest. ita Tranquillus. Impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessarat: neque tamen per sever asse; quia certum haberet posse per ambitionem quandoque restitui. Atque ita post hanc rem temperavit, ut non minorem aratorum ac negotiantium, quam populirationem duceret.
Nec minus scelerata alterius generis, et falsa liberalitas, quae etiam vetita est. Edixit Caesar, ut ait, ne quis magistratus, aut procurator qui provinciam obtineret, spectaculum gladiatorum, aut ferarum, aut quod aliud ludicrum ederet. Nam ante non minus tali largitione, quam corripiendis pecuniis; subiectos affligebant: dum quae libidine deliquerant, ambitu propugnant. Tacitus l. 13. Ego ne Persarum quidem morem probarim, apud quos primum poscenti regem, nihil negare moris erat, potuit enim ut est hominum malitia, aliquid cum flagitio, aut iniuria coniunctum peti; cogereturque novus rex vel scelere initia regni dedecorare, vel contra receptum morem cum sugillatione avaritiae postulata denegare.
§. 5. Secundo liberalitatis est dare non nocitura, non dico de crudelibus muneribus, non [Gap desc: Greek words] , de donis non donis, qualia erant Heliogabali, qui munera spargebat, ut concurrentes se mutuo obtererent, et militum scutis confixi interirent. Sed de illis quae occultiusnocent, qualia erant Vespasiani, qui praesides provinciae dabat avarissimos, quos deinde plenos rapinis trucidabat, ita ut illis tamquam spongiis uti diceretur. Cur iracundo iurisdictionem, avaro aerarium, contumelioso exercitum committit? Ne pecuniam quidem prodigo, non magis quam furioso gladium dabit. Nunc adeo crebrum est, ut principum donis magna pars dispereat, et per ornamenta ipsa feriatur. Depositam, inquit Seneca lib. 4. de benef. cap. 10. reddere per se res expetenda est: non tamen semper reddam, nec quolibet loco, nec quolibet tempore. aliquando nihil interest utrum insicier, an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam. Videbo quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est. non est autem beneficium, nisi quod ratione datur: quoniam
ratio, omnes honesti comes est. Quam saepe homivum, donationem suam inconsultam obiurgantium, hanc audivimus vocem, Mallem perdidisse, quam illi dedisse? Turpissimum genus est inconsulta donatio: multoque gravius male dedisse beneficium, quam non recepisse. Aliena enim culpa est, quod non recipimus: quod cui daremus non eligimus, nostra. In electione nihil minus, quam hoc quod ru existimas, spectlabo, a quo recepturus sim. eligo enim eum qui gratus, non qui redditurus sit. Saepe autem et non redditurus, gratus est; et ingratus, qui reddidit. Ad animum tendit aestimatio mea. Ideo locupletem, sed indignum praeteribo: pauperi viro bono dabo. Erit enim in summa inopia gratus: et cum omnia illi deerunt, supererit animus. Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam. Uniplacere contentus, in hoc dabo, ut quod oportet faciam: quod oportet autem, non est sine electione: quae qualis futura sit, interrogas? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum.
Et lib. secudo, c. 14. Sunt quaedam nocitura imperantibus: quae non dare, sed negare, beneficium est. Aestimabimus itaque utilitatem potius, quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec despicere quam pernicosa sint licet: quia iudicium interpellat affectus: sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit; detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris negamus, et lugentibus ac sibi iratis ferrum, aut amantibus quidquid contra se usurus ardor petit: sic ea, quae nocitura sunt impense ac submisse, nonnumquam etiam miser abiliter rogantibus, persever abimns non dare. Tum initia beneficiorum suorum spectare, tu etiam exitus decet: et ea dare quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt qui dicant: scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam? rogat, resistere eius precibus non possum. Viderit, de se, non de me, queretur.
§. 6. Tertio. Neque principi decorum est, addo nec tutum est, sine ratione donare. Seneca li. 2. de ben. c. 16. Urbem cuidam Alexander donabat vaesanus, et qui nihil animo non grande conciperet: cum ille cui donabatur, seipse mensus, tanti muneris invidiam refugisset, dicens non convenire fortunae suae: Non quaero, inquit, quid te accipere deceat, sed quid me dare. Animosa vox videtur, et regia: cum sit stultissima. Nihil enimper se quemquam decet: refert quid, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus factiratio non constabit Tumidissimum animal! si illum accipere hoc non decet, nec de dare. Habeatur personarum ac dignitatum proportio: et cum sit ubique virtutis modus, aeque peccat quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi, et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua, urbes sint: quas quanto maioris animi fuit non capere, quam spargere? est tamen aliquis minor, quam ut in sinu eius condeda sit civitas. Quis magni se quippiam accepturum putaret, aut accepisse, cum hominem rudem, indignum, civitatis factum Dominum videt? Quid ducibus veteranis, commilitonibus, flori nobilitatis Macedonicae largietur? Postpositum se quisque alteri indigno magis dolet, quam multis aequatum. Si civitas danda, quia rex es, da tuis, patrisque tui veteranis. Da princeps fidis, da consiliariis prudentibus, in citharoedas, aucupes, ludrica sis parcus; laudis hoc est; mulcent illi ad breve tempus sensus, alii labores tuos magna parte levant, pro te moriuntur.
§. 7. Quarto. Ratio illa servanda est, ut liberatas sit pro facultatibus: ita donabis, ne ipse egeas. Sordidum tamen esse veto. De Galba scribit Dio; Erat in coacervanda pecunia inexplebilis, tamquam multis rebus indigeret, deque ea ita parum impendebat, ut non drachmas, sed obulos nonnullis largiretur. Antigonus ioco potius, quam avaritia Diogenem elusit, petenti enim ralentum, negavit, adiecitque: Plus esse quam quod Cynicus petere deberet, cum vero repulsus denarium peteret, respondit: minus esse, quam quod deceret regem dare. Sit igitur liberalitas par facultatibus. Quomodo potueris, esto misericors, si multum, abundanter tribue, si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Aristoteles ad liberalitatem pertinere ait, ne ita tribuat, ut pauciora sibi relinquat. Potest enim et in parvis opibus esse magna liberalitas. Optime Seneca libro 1. de beneficiis cap. 6. Animus est, qui parva extollit: sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat: ipsa, qivae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni, nec mali id refert, quo illa rector animus impellat, a quo forma datur rebus. Non est ergo beneficium ipsum, quod numeratur, aut traditur. sicut nec in victimis quidem, licet optimae sint, auroque praefulgeant, Deorum est honos; sed pia ac recta voluntate venerantium. Itaque boni etiam farre ac fritilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentarint. Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accepimus. id autem falsum est. nonnumquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice: qui regum aequavit opes animo: qui exiguum tribuit, sed libenter: qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit: qui non voluntatem tantum iuvandi habuit, sed cupiditatem: qui accipere se putavit beneficium, cum daret: qui dedit tamquam non recepturus, recepit tamquam non dedisset: qui occasionem, quae prodesset, et occupavit et quaesivit. Contra ingrata sunt (ut dixi) licet re ac specie magna videantur, quae danti aut extorquentur, aut excidunt: multoque gratius venit quod facili, quam quod plena manu datur. Exiguum est quod in me contulit, sed amplius non potuit. At hic quod dedit, magnum est: sed dubitavit, sed distulit, sed cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit, et placere non ei, cui praestabat voluit, ambitioni dedit, non mihi.
§. 8. Quinto. Etiam cito det. Qui tarde voluit, diu noluit. Ingratum beneficium gratia tarda facit. Omnis benignitas properat, proprium est libenter facientis, cito facere. Sed in principe maxime est hac in parte caveda inaequalitas. Annosum ministrum, veteranum ducem habet, alios ille brevi tempore, per levia, et non periculosa obsequia ditatos videt, se deseri, nec est tam acerbum deseri, quam ne in turbam quidem admitti. Quidquid indignioribus donari vident, sibi ereptum putant. Hac igitur in re ornatissima properatio constituenda est. Desinunt enim amare principem, a quo se praeteritos arbitrantur. Ludio, vel adulator una hora praeripit, quod decem annos senator exspectat, quod multo sanguine miles fidelis emeruit. Et novus interdum citharoedus, veterani ducis praemia capit.
Quod si ordinem servari animadvertant, et meritorum respectu honores, opesque distribui, probare suam operam in opportunum tempus conabuntur, nec se dilatos, sed praemissos alios iudicabunt.
§. 9. Sexto. Principi saepe non suo arbitrio, sed rei publicae bono, temperanda liberalitas est, nam saepe indignis dona conferenda sunt, ne noceant. Ad firmitatem imperii spectat, malorum animos beneficiis obstringere, ut minus, aut tardius noccant, aut omnino a parva voluntate desistant. Nero initio imperii, largitionibus validissimum quemque obstringebat, ut refert Tacitus.
Alexandro saluti fuit, post commessationem liberalitas, et comitas, unus enim e coniuratis, machinationes in caedem eius initas patesecit. Non erunt fideles improbi, quos sic emeris, neque proditores, quibus pretium dederis, sed accepto bolo sese subducent, ne obsequium debere videantur. Sed tamen iterum sperabunt.
§. 10. Septimo. Dare libenter, dare cito, dare antequam rogeris, beneficiorum ornamenta, et velut conditurae sunt. At dare etiam tecte, et sine accipientis verecundia ipsis muneribus maius est. Rara virtus nolle constare suam liberalitatem hominibus, velle latere etiam accipientem. Rara, inquam, atque in S. Nicolao praesule Myrensi tam laudata, et per Christianum orbem grata munusculorum iucunditate celebrata: multi plura dederunt, pauci accipientis conscientiam fugerunt. Qui optimo animo donant, nec beneficia computant, ut in formam debiti transeant, gratos tamen esse cupiant eos, quibus donant. Sacer ille antistes purum esse beneficium voluit, nihil decidi passus est, ideoque abscondit, sed Deus qui viderat in abscondito, palam fecit in conspectu solis huius, et quaerit imitatores.
§. 11. Octavo. Grata est, et regno firmando idonea liberalitas, familias veteres, nobilesquefovere, civitates afflictas sublevare. De Vespasiano ita recenset Suetonius. In omne hominum genus liberalissimus. Explevit censum senatorium: consulares inopes quingentis sestertiis annuis sustetavit: plurimas pertotum orbem civit ates terrae motu, aut incendio afflictas restituit in melius.
Magno Tiberius odio fuit, ob quosdam nobiles, non suo vitio, sed fortunae iniquitate pauperes, superbe reiectos. Causa est, quia nihil tam miserum omnibus videtur, quam nobilitas abiecta; omnes illis favent, omnes miserantur; interdum et inimici. Itaque omnium animos afficit, praecipue nobilium et potentium gloriosa principis liberalitas. Quam miserationem sui excitet, cum generosa domus, et indoles indignam fortunam subiit, multa ostendunt. Valer. l. 8. c. 1. Aulus Gabinius in maximo infamiae suae ardore, suffragiis populi C. Memmio accusatore subiectus, abruptae esse spei videbatur: quoniam et accusatio partes suas plane exhibebat, et defensionis praesidia invalida fide nitebantur: et qui iudicabant, ira praecipiti, poenam hominis cupide expetebant. Lictor igitur et carcer ante oculos obversabantur; Cum interim omnia ista propitiae sortunae interventu dispulsa sunt. Filius namque Gabinii Sisenna consternationis impulsu ad pedes se Memmii supplex prostravit; inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperas: Quem truci vultu a se victor insolens repulsum, excusso e manu annulo humi iacere aliquandiu passus est. Quod spectaculum fecit, ut Laelius tribus plebis approbantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet; ac documentum daretur, neque secundarum rerum proventu insolenter abuti, neque adversis propere quemquam debilitari oportere.
Item L. Piso a P. Claudio Pulchro accusatus, quod graves et intolerabiles iniurias sociis intulisset: haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio vitavit. Namque per id ipsum tempus, quo tristesde eo sentetiae ferebantur, repetina vis nimbi incidit. Cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum coeno replevit. Quod conspectum totam quaestionem a severitate ad clementiam et in ansuetudine transtulit: quia satis tam graves poenas eu sociis dedisse arbitrati sunt, huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter, aut extollere tam deformiter cogeretur.
Quinctus Flavius Augur a C. Valerio aedile ad populum reus actus; cum quatuor decim tribuum suffragiis damnatus esset, proclamavit se innocentem opprimi. Cui Valerius aeque clara voce respondit, nihil sua interesse; nocensne an innoxius periret, dummodo periret. Quae violentia dicti, reliquas tribus, adversario donavit. Abiecerat inimicum: eundem dum pro certo pessundatum credidit, erexit: victoriamque in ipsa victoria perdidit.
Marcus quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus, adeo perditam et comploratam defensionem in iudiciu attulit; ut accusator diceret, lege sibi centum atque viginti hominibus denuntiare testimonium licere, seque non recusare quo minus absolveretur, si timtide nominasset: quib. in provincia nihil abstulisset. Licet tam bona conditione uti non potuerit; tamen propter vetustissimam nobilitatem, et recentem memoriam patris absolutus est.
Si populus tam favet improbis, immo adeo ipsi iudices iurati, quantum amoris sibi Res publica, aut princeps colliget, si innocentes, bonosque viros, quos inops nobilitas magis gravat, quam ornat, natalium honori pares faciat. De omni liberalitate vere dixit Lactant. l. de ira Dei. Iustitia et beneficetiae tam immortales sunt, quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem Dei assequitur.
§. 12. Nono. Monerem etiam principem, ut in suam familiam, atque agnatos liberalitatem exerceret; verum quia ex multis pauci eam in partem peccant, ac frequenter Ecclesiae queruntur, provinciarum opes in nepotulos, et cognatulos congeri, retrahenda potius videtur manus, quae suae tantu familiae non patriae munifica est. opportune ea de re dicam, cum de magistratibus egero.
§. 13. Decimo, Numquam pleno horreo, vel ut Graeci loquuntur [Gap desc: Greek words] sacco, omnia princeps effundat, Crebro det, et per partes; ratio est, quia ita et praesentis et praeteritorum meminerut, et beneficia beneficiis cumulantur; deinde si totu simul accipiant, facile aufugiunt, avida spes futuri est, detinetque alioqui abituros. Inde est, quod frequenter principes in ore habent. Dari hoc non ut munus, sed ut indicium favoris, non fore ultimum, initium amplioris beneficentiae fore. Denique nemo tam multa a principe accepit, quin plura optarit, et plura speret, descripsit hoc ingenium in uno Seneca, sed paene in omnib. est; l. 2. c. 27. de ben. Cn. Letulus augur, divit iarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent (hic quater millies sestertium suum vidit. proprie dixi: nihil enim amplius quam vidit) ingenii fuit tam sterilis, quam pusilli. Cum enim esset avarissimus, nummos citius emittebat, quam verla: tanta illi inopia erat sermonis. Hic cum omnia incrementa sua. D. Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem, sub honore nobilitatis laborantem; princeps iam civitatis, et pecunia, et gratia, subinde Augusto solebat queri, dicens, A studiis se abductum. Nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset, relict aeloquetia. At illi inter alia hoc quoque D. Augustus praestiterat, quod illum de risu ac labore irrito liberaverat. Non patitur aviditas quequam esse gratum, numquam enim improbae spei, quod datur, satis est. Eo maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia, in magnarum opum congestu collocata. Ut flammae infinitae acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.
Ditare itaque multos princeps, paucos satiare potest.
§. 14. Undecimo. Id quoque cavendum, ne liberalitas coacta videatur, Daniel a Baltassare diu neglectus et iam paene ignotus, in extrema necessitate advocatur, honores, et tertius in regno locus defertur. Sed nolebat ille munera perituri regni, quae causam eius deteriorem erant factura apud victorem, itaque libere reicit: Munera
(inquit) tua tibi sint, et dova domus tuae alteri da. Antiochi quoque, atque aliorum regum Syriae cum essent in metu, et periculis prolixae erant erga Iudaeos pollicitationes, sed ingratae; quia timore expressae. Mature itaque donis commodisque nobilitatis, et plebis animos princeps occupabit, quod enim in periculo datur, proici putant, quia retineri non possit, et revocatum iri putant ablato timore. Prudenter Romanus senatus pulsis regibus, cum ingentem belli molem ab Hetruria prospicerent, multa populo indulsit, immo populum coluit, fasces submisit consul, provocationem ad populum permisit, in nexos, et obaeratos liberalis fuit, aequo iure cum plebe vixit; quodque summum est ad conciliandos vulgi animos momentum, tributa remisit, annonam curavit, salem gratuito dedit. Haec ita si dentur ut necessitatis esse munera videantur, praeterquam quod damnosa sunt, populum magis alienant, magno enim timore, et diffidentia rerum suarum prodigum principem arbitrantur, neque iam esse liberalem, qui hactenus avaritiae studuerir. Quemadmodum cum fatiscente nave merces in mare proici cernunt illi, qui in litore consistunt, quamvis causam tantorum detrimentorum non videant, magno tamen esse in discrimine vectores coniciunt: ita quoque ex avari principis repentina largitione arcana periculorum plebs suspicata, alio spessuas, animosque transfert.
§. 15. Duodecimo. Dare potentibus, Nero apud Tacit. 3. largitionibus validissimum quemque obstringit. In bona causa, pro salute populi, noctuas Athenas, ligna in Silvam, et undam in Oceanum feret princeps. Quia namque divitum cupiditas est incitatior, et multis eget potentium sumptuosa vita, eos conciliare muneribus liberalitatis est, alienare vero neglegendo, avaritiae. Non verebitur princeps prudentis supplantatoris exemplum imitari, qui dixit: Gen. 32. 20. Placabo eum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi.
§. 16. Tertiodecimo. Cum magno in avaritiae ac tenacitatis periculo sint principes: nam semper adsunt fisci, et rapinarum patroni, praeter hoc natura humana divitiarum avida est, et cum pecuniae incremento rabies cupiditatis augetur; id unum ante omnia praestabit, ne in accipiendo sit facilis. Itaque vectigalia, tributaque omnia moderabitur. Exactores constituet iustos, ac integros.
Certo igitur sibi persuadebit, non regni esse firmamentum, sed pestilentem eam abundantiam, qualis est in corporibus vitiosi humoris copia intensis, cum iniustis exactionibus aeraria turgent, subditorum vero nec res est, nec spes ulla, nisi in rerum mutatione. Cum talis est princeps, ut numquam fatigetur [Gap desc: Greek words] , ut Adriano dicebat Epictetus. Cum orbis opes in unam domum congerit, ut facere omnium imperatorum avarissimus instituerat Severus. Ut Iustinianus quem Zonaras semper avarum, semper egentem, saepe prodigum fuisse auctor est. Non tamen opus est antiquis explis, omnium rapacitatem exsuperat Turcarum Imperator, qui omnium facultates suas esse arbitratur.
§. 17. Animo suo princeps magnanimus perpendat, maius esse, certeque; gratius prodesse omnibus, quam opes magnas habere. Quorsum enim magni thesauri inique collecti, per multos annos coacervati? quos unus Iulius effringet? unus Caius dissipabit? Avaritiae labor, avari est; emolumentum successoris; et saepe inimici. Exemplo nobis est in historia Haitoni Armeni memoratus (c. 26. armenia) Haolonus. Ille frater Mangonis Cham. 4. Imperatoris Tartatorum an. 1258. baptizati, coepit Baldach, seu Babylonem, iussitque ad se Calliplum adduci, et omnem eius thesaurum ad se deferri: tum ei dixit Haolonus, cur tanto thesauro nonevocabas vicinos, et stipendiarios ad te, tuamque regionem ab incursionibus Tartarorum defendendam? Is respondebat: satis mihi virium habere videbar, si cum meis tantum pugnarem. Subiecit Haolonus. Tu Magister es omnium Machometi falso vati credentium: talis ergo tantusque magister non alio est alendus cibo, quam hoc thesauro: hic tibi cibus esto; sic eum intra cubiculum auro, gemmisque refertum absque ullo cibo inclusum inedia coegit mori.
Mitius hac in parte Midae fatum, qui contactu omnia in aurum vertit, nam varietate, et rerum mutationibus saltem oculos delectabat.
Adhaeret avaro principi non minus quam privatis funesta pecunia, nec sine sensu divellitur. Videatur et avaritia magni animi, aceruis auri, argentique incubat, et provinciarum nominibus agros colit, et sub singulis villicis latiores habet fines, quam quos consules sortiebantur. Fatale est hoc in potentibus vitium. non enim fundos tantum, et domos, sed regna et gentes in patrimonia sua trahunt. Coniungunt non modo domum ad domum, et agrum agro copulant, sed regna regnis, maria iungunt maribus, et uni titulo gentium mortes impendunt.
§. 1. VInculo perpetuo iuncta liberalitati manet parsimonia, quam Graeci [Gap desc: Greek words] appellant, immo fons est, et nervus liberalitatis. Vectigal dives, praesens, via privatis ad opes compendiosa. Principi et Rei publicae ad summam potentiam honestissima. Non definio eam quorundam sordibus, quae etiam privatos dedecent. Phasaelitas [Orig: Phasaëlitas] , et Sideras Pamphiliorum extremos, quia proverbio locum dederunt, detestor. Sed neque Fabricium rapa coquentem ad ostentationem magis gloriosarum sordium, quam ex politica moderatione, recte fecisse arbitror. Medium tenuere beati: sit ducis mensa liberali et virili parsimonia constructa, tribuni, centuriones, et fortissimus quisque pro testimonio fidei, virtutisque invitetur. Nemo principum ista imitetur, quae Romani ipsi mirari, quam sequi maluerunt. Nec sunt illa praecepta temporum, sed naturae, quae in principe maiestatem, cum liberalitate posuit. Pyrrhus tantae prudentiae tantorum exercituum dux, eadem aetate, liberali magnificentia suos habuit, et par Romanis fuit. Parsimonia igitur virtus est, qua rem parant, partam tuentur, augent, restaurant, modolicito, honesto, et ad bonum finem. Qua in re no minus elucet fulgor liberalitatis, quam in muneribus conferendis. Neque minor in vulgus aestimatio est retinentis parsimoniae, quam liberalitatis erogantis. Eius finis est, non modo ut sumptibus par sit aerarium, ut ad temporum incerta repositum habeat provincia peculium: sed etiam ne quemquam subiectorum tributis premere sit necesse. Late patet hoc beneficium, nam omnibus confertur, quibus nihil adimitur. Deinde numquam princeps pauper erit, si parcus erit. Constat nostro tempore ex mediocribus provinciis multos Ecclesiasticos, ac saeculares principes magnas opes non modo sine suorum vexatione collegisse, verum multa oppida, vicos,
monasteria, Ecclesias, instaurasse. Certe Reverendissimus Iulius Herbipolensis Episcopus Academia dotata, Ptochotrophio insigni atque opulento instructo, arcibus, monasteriis, templis aedificatis restauratisque, optimo statu Rem publicam reliquit: nec tamen indecore oeconomiam tractavit, et multis inrebus magnificentiam ostendit.
§. 2. Prima igitur ratio illa parcum, non avarum principem faciat. Quod longa experientia docuit, nihil nisi a parcis praeclari gestum esse. Quamquam enim Caesar, Alexander initio prodigi fuere, id tamen praesertim in bellis civilibus necessitate, non liberalitate, nec prodigalitate fecerunt. Pluris est tenere, quam parare imperium, occupatur impetu, retinetur iustitia, industria, parsimonia, recondito in usus thesauro. Auarus erat Alexander, non parcus, interdum prodigus, et regnum tamen opibus, et parsimonia stabilire conabatur. Certe ex Spoliis orientis multa retinebat: obicit illi nobilis, sed infelix reus, triginta mulorum milia captivum illi aurum vehere. Caesar iam victor ab Antonio reposcit pecuniam, indignantemque et dicentem, a me Caesar pecunitam? an sine me vicit? cur non ego potius ab illo? solvere coegit. Nero effusis opibus ad rapinas conversus est. Et verissimum esse docuit, quod olim Timotheus exprobravit Aristophonti: Cui nihil satis est, ei nihil turpe est. Necesse est ab alio sumat, qui a se, hoc est, parsimonia non potest mutuum facere. Nam et regibus hoc datum est a Socrate consilium, licet Aeschini privato dictum sit: [Gap desc: Greek words] : In faenus a se ipso sumere. Sistet paupertas, quocumque loco steterit frugalitas.
§. 3. Secunda ratio parsimoniae est, ut ne dent ubi non debent, dent vero ubi dandum est. Qua in re quam multi errores committantur, alio in loco dicam: cum principem meum opes colligere docebo. Nunc moneo multa dari saepe diabolo, pauco Christo. Audiamus potius Episcopi, et martyris Carthaginensis orationem, sib. de opere, et eleemosynis. Donat unusquisque ante oculos suos diabolum cum servis suis, id est cum populo perditionis, ac mortis in medium prosilire, plebem Christi, praesente et iudicante ipso, comparationis examine provocare dicentem. Ego pro istis quos mecum vides, nec alapas accepi, nec flagella sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi; sed nec regnum illis caeleste promitto, nec ad paradisum restituta immortalitate denuo revoco; et muner a mihi quam pretiosa, quam grandia, quam nimio et longo labore quaesita sumptuosissimis appar atibus comparant, rebus suis vel obligatis in muneris comparatione, vel venditis; ac nisi editio honesta successerit, conviciis ac sibilis eiciuntur, et furore populari nonnumquam paene lapidantur? Tuos tales munerarios Christi demonstra praeceptis tuis monitos, et pro terrenis caelestia recepturos, illos divites, illos copiosis opibus affluentes; an in Ecclesia praesidente et spectante te eiusmodi munus edant, oppignoratis vel districtis rebus suis, immo ad caelestes thesauros mutata in melius possessione translatis? In istis muneribus meis caducis atque terrenis nemo pascitur, nemo vestitur, nemo cibi alicuius aut potus solatio sustinetur: cuncta inter furorem edentis et spectantis errorem, prodiga et stulta voluptatum frustrantium vanitate depereunt. Illic in pauperibus tuistu vestiris et pasceris, tu aeternam vitam operantibus polliceris, et vix tui meis pereuntibus adaequantur, qui a te divinis mercedibus, et proemiis caelestibus honorantur.
§. 4. Tantis in apparatibus, quam saepe pauperibus fames indicitur, immo pauperes emuntur, ut lanientur, uti fieri crudelitas amphitheatralis imperabat. Cum autem variis in rebus tam parsimonia, quam prodigalitas cernatur, in omnibus omnino vitanda principi est, profusio. Si enim prodigo administratio patrimonii lege duodecim tabularum non minus aufestur, quam furioso; quis ferat regem populorum suorum prodigum? Quis miretur seditionem in tanto subditorum contemptu, Antiochus prodigus opum, et contumeliosus in suos fuit. Contigit (Mach. 2. cap. 4.30.) Tarseuses, et Mallotas seditionem movere, ed quod Antiochi regis concubinae dono essent datae. Aliorum est in mensa frugalitas, ut Severi, quo de Lampsidius. Usus convivii diurnus hic fuit, vini ad totum diem Sextarii xxx. panis mundi pondo xxx. panis sequentibus ad donandum pondo L. Nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut olerum aut carnis, aut leguminum dabat senili prorsus maturitate patrem familias agens. Erant decreta et carnis diversae pondo xxx. erant et gallinae ova, adhibebatur et anser diebus festis: Calendis autem Ianuariis, et hilaribus matris Deum, et ludis Apollinaribus, et Iovis epulo, et Saturnalibus, et huiusmodi sestis diebus Fasianus: ita et aliquando et duo ponerentur, additis gallinaceis duobus, leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eamcum amicis dividebat, et his maxime quos sciebat per se non habere. Nec divitibus quicquam talium munerum misit, sed ab his semper accepit. Habuit cottidie milii sine pipere sextarios quatuor, cum pipere duo.
§. 5. Aliorum immensa fuit prodigalitas, ut de Antonino Heliogabalo idem auctor portentosa narrat. Hic solido argento factos habuit lectos, et tricliniares, et cubiculares. Comedit saepius ad imitatione Apicii [(transcriber); sic: apicii] calcanea camelorum, et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum, et lusciniarum: quod qui ederet, ab epilepsia tutus diceretur. Exhibuit et palatinis ingentes dapes extis mullorum refertas, et cerebellis phaenicopterum, et perdicum ovis, et cerebellis turdorum, et capitibus psittacorum et fasianorum et pavonum. Barbas sane multorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis, apiastris, et facelaribus, et foenograeco exhiberet plenis fabatariis et discis: quod praecipue stupendum est. Canes iecinorib. anserum pavit. Quid huic monstro facies? cui tantum nocitura, immo tot mala placuere?
§. 6. Nonnulli vestium pretiis sese exhauserunt, id quod in privatis frequens est. Omnibus modis omnia profudit avarissimi Tiberii heres Caius Caligula. Nullam vestem, inquit Sueton. c. 3. bis induit, Quadringenis in punctum H. S. aleam lusit. Piscatus est rete aurato, purpura coccoque funib. nexis. Numquam carrucis minus mille fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusiatis mulionibus, armillata et phaleratacum hamaxicorum turba atque cursorum. Quid ornamentorum abfuisse credendum est, si asinorum non colla, sed ungulae argento suppingebantur?
Maxima cura providebit princeps, ne cenarum aut vestium sumptu se gravent cives. Multa animarum inde exitia; ita canebat olim Propertius.
Matrona incedit census induta nepotum,
Et spolia opprobrii nostra per ora trahit.
Vestium luxus creberrime est de mercedib. meretricis. Lacenae matronae modeste, Scorta floride vestiebantur.
Iactabat ille: Aut frugi hominem esse oportere dictitans, aut Caesarem. Quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit inplebem. Fabricavit et de cedris Liburnicas, gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magna thermarum, et
porticuum, et tricliniorum laxitate, magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate, quibus discumbens de die inter Choros ac Symphonias, litora Campaniae peragraret. Ego ne huic quidem infinitos mundos sufficere posse arbitror; nam cupiditatis infinitae nullus est fundus.
Quid mirum est post tantum luxum: Frugalitatem Galbae in victu, uti refert Plutarchus, et in sumptibus faciendis parsimoniam imperium adepto tamquam sordes vitio datam esse? eam enim inanis opinio modestiam eius temper antiamque consequebatur.
Plures olim omnia in mimos, et monstra hominum, inque parasitos effuderunt. Non minus Aurelianus culpandus, quam eius, quem alebat Gurge, orco demandandus. Victoris verba sunt. Sed miro modo mimis delectabatur: vehementissime autem delectatus est Phagone, qui usque eo multum comedit, ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, veruecem et porcellum comederet: biberet autem infundibulo apposito plus orca.
§. 7. Nonnullorum substructiones omnes opes exhauserunt. Quid mirum?
Roma domus fiet, Veios migrate Quirites.
Roma incensa diripiendarum provinciarum occasionem avido et egenti monstro dcdit, dum pecunia imperatrici urbiconquiritur.
Quid ergo dandum, quando contrahenda manus diligenter attendet princeps. Salse et urbane Alphonsus equiti prodigo, et importune, crebroque poscenti munera respondet. Me citius pauperem, quam te divitem effecero. Verum de sumptuariis legibus, oeconomia, ceterisque minutim et per singula agendum est cum de opibus tractabo.
§. 8. Hoc loco moneo, quaecumque miseris egentibusque conferuntur, non modo vitae aeternae, verum etiam temporariae promissionem continere. Quamobrem (inquit Daniel) c. 4. 24. rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua Eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitanignoscet delictis tuis. Et rex liberalis. Beatus, inquit Psal. 40. 1. qui intellegit super egenum, et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius. Dominus opem illi feret super lectum doloris eius: Univer sum stratum eius versasti in infirmitate eius. Egregie Tiberius Sophiae feminae avarae, et insidiatrici respondit: Nullo se modo obstare commodis fisci, qui pauperes iuvaret, captivos redimeret: quod insigni etiam miraculo divina liberalitas thesauro Narsetis Eunuchi demonstrato ostendit. An. Christi 582. ea res contigit, qua Deus tam illustri testimonio liberalitatem in pauperes decoravit. Nec minorem beneficentiam experta est Radegundis et captiva Turinga uxor Clotarii, cum vase octo modiorum, ut historia nominat, vina in pauperes plena semper cuppa deprompsit, parem animo sanctissimae reginae matetiam dare Deo placuit. Gualbertus cum ab hora tertia ad nonam usque frumenta distribuisset, arcana vi supplementa data sunt, ut multae fruges horreum replerent. Manus ut semper, ita in hac virtute maximus, Flavius Constantinusanno 322. lata lege pauperes ex horreis publicis ali praecepit. Quantum o [Orig: ô] Deus a priscis carnificibus distabat illa tum anima, qui pauperes ad gladium, ad metalla, ad naumachias, ad bestias coemebant? Eadem in Constante eius filio liberalitas, qui Paulum, et Macarium per Africam cum eleemosynis dimisit, eaque liberalitate, quod tot legibus hactenus tentatum frustra fuerat, Ecclesiam a Donatistis oppressam erexit. Numquam hominum liberalitate vincitur, qui est dives in omnes Deus, nec ullum esse arbitror cui non fuerit, id quod benigno animo in proximos erogavit, multo faenore repensum. S. Germanus, quemadmodum in eius vita recenset Constantius presbyter, tres aureos mendicis dari iusserat, diaconus, ut sunt ministrorum animi solliciti, duos expenderat, verum paulo post ducenti redditi sunt sancto praesuli, trecentos futuros fuisse, ut in hac etiam vita centuplum redderetur, nisi Diaconi avaritia uno retento, centum perdidisset, oraculo significatum est. Regni igitur firmamentum est cura pauperum: duplex vero cura est; Prima, ne sint praeda divitum: altera ut a Re publica, principeque ditentur. Nobili ac vere Romano animo fuit Euphemianus S. Alexii parens, qui si quando minus benignus in pauperes fuisset; Severus liberalitatis exactor, secum rationes esse putabat, ac prostratus in terram voce, et lacrimis clamabat: Non sum dignus, qui ambulem in terra Dei mei.
§. 9. Prosternere coram Deo tuo, o [Orig: ô] princeps, ex cuius unica, brevi, levi voluptate, melius omissa, mille pauperum recreari potuissent. Vide etiam ne ex sudore mille pauperum tuae deliciae collectae sint. Nec quid faciant magnates, sed quid faciendum sit, animo perpende.
§. 1. ADiustitiae virtutem S. Thomas 2. 2. q. 114. a. 1. affabilitatem refert, quam Graeci [Gap desc: Greek words] nominant, quo etiam comitatem, humanitatem, [Gap desc: Greek words] , et [Gap desc: Greek words] , quae sunt eaedem paene certe vicinissimae virtutes. Affabilitas inter litigiosas contentiones, et adulationes medium tenet. Dictis enim et factis ita societatem amicitiamque temperat, ut humanitate sua, decenter, et fine bono alios delectet. Comitas, seu urbanitas quam Graeci [Gap desc: Greek words] appellant, severitatem, seu morositatem temperat, et nimiam remissionem, quam scurrilitatem vocare solent, quo nomine etiam Apcstolus [Gap desc: Greek words] damnat. Nihil enim difficilius quam in comitate, et urbanitate modum tenere. Humanitas ex more loquendi omnia illa complecti solet. S. Augustinus sermone 8. de verbis Apostoli humanum vocat, quise hominem praebet, et praecipue qui hominem hospitio excipit. Est vero [Gap desc: Greek words] sive humanitas, benevolentia quaedam erga omnes homines communis, exnatura, et vi Societatis insita, quam qui exuerunt, ut Timon ille [Gap desc: Greek words] pro belus habendi sunt. Eoque magis, quo magis in universum genus odia feralia extendunt. Nos vero nunc de humanitate quae signis, verbis, factisque ostenditur, in qua prmcipem excellere oportet. Omne enim genus hominum fovent, et ab omnibus iniuriam propulsant, etiam a vilibus, et mancipiis. Haec etiam, ut monet Aristoteles, facit, ut animus noster, noxiorum dum torquentur ac lacerantur dolore, commoveatur, quamvis non miserescas: Haec virtus si firmas in animo radices egerit, facile erga alios sese prodet; Virtutem vocavi, quia ita Aristoteles libello de virtutibus docet, simulationem
humanitatis ad iniustitiam referens. Verum satis est mihi principem meum [Gap desc: Greek words] , omnibus se benignum, comem, affabilem exhibere, seu virtutis ornamentum. Humanitas (ait Seneca Epist. 88.) vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum: Verbis, rebus, affectibus comem se, facilemque omnibus praestat. Nullum alienum malum putat. Bonum autem suum id maxime, quod alicui bonum suturum est, amat. Hic talis nequaquam [Gap desc: Greek words] . Inscitus, agrestis, aditu difficilis, vel suis, vel alienis videbitur.
§. 2. Inter hos morosos pono, quos delicatum iracundiae genus fovere Seneca arbitratur. Sunt vero [Gap desc: Greek words] , ideoque necesse est; ut cum multa coram illis a multis agantur, pleraque vero displiceant, evadere eos, amaros, acerbos, stomachosos, rabiosos, clamosos, asperos. Nemo eiusmodi Senatorum in curia, neque principum in aula, cum inhumanus est, et ut Graeci dicunt, [Gap desc: Greek words] , sibi persuadeat, hominem se ullum amicum habere. Omnia ingrata sunt officia; si abest comitas, cuncta munera inhumanitate dantis venenantur. In summo imperio verborum acerbitas atrox est; Regum etiam ardua iubentium mollia verba sunto.
§. 3. Unum obici solet, auctoritas ac maiestas: quam affabilitate, comitateque in contemptum venire putant illi, qui ex principibus Timones, Stoicosque, et Scythas formare pulchrum arbitrantur. Non est auctoritas in asperitate, in morositate, sed odium. Quod omnes in principe oderunt, de quo inter se colloquuntur adversum principem, non video, quam illi pariat auctoritatem. An tu habere eum auctoritatem existimas cui obicitur: [Gap desc: Greek words] ; Odys. [Gap desc: Greek words] .
Tibi vero in pectoricus mens est implacabilis.
Cyclopis est ista maiestas; qui erat
Nec vultu facilis, nec dictu affabilis ulli:
Ego eum, qui hominibus praesidet, humanitatem exuere numquam velim. Princeps sit verbis parcus, vultu severus, officiorum durus exactor. Sic reverebuntur: Bonum factum, sed omnia illa suo loco multa suavitate condiantur, cognoscant principi benignitatem esse naturalem, severitatem alienis vitiis extorqueri. Qui principi inhumano utuntur id agunt, quod agyrtae, qui leones, ursos, aut similes bestias feras ad lucra circumducunt spectaculis publicis. Primo enim numquam nisi emolumento suo, quicquam agunt, nihil bono principis; quem non amant. Deinde numquam se, suaque illi credunt, merito enim ingenium ferox suspectum habent. Inde sequitur ut alteri principi magis fidant. Humanitatis primus et praecipuus est fructus, ut amicos sibi parent. Non desunt, qui comiter loquentem principem malint, quam superbe donantem. Caelius a Caesare consuli, quam inaurari malebat.
Dextera praecipue capit indulgentia mentes:
Asperitas odium, saevaque bella gerit.
Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis:
Et pavidum solitos in pecus ire lupos.
At caret insidiis hominum, quia mitis hirundo est,
Quasque colat turres, Chaonis ales habet.
Non ignoravit illud is, qui summea eloquentiae, summam comitatem adiunxit Cicero, numquam ad Consulatum, nisi comi, blandaque eloquentia venturus. Difficile dictu est, l. 2. off. quantopere conciliet animos hominum comitas, affabilitasque sermonis. Et deinde exstant Epistolae, et Philippi ad Alexandrum, et Antipatri ad Cassandrum, et Antigoni ad Philippum, trium regum prudentissimorum, quibus praecipiunt, ut oratione benigna, multitudnis ani mos ad benevolentiam alliciant, militesque blando sermone deliniant. Potentior haec est etiam effusa largitione Liberalitati, inquit Val. l. 5. c. 1. quos aptiores comites, quam humanitatem et clementiam dederim? quoniam idem genus laudis expetunt quarum prima i nopia, proxima occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur. Cumque nescias quam maxime probes, eius tamen commendatio praecurrere videtur, cui nomen ex ipso homine quaesitum est.
Pergit deinde humanitatis aut potius humanae liberalitatis exempla narrare. Inter cetera insigne quod Alexander, memor praeceptorum Philippi patris patravit. Alexander dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loco tempestate nivali oppressus, senio iam confectum militem Macedonem, nimio frigore obstupefactum, ipse sublimi, et propinqua igni sede sedens, animadvertit. Factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione, descendit; et illis manibus, quibus opes Darii afflixerat, corpus frigore complicatum in suam sedem imposuit: Id ei salutare futurum dicens, quod apud Persas capitale exstitisset, solium regium occupasse.
§. 4. Regis illius si cetera consimilia fuissent, nec tot insidiae circumstetissent, nec Babylonium ei venenum, fructum tot victoriarum abstulisset. Quid Q. AElius Tubero? nonne facti inhumanitate repulsam ipse sibi, notamque attraxit? Valerius l. 7. c. 5. Quint. AElius Tubero, a Q. Fabio Maximo, epulum populo nomine P. Africani patrui sui dante, rogatus ut triclinium sterneret: lectulos Punicanos pellibus haedinis stravit: et pro argenteis vasis Samia exposuit. Cuius rei deformitate sic omnes offendit, ut cum alioqui vir egregius haberetur, comitiisque Praetoriis candidatus in campum L. Paulo alluo, et P. Africano avunculo nixus descendisset, repulsa inde notatus abierit. Nam ut privatim semper continentiam probabant, ita publice maxima cura splendoris habita est: Quocirca non unius convivii numerum, sed totam se in illis pelliculis iacuisse credens civitas; ruborem epuli suffragiis suis vindicavit.
§. 5. Animo etiam reconde, quod Scipioni Nasicae contigit. Ita res narratur a Valerio. P. autem Scipio Nasica, togatae potentiae clarissimum lumen, is qui consul Iugurthae bellum indixit, qui matrem Idaeam, Phrygicis sedibus, ad nostras aras, focosque migrantem sanctissimis manibus excepit: qui multas, et pestiferas seditiones auctoritatis suae robore oppressit: quo principe senatus per aliquot annos gloriatus est: cum aedilitatem curulem adolescens peteret, manumque cuiusdam rustico opere duratam, more candidatorum tenacius apprehendisset: ioci gratia interrogavit eum, num manibus solitus esset ambulare Quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Omnes namque rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes, iram suam, adversus contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt.
Aureum itaque est prudentissimi praesidis, et Antistitis Ambrosii praeceptum libro secundo officior. cap. 7. Popularis, inquiens, et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus. Ea si mansuetudine morum, ac facilitate animi, moderatione praecepti, et affabilitate sermonis, verborumque honore, patienti quoque sermonum vice [(reading uncertain: print faded)] modestiaeque adiuvetur gratia, incredibile, quantum procedit ad cumulum dilectionis. Legimus enim non solum in privatis, sed etiam in ipsis regibus, quantum
facilitas blandae affabilitatis profuerit, aut superbia, verborumque obsuerit tumor, ut regna ipsa labefactaret, et potestatem solveret. Subicit deinde bina illustria exempla. Primum est de Moyse. Quantas, inquit, Moyses a populo Dei illatas absorbebat contumelias, et cum Dominus insolentes vindicare vellet, se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret. Quam miti sermone post iniurias appellabat populum, solabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus, et cum Deo constanter loqueretur, homines tamen humili et grata appellatione affari solebat. Alterum est de rege Davide. Quid eius imitator, sanctus David, electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis affatu. Ante regnum se pro omnibus offerebat, rex cum omnibus aequabat suam militiam, et partiebatur laborem: fortis in proelio, mansuetus in imperio, patiens in convicio, serre magis promptus, quam referre iniurias. Ideo tam carus er at omnibus, ut iuvenis ad regnum etiam invitus peteretur, resistens cogeretur, senex ne proelio interesset a suis rogaretur, quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam illum pro omnibus. Ita sibi gratis officiis plebem obligaverat.
Humanos igitur benevolentia, ope, periculis ipsis prosequuntur, in asperos illud iactant.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
Sed illum (morosum) hominem sinamus sive eat, sive maneat.
Inhumanitatis enim in promptu poena est, solitudo, et omnium, qui auxilio eorum non egent, irrisio. Morosus odio suis, at alienis et odio et ludibrio est. Scripturae etiam hic nobis praesto est auctoritas. Verbum dulce, (inquit Scriptura Eccl. 6. 5.) multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Et lingua Eucharis in bono homine abundat.
Cato ingenti fastu Eumenem audire noluit, Nicomedes immemor Regiae dignitatis sumpto pileo libertum se populi Romani professus est.
§. 6. Alterum igitur humanitatis bonum, est inimicorum reconciliatio. Bono consilio dictum est Roboamo. 3. Reg. 12. 7. Si hodie oboedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. Sed ille asperitate eos a se abalienavit. Multo prudentius Romanus imperator tumultuantem militem cum nec vi, nec auctoritate compescere valeret: Quirites nominavit: qua humanitate obsequentes fecit. Alexander magnus sola humanitate, summum in quo versabatur periculum discussit, collecti erant coniurati, nox illa sceleri constituta; verum cum egressus blandius coniuratos, quos suae tutelae, et honoris causa excubias auxisse putabat, allocutus esset, unum ea comitate, ut indicium faceret, permovit. Augusto etiam e vultus serenitate elucens comitas salutem attulit. Ita Tranquillus. Vultu erat vel in sermone, vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus (ut destinarat) in transitu Alpium per simulationem colloquii propius admissus, in praecipitium propelleret.
§. 7. Fallor an ab ea humanitate invariabili, maximis regibus serenitatis titulus hodie tribuitur? Tam enim est in vultu, quam verbis humanitas. Auctoritatem ergo et vultus serenitas praestabat, cui toruitas et centaurica scythropia fuisset exitio.
Benignitati animi, serenitati frontis iungantur verba lenia; Serica enim, ut virili prudentia regina dicebat, verba regibus usurpanda sunt. Optime nos sapientissimus regum instruit: Ecclesiast. 18. 15. Fili in bonis non des querellam, et omni dato, non des tristitiam verbi mali. Nonne ardorem refrigerabit ros, sic et verbum melius, quam datum.
§. 8. Ne vero miretur quispiam, intueatur eos qui tyrannidem occupare moliuntur, plus enim blanditiis, quam donis efficiunt. Vide Absolonem, comiter omnes salutantem, causas audientem, amplexantem, atque ita specie humanitatis animos illicientem, ut Davidi liberatori, regi iustissimo, fortissimoque filium parricidam praeponerent. Princeps; moneo, audacter in bonum Rei publicae aemulare Absolonem: Humanitatis simulatione perdere parentem, fratresque parabat, populum vero tyrannide premere; tu vera humanitate, ita animos devinctos, astridosque tene, ne te aliena simulatio in periculum coniciat. Qua re magis cultissimam gentem, Belgas, quarum est praecipua dos, comitas, ab Hispano imperio abduxit Wilhelmus Nassovius, quam afrabilitate, et humanitate, quam Hispanae gravitati ad invidiam opposuit? Imitare, quisquis regis populos, et vos praecipue urbium senatores et patricii sanguinis. Magno exemplo maximi reges praeierunt. Caesar milites suos nomine paene singulos compellare didicerat. Nec ullus tam diu, tam constanter a milite suo imperator dilectus est. Antoninus Philosophus, adeuntibus dextram placide dabat, neminemque aditu prohibebat. Adrianus cum humilimis etiam civibus iucundissime, et civilissime agebat. Sincerius id faciat princeps Christianus, cui dicitur: Congregationi pauperum affabilempte facito, Eccles. 4. 7. Nam sunt membra Christi, quos alloquitur, quos contemnit, eos Christus non dedignatur vocare fratres. Placere debet illis quibus imperat, si faciles, et fortes ad imperia esse cupit. Maxime vero, ut interrogatus Antalcidas respondit; is hominibus placet qui iucundissima loquitur.
§. 9. Quam vero haec, de qua ago, virtus ad Rem publicam vel conservandam, vel evertendam valeat, naturae vox docet. Omnes enim, reges etiam, magnatesque cum in periculo sunt, ad humanitatem, comitatemque vertuntur. Cum anceps est proeliorum discrimen, cum nutant animi, sola humanitate utuntur: Si in summis igitur periculis affabilitas sustinere labantem Rem publicam potest, lapsam etiam erigete, quis eam sic poste servari neget? Quid abiectius Pompeianis partibus post aciem Phasalicam, post necem Pompei a puero rege mandatam? Sed tamen erexit eam non donis; victus enim erat, et exsul, Cato; sed humanitate militum animos demulcens, ac sibi devinciens, dum praeit, dum monstrat tolerare labores, non docet. Stat dum lixa bibat. Nec toto illo itinere cognosci potuit dux, an miles esset, nisi quod summa laborum, et periculorum primus capesceret.
§. 10. Tria vero praecipue in comitate gubernantium cavenda sunt. Primo ne facilem aditum improbis praebeat, non est enim illa facilitas modesti principis, sed summae potestatis prostitutio. Andronicus tibi cinibus, et scortis semper aditum praebebat. Reges Chinensium cum solis Eunuchis, et concubinis versantur. Ea remissione, seu adulatione dissolvitur vita subditorum. Talem ergo, qualem Valentinianum l. 11. Paulus Diaconus describit, principem quaero. Fuisse eum ait sollerti ingenio, vultu decentem, animo gravem, sermone
cultissimum, quamquam esset in loquendo parcus; in puniendis sceleribus severum et vehementem; in negotiis industrium, in adversitatibus tolerantem, sceleratis infestissimum, in ciho, potuque temperantem; virtute praestantibus et religiosis amicissimum, ut omnium iudicio moribus Aureliano Imperatori simillimus diceretur. Quid enim honoris ex principis facilitate sibi praestitum vir nobilis iudicabit, si infamibus, et Iudaeis candem patere semper animadvertat?
Prosit igitur principis virtus omnibus, sed non improbis, nisi ad emendationem. Necessarium enim est principem odio haberi a bonis, si eum malis amicum esse intellegant. Utrumque diligenter cavit Alexander Severus, ut auctor est in eius vita Lampridius: Cum Septimius Arabianus famosus crimine furtorum, et sub Heliogabalo iam liberatus, inter Senatores principem salutatum venisset, exclamavit, O numina, O Iuppiter, O Dii immortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in Senatum venit: fortassis etiam de me sperat: tam fatuum, tam stultum esse me iudicat. Salutabatur autem nomine, hoc est, Aue, Alexander. Si quis caput flexisset, aut blandius aliquid dixisset, ut i adulator vel adiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. Salutatus consessum obtulit omnibus Senatoribus: atque adeo nisi honestos, et bonae famae homines ad salutationem non admisit.
§. 11. Alterum est, ne nimia facilitate adulationi sit propior, et vim imperii retundat. Nimia familia ritas, ne in patre quidem ferenda est: Tenenda est gravitas, tollenda ambitio. Elucet gravitas fastu iucunda remoto, dixit bonus poeta, et senator optimus. Nec vanum, sed ex usu sumptum est proverbium. [Gap desc: Greek words] . Splendor, gravitasque morum pulcherrimos fructus ferunt. Dominorum nimis blandorum ipsa consuetudine metus apud servos exolescit: Illis tam noxium est non timere, quam durum domino crudeli obtemperare Blandi communione vilescunt.
§. 12. Tertium est, ne facilitate, et comitate fidem prostituat: Ne promittat; quae exoluere non cogitat. Pessime omnino Vespasianus famae, et si diutius vixisset, saluti; consuluit. Multa enim postulantibus, ipse promissis [(reading uncertain: print faded)] dives, omnia pollicebatur, causam rogatus, respondit: Non decere quemquam a Caesare tristem recedere. Speciosa vox magis, quam prudens, ideoque nec vera: immo nec utilis principi. Non suffricit nec frugalitas, nec aerarium tot impendiis, tot erogationibus, quot multorum millium cupiditatibus poscuntur. Non igitur omnibus satisfacere potest: quocirca neque omnibus promittendum est. Cum enim principali voce promissum est, deberi existimant, cum laeta fronte illusos se animadvertunt, aut suspensos, gravissimam indignationem concipiunt, iniuriaque affectos arbitrantur, si beneficium denegatum fuit. Et quamquam merito negatum sit, quod improbe postulatum fuit, postquam tamen promissum est, si non detur, fidem principis accusant. Postulatorum enim aequitatem, ante promissa examinari prudentiae fuit. Alioqui princeps, aut temere promisisse, aut fraudulenter, iudicatur. Ita nec laetus ab illo recedet ullus, quantumvis enim aureos montes polliceatur, non tamen, cum toties fefellerit, fidem faciet. Quam vero turpe sit, post beneficae voluntatis blanda indicia, post obligatam promissione fidem, adhuc de principis animo dubitare, non opus est explicare, cum prinati etiam, et tenues id inhonestum sibi ducant. Itaque et Vespasianus odio fuit, et cum paucos decepisset, nemo illi deinceps credidit.
§. 13. Principum quorundam ea est non comitas, sed pusillanimitas, ut regium esse arbitrentur, multa polliceri, sed per administros ne concedantur impedire. Promittit prolixe roganti, litteras scribi curat, satrapae, aut quaestori exsecutio mandatur, interim vel ea est forma litterarum, vel ratio mandati, ut ministri intellegant hominem spe inani duci, et verba accepisse. Qua quidem in re multa sunt delicta: Fides principis prostituitur, odium ingens illius, qui ludibrio exponitur, sine causa contrahitur. Auctoritas apud officiales vilescit: Numquam enim fronti, numquam verbis credunt, quibus tot in fraudem inductos experti sunt. Tandem etiam se mendacissimae comitatis administros esse indignantur: Et bene ominantur, non opibus, aut dignitatibus, sed verborum benevolentia remunerandos esse. Hoc est a principe suo rideri. Sit ergo comitas principis honesta, gravis, fida. Hac, non ut Orpheus feras, non ut Amphion saxa, sed homines qua volet, sponte sequentes ducet. Et facillimo labore, uberrimos fructus colliget.
Humanitatis imprimis est omnes audere. l. 6. [Gap desc: Greek words] . l. adducis. c. de appell. pulchre Ant. Perer. Si alloquium populo princeps. Negat, necilli animum praebet populus. Improbe Demetrius libellos supplicum coram ipsis in fluvium abiciebat.
§. 1. DE prudentia principis, et universae Rei publicae, iustitiaque et connexis virtutibus dictum est, sequitur, ut de temperantia praecepta tradam: Quae praecipue versatur, in voluptatibus ratione moderandis: Eius partes praecipue pudicitia, et sobrietas, annexae vero mansuetudo, et clementia, de quibus ordine dicendum est.
Castitatem, pudicitiamque coniungo, quamvis illa libidinem frenet, haec vero signa petulantiae per verecundiam tollat. Libidinem enim e Re publica tollendam, et omnia incitamenta libidinis, omnino res ipsa docet. Insigne praeceptum est Agapeti, et seria ad principem suum admonitio. [Gap desc: Greek words] . Ex vero imperatorem te definio, quippe regere, et in potestate continere voluptates valentem, et temperantiae diademate revinctum.
§. 2. Ne quaeso lector, sive aulae te, et principalium consiliorum cura tenet, sive inter aequales senatores sententiam dicis; ne quaeso hanc partem disputationis, quasi ad Ecclesias, et monasteria dumtaxat pertinentem praeterire velis. Rei publicae inprimis interest; et principes, et privatos cafte, pudiceque vivere. Bellorum, ac tumultuum causa atque origo, everforumque regnorum occasio multiplex, sed frequentissime libido fuit. Seditiones ex iniustitia, ex metu, et contemptu. [Gap desc: Greek words] , ait Arist. l. 5. polit. c. 10. Ex omni vero iniuriarum genere praecipue propter contumeltam. Earum autem quae fiunt in reges aut tyrannos impressionum: aliae fiunt in ipsorum principum corpus;
et caput, aliae in princip atum. Atque ea quidem, quae propter contumeliam fiunt, ad corpus pertinent. Contumeliarum autem cum multa sint genera multaeque partes, unaquaeque earum iram commovet. Iam vero eorum qui irascuntur, plerique sere omnes ulciscendae iniuriae acceptae gratia in alterum invadunt, non praestantiae. Exempli causa in Pisistratidas impetus factus est, propterea quod Harmodii sororem probro et dedecore affecerant, et Harmodio stuprum inferre conati erant. Nam Harmodius propter sororem, Aristogiton propter Harmodium in eos impetum fecerunt. Insidiati sunt etiam Perieandro Ambraciae tyranno, propterea quod inter compotandum, cum una esse puer, quem ille deliciis habebat, quaesivisset ab eo, essetne iam ex se praegnans? Iam Philippo a Pausania idcirco vis allata ast, quia eum impune contumelia et dedecore affectum esse ab Attalo passus esset: et Amyntae qui cognomento parvus dictus est, a Derda, quia se in eius aetatem puerilem glori: se iact avisset: et Eunucho ab Euagora Cyprio. Nam proptorea quod uxor illius sibi ab illius filio adempta esset, eum interfecit, tamquam contumelia accepta. Multae etiam impressiones factae sunt in quosdam principes monarchas, propterea quod alicui pudicitiam, corpore eius constuprato, eripuissent: verbi gratia, a Crateo in Archelaum. Semper enim graviter et moleste ferebat, illum se cum stupri causa commisceri. Itaque quamvis longe minor esset hic praetextus, leviorque haec causa: fuit tamen satis idonea, et iusta, quod nullam sibi ex filiabus in matrimonium dedisset, cui daturum se promisisset: sed maiorem natu quidem, bello, quod cum Sirra et Arabaeo gerebat, implicatus, Elime aeregi dispondit, minorem vero Amynthae filio, existimans sore hoc pacto, ut ille praesertim ex Cleopatra natus minime a se dissideret. Sed alienationis origo et principum fuit, quod graviter tulisset, se eius libidini adres venereas esse obsecutum. Una cum eo illum adortus est et iam Hellanocrates Larissaeus propter eandem causam. Ubi enim se illo, cui suae atatis florem ut endum fruendumque dederat, ab exilio non revocari vidit, cum praesertim ille se id facturum pollicitus esset, consuetudinem illam secum esse institutam non propter cupidit atem amatoriam, sed propter contumeliam existimavit. Iam Paro et Heraclidae Aenii Cotyn interemerunt, patris iniuriam ulciscentes. Adamas autem Cotyn reliquit ab eoque descivit, tamquam contumelia affectus, quod ab eo, cum puer esset, exsectus fuisset.
Ita est profecto. Troiam mulier peregrina vertit. Italiam iterum Lavinia, Incestique iterum thalami Troiugenis tradiderunt. Novitatem regni Punici, surgentesque arces advenae amor afflixit, et barbaro Hiarbae in manus dedit.
Rara fuit apud gentes illa virtus. Ideoque cum eam invocat Valerius, vix invenit ubi locum habeat: Unde te inquit lib. 6. cap. 1. Virorum pariter etc. feminarum praecipuum firmamentum, Pudicitia invocem: Tu enim prisca religione consecratos Vestae focos incolis. Tu Capitolinae iunonis pulvinaribus incubas. Tu palatii columen augustos penates, sanctissimumque Iuliae gentis genialem torum, assidua statione celebras. Tuo praesidio puerilis aetatis insignia munita sunt. Tui numinis respectu sincerus iuventae flos permanet; Te custode matronalis stola censetur. Ades igitur, et cognosce quae fieri ipsa voluisti. Sed longe aberrat ab his castitas.
Causa tanti mali, quia tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Idololatriam enim tam gravia vitia consequebantur. Exposuit id Tertullianus libr. de pudic. c. 5. Ubi fornicationem inter idololatriam et homicidium locat mediam. Est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis. Inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum, quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit. Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam, a cohaerentium corpore divellet, de vicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae fructu? nonne hinc idololatria, inde homicidium, detinebunt? et si qua vox fuerit, reclamabunt. Noster hic cuneus est, nostra compago. Ab idololatria metamur, illa distinguente coniungimur, illi de medio emicanti adulamur, concorporavit nos divina scriptura, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. Ego quidem idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. Sciunt luci mei, et mei montes, et vivae aquae, ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae procuremus. Idololatria ita communis orbi lena fuit, et libidinum procuratrix, matrimoniorum violatrix.
§. 3. Sed morum sui temporis optimus testis Seneca, est lib. 3. de benefic. cap. 6. Deinde non expetit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint, pudorem enim rei tollet multitudo peccantium: et desinet esse probri loco commune maledictum, numquid iam ulla repudio erubescit? postquam illustres quaedam ac nobiles feminae, non consulum numero, sed maritorum annos suos computant? et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii? Tam diu istud timebatur, quam diu rarum erat: quia vero nulla sine divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt. Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet? argumentum est deformitatis, pudicitia: quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par? nisi singulis divisit horas, et non sufficit dies omnibus? nisi ad alium gestata est, apud alium mansit? Infrunita et antiqua est, quae nesciat, matrimonium vocari, unius adulterium: quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est: ita ingratos plures efficies, et audaciores, si numerare se coeperint. Veritatem esse non hyperbolen quod dicit Seneca docent historiae.
Sic igitur talibus moribus moles tanti imperii stare non potuit. Et quamquam fortium interdum et prudentium imperatorum; ut Vespasiani, Traiani, Hadriani, Antoninorum studio moveret lacertos, elanguit tandem, et barbaris serviit.
Qui igitur pudicitiam regnantibus necessariam negant, qui Babylonios, Corinthios, Sibaritas non improbant: Conversiones non unius Rei publicae, sed mundi totius intueantur Primaevum mundum, postquam omnis caro corruperat viam suam, cataclysmus inundatione delevit. Sodomitarum, et Gomorrhaeorum manent in hodiernum diem tristia monumenta. Madianitarum et Beniaminitarum excidia cottidie memorantur. Davidi adultero filius rebellavit. Romae adulterio regnum desiit, et libidine decemviratus est abolitus. Omnium temporum libidines fuerunt, et libidinum poenae. Sybaritarum impudicitia tanta a Crotoniatis faevitie punita est, ut inde in proverbium abierint mala Sybaritica. Impiae libidinis Lacedaemon graves poenas dedit, pugna Leuctrica attritis, viribus. Volsinienses sic in servitutem redacti sunt. Philippus Macedo quia iniuriam obscenam ab Attalo allatam non vindicavit, occisus est. Bryas ob vim alienae sponsae illatam, imperio exutus, Antiochus Syriae rex [Gap desc: Greek words] dictus, a Laodice ob Berenicen ductam occisus est. Ptolomaeus Philopator ab uxore etiam insidiis petitus interiit. Antoninum
Verum in vagas libidines effusum Lucilla uxor veneno interemit. Chilpericum Franciae regem adulteriis infamem, Fredegundis pellex per Landericum interfecit. Rodericum Gothorum in Hispania regem, filiae suae violatorem Iulianus, vir nobilis gravissimo bello petivit; nam Saracenis, et Mauris in Societatem adductis, victis Gothis, caesis septies centenis milibus hominum, durissima ac diuturna servitute pressae sunt Hispaniae, in quam unius illas libido coniecit. Quid memorem vesperas Siculas? quibus quasi una hora Galli caesi, atque ad Constantiam Frederici uxorem ius regni translatum est? Magna clades nobihssimo regno ademptis illius insulae viribus allata est. Causa vero praefectorum, ac militum lascivia. Iustitia igitur divina semper vigilans, luxuriae vindex, in libidines etiam in hac vita vehementer msurgit. Adulterium et fornicatio ignis est, usque ad perditionem devorans, et omnia eradicuns genimina, Iob. 31. Qui adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam, et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. Proverb. 6. Et Sapient. 6. Filii adulterorum in consummatione erunt, et abiniquo toro semen exterminabitur. Certe inter causas pereuntis Israelis etiam hanc scriptura frequentissime memorat. Est enim foedum hoc vitium, et quia in illud natura proclivis, magnis semper exemplis a Deo vindicatur. Verum quia res mihi est non cum piis modo Rei publicae rectoribus, eorumque confiliis; verum etiam cum atheis, et quos sola utilitas, seu ratio status in sententia dicenda, legibusque condendis moderatur, causam ipsam cur tam noxia sit libido explicemus.
§. 4. Acer est ad voluptates stimulus, et dulci malo inimicum esse, viri fortis est, et prudentis. Amor et cupiditas vehementes sunt, numquam spem ponunt, quidquid servatur, cupiunt magis. Flamma illa primo tenui igne tepefacit, mox totam virtutem, animumque exurit. Numquam in licito, numquam in parvo sistit: pecunia, vita, fama illicita redimit. Et si ullum aliud vitium, hoc certe citissime in monstrum migrat. Acta veterum, portentosaeque libidines pudor memorare vetat. Iuliano regnante, Arethusii, et Heliopolitani in virgines crudelissimi exstitere, quod a Christianis praesidibus castitatem edoctae essent. Heliopolitanis causa tantae crudelitatis fuit, quod virgines antequam nuptui traderentur, obviis prostituere vetarentur, ea enim lege olim utebantur. Tanta igitur rabie contra castitatem ferebantur, quanta mec libidines punire oportebat. Itaque hic maxime valet quod monet Tullius libr. 4. Tusc. Qui se praecipitavit, sustinere se cum velit, non potest. In praeceps datis corporibus, nullum sui arbitrium est: Libido si animum praecipitavit, manet quidem in libertate cadentis, arbitrium sceleris, sed miserum arbitrium, quod impetu potius ruinam urgeat, quam renitatur. Cum igitur violentum sit hoc malum, et si in potentes incidat, contumeliosissimum, magna ex eo damna oriri necesse est. Bonum enim quod aufertur, nempe pudicitia maximum habetur. Duas res aegerrime mortales serre possunt; damna, et contemptum.
Defletur lacrimis amissa pecunia veris:
In parentum, coniugum, fratrum, propinquorum mortibus eruditae saepe, et fictae lacrimae fluunt; nemo naufragia, nemo villarum excidia, nemo patrimonii confiscationem praefica praeeunte luxit. Sat virium in lacrimas verus dolor habet. Itaque ob res aversas, quibus alios frui vident, aut perpetuo, aut diutissime homines iram retinent, quam oblitteratam aspectu, atque auditione aliquando renovant.
Contemptum sui, et contumeliam praesertim damno iunctam multo asperius accipiunt. Summam vero contumeliam in sua, vel suorum pudicitia erepta sibi factam interpretantur. Quia magni illam faciunt, aut sane videri volunt magni eam facere. Quia infame est in suorum pudicitia esse neglegentem. Virginius filiam, quam Appius Claudius datis contra libertatem in servitutem vindiciis, ad stuprum expetebat, occidit; meliusque existimavit esse pudicae interemptorem, quam corruptae patrem. Eodem spiritu Pontius Aufidianus, filiam a paedagogo corruptam, postquam supplicium de scortatore cepisset, interfecit. P. Maenius in libertum, qui filiae osculum dederat, animadvertit. Nec Romana tantam pudicitia tam severa fuit. P. Attilius Philiscus, qui ipse turpem quaestum fecerat, filiam tamen stupri compertam interemit: ita olim libidinum victima, a filia tamen pudicitiam exegit. Q. Fabius maximus filium dubiae castitatis arguens, effecit, ut voluntario secessu patris aspectum vitaret: Scantinius Tribunus plebis quia M. Claudii Marcelli filium de stupro appellavit, uno teste a populo Romano damnatus est. Cneus Sergius quoque voluntatis libidinosae poenas dedit, ob promissos enim matronae nummos a Quiritibus damnatus est. Dominus quoque Titi Veturiiiam servi facti ex filio Imperatoris, Senatus consulto in carcerem ductus est. C. Pescennius vir multis muneribus clarus, ob stuprum infandum, in carcere mori coactus est. Laetorius Mergus tribunus militaris de appellatione stupri accusatus, quaestioni se subtraxit, et morte voluntaria conatum sceleris punivit. Nec illa tantum in meliore Re publica facta sunt, et severiore disciplina. Sed corruptis iam moribus; Marius enim C. Luscium sororis filium a Plosio milite ob stuprum intentatum occisum, et quidem tribunum a suo milite iure caesum pronuntiavit. Dignus certe vel isto iudicio septem consulatibus. Sempronius Musca, C. Gallum in adulterio deprehensum flagellis cecidit. C. Memmius L. Octavium nervis contudit. Carbo Accienus a Vibieno: item Pontius a P. Cernio deprehensi, castrati sunt.
Haec Romanae pudicitiae exempla sunt, qua in Kepublica diu prae ceteris gentibus honestas publica viguit. Post omnia eversa sunt, postquam Curio gravissimi patris filius sexcenties alieni aeris, iniuria nobilium adolescentum contraxit. Postquam Clodius iudicio empto, constupratoque adulterii poenas evasit. Postquam Gemellus viator consule, et Tribunis invitatis lupanar domi erexit, in quo ingenuum, sed degenerem Romae sanguinem prostituit. Postquam unicum filium Catilina interemit, ut Aureliae Orestillae nuptiis potiretur.
§. 5. Nec vilior exteris gentibus pudicitia fuit, Teutonum uxores caesis proelio viris, a Mario postularunt, ut Vestalibus virginibus ipse quoque virginitatem culturae donarentur, quo negato, se ipsae interemerunt, pudicitiam enim vita potiorem ducebant. Minus mirum hoc in Hippo graeca femina, quae ne ludibrio esset, in mare se praecipitavit. Democles Demetrii Poliorcetae libidinem fugiens, in fervidum se lebetem immersit. Phoedonis Athenienses filiae, occiso patre, complexae invicem inputeum se praecipitarunt, ne
impudicae vivere cogerentur. Timoclea violatorem suum melius in puteum coniecit. Brafilla Dirrachina militem in mortem suam pudica fraude pellexit, ne vim pateretur, Sophronia Romana Maxentii iniuriam gladio antevertit. Quinquaginta Spartanae virgines mori, quam Messeniorum contumeliosam libidmem ferre maluerunt. Dugna femina Aquileiensis Attila urbe occupante, e fenestra in preterfluentem exiliit. Idem fatum pro pudicitia, Pelagia cum matre et forore subiit. Cammam, Pantheam, uxorem Orgiagontis Gallograeci, Cyanen, ValetiamTuscam, Chiomaram, aliasque omitto de quibus Plutarchus, aliique, praefertim superantibus Christianis virginibus, matronisque quibus iucunda vox erat, Christianos ad Leonem: Horrenda; Virginem ad Lenonem. Tot exercitus virginum, pro castitate fortius, quam ullae legiones pugnantium, non produco, ne politici me Parthenonem, non civitatem instruere velle arbitrentur. Hoc conficere dumtaxat volui: Pudicitiam violatam gravi poena vindicari solitam, omnis enim familia, ad ultionem stupri inardescit, nec fere umquam, nisi suso sanguine ira conquiescit. Neque fere pater ullus est, aut frater, qui non ad rogum deduci fororem, quam ad contumeliam patientius ferat. Hatigitur ex causa, magnas clades, ac conspirationes exsurgere necesse est. Non modo si a potentibus ea in re peccetur, sed etiam a privatis, aut infimis, si poena culpae vel nulla, vel levis irrogetur, multo magis si dissimuletur.
§. 6. Altera causa est, quod illo vitio hominum prudentia, sagacitas, et cura futuri obtundatur. Quae una est res Rei publicae perniciosissima. Nihil est tam mortiferum ingeniis, quam libido. Libido, inquit Augustinus; luxuriae, it a totum corpus interius, et exterius sibi vendicat, et totum commovet hominem, affectu anim, et appetitu carnis coniuncto, ut sequatur voluptas, omnibus corporis volupt atibus maior: ad eius tamen pervenitur extremum, ut paene omnis acies, et vigilia cogitationis omnis obstruatur. Itaque in Re publica, in qua pudor opprimitur, luxuria datis habenis libere exsultat, caecutientium, ecstaticorum, stolidorum magnus est numerus. Raro bona, et fortia consilia. Nam ne ipse quidem Salomon, postquam libidinibus se dedit, sapienter et politice regnavit: Ideoque magno odio omnibus fuit. Pater tuus, inquit populus, durissimum iugum posuit super nos. Et fatetur stolidus iuvenis Et nunc pater meus posuit super vos ingum grave: Et: Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus, Ecce quid fecerit libido, quomodoregnandi artem viro sapientissimo excusserit, utne filium quidem recte instituerit. Omnibus vitiis caecus inest amor, ut vere Claudian. in Eutrop.
Sed quia caecus inest vitiis amor, omne futurum
Despicitur, suadentque brevem praesentia fructum.
Et ruit in vetitum damni secura libido.
§. 7. Pudica Minerva fingitur, et Musae virgines; quia castitas non modo sapientiae comes, sed etiam causa, et conservatrix est. Nec id divina modo ordinatione, quam contaminatas luxuria animas purum sapientiae immittere noluit; Sed id quoque natura docet? Quorum enim turpitudinum illecebris mentes occupantur, serias concipere studiorum cogitationes illi nequeunt. Tot veterum, et novorum comoediae amare docent, nullum nobis adolescentem amatorem prudentem inducunt, aut si prudentiam illi tribuunt, etiam amoris victorem faciunt, osoremque prostibuli.
§. 8. Tertia causa est, quod non sit ille corporum vigor, ac robur in perdita civitate, quod est in bene morata. Persae sortes, et agrestes vicere Babylonios, viros, ut verbo dicam, meretricios. Persas iam enervatos Macedonum rustica durities, illos Romani nondum vulgatis libidinibus imbecilles, hos Heruli, Gothi, Hunni, alii barbarorum, donec et illi fortioribus succumberent. Salse et cynice Diogenes Graecis obiecit, eos balneo, et libidine, dum viverent, corpora putrefacere, cadem vero mortua aromatibus, et unguentis contra patrefactionem condire. Praeposterum omnino studium, vivos putrefacere, mortuos impendiis siccare.
§. 9. Denique ubi pudoris, castitatisque parva est ratio, necesse est, totam Rem publicam male administrari. Coniugia enim incerta sunt, proles omnis aut est, aut spuria habetur. Si enim silia numquam maternos dicere moechos poterit, ut non terdecies respiret, ut est in Satyra, quis illam credat legitimo natam toro? Hinc et illud contingit, ut plurimi matrimonia fugiant, non amore castitatis, sed licentia scortandi, tum vero quia timent sui matrimonii subsessores. Suo tempore tantam fuisse Romae corruptionem tradit Seneca, ut nullae nuberet, nisi ut irritaret adulterum. Messalina, inquit Dio, libidinosa, et intemper aus femina, ceteras quoque feminas cogebat luxuriose, et petulanter vivere: efficiebatque ut multae in palatio, viris suis praesentibus, ac videntibus, cum adulteris coirent: earumque viros ipsa diligere, ac honoribus, ac dignit atibus augere: ceteros quiid non paterentur odio habere, ac modis omnibus perdere. Quis tali imperatore, et tali Augustae imperatoris domina, uxorem duxisse vellet? Publice igitur, privatimque castitatem Res publica tueatur, luxuriem libidinemque premat; ac coerceat, ad quam rem mulca valent, tum quae referam praecipue.
§. 10. Publica sit inquam cura illa; pluris enim est, ut civitas malis moribus, quam infectis corporibus purgetur. Nulla vero est proclivior, quam hac in parte contagio. Pudoris iactura, certissima est omnium flagitiorum parens. Et legibus permissa licentia, non satietatem adfert, sed incitamentum. Mores facile mutantur in peius, vix umquam legum severitas vitia in bonum vertit. Redire cum perit, nescit pudor. Nisi igitur libidinibus, serio per leges; poenasque armata publica auctoritas obviam eat, fascesque et secures expediat omnia opprobria, ac horrenda inundabunt, eritque civitas magnum lupanar. Stratonicus cum Heraclea egressus esset, quasi sollicitus respectabat, omniaque ea faciebat, quae illi, qui videri nollent; comitibus admirantibus respondit: Timere se, ne a quopiam egrediens e lupanari videretur. Sceleris enim peracti pudet eos, qui e lupanari egrediuntur.
§. 11. Severitate igitur legum, insolentia libidinum coerceatur. Exempla non desunt. Iovinianus capitali lege sanxit, si quis sacram virginem impudico aspectu intuitus esset. Et T. 11. §. 1. de extraordinariis criminibus. Sollicitatores alienarum nuptiarum, item matrimoniorum interpellatores, et si effectu sceleris potiri non possint: propter voluntatem perniciosae libidinis puniuntur Et §. 2. Qui puero stuprum abducto eo, vel corrupto comite persuaserit, aut mulierem, puellamue interpellaverit, quidue impudicitiae gratia fecerit, domum praebuerit, (alii donum) pretiumque quo is per suadeat, dederit, perfecto flagitio puniuntur
capite, imperfecto in Insulam deportantur. Corrupti comites, summo supplicio afficiuntur. Sucurrit etiam legum Theodosianarum, et Valentinianarum humanitas illis, quas aliena improbitas impudicas esse cogebat Si lenones patres, et domini suis filiabus, vel ancillis peccandi necessitatem imposuerint, liceat filiabus, et ancillis Episcoporum implorato auxilio, omni miseriarum necessitate absolvi. Legum divinarum praescripta in civitate sua princeps sequatur. Video severis legibus olim adulteria cohibita. In nostra Germania, adultera abscissis crinibus, nuda per totum pagum verberibus caedebatur, et omnibus exsecrabilis, et invisa maerore, et inedia consumebatur. Romani veteres, omnium libidinum seminaria in herba ipsa tollere nitebantur; nam mulieri vinum bibisse capitale erat. Putabant enim pudorem ei vilem fore, quae cum alioqui insirmo esset iudicio, per ebrietatem, aut sane periculum ebrietatis, impudicitiae viam fecisset. Mitiores Pisidae, qui adulteram cum adultero asino impositos aliquot dies ad irrisionem omnium circumducebant. Arabes adulterium capitis poena, AEgyptii mille plagis plectebant, adulterae vero nares amputabant, ut deformitate displiceret, quae forma sua alieni criminis illex fuerat, et suam pudicitiam prostituerat Olim multae gentes de pudicitia leges non habuere. Primum aiunt Argivum Hvettum, occiso Moluro in uxoris adulterio deprehenso, cum Orchomenum Atticae partem accepisset, legem in adulteros tulisse. Eum imitatum esse Draconem Atheniensem, qui sanguine leges scripsisse ob severitatem dictus est. Zaleucus Locrorum legislator oculis adulteros privabat. Merito; illi enim sunt in amore duces, animoque imponunt. Ideoque cum in legem paternam filius commisisset, indulgens pater poenam divisit, et ut narrat AElianus: [Gap desc: Greek words] . Plato impetum libidinis inflammatum, ratione moderandum, legum metu coercendum monet. Libro nono de legibus, non modo praeposteram libidinem, adulteriumque, sed omnem scortationem morte damnat. Marito in adulterum ius vitae concedit, quod etiam nostrae leges non puniunt, iusto enim dolori, poenas remittunt. Quod et patri in filiae corruptore permittitur, ita tamen, ut nec filiae parcat. Gortynienses adulterum lana coronatum ad magistratum deducebant, deinde perpetuo intestabilem habebant. Leprei in forum deducebant, triduoque circumducebant, et tota vita contemptibiles faciebant. Romani moechas togatas procedere iubebant. Atheniensium foeda erat, nec pro gravitate bene ordinatae Rei publicae in adulterii reos poena, divites se pecunia redimebant; pauperum poena, [Gap desc: Greek words] , quae plus dedecoris, et turpitudinis, quam gravem populum deceret, habebat. Apud Parthos gravissime adulteria puniebantur, uxores, feminasque ceteras domi fere recludebant.
§. 12. Legibus igitur in omnibus civibus, libidines coerceat potestas publica. Ne imitetur Spartanos, qui initio legibus illis caruerunt; Rem ita narrat Plutarchus in Laconicis. Lycurgi temporibus tanta erat apud omnes uxorum pudicitia, ac tam longe aberant ab ea turpitudine, quae postea invaluit, ut prius esset incredibile, adulterii crimen apud Spartanos inveniri, ferturque dictum cuiusdam vetustissmi Spartam Geradae, qui rogatus ab hospite quodam, quid poenarum darent apud Spartanos adulteri? neque enim vidore se quicquam super hac re sancitum a Lycurgo: Nullus, o [Orig: ô] amice, apud nos adulter est. Cum ille subiecisset, Quid igtur, si existat? Dabit, inquit, bovem tantum, ut porrecto ultra Taygetum collo, bibat ex Eurota. Cumque ille ridens dixisset, fieri non potest, ut tantus hos inveniatur: Et quo pacto, inquit Geradas, Spartae existat adulter, id qua divitiae, deliciae et corporis ascititius cultus probro habentur: contra verecundia, modestia, ac oboedientiae magistratibus debitae observatio, decori, laudique dantur?
Verum brevis illa laus fuit. Uxorios enim fuisse, et summam mulierum ex ea urbe licentiam auctor est Aristot. lib. 2. polit. cap. 9. [Gap desc: Greek words] . Spartanorum uxores multa administrabant, perinde autem est, sive uxores Rem publicam gubernent, sive gubernantibus imperitent. Idem enim utrobique eventus est.
Verum mihi in universuin Spartanorum suspecta pudicitia redditur Helena sane heroicis temporibus bis rapta est. Ab Alexandro Phryge, non nisi sponte sua abducta est. Deinde merito Eurypides illis exprobrat, non posse Spartae virginem esse castam, quandoquidem cum adolescentibus, ad Eurotam colluctari soleant. Verum maius testimomum est in Aristotele, lib. 2. cap. 9 polit. [Gap desc: Greek words] . Praeterea vero remissio et indulgentia in mulieres et ad consilium, quod ceperunt de sua rep. administranda, et ad beatitudinem civitatis, inutilis ac damnosa est. Quemadmodum enim aomus partes sunt vir et mulier: ita scilicet et civitatem existimare oportet in duas partes aquales esse divisam, in virorum et mulierum multitudinem. Quare quibuscumque in repub. administrandae formis id, quod ad mulieres pertinet, male habet, in eis dimidium civitatis existimandum est non esse legibus temperatum, quod illic evenit: Nam cum totam civitatem lator legum vellet adtolerandos et perferendos labores esse fortem ac robustam, in viris quidem perspicue quod volebat, assecutus est: in mulieribus vero neglegentem sepraebuit. Vivunt enim intemperanter et luxuriose, ad omne scilicet intemperantiae genus solutae atque effusae.
Initio multa permissa fuerunt mulieribus, quod viri procul domo propter Arcadicum et Messeniacum bellum agerent. Lycurgus eas sub leges mittere voluit, sed eae reclamarunt; itaque incepto desistere coactus est, ut Aristot. eodem in loco tradit. Hoc ex fonte innumera mala orta sunt, nam et Helotae frequenter repugnarunt, et civesad magnam paucitatem redacti sunt, atque ipse etiam ager in paucissimorum latifundia coivit. Haec igitur [Gap desc: Greek words] Spartanis exitio fuit. Neque enim viros probos existimarim illa in urbe, ubi feminarum libera est nequitia. Inde etiam orta maiora [Gap desc: Greek words] flagitia.
Penuria ergo legum illa civitas periit. Romana in Re publica leges victae vitiis cessere. Alexander imperator exoletos non ausus est vetare, Philippus tamen anno domini 249. sustulit. Tantum
a priscis etiam gentilium moribus discessum fuit.
§. 13. Sed parum prosunt legum scita, nisi magistratuum vigilantia custodiantur. Verum est Graecorum proverbium. [Gap desc: Greek words] Fortis res lex est, si prasidem adiuvantem habeat. Si enim Neroniana luxuria regnet, si Caius lupanar in Palatio erigat, si Messalina cogat, quid poterunt miserae leges? Quis damnabit, quod facit imperator? Quis fugiet, quod imperat coniux Augusti? Leges sanctae sunt, sed Maxentius ad mortem metu opprobrii cogit matronas: Quid iura valebunt illo regnante, qui tantum impudicitiam confessis ignoscebat, quod putaret caste neminem posse vivere? Sit igitur exemplum in principe, in primoribus, quo leges auctoritatem, et vim consequantur. Neiam et scorta proclament:
Felicia saecula, quate
Moribus opponunt; habeat iam Roma pudorem.
Omnium hoc est periculum, sed tam favorabile malum, cum auctoritatem a primatibus trahens pudorem pepulit, nulla vi excludi potest. Nunc quidem, ut et olim, in sexum infirmiorem magis poena grassatur. Verum par est utrimque ius, et obligatio; Vere Innocentius Papa, ut est 32. q. 5. Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat: Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accufant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud facerdotes deferre consueverunt. Et ideo mulieribus prodito crimine earum communio denegatur. Virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinet, qui utique summovebitur, si eius flagitium detegatur. Cum enim par causa sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.
§. 14. Magnum etiam est in publicis moribus, et exercitiis momentum. Si vis castos esse animos, cura ne oculis, ne auribus occurrant, quorum venena ad animos pertingant. Consuetudo audiendi, et spectandi, etiam faciendi licentiam sumit. Erudire ad nequitiam nihil opus est, sine malo exemplo, et contra bona exempla dociles. Quid privatim recta praecipere iuvat; si disciplina publica ea est, quae vel Lycurgum emollire posset? Privata niala corrigi possunt, publica coli volunt. Hinc exitia urbium.
Inde aspice late,
Florentes quondam luxus quas verterit urbes,
Quippe nec ira Deum tantum, nec tela, nec hostes,
Quantum sola noces animis illapsa voluptas.
Cum igitur luxus dissuasor honesti publice invaluit, omnia cedunt: et res publica periit.
Nam cetera regna
Luxuries vitiis, odiisque superbia vertit.
Sic male sublimes vertit Spartanus Athenas,
Atque idem Thebis cecidit; sic Medus ademit
Assyrio, Medoque tulit moderamina Perses,
Subiecit Persen Macedo, cessurus et ipse
Romanis; haec auguriis firmata Sibyllae.
In urbes primum deliciae, mox saturitas, deinde violentia, denique exitia erupere [Orig: erupêre] . Certe Diogenes Lacedemone rediens Athenas, rogatus quo, a quo iret? a viris, inpuit, ad feminas.
Rei publicae itaque incumbit, omnia luxuriae irritamenta e medio tollere, ut sunt spectacula impudica, Choreae periculosae, feminarum Iascivi in publico conspectus, multo magis prostibula, et lupanaria. Improbissima est eorum ratio, qui publicis illis voluptatibus, deteriora caveri arbitrantur: Ubi illa invaluerunt, flagitiosissima quaeque perpetrantur. Fuga optime castitati consulit. Quae esse non potest, si publica sunt incitamenta libidinum; Si caecum esse oporteat, ne malum videas. Si in porticibus, in foro, in vicis omnia turpibus abundant. Si in poculis, ut inquit Plin. l. 31. C. 1. libidines celare iuvat: Si imagines illecebrosae, in conspectu iuventutis impune collocantur. Venenum publice non venditur, animarum toxica, in nundinis Christianorum, non vetante magistratu venduntur. Dabit magistratus ille poenas, qui nefanda dissimulat. Si filiam turpitudines illas colorum fuco cogitationi instillandas emisse cognosceres, merita indignatione excandesceres: Si quis ea coram liberis tuis enarraret, diem illi ut corruptori iuventutis diceres. An plus est verbis indicasse, an oculis fidelibus subicere, ut tenacius haereant? Vident hoc omnes, vident tui, vident tuis narraturi.
§. 15. Nec illecebrae modo auferantur, sed impedimenta etiam, et freni luxuriae iniciantur. Seria cogitatione, operibus, laboribus occupentur omnes, otium exsulet. In vacuo pectore regnat amor. AEruginem tam mordacem motus agitatioque non admittit. Variam semper dant otia mentem, raro bonam. Amor otiosus est, pigros occupat. Negotio hocvitium discutitur, vera cura tam vanam sollicitudinem discutit. Certe Theophrastus amorem sic definit. [Gap desc: Greek words] . Amor passio, seu morbus est animi otiose viventis. Causa itaque tantorum malorum est, et prima causa, nobilitatis incuria, dum ad honestos labores non erudiunt, nec durant filios, dum ad inhonesta oblectamenta deducunt: hinc nequitiam, et
incestos amores
A tenero meditantur ungui.
Itaque quamquam omnium hominum sint istae cupiditates, et difficulter vincantur, (Malum omne (inquit Cyprian. de bono pud.) facilius vincitur, quam voluptates; quia illud quidquid est horridum est: hoc blandum est.) Divitum tamen praecipuum est, quia otium, et fomenta adsunt. Deinde post divites validorum mendicantium, qui in diem vivunt. Cum enim sine omni cura agant, cum saepe hominum benevolentia saturentur, cum assuetudine, et consortio improbi sint; oculis, auribusque in turpia impingant, necesse est in ludovariarum, et numquam seriarum cogitationum, frequentissime illos exerceri, quarum magis obvia imaginatio, et titillantior voluptas. Hi tales non modo ob alias causas, sed ob mores etiam ad labores adigendi sunt. Necparui hoc ducet magistratus; in pannis et purpura eadem sunt vitia, in gemma et sordibus eadem est libido. Recte Augustin. de honest. mulier. cap. 2. Inter omnia certamina Christianorum, sola dura sunt proelia castitatis, ubi cottidiana est pugna, et rara victoria; Gravem namque sortit a est castitas inimcum, cui cottidie resistitur, et semper timetur.
§. 16. Quod singulis praecipiunt patres sancti, id quoque Res publica alta mente recondat. Nempe, diaboli primis titillationibus obviandum. (Cup. de ieiunio (Nequitiae zizania ne crescant, elidenda in semine (Hier. in Eccl. c. 9.) Ex alta igitur specula,
gubernator futuram tempestatem prospiciat, et vela contrahat, navem subducat. Si novi histriones, si nova theatra parentur, si peregrinus luxus vestium, si novi ciborum apparatus ingruant: serio resistat, dum nondum potentium domos occupavit. Si castus esse princeps desiderat: Sobrius sit, et corpori detrahat matetiam tam gravis incendii. Consilium Ambrosii est libr. 1. cap. 14. de paenitentia. Libido gravis ignis est, et ideo non demiis illi alimenta luxuriae. Pascitur libido conviviis, nutritur deliciis, vino accenditur, ebrietate flammatur. Vinum enim et adolescentia duplex incendium est voluptatis. Quid oleum flammae adicimus? Ita S. Benedictus, Bernardus, Franciscus, Martinianus Eremita, aliique innumeri, vinum velut venenum, saturitatem velut pestem fugerunt. Audacter, o [Orig: ô] princeps, succide crescentem luxuriae silvam, subtrahe occasiones, amove instrumenta libidinum, delinimenta deliciarum, quamvis minus culta, minus opulenta civitas videatur, quamvis aerarioaliquid decedat, praestat frugalis mediocritas, profusis et luxuriosis opibus. Graecia victa, debilitavit: Asia in provinciam redacta, prostravit victores.
§. 17. Verum nihil tam adiuvat castitatem, quam cura religionis. Haec animos ad Deum cottidie tollit, haec aeterna bona, et poenas considerat. Qui in carcere, ad malam mansionem damnatus est, iam ante oculos crucem, aut rogum intuetur, quem vitae dubium naufragia pulsant, qui in acie pallescit, illi metus omnem libidinosam cogitationem excutit; ita quoque, ardorem voluptatum, blanda commotione serpentem, aeterni supplicii fides, et formido exstinguit. Narrat Antonius Senensis de quodam sui, hoc est S. Dominici ordinis insigni viro, cuius castitati improba lupa insidias strucbat. Ille rogos luculentos exstruxit binos, atque in alterum se coniciens, si lectulus ille placeret, mulierem ad flagitium invitare se dixit: Nam merito in igne flagitium illud patrandum, quod aeterni ignis poena sequeretur. Cetera interdum minora sunt, quam ut vehementissimae delectationis impetum sustinere possint, multos amor in pericula mittit. Figit Daunius iuvenis in virgine vultus, et ardet in arma magis. Mortem etiam contempsit, qui Hellesponto, ipsis fluctibus insanior, innatans orabat:
Parcite dum venio, mergite dum redeo.
Hinc tot milia castorum, tot exercitus virginum Ecclesia recenset. Merito tamquam insigni veritatis tessera, pudicitia gloriatur religio Christiana. Quot enim virginum milia, condictione nuptiarum tormenta, mortemque evadere potuerunt? et castitatem tamen praetulerunt? Illas sexu, aetate infirmas, in mediis illecebris positas nulla tormenta cogere potuerunt, ut illecebrosas suavitates admitterent; tu quomodo gratiae Dei particeps es, si libidinum dulcedine ita vinceris, ut etiam per pericula delectationem sectere? Et sunt tamen, qui ob improborum incontinentiam lupanaribus urbes incestare non dubitant, quasi minore iactura damna graviora evitentur. Scortationem inter Christianos permittunt, ne in adulteria, incestus, aliaque probra inardescant. Error est, et gravis quidem, nam in illa licentia rudimenta capiunt improbi, ut maiora audeant. Nullo in fornice est sola scortatio. Violantur et ibi coniugia. Nusquam maiora pericula sunt matronarum, quam ubi scorta erudiunt iuventutem. Circa annum Christi 437. Theodosio et Valentiniano Augustis, vir clarissimus, et imperio dignissimus Florentinus, cum lenones expelli magnopere optasset, et fisci detrimenta obicerentur; vectigal enim lenones pendebant: Is vicaria pensitatione praedii sui damna sarcit, ut quantum imperio ob pulsas illas pestes, decederet, tantum ex privati reditu substitueretur. Magna laus propriis dispendiis publicae pudicitiae consuluisse. Sed quanto maior ... [(reading uncertain: print faded)] turpitudo, a sanctissimo viro lenonum vectigal accepisse? Ne nostra miremur tempora, novi homines sunt, vetera vitia, Datur imperio aurum, ne sint lenones: accipitur aurum, ut ne prostent publicarum libidinum victimae. Utinam reges et vitae coniugalis sanctitatem, aut caelibem puritatem constanter sequantur. Exempla inter Christianos multa sunt: Wenceslaus Bohemiae rex de quo Dubravius. Cazimirus Cazimiri tertii Poloni regis filius. Emericus Stephani V. regis Ungarorum filius. Eduardus rex Anglie. Henricus primus nostre Rei publicae caput. Mirari subit tot regias virgines, tam admirandae sanctitatis, ex illis de ceteris facilis coniectura est. Referam catalogum ex libro 22. de signis Eccles. C. 2. Bozii, cuius verba sunt: Divinum munus perpetua mentis ac corporis Deo dedicatorum virginitas, sed longe divinissimum, si praetere alli sit adiuncta reliquarum virtutum non mediocris quaedam, sed excellentissima praestantia. Tales autem plurimas Septentrio produxit, ex quo secutus est pontisicem Romanum. Huinsmodi namque fuere Milburga, Mildreda, Miluida Merualdi filiae, de quibus Polydorus libro 4. Fuit Fara Abbatissa Monasrerii Hibrigensis, quae claruit anno sexcenresimo quadragesimo, Francongota sexcentesimo sexagesimo, Edilberga filia Annae Regis orientalium Anglorum, Itta cum filia Gertrude monasterii Nivellensis fundatrix sexcentesimo quinquagesimo, Edilburga Abbatissa monasterii Beretingensis, Edeldrudis filia Anae Regis Anglorum sexcentesimo octuagesimo, Hilda filia nepotis Eduini Anglorum Regis sexcentesimo trigesimo, Irmina filia Dagoberti Regis fundatrix monasterii, quod Horreunt, seu vulgo Oeren Treveris vocatur, anno septingentesimo decimo. Modesta Treverensis sexcentesimo octuagesimo, Severa Abbatissa S. Symphoriani Treverensis. Athela filia Dagoberti Regis, Abbatissa Treveris monasterii cuiusdam. Thecla Angla Abbatissa monasterii, quod eius frater Bonifacius Moguntinus Archiepiscopus construxit in Germania iuxta Moganum in Eizingenno. Lioba Angla, quae praefuit monasterio, quod idem praesul condidit in Biscofischeimo anno septingentesimo trigesimo. Amalberga, quam Carolus rex coniugem saepius et ardenter expetivit septingentesimo septuagesimo secundo. Anastasia et Basilissa Abbatissae. Horrei Treverensis septingentesimo Sexagesimo, et octuagesimo. Mathildis soror Henrici Imperatoris primi, et Brunonis Archiepiscopi Coloniensis, Abbatissa sancti Servatii in Saxonia nongentesimo nonagesimo. Vuiberadis monialis sancti Galli nongentesimo vigesimo. Vualburgis Anglica Abbatissa in Heidenheimo Eistatensi soror sancti Vuillibaldi septingentesimo quinquagesimo, Benedicta Abbatissa in Suvestrensi coenobio. Notburgis monialis Capitolii Coloniensis, Hadeloga Abbatissa monasterii Rinchingensis, Landrada Leodiensis, Vualdrudis Castrilocensis, Gladesindis Metensis, Lutrudis Corbeiensis. Caecilia Abbatissa in Suvestris. Richardis Imperatrix quae post obitum Caroli Crassi viri Christo se devovens virginibus sacris praefuit, Iutta soior Meginhardi comitis Spanheimensis millesimo centesimo trigesimo sexto, Hildegardis admitanda Iuttae discipula millesimo centesimo sexagesimo. Elisabetta Abbatissa in monasterio Schonaugiensi millesimo centesimo cexagesimo quinto.
Adelheid Abbatissa Vilecensis tempore Hereberti Archiepiscopi Coloniensis eius vitam refert Sur. Tom. 7. Febr. 5.
Brigida Scota anno quingentesimo decimo octalluo, vel quingentesimo vigesimo secundo. Sur. tom. 1. Feb. 1.
Catharina Sueca filia S. Brigidae anno millesimo trecentesimo octuagesimo primo. Sur. tom. 2. Martii. 22.
Elisabetta Regis Hungariae filia. tom. 6. Novemb. 19
Ermelende Virg. tom. 5. Oct. 29.
Heduigis Poloniae Ducissa. tom. 5. Oct. 15.
Hunegundis. tom. 4. Aug. 25.
Iandrada. tom. 4. Iul. 8.
Margaretha filia Regis Hungariae. Ian. 28. tom. I.
Margaretha Scotiae Regina. tom. 3. Iun. 10.
Maria Oegniacensis. tom. 3. Iun 23.
Maxellendis Virg. et Mar. tom. 4. Iul. 30.
Monegundis. tom. 4. Iul. 2.
Noilburgis. tom. 5. Oct. 31.
Liduvina. tom. 2. Apr. 14.
Ludmilla Bohemiae Ducissa, et Martyr, tom. 7. Sept. 16
Lutgardis. tom. 3. Iun 16.
Lutrudis tom 5. Septemb. 22.
Opportuna Virg. tom. 2. April. 22.
Ofitba Virg. et Mart. tom. 5. Oct. 7.
Rictandis Martianensis tom. 3. Maii. 12.
Vualburga. tom. 3. Maii.
Brigida Sueca.
Tales habuit olim nonnullas Oriens, et Graecia, nunc vero quas potest nominare? quas Africa produceret suas? quas Moschovia?
Virgines sanctimonia simul, doctrina scriptisque editis praestantes. Admir abiles simul, et omni memoria mort alium laudatissimae fuerunt virgines aut mulieres illae, quae scriptis editis ingenii virilis non effeminati clarissima monumenta protulerunt in lucem. Sed illae ut plurimum, si quas alieni a nobis coetus ediderunt, libidini, aut aliquo vitio deditae fuerunt: non enim cecinit insulse vates ille Satyra tertia, haud sibi feminam placere,
-----quae curtum sermone rotato
Torqueat enthymema.
Verum Germania, ac septenrio non modo doctas quasdam feminas, sed inviolatae virginitatis integerrimas custodes, amplius autem virtutibus divinis praestantissimas, sanctitudineque illustrissimas produxit in lucem. Nam tales fuerunt quinque illae, quarum meminimus signo de spiritu precum 37. lib. 9. cap. 12. Rosuida, Elisabetha, Hildegardis, Gertrudis, Mectildis, Brigida Sueca, quamvis haec vidua exstiterit:
Quocirca mirandum sit maxime tot annorum milia elapsa nunc esse, neque produci posse etoto septentrione vel unam similem virginibus istis, antequam Pontifici parerent populi Boreales. Quin neque ex orbe toto nominari potest ulla virgo, cuius exstent tantae pietatis doctrinaque ad omnem bene instituendae vitae morumque formandorum rationem libri, quales exstant istarum vir aginum. An non igitur paruisse Papis est praeclarum? numquid simile est haereticis ullis, qui fuerint umquam? Advocetur omnis Graecia optimarum disciplinarum magistra et parens, et proferat si quidem potest feminam suam, cuius exstent tantae pietatis script a moribus, vitaeque innocentis exemplis illuftrissimis ac divinis obsignata. Numquid igitur Germania, Saxonia, Scotia, Suetia praestabit altrici, ac matri artium bonarum? Ita sane. i nunc, et voca Barbaros Boreales. An Barbari, quibus virgines ac mulieres tantae? Voces quantumvis barbaros; isti Barbari praestabunt omnium mortalium sapientissimis. Tanti scilicet est obedire Pontifici Romano.
Haec cum Res publica Christiana considerarit, S. Augustini argumento sese cohortetur: Non tu poteris, quod isti et istae? Sed integrum locum adscribere placet, Confess. 8. c. 13. aperiebatur ab ea parte, qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae serena, et non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut venirem, neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum, et amplectendum pias manus, plenas gregibus bonorum exemplorum ibi tot pueri et puellae, ibi iuventus multa et omnis atas, et graves vidua, et virgines anus, et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, et irridebat me irrisione exhortatoria, quasi diceret, tu non poteris, quod isti et istae? an vero isti et istae in semetipsis possunt, ac non in Domino Deo suo? Dominus Deus eoru me dedit eis, quid in te stas, et non stas? proice in te eum, noli metuere, non se subtrahet, ut cadas, proice te securus, excipiet, te, et salvabit te.
Et si non omnes possunt, quod isti et istae, quia magna est perpetuc virginitatis pugna, insigne decus, et eximie coronae praerogativa. Annon saltem coniugiisacri legibus circumscribere, et moderari cupiditates poterunt?
Claudam sententia S. Hieronymi 1. 3. advers. Iovinianum. Doctissimi viri vox est, pudicitiam imprimis esse retinendam, qua amissa omnis virtus ruit. In hac muliebrium virtutum principatus est. Haec pauperem commendat, divitem extollit, desormem redimit, exornat pulchram, bene meretur de maioribus, quorum sanguinem furtiva sobole non vitiat: bene de liberis, quibus nec de matre erubescendum, nec depatre dubitandum est: Bene imprimis de se, quam a contumelia externi corporis vindicat. Captivitatis nulla maior calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. Fortiter age o [Orig: ô] princeps, legibus age; possunt vivere caste Christiani, quorum tot milia pro castitate mortem obierunt.
Castitas magno studio servetur, ne non civitas, sed spuriorum sit, et degenerum colluvies.
§. 1. SPECTACULA Tertullianus in quatuor genera dividit. Insaniam Circi, Impudicitiam Theatri, Atrocitatem arenae, Xysti vanitatem. Graeci Nemea, Pythia, Isthmia, Olympia celebrabant, curfu, cantu, luctu, pugilatu, velocitate equorum certabant. Miscebantur varii ludi hisce principalibus. Hodie quaedam horum manent, quorundam sola vestigia supersunt. Insaniam Circi propter sumptus, et furorem diverso colori faventium, exeaquere tumultus ortos merito vocat Tertullianus. De atrocitate arenae, et Xysti vanitate agam, cum de fortitudine sermo fuerit. Nunc de impudicitia theatrorum, quae contra temperantiam est, disputare oportet. Omnibus in certaminibus pudicitia infestabatur, non in solo theatro. Nam Tert. de spectaculis c. 21. Sic ergo evenit, ut qui publico vix necessitate vesicae tunicam levet: Idem in circo non aliter exsultet, nisi totum pudorem in faciem ommum intentet. In Xysto etiam meretricum, et mollium impudicas colluctationes exhibebant, in arena nudos homines bestiis obiciebant: et ne quid deesset mali,
tota causa una erat flamma impietatis, impuritatis, nec in crudelitate quaerenda castitas: quia omnis luxuriosus est crudelis, et omnis crudelitas luxuriosa. Cui enim deliciae sunt tormenta, mortesque insontium, qui in squalentia suo sanguine corpora patientissimis oculis super incumbunt, non est mirum eos aliis voluptatibus mancipatos esse.
Gladiatoria spectacula, mature sublata sunt a Christianis imperatoribus. Circensia, theatrica, et Xystica diutius manserunt. Arcadius et Honorius Maiumae foedos ludos sustulerunt. lib. ult. [Gap desc: Greek words] . de Maiuma cod. Theod. Aurigationes alioqui, et cursus equorum ex natura sua tolerari poterant. Sed factionum certamina tumultus ciebant. Contra omnia tamen sese Episcopi opposuere. Vide Arnob. l. 2. de amphitheat. et ante omnes Tert. de Spectaculis, et de eadem re libellum S. Cypriano attributum. Lactant. lib. 6. c. 20. Augustinus, Hieronynius, alii diversis libris. Constantinus gladiatorios ludos sustulit, (Euseb. l. 4. de eius vita, c. 28. Sozom. l. 1. hist.) Sed recruduerunt, attende quae lib. 2. cod. de gladiat. Quin et Augustinus cum agit de Alipio, pugnae meminit, et luculencae plagae.
Theatra, et scenae crescente Episcoporum auctoritate, diebus Dominicis, festis natalis, Epiphaniae, Paschae, Pentecostes sublatae sunt. Ita l. Dominico, de Spectaculis, Cod. Theod. Videatur et can. 66. Synodi in Trullo celebratae.
§. 2. Quantum in mores labem, pestemque intulerint, veteres nobis sapientes indicabunt, Nihil, inquit Seneca, est tam damnosum bonis moribus, quam in aliquo spectaculo desidere. Causas adducit S. Cyprianus ad Donatum, Ep. 1. Converte hinc vultus ad diversa spectaculi non minus paenitenda contagia: in theatris quoque conspicies, quod tibi et dolori sit, et pudori. C thurnus est tragicus prisca facinora carmine recensere: de parricidis, et incestis horror antiquus, expressa ad imaginem veritatis actione replicatur, ne saeculis transeuntibus exolescat, quod aliquando commissum est. Admonetur aetas omnis auditu, fieri posse, quod factum est, numquam aevi senio delicta moriuntur, numquam temporibus crimen obruitur, numquam scelus oblivione sepelitur: exempla fiunt, quae esse tam facinora destiterum. Tum delectat in mimis turpitudinum magisterio vel quid domi gesserit, recognoscere, vel quid gerere possit, audire. Adulterium discitur, dum videtur; et lenocinante ad vitia publicae auctoritatis malo, quae pudica fortasse ad spectacu um matrona processerat, de spectaculo revertitur impudica. Adhuc deinde morum quanta labes, quae probrorum fomenta, quae alimenta vitiorum, histrionicis gestibus inqninari? videre contra foedus, iusque nascendi patientium incestae turpitudinis elaboratam? Euirantur mares, honor omnis et vigor sexus enervati corporis dedecore mollitur, plusque illuc placet quisquis virum in feminam magis fregerit, in laudem crescit ex crimine, et peritior quo turpior iudicatur. Spectatur hic pro nefas, et libenter. Quid non possit suadere qui talis est? Movet sensus, mulcet affectus, expugnat boni pectoris conscientiam fortiorem; nec deest probri blandientis anctoritas, ut auditu molliore pernicies hominibus obrepat. Exprimunt impudicam Venerem, adulterum Martem, Iovem illum suum, non magis regno, quam vitiis principem, in terrenos amores cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumas oloris albescere, nunc aureo imbre defluere, nunc in puerorum pube scenitum raptus ministris avibus prosilire. Quare iam nunc an possit esse, qui spectat, integer vel pudicus. Deos suos quos venerantur, imitantur, fiunt miseris et religiosa delicta. O si possis in illa sublimi specula constitutus oculos tuos miscere secretis, recludere cubiculorum obductas fores, et ad conscientiam luminum penetralia occulta reserare: aspicias ab impudicis geri, quod nec possit aspicere frons pudica. Videas, quod crimen sit et videre: videas quod vitiorum furore dementes gessisse se negant, et gerere festinant: libidinibus insanis in viros viri proruunt. Fiunt quae nec illis ipsis possunt placere, qui faciunt. Mentior nisi alios qui talis est, increpat; turpes turpis infamat, et evasisse se conscium credit, quasi conscientiam suam non posse effugere satis non sit. Iidem in publico accusatores, in occulto rei, in semetipsos censores pariter, et nocentes: damnant foris, quod intus operantur, admittunt libenter, quod cum admiserint, criminantur, audacia prorsus cum vitiis faciens, et impudentia congruens impudicis. Nolo mireris quae loquuntur huiusmodi ore illo polluto, quidquid iam voce delinquitur, minus est.
Nihil exaggerat: Illa tacet quae verecundia dicere prohibuit. Illa quae imitabantur mimi, Heliogabalus ad verum iussit exhiberi. Nemo excusari potest, iam olim illa fecere Athenienses, nequitiam toti urbi exprobrat omnibus nequiot Aristophanes, quod poetam vetulum obscenis dicteriis abstinentem publico psephismate loco moverint. Tu constanter crede tam meretricios animos, quidquid deinde malorum passi sunt, meritos esse.
§. 3. Theatrum (inquit Tertullianus cap. 10. de Spectaculis) proprie sacrarium Veneris est. Hoc denique modo id genus operis in saeculo evasit. Nam saepe censores renascentia cum maxime theatra destruebant, moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut iam hinc Ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens, et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humanae praerogativa. Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum exstruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem, Veneris aedem superposuit, et ad dedicationem edicto populum vocans, non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum: ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit, et disciplinam superstitione delusit. Sed Veneri et Libero convenit, Duo ista daemonia conspirata et coniurata inter se sunt, ebrietatis et libidinis. It aque theatrum Veneris, Liberi quoque domus est. Nam et alios ludos scenicos Liberalia proprie vocabant, praeter quam Libero devotos, quod sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos. Et est plane in artibus quoqne scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quaeprivata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam mollitiam Veneri et Libero immolant: illi per sexum, illi per fluxum, dissuluti.
Et cap. 17. Similiter impudicitiam omnem amoliri iubemur. Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitiae, ubi nil probatur, quam quod alibi non probatur. Ita summa gratia eius de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulator, quam Mimus etiam per mulieres repraesentat sexum pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scena erubescant. Quam denique Pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula publicae libidinis hostia in scena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur, locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur. Taceo de reliquis, ea quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. Erubescat
Senatus, erubescant ordines omnes. Ipsae illaes pudoris sui interemptrites de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes semel anno erubescunt. Quod si nobis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quae loqui non licet? Cum etiam scurrilitatum et omne vanum verbum iudicatum a Deo sciamus, cur aeque liceat, quae facere flagitium est? Cur quae ore prolata communicant hominem, eaper oculos et aures admissa non videantur hominem communicare: cum spiritui appareant aures et oculi, nec possit mundus praestari, cuius apparitores inquinantur? Habet igitur et theatri interdictionem, de interdictione impudicitia. Consentiunt Cyprian. l. de Spectaculis, Lact. l. 6. c. 20. Aug. l. 20. de civit. c. 4. 5. 6. 7. 8. 10. 13.
Dices fortasse lascivas comoedias, non graves, non Tragoedias vetari. Sed illa quoque prisca facinora exprimit, ut constet fieri posse, quod factum est: nec nisi magno delectu exhibendae. Summa igitur haec est, et regula in his ludis servanda est.
§. 4. Primo, non Rei publicae, non principi licere talia spectacula inducere, non posse permittere. Histrio infamis est, ad Ecclesiae communionem non admittitur: exemplum est apud S. Cyprian. Epist. 61 Pro dilectione tua, et verecundia mutua consulendum me existimasti, frater clarissime, quid mihi videatur de histrione quodam, qui apud vos constitutus in eiusdem adhuc artis suae dedecore perseverat, et Magister, et doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum, id quod male didicit, ceteris quoque insinuat; an talis debeat communicare vobiscum. Puto nec Maiestati divinae, nec Euangelicae disciplinae congruere, ut pudor, ut honor Ecclesiae tam turpi, et infami contagione foedetur. Nam cum in lege prohibeantur viri induere muliebrem vestem, et maledicti eiusmodi iuditentur; quanto maioris est criminis, non tantum muliebria indumenta accipere, sed et gestus quoque turpes, et molles, et muliebres magisterio impudicae artis exprimere? Nec excusetse quisquam, si a theatro ipse cessaverit, cum tamen hoc ceteros doceat. Non potest enim videri cessasse, qui Vicarios substituit, et qui pro se uno plures succedaneos suggerit: Contra institutionem Dei erudiens, et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam, et sexus arte mutetur, et Diabolo divinum plasma maculanti, per corrupti, atque enervati corporis delicta placeatur. Quod si penuriamtalis, et necessitatem paupertatis obtendit, potest inter ceteros, qui alimentis Ecclesiae sustinentur, huius quoque necessitas adiuvari; si tamen contentus sit frugalioribus, sed innocentibus cibis. Net putet salario se esse redimendum, ut a peccatis cesset, quando hoc non vobis, sed sibi praestet; ceterum, quantum vult, inde quaerat.
§. 5. Exemplo Romani imperii permittere, immo quaerere populo voluptates se posse aiunt. Verum apud eos primo moderatio scenicorum fuit, deinde scenae, et theatra saepe sublata, et histriones in exilium pulsi. Nam otio et vitiis insuescebant, cum ut Varro 2. de re rust. exprobrat: Manus movere maluerunt in theatro, ac circo, quam in segetibus, ac vinetis. Non posse in regno voluptatis consistere virtutem, non posse inter tot irritamenta vitiorum, manere innocentiam, experimento discebant, ideoque saepe damnarunt, et quae bene abdicaverant, pessime resumebant. In tantam insaniam res illa abiit, ut ducum, et exercituum stipendia ludiones caperent, tanto pretio fomenta probrorum, labes morum emebatur. Tanta merces erat morum stupratoribus. Ita Tetr. loquitur. Theatra stuprandis moribus orta. Tot illic immundi spiritus considunt, quot homines theatrum capit.
§. 6. Tantum, Tam perniciosum malum, uno verbo, una scheda tollere princeps potest: et quia tam facile obsistere potest, si non facit, servari ipse non potest. Quis enim Christianus tumultum ciebit? Deinde prrncipum, et civitatum istis deliciis, subditorum plurimi, atque adeo milites offenduntur; Iam vero in praesidiis, et castris patriae propugnatores egent, qui operam nullius pretii, operam perniciosam navant, in auro et purpura vivunt, et illis, qui honesta sequuntur, insultant. Quomodo vero consistere potest res publica, in qua histriones ducibus aequantur? opes Roscii, aliotumque cum admiratione legimus, atque ex illis vanitatis publicae insaniam discimus.
Spartani in universum melius histriones submoverunt, quam illi qui legibus eos temperare constituerunt. Nam etsi in publico abstinere cogerentur interdum principum mandatis, multa tamen ab illis in publicum seditiose, foeda per domos tentata. Augustus quidem in Stephanionem iustus, et severus, in Pyladem remissus, sed tandem constanter fortis; sed in reliqua vita indulgens, et morum corruptor; nam et ipse flagitiosissime vixit, et uxor, filiaeque eius publico probro fuerunt. Itaque omnino scenici, ludionesque e medio tollendi. Multo vero magis externi, quales per Germaniam passim vagantur, Britanni, aliique, sunt enim ob artem ludicram infames, et magnas corruptelas inducunt.
Non omnem theatri tamen apparatum, omneque comoediarum studium abrogarim; sed certis astrictum legibus facile concesterim.
§. 7. Primo quidem ad virtutem excitet, tam eos, qui pronuntiant, quam eos qui spectant, audiuntque seu fabulam, seu veram historiam. Unicam ceteris modestiorem Plauti fabulam habemus, Capteivos.
Profecto, inquit, expediet, huic fabulae operam dare,
Non pertractate facta' st, neque item ut caterae,
Neque spurcidici insunt versus, immemorabiles.
Hic neque periurus leno 'st, nec meretrix mala,
Neque miles gloriosus.
Sancta igitur sint, et virtutem inserant. Prudentiam civilem doceant. Nihil dicatur in theatro Christianorum, quod non dici possit, et in templo. Auditor enim tuus est templum spiritus sancti, cui nesas est nugas, nedum obscenitates commendare. Nam recte omnium politicorum caput, et magni regis institutor; lib. 7. cap. 17. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] . Turpiloquium, ut alia mala, penitus ex urbe exterminanda esse.
Secundo. Gestuum sit ea moderatio, quae non modo gravitate, viris civilitter, et culte moratis placeat. Sed quem in omnem reliquam vitam retinere possit actor: Ut scena ad comiter suaviterque in Societate hominum vivendum conserat, adolescentumque etiam rusticorum, ruditas, tarditasque formetur.
Tertio. Cum vitiosorum, ut superborum, avarorum, iratorum affectus exprimuntur voce et gestu, ea sit carminis ratio, et actionis, ut odium, et detestatio vitiorum concilietur. Neque umquam mali causa, tam dextre agatur, ut bonum causa cecidisse videatur. Ita futurum non est, quod quandoque contingit, ut incessum, vultum, iactationes
brachiorum, quam theatris decenter exhibuerunt, in privatam conversationem deferant. Et qui in theatro superbiam simulare videbantur, in vita ad verum praestent.
Quarto. Affectum amantis numquam verbis aut gestibus exprimant: ne quidem eo fine, ut calamitosus exitus impudicitiae ostendatur. Non igitur Hemorem filium Sichem amore saucium producet actor, ut internecione civium omnium, scortario vindicata plus timoris incutiat. Neque Dalilae blanditias, ut Sampsonis fata canantur. Magnum est has inter res discrimen, cogitare, loqui de superbia, avaritia, ebrietate, eiusque affectus simulare, non deducit a virtute animum: at morbus libidinis contagiosus est, minima aura transfunditur. Hoc vitiu etiam inconsultius, aut inverecundius reprehensum saepe incitatius saevit: Sine sua iracundia, sine ebrietate iracundos, et ebrios homines intuentur, et ipso aspectu vitia illa damnare didicerunt. Alienas libidines improvidae mentes secure non audiunt, nidi obiter, et in transcursu, si amoribus exprimendis inhaereas, anficitur vitio animus, antequam Catastrophen exaudiat.
Quinto. Lepores, et sales non damno, modo sint acuti, honesti, et ad vitiorum contemptum pertincant. Salse enim nihil dici potest, nisi in vitium. Si enim iocaris in innocentem, probrum est. In ipso ioco ali quid probi ingenii eluceat: numquam turpitudo insinuetur. Optime Nazianzem. [Gap desc: Greek words] . Dicere, audire, facere brevi distant intervallo. Liberalis sit ergo iocus, non malevolus, non turpis: Quia nec audire talem oportet. Admirandum est, quod Antonius Senensis in historia Patrum Praedicatorum narrat. Luciae caste, sanctaeque virgini adolescens amorem suum indicarat, atque inter blanditias scripserat; Oculorum eius se pulchritudine sauciatum, captumque. At illa insolens lenoniae adulationis, simul de salute amatoris sollicita, erutos oculos adolescenti misit, addito elogio, habere eum rem vilissimam, quamprae Deo suo deamasset. Quam castus ille animus, quia oculos Epistola impura violatos eruit, quia amatori placuerunt; quomodo illa virgo theatricas obscenitates detestaretur, quae litteras ita vindicavit?
Sexto. Nulla scenam mulier ingrediatur, nullus cum schemate muliebri. Absit a theatro etiam habitus illius sexus, quem domi verecundia, et iura concludunt. Numquam probavi adolescentem, femineo habitu simulare feminam, etiam sanctam, pudicam, castam, a feminis comi, ornarique, quasi feminam in publico videri. Hanc meam sententiam a Societate nostra probatam gavisus sum; muliebri enim habitu prodire in scenam discipulos nostros in posterum veruit. Et in universum causam castitatis agi in theatro displicet. Verecunda est, et tenera, fugiendo, et latendo tutior, in publico ne pro laude quidem sua apparere desiderat. Fides, fortitudo, prudentia, sobrietas, partes suas habeant. Pudicitia domi sola conscientia fruatur. Si publice laudatur, parce id fiat, et verecunde.
Septimo. Nemo in scenam procedat lucri gratia, nemo qui non alia arte vitam toleret, aut impensis domesticis se familiamque alat. Scenicos itaque, et Agyrtas, qui iocando, obscena loquendo, fallendo victum parant, quorum lauscrescit ex crimine, qui eo peritiores habentur, quo turpiores sunt, ex mea Re publica, iam ante penitus proscripsi. Solent vero huiusce modi homines esse improbissimi. Cum enim paupertate premantur, id agunt, ut turbas colligant, ut populo placeant; hinc illa dicunt, aguntque quibus stolidissimus quisque delectatur. Hinc nihil pensi habent, quid loquantur, modo pecuniam extorqueant. Itaque male consultum erat Rei publ. cum faex illa alebatur ex publico, tantaque cura risum, et turpitudinis doctrinam emebant. Roscius mercedem diuturnam accepit mille denarios, ut Macrobius lib. 3. Saturn. auctor est. At sane ista in pessimorum oblectationes insumi, quae provinciae contulerunt, contra ius fas est, quietemque Rei publ. perturbat.
Octavo. Quemadmodum igitur oberrare non debet principis mensam obscena licentia, sed benigna invitatio, liberalitas ioci, et studiorum amor. Ita oculos Christiani populi, comoedia sacra, honesta, politica, erudita, liberalis indolis index, futurae spei pignus severa comitate, et facili gravitate oblectent. Idque agatur ut in eam rem honestissimus quisque, et nobilissimus, exercitationemque veniat. Haec omnia brevibus verbis complexa est regula 13. quae Rectoribus Societatis praescripta de studiis est ratio.
13. Tragoediarum, et Comoediarum, quas non nisi latinas, ac rarissimas esse oportet, argumentum sacrum sit, ac pium: neque quicquam actibus interponatur, quod non latinum sit, et decorum; nec persona ulla muliebris, vel habitus introducatur.
14. Magna autem cura caveat, ne discipuli, dum se ad huiusmodi res comparant, morum faciant, studiorumve iacturam.
§. 1. PRo sobrietate contra intemperantiam, multa a sapientibus dicta sunt, multa a temperantibus. Verum ebrietas in circulis, in conviviis etiam reprehensa, dominatur; multoque est facilius virtutem laudare, quam sequi: De temperantia igitur illis, qui fercula, vinumque requirunt, dicam. Dicam etiam Germanis, hoc est, meae patriae. Apud quos licet hoc vitium latissime regnet, non tamen de medicina desperandum est, cum multi principum, magnatumque aulas suas ad moderationem, continentiamque reduxerunt. Carolum quintum a quibusdam rogatum aiunt, ut commessationibus, ac compotationibus interdiceret. Eum vero ridentem respondisse; id perinde foreac si Hispanis furta prohiberet. Non ita locutum emendationis desperatione Imperatorem existimandum est, sed ut homines alienae nationis vitia acerbe perstringentes, domesticorum malorum admoneret. Itaque et haec ipse monebo, erit enim cum aut principum diligentia tam magnum malum tolletur, aut barbara servitute opprimetur.
Numquam non hoc malum suum Germania agnovit, itaque plurimas contra illud leges tulit, etiam publicis in comitiis conventibusque, ego recentiores recensebo.
Anno 1500. Augustae in comitiis imperante Maximiliano ita decretum est de propinationibus. Et quamquam Electorum, Principum, aliorunique ordinum consensu, de propinationibus et compotationibus, proximis comitiis, statutum et sancitum est, ut onmium provinciarum, ac locorum magistratus, ubi ea compotandi consuetudo adeo antiqua non fuit, in eam rem incumbat, ut illa tollatur, caveatur, et graviter
plectatur: intelleximus tamen hanc nostram, et imperii constitutionem, adhuc parum esse observatam, sed dictum abusum, et intemperantiam ubique in omnibus provinciis in dies magis magisque invalescere, et augeri. Quare cum tanto magis, ut maiore cura et vehementia huic malo, quam antehac factum occurratur, necesse sit, praecipimus et mandamus, omnibus et singulis Electoribus, Principibus, aliisque ordinibus, cuiuscumque illi sint dignitatis, conditionis, aut provinciae, ni instam Nostrae Maiestatis indignationem incurrere, et gratia excidere velint, ut huiusmodi compotationes in suis electoratibus, principatibus, provinciis, ditionibus, ac territoriis, ubique locorum severe prohibeant, gravi poena multent, omnique studio hocce mandatum exsequantur.
§. 2. Anno vero 1512. Coloniae gravior etiam poena decreta est.
§. 3. Item licet saepius superioribus comitiis compotationes gravissime sint prohibitae, id tamen parum adhuc observatum et exsecutioni mandatum est; immo ab iis, quos mandatum tueri atque urgere oportuit, neglectum, quapropter et in primis, quod ex hac ad largiorem vini haustum imitatione nascatur ebrietas, ex ebrietate frequentes blasphemiae, homicidia, aliaque mala innumera, ita ut isti potatores se se in praesens honoris, famae, salutis animae, rationis, vitae fortunarumque discrimen coniciant, omnium provinciarum magistratus singuli, summi, infimi, Ecclesiastici, saeculares, vitium illud in se ipsis primum, demde in subditis suis emendent, eaque potandi libidine omnibus sub gravissimis poenis interdicant. Et si quie nobilitate inde se continere noluerint, ut et Nos, Electores etiam, Principes tam Ecclesiastici quam saeculares, omnisque magistratus, eos vitemus: ab aulis dimittamus, officiis ac muneribus moveamus, eaque de causa dimissos, nemo neque principum, neque aliorum dominorum ad suum famulatum admittat: inferioris autem conditionis et sortis homines eandem ob culpam corporalibus poenis subiciantur. Quod si quis magistratus intueudo, urgendo, exsequendo hoc mandato nostro erga subditos suos neglegens fuerit, tum Nostrae Caes. Matest. fiscalis, eos subditos, qui deliquerint, ad Imperialem nostram Cameram, ad meritas de iis poenas sumendas citet. Ubi autem prava illa potandi consuetudo iam inde a maioribus tradita inolevisset, sedulam dabunt operam magistratus, ut aboleatur.
O felicem patriam, si amphorae illae, et Maximini ab aulis, ab Ecclesiis, ab urbibus exterminentur, punianturque.
Anno 1548. Augustae, a Carolo quinto, consensu imperii, ita decretum est.
Quandoquidem ex ebrietate, ut cottidiana docet experientia, gravissime Deus offenditur, varia enim hinc vitia, mala, et iniuriae pullulant, et in praeteritis comitiis de compotationibus, poculorum vinique certaminibus constitutum est, ut ad tollendas et abrogandas cempot ationes magistratus, eius criminis reos severe plectat, eiusmodi tamen constitutiones parum adhuc observatae sunt, et exsecutioni mandatae, sed prava illa potandi consuetudo in dies ubique latius altioribus actis radicibus aucta et propagata est: Unde blasphemiae, latrocinia, homicidia, adulteria et id genus delicta gravissima consecuta sunt. Accedit quod per ebrietatem secreta, quae merito tegenda, subinde revelentur. quae vitia Germanos, quorum virtus iam olim cognita, et plurimum laudata, apud exteras nationes admodum contemptos reddunt. Factum item in bello saepe, ut ea occasione graves inter ipsos milites dissensiones, seditiones et rebelliones exortae sint, erga duces et magistratus bellicos enata inobedientia: hinc etiam augetur annonae caritas, tolluntur, imminuntur ac vitantur honesta convivia, et societatis conventus, unde quandoque Germani inprimis commendati sunt. Ut taceamus potandi vitium, omnium malorumesse scaturiginem, hominumque aeternae saluti, honori, gratiae, rationi, longiori vitae ac corporis viribus admodum perniciosum. His itaque consideratis, mandamus omnibus et singulis Electoribus, Principibus, tum Ecclesiasticis tum saecularibus, aliisque ordinibus cuiuscumque dignitatis, conditionis, aut provinciarum sint, a compotationibus illi ipsi, tum ut subditis exemplo praeluceant, tum ut tanto maiorem a transgressoribus debitas poenas sumendi copiam habeant, penitus abstineant, et in aulis aulicos, in principalibus ditionibus, provinciis, territoriis ac domimis subditos sub gravi poena ab omni compotatione, quocumque demum modo, verbis, aut forn a illa instituatur aut instituenda excogitetur, abstinere iubeant, seduloque mandatum hoc urgeant: praesertim etiam ut patresfamilias, totam familiam, liberos, famulos, ancillas diligenter meneant a iuramentis, blasphemiis in Deum, sanctissimam eius matrem, ceterosque sanctos, et a potationibus ut sese plane contineant: ut et Nos hic severe praecipimus et diligenter observatum volumus.
Volumus etiam ut Magistratus parochis suis et contionatoribus id negotii dent, ut omnibus diebus dominicis populo proponant, eumque a potationibus abstinere iubeant, enumeratis ad eam rem vitiis quaeprogignuntur: ad quod necesse erit eorum catalogum illis a magistratibus procurari.
Anno 1570. Spirae a Maximiliano de ordine militari sie statutum est §. 48.
Quoniam, pro dolor, eo res venit, ut inter Germanos praesertim militiae detestanda et beluina potandi consuetudo praecipuum sit exercitium, unde toti genti grave dedecus, ignominia, infamia, periculum ac contemptus immineat, in primis quod rariores inde victoriae, infeliciores saepe belli successus consequantur. Magistro equitum, magistratibus militaribus ut et Dominis, nobilibus, et equitibus vi militaris huius constitutionis severe mandatum sit, ut a continua perpetuaque ebrietate sibi temperent, praesertim autem ne id asseclis et famulis suis permittant. Et §. 49. ita monet.
Quod si quis militarium magistratuum, unui sit, sive plures, delatus deprehensu sue fuerit, qui beluino ac detestando sese ingurgitandi vitio ita deditus sit, ut munus suum pro necessitate nequaquam obeat, is per militiae praefectum aut ducem suum officio moveatur, magisque sobriis illud commendetur. Neque cuiquam quisquis ille sit, sese opponere: aut illi auxilio esse defendereve fas sit, vi praesentis constitutionis debitaetque oboedientiae. Et §. 15.
Item per militiae praefectum, duces, et equestre iudicium in omnibus delictis, quae in ebrietate a Dominis, nobilibus, militibus, cuiuscumque conditionis aut sortis sint, commissa sunt et punienda veniunt, ebrietas ad excusationem aut poenarum mitigationem nullo modo, vel acceptetur vel admittatur, quin immo huiusmodi delicta eo severius, gravius, etiam altero tanto multentur ac puniantur. Et §. 51.
Qui per ebrietatem hostile periculum somno sopitus aliave ratione neglexerit, capite neglegentiam luat. Et §. 52.
Omnes et singuli milites, pedites, aliique qui in equitum famulitio versantur, qui ita bestiarum more bibisse, itaque ebrii deprehensi fuerint, ut suiipsorum, et rationis impotentes sint, recta ad carceres deducantur, ferroque vinciantur, neque sine ducum aut Magistri equitum voluntate emittantur: ad haec ius et fas sit, tales pro delicti gravitate, et confessione puniendi, eosque, qui huic rei sese opposuerint, ad equitum iudicium citandi, pertrahendique. Denique §. 78.
Qui igitur in excubiis potus, aut ebrius deprehensus fuerit, ita ut pro rei necessitate excubias agere, veramque ac germanam tesseram edere nequeat, is ad arbitrium ac sententiam praefecti militiae, aut ducum, aut Equestris iudicii puniatur.
Has idcirco leges in medium produco inter initia; ut obviam eorum obiectioni veniam, qui de Germania desperandum censent, qui negant sobrietatem reduci posse. Imperatores et principes bene sperant, addo et possunt, si volunt medicinam adhibere.
§. 4. Africani teste Augustino ad ebrietatem proni erant, sed in eius tamen Ecclesia tanta erat cura sobrietatis, ut Augustinus merito dicat Sermone 231. de tempore Licet propitio Christo, fratres carissimi, credam vos ebrietatis malum velut inferni foveam expavescere, et non solum ipsi non velitis amplius bibere, sed nec alios adiurare, vel cogere plusquam oportet accipere: tamen non potest fieri, nisi sint aliqui neglegentes, qui sobrii esse non velint: vos qui semper conniva sobria exhibetis, nolite ad nostram iniuriam revocare, quia nobis necesse est aiiquos ebriosos arguere.
Cum enim fratres carissimi, ebrietatis malum sit grave vitium, et Deo odibile, ita per universum mundum a pluribus in consuetudinem missum est, ut ab illis qui Dei praecepta cognoscere nolunt, iam nec putetur, nec credatur esse peccatum: in tantum, ut in conviviis suis irrideant eos, qui minus bibere possunt, et per inimicam amicitiam, adiurare homines non erubescunt, ut potum amplius accipiant, quam oportet. Qui enim alterum cogit, ut se plus quam opus est bibendo inebriet, minus malum ei erat, si carnem eius vulneraret gladio, quam animam eius per ebrietatem necaret. Et quia corpora nostra terrena sunt, quomodo pluvia nimium grandis, et diuturna si fuerit, terra infunditur, et in lutum resolvitur, ut nulla in ea cultura possit sieri: sic et caro nostra quando abundantiori potu fuerit inebriata, nec spiritualem culturam accipere, nec fructus animae necessarios poterit exhibere Et ideo quomodo omnes homines sufficientem pluviam in agris suis accipere desiderant, ut et culturam valeant exercere, et de fructuum ubertate gaudere, ita et in agro corporis hoc tantum deberent bibere quod oportet, ne per nimiam ebrietatem ipsa corporis terra velut in paludem conversa, magis vermes et serpentes vitiorum generare, quam fructus bonorum operum possit afferre. Omnes enim ebriosi tales sunt, quales paludes esse videntur. Quid enim in paludibus nascatur, non ignorat charitas vestra: totum quod ibi nascitur, nullum fructum habere cognoscitur. Nascunter ibi serpentes, sanguifugae: nascuntur ibi ranae et diversa genera vermium, quae magis horrorem possunt generare, quam aliquid quod ad victum proficiat, exhibere. Istae enim herbae, vel arbotes, quae aut in ipsis paludibus; aut circa ripas earum nasci solent, nihil utilitatis habere videntur, in tantum ut in annis singulis incendio concrementur. Videte quod de ebrietate nascitur, igni praeparatur.
Quid de his aut libros scribimus? aut in templis contionamur? aut disceptamus in Gymnasiis? Venter aures non habet; sed ebriorum etiam aures carent auditu, et caput cerebro. Non tamen cedendum est vitiis, sed contra eundum, ita olim sapientes et Prophetae fecerunt; Nec timenda iracundia ebriosorum, quia iam mox computrescent.
Clamant illi; Erubescite, et verecundia sit vobis: quare non potestis bibere, quantum nos? Dicunt enim eos non esse viros. Et videte miseriam ebriosorum, se dicunt esse viros, qui in ebrietatis cloaca iacent, et illos non dicunt esse viros, qui honeste, et sobrie stant. Iacent prostrati, et viri sunt, stant erecti et viri non sunt?
Cum igitur ebrii extra suam sint potestatem, nec admonitionis, quia ratione carent, capaces, sobrios, ut eos coerceant, moneamus.
§. 5. Primo quidem magni regis, et a quo pendet omne regnum illa lex omnibus data est. Germanicarum legum in decretis Dei, in oraculis altissimi fundamenta vides, et Germaniae principes, proceresque non ignorare sua mala, sed vel amare, vel ad ea amovenda infirmos esse. Verum leges divinas intueamur, atque ad eas Rem publicam nostram, moresque exigamus.
Levitici 10. 8. Dixitque Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filti tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum sempiternum est, in generationes vestras. Ad caerimonias perituras ne accedat ebrietas, omnino gustasse vinum habetur piaculum: Christiani quomodo calicem Domini bibemus, de vinolentia adhuc ructantes?
Proverb. 20. 1. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. Et 21. 17. Qui diligit epulas in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur. Et 23. 1. Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam, ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii.
Et 31. 4. Noli Regibus o [Orig: ô] Lamuel, noli Regibus dare vinum: quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas, ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutet causam filiorum pauperis.
Ecclesiastici 19. 1. Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. Et 31. 12. Supra mensam magnam sedisti, non aperias super eam faucem tuam prior. Et vers. 17. Necomprimaris in convivio. Cap. 37. 32. Noli avidus esse in omni epulatione.
Isa. 5. 11. Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Citharae, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in convivis vestris, et opus Dommi non respicitis, et opera manuum eius non consideratis. Et vers. 22. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Et 22. 12. Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad caluitium, et ad cingulum sacci: et ecce gaudium, et laetitia occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnem, et bibere vinum, Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur, etc. Et 28. 7. Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt. Sacerdos et Propheta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium. Et 56. 12. Venite sumamus vinum, et impleamur ebrietate: et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
Ezech. 16. 49. Ecce haec fuit imquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius, et filiarum eius, et manum egeno, et pauperi non porrigebant.
Dan. 5. 2. Praecepit ergo iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem: ut biberent in eis Rex, et optimates eius, uxores, et concubinae illius.
Oseae. 4. 11. Fornicatio et vinum, et ebrietas auferunt cor.
Ioel. 1. 5. Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
Mich. 2. 11. Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: stillabo tibi in vinum, et in ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste.
Rom. 13. 13. Sicut in die boneste ambulemus, non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione, et amulatione.
1. Corinth. 10. 6. Haec autem in figura sacta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Et. 15. 32. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
Galat. 5. 19. Manisesta sunt autem opera carnis, quae sunt: Fornicatio, immunditia etc. Ebrietates, et his similia quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Ephe sinoe. 5. 18. Et nolite ebriari vino, in quo est luxuria.
1. Thessal. 5. 6. Vigilemus et sobrii simus, qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus.1. Tim. 3. 2. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum etc. non vinolentium, non percussorem, etc.
1. Pet. 4. 3. Sufficit enim praeteritum tempus, ad voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus. Hebr. 12. 16. Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua.
§. 6. Iam dudum memini mihi cum illis negotium esse, quia omnia commodis suis, non Rei publicae integritate, sed ratione status ut ipsi loqui solent, metiuntur. Itaque et hoc dicendum mihi est, eam Rem publicam in qua ebrietas dominatur, diu stare non posse. Nam ea et Deo inimica, et ordini, quo solo constat, contraria est.
Quae enim regio fuit, quae ebrietatem etsi amplexa est, non damnavit? quae non ea periit, nisi mature correxit? Lacedaemon dura illa, sed brevis virtutum custos, sobria regnavit, ebria serviit. Cur severa lege ebrietatem vitarent, interrogatus Leontychidas, ne pro ipsis alii consultarent, respondit. Ebrius enim, uti pupillus, in aliena est manu. Solon ebrietatis delictum morte punivit. Pittacus ebrietate delinquentem, dupla poena affecit, quod quodammodo Germaniae leges imitantur, graviorem enim poenain ebriorum delictis sanciunt. In Hispania si quis ebriosus sit, testimonii dicendi honore privatur, in Italia ludibrio, et quodammodo infamis habetur. Testimonium igitur creatoris, sanctorum patrum, legum humanarum, consensum omnium gentium tenemus, cui si quis refragetur, nae ille ab omni Re publica, tamquam insanus, et furorem meditans est reiciendus.
§. 7. Res publica quae temperantiae rationem non tenet, quae vinolentiam civium suorum, vel dissimulat, vel concitat, crudelis est, infirmum, morbidum, rebus gerundis inutilem populum, vicinis contemptibilem, hostibus obnoxium educat. Etenim in filios, et nepotes patrum, avorumque vinositas arthritin, hydropom, caron, lippitudinem, tremorem, epilepsiam, apoplexiam, et crebro quidem cum inopia et egestate transfundit. Sanitatis causa sobrietas est, morborum cohortem inducit intemperantia. Aurea verba Hippocratis sunt. [Gap desc: Greek words] . Sanitatis exercitatio est, tenuitas victus, et impigra laboris tolerantia. Socrates Athenis, hoc est in luxuriae, morborumque patria, sanus diutissime vixit, quia sobrie. Ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit; immo parcam etiam magna fortuna, modo luxuriosa non sit. Sanitas parcam requirit, febris et hydrops numquam satiantur. Natura paucis contenta est; ut omnes fatentur, aqua bene vivitur, et salubriter. Nilum habetis, et vinum quaeritis? dicebat Pescenius Niger militi deliciarum cupidine tumultuanti. Senectus Augusti abstinentia viguit, et longior fuisset, nisi eam nefaria coniux medicata ficu praecipitasset: Cenam ille teruis ferculis, aut quam abundantissime senis prabebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. ita testatur Tranquill. Quid audis? Terna, aut sena fercula in mensa Augusci? rerum Domini? cui Parthi signa retulerunt? cui regna submiserunt Indi? Quis Satrapas, quis civium ita cenam amico praebet? Longaevus et Constantius fuit, causam docet vitae eius historia. in Caesaris convivio Phasianum, et vulnam, et sumen exigi vetuit, et inferri, munificis militis fortuito cibo contentus. Causa vero cur vinum, et nimius cibus corpori morbos adferant, adeo ut recte [Gap desc: Greek words] vocent [Gap desc: Greek words] , a Physicis facile exponitur.
§. 8. Quidquid naturae supra appetitum, viresque suggeritur, id eam gravat, premitque, adeoque debilitat, ut in venenavertatur: Ingentem luctam excitat, et cum pectoris convulsione, nausea, capitis concussione, memoriae oblaesione versis in contrarium viscerum officiis eicitur.
Vinum copiose sumptum, praesertim dulce, et spiritosum, magna copia in sublime cuaporat, omnes meatus, et cerebri sinus implet, rationem sopit, et mox srigore concrescit nebula illa, oppressisque tam respirandi meatibus, quam nervis sentiendi administris, aliquando mortem praesentem intentat; sic enim Alexander Macedo mortuus est; sic Andebundus rex Angliae, ex convivio elatus. Spectaculo fuit Alexandri semper ebrietas; sed toti exercitui ad terrorem propositae Calani Indi exsequiae: Certamen enim potantium institutum fuit. Primo promissum talentum, secundo minae triginta, tertio decem, sed cruentum certamen fuit, triginta et quinque in ipsa Palaestra continuo frigore, horrore, syncope correpti animas exspuerunt. Sex ad tentoria relati paulo post obierunt. Qui talentum meruit, Promachus Macedo, eoaccepto, intra triduum decessit, ita Chares Mityl de Alexandro. Quod si mors non consequatur, in promptu tamen est morbus comitialis, Herculeus dici solet; nam eo obnoxius Alcides fuit; nec immerito; inter potores enim palmam tulit, scyphum eius vix a duobus ferri potuisse tradunt. Itaque ingentes crateras Heracleos nominabant. Omnes sensus praesertim oculi obtusiores redduntur; vox ebrietate hebetatur, color intermoritur, anhelitus vitiatur, aures, pulmo, stomachus, articuli, intestina propria habent ex crapula vitia, phrenesis etiam crebra inde erumpit.
Quid miserabilius Zenone, qui populorum ludibrio vivus vino, deinde terra sepultus est? Mente omnino per ebrietatem abalienabatur, exprobrante
plebe; Zeno exurge, iterum potasti? Cumque id crebro fieret; Ariadna odio tot vitiorum semivivum in sepulcrum imperatorium conici iussit, idque ingenti saxo occludi, ubi cum ad se redisset, ingenti lamentatione, ac boatu eiulans, timore Ariadnae neglectus, mori coactus est. Zonar. an. 3. Nec dissimilis Michaelis apud eundem Zonaram exitus, quem mero obrutum, ac profundissimo somno oppressum, amputatis deinde manibus, quod prae ebrietate fugere non posset, Basilii miles transfixit, et eductis ense visceribus ebrietatem, vitamque solvit. Unde vero illa oriantur breviter Aristoteles, Sect. 3. problem. 3. [Gap desc: Greek words] enim esse ait, et celerrime laterum dolore, ceterisque eiusmodi corripi. Nam multum humorem, multum frigoris adferre, et calorem naturalem vincere. Senectam vero, et tremorem vinum inducit, [Gap desc: Greek words] . Cum enim calidum sit vinum, caliditati naturali corporis coniunctum, effic acius absumit, quae sunt in corpore alimeta naturali, et insito humori. Unde fit, ut alios ex his aqua interius premat, alios fluxio, alios alia deiectio, et pleraque alia vitia eiusde alui exerceant. Nam et reliqui humores acerbi, ineptique remanent: et qui liquidi extrinsecus advenerunt, crassari ob imbecillitatem caloris proprii nequeunt. Calor autem ipse imbecillus proptereae mavet, quoniam materia, qua contineri adhuc potest, imbecilla est: quomodo ignis, quem arundo reddiderit: hic enim propter materiae imbecillitatem, infirmior est, quam qui a ligno praestatur.
Plane vero aetatem vino minui docet Aristoteles Probl. 23. Quamobrem qui ante extenuatus, merum inde multum hauserit, morte occumbat? et plerique vero bibaces, cum se nihil extenuarint, multo tamen, univer soque meri haustu sicci efficiuntur? Quaerendum enim hoc est, quandoquidem vinum calidum suapte natura est, et ut vita calore contineri apparet, sic mors refrigeratione accidere. An, ut ex cicuta, sicex mero intereundum est, inde licet dum proprius calor paulatim exstinguitui, modotamen diverso. Cicuta enim frigiditate calorem macerat naturalem. Et quomodo ab igne nimio, aut sole exiguus ignis exstinguitur, sic intimus corporis calor a vini calore, si nimius est, superatur, atque exstinguitur.
Aut si alia similitudo placet. Quemadmodum vinum calefactum, cum refrigeratur naturalem calorem, subtilitatemque perdit, quia partes igneae, aereae, delicatioresque evanescunt, materia ignobilior remanet, ita quoque humor naturalis, quem radicalem Philosophi nominant, nimio calore adventitio dissipatur, dissolvitur, unde tremor, et frigus corporum invalescit. Hinc sole ebrii gaudent. Hoc igitur constituto recte ordinata Res publica, princeps politicus, ut venena, ut cicutam, sic vinolentiam tollere, et punire delinquentes legibus debet. Non enim interest an srigore cicutae, an calore meri insitum naturae calorem exhaurias, et letale frigus inducas. Lentius credo vinolentia enecat, sed crudelius, magno morborum, et symptomatum concursu infelicem animam extorquens. Sane refert Caelius Rhodiginus, l. 28. c. 31. Quosdam ebrietate obmutuisse, convulsionemque seu spasmum passos e vestigio concidisse. alios febre superveniente, ex minore malo remedium quaesisse. Sic igitur statuo; nobilium in Germania multorum divitumque vitam posse esse duplo longiorem, si colerent sobrietatem; immo saniorem, iucundiorem. Divitum dico; eorum enim frequentior vinolentia, pauperum rarior, et duratis labore corporibus, ficcatisque minus noxia. Singulae enim ebrietates ut vitalem calorem, et vegetabilem naturae humiditatem imminuunt, ita quoque vitae partem abrumpunt, mortemque accelerant. Itaque et iniquus invitator ad mortem impellit, dum, deliciosa venena propinat, et sanitatem bibentes, ita enim loquuntur, annos sibi demunt. Senes multos nusquam nisi Germaniae locis horridioribus invenias, ubi paupertas, et vini inopia docuit sobrietatem, nec infitias iero; Multos procerum, atque opulentorum hominum temperantiae legibus obsecutos in lauta fortuna moderate vivere. Sed horum paucitas aliorum numerositati cedit. Hinc aliud malum consequitur, nempe plurimos esse, patribus immatura morte sublatis, pupillos; quorum et res dissipantur, et maiore damno neglegitur educatio.
§. 9. Altius denuo exorsus, quanta sit in vino labes, quanta inde vitae pestis accedat explicandum aggredior. Aristot. de politicis lib. 7. cap. 17. [Gap desc: Greek words] . Planum est, si quis alias animantes, et gentes quibus curae est habitum bello idoneum corpori inducere consideret, uberem lactis copiam corporibus maxime accommodatam esse, absque vino tamen propter morbos. Itaque et atrum vinum nutricibus prohibet. Ne scilicet lac vinosum, calidumque teneros infantium artus, et humores inficiat, est enim ut pabuli sapor, ita virtus quoque et proprietas in lacte. Non puto in Germania, feminis vino interdicendum, quamvis id Romae legibus cautum fuerit, quamvis Egnatius uxorem merobibam fuste occiderit, et a Romulo caede absolutus fuerit. Frigida est enim regio, et vinum, ut plurimum vino Graeco, Italo, Hispano dilutius. Itaque lex illa Romuli: Si vinum biberit domi, ut adulteram puniunto, abrogata et Romae fuit. Neque illa sequela vitiorum semper est, quam prisci nectebant. Vini usum adulteria, veneficiaque sequi; nam medici frequenter in Germania, et borealibus partibus, vinum praescribunt, et Guevara vir prudens, iuxta ac severus, in calidissima sua Hispania feminis, spissando lacti paulum vini concedit; licet ita dilutum, ut potius aquae cruditas corrigatur, quam ut saporem lingua percipiat. Verum haec ita quisque ut volet, aestimet. Modo id quod inde conficere mihi constitutum est, in mores inducatur; omnesque quantum in vini abusu sit corporum nocumentum, agnoscant. Si enim vinum a matre vel nutrice potatum, stomacho domitum, ceteris alimentis temperatum, in sanguinem spissatum, inde perfectissima concoctione in lac conversum, tantam vim in alumnos exercet, ut calore alieno accendat, epilepticos, ecstaticos, attonitos, stupidos, morbosos efficiat; quid censendum; si uterque parens, ac avi illa vitia hereditate adepti, et intemperantia auxerint, et in prolem transcripserint?
§. 10. Foeda etiam est eam ob causam multorum consuetudo, qui parvulis vinum frequenter instillant, [Gap desc: Greek words] , ut aiunt Graeci, Ignem igni addentes.
Plato ante annum octavum decimum, vinum pueris dari vetat. Plutonem olim imitati Suevi teste Caesare l. 4. ne inferri quidem vinum sinebant, ne mollescerent. Bohemi contra atavorum aevo parvulis generosa ingerebant, ut in aula ingentes calicos haurire discerent. Romani praetextati vino
abstinebant, Auicenna pueris omnino negat, perinde enim esse, ac si ignem igni addas, idque in debili materia. Iuvenibus temperate, senibus quantum pati valent, concedit. Puerorum corpora rara laxa calida sunt, ideo vino facillime inflammantur, nervi imbecilles sunt, cerebrum invalidum, ita et Galenus in reg. sanit. Pueris ait vinum inimicissimum: quia eo nimium inflammantur, et quia nervi et cerebrum violentiae resistere non possunt: Siccat autem vehementer, et statum mentis non in praesens modo evertit, sed etiam in omnem vitam turbat. Lignum validum, arcum aereum, si violenter inflectas, vires habet, quibus resiliat, et suae se rectitudini restituat: cera, plumbum, et mollicula germina si curvaveris, facile sequuntur manum, nec tamen unde deducta sunt, redire possunt. Ita corpora robusta, duratas arterias, nervos firmatos, cerebrum compactum ac spissatum, membranulas eius validas, turbat quidem in viris voluntaria ebrietatis insania, infirmioresque reddit, numquam enim lignum semel curvatum integritati pristinae omnino restituitur, et diu census arcus vires amittit. At si ardor Liberi incidat in tenera puerorum viscera, ita dilatat, torquet, contrahit, siccat, ut nulla arte naturalem constitutionem recipere possint. Memorabile est exemplum Pergameni pueri, qui cum sitibundus meraculum bibisset, diu vigil permansit, vigilias consecuta febris est, ex ea phrenesis, ac tandem mors. At non semper illa videmus. Verum est, non eadem in omnibusvinum, sed contraria mala efficere; in alio hydropem, in alio ardentes febres, in quibusdam marcorem, somnumque, in ceteris clamores, et cantus. Vinum, dicit apud Aristotelem in problematis Chaeremon pro moribus eorum, quibus se applicat, operatur. Itaque sensim et parum laedit, donec totum hominem eroget. Audivi [(reading uncertain: print faded)] iuvenes de insomnia querentes, vidi viros ceteroqui valentes, quibus si vinum non mentem, at certe sanitatem, vigoremque mentis abstulerat. Certum est vitae brevis signum, in adolescentia negatus naturae somnus, somnum fugat siccitas, at vinum adolescentes maxime siccat, humor ille naturam teneram obruens, dulcem et vivificum sucum aufert. Quemadmodum lignum aridum aqua humectatur, natiluo tamen, et vitali succo caret, neque aliud humor ille efficit, quam ut facilius putrescat, ita quoque se habent corpora quae vino potius abluuntur, quam bibunt. Sic Diotimus Atheniensis quem ioculariter Choem dixerunt, quod infundibulo apposito sine respiratione biberet. Sunt nonnulli adco rerum imperiti, qui calore vini, quo ebrii aestuant, naturalem restitui, augerique calorem arbitrantur, cum tamen eos experientia doceat, postridie aut die tertio omnia frigere, membra tremere. Sed de pueris loquor, quibus frigidis in locis nullum, aut parce, et dilutum vinum concessero, in calidis nullum omnino. Florem tenerum in mustum conice, pallentem, exsuccumque recipies, non minus delicata viscera levis flamma falerni exurit, et in praecocem senectutem barba celeriorem praecipitat. Sed quid opus disputatione? Obeas Europam universam licet, in cultis urbibus pallentes facies adolescentum, gracilia corpora, tenuia cruscula, in pagis validam prolem, vividum colorem, torosos armos, latos humeros, robusta et mascula crurum firmamenta, longaevitatemque invenies. Sed hanc in rem mihi testis est aeterna veritas. Eccl. 37. 34. Propter crapulam multi obierunt, qui autem abstinens est, adiciet vitam. Animo ergo intimo recondant principes, ne in pace plures, quam bello pereant; quid enim prodest Rei publicae gladios esse conditos, seu ut scriptura loquitur, conversos in vomeres, si aconita intemperantiae, si vini toxica licentius, quam ulla bella grassantur? Peccant in hominum salutem, qui haec neglegunt. Homicidii orimen est, in hominis salute peccare, inquit Cassiodorus. Pestem, et luem epidemiam fugiunt miseri, sine scelere, si ea corripiantur, morituri. Vini intemperantiam sequuntur cum dedecore, et aeterno exitio morituri. Quod de unius patrisfamilias filio dixit Augustinus serm. de castit. Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis cum nutriat tormentis. Hoc principi dico? Quid prodest principi habere subditos, si omnes, aut magna pars misero spectaculo, tormentisque inferorum parantur?
§. 11. De malis corporis quorum est causa ebrietas, sat dictum; maior est, animorum pestis, non de numinis offensa, delictisque loquor, sed de ingenii, memoriae, iudicii, alacritatis impedimentis. Ebrietas aufert memoriam, dissipat sensus, confundit intellectum, ut docet Augustinus, Ebrietas facit de homine bestiam, de robusto infirmum, de prudente fatuum. Ut testatur Origenes, et Hieronymus: Nihil adeo obruit intellegentiam, sicut comessatio, et ebrietas. Cleomenes dum Spartanarum Scitharum et Thracum [Gap desc: Greek words] aemulatur, redactus est ad insaniam. Causa insaniae ex vino est naturalis, quia corpus admirabiliter praesertim caput, cerebrumque petens immutat. Hinc spasmus, convulsio, phrenesis, caros, epiphora, tremor, cerebri, et eius instrumentorum, quasi horologii, aut chordarum conturbatio, stoliditatem efficit. Campanae matres erinacei sanguinem mammis illevisse dicuntur, ut feroces natos educarent: Verum nec copia eius sanguinis erat, nec ea efficacia, neque Campani feroces, sed deliciosi erant. Caligulae nutrix puellae divulsae ac dilaniatae fanguinem cum lacte dedit alumno, nec haec tamen causa eius qua humanum genus afflixit, crudelitatis fuit. Summam ille ex caedibus voluptatem cepit, sanguinis effusi spectaculo citra satietatem intentus, ut testatur Dio. 59. Verum hoc natura immanis, institutio, ebrietas adferebat, et temporum illa mala erant. Certe non sine causa dixit Dominus Oseae 7. Ceperunt principes furere a vino. Non sine causa Pythagoras tres botros in vite nasci dixit, primum voluptatis, alterum ebrietatis, tertium insaniae. Athenaeus libr. 2. cap. 1. ex Timaeo Taurominitano refert, Iuvenes quosdam Agrigentinos ad eam insaniam venisse, ut temulenti navigare se putarent, et quasi orta tempestate, ac si oneribus navem sublevare vellent, omnem suppellectilem per fenestras eiecisse. Cum apparitores mitteret senatus, eos velut Tritones adorabant, et si tempestatem evaderent, victimas, et sacrificia promittebant, die tertio vix ad mentem redierant, domus dicta Triremis est. Illa ergo temporaria insania, saepius menti per vinum impressa, iudicium etiam sobriorum interturbat.
Principum temulentorum etiam cum maxime sobrii fuerunt gesta stultissima narrant historiae. Sardanapalus vires et curam regni aliis permisit. Cambyses omnibus intolerabilis, omnium stolidissimus imperium patris afflixit. Bonosus suo tempore capacissimus potatorum, imprudentia suspendium meruit. M. Antonius ingeniosissimus Romanorum effeminate, et pueriliter pleraque gessit. Claudius ille stipes et fungus, qui ut ait ille, tam stultus erat, ut regnare posset; quid ut iocatur
Seneca, cum funus suum vidit, et exsequias, tum primo se intellexit mortuum esse. Ille inquam convivia agitavit ampla et assidua. Caligula, Gallienus, Maximinus consuetudine perpotandi, in maxima probra prolapsi sunt.
§. 12. Verum quod caput est, ebrietate principes Rem publicam evertisse constat. Alexander Macedo, felix Asiae praedo, plurima iuvenilitter, stolideque gessit, nec ullus vino appetentior quam ille fuit. Caligulam nemo sanum dixerit: si factorum eorum, vel unum caput apud Suetonium legat: at ille si paucos annos vixisset, totum imperium dilapidasset.
At ne singula (inquit Suetonius) enumerem, immensas opes totumque illud Tiberii Caesaris, vicies ac septies millies H S. non toto vertente anno absumpsit. Exhaustus igitur, atque egens, ad rapinas convertit animum, vario et exquisitissimo calumniarum, et auctionum, et vectigalium genere. Negabat iure civitatem Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi, posterisque eam impetrassent, nisi filii essent. Neque enim intellegi debere posteros, ultra hunc gradum, prolataque divorum Iulii et Augusti diplomata ut vetera et obsoleta deflebat. Arguebat, et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi accessisset. Testamenta primipiliarum, qui ab initio principatus Tiberii, neque illum, neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit: item ceterorum, ut irrita et vana, quoscumque quis diceret herede caesare mori destinasse. Quo metu iniecto, cum iam et ab ignotis inter familiares, et a parentibus inter liberos, palam heres nuncuparetur, derisores vocabat, quod post nuncupationem vivere perseverarent, et multis venenatas macteas misit. Cognoscebat autem de talibus causis, taxato prius modo summae, ad quem conficiendum consideret; confecto demum excitabatur. Ac ne paululum quidem in mora patiens super XL. reos quondam ex diversis criminibus una sententia condemnavit, gloriatusque est expergefactae somno Caesoniae, quantu egisset du ea meridiaret. Auctione proposita, reliquias omnium spectaculorum subiecit et vendit avit: Exquirens per se pretia, et usque eo extendens ut quidam immenso coacti quaedam emere ac bonis exuti, venas sibi inciderent. Notares est, Aponio Saturnino inter subsellia dormit ante monitum a Caio praeconem, ne praetorium virum crebro capitis motu nutantem sibi, praeteriret: nec licendi finem factum quo ad XIII. gladiatores H. S. nonagies ignor anti addicerentur.
Quid Neronem cithara, inter ludiones canentem proponam? Et sane nihilillo stultius, postquam ebrius esse coepit?
Vitelliana ingluvies, quam perniciosa fuerit, indicat Tacitus. Epularum foeda et inexplebilis libido. Ex urbe atque Italia, irritamenta gulae vectabantur, strepentibus ab utroque mari itineribus. Exhausti conviviorum apparatibus principes civitatum. Vastabantur ipsae civitates. Degenerabat a labore, ac virtute miles, assuetudine voluptatum, et contemptu ducis.
Et pluribus verbis Tranquillus: Famosissima super ceteras fuit cena ei data advemitia, in qua duo milia lectissimorum piscium, septem avium, apposita traduntur. Hanc quoque exsuperavit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clypeum Minervae [Gap desc: Greek words] dictitabant. In hac scarorum iecinora, Phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Carpathio usque, fretoque Hispaniae, per nauarchos ac triremes petitarum, commiscuit. Ut autem homo non profundae modo, sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificiis quidem umquam, aut itinere ullo temperavit, quin inter altaria ibidem statim viscera, et farra paene rapta a foco manderet, circaque viarum popinas fumantia obsonia vel pridiana atque semesa.
Nihil altum, nihil principe dignum cogitat, cuius animus semper habitat in patinis.
Quid Gallienus? qui cum imperium a triginta hostium et tyrannorum exercitibus oppugnaretur, si quando ex temulentia evigilasset: quaerere solebat. Et quid habemus in prandio? Et quae voluptates paratae sunt? et qualis cras erit cena? quales Circenses? ita Trebell. Poll. Vide curam stulti imperatoris iam in extremas angustias redacti. Sic loquitur idem Trebell. Ac ne eius praetereatur miseranda sollertia, veris tempore cubicuta de rosis fecit. De pomis castella composuit. Uvas triennio servavit. Hieme summa melones exhibuit. Mustum quemadmodum toto anno haberetur docuit. Ficus virides, et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus praebuit.
Sanusne Heliogabalus, de quo AElius Lampridius; Fertur in Euripis vino plenis navales Circenses exhibuisse. Nam pro tam furiosa prodigalitate memoratu dignum non est, narrare sexcenta in una cena struthionum cerebella. Natationes in piscinis vino plenis. Summa olim luxuria fuit, navales Circenses dedisse. Hic vino Euripos navigabiles facit. Unde vero tanta insania? Cum Pescennio ita transegerat, ut ille imperio, ipse vero Heliogabalus voluptatibus vacaret. Itaque vitanda omnino ciborum immoderatio, et intemperantia potus, quae dispensatricem omnium officiorum prudentiam evertit. Ab homine numquam sobrio, non est postulanda prudentia. Verissimum quod ait Seneca Epist. 83. Vitia vino concepta, etiam sine vino valent. Et vero praecipue vitium illud, quod est vini proprium, incogitantia, stultitia, insania. Usus vini, inquit Philo de Monarch. gravat animam; sensus hebetat, corpus onerat.
Magnitudo principum non peccandi licentiam, sed verecundiam facere debet.
§. 13. Finiam exemplo privati, quod Seneca Consol. ad Heluiam ita describit cap. 10. Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando Philosophi, Velut corruptores iuventutis, abire iussi sunt, scientiam popinae professus, disciplina sua saeculum infecit: cuius exitum nosse operae pretium est. Cum sestertium millies in culinam congessisset, cum tot congiaria principum, et ingens Capitolii vectigal singulis commessationibus absorbusset; aere alieno oppressus, rationes suas tunc primum coactus inspexit, superfuturum sibi sestertium centies computavit: et velut in ultima fame victurus, si sestertio centies vixisset, veneno vitam finiit, quanta luxuria erat, cui sestertium centies egestas fuit? I nunc, et puta pecuniae modum ad rem pertinere, non animi, sestertium centies aliquis extimuit, et quod alii voto petunt, veneno fugit; Illi ucro tam pravae mentis homini ultima potio saluberrima fuit.
Stultitiae igitur mater est ebrietas: Egregie Augustinus: Ebriosus si vinum sorbet, ab illo absorbetur: Deo fit abominabilis: ab Angelis despicitur: ab hominibus deridetur, a daemonibus confunditur, conculcatur ab omnibus. Ebriosus confundit naturam, amittit gratiam, perdit gloriam, incurrit damnationem. Quomodo confundat naturam iam supra exposuit Serm. 231. Veterum memoria nulla gens Thracibus tardior, aut stolidior fuit, numerare ultra quaternarium plebs nequibat, stupor ex ebrietate perpete, in Sobolem propagatus, miraculo ceteris fuit. Ebriosorum enim fetus aut corpore, aut mente, et saepius utroque deficit. Nec iniuria quamquam magna acerbitate dixit adolescenti
attonito, et [Gap desc: Greek words] Diogenes; [Gap desc: Greek words] . Pater tuus ebrius re genuit. Causam autem cur sapientiae obstet ebrietas, etiam cum iam furor ille deferbuit, insinuavi. Nunc explicatius de ea agendum est.
§. 14. In quibus flava bilis dominatur, celeri sunt ingenio, in quibus melancholia, prudentes, et praecipuc ad Rem publicam adhibendi. Sed tenuior, et nobilior melancholia sit oportet, quae mixturam stultitiae adiunctam non habet. Hominis autem prudentis est meminisse, et sapere, seu recte iudicare. Memoriae sedes est, et imaginationis, specierumque, cerebrum, eius temperatura, et praeterita retinet, et per imaginandi facultates, iudicio servit. Si nimio humore fluitet, aut refrigeretur, memoria vacillat. Si incalescat ultra modum, phrenitis gignitur. Memoria igitur, et iudicium, in media cerebri temperatura consistunt.
Aer ipse purus ac integer bonorum ingeniorum fertilis est, ut Atticus, ut Palaestinus, ut Germanus. Crassior ac faeculentior, segnia habet ingenia. Boeotum in crasso iurares aere natum. Nimium frigus, torpentia, et quasi lethargica efficit, ut sunt ad septentrionem Lappiorum gentes. Nimius calor crebro penitus stupida, qualia sunt multorum AEthiopum. Hinc tam magna est in animarum paritate diversitas ingeniorum, ut alii homines, paene aliis bruta esse videantur. Ex utroque apparet, quantum ad sapientiam faciat sobrietas. Si enim aeris, quem ducimus, puritas ingenio necessaria est, ne turbidioris aurae incursu, sinceritas cerebri vitietur, turbeturque ordo; quanto est maior in vehementissima ebrietatis pulsatione confusio, quae tanta est, ut linguam humore tumefaciat, totum corpus debilitet, ac deiciat? Deinde nimios calores vinum, praesertim inus capite, ipsa arce sapientiae accendit; Spiritus vitales, animales, turbidiores ac faeculentiores efficit. Et quod caput est, nativum calorem exstinguit. Itaque et praeteritorum facile obliviscuntur, et de futuris parum sagaciter consultant. Dum enim vino caput crebro aestuat, quod delicatum est, et lucidum evanescit, deteriora, et insincera manent. Hinc saepe cernimus veteranos principum consiliarios, inter ipsa negotia obtorpescere, et iuniorum perspicacitate, ac diligentia vinci. De ingeniis loquitur Seneca: In deterius cottidie res data est, sive luxu temporum, nihil enim tam mortiferum ingeniis, quam luxuria, sive cum praemia rei pulcherrimae cessarint, tralatum est omne certamen ad turpia. Cum vero etiam stupor ille parentum fuit, frequens est fungos omnino, ac bardos nasci. Sed ut concludam hoc affirmo, ab omnibus philosophis medicisque observatum: Pueros multo cibo, ac potu, somnoque, tardos, stupidosque evadere: et malignius crescere.
§. 15. Duo mihi obici solent: Primum est, quosdam bibendi potentes esse, animumque in vino vegetum esse. Alterum, Multos insignes ingenio, prudentiaque per intervalla sobrietatis sapientissime consulere. Prioris exempla proponunt, Bonosum, qui bibens, meiensque hostium legatos invitabat, eosque ut secreta proderent, inebriabat; ipse multi vini tolerans. Et Cambysen; de quo lib. 3. de ira c. 14. narrat Seneca: Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet: Turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem oculi omnium, auresque sequerentur. Ad hoc ille: ut scias, inquit, quemadmodum numquam excidam mihi, approbabo iam, et oculos post vinum in officio esse, et manus: Bibit deinde liberalius quam alias, capacioribus Scyphis: etiam gravis, et temulentus, obiurgatoris sui filium procedere ultra limen iubet, allevataque super caput sinistra manu stare. Tunc intendit arcum, et ipsum cor adolescentis (id enim se petere dixerat) figit, recisoque pectore baerens in ipso corde spiculum ostendit: ac respiciens patrem. An satis certam haberet manum? interrogavit. At ille negavit Apollinem potuisse certius dimittere. Dii illum male perdant, animo magis quam conditione mancipium. Eius rei laudator fuit, cuius nimium erat spectatorem fuisse. Occasionem blanditiarum putavit, pectus filii in duas partes diductum, et cor sub vulnere palpitans.
Posterioris miraculi exempla varia recensent etiamnum viventium. Non est tamen arduum occurrere, inconsultis vinolentiae patronis. Ac primo quidem exempla duorum turpissimorum hominum, regis, et imperatoris ad detestationem tam foedi flagitii permovere eos oportebat. Praesens sibi erat Cambyses, quia maior erat iracundiae, quam vini ebrietas. Immo ille hanc discussit; utcumque egerit, non crudelis modo fuit, sed stultissime etiam crudelis. Ignorare enim nisi furiosus non potuit, facto tam crudeliter iniurioso, omnium in se odia accendi, quamquam ergo dextra non aberravit, consilium tamen mentis insanissimae insaniae fuit Bonosus imperator, inebriari non poterat, non enim bibebat ille, sed vinum per corpus suum effundebat, quasi per utrem, aut canalem, unde et quidam cum suspensum videret, amphoram pendere dixit, quod scomma etiam in Maximinum coniectum fuit. Ad alteram partem venio, quam facile obtinuero, si cum ipsis mihi vinolentis, non laudatoribus vinolentorum sermo sit. Qui enim in cibo potuque moderationem non servant, re ipsa sentiunt, varierum ferculorum esse turbulentam, et non aequalem concoctionem, Aristot. prob. 1. cibos multos facilius edi quam concoqui: Fatentur etiam plura funera luxuriae, quam senectutis sese honorasse. Vident vere dixisse Macrobium: Qui crebro fiunt ebrii, cito senescunt. Saturn. lib. 7. cap. 6. Verissimum etiam quod Arnob. libr. 7. Vinum nervos omnium debilitat virtutum. Quomodo vero? Quia minuit sapientiam, vinculum, et compagem omnium virtutum. Sapientiam vero minuit, quia memorandi, imaginandi, et interiorum sensuum sedem convellit, organa confundit, a naturali constitutione dimovet. Verum rem ipsam spectemus. Sapientes illi, et ingeniosi potatores, nomen sibi pararunt antequam deterere ingenium inciperent, nunc vero retinent, quia loquaces sunt, quia experientia valent, quia praeiudicia norunt. Quod si res novae, difficilesque proponantur, si acies adversarii impugnent, si multa opus sit meditatione, lectione, legum collatione, tum demum apparebit, quantum sagacitatis, intellegentiaeque Bacchus thyrso suo decusserit. Tum dicent:
Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis.
Revocentur viri illi ingeniosi, prudentesque, post aliquot annorum largas compotationes ad Academias, disputationibusque praesint, acriter res obscurae, arduaeque agitentur, iacturam serio suam deplorabunt. Quamquam et nunc saepe poenas dant, nam hodieque illi ipsi faciunt, quod a iunioribus prudenter corrigitur; quod asperum est, et paene contumeliosum, sed necessarium aliquando. Nam
[Gap desc: Greek words] .
Multo vino multa arrata committuntur.
Themistocles prodigam, flagitiosam, voluptuariam egit iuventutem, tanta improbitate, et contumacia,
macia, ut matrem ad suspendium adegisse dicatur; at postea Graeciae columen fuit. Magni ingenii, magni animi vir fuit. Verum nondum ingenium omnino sepelierat, et in penuria bonorum, et fortium virorum subito emicuit, nec locum tamen illum diutenuit, multa enim improbe, ac stulte gessit. Quale enim consilium fuit, ut totam victricis Graeciae classem exureret, quo solis Atheniensibus imperium conciliaret? Quid hoc aliud erat, quam patriam inermem, barbaris obicere? Nec enim pro tam perfidis sociis Graecia pugnatura erat. Deinde quam prudenter imperarit, teitis ipse est. Puer, inquit, ille Graecis imperat, quod enimille vult, mater eius vult, quod mater, id ego, quod ego, hoc Graeci universi. En sapientiam ebrii ducis! qui nec filium, nec uxorem regere, ne procuratores quidem potuit, magno enim aere alieno obrutus fuit. Quid mirum hunc patria fugisse? Definantigitur, ebriosoru iactare in rebuspoliticis prudentiam, ego nominare possum, qui praecoce delirio, a rebus amoti, ingloriam senectam egerint. Alios qui auctoritatem penitus omnem amiserint. Superest exemplum invidiae plenum, sed quia fecundum veritatis, nec a multisnotatum proferendum est, audire enim sua vitia debet, sive illa delectent, sive odio sint.
§. 16. Divisa est Germania in tres partes, si temperantiam spectes. Prima pars est laboriosa, filiorum duratrix, aquae potatrix, cui rarus cerevifiae, rarissimus vini usus est. Altera pars vino, deliciisque abundat, in qua, divites praesertim temulenti sunt, delicateque filios enutriunt. Tertia pars intermedia est, primae virtutibus, alterius vitiis affinis. Non sunt vero haec omnia multum locis dissita, sed moribus. In hisce iam multa per aliquotannos observavi, et provoco ad omnes quibus senium experientiam contulit. Id vero quod dicam notare eo commodius potui: quod per annos 24. in diversis collegiis, Academiis iuventus mihi nota fuit, et ingeniorum notata discrimina.
Primo, In urbibus cultis, vino abundantibus, et deliciosis, multos opulentorum, et magnatum liberos parum mente constare, nonnullos penitus stultos esse animadverti, idque malum late per multas, et insignes familias sparsum. Causa naturalis est, matrum dum uterum gerunt, dum lactant, bibaciras, multae enim eo tempore, non Rhenana dumtaxat, sed Hispanica, creticaque, et atra vina liguriunt, et filiis teneris ingerunt. Hoc enim sanitati, firmitati, calorique fovendo conducere, callidissima vinorum aviditas comminiscitur, sed utcunqne hoc matribus utile sit, ingeniis certe liberorum merum est toxicum. Magis hac in re civicae matronae quam nobiles, quae in arcibus habitare solent delinquunt, tum quia nobilitatis est severior disciplina, quam urbium delicatarum: Ad labores enim, et militiam educare liberos solent, vulgarique cibo assuefacere. Tumvero, quod in urbibus talium rerum non modo sit copia, sed donari a cognatis soleant. Feminae autem puerique haud facile cupediis abstinent. In urbibus itaque legem aliquam coercendae muliebris cupiditatis inducendam arbitror, medicorumque requiro dexteritatem, qua matrum, et prolis sanitatem moderentur. Sed qua tu lege mulieres Bebrias Ebrias coercebis, praesertim cellae dominas? Quid si et vir sit Bebrius Ebrius? Dissicile curatu malum est, quia occultum, et cum apparuit, sera est medicina, iam enim bibacitatem matris, Iaesa mente filius circumfert. Moneat tamen maritus, concicnator, confessarius: imprimis parentes, et magistratus in hoc incumbant, ut probrosum sit, filiam familias bibisse vinum. Bibacem vero videri, ita infame, ut hon estum matrimonium, tales vix sperare possint. Denique parentes et mariti temperantiae documento sint, et exemplo. Alioqui semper in aurem oggannient; Ubi tu Caius, ibi ego Caia. Senem potum, pota trahebat anus.
Secundo, Pueros delicate enutritos, et caliculorum extrema sorbere solitos, plerosque usque adannum duodecimum, aut quartum decimum esse ingeniosos, alacres, memoria promptos observavi: Verum ubi ex Grammaticis Scholis excessere, iam ad pangendos versus, auctorationem suo marte componendam applicantur; quia opus est discursu, iudicio, labore, et agitatione mentis, plerique deficiunt: et ostendunt, illum ingenii florem caducum fuisse. Ad Philosophiam cum eet ventum, in primo certamine concidunt, etaut studia penitus deserunt, aut titulum aliquem Doctoratus, ex Italia coemptum ostendant. Causa non una est; nam vel neglegentia, vel aliis vitiis aetatem consumunt. Verum de illis ago, quibus nec instructio, nec labor deest: sed quorum ingenium cum magnam exspectationem in pueritia praestruxisset, subito omnium spem eludit. Causa est, quia teneri ob cerebri mollitiem memoriae celeriter audita imprimunt; facile enim mollibus figurae imprimuntur. Itaque cum studium eorum fere in ediscendis lectionibus, retinendaque verborum explicatione versetur, cum etiam natura sint calidi, alacresque ad concertationes, exercitiaque litterarum, hinc ingeniosi, sed falso nominantur. Stupidi enim sunt, et tardi, sed aetate, memoriae facilitate, ingenita alacritate tarditas tegitur, neque hoc mirum est, cum puerilitatis, et ingenuae simplicitatis nomine, per aliquot annos stultitia liberorum parentibus imponat.
At multi habent etiam praecocem sapientiam. Dextre agunt, loquuntur ut viri. Ita plane est, et illa ipsa praecox maturitas, signum est ingenii non duraturi; si a vino sit. Fructus illi qui tempus suum antecedunt, externo calore hypocaustorum ad maturitatem praecipitati, non modo perbreves sunt, sed stirpem etiam suam exhauriunt. Quia dum crudelitatem alienus calor decoquit, partes etiam vitales haurit. Mors itaque semper ingeniis praecocibus invidet, aut si ante semper maturuere, celerrime exolescunt.
Cur autem vinum avorum, ac parentum, et multo magis tenellae aetati infusum, praecoces faciat pueros, virorum si modice sumatur, sapientia acuat; si largiter, obtundat; causa est ex naturae principiis deducenda. Puerorum animi idcirco sapientia deficiuntur, quod multo humido cerebrum oppletum, ad sapientiae actiones idoneum minime sit; Crudus ille humor in aliis citius, in aliis tardius dissipatur, sed naturaliter non violenter coquendus est. Si vini extraordinarius calor accedit, celeriter omnia illa dissipantur, sed ut dixi, non sine noxa naturae: vitalem enim humorem, caloremque calor adventitius absumens senectam accelerat, ita cum aetate vir sunt, frigore, et delirio senum infestantur. Virorum fpiritus, nervosque firmos modicum vini exacuit; quia nocere non potest tenui calore fortibus, et torporem tamen excitat, ac tollit. Plane idem in plantis cernimus: Tepor vicini ignis, et hypocaustorum sucum maturat, turgescere in gemmas, in flores erumpere cogit, sed idem ille calor expansi floris decorem continuo carpit, ut cum spectari coeperit, celeriter marcescat. Quia
Protuberatio, germinatioque praeter naturam fuit. Ita igitur habet se ratio vinolentiae in Re publica, atque is est exitus liberorum delicate enutritorum. Parentes cum haec animadvertunt, ad convivia tamen eostrahunt, eosque penitus corrumpunt deliciis, quos omnino vino abstinere, tenuiterque pasci oportebat; ut calor extraordinarius pro longaevitate, et ingenio conciliando mitigaretur. Verum de his pluribus agam, cum de institutione disputabo. Multos enim parentes adeo stolidos videmus, ut mirentur filios esse malos, cum nihil bom eos ipsi docuerint. Ad vitium enim nihil opus est magistro, satis est non arceri, satis est otium concedi, et voluptates permitti.
§. 17. Tertium ex hisce consequitur; Divitum filios, posteritatemque ut plurimum alieno aere gravatam, ad inopiam redigi. Interdum quide improviso malo, qui miseratione digni sunt. Plerumque se ipsi in discrimina paupertatis mittunt, meritoque opprobriis obnoxii sunt. Causa est consuetudo deliciarum, ignoratio oeconomiae, fuga laboris. Opulentissimos civitatum video eos, qui e laboriosa aliqua regione, aut quorum parentes, atque avi immigrarunt. Illi enim temperantiam, frugalitatemque secum tulerunt, laboribus dediti sunt, severe liberos educant, ideo facile rem tuentur, et augent, ceteris luxu diffluentibus. Nec hoc modo: verum latius se illa institutio extendit. In provinciis urbibusque vino, et luxui deditis, Parochos, ludimagistros, oppidorum scribas, paene advenas video, non quod illa isti contemnant officia, sunt enim plurimi pauperes, misereque victitantes; sed quodingenia desint, et labores. Si tamen illa contemnunt, an etiam maiora spernunt? Vide in urbibus canonicorum collegia, primarios contionatores, doctores, praelatos, et numera eos, qui ex delicatulis flosculis ad eos honores evecti sint: paucos invenies, plerosque pruina in flore decussit. Aulas principum recense: Prudentiae, et consilii primas concedi illis intelleges, quorum adolescentia laboribus, et temperantia exercita fuit: quos patria non corrupit. Hoc eo magis mirum est, quod in Ecclesiis, in Re publica, in aula plurimum commendationes alienae polleant, tenuiores tamen, et crebro exteros praeferri videmus. Ratio est, quia cum ad rem ventum, docti, industrii, inipigri, laboriosi quaeruntur, quales nemo eorum est, quorum pueritia deliciis corrupta est: aut si aliquis est, in singulis aulis vix unus est.
§. 18. Dixi de ebrietate vitanda; verum unum adiungam, quod ad alia quidem accommodari potest, et porro debet, sed hac quidem in causa periculosum est principibus, multos enim principes, et magistratus tum propter alia subditorum peccata, tum propter ebrietatem, aeternum damnatos penitus mihi persuadeo. Sententiam meam breviter proponam hac protestatione, si ex mille doctoribus vel unus sani iudicii contradicat, magistratum periculo absolvam.
Primo. Indubitatum est magistratui curam salutis subditorum, divinae gloriae, scandalorumque tollendorum incumbere.
Secundo. Certum etiam est, Ebrietatem peccatum esse; ex eaque ingentia mala oriri, bona impediri.
Tertio. Ex hoc evidenti consequentia concludo, principem teneri gravi mandato aeternae maiestatis, etiam hoc peccatum e Re publica tollere: Ipsumque nisi hoc conerur, viasque ac rationes inquirat, salvari non posse, quia de manu eius, omnium sanguis animarum requiritur. Gravissimevero delinquit, si aula illius vomitu, sordibusque repletur.
Quarto. Eadem est omnium consulum, senatorum, atque aliorum qui in potestate sunt, obligatio. Malo enim debent resistere.
Quinto. Magistratus in Germania sine tumultu, sine obloquio, sine timore maioris mali, ebrietatem facile tollere possunt. Ideoque nulla excusatione uti possunt, qui permittunt. Praesertim cum etiam imperatoria lege obstringantur.
Sexto. Leges paucae totam rem conficient.
Prima lex. Princeps, senatus, sobrius esto, principumque ministri.
Secunda. Qui consiliarium, aulicum, satrapam, quaestorem principi commendat, id primo consideret, ne ebriosus ille sit.
Tertia. Ebrioso in aula negotia non credantur, si perseveret, dimittatur.
Quarta. Ad capitula Ecclesiarum collegiatarum ebriosi non admittantur, quiiam admissi sunt, canonicis poentis corrigantur.
Quinta. Civium ebrietas, honorum privatione, deinde multa corrigatur. Aut etiam potestate testimonii dicendi.
Sexta. Tabernarum, hoc est, officinarum ebrietatis Domini magno aere puniantur, si quem ebrium non indicent magistratui.
Septima. Nuptiarum ebrietatem convivae, et sponsi luant.
Octava. Sumptuariae leges serio propugnentur.
Iustissimae sunt illae leges, neque ullus, nisi vel daemon, vel daemonis satelles intercedere potest. Nam intem perantia sanitatem, ingenium, pacem, opes, famam aufert, malorum innumerabilium cohortem adducit. Itaque quamquam vir bonus interdum vino capiatur, nemo tamen nisi infamisvinolentiae patrocinari potest, praesertim cum M. Antonium Roma gentilis, et ebria detestata sit, magis quod volumen pro ebrietate scripserit, quam quod penitusse dediderit voluptati: sic enim iudicabant, Ebrium sibisoli peccare, et si exemplo quoque offenderet, ad paucos id annos pertinere: doctrinae impudentiam, qua tantum malu doceretur, omnibus saeculis obfuturam.
§. 19. Misera conditio Germaniae, vini ferax regio, bono suo plures occidit, quam gladio moriantur; et audeo dicere, plus vini in mortes hominum, quam ad sanitatem, iucunditatemque impendit. Quot pauperum catervae servari, recreari vino illo possent, quo occidis amicos? Haec cum fiant, miramur vites frigore, florem pluvia perire, et iam flavescentes vuas pruina corrumpi? Insania potantium, furor ebriorum, acri gelu palmites urit, florem decutit, grandine botros dissipat. Cur enim vini copiam a Deo postulant plerique? Nonne ut vinum per corpus suum offundant? seque perdant? nonne clementius est, non dare ensem furiosis, vinum ebriosis? Gentium igitur mores deseramus, Christianam temperantiam sequamur, aliter illi egerunt, aliter nos agere Dominus voluit. Ebriorum furorem, et temperantiae honestatem Apolog. cap. 39. describit nobis Tertullianus. Nam et coenulas nostras praeterquam sceleris infames, ut prodigas quoque suggillatis, de nobis scilicet Diogenis dictum est, Megarenses obsonant, quasi crastina die morituri, aedificant vero quasi numquam morituri. Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit, quam in suo trabem. Tor tribubus, et curiis, et decuriis ructantibus acescit aer. Saliis cenaturis creditor erit necessarius. Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supput abiit. Apaturiis, Dionysiis mustertis Atticis, coquorum delectus indicentur, ad fumum cenae Serapicae Spartecli excitabuntur, de solo triclinio Christian. retractatur.
Cena nostra de nomine rationem sui ostendit. Vocatur enim [Gap desc: Greek words] , id quod dilectio penes Graecos est. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est, pietatis nomine facere sumptum. Si qui dem inopes quoque refrigerio isto innamus, non qua penes vos parasiti affectant, ad gloriam famulandae libertatis, sub auctoraemento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes Deum maior est contemplatio mediocrium. Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinaecausa aestimate, quid sit de religionis officio, nihil utilitatis, nihil immedestiae admittit. non prius discumbitur, quam or atio ad Deum praegustetur. editur, quantum esurientes capiunt. bibitur, quantum pudicis est utile: ita satur antur, ut qui meminerint etiam per noctem ador andum Deum sibi esse: ita fabulantur, ut qui sciant Dominum audire. Post aquam manualem et lumina ut quisque de scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium, Deo canere: hinc probatur quomodo biberit. Atquo or atio convivium dirimit: inde disceditur non in catervas caesionum, neque in classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eandem cur am modestiae, et pudicitiae, ut qui non tam cenam cenaverint, quam disciplinam,
§. 1. VOLUPTATES vicisse magna pars est sapientiae, iram frenasse animi fortis est, et paene invicti; ideoque et haec moderatio in Re publica omnino est necessaria, connexa est eius consideratio, cum illis quae de voluptatibus diximus. Ex vino enim, et molli educatione praecipue iracundianascitur. Naturam, inquit Seneca l. 2. de ira, c. 20. mutare, difficile est: neclicet semel mixtanascentium elementa convertere. Sed in hoc nosse prosuit, ut calentibus ingeniis subtrahatur vinum: quod pueris Plato negandum putat, et ignem vetat igne incitari. Nec cibis quidem implendi sunt. distendentur enim corpora, et animi cum corpore tumescent.
Eadem quae in bonam spem pueros adducunt, insolentiam, et iracundiain generant. Nihil magis facit iracundos, quam educatio mollis, et blanda. Ita Senec. lib. 2. de ira cap. 21. Ideo, ait, in desidiani, otiumque non resolvemus, et procul a contactu deliciarum retinebimus: Ex gaudio enim exsultatio, exsultationem tumor, et nimia aestimatio sui sequitur, inde iracundia: est enim opinio contemptus, aut iniuriae acceptae. Qui autem blande et in deliciis educantur, iniuriam interpretanrur, nisi mollissime habeantur. Ideo, inquit idem Sene. unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est, Non resistet offensis? cui nihil umquam negatum est, cui lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est. Non vides, ut maiorem quamque fortunam, maior iracomitetur? In divitibus, nobilibusque et magistratibus praecipue aepparet, cum quidquid leve et inane in animo erat, secunda se aura sustulit. Felicitatis iracundiam nutrit, ubi aures superbas assent atorumturbae circumstetit.
Et cap. 25. Parum agilis est puer, aut tepidior aquae potui, aut turbatus torui, aut mensa negiigentius posita. Ad istaconcitari, insania est. aeger et infelicis valetudinis est, quam levis aura contraxit: affecti oculi, quos candida vestis obturbat: dissolutus deliciis, cuius latus alienolabore condoluit. Mindyridem aiunt fuisse ex Sybaritarum civit ate: qui cum vidisser fedientem, et altius rastrum allevantem, lassum se fieri questus, vetuit illum, opus in conspectu suo facere. idem saepius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset. Ubianimum, simul et corpus voluptates torrupere, nihil toler abile videtur: non quia dura, sed quia molles patimur. Quid enim est cur tussis alicuius, aut sternutamentum, aut muscaparum curiose fugata vos inrabiem agat, aut versus calix, aut clavis neglegentis servi manibus elapsa? Feret iste aequo animo civile convicium, et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit? Perpetietur hic famem, et aestivae expeditionis sitim, qui puero male dilucnti nivem, irascitur?
§. 2. Blanditiae igitur iracundos faciunt, quia delicatos, quia infirmos, maxime, quia arrogantes. Ridere soleo stultos parentes, et blandos doctores, cum de adolescentulorum contumacia loquuntur. Nulla eum in re offendi, nihil negavi, nemo parentum sic filios dilexit. Iam ingratus est, alii quibus minus praestiti, magnas gratias referunt. Immo vero tibi gratias non debet; quia eum corrupisti. Omnium blanditiarum memoriam una monitio excussit. Verum hisce derebus agam libro de institutione, nunc iram luxuriae filiam consideremus. Luxuriae inquam filiam, sed matrem crudelitatis, et administram. Affinisenim delitiis est immanitas. Nero ita mollis erat, ut nihil virile, itacrudelis, ut nihil molle habere videretur.
Ira seu [Gap desc: Greek words] est [Gap desc: Greek words] . 1. Ira est cupido vindictae. 2. cum dolore seu tristitia. 3. Vindictae apparentis. 4. propter apparentem despicientiam vel sui, vele suis cuiuspiam, non convenienter. ita 2. Rhet. c. 2. optimus definiendi magister. Despicientiam vero triplicem constituit. [Gap desc: Greek words] contemptum, cum nihil rem aestimat, et personam. [Gap desc: Greek words] qui est contemptus cum voluntatibus impedimentum ponitur, non ut ipse commodi quippiam ea exre nanciscatur, sedne alteri accedat. [Gap desc: Greek words] contumeliam, cum alterinocumentum molestiaque infertur, cum dedecore patientis, non ut aliud sibi accedat, sed ut voluptatem capiat.
Seneca lib. 1. de ira cap. 3. Citat definitionem Aristotelicam; iram esse, cupiditatem doloris reponendi; Differt autem ab irato, iracundus, utibidem. c. 4. exponit Seneca, ut ebriosus, ab ebrio, timens, a timido. Cicero in 4. Tusc. eodem modo differre, sicut anxietas, ab angore. Varietatem iracundorum describit Seneca. Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus; in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo: etianifi amarum nos, acerbumque dicim, usnec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum: quae omnia irarum diffcrentiae sunt Inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus. Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant; quaedam non minus pertinaces, quam frequentes: quaedam saevae manu, verbis parciores, quaedam in verborum, maledictorumque amaritudinem effusae; quaedam ultra querelas, et aversationes non exeunt; quaedam altae gravesque, sunt et intror sus versa. Mille aliaespecies sunt mali multiplicis.
Graeci [Gap desc: Greek words] appellant [Orig: appêllant] . Satis de cognoscenda ita dictum, quam definire praestantius est.
§. 3. Summum est ira, et publicum malum: Vehementiusenim, quam resulla urbem afflixit. Quod et Homerus indicasse voluit, cum [Gap desc: Greek words] Achillis [Gap desc: Greek words] perditricem appellat. Seneca lib. 3. de ira cap. 2. Denique ceterasingulos corripiunt: hic unus effectus est, qui interdum publice concipitur. Numquam univer sus populus, unius feminae amore flagranit:
nec in pecuniam, aut lucrum tota civitas spem suam misit. ambitio viritim singulos occupat, impotentia non est malum publicum: saepe in iram uno agmine itum est. Viri, feminae, senes, pueri, principes, vulgusque consensere: et tota multitudo paucissimis verbis concitata, ipsum concitatorem antecessit. Ad arma protinus, ignesque discursum est, et indicta finitimis bella, aut gesta cum civibus. Totae cum stirpe omni crematae domus: et modo eloquio favor abilis habitus in medio honore, iram suae contionis excepit, in Imperatorem suum legiones pila retorserunt. Dissedit plebs tota cum patribus, publicum consilium, senatus non exspectatis delectibus, nec nominato Imperatore, subitos irae suae duces legit: ac per tecta urbis, nobiles consectatus viros, supplicium manu sumpsit. Violavit legationes, rupto iure gentium, rabiesque infanda civitatem tulit: nec datum tempus, quo resideret tumor publicus: sed deductae protinus classes, et oner atae tumultuario milite: sine more, sine auspiciis, populus ductu irae suae aggressus fortuita, raptaque pro armis gessit: deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.
Saul sacerdotes, et urbem eorum subito concidit, Nabuchodonosor tres viros principes, ad ignem damnat. Cambysis iracundiam, cum ebrietate coniunctam, retuli capite antecedente. Regibus vero maxime convenit sine ira agere. Pulchre Sen. l. 3. de ira c. 16. Sed cum utilis sit servientibus, affectuum suorum, et huius praecipue rabidi atque effranis continentia, utilior est regibus. Perierunt omnia, ubi quantum suadet ira, fortuna permittit: nec diu potest, quae multorum malo exercetur, potentia stare. Periclitamur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus iunxit. Plerosque itaque modo singuli mactaverunt, modo universi, cum illos conferre in unum iras publicus dolor coegisset. Atqui plerique sic iram, quasi insigne regium exercuerunt, sicut Darius, qui primus, post ablatum Mago imperium, Persas et magnam partem Orientis obtinuit. Nam cum bellum Scythis indixisset, Orientem cingentibus, rogatus ab Oebazo nobili sene, ut ex tribus liberis, unum in solatium patrirelinqueret, duorum opera uteretur: plusquam rogabatur pollicitus, omnes se illi dixit remissurum: et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnes abduxisset: At quanto Xerxes facilior? qui Pythio quinque filiorum patri, unius vacationem petenti, quem vellet, eligere permisit: deinde quem elegerat, inpartes duas distractum ab utroque viae latere posuit, et hac victima lustravit exercitum. Habuit itaque quem debuit exitum. Victus, et late, longeque fufus, ac stratam ubique ruinam suam cernens, medius inter suorum cadavera incessit. Haec barbaris regibus feritas in ira fuit?quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat: dabo tibi ex Aristotelis sinu, regem Alexandrum, qui Clytum carissimum sibi, et una educatum, inter epulas transfodix, et manu quidem sua, parum adulantem, et pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem transeuntem. Nam Lysimachum, aeque familiarem sibi, leoni obiecit. Numquid ergo hic Lysimachus, felicitate quadam dentibus leonis elapsus, ob hoc cum ipse regnaret, mitior fuit? Nam Telesphorum Rhodium, amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum animal aliquod, et inusitatum diu pavit: cum oris detruncati, mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset. Accedebat fames et squalor et illuvies corporis, in stercore suo destituti, callosis super haec genibus manibusque, quas in usum pedum angustiae loci cogebant, lateribus vero attritu exsulceratis, non minus foeda, quam terribilis erat forma eius visentibus: factusque poena sua monstrum, misericordiam quoque amiserat, tamen cum dissimillimus esset homini, qui illa patiebatur, dissimilior erat, qui faciebat. Utinam ista saevitia intra peregrina mansisset exempla, nec in Romanos mores, cum aliis adventiciis vitiis, et suppliciorum, irarumque bar baria transisset! M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture et vino Romanus populus supplicabat, L. Sulla perfringi crura, erui oculos, amputari manus iussit: et quasi toties occideret, quoties vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit. Quis erat huius imperii minister? quis, nisi Catilina, iam in omne facinus manus exercens? hic illum ante bustum Q. Catuli carpebat, gravissimus mitissimiviri cineribus: supra quos vir mali exempli popularis tamen, et non tam immerito quam nimis amatus, per stillicidia sanguinem dabat. Dignus erat Marius qui illa pateretur, Sulla qui iuberet, Catilina qui faceret: sed indigna Res p. quae in corpus suum, pariter et hostium, gladios reciperet. Quid antiqua per sciutor? modo C. Caesar, Sextum Papinium, cui pater erat consularis, Belienum Bassum quaestorem suum Procuratoris sui filium, alios Senatores, et equites Romanos, uno die flagellis cecidit, torsit, non quaestionis, sed animi causa. Deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingens crudelitas sine dilatione poscebat, ut in Xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans, quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret. Quod instabat? quod periculum, aut privatum, aut publicum una nox minabatur? quantulum fuit, lucem exspectare? denique ne senatores populi Romani soleatus occideret?
§. 4. Quid Severum imperatorem, vere severum, vere nominis sui, an et his monstris adiungam? Iracundiorem vix orbis expertus est. Cui enim ex omnibus, quos casus, et necessitas in adversa castra coniecit, umquam pepercit? nec morte inimicorum satiata ira est. Senatorum, inquit AElius Spartianus, qui in bello erant interempti, cadavera dissipari iussit. Deinde Albini corpore allato, paene seminecis, caput abscindi iussit, Romamque deferri, idque litteris prosecutus est. Victus est Albinus die XI. Calendas Martii. Reliquum autem cadaver eius, ante domum propriam exponi ac dividi iussit. Equum praeterea ipse residens, supra cadaver Albini egit, expave scentemque admonuit ut effrenatus audacter protereret. Addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul eius uxoris, liberorumque eius. Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae illustres fuerunt, omnium bona publicata sunt, arariumque auxerunt: tum Hispanorum, et Gallorum, proceres multi occisi sunt. Denique militibus tantum stipendiorum, quantum nemo principum, dedit. Filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit, quantum nullus Imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam Imperator iamfecisset: tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. Multi sane post Albinum, fidem ei servantes, bello a Severo superati sunt.
§. 5. Quos motus in Re publica illa bellua concitat, quam celeri vindictae cupidine, quam caeco nocendi procursu, nec sibi parcit? Cum adversus, inquit Val. l. 9. c. 3. Asdrubalem Livius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio Maximo, ne ante descenderet in aciem, quam hostium vires, animumque cognosset [Orig: cognôsset] ; primam occasionem pugnandi, non omissurum se respondit. Interrogatusque ab eodem, quid ita tam festinanter manum conserere vellet: ut quam celerrime (inquit) aut gloriam ex hostibus victis, aut ex civibus prostratis gaudium capiam. Ira tum atque virtus sermonem eius inter se diviserunt: illa iniuste damnationis memor, haec triumpli gloriae inteta. Sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere, et sic vincere.
Nec minus caecae legiones Romanae, magno hostium commodo, dolorem, iramque satiarunt. Fabio consule universus peditatus ad hostium delendas copias missus, cum posset delere, noluit, memoria impeditae ab eo legis Agrariae, fixam animoiram retinens. Appio duce, cum vincere posset, terga dare hosti maluit, ne Imperator, a cuius patre sua commoda impugnata noverat, victorum more triumpharet.
§. 6. Q. Metellus subactam Hispaniam, odio Q. Pompei, qui successor mittebatur, paene prodidit. Nam omnes, qui modo militiam suam voluerunt finiri, dimisit: commeatus petentibus, neque causis excussis, neque constituto tempore dedit: Horrea, custodih. remotis, oportuna rapinae praebuit: arcus, sagittasque Cretensium frangi, atque in amnem abici iussit: elephantis cibaria dari vetuit. Quibus sactis ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit: meritumque honorem triumphi, hostium, quam irae, fortior victor, amisit.
Quid foedius Iuliano; qui cum iura daret, identidem excandescens, non indecora modo convicia, gestusque edebat, sed scurraeritu in rusticos de iure disceptantesinuadens, pugnis eos quatiebat. Omnem enim verecundiam ira proturbat: Eo perniciosior; quod iustam omnis iratus suam indignationem arbitratur. Qui enim damnare eam potuit, iam vicit.
§. 7. Irarum, et concitationum in urbe, atque oeconomia causas si videamus, plerasque dubias, leves, personisignoscendas, iniustas esse deprehendemus, et cum iusta videtur ultio, eam tamen crebro modum excedere.
Dubiae causae certissimis exitiis reges, urbesque involverunt. Contra primas (Senec. l. 2. c. 22. de ira) itaque causas pugnare debemus, causa autem iracundiae, opinio iniuriae est; cui non facile credendum est, nec apertis quidem, manifestisque statim accedendum. Quaedam enim falsa, veri speciem ferunt. Dandum semper est tempus: veritatem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles, hoc humanae naturae vitium suspectum, notumque nobis sit: quod quae inviti audimus, libenter credimus: et antequam iudicemus, irascimur. Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur, et ex vultu, risuque alieno peiora interpretati, innocentibus irascimur? Itaque agenda est contra se causa absentis, et in suspenso irv retinenda. Potest enim poena dilata exigi, non potest exacta revocari. Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus, et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit, quibus quam maxime caram salutem eius sciebat. Et cum ille singulos, ut nominati erant; occidi iussisset, interrogavit: Ecquis superesset? Tu, inquit, solus, neminem enim alium, cui carus esses, reliqui. Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus commodaret, et prasidia sua gladio suo caederet. Quanto animofins Alexander? qui cum legisset epistolam matris, qua admonebatur, ut a Veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit. Plus fibi de amico suo credidit. dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret. Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius irae fuit. quo rarior autem moderatior in regibus, hoc laudanda magis est.
Summa erat inter Aristobulum fratrem caritas, sed credulus, et festinans, fratrem Antigonum et amicum unicum perdidit. Rem itanarrat Ioseph. l. 13. de ant. c. 19. Sed cum aliquando Antigonus magtificerenerteretur e bello, quo tempore populus sollenne scenopegia festum celebrat, accidit ut Aristobulus aegrotans decumberet, frater veto, interfuturus sacris splendidissime ornatus in templum ascenderes, cum armatorum comitatu, potissimum prosalute Regis votafacturus. Tumhi quibus studium erat, excitare inter fratres discordiam, nacti occasionem e rebus prospere gestis Antigoni, et pompa quam adornaverat, venerunt ad Regem, et omnia exaggeraverunt, dicentes haec iam esse supra privati hominis conditionem, et affectati: regni manisecta indicia: aiebant queventurum brevi, cum valida manu armatorum ad occidendum regem, quod stultum existimet, cum regni solium potiri liceat, communicato honore contentum esse. Aristobulus autem quamvis non omnino his crederet, tamen prospiciens posset, et suspicionem vitare, et securitati suae consulere, collocavit satellites, in loco quodam obscuro, et subterraneo, (decumbebat autem in turri quae post, mutato nomine, Antonia dicta est) mandavitque, ut siquidem sine armis fiater veniret, nemo eum attingeret: quod si armatus adventaret, ut trucidaretur, praemi sit tamen ad eum, qui rogaret, ut inermis veniat. At Regina, et reliqui insidiatores, persuaserunt nuntio, ut contraria diceret, audisse fratrem, quod armatur am eximiam sibi comparasset, cuperetque ita armatum contemplari. Antigonus vero nihil mali suspicans, et fretus fratris benenolentia, ita ut erat, cum tota armatur a venit ad Aristobulum, contemplandum se praebiturus, cumque pervenisset ad turrim Stratonis. qua ralde obscurus erat transitus, a satellitibus interfectus est. Huius autem casus facile est endit, quantum possint livor, et calumnia, et quam sint efficaces ad subvertendam etiam naturalem benevolentiam. Et pariter docent, in ancipite causa differre iudicium.
Quid fecit ex aula Constantiniana Neronianam, Crispumque adolescentem imperio abstulit, nisi propera ex credulitate iracundia? Quid Herodem in proprium sanguinem, affectusque furiavit, nisi quod dubiis ementitisque accusationibus, tamquam veris credidit? Cum igitur iniuriam accepissete arbitraris, compesce animum, dum certi quippiam cognoscas, Ne ante saeviat ira, quam ratio iudicet.
Si alii nuntiant, paulisper dubita. His quae narrata (Sene. lib. 2. cap. 29:) sunt, non debemus cito credere. multi ementiuntur, ut decipiant: multi quia decepti sunt. alius criminatione gratiam captat, et singit iniuriam, ut videatur doluisse factam, est aliquis malignus, et qui amicitias cohaerentes diducere velit est suspicax, et qui spectare ludos cupiat, ut ex longinquo tutoque speculetur, quos collisit. Deparvula summa iudicaturo, tibires sine teste non probaretur, testis, sine iurando nonvaleret. Utrique parti dares advocationem, dares tempus, nec simul audires: magis enim veritas elucet, quo saepius ad manum venit.
Aureum omnino consilium, quo si principes, et senatores uti vellent, dimidium malorum miseri homines vitassent, nec fe anxictate, alios odio torquerent.
§. 8. Gravissimum est, cum summa potestas sese concitavit in innocentem, quia excusationem nullam admittit: ne indicare quidem innocentiam permittit; quia iniusti furoris exprobrationem esse putat. Ideo remedio magis accenduniur principes, quibus ipsa integritas, tamquam iniquae excandescentiae testis, redditur invisa. Vicissim tamen, et illi principes odiosissimi redduntur, qui temere accusantibns non modo aures dant, sed credunt etiam, iuste sese excusantibus aditum negant, et ultro irafcuntur. Et quod pessimum est humani ingenii vitium, quia eosa se laesos existimant, oderunt. Ideo vero oderunt; quia eos erga se male affectos arbitrantur, quia cos formidant:
quamquam enim infirmos esse norint, tamen periculum esse sciunt, etiam ab invalido, praecipue si exasperatus sit qualiscumque adversarius. Nam
Quamlibet infirmas adiuvat ira manus.
Quocirca periculose animo indulgent suo, qui ira duce, ad principum, aut Reip. accusationem pergunt: et contra potentiores cum tacere liceat, simultatem profitentur. Maneat omnium mentibus infixa notissima vox eius, qui in cultu regum consenuerat, qui, cum quidam interrogaret, Quomodo rarissimamrem in aula consecutus esset, senectutem: Iniurias, inquit, accipiendo, et gratias agendo. Sat in lubrico stas, qui Rei publicae praees, aut principi servis, nihil opus est, ut te ipse agites. Quid consecuti sunt equites Romani, cum Praeturam Cn. Flavio collatam ita dolerent, ut annulos phalerasque detraherent? Tanta erat affectuum impotentia sed inanis, et populo potentiori ridicula. Nam primo sic bene collocata sussragia sua arbitrantur, ideo enim praetorem esse iusserunt Flavium sordidissimae conditionis hominem, ut superbae nobilitati dolorem inurerent; et dedecus suum perdiderant, ni sic eques irasceretur. Deinde populum magis abalienarunt, cum enim plurimi essent Cneo Flavio pares, plurimi illo inferiores, omnes se in illo contemptos, velut pauperes, sordidosque arbitrati sunt. Denique populo demonstrarunt, qua parte vulneri paterent.
§. 9. Multo saepius contingit, ut causa saeviendi levis sit. Tantoque est furor magis improbus, quo minor causa. Si calida non bene praebeatur, ministrum fervente perfundunt; Si vitrum fractum est, puer ad murenam rapitur; si calceus luto aspersus, vapulat qui cavere non potuit, si turbata toga, dies dicitur ei, qui casu occurrit; si lepus parum ad palatum est, flagellis cocus scinditur; si pilus unus incomposite structus est, ancillula laceratur. Quaenam haec insania est? Ira profecto caeca est, aut [Gap desc: Greek words] , obscuroque oculo, et de mente deicit. Pueri ob amissas nuces, in lacrimas solvuntur, arthritici, ad suspicionem tactus exclamant Infirma corpora, omnis aura subito deicit. Pudet dicere, quam parva res, regum potentissimos in bella cogat, sed eadem causa privatos iurgiis, et litibus implicat, quorum non mitiora bella, nec civiliores irae, sed minor potentia. Miser animus qui tam facile offenditur, necesse est eum perpetuo in dolore esse; quia numquam desunt parvae offensiunculae, supersunt etiam saepe ingentes. [Gap desc: Greek words] appellant Graeci, quos omnia dispendia, omnia adversa affligunt, qui nugis effervescunt, in minutulis tragoedias conciunt, qui semper quasi in fermento tumescunt, Cotyn potius imitentur, cui cum figlina pretioso opere, sed fragili fabrefacta, essent donata, universa confregit, ne si a servitiis indiligenter tractantibus comminuerentur, saeviendi occasionem praeberent. Quis Neronem sanum diceret? qui ad minima usque adeo excandescebat, ut multos occidi iusserit, quod divinam principis vocem frigide laudassent, quod voluptatib. principis obtrectassent? Octaviam repudiat, Poppaeae uterum elidit. Caio regnante, atque stolide multa agente, risisse proceribus capitale fuit. Tiberio praesente capram nominasse, maiestatis crimen erat, quod barbam non dissimilem sub lentis istis maxillis cruentus gereret. De loco superiore prospexisse, caluitiemque notasse, non minore poena vindicabatur, quam si lapides in praetereuntem misisset. Hos igitur perpetuis iracundiae irritamentis agitari necesse est. Quid non modo hominum, sed Sybaritarum perditissimus Mindyrides, seu potius nomen eius est Smindyrides, de quo Herod. lib. 7. AElian. lib. 9. cap. 24. qui gloriatur annis 20. se nec solem orientem, nec occidentem vidisse. Qui ut refert Athaenius lib. 6. cap. 12. Sicyonem profectus, aucupes, piscatores, et mille coquos per iter illud traxit. Quanta in cura fuisse eum putandum, quoties iratum, si periculum esset, ne ortum, vel occasum videret? qui velut Medusae caput, orientem lucem trepidaret? Cum vidisset (inquit Seneca, lib. 2. cap. 25. de ira) fodientem, et altius rastrum allevantem, lassum se fieri questus, vetuit illum opus in conspectu suo facere; idem saepius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset. Mirabilior lectio alterius libri est, apud Iustum Lipsium. Idem bilem habere saepius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset. Haec si non iram modo tam parva, tam nulla excitabant, quid de ceteris existimemus? Non enim si calceus premeret, exanimare potuisset? Causae si nec dubiae, nec leves, sunt tamen frequenter eiusmodi, ut personis condonandae sint, aut sane non imputandae. Gravem iniuriam Nabal Davidi principi innocenti intulerat; sed ultum cum se, suosque properaret, deprecationi uxoris illius, et stultitiae donavit. Si inimicus est, qui laesit, nihil novi est, si amicus, benefactis pristinis imputa. Huius aetas, illius dignitas, alterius imprudentia excuset. Apud aequos iudices imprudentia pro innocentia habetur: Exemplum hic nobis est Christi Salvatoris benignitas, et humanitas in cruce pro illis, qui quod facerent, nesciebant, deprecantis.
§. 10. Denique si causa iniusta est, maximas infert clades ira, insidiis machinationibusque omnia replet: si irascitur, quia quantum iussit bibere, vel non voluit, vel non potuit. Si minister esse tyrannicae crudelitatis, vel libidinis recusavit. Si adulari satis humiliter non didicit. Numquam tuta imperia illa fuerunt, quae graviter, et iracunde virtutibus incubuerunt. Verum horum malorum tractatio, ad libros, de bello, et seditione, pertinent. Nunc ea quae tantae tamque perniciosae flammae restinguendae idonea sunt, tradimus, ad quod plurimum conferent, et quae dicta sunt, quaeque dicturus sum.
Multos ad vindictam celeres retraxit, armatamque iram sufflaminavit, recordatio sui. Ita Christiani, et Ethnici suadent. Greg. Mor. 5. c. 32. Secundus autem servandae consuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam iniuriam tolerat, qui pie meminit, quod fortasse adhuc habeat, in quo ipse debeat tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore ammi, suaque cui ad mentem culpa revocatur, quia erubescit sibi peccata non parcere, qui vel Deo, vel proximo saepe se recolit parcenda peccasse.
Et Seneca lib. 2. ca. 28. Sed ne ad illam quidem arctissimam innocentiae formulam, praestare nos possumus. Alia fecimus, alia cogit avimus; alia optavimus, aliis favimus: in quibusdam innocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes, aequiores simus delinquentibus, cedamus obiurgantibus: utique nobis ne irascamur (Cui enim non, si nobis quoque) minime diis. Non enim illorum, sed lege mortalitatis patimur, quic quid incommodi accidit.
Et: Quisquis ad se retulerit, quoties ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci: utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur, dixerit: Hac et
ipse commisi. Sed ubi tam aequum iudicem invenies? Is qui nullius non uxorem concupiscit, et satis iustam causam putat amandi, quod aliena est; idem uxorem suam aspici non vult: et fidei acerrimus exactor, est perfidus: et mendacia per sequitur, ipse periurus: et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur. Pudicitiam servulorum suorum attentari non vult, qui non pepercit suae. Aliena vitia in oculis habemus: a tergo nostra sunt: Agnovit Iudas peccatum suum, dum suae scortationis immemor nurum crudelibus flammis addicit. Tanta est humani ingenii pravitas, ut, gravissime persequantur delicta, quibus ipsi vel maxime sunt obnoxii. Furta sociorum Piratae morte puniunt, qui irae suae gentes impendunt, de litigiis civium ius dicunt. Ignosce aliis multum, tibi nihil, dictum est antiquis gentibus. Hoc arduum ut sit Christianis vereor. Mitigabo igitur, forte aliquid obtinebo. Ignosce aliis, aliquid, qui tibi ignoscis omnia. Stultus amor est, dignusque notari, eius qui dicit:
Egomet mi [Orig: mî] ignosco:
Verum si tamen tenacior est, quam ut excuti possit. Ignosce et aliis. Quod si nolis ignoscere, tu citius de mentis statu deturbabere, quam alios stomachando corriges. Greg. Nazianz: Iram vehementius inflammatam de mentis statu deicere; ac deturbare docet. Ita etiam Salomon docet Proub. 27. 3. Grave est saxum, et onerosa arena, sed irastulti utroque gravior. Et D. Greg. 5. Mor. c. 31. Irae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequamquam recognoscuntur noti. Lingua quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est. Et Sene. l. 2. c. 36 de ira. Magis illud videndum est, quam multis ira per se nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit, et luminum suffudit aciem, in oculos vehementius humor egestus, et in morbos aegri recidere, nulla celerior ad insaniam via est. Multi itaque continuaverunt irae furorem; nec quam expulerant mentem, umquam receperunt
Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. Mortem liberis, egest atem sibi, ruinam domui imprecantur: et irasci se negant, non minus quam insanire, furiosi. Amicissimis hostes, vit andique carissimis: legum, nisi qua nocent, immemores, ad minima mobiles. non sermone, non officio, non aditu faciles. Omnia per vim gerunt, gladiis et pugnare parati, et incumbere. Maximum enim malum illos cepit, et omnia exsuperans vitia.
Quantum hoc malum est, quod et sibi malum imprecatur? Cum ceteri affectus malum fugiant?
§. 11. Insanientium et fere furiosorum iras videre lubitum est. Aureus est Plutarchi libellus [Gap desc: Greek words] , de quodam Pancratiaste refert, adeo irae obnoxium fuisse, ut contra mulam calcitrantem, recalcitraverit. Iroe stolidae in regibus vide exempla; primum est, atque utinam postremum:
Cyri dementia Gyndes.
Cyrus (inquit Sen. l. 3. c. 21. de ira) iratus fuit flumini. Nam cum Babylonem oppugnaturus, festinaret ad bellum, cuius maxima momenta, in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem, vado transire tentavit: quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem, et ad minimum deductus est. Ibi unus ex his equis, qui trahere regium currum albi solebant, abreptus, vehementer commovit regem: iuravit itaque amnem illum regiis equis meatum auferentem, eo se redacturum, ut transiri, calcarique etiam a feminis posset. Huc deinde omnem transtulit belli apparatum, et tamdiu assedit operi, donec C. et LXXX. cuniculis divisum alveum in CCC. et LX. rivos dispergeret, et siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis. Periit itaque et tempus, magna in vanis reb. iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio aggrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti, cum flumine gerit. Stultior Xerxes qui Ponto trecenta verbera inflixit. Impius et stultus Sapor rex Persarum, qui divinitus Nisibi irrita obsidione discessurus, in aere telum, quasi Deo nociturus eiaculatus est. Multi in se iras verterunt, idque sane postremum est; omnis enim rabies se ipsa consumit, et scorpius cum vitam desperavit, caudae suae, iusto vulnere, incumbit. Omnia quidem vitia iram pariunt, avaritia si lucra incidas, aut damna adferas; libido, si amores impedias; atque ita reliqua quandocumque negantur cupiditati petita, in auxilium iras vocant. Sed nulla res magis quam superbia iram exasperat; ideo enim ira est opinio contemptus. Hinc, inter superbos, semper iurgia sunt. Hinc inter nobiles, quorum antequum vitium est superbia, tot concertationes, monomachiae, insidiae, quia facillime iniuriam accepisse se arbitrantur. Hinc in urbibus, quae aristocratiam colunt, plurimae dissensiones. Hinc perniciosae, et ingruente bello periculosae leges, quae potentium irae in subditos indulgent. Tales sunt aut leges, aut consuetudines Sarmaticae, quibus agricolarum vita vilis habetur.
§. 12. Non desunt tamen irarum patroni, immo et laudatores. Utilem esse Rei publicae, sine illa contemni potestatem. Apud Plutarchum dicitur esse ira cos fortitudinis, [Gap desc: Greek words] . Fortitudini iram praestare, quod tinctura panno, quae eum spectabilem efficit, et quod chalybs ferro, cui consolidatus firmitatem, secandique vim confert. In feris id cunctis apparere, illis, pariterque hominibus hoc esse [Gap desc: Greek words] Innata nobis arma, latini quoque fortitudinis cotem appellant. Non irasci aiunt esse lentitudinis. Viris fortibus convenire; [Gap desc: Greek words] et tum quemque verc fortem esse; [Gap desc: Greek words] . Hahendam esse iram non irritam, et, tumpulchie munitum animum, cum iram illi quasi formidabile praesidium impositum fuerit. Contra eos stat constanter, et insita voce clamat natura ipsa; nempe sibi ad tuitionem, salutemque sui datam esse fortitudinem, iram sibi adversariam esse, ipsam fortitudinem praecipitare. An secundum (Seneca lib. I. cap. 5. de ira) naturam sit, manifestum erit, si hominem inspexerimus: quo quid est mitius, dum in recto animi habitus est? quid autem ira crudelius est? Homine quid aliorum amantius? quid ira infestius? Homo in adiutorium mutuum generatus est: ira in exitium Hic congregari vult, illa discedere: hic predesse, illa nocere: hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere: hic aliorum commodis, vel impendere se paratus est: ira in periculum, dummodo deducat, descendere. Quis ergo magis naturam rerum ignorat, quam qui optimo eius operi et commendatissimo, hoc ferum ac perniciosum vitium assignat? Ira, ut diximus, avida poenae est: cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori, minime secundum eius naturam est. Beneficiis enim humana vita consistit, et concordia: nec terrore, sed mutuo amore, in foedus auxiliumque commune constringitur. Quid ergo? non aliquando castigatio necessaria est? Quidni? sed haec sincera, cum ratione: non enim nocet, sed medetur specie nocendi.
Aristoteles 7. ad Nicom. cap. 7. Secundum naturam
esse ait, et inter [Gap desc: Greek words] recenset, magisque talem ait, quam ceteras, ideoque venia dignam. Verum ortum a natura affectiones habent omnes, et ratione temperari debent, quae vero exorbitant, iam naturam destruunt.
§. 13. Deinde fortitudo nisi ratione et sapientia nitatur, temeritas est, et audacia, ira perniciosa est prudentiae, inimica consilio. Prudenter Nazianz.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
Nemo per iram tuto deliberat,
Quae enim per iram fiunt, numquam consilio dant locum.
Itaque nec in ipsis quidem conflictibus, et arena, ubi irae est, et phrontisterium, et spoliarium, fortitudini ira iungenda est. Pyrrhus nobilis lanista, discipulos ponere iram iubebat, ira, inquit, turbat artem. Quod si artem quam propriam irae vulgus putat, illa praecipitat, quanto magis artem mansuetudinis, et prudentiae. iuxta quam regitur civitas, artem cuius est multos in unum colligere, mutua caritate, et amicitia devincire? Nulla alia ratione pauci Romani Cimbros, aliasque gentes numero infinitas, fortitudine praestantes, vicere, quam quod ratione, arte, consilio, in pugnam procederent, illae vero gentes impetu, ferocia, iraque inconsulta ruentes, sese barbaris mactandas obiecerint. Non igitur iratus imperator, sed prudens et fortis eligendus est, qui contra hostem non furorem, sed consilium adferat. Non igitur fortitudinis comes est ira, quamvis enim fortis, et iratus celerius procurrat, vehementius feriat, tamen minus fortiter agit; quia minus prudenter. Incaute agit, ferire potest, se defendere non potest. Habet hoc omnis ira, sui prodiga est, quid alteri noceat, non quid sibi prosit, attendit. Fortitudo tempore roboratur, et invalescit, quia consilio utitur; ira mora elanguescit. Da spatium furori, sponte sua considet.
Tantum autem abest, ut viris fortibus morbum hunc convenire arbitrer. ut iracundos minime fortes iudicem. Irae puerorum, et mulierum acres magis sunt, quam graves Senes, aegri, sitientes, famentes facile irascantur. Certe Plutarchus iram tribuit imbecillitati l. [Gap desc: Greek words] . Ut enim ulcus aut tumor affectus est plagae alicuius magnae in carnem inflictae, sic in mollissimis animis inclinatio ad dolendum exprimit et affert maiorem iram a maiori imbecillitate. Ideoque et feminae maribus iracundiores sunt, et incolumibus languidi, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.
Nec aliter naturae doctor 2. R. het. c. 2. apparet iam ex his, quomodo se habentes irascantur ipsi, et quibus, et propter quae. Ipsi enim cum dolent. Nam aliquid appetit dolens. Sive igitur directo obstiterit aliquis, ut sitienti ad bibendum, sive non directo, similiter idem videatur efficere, et si refragetur aliquis, et, si non suffragetur, et si qua alia in re turbarit sic se habentem: omnibus irascitur. Quamobrem aegrotantes, paupertate laborantes, amantes, sitientes, omnino cupientes, et non recte agentes, iracundi sunt, et qui concitentur, idonei. Maxime quidem adversus eos, qui praesentem statum despiciunt, ut aegrotantes quidem in iis, quae pertinent ad morbum, paupertate autem laborans in iis, quae ad paupertatem, bellator in iis, quae ad bellum, amatur in iis, quae ad amorem. Similiter vero etiam in aliis: praeparatur enim quisque ad suaus cuiusque iram ab inhaerente affectu.
Imbecillimum igitur, et ab infirmitate ira est; Muliebre est, inquit Seneca, in ira furere. Certe scriptura testatur; non esse iram supra iram mulieris. Sic canit et Satyricus Sat. 6.
-----Quoties facit ira nocentem
Hunc sexum, et rabie iecur incendente feruntur
Praecipites, ut saxaiugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.
Tum vero se ipsa et iracundior mulier, cum uterum gestat, aut atate gravis est, ita docet Conciliator. lib. 10. probl. cap. 35. Optime Menander:
[Gap desc: Greek words] .
Peius est irritate anum, quam canem.
§. 14. Verum iniuriam non modo sanctissimis martyribus, vere, proprieque Heroibus infert illa sententia, sed omnium fortium fortissimo, Christo Domino, qui proposito gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. Summa fortitudo est contra dolores, mortem, tormenta stare immobilem, id hominum mitissimi praestiterunt. An tu Christum iratum existimas, cum suis pendens in tormentis dixit: Pater ignosce illis? An Stephanum cum eadem verba inter lapidantium ictus repeteret? Placidissima est igitur fortitudo. Numquam recipienda est ira, quamvis aliquando occasione diversarum causarum utilis fuerit. Verum eodem modo utilis aliquando fuit ebrietas, quia tyrannos sopivit, et liberavit innoxios; quid bonum sit, non quid aliquando bonos exitus sortiatur quaerimus.
§. 15. Quomodo igitur populorum rectores tot improborum cupiditates compriment, tot scelera vindicabunt, nisi irascantur, iraque terreant?
Responsio in promptu est. Metuant iustitiam tuam, prudentiam, vires, improbi, non furorem. Quidquid praeter haec timetur invisum est: nec modo invisum est, sed periculosum, et contemptui expositum. Nihil enim magis rideri solet, quam incassum tumultuans iracundia. Non ergo irasci sceleribus debet princeps; quia cum omnia plena sint vitiis, numquam iram ponere valebit; si putet omnibus irascendum. Si tantum irasci vis, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum, sed insaniendum est. Multitudo peccantium tollit iram principis, qui nec universis debet irasci, nec singulis. Non osor, sed correptor sit peccantium, cum puniendum est, sine motu, quemadmodum leges quae irasci nesciunt, supplicium decernat. Puniat, non tam quia peccatum est, sed ne peccetur. Ira iudicis etiam iustissimam sententiam suspectam reddit. Plus vultu, quam morte torquet, cum furiae instar diram faciem diri affectus praefert. Nihil tamen aeque (inquit Seneca l. 2. de ira. c. 35.) profuit, quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius affectus facies turbatior: pulcherrima ora foedavit, toruos vultus ex tranquillissimis reddidit. Liquit decor omnis iratos: et sive amictus illius compositus sit ad legem, attrahet vestem, omnemque curam sui effundet. Si capillorum natura vel arte iacentium non informis est habitus, cum animo inhorrescunt, tumescunt venae; concutitur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendit: tunc artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio. Qualem intraputas esse animum, cuius extra imago
tam foeda est? quanto illi intra pectus terribilior vultus, acrior spiritus est, intensior impetus, rupturus se nisi eruperit? Quales sunt hostium, vel ferarum caede madentium, aut ad caedem euntium aspectus; qualia poetae inferna monstra finxere, succincta serpentibus, et igneo flatu: quales ad bella excitanda, discordiamque in populos dividendam, pacemque lacerandam, taeterrimae inferum exeunt Furiae: talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore, et si qua his invisior vox est, perstrepentem, tela manu utraque quatientem: neque enim illi tegere se, curae est: toruam, cruentamque, et cicatricosam, et verberibus suis lividam, incessibus vesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem, fugantemque: et omnium odio laborantem, sui maxime: si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter, invisamque. Vel, si videtur, sit qualis apud vates nostros est.
Sanguineum quatiens dextra bellona flagellum,
Aut scissa gaudens vadit Discordia Palla.
In omnium odia incurrit iudex, qui quod utilitati publicae debetur, suis tribuit affectibus, miserantur omnes reum, quamvis extrema meritum, si illi iratum iudicem animadvertunt. Medicus tot aegros sine indignatione aspicit, Chirurgus cum secat, urit, et gravius, quam tortor, excarnificat, non irascitur. Quicumque ergo Christianae professionis est magistratus, Christi, Sanctoruque Martyrum, et Episcoporum mansuetudinem imitetur. Iras, contumelias, et simultates civium omni studio tollere nitatur. Quorum iras, contentionesque novit insanabiles, exsulare iubeat. Si crimina ausi fuerunt merito supplicio plectat. Numquam ira potentiorum indulgeat poenam infirmioris. Nisi id sedulo curet, orientur ingentes disficultates non modo cum utilitas ostentatur, et sceleris emolumentum proponitur, sed etiam cum insatiabile vincendi studium animos occupavit; plerasque lites initio leves contentionis ardor exasperavit. Contentio ex contentione, ira ex ira; ut imago ex imagine dum sibi specula opponuntur, enascitur, et mutuis aspectibus mali multiplicantur. Vide Remp. Romanam Neronis aevo; et concidisse nihil miraberis. Seneca lib. 2. de ira. Alius iudicia patris accusat, quae mereri satius fuit: alius cum matre consistit: alius delator venit eius criminis, cuius manifestus reus est: et iudex damnaturus quae fecit, eligitur: et corona pro mala causa, bona patroni voce corrupta. Quid singula persequor? cum videris forum multitudine refertum, et saepta concursu omnis frequentiae plena, et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit: hoc scito, istine tantundem esse vitiorum, quantum hominum. Inter istos quos togatos vides, nulla pax est: alter in alterius exitium levi compendio ducitur. Nulli nisi ex alterius danmo quaestus est: felicem oderunt, infelicem contemnunt: maiore gravantur, minori graves sunt: diversis stimulantur cupiditatibus: omnia perdita ob levem voluptatem, praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladiatorio vita est, cum iisdem viventium pugnantiumque. Ferarum iste conventus est: nisi quod illae inter se placidae sunt, morsuque similium abstinent, hi mutua laceratione satiantur. Hoc uno ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt utentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita, depascitur.
§. 16. Indefessum, sedulum, efficacem, actuosum esse principem volo, iracundum veto. Clementiae cum gravi supplicio bene convenit, cum ira numquam: S. Cyprianus l. de lapsis. Imperitus est medicus, qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus viscerum virus inclusum dum servat, exaggerat. Aperiendum vulnus est, et secandum, et putraminibus amputatis, medela fortiore curandum. Vociferetur et clamet licet, et conqueratur aeger impatiens per dolorem, gratias aget postmodum, cum senserit sanitatem.
Saepe in Re publica salus seucritate quaeritur, quae in militia certe necessaria est. Insignis dux (teste Tacito lib. 13.) severitate exercitum continuit. Annotatusque miles, qui fascem lignorum gestabat, ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis deciderent. Ipse cultu levi, capite intecto in agmine, in laboribus, frequens adesse: laudem strenuis, solatium invalidis, exemplum omnibus ostendere. Dehinc quia duritiam caeli, militiaeque multi abnuebant, deserebantque: remedium severitate quaesitum est. Nec enim ut in aliis exercitibus, primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui signa reliquerat, statim capite poenas luebat. Idque usu salubre, et misericordia melius apparuit. Quippe pauciores illa castra deservere, quam ea in quibus ignoscebatur.
§. 17. Idem in regno saepe usu venit. Sed ut lentitudine solvi disciplina non debet, ita asperitas omnino abesse debet. Quam dira, et improba Pisonis argumentatio, iniustissimo furori iustitiam praetendentis? Seneca lib. 1. de ira, cap. 16. Cn. Piso, fuit memoria nostra vir, a multis vitiis integer, sed pravus, et cui placebat pro constantia rigor. Is cum iratus duci iussisset eum, qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interfecisset, quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum, non dedit, damnatus extra vallum ductus, et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito, qui occisus videbatur. Tunc centurio supplicio praepositus, condere gladium spiculatorem iubet: damnatum ad Pisonem reducit, redditurus Pisoni innocentiam; nam militem fortuna reddiderat. Ingenti concursu deducuntur, complexi alter alterum, cum magno gaudio castrorum commilitones. Conscendit tribunal furens Piso, ac iubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat, et eum qui non perierat. Quid hoc indignius? quia unus innocens apparuerat, duo peribant. Piso adiecit et tertium, nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat, duci iussit. Constituti sunt in eodem illo loco perituri tres, ob unius innocentiam. O quam sollers est iracundia, ad fingendas causas furoris! Te, inquit duci iubeo, quia damnatus es: te quia causa damnationis commilitoni fuisti, te quia iussus occidere, imperatori non paruisti. Excogitavit quemadmodum tria crimina faceret, quia nullum invenerat.
Haec ira omnia perdit, meritoque iris imputat excidia sua orbis, quae per vices passim grassantut, et aliquo semper in loco vastitiem faciunt. Idem Seneca, quem idcirco hoc loco saepius produco, quia inter omnes Ethnicos de ira efficacissime scripsit, lib. 1. cap. 2. Iam vero, si effectus eius damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis caedes ac venena, et reorum mutuas sordes, et urbium clades, et totarum exitia gentium, et principum sub civili hasta capita, venalia, et subiectas tectis faces, nec inter moenia coercitos ignes, sed ingentia spatia regionum hostili flamma relucentia. Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabilia: has ira deiecit. Aspice solitudines per multa milia sine habitatione desertas, has ira exhausit. Aspice tot memoriae proditos duces, mali exempla fati, alium ira in cubili suo confodit; alium inter sacra mensae ira percussit; alium inter leges celebrisque spectaculum fori lancinavit; alium filii patricidio dare sanguinem iussit; alium servili manu regalem aperire iugulum; alium in cruces membra dividere. Et adhuc singulorum supplicia
narro: quid si tibi libuerit, relictis in quos ira viritim exarsit, aspicere caesas gladio contiones, et plebem immisso milite contrucidatam, et in perniciem promiscuam totos populos capitis damna passos, tamquam aut curam nostram deserentibus, aut auctoritatem contemnentibus.
§. 18. De ira moderanda dixi, atque ad alia abiturus: Moneo, sed quod olim alii: Nempe. Maximum remedium est irae, mora. Nec ab illa pete initio, ut ignoscat, sed ut iudicet. Desinet, si exspectet: nec universam illam tentaveris tollere, graves habet impetus primos. Tota vincitur, dum partibus carpitur. Athenodorus iam senior, (puto esse, qui fuit praeceptor Dionysii Areopagitae) cum missionem ab Augusto impetrasset, inter valedicendum extremum hoc mandatum Imperatorireliquit. Cum iratus fueris, nihil dixeris, aut feceris, priusquam apud te graecarum litterarum viginti quatuor nomina recensueris. Quo dicto delectatus Augustus, apprehensa cius dextera: adhuc te praesente mihi opus est, inquit, totoque anno eum apud se detinuit. Quod si me paulisper audies, o [Orig: ô] princeps, cum iratus fueris; nihil ages, nihil dices; nisi orationem Dominicam prius corde dixeris; aut si nimium hoc est: Haec saltem verba decurres: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. At si ad orationem ira detortus animus dirigi non potest. Aliquam dumtaxat sententiam recites. Videlicet Matth. 6. 14. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis delicta vestra. Vel cap. 5. 22. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo racha: reus erit Concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis
Vel Iob. 28. Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium, immittit inimicitiam.
Vel Proverbior. 15. 1. Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.
Vel Iob. 36. 18. Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas.
Vel Eccles. 11. 10. Aufer iram a corde tuo.
Vel Ephes. 4. 31. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a nobis, cum omni malitia.
Quod si nec facra admittit, aliquem ex Ethnicis consiliarium sumat. Et dicat:
Qui non moderabitur irae
Infectum volet esse, dolor, quod suaserit, et mens;
Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Irafuror brevis est, animum rege, qui nisi paret,
Imperat. Hunc frenis, hunc tu compesce catena
Iratus post factum errorem intellegit.
Si irasceris, furis.
Nulli irato crede, netuo quidem aninio,
Boni viri cito moritur iracundia:
§. 1. MANSUETUDO et clementia geminar virtutes, pari fere semper gradu incedunt, atque in unum actionum humanarum effectum conspirant. Mansuetudo irae secundum rectam rationem est moderatrix. Clementia vero poenarum. Utramque similitudine quadam ad temperantiam D. Thomas refert 2. 2. q. 157. a. 3. Nam quemadmodum temperantia voluptates intra gyrum rationis coercet, nec metas honestatis egredi patitur. Ita mansuetudo ferocissimam beluam, iram vinclis et carcere clausam mitigat, cicuremque reddit, ut non modo non noceat, sed intra licitum sese etiam praescriptumque iustitlae contineat. Ita Clementia est, non quae per vim et iniustitiam non saevit, sed quae mitiores poenas, quam iurisrigor, infligit, Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi. Vel lenitas superioris ad inferiorem in constituendis poenis. Vel est inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda. Vel, est virtus aliquid ex merita ac debita poena remittens. Hae definitiones Senecae sunt, lib. 2. cap. 3. de Clement. Clarior, et quae obiectiones tollat Lipsiana, lib. 2. cap. 12. Clementia est virtus animum a poena, aut vindicta ad lenitatem cum iudicio inclinans.
§. 2. Cum vero potissimae sint virtutes, thronumque regni corroborent ut Proverb. 20. 28. dicitur; lis tamen utrique de statu ab hominibus disputare magis, quam vivere docentibus intenditur. Mansuetudo, inquiunt, diminuit iram, clementia poenas, at virtus in medio consistit. Hae vero minus praestant debuo, citra rectum ergo consistunt, et illos sines quos virtutis normasixit. Verum tenenda est non modo sacrarum litterarum doctrina, sed philosophorum etiam moderatiorum, et politicorum insignes esse virtutes mansuetudinem, et Clementiam, atque adeo honorabiles, ut ceterae interdum illis deferant. Mansuetudo diminuit iram, quia cum appetitus ultionis sit omnibus innatus, et vindictam sumere dulce sit irato, cum nemo iniurias sibi illatas sacile parvas arbitretur, magna in lucta nobilissima virtus versatur. Clementia vero poenas remittit, quam secundum legem communem, iustitia legalis exigit, nec tamen iniusta est, sed benigna. Nam secundum rectam rationem remittit poenam debitam, aut poenae partem. Idque propter quasdam particulares circumstantias, quarum consideratio facit, ut recta sit a severitate puniendi discessio. Itaque non est contraria seneritati Clementia, neque iustitiae. Nulla enim virtus, alteri virtuti repugnat. Severitas secundum rectam rationem poenas exigit, quando, a quo, et quantae sunt exigendae. Clementia eadem, ratione duce, loco tempore remittit. Sic [Gap desc: Greek words] , quae rigidae legis, verba benigne, et secundum legislatoris mentem interpretatur, et secundum eum iudicat, iustitiam non convellit, sed summum ius, quod summa saepe est iniuria, ad aequitatem, immo si verum fateri volumus, ad iustitiam reducit. At si iustitia (aiunt) postulat poenam, non potest eam remittere clementia, nisi opprimat iustitiam. Immo vero lex communis poenam postulat, datque exigendae eius potestatem. Non tamen vetat ob certas causas, misereri, ignoscere, mitigare. Neque ullus legislator, suarum legum adeo tenax est, aut esse debet, ut non aliquando locum precibus, et humanitati relinquat. Clementiae opponitur crudelitas, quae est atrocitas animi in exigendis poenis. Seneca l. 2. de ira. c. 4. Quid ergo opponitur clementiae? Crudelitas, quae nihil aliud est, quam atrocitas animi in exigendis poenis. Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt: tamquam, qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt. Nec interficere contenti, saeviunt, ut Sinis ille et Procrustes, et Piratae, qui captos verberant, et in ignem vivos imponunt
Haec crudelitas quidem: sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen) extra definitionem nostram cadit: quae definitio continebat in exigendis poenis intemperantiam animi. Possumus dicere, non esse hanc crudelitatem, sed seritatem, cui voluptati saevitiae est: possumus insaniam vocare, nam varia sunt genera eius, et nullum certius, quam quod in caedes hominum, et laniationes pervenit. Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent.
Crudelitas itaque poenas exasperat. Interdum sine causa saevit, sola delectatione alieni doloris, qua re iustitiam, caritatem, misericordiam, clementiam, omne ius divinum, humanumque multi violant. Nec homines, sed saevae bestiae sunt, quae plus mordent, quam esuriunt.
§. 3. Tria vero hoc capite tractabo. Primo ostendam plerisque in regum pro mansuetudine iram, pro clementia crudelitatem esse dominatam. Secundo quam necessaria sit Rei pub. clementia, quam noxia crudelitas sit, docebo. Tertio. Quis sit clementiae modus, ne disciplinae, et legum vigoreneruetur, explicabo.
§. 4. Inter cetera gentium vitia Apostolus Paulus Romanor. 1. 31. recenset; Esse [Gap desc: Greek words] , immisericordes, homicidas, ac proinde crudeles. Accendit illa vitia Stoica [Gap desc: Greek words] , cum misereri, ignoscere negarent esse sapientis. Sed errat cum Stoicis Seneca. Misericordia est enim dolor voluntatis, aut displicentia, de aliena miseria secundum rectam rationem concepta, neque opus est passione aut aegrimonia, quae se in lamentationem et planctum effundant. Illa autem appetitus inferioris, seu condolentia, seu commotio, non modo vitium non est, si recta ratione gubernetur, sed verae etiam misericordiae, quae in voluntate residet, et virtus est, servit; audiendus autem Apostolus: Flete cum flentibus. Motus antem ille animi servit rationi, quando ita praebetur misericordia, ut conservetur iustitia, sive cum indigenti tribuitur, sive cum ignoscitur paenitenti. Ad misericordiam tamen, ille motus appetentis potentiae necessarius non est, potest enim voluntas sola ratione adiuta misereri. Itaque clare Stoicos refutat Augustinus, lib. 1. de moribus Ecclesiae, capit. 27. Quare illa omnia, quibus huiuscemodi malis incommodisve resistitur, qui officiose, atque humaniter praebent, misericordes vocantur, etiamsi sapientes usque adeo sint ut iam nullo animi dolore turbentur: nam quis ignoret, ex eo appellatam esse misericordiam, quod miserum cor faciat condolenttis alieno malo? et quis non concedat ab omni miseria liberum esse debere sapientem, cum subvenit inopi, cum esurienti cibum praestat, potumque sitienti, cum vestit nudum, cum peregrinum tectorecipit, cum oppressum liberat, cum denique humanitatem suam, usque ad sepulturam porrigit mortuorum. Etiamsi id faciat mente tranquilla, nullis aculeis doloris instinctus, sed adductus officio bonitatis, misericors tamen vocandus est. Huic enim nihil obest nomen cum absit miseria. Stulti vero, cum misericordiam quasi vitium devitant, quia officio satis moveri nequeunt, si nec perturbatione commoventur congelascunt potius rigore inhumanitatis, quam rationis tranquillitate serenantur. Itaque multo prudentius Deus etiam ipse misericros dicitur: qui quemadmodum dicatur, restat intlleigere ii, qui sese idoneos religione studioque praestiterint, ne cum verbis doctorum inepte utimur, indoctorum animas prius durescere vitando misericordiam, quam appetendo benignitatem mitescere faciamus; atque ut misericordia iubet, ista nos ab homine pellere incommoda sic innocentia prohibet inferre.
Omnino igitur malo misericordiam, quae etiam miserum, maestumque cor faciat, quae cum aliquis scandalizatur, urat; quae cum Davide exclamet; Absolon fili mi, fili mi Absolon, quae cum Christo elevet oculos super Ierusalem, et flcat, quam duram illam philosophiam, quae ad omnem inhumanitatem obdurat animos, et crudelitatem accendit.
§. 5. Omnia igitur imperia priscarum gentium, ut in alia vitia, ita in summam prolapsa sunt crudelitatem. Proprieque [Gap desc: Greek words] , beluinus, ille affectus dicitur, quem libr. 7. capit. 1. Nicom. describit Aristoteles. Itaque si (ut aiunt) propter excellentiam, praestantiamque virtutis, Dii ex hominibus efficiuntur, talis erit profecto is animi habitus, qui habitui illi ferino opponitur. Nam ut ferae neque vitium, neque virtus est, sic neque Dii: sed hic quidem habitus virtute praestabilius et honoratius quiddam est: ille autem aliud quoddam a vitio genus est. Verum quoniam raro admodum evenit, ut vir divinus exsistat (quemadmodum Pavones eum solent divinum appellare et salutare, quem magnopere admirantur: O virum divinum, inquiunt:) sic inter homines raro aliquis reperitur belluarum similis natura: Sed si quis, is maxime apud barbaros exoritur. Nonnullas autem huiusmodi immanitates, morbi et membrorum debilitationes pariunt. Atque eos homines, qui vitio ceteris antecellunt, turpi atque infami nomine feros, et immanes appellamus. Sed de hac quidem animi affectione nobis erit aliquid posterius dicendum.
Et capit. 6. Sed quoniam aliqua sunt iucunda natura, eorumque alia simpliciter et absolute, alia diversis animantium atque hominum generibus iucunda sunt: alia non sunt iucunda natura, sed partim propter debilitationes corporum, partim propter consuetudinem, partim propter vitiosas naturas fiunt iucunda: licet enim in his singulis, consimiles habitus animadvertere. Voco autem immanes, et ferinos habitus, qualis erat eius mulieris, quam dicunt gravidis mulieribus apertis ac perfect is, pueros devorare solitam: aut qualibus rebus efferatos quosdam circa Pontum populos delectari ferunt, alios scilicet crudis, alios humanis carnibus: alios liberos inter se mutuos, in epulas dare: aut quale est id quod vulgo de Phalaride dicitur. Ferini igitur sunt hi habitur. Alii autem propter morbos, et furores nonnullis innascuntur, qualis ille fuit, qui matrem immolavit, et comedit, et qui conserui iecur. Alii morbosi sunt, qui ex consuetudine proficiscuntur, ut pilorum evulsiones et unguium corrosiones, carbonum quoque et terrae: praeterea venereorum usus cum masculis. Namque hae cupiditates aliis naturates sunt, aliis ex consuetudine nascuntur, ut qui a pueris consueverunt. Atque eorum quidem, quibus natura causam praebet, incontinentem quemquam nemo dixerit: quemadmodum neque mulieres, quod in complexu venereo non agant, sed patiantur. Eademque ratione neque eos, qui ex consuetudine, vitium morbo simile contraxerunt. His igitur singulis animi malis tentati, extra vitii terminos, ac fines egredi est: quemadmodum et feritate, ad belluarum naturam proxime accedere His autem tentatum, atque affectum, superiorem esse, aut inferiorem, non simplex continentia, aut incontinentia est, sed ex similitudine: quemadmodum et eum, qui in ira hoc modo affectus est, ut vincatur, huius perturbationis
incontinentem autem dicere non debemus. Omnis enim modum superans vitiositas, et amentia, et timiditas, et intemperantia, et saenitia, vel ferina est, vel morbosa.
Cetera recte Aristoteles, illud omnino male, quod paucos, et non nisi inter barbaros: [Gap desc: Greek words] , beluinos, et immanes agnoscit. Contrarium mihi ostendendum est, ut vel hac ex parte appareat, quid pietas Christiana mundo contulerit.
§. 6. Antiquissimum humani generis vitium est, in sui generis consortes saevire. Caino, vivente fratre, mundus angustus videbatur. Gigantes ante diluvium, avari, crudeles, libidinosi fuere, vix restaurato orbe, Nemrodus tyranni dem occupat, et Abrahamo viluo, iam Noe, Semo, aliisque lugentibus, longinqua bella reges adomant, Genes. 13. Consuetudinem vero libidinandi, et saeviendi, multis locis fuisse Moses ostendit, dum scribit Abrahamum ab Sara petiisse, ut sororem se diceret, ne forte ipsa raperetur, et occiso marito, vacuus thalamus, raptori tribueretur. Minus adulterio malum homicidium putabant. Tam vilis erat homini, vacuo adhuc orbe, hominum sanguis. Nec mitior Pharao in Iudaeorum infantes; nec bellis antiquissimis Emaeorum, Chorraeorum, Zomsommorum, Cappadocum, cum integrae gentes delerentur, summa crudelitas abfuit. Quid in Palaestina? nonne septuaginta reges, amputatis manuum, pedumque summitatibus sub mensa Adonibezec [(reading uncertain: print faded)] micas colligebant? Sed eorum, quae valde antiqua sunt, crudelitates pleraeque latent; quia defuerunt, qui eas posteris traderent. Quatuor Monarchiarum nobilissimarum crudelitatem spectemus, in illis enim furere genus humanum inveniemus. Prima est, seu Assyria, seu Chaldaea, iungi enim solent. Chaldaeos describit nobis Habacuc. capit. 1. 6. Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Horribilis et terribilis est: ex semet ipsa iudicium, et onus eius egredietur. Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis, et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam captivitate. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem, et capiet eam.
Et Isa. 14. 5. Contrivit baculum imyiorum, virgam dominantium, caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subicientem in furore gentes, persequentem crudelitter. Et versic. 12. Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? Et versic. 17. Numquid iste est vir, qui conturbavit terram? Qui concussit regna? Qui posuit orbem DESERTUM? et urbes eius destruxit? Vinctis eius non aperuit carcerem? Et 20. Tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti, non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate filios eius occisioni. Daniel etiam ait, eum occidisse quos volebat.
Gravis ergo erat regni istius, et tyrannica administratio. Daniel. capit. 7. 4. Leaenae comparat. Prima quasi Leaena, et alas habebat quasi aquilae. Hieronym. [Gap desc: Greek words] leaenam dictam ait, ob luxuriam, et crudelitatem, foemella enim saevior est mare. Aiunt enim hi, qui de bestiarum scripsere naturis, Leaenas esse ferociores, maxime si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum. Crudelitas autem mulierositasque perpetuo connexa sunt. Quin et Leaena est alis aquilinis velox, ut eam etiam Abacuc describit. Leonis saevior est fames, quia numquam redit ad praedae reliquias, sed calido sanguini semper imminet. Aquilarum etiam celebrata est tyrannis; nam unum par latum praedandi territorium requirere, ait Olaus libr. 19. capit. 7. Narrat deinde quantum ex duobus pullis, quos Boreales agricolae nauseare cogunt, lucrifaciant, dum solliciti parentes, omne venationis genus nidis inferunt. Itaque Chaldaica monarchia est [Gap desc: Greek words] , et fabulam de Grypaquila ex Daniele, et fama illa ortam arbitror. Sic extremam calamitatem Moabitis infert Aquila ilia apud Ierem. 48. 40. Ecce sicut aquila volabit, et extendet manus suas ad Moab. Et Thren. 4. 19. Velociores sunt persecutores nostri aquilis caeli, et super montes persecuti sunt nos. Haec igitur crudelitas Chaldaeorum, et Assyriorum fuit.
§. 7. At multo maior fuit Medorum et Persarum Daniel de altera Monarchia sic loquitur, cap. 7. v. 5. Et ecce alia bestia similis urso, in parte stetit, et tres ordines erant in ordine eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge comede carnes plurimas. Bestia foedae, et ignobilis saevitiae est ursa.
----- Rabido nec perditus ore
Fumantis nasum vini tentaveris ursi,
Sit placidus licet, et lambat, digitosque, manusque,
Si dolor, et bilis, si iusta coegerit ira,
Ursus erit.
Animal est omnivorum, infidum. Feritate omne beluas superat, ut ait Philostratus. Sed urisorum rabidissimi sunt in Perside. Ursi Persici ultra omnem rabiem saeviunt, inquit Marcellinus. Hoc tres ordines dentium indicant. Hoc illa excitatio: Surge, comede carnes plurimas. Regna plurima devorarunt [Orig: devorârunt] , et inter illa primam feritatem experta est, et crudam famem Babylon, cuius qui miserrima exitia legit, opus agnoscet Medorum, et Persarum. Esa. 13. 17. Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerunt, nec aurum velint: sed sagittis parvulos interficient, et lactentibus uteri non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Ammianus libr. 30. Persarum nationem, ait, varietatem suppliciorum semper exercuisse crudam. Hinc vivorum excoriatio, idem libr. 33. Hinc cognatorum mortes apud Xenoph. libr. 3. [Gap desc: Greek words] . Hinc vivorum defossiones Herod. libr. 8. et 4. Vivicomburia, Ctesias in fragmentis. Heliodorus lib. 8. hist. AEthiop. Vide et Socratem libr. 1. cap. 22. Procop. li. 1. de bello Persico, testem summae, efferaeque immanitatis.
Cyrus ipse sanguinis avidus, in opprobrium crudelitatis, sanguine poenas luit, Darius contra septem optimates, quae egerit, tum alii, tum breviter narrat Valer. lib. 6. Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iureiurando obstrictus, ne quem ex coniuratione quae septem Magos cum eo oppresserat, aut veneno, aut ferro, aut ulla vi, aut inopia alimentorum necaret; crudeliorem mortis rationem excogitavit, qua onerosos sibi, non perrupto religionis vinculo tolleret. Septum enim altis parietibus locum cinere complevit, suppetitoque tigno prominente, benigne cibo et potione exceptos, in eo collocavit; e quo somno sopiti, in illam insidio sam congeriem decidebant.
Et de altero Ocho: Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Ocham sororem, atque eandem socrum, vivam capite
defodit; et patruum, cum centum amplius filiis, ac nepotibus vacua, area destitutum, iaculis confixit; nulla ininria lacessitus, sed quod in his, maximam apud Persas, probitatis, et fortitudinis laudem consistere videbat.
Inter cruda supplicia fuere [Orig: fuêre] [Gap desc: Greek words] quo mortuus est Mithridates apud Plutarchum in Artaxerxe, duravit illud dies septem et decem, devorato paene a vermibus corpore. Memnon, (libr. 2. [Gap desc: Greek words] . apud Xenoph.) [Gap desc: Greek words] , excruciatus est integro anno. Nec novum hoc est, medicum sororis sic regia femina excruciavit.
Quales vero in hostes? Iustinus libr. 10. Octingentos Alexandro occurrisse, narrat, truncata corporis parte, servitutem passos; tot simul mutilati in uno loco? Non dissimilia apud Curtium libr. 3. De iisdem Diodorus Siculus libr. 18. [Gap desc: Greek words] . Extremas partes mutilati omnes, hi quidem manus, illi pedes, alii aures, et nares. Acta Cambysis in AEgypto videantur, Herod. libr. 3. Calamitas Rhinocolurorum a Persarum rege fuit, teste Seneca libr. 3. de ira capit. 20. 1. Diodorus in Bibliothec. libr. 1. capit. 2. et Strabo lib. 16. regi AEthiopum tribuunt. Quomodo homines venarentur meminit Plutarchus libr. quae animalia sapientiora, modum exponit Herod. libr. 6. [Gap desc: Greek words] . Navalis Persarum exercitus cum circa Miletum hiemasset, altero anno, positas ad continentem insulas celeriter occupavit. Chium, et Lesbum, et Tenedum. Postquam vero unamquamque insularum barbari occuparunt, sagena homines capiunt. Hunc vero in modum, sagena capiunt, vir manu viri apprehensaex Boreali litore ad australe progressi, venantur homines, ceperunt autem in continente Ioanica...rres [(reading uncertain: ?)] , sed homines sagena non incluserunt, neque enim fieri poterat.
§. 8. Ne vero mitiora speres, ursi crudelitatem, Pardus ulciscitur. Regnum Graeciae, alia Barbarie saevitiam Persicam castigat. Sic enim Daniel capit. 7. 6. Posthaec aspiciebam et ecce alia quasi pardus, et alas habebat, quasi avis, quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. Quatuor alae, ut Leonem superet, quatuor capita, ut laceret ursum. Animal est velocissimum, saltibus feras ternis, quaternisque asse quitur. Pollux Pardalis corpus ait, esse [Gap desc: Greek words] . Humidum, flexile, assultibusque idoneum pugnax. Alexander, paucarum victoriarum cursu, ursum deiecit, postea ipse interiit, et principes qui cum ipso vixerunt cito sublati sunt, reliqui elanguerunt. Sed de feritate Pardi dicendum. Alexander eversis Thebis, oppressa Graecia, a caede fratrum et cognatorum, belli Persici initia auspicatus est. Hephaestioni gentem integram inferias misit. Ipse, quod magnae crudelitatis indicium est, vini supra omnes mortales appetentissimus fuit, ideoque et hac parte pardus, nam et Pardi vino dediti sunt, et per ebrietatem fere capiebantur, ut refert Oppianus. Ebrietatis autem est comes crudelitas, ut vere Seneca Episto. 83. Haec illum res hostem rei publicae, haec hostibus cius imparem reddidit, haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas, luxusque regales, ora, ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis, sitiret tamen sanguinem. Intolerabile erat quod ebrius faciebat, etiam si sobrius faceret: quanto intolerabilius, quod haec in ipsa ebrietate faciebat? Fere vinolentiam crudelitas sequitur, violatur enim exasperaturque sanitas mentis. Quemadmodum difficiles faciunt oculos diutini morbi, etiam ad minimam radii solis offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos. Nam cum saepe apud se non sint, consuetudine insaniae duratavitia, vino concepta, etiam sine illo valent.
Certe Alexandri ebrietas plures amicos perdidit, quam proelia, quae plurima iniit. Pardi autem peculiaris est malefica, et cruda dolositas; si enim insultum eius praeda sit frustrata, in venatorem vertitur, ideo qui eo in venatione utuntur, oves, agnos, aliaque ad manus semper habent, quibus furores quos maior fera evasit, placent. Nihil similius crudelitati Monarchiae Graecae, in se mutuo arma verterunt, primo commilitones Alexandri, deinde successores. Nusquam plura, atrocioraque quam in Seleucidis, Ptolomaeis, Macedonibus scelera, caedesque: perpetuae enim gentium in Graecia, AEgypto, Syria, Asiaque fuere [Orig: fuêre] carnificinae, et regiarum familiarum horrendi, et luctuosi exitus.
§. 9. Saeviente tertia bestia in eius exitium quarta crescit, nempe Romanum imperium, quod ita describit Daniel: Posthaec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens, atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans.
Primo, terribilem vocat, quod proprie immanitatis est, neque enim animalia quantumvis vasta, sed crudelia, et sanguinaria timentur. Hebraeus nominat [Gap desc: Greek words] dechila, quod de magno terrore dicitur; ita enim [Gap desc: Greek words] dechalan. Chaldaeis daemones, quod valde timeantur, dicti sunt. Secundo, mirabilis est, septuaginta [Gap desc: Greek words] nominant, quod terrore attonitos reddat. Tertio, fortis, aerario, urbibus. Quarto, Dentes ferrei, imperatores fortes, exercitus, classes. Quinto, comedens et comminuens hostium vires, provinciarum spolia, neque enim unum regem ditare satis erat, tot patricii, tot proconsules, praesidesque implendi erant, miseris provinciis, accipiendae novae Coloniae, cedundum agro. Ipsa Roma quanta erat? Lipsius libr. 1. capit. 2. et 3. de magnitudi. Romana, Augusti tempore plures erant, quam 320000. tenuiorum civium, qui ex publico, hoc est provinciarum sudore, ac sanguine vivebant. Nec illi dumtaxat, sed eadem ex praeda divites, equites, senatores luxuriabantur. His uxores, liberos, servulos adiunge, gentem integram conficies. Magnos servorum exercitus trahere moris erat, Crassus 500. fabros in familia alebat, alii plures. Ingens fuit Romae mancipiorum numerus, cum aliquando in senatu ageretur; ut alia veste servi uterentur, alia liberi; intellectum est, quam periculosum foret,
si liberos servi numerare coepissent, ut docet Seneca; Idem ad Helviam, maiorem exterorum turbam, quam civium Romae esse indicat: Aulae Caesarum ad 100000. continebant. Nunc largitiones, ludos, epulas publicas, ceteras insanias perpende, intelleges bestiam tam voracem sine multorum animalium sanguine esse non potuisse.
Haec ergo crudelia, sed insignem, ceterisque monarchiis non tam furiose usurpatam immanitatem Spiritus-sanctus indicat illis verbis. Et reliqua pedibus conculcans. Ferox et sanguinaria bestia, cui parum est infirmiorum mortibus pasci, saginari, et distendi; nisi per saevitiam superbissimumque contemptum, pereuntibus insultet. Duo vero sunt quae gravia fuerunt toti orbi. Primum ludi Romanorum Circenses, Scenici, alii. Apparatus erant innugas immensi. In Agamemnone sexcenti muli: Theatrum in unum diem a Nerone auro opertum. Caesar in funere patris instrumentum scenae fecit argenteum, et necdum tum Caesar erat, necdum Gallias, necdum urbem spoliarat. Plinii tempore passim Coloniis, et municipiis erant scenae argenteae. De Heliogabalo supra dixi, qui navales Circenses in Euripis vino plenis exhibuit, quos longos et latos esse oportuit, ut naves decurrerent, vix unius anni vinum tanto furori satis fuisse arbitror. Adde non modo apparatum, et pleno fluitantia vela theatro, sed missilia quoque, nempe Arabes nimbis maduisse Romae suis. Tiraquill. in Octavio. Sparsa et populo missilia omnium rerum, per omnes dies singula cottidie milia avium, cuiusque generis multiplex penus, tessera frumentariae, vestis aurum, argentum, gemma, margaritae, tabulae pictae, iumenta, atque etiam mansueta ferae, novissime naves, insulae, agri.
Sed caput crudelitatis erat in amphitheatro; ubi ad solam spectantium voluptatem homines interibant. Consulat doctissimi Iusti Saturnalia, cui res ea curae est. In singulos annos arena ducenta, aut potius trecenta milia hominum, in crudelissimas voluptates absumpsit. Caesar venationes edidit per quinque dies, novissime pugna quingentis peditibus, viginti elephantis, triginta equitibus utrimque commissis. Tranquill. in Iulio, capit. 39. Idem ille, navali proelio biremes, triremes, quadriremes magno pugnatorum numero produxit. Tranquillus de Augusto capit. 43. et Claudio capit. 21. qui utrimque duodecim triremes commisit, una pars Sicula; altera, Rhodia classis dicebatur. Erat haec unius diei voluptas, cui multa milia impendebantur. Adrianus per tres dies, Gordianus per integrum annum aliquot milia consumpsit. Titus gladiatores, venatus, naumachias per centum dies. Traianus per dies centum viginti tres insumpsit decem milia. Haec Romae, haec Caesarum; sed plura erant spectacula; consules, praetores, aediles, sacerdotes munera edebant. Imperatores ingentes sumptus faciebant: Adrianus in adoptione Commodi. Perdidimus, inquit, quater millies HS. hoc est decem milliones, vere perdidisti in nugas, vere crudelissime perdidisti in hominum miserorum mortes, et in miseriores mortibus voluptates. Magistratus Romae, et in provinciis eadem faciebant: Augustus suo nomine vicies quater, aliorum absentium, vel qui non possent vicies ter ludos dedit. Herodes in ipsa terra sancta singulis fere oppidis theatra constituit, et paria septingenta simul commisit. Erat et in funeribus ea consuetudo: Nam heredes ni sic fecissent gladiatorum dare centum damnatos paria legimus. Ipsa convivia, ipsae epulae sanguine crudeli aspergebantur. Omnia magnatum funera gladiatoriis inferiis funestiora facta sunt, omnes nuptiae, conviviaque nobilium crudelitate barbarica tetra erant.
§. 10. Nec minore sanguine apparatus ipse constabat. Pompeius, alii Leones supra quadringentos, Gordianus una die centum feras Lybicas, ursos uno die mille decit. Augusto muneratio confecta tria milia, et quingentas feras unis ludis, lapis Ancyranus immanis crudelitatis testis confitetur. Vopiscus in Probo: eum mille struthiones, mille cervos, mille apros dedisse, et ne paucorum putes; Statilius Taurus ad venationes lapideum in campo theatrum aedificavit. Sed illo contempto novas crudelitatis species invenit Severus, ne umquam satiari posset, nam e nave solutili quadringentos uno momento leones emisit. Carmus mare, et monstra natantia induxit. Piget cetera referre quae in Nerone, in aliis historiae fid les tradunt. Hanc bestiam omnium bestiarum domitricem consideremus. Primo tot inter se gladiatores in amphitheatro, in faneribus, in conviviis, per omnes provincias committuntur. Deinde bestiis obiciuntur; quot enim homunciones quadringentis leonibus pares esse poterant? Sed non hic sistit crudelitas, maior est in venatione ferarum; vide integras provincias in Africa, in Asia, in Mesopotamia in venatione beluarum cum vitae periculo occupari, sine vulneribus vix unus leo capitur, hic quadringenti sunt una die perituri, quanto labore opus est, ut capiantur. Quod si caperentur, ut silvae tutae essent mitibus animalibus, ut ne agros infestarent, periculi et laboris pretium videri posset. At nunc capiuntur, et vivi, ut capiantur cautio est, ut per terrarum, mariumque tractus Romam adducti, magnis sumptibus pasti hominem lacerent, quod est inhumanissimum, hominem beluae favere contra hominem. Deinde, ut hominem lacerent in hominis voluptatem, quod iam supra omnem saevitiae rabiem est, paucae enim beluae nisi cibi causa saeviunt, homo hominem, quia dolorem hominis, et varietatem delectationis, ex varietate supplicii quaerit, beluis obicit. Haec non unus, aut alter, sed totum imperium, immo paene totus orbis cultior facit, laudet, iuber, postulat. Superant haec omnia immanitatis crimina. Tantum impensum est in leones, tigres, ursos, hon inum voratores, quantum in integros exercitus. Publica erant et alia, crudaque; monstrosos partus sine fraude necare, debiles ac mancos exponere. Servitia reicula ad ludum, ad bestias, ad metalla vendere. Saevum ius dominorum in mancipia exercere.
§. 11. Post publicam illam totius populi crudelitatem, parum est, quod de singulorum immanitate, et saevitia dici potest. De Augusto constat, eum iam lassa saevitie ferrum posuisse. Tiberius aliud non fecit, quam ut carnificinam exhiberet. De Caligula Dio ita loquitur: Cum autem Caius sanguine expleri non posset, curabat ut quam plurimi inter se dimicarent, eosque nonnumquam binos, interdum confertos etiam, tamquam in acie congredi iubebat, ita ut sex et viginti Equites uno die caesi sint. Tanta enim fuit eius crudelitas, ut cum defecissent damnati ad bestias, nonnullos ex ea
turba quae in tabulis consederat, corripi iusserit et bestiis obici, iisque quo minus loqui possent, aut quemquam accusare, linguas praecidi mandarit. Et Dione gravior Seneca libr. 3. de ira capit. 19. Modo C. Caesar Sextum Papinium cui pater erat consularis, Bassum quaestorem suum, Procuratoris sui filium, alios senatores et equites Romanos uno die flagellis cecidit, torsit, non quaestionis, sed animi causa. Deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingens crudelitas sine dilatione poscebat, ut in Xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat inambulans, quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret, quid instabat? quod periculum aut privatum aut publicum una nox minabatur? quantulum fuit lucem exspectare? denique ne senatores populi Romani sole atus occideret. Quam superbae fuerit crudelitatis ad rem pertinet scire: quamquam aberrare alio possumus videri, et in devium exire. Sed hoc ipsum erit pars irae super solita saevientis. Ceciderat flagellis senatores: ipse effecit, ut dici posset, solet fieri: torserat per omnia quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, tabularibus, aculeo, igne, vultu suo. Ex hoc loco respondebitur magnam rempu. Si tres senatores, quasi nequam mancipia, inter verbera et flammas divisit, homo qui de toto senatu trucidando cogitabat qui optabat, ut populus Romanus unam cervicem haberet, ut scelera sua tot locis ac temporibus diducta, in unum ictum, et in unum diem cogeret.
Saevior Claudius non inspectis elogiis. Nero quoque inter mollissima regni principia Britannico venenum parat, lenti sceleris impatiens. Tac. lib. 13. postea in matrem, magistrum, Apostolos, in omnes ex aequo saevus est. Severus Antoninus per medicos mortem patri machinatur, sed parum obsequentes mortuo parente, omnes trucidat, cum amicis paternis, ne uno quidem relicto. Sic ante Severus pater, omnes Nigri amicos trucidarat.
Quale portentum unde ista prodierunt? Gallienus Veriano: Non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors belli interimere potuisset. Perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque impuberes sine reprehensione nostra occidi possent. Occidendus est quicumque male contrame dixit, contra Valeriani filium, contra tot principum patrem et fratrem. Ingenuus factus est Imperator. Lacera, occide, concide: animum meum intellegere potes, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi. Ita Treb. in 30. tyrannis. Maximinus praeter exercitam in Christianos crudelitatem ex praefecto tironum proclamatus imperator, in ipso exordio quatuor milia ex amicis Alexandri trucidavit. Describit eius crudelitatem Iul. Capitolinus: Sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busiridem, alii Scironem, nonnulli Phalarim, multi Typhonem, vel Gygem vocarent. Senatus cum tantum timuit, ut vota in templis publice, privatimque, mulieres etiam cum suis liberis sacerent, ne ille umquam urbem Romam videret. Audiebat enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios sustibus elisos, atque omnia haec sine delectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, quod non convenit principi, qui velit diligi. Erat enim ei persuasum, nisi crudelitate imperium non teneri.
Et Capitolino consentit Trebell. Poll. Fuit tamen nimiacrudelitatis in milites, nam et terna milia, et quaterna militum singulis diebus occidit.
Macrinus gravis scelerum ultor, et iustus, nisi ipse sceleratissimus fuisset. Milites in cruces egit, bobus inclusit ob scortationem, tribunum ob permissas deseri vigilias occidit, Mezentii supplicia repraesentavit.
Aurelianus Romam veniens, seditionem tanto cruore ultus est, ut funeribus paene repleverit civitatem.
§. 12. Nunc oculos mentemque ad Rem publicam nostram flectamus, cui ante omnia clementia, poenarumque raritas, et parcitas convenit. Omnino principem decet esse clementem. Vitam tibi, fortunasque homines crediderunt, decet non fallere fidem tam multis fidelibus. Dictum est ab antiquo sapiente: Alieno sanguini parcas, ut tuo; Tibi dictum existima, o [Orig: ô] princeps, alieno sanguini parce, ut Christi, si enim conservi tui sunt, et membra Christi, non potest esse sanguis membrorum alienus a Christo. Decet omnes qui servandis hominibus constituti sunt, in omnes esse benevolos, et in quos possunt beneficia conferre. Etiam ille qui nullius culpae sibi conscius est, nihil pulchrius esse sibi ducat, quam multarum rerum veniam dare, nullius petere. Qui vero et ipse habet, quod debeat ignosci, sine summo opprobrio, non potest in alios esse crudelis.
Imitare hac quidem in re Deum, qui in omnes beneficus est. Videmus (inquit S. Cyprianus de bono patientiae) inseparabili aequalitate patientiae, nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare ventos, fontes flu re; grandescere copias messium, fructus mitescere vinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. Et cum crebris, immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem suam temperat, et praestitutum semel retributionis diem patienter exspectat. Cumque habeat in potestate vindictam, manult diu tenere patientiam; sustinens scilicet clementer et differens, ut si fieri potest, multum malitia protracta aliquando mutetur, et homo in errorum ac scelerum contag one volutatus, vel sero ad Dominum convertatur ipso monente, et dicente: Nolo mortem morientis, tantum ut revertatur, et vivat.
§. 13. Sic homo, in hominum adiutorium natus est, et praeter naturam etiam, principis officium hoc ipsum requirit. Eadem mente Seneca de Clement. libr. 1. capit. 5. Magnam fortunam, magnus animus decet: qui nisi se ad illam extulit, et altior stetit, illam quoque infraterram deducit. Magni autem animi est proprium, placidum esse, tranquillumque, et inurias atque offensiones superne despicere. Muliebre est, furere in ira: ferarum vero, nec generosarum quidem praemordere, et urgere proiectos. Elephantes leonesque transeunt, quae impulerunt: ignobilis bestiae pertinacia est. Non decet regem saeva, et inexorabilis ira: non multum enim suprae eum eminet, cui se irascendo exaequat: at si dat vitam, si dat dignitatem, periclitantibus et meritis amittere, facit quod nulli nisi rerum potienti licet. Vitae enim etiam superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur. Servare, proprium est excellentis fortunae: quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contingit idem posse quod diis, quorum beneficio in lucem edimur, tam boni quam mali.
§. 14. Christiani principes, ut diem resurrectionis, aliaque festa sanctissimae religionis relaxatione vindictorum celebrare solent, ut quamvis in squalore, et tenebris versentur, redemptionis tamen aliqua luce, et fructu laetentur, sic Constantinus magnus multa praesidia in
sanctis Ecclesiis esse voluit afflictis. Nec principes boni natalem cruentum amphitheatrali laniena agent; cur enim tot moriantur die qua tu natus es? Sed beneficentia amabilem, exspectatumque populis efficient, Constantinus propter Crispum natum, propter Helenae partum omnibus indulsit, praeter veneficos, homicidas, adulteros, hac mente si princeps fuerit, quanta vota futura pro filiorum eius incolumitate putabimus?
Tanto autem est in Re publica, magistratibusque clementia, quo latius patet, matetiamque habet maiorem Id quoque docet optimus clementiae, sed discipuli crudelissimi magister Seneca libr. 1. capit. 5. Parcendum itaque est etiam improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus, et si quando misso sanguine opus est, sustinendum est, ne ultra quam necesse sit incidas. Est ergo, ut dicebam, clementia omnibus quidem hominibus secundum naturam, maxime tamen decora imperatoribus: quanto plus habet apud illos quod servet, quantoque in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet privata crudelitas? Principum saevitia, bellum est. Cum autem virtutibus inter se sit concordia, nec ulla altera melior aut honestior sit: quadam tamen quibusdam personis aptior est. Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum infra quem nihil est. Quid enim maius, aut fortius, quam malam fortunam retundere. Haec tamen magnanimitas, in bonafortuna latiorem locum habet, meliusque in tribunali, quam in plano conspicitur. Clementia in quamcumque domum pervenerit, eam felicem tranquillamque praestabit: sed in regia quo rarior, eo mirabilior. Quid enim est mirabilius, quam eum cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi qui pereunt assentiuntur, quem nemo interrogaturus est, immo si vehementius excanduit, nec deprecaturus quidem, ipsum sibi manum inicere, et potestate sua in melius placidiusque uti? Sed rarum est, etsi enim uni aliquando parcitur, multis tamen milibus, morsiniusta infertur.
Heu quoties deflevit ista, mansueta Christianorum pietas? Cyprian. Epist. 2. Cerne tuitinera latronibus clausa, maria obsessa praedonibus, cruento horrore castrorum bella ubique dinisa: madet orbis mutuo sanguine, et homicidium cum admittunt singuli crimen est, virtus vocatur cum publice geritur: impunitatem sceleribus acquirit non innocentiae ratio, sed saevitiae magnitudo. Iam ad urbes ipsas oculos tuos atque ora convertas, celebritatem offendes, omni solitudine tristiorem. Paratur gladiatorius ludus, ut libidinem crudelium luminum sanguis oblectet. Impletur in sucum cibis fortioribus corpus, et aruinae toris membrorum moles robusta pinguescit, ut saginatus in poenam carius pereat. Homo occiditur in hominis voluptatem, et ut quis possit occidere peritia est, usus est, ars est: scelus non tantum geritur, sed et docetur: quid potest inhumanius, quid acerbius dici? Disciplina est, ut perimere quis possit: et gloria est, quod perimit. Quid illud orote, quale est, ubi seferis obiciunt, quos nemo damnavit? aetate integra, honesta satis forma, veste pretiosa, viventes iuvenes in ultroneum funus ornantur, malis suis miseri gloriantur: pugnant ad bestias, non crimine, sed furore spectaut filios suos Patres. Frater in cavea est, et soror praesto est.
Tertullianus vero libro de spectaculis haec persequitur, capit. 21. Et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro perosa et dissipata, et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oraculis desuper incumbat. Immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum. Et qui insigmori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atrocipetat rudem, et pileum praemium conferat. Illum vero confectum etiam amoris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si noluit.
Quam suorum principum, quam tyrannorum crudelitatem accusare possunt, qui sic vivunt? Cai vocem exhorrescitis, cum populo Romano unam cervicem optat. Omnes cives Caiani estis, nihil est vobis homine vilius, in cuius sanguine dumtaxat spectaculum quaeritur. Homo hominem non iratus, non timens, non sperans, nihil expetens, sed tantum spectaturus occidit. Nec uno ictu mors una defungitur, non gladio dolor decipitur, qui antequam sentiatur, peremit, sed laceratio, et visceratio, morientis palpitatio, delitiae sunt spectantium. Damnabant illa spectacula ipsi qui furebant. Seneca epistol. 95. Non prinatim solum, sed publice furimus. Homicidia compescimus, et singulas caedes: quid bella, et occisarum gentium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudel tas modum novit, et ista quam diu furt im, et a singulis fiunt, minus noxia, minusque monstrosa sunt: ex senatusco sultis plebisque scitis scelera exercentur, et publice iubentur, vetita privatim. Quaeclam commissa capite luerent, eadem quia paludati fecere, laudamus. Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguivine alterno, bella gerere, gerendaque liberis tradere: cum inter se etiam mutis ac feris pax sit. Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est, et tantum sibi virium sumpsit, quantum his, adversus quaeparabatur, accesserat. Expeditumerat, obiurgare indulgentes mero, et petentes delicatiorem cibum: non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a quo pallulum discesserat.
§. 15. Optime o Seneca, publice furitis, crudelitas enim illa publica erat, et non modo erat in amphitheatro, sed magistratibus aut lege, aut consuetudinibus, aut placendi studio demandata. Tiberium, Caium Neronem, Claudium, Domitianum, Severum, Commodum accusatis, in aliquos senatores equitesque metu, vel odio, vel animi causa saevos. Quid vero de se illi alienae crudelitatis accusatores statuent, qui tantum sanguinem innoxiorum suis voluptatibus indulserunt? Quid iustius est, quam illos sanguinariorum principum obici feritati, qui tot auctoratorum milia verso pollice mori iusserunt? Quid mirum, vigilante vindice Dei oculo, ita eos mori, ut sentiant se mori, qui saepe hoc atrox ingeminarunt; Repete. Non ignorarunt sanguinariam suam immanitatem caeca gentilitas, sed amavit. Itaque pleni omnes homicidio, exuti hominem, induti animum beluinum, non vulgariter feri, sed omnis feritatis victores, Nam belluae a suo genere abstinent, et raro plus mordent, quam edunt. Hi autem homicidio, non alterius generis caede et sine ullo suo compendio gaudebant. Itaque et tales non hostes modo, sed Imperatores suos experti sunt.
§. 16. Tibi vero, o [Orig: ô] Res publica, misericordiam, mansuetudinem, clementiam commendo, si quis hominum miseriis delectatur, eum miserum esse iube. Iubemur esse misericordes sicut pater noster caelestis misericors est: minatur Deus non
consecuturos misericordiam, qui proximo eam non praestiterint. Misericordia omnibus sacrificiis antefertur, haec proximo exhibenda docetur Psal. 1. 2. 5. 9. Proverb. 11. 17. et 14. 21. et 15. 27. et 24. 21. 31. et 19. 7. et 25. 21. 29. 7. Oseae 6. 11. Mich. 6. 8. Zach. 7. 9. Matth. 5. 7. et 19. 13. et 10. 33. et 25. 41. Galat. 6. 12. Itaque non modo firma voluntas succurrendi, et hominum miserias sublevandi, captivos redimendi, tenuiores locupletandi, est laudatissima, et ut Cicero ait, magni, et gravis viri, sed etiam mollissima illa animi teneritudo, qua alienis malis afficimur, si recta ratione gubernetur, insigne est instrumentum beneficentiae, et solatium humanis malis a misericordissimo Deo filiorum suorum pectoribus inclusum, nam et miseros ex condolentium affectibus consolationem capere videmus. Ideo
---- Mollissima corda
Humano generi dare se natura faretur,
Quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo iubet causam dicentis amici,
Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
Circumscriptorum, cuius manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.
Naturae imperio geminus cum sunus adultae
Virginis occurrit, vel terra clauditur infans
Et minor igne rogi, quis enim bonus, aut face dignus
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala: separat hoc nos
A grege multorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces.
Atque exercendis, capiendisque artibus apti
Sensum a caelesti demissum taximus arce.
Cuius egeut prona et ...ram [(reading uncertain: print faded)] spectantia mundi.
Principio inclusit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque; mutuus ut nos
Affectus petere auxilium, et praestare iuberet:
Dispersos trahere in populum migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas:
Aedificare domos, laribus coniungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino lumine somnos
Ut collata daret fiducia: protegere armis
Lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem:
Communi dare signa tuba, desendier iisdem
Turribus, atque una portarum clave teneri.
Sed iam serpentum maior concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera, quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
Exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam: saevis inter se convenit ursis
Ast homini forrum letale incude nefanda
Produxisse parum est, cum rostra et sarcula tantum
Assueti coquere, et marris ac vomere lassi
Nescierint primi gladios excudere fabri.
Causa inditae humanitatis est, quia nullum animal a natura est amantius sui generis, quam homo. Brutorum [Gap desc: Greek words] , et in prolem affectus adulto fetu exolescit, nec ullus cognationis respectus. Deinde quia hominum plerique venia indigent, debet suae naturae benignus esse homo. Seneca lib. 1. de clementia cap 6. hac ex Neronem ad clementiam hortatur. Peccavimus omnes: alii gravia, alii leviora, alii ex destinato, alii forte impulsi, aut aliena nequitia ablati: alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus, et innocentiam inviti ac renitetes perdidimus. Nec delinquimus tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus. Etiam si quis tam bene purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.
Hac causa Titus facile etiam gravia condonavit. Duos (inquit Tranq cap 9) patricii generis convictos in affectatione imperii, nihil amplius quam ut desisterent monuit, dicensprincipatum fato dari: si quid praeterea desiderarent, promittens se tributurum.
§. 17. Verum praecipuum est quod ad clementiam incitare omnes magnopere oportet, quod per eam amor, ex amore securitas nascitur. Ex crudelitate odium, et timor, ex odio insidiae, ex timore fuga, et cum sperat victoriam, seditiones, et bella nascuntur.
Quantum amoris conciliet elementia principum, et Rei publicae, universum genus humanum una voce clamat. Demonstrat hoc suo principi Senec. li. 1. de clement. cap. 3. Illius demum magnitudo stabilis, fundataque est, quem omnes tam supra se esse, quam pro se sciunt; cuius curam excubare, pro salute singulorum, atque universorum cottidie experiuntur; quo procedente, non tamquam malum aliquod, aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum, ac beneficum sidus certatim advolant, obicere se pro illo, mucronibus insidiantium paratissimi, et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam, iter ad salutem struendum sit. Somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti, circumfusique defendunt: incurrentibus periculis se opponunt, non hic est sine ratione populis, urbibusque consensus sic protegendi armandique reges, et se suaque iactandi quocumque desideraverit imperantis salus.
Et cap. 13. E contrario is cui curae sunt universa, quamquam alia magis, alia minus tuetur, nullam non Rei publicae partem, tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora; etiam si ex usu est animadvertere, ostendens quam invitus aspero remedio manus admoveat: in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est. Qui potentiam suam placide, ac salutariter exercet, approbare imperia sua civibus cupiens: felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicaverit, sermone affabilis, accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, et iniquis acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
§. 18. Est tamen potentior crudelitas ad odium, quam ad amorem clementia. Duos vetus Roma paene clementes vidit principes, Germanicum, quem Caesarem habere non metuit, et Titum, quem diu retinere non potuit, de Germanico clementissimo ita Tacit. ann. 2. Neque multo post exstinguitur ingenti luctu provinciae, et circumiacentium populorum. Indoluere exterae nationes, regesque: tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes, visuque, et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem, et gravitatem summae fortunae retineret, invidiam, et adrogantiam effugerat. Funus sine imaginibus, et pompa, per laudes, et memoriam virtutum eius celebre fuit. Et erant, qui formam, aettatem genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum, in quibus interiit, Magni Alexandri fatis adaequarent. Nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentes occidisse. Sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse: neque minus proeliatorem, etiam si temeritas abfuerit, praepeditusque sit, perculsas tot victoriis Germanias servitio premere: quod si solus arbiter rerum, si iure, et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae, quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
De Tito Suet. cap. 12. Excessit in eadem qua pater villa, idibus Septembris, post biennium, ac menses duos, diesque IX. quam successerat patri, altero, et quadragesimo aetatis anno. Quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctis, maerentibus publice cunctis, senatus priusquam edicto convocaretur, ad curiam cucurrit: obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit, laudesque, quantas congessit ne viluo quidem, inquam, atque praesenti.
His aliorum exitus comparabis; mirabilius est deTito, qui initio imperans, occulte crudelis fuerat, sed ut maius odium conciliaret; sic enim Suet. c. 6. Egitque aliquanto incivilius, et violentius. Siquidem suspectissimum quemque sibi, submissis qui per theatra et castra, quasi consensu ad poenam deposcerent, haud cunctanter oppressit. In his Aulum Cecinnam consularem virum, vocatum ad cenam, ac vixdum triclinio egressum, confodi iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius, praeparatae apud milites coniurationis, deprehendisset. Quibus rebus, sicut imposterum securitati satis cavit, ita ad praesens plurimum contraxit invidiae: ut non temere quis, tam adverso rumore, magisque invitis omnibus transierit ad principatum.
Verum id post correxit, et magnum sui desiderium reliquit. Non ita in morte Tiberii: Morte eius ita laetatus est populus, (ait Suet. cap. 75.) ut ad primum nuntium discurrentes, pars Tiberium in Tiberimtrahi clamitarent, pars terram matrem, deosque manes orarent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent, alii uncum, et Gemonias, cadaveri minarentur, exacerbati super memoriam pristinae crudelitatis, etiam recenti atrocitate.
De Neronis nece tantum gaudium exstitit publice, ut plebs pileata tota urbe discurreret. Suet. cap. 57. Vitellius vinctis pone terga manibus, laniata veste, foedum spectaculum ducebatur, multis increpantibus, nullo illacrymante, deformitas exitus, misericordiam abstulerat: inter magna rerum, verborumque ludibria, per totum viaesacrae spatium, reducta coma a capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subiecto, ut visendam praeberet faciem, neve submitteret, quibusdam stercore et coeno incessentibus, aliis incendiarium, et patinarium vociferantibus, parte vulgi corporis etiam vitia exprobrantibus, erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex vinolentia, venter obesus, alterum femur subdebile, impulsu olim quadrigae, cum auriganti Caio ministratorem exhiberet, tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus est, et inde unco tractus in Tiberim.
Domitianum occisum senatus adeo, ut Suet. ca. 23. laetatus est, ut repleta certatim curia, non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo, atque acerbissimo acclamationum genere laceraret: Scalas etiam inferri clypeosque, et imagines eius coram detrahi, et ibidem solo affligi iuberet, novissime eradendos ubique titulos, abolendamque omnem memoriam decerneret.
De Maximinis, Commodo, aliis taceo, multa etiam post mortem ludibria experti sunt. Quomodo tuti sunt, autsecuri, quod tanto odio omnes prosequuntur.
§. 19. Quamquam nonnulli eo vesaniae pervenerint, ut in ore habeant oderint, dum metuant, securitatem tamen nullam multorum caedibus consequantur. Machiavellus principum pessimus consiliarius, in suo principe cap. 17. ita docet. Iam ad alia eorum quae supra recensumus devenientes, unicuique principi optabile foret, ut clemens, non crudelis haberetur: nihilomius cautio adhibenda est, ne hac abutatur clementia. Valentinus immanis existimabatur: eius tamen immanitas totam Flaminiam in integrum restituit, eamque in unum collegit, atque ad pacem, et fidem redegit. Quod sane si probe consideretur, Florentino populo deprehendetur illum mitiorem fuisse: qui ut crudelitatis nomen effugerent, siverunt Pistoriensium urbem everti. Parui itaque ducat princeps saevitiae nomen, quo concordes suos in fide retineat. Paucissimis enim exemplis clementior erit, quam qui nimia lenitate permittunt, ut rerum perturbationes sequantur: unde caedes, aut rapinae nascantur.
In universum melius esse putat metui, quam amari. Verum longe fallitur, nam metus qui ex crudelitate est, semper odium habet adiunctum; metus improborum qui ex iustitia principis est, et bonorum reverentia; quia odio caret, perniciosus non est. In metu bonorum, odioque, nulla est principis securitas. Omnium odia irritat, si in paucos saevit. Augustus dum saevit, multas conspirationes passus est, nec enim eorum conspiratione caruit, quos pudor sit rem tantam ausos. Sed cum ad clementiam se retulit, securus vixit. Liviae hoc consilium fuit, cuius apud Dionem oratio est, et apud Senecam lib. 1. cap 9. de clementia, compendium: Admittis, inquit, muliebre consilium. Fac quod medici solent: qui ubi usitata remedia non procedunt, tentant contraria. Severitate nihil adhuc profecisti: Saluidienum Lepidus secutus est, Lepidum Muraena, Muraenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alio staceam, quos tandem ausos pudet: nunc tenta quomodo tibi cedat clementia.
Ille Cirenae ignovit, consulatum dedit, fidelissimum habuit. Et ex vero canit, luxuriosissimi Caesaris, luxuriosus eques, Ovidius:
Divitiis etiam multos, et honoribus auctos
Vidi qui tulerant in caput arma tuum.
Haec eum (ait Senec. cap. 10. lib. 1. de clem.). Clementia ad salutem, securitatemque perduxit; haec gratum, ac favorabilem reddidit; quamvis nondum subactis Rei publicae cervicibus manum imposuisset, haec hodieque praestat illi famam, quae vix vivis principibus servit. Deum esse, non tamquam iussi credimus. Bonum principem Augustum, et bene illi convenisse parentis nomen, fatemur.
§. 20. Quae ergo clementia vere in principem convenit? Ea, quam falso Neroni suo se affinxisse Seneca sensit, cap. 11. Haec est Caesar clementia vera, quamtu praestas, quae non saevitiae paenitentia coepit nullam habere maculam, numquam civilem sanguinem fudisse. Haec est in maxima potestate, verissima animi temperantia, et humani generis incomprehensibilis amor, non cupiditate aliqua, non temeritate incendi, non priorum principum exemplis corruptum, quantum in cives suos liceat, experiendo tentare, sed hebetare aciem imperii sui. Praestitisti Caesar, civitatemincruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es, nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est, mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est. Clementia ergo non tantum honestiores, sed tutiores praestat, ornamentumque imperiorum est, simul certissima salus: cum reges consenuerint, liberisque, ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis, ac brevis potestas est, quid interest inter tyrannum, et regem? Species enim ipsa fortunae, ac licentia par est, nisi quod tyranni voluptate saeviunt, reges non nisi ex causa, ac necessitate.
Falsa omnino laus, nec occultum Senecae mendacium; Initio, Silano proconsuli inter epulas, datum venenum. Ibaturque in caedes, nisi Afranius
Burrbus, et Annaeus Seneca obviam issent. Certe Britannici inter epulas venenum, et subitum funus, aliaque crudelitatem arguebant. In munimentum pacis babet arma, seu potius ad ornamentum pius princeps, et humanus. Mamertinus in Paneg. Iuliani. Arma igitur, et iuvenes cum gladiis, atque pilis, non custodiae corporis sunt, sed quidam imperatoriae maiestatis sollemnis ornatus. Quid enim istis opus est, cum sis firmissimo muro civici amoris obseptus?
Tyrannus e contrario nulla arma securus aspicit. Experientia ita loquitur Thyestes:
Dum celsus steti,
Numquam pavere destiti, atque ipsum mei ferrumtimere lateris.
Magna odia numquam ferro compescet, custodes in se suos vertit:
Timet timentem, metus in auctorem redit.Plutarchus eximie ad principes omnes; [Gap desc: Greek words] Reges revera, pro subditis, tyranni subditos timent: quorum potentia si crescit, etiam metus crescit. Et cum pluribus imperant, plures timent.
Errat (Senec. lib. 1. cap. 19. de clem.) enim si quis existimat tutum esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est. Securitas, securitate mutua paciscenda est. Non opus est exstruere in altum editas arces, nec in ascensum arduos colles emunire, nec latera montium abscindere, multiplicibus se muris, turribusque sepire: salvumregem, in aperto clementia praestabit. Unum est inexpugnabile munimentum, amor civium. Quid pulchrius est, quam vivere optantibus cunctis, et vota non sub custode nuncupantibus? si paulum valetudo titubavit, non spem hominum excitari, sed metum? nihil esse cuiquam tam pretiosum, quod non pro salute praesidis sui commutatum velit? omne quod illi contingit, sibi quoque evenire deputet. In hoc assiduis bonitatis argumentis probavit, non Rem publ. suam esse, sed se Rei publicae.
Et cap. 26. Crudelitatem privatorum, serviles quoque manus, sub certo crucis periculo, ultae sunt: tyran norum gentes populique, et quorum erat malum, et hi quibus imminebat, exscindere aggressi sunt. Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt, perfidiamque, et impietatem, et feritatem, et quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim potest ab eo quisquam sperare, quem malum esse docuit? non diu paret nequitia, nec quantum iubetur, peccat.
Nemo se fallat, experimenta omnium regnorum docuerunt, fidissimam esse custodiam rei publicae, clementiam principis.
Causa est, quia mansueto, benigno, amanti civium, omnes se libenter submittunt, omnia sua credunt, crudelem omnes aversantur. Principis crudelitatem, ut publicam luem, ut insanabilem morbum fugiunt, omnes subditi, stare sub ictu se indigne ferunt. Omnes quasi in custodia libera detinentur, et carcerarium esse principem, carnificemque arbitrantur; cum primo spes apparet, in libertatem se vendicant. Nec caedibus hostium, quamvis multi cadant, securitas paratur. Qui enim supersunt, actius oderunt, latebris enim et ignoratione tutos se arbitrantur. Deinde nemo omnium hominum adeo paene est solitarius, ut non cognatos, affines, amicos habeat, omnes illos in suum odium, princeps crudelis irritat, ideoque saeviendo auget numerum inimicorum: Recte obiectum est tyranno, qui inimicos omnes occidisse gloriabatur: Non etiam eorum liberos occisos, eos vindices superesse. Nemo suum umquam occidit successorem, nemo ultorem. Latet ille inter milia adulantium: Est enim hoc admirabile, plerosque qui crudeliter imperarunt, ab illis quos fidissimos arbitrati sunt, trucidatos esse. Id cum fit admirantur omnes. Brutus Caesarem, Macro Tiberium, Chaerea Caium interemit. At ita fieri necesse est; omnes oderunt, suspecti de medio tolluntur, amici soli vindices esse possunt.
§. 21. Nunc etiam de modo clementiae dicendum est, ea enim est salutari severitate temperanda. Neque enim medicum laudaris, qui dulcibus potionibus, mollibusque fomentis mala illa circumligat, quae ferrum, ignemque postulant. Scalpello, et ustorio, cum necessitas exigit, utatur; modo ne ultra morbum, grassetur medicina. Saepe dolentius vulnera curantur, quam siunt: Crudelior est latrocinio, carnificina hippocratica, cum
Excessit medicina modum.Magistratus clementis est, privatas iniurias neglegere. Digna immortalitate illa vox: Rex Franciae non ulciscitur iniurias ducis Aurelianensis. Magno ad hoc opus est animo, ne qui par pari molestus fuit, a potentiore opprimatur. Et sane plerique cum magnis honoribus, et insperatis elati sunt, oderunt eos, a quibus se humiles, et abiectos cognitos esse intellegunt. Vitellius creditores suos iam imperator omnes fraudavit, coactos reddere tabulas contractuum, nam salutem se pro pecunia reddere iactabat, latrocinante plane animo, quasi creditoribus mortem inferre iustitiae pars esset, hoc eius dicto in vulgus sparso ingens omnium odium est excitatum, quo brevi deflagravit. Tiberium secessus exasperavit, crudeliorque fuit, quod privatum multi contempserant. Idcirco et dicteriis matetiam praebuit.
Regnabit sanguine multo,
Quisquis ab exilio venit ad imperium.
§. 22. Illustrior est clementia, quae in principis iniuriis condonandis lenis est, quam illa, quae scelera in Rem publicam commissa ignoscit, vel dissimulat. At contra frequenter evenit. Hostibus provinciarum extrema carpentibus, praesidibus avaris, dissidiorum auctoribus, multi minus irascuntur, quam levi ioco, aut neglegentiae. Severus cum ovans Romam ingrederetur, quadraginta consulares, et imperio idoneos neci dedit, fictis, levissimisque causis. Multi occisi, quod in nomen iocati essent, quod vere Severum, vere imperatorem nominis sui, et Sullam punicum appellassent. Ita Spartian. Profectus dehinc ad bellum Parthicum est, edito gladiatorio munere, et congiario populo dato. Multos inter haec causis, vel veris, vel simulatis occidit. Damnabantur autem plerique cur iocati essent, alii cur tacuissent alii cur pleraque figurata dixissent, ut esset imperator vere nominis sui, vere pertinax, vere severus.
Quid vero illi facies, qui serluo, quod serius calidam attulisset, trecentas plagas imponi iussit? Qui miserum in venatione, quod Spartanum canem morsu appetitus ante tempus dimisit, fustibus occidit? Quanto clementius Augustus, qui in se, ac domum suam iacta convicia contempsit? Quanto melius Theod. Arcad. Hon. AAA. edixerunt, ne, si quis modestiae oblitus, imperatori maledixisset, poenae subiugaretur?
§. 23. Magno iudicio exercenda est in publicum clementia, ne si absque iudicio, et ratione sceleratis impunitas ostentetur, iniuriis obnoxii
reddantur infirmiores, audacia facinorosorum alatur, atque ea causa Res publica detrimentum patiatur. Tam enim nocet, qui malo insanabili parcit, quam qui integra abscindit. Non igitur regem Indum imitabitur princeps sapiens, cuius regnum, iudiciorum lentitudine latronibus refertum narratur. Thesaurus rerum Indicarum sic exponit, T. 3. lib. 2. cap. 27. Bisnagensis rex aequo in maleficos lenior est, eosque castigari vetat. Hinc mira passimtoto regno, et effrenis licentia, etiam in regiam maiestatem insolentium. Miserat nuper magnus Mogor ad eum legatos, simul et equos aliquot praestantissimos, aliaque pretiosa munera; haec cum a quopiam subditorum, cum equorum nobilissimo clam per viam essent sublata, nulla ipse in facinus insolens poena animadvertit, equum dumtaxat reddi iussum legato dedit. Neque clemens vox Neronis fuit, sed stulta immanitatis obvelatio; cum enim damnatorum subscriptio peteretur. Quam vellem, inquit, nescisse litteras. Utinam venena, et truculenta verba nescisses. Sed tamen et hoc inconsultum dictum. Reorum supplicia, et mansuetudo principisnon pugnant. Meliore animo, sed blando magis quam recto, Antoninus Philosophus oratione se ad clementiam obligavit Absit, ut me tenente principatum, vestrum quisquam, meo, vestroque decreto, capite damnetur. Nimia indulgentia, nimia impunitas inducit grandia scelera, et cogit tandem derepente principem esse crudelem.
§. 24. Ne ludibria addat occisis. Haec enim horrorem incutiunt, quasi morte contentus non fuerit. Severus Albini caput patibulo affixit. Barbari hostis cranium auro inclusum epulis admovebant, et pro scypho utebantur. Neque semper a Christianis abfuit illa feritas. Cremensium cepitibus, Germani milites, ut pila ludebant: Cremenses Germanos membratim dissecabant, innumera sunt exempla. Verum magna infamia ista committuntur. Amarior est morte ipsa, contra morientem insultatio.
§. 25. Vocem etiam crudelem emisisse, crimini datur. Quia beluinum animum indicant. Quales illae: Ita feri, ut mori se sentiat. Nondum tecum redii in gratiam. Antidotum adversus Caesarem? Quare non libenter moritur? Repete. Utinam omnes unam cervicem haberetis. Utinam frater viveret. A calluo ad calvum. Haec enim ita vulgantur, ut periculosissima odia excitent, cum homines sint natura sua, a crudelitate abhorrentes, nam et historici, qui multorum clarissimorum neces praeteretint, illa tamen immanitatis indicia litteris consignant. Non ignorabat illud Iulius, cum enim oppressa patria, eius patrimonium, hoc est aerarium depecularetur, quaestori resistenti mortem minatus est; cui admiranti; Caesar infit, sibi facilius esse hoc facere, quam dicere. Nutu, absens, quasi inscius facere poterat, sine opinione crudelitatis, quae stante adhuc altera parte exitiosa erat, voce iubere non poterat. Octavium sane detestabilem fecit, horrenda vox: Tranquillus ita refert: Perusia capta, in plurimos animadvertit, orare veniam, vel excusare se conantibus, una voce occurrens: moriendum esse.
§. 26. Praecipue caveat, ne saevitiae iuncta sit perfidia, vel illusio. Maximinus praefectus, cum promisisset, se nullum igne, vel ferro perempturum, plumbo contundi iussit, irridens simplicium credulitatem. Duplici malo odium auxit; et ne quisquam sibi crederet, effecit.
§. 27. Legum severitatem cum ratio dictat, ipse mitiget. Id semper usu veniet, cum moderationem verba admittant. Hoc ipsae leges iubent. Interpretatione legum, poenae molliendae sunt potius, quam asperandae. Clementiae specimen Iulius dedit, puer captus a piratis inter ludum illis crucem minabatur, id iureiurando asseruit; captos deinde prius occidit, deinde in crucem egit. Comiter interpretatus religionem iuramenti: Certe eo facto famam, et caritatem populi Romani consecutus est. Contra factum a Valentiniano, legum severissimo, et aliquando crudeli exactore: qui eo etiam reprehenditur, quod recognoscens custodias, pro nullo umquam damnato, mitiore elogio subscriberet. Moris enim erat ut damnatorum poenis princeps subscriberet, et pro mansuetudine, ac clementia legum poenas interdum mitigaret. Hinc et id constitutum, ne ante diem decimum ducerentur, qui voce principis, aut iudicum sententia addicti essent. Postea Theodosius dies vicenos adiecit, monitore S. Ambrosio antistite Mediolanensi: idque ea causa, ne repentina principis ira quisquam caderet, sed mora veritatem aperiret, indignationemque sedaret.
§. 28. Parcat oculis, ne intersit suppliciis, ne non tam iustitia motus parere legibus, quam spectaculum sibi exhibere voluisse videatur. Caius vario tormentorum genere, et vultu suo torquebat insontes. Quae omnia locum habent, praecipue cum princeps laesus est. Suis enim iniuriis moveri minus debet, quam alienis. Velle autem parentes, aut alios carorum, interesse suppliciis, omnino tyrannicum est. Caligula id pro more habuit. Dion refert. Praeterea Cassium Melinum occidi iussit, coegitque Capitonem patrem eius virum bonum nullius accusatum delicti supplicio filii interesse, qui dum a Caio peteret, ut sibi oculos claudere liceret, iussus est pariter occidi.
§. 29. Clementia statutis a lege suppliciis, cum severitatem Res publica postulat, contenta est. Certissimum saevitiae signum est, in novos cruciatus ingeniosum esse. Omnia nova, inusitataque non infamant modo; sed quia velut monstra cupide narrantur, audiunturque, longissime infamiam perferunt. Quamquam autem intra modum lege praescriptum poenarum acerbitas consistat, si tamen nova sit, animum crudelem arguit.
§. 30. Fugienda et illa supplicia, quae singularem aliquam, diu meditatam, operosam, flagitiosam malitiam continent. Talis erat Heliogabali immanitas. Serpentes (inquit AElius Lamprid.) per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur: cosque subito ante lucem, ut solet populus adludos celebres convenire, effudisse, multosque afflictos morsu, et fuga.
Marsica gens aspidum, et colubrorum victrix, ad salutem populis contra infestissimas bestias data erat, serpentes colligebat ad medicinam, vel ut exstinguerent. At monstrum illud aspide, et basilisco nocentius, in perniciem populi sui nationis illius donum, operamque convertit. Barbarorum est, ingenio suppliciorum delectari. Arethusium Christianum stilis puerorum, post exquisita tormenta confecerunt. In Thebaide adductis, remissisque arborum ramis multos distraxerunt, mulieres uno pede ligatas, alio per machinas attracto, foedissimum in modum, ac plane miserandum occiderunt. Christianos pice, sparto, resina illitos in usum nocturni luminis exusserunt, tectos ferarum pellibus, canibus
nibus obiecerunt. Chrysanthum, et Dariam vivos terrae infoderunt. Virginum ventres disciderunt, et hordeo impletis, porcos ex iis paverunt. Imperium ea barbaries tenuit, dum Christianos variis suppliciis exagitavit. Idque Dei permissu, ut vel sic posteritas cognosceret, feritatis esse, non iustitiae, tam foedas carnificinas, quas novitate, asperitate, foeditate, multis modis Hugonottae in Gallia superarunt, ut Theatrum crudelitatis Calvinisticae ostendit.
§. 31. Cavenda multorum supplicia, vel simul, vel diversis temporibus sumpta. Ubi enim multorum stragesiacet; ibi subtrahendum est aliquid severitati, ut addatur amplius caritati. Medicos imitetur res publica, cum sine ferro mederi possunt, lenibus fomentis utuntur. Cum multus sanguis effunditur, etiam nocens, Res publica debilitatur, et quemadmodum aperta vena cum noxio sanguine, integer, et spirituum naturalium vis emicat, ita inter multos semper aliqui creduntur innocentes, aut mitiore manu sanabiles. Magnum discrimen est reorum, una lege damnatorum. Numquam maior, numquam iniustior crudelitas, quam cum genera hominum, non crimina puniuntur, id quod crebro fit, ubi praesumitur multitudo delinquentium. Hinc olim tot Christianorum milia perierunt; quia nomen, et professio, impietas iudicabatur. hinc Caesareae, imperante Maximino, disiectis undique martyrum cadaveribus, forum, plateae, columnae illacrymarunt. Eus. lib. 8. ca. 19. Nec modo in civitate; sed etiam in hoste iam victo caedium sit moderatio. Hostilem sanguinem fundis, sed humanum; sed tui generis. Nullum animal praeter nisum, et hominem in suum genus saevit. Deus certe cum murum aries percussit, cum tubae, sonuerunt, et imbutum est sanguine bellum, requirit tamen in ipsa acie iam victrice clementiam. 2. Par. cap. 28. 6. Occidit Phacee silius Romeliae de Iuda centum viginti milia die uno, omnes viros bellatores, eo quod dereliquissent Deum patrum suorum. Ceperuntque filii Israel defratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam, pertuleruntque eam in Samariam. Ea tempestate erat ibi Propheta Domini nomine Obed, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecceiratus Dominus Deuspatrum vestrorum contra Iudam, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.
Insuper filios Iuda et Ierusalem vultis vobis subicere, in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris; quia magnus furor Domini imminet vobis, steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohana, Barachias filius Zellum et Amasa filius Aadali contra eos qui veniebant de proelio, et dixerunt eis, non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino, quare vultis adducere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et irafuroris Domini imminet super Israel.
§. 32. Crudelitatem itaque omnem, et crudelitatis etiam suspicionem caveat, quaecumque diuturna esse desiderat, Res publica. Tenui victu, et non pretiosa veste liberos educet, discant a teneris unguiculis, aliquem quasi aequalem pati, etiam principum liberi, ne adulti crimen maiestatis arbitrentur, si quis contra eos sentiat.
Omnium veterum crudelissimus habitus est Commodus, natura, et educatio hoc fecit. Annos duo decim natus, cum sanguinem videre horror est pueris, balneatorem qui plus iusto solium calefecerat, in fornacem inici mandavit, nec quievit crudelitas, donec nidorem pellium, quas fallendo furori paedagogus pro balneatore iniecerat, laetitia gestiens praesentisceret. Non mirum tantas strages eum dedisse, cui in pueritia tantum licuit. Nocuit illi ministros habuisse malos, ex illis enim didicit ipse, quo postea faceret malos.
Quod igitur ipsa natura vos docet, quod dignitas vestra postulat, clementiam amplectimini, o [Orig: ô] principes, fugite crudelitatem. Nolite humanitatis, et mansuetudinis, etiam cum lege agitur, oblivisci. Securitatis vestrae arx inexpugnabilis est clementia, crudelitas omnia incerta facit, suos etiam administros infidos reddit. Neque vos dumtaxat ipsi clementiam colite, sed eam a consiliariis, praesidibus, praetoribus exigite. Iubete eos gubernare subditos, non ut praesides, sed ut Episcopos. Parum proficit regis unius clementia, si per minutorum tyranniseorum crudelitatem stat, quo minus illa subditi fruantur. Hic irascatur, hic opprobria sua vindicet, ut consulat subditis. Numquam honesta est crudelitas, uno dumtaxat eventu gratiosa est, si in crudeles ministros exerceatur.
Nullum populo optabilius spectaculum, quam videre suis exsernplis perire crudelitatem. Hoc unum in Phalaride laudatur, auctorem bovi suo inclusisse. Altissime pectoribus infigite id, quod ratio dictat, quod sapientes omnes docuerunt, quod omnium exempla regnorum demonstrarunt, quod aeterna veritas aeternum clementissime regnans, pronuntiavit: BEATI MITES, QUONIAM IPSI HEREDITABUNT TERRAM.
Revera aspera medicina ipso morbo periculosior est. Nam essicit, ut nemo suadere recta audeat, si suasisse sit periculum. Confidentia illius ferociae mater est, quae plurima regna evertit; plerosque Turcarum aut exstinxit, aut seditione vexavit. Nimirum duces eorum etiam fortuita luunt. Verum ea sunt saepe tempora, ut nulli sceleri sua desit defensio. Boccal. in parnasso l. 2. ca. 33. etiam Tiberianam crudelitatem excusat. Hinc oritur subditorum oppressio, quae totam Remp. elidit.
§. 1. HOc quidem loco Pseudopoliticos habeo consentientes, firmamentum enim civitatis, incolarum robur, constantiamque esse omnes docent. Deinde quamvis pro pietate hypocrisin, pro prudentia astutiam, pro temperantia simulationem obtrudant, veram tamen, genuinam, periculorum cum ratione susceptricem, et depultricem, fortitudinem requirunt. Duo recte divitum filios addiscere, olim dicebatur; Iaculandi et equitandi artem, cetera illis adulatio per blanditias tribuebat: at si a scopo aberrarent, aut equo haerere nescirent, ne sibi quidem ipsis adulari poterant. Nunc quoque fortitudo est, quae singi non solet, aut si quandoque asinus ignavus Leonis exuvias induit, si Patroclus, armatura Achillis, ad tempus Troianos exterret, mox
tamen sanguine simulationem luit. Magno in honore est fortitudo. Quaerit Aristot. Problem. Sect. 27. 5. [Gap desc: Greek words] . Cur civitates fortitudinem maxime honorant, cum virtutum praestantissima non sit? An quia semper aut bellum inferunt, aut patiuntur, haec autem virtus utroque tempore utilissima est. Honorant autem non quae optima sunt, sed quae ipsis optima. Itaque in liberis civitatibus, et apud reges, honores illis qui bello perierunt, maximi decernuntur. Minime igitur vitream fortitudinem, sed veram, solidamque patria requirit.
§. 2. Est autem fortitudo [Gap desc: Greek words] Mediocritas, circatimores, et fidentiam. Ut Aristot. lib. 4. Mor. cap. 9. Augustin. lib. 83. quaestionum: Fortitudo est consideratae periculorum susceptio, et laborum perpessio. Est haec illa ipsa constantia de qua nobilis in manibus est Iusti Lipsii disputatio. Rectum est enim, et immotum animi robur, non elati fortuitis, non depressi. Complector etiam patientiam, omnium adversorum, quae incidunt voluntariam, et sine querela perpessionem. Haec de fortitudine presse accepta.
Nam quemadmodum in omni virtute, sapientia velut moderatrix clavum tenet, ita fortitudo omnes, tamquam firma anchora in procelloso hoc vitae mari vincit, ac munit, omnis enim virtus sine constantia vidua est. Sapienter instituta consilia metus excutit, deme Lucretiae constantiam, timor, non libido adulteram faciet. Incute timorem Imperatori, turpe foedus ad furculas caudinas faciet. Omnium igitur virtutum custos est fortitudo.
Sunt et aliae virtutes quae fortitudinis speciem habent. Ut cum metu ignaviae, et gloriae cupiditate fortiter agunt in proelio milites. Hic verecundia, fuga dedecoris, et laudis appetitus fortem efficiunt.
Saepe etiam metus fortior, cogit in minore dolore esse fortem, Mutius foculo manum imponit, si honesti desiderio, fortis viri erat, de se praebere spectaculum inimico regi, ut cogitaret esse periculosissimum, cum fortibus viris bellum gerere. Si timore mortis, (quid enim post facinus exspectare aliud poterat, quam ut exquisitissimis tormentis excruciatus longa morte periret?) nec sic quidem fortitudo esse desinit. Fortis enim animi fuit, minore periculo extrema supplicia avertere. Quin etiam miserae fortitudinis, et calamitosae fuit, auctoratus ille, qui iussus in scena Mutium exhibere tunica praesente molesta, dicere non ausus est, non facio. Si enim miles fortiter pugnans in acie pulchra per vulnera mortem oppetere mavult, quam superbo deduci triumpho, cur miser quem vultus instantis tyranni, et ardor civium saeva iubentium deprehendit, non malit manum exurendam dare, quam toto corpore collucere flammis? Est enim hic moderata, et secundum rectam rationem doloris perpessio. Qui vero metu ducum in proelia coguntur, quamvis fortes non sint, si tamen malunt incerto Marte decernere, quam certo exitio cum ignominia dedi, rudimenta quaedam fortitudinis inchoarunt. Quia tamen omnino inviti honesta agunt, absunt a perfecta virtute.
Fortes etiam vocant, quos ira furiosos reddidit. [Gap desc: Greek words] . Insilit enim, et praecipitem se in pericula datira. [Gap desc: Greek words] robur menti inicit, [Gap desc: Greek words] . Iram furoremque excitavit, sanguis efferbuit. Ira quidem impetum adiuvat, sed non auget virtutem cum rationem minuat.
Nec fortes sunt qui viribus fidunt, et quia saepe vicerunt, optima omnino praesumunt. Plurimum autem stulti, et ebrii sperant, verum illi cum res aliter cecidit, continuo fugiunt, et discrimini sese subtrahunt. Ita Argivi cum in Sicyonios molles, timidos magna audacia ire se putarent, cum in Spartanos incidissent, effusa fuga hostibus risum praebuerunt.
Fortitudo igitur dolores, molestiasque patitur, cum pati honestum est, et quia honestum est, aut non pati, turpe.
Dignitas fortitudinis in eo est, quod difficile sit, et arduum, cruciatus, molestias, mortem tolerare. Difficilius hoc est, quam voluptati resistere. Fortissimos tamen viros cernimus, qui eodem tempore, et voluptatibus, et timoribus restiterunt.
§. 3. Fortitudo praestat singulorum animos invictos, ac proinde totam Rem publicam. Nihil fortibus est inexpugnabile, nihil munitum contra animosos Egregie Ambrosius lib 2. de Off. Non mediocris animi est fortitudo, qua sola defendit ornamenta virtutum omnium, et iustitiam custodit, quae in expiabili proelio adversus omnia vitia decertat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, ut avaritiam fugiat tamquam labem quandam, quae virtutem effeminat. Et Cicero Rhet. Fortitudo est immobilis inter adversa, gloriosa animi claritudo, res arduas pulchre administrans, quae nec adversis infestando frangitur, nec prosperis blandiendo elevatur.
Sed nec aliena malitia concidit Supra poenam suam consistit. Fortitudo prodest, Seneca lib. 4. de benefic. cap. 22. et in equuleo, prodest et in igne, qui si singulis membris admoveatur, et paulatim vivum corpus circumeat: licet ipsum corpus plenum bona conscientia stillet: placebit illi ignis, per quem bona fides collucebit.
Fortitudo igitur contemptrix timendorum est. Terribilia; et sub iugum libertatem nostram mittentia, despicit, provocat, frangit.
§. 4. Fortitudo Rem publicam tutam praestat, quia sola opinione hostes terret. Nuper quatuor Hispanae naves, barbarorum ducentas afflixerunt, triginta hominum milia ceciderunt. Ad leonis vocem, cuncta animalia pavescunt, tauri quamvis mansueti, frons torua timetur. in fortes non est audacia tuta. E contrario meticulosis nihil tutum est. Si desint hostes, umbram suam metuent. Itaque ab omnibus impetuntur. Lepus omnium praeda est, leo nullius.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Sed viriimbecillo animo, numquam tropaeum statuerunt.
Galeati igitur illi lepores invitant, non terrent hostem, et praesentes absunt. Nemo regum corpora numeret, sed animos.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Nullo in numero sunt in acie viri formidolosi, absunt enim quamvis simul adsint.
Nolo Pisandrum in exemplum producere, quine mortuus umbram suam videret pertimuisse dicitur; non Antemonem; cui aereum semper
scutum supra caput duo servuli tenebant; ne rei alicuius illapsu laederetur. Tam prodigioso timore non est opus Rei publicae, ut arma contra se habeat, opes hosti servet.
Nisi intra valla, moeniaque interritos animos habeat, omnia in praedam hosti cedunt. Si nomen, famamque fortium obtinuerint, societatem multi ambiunt, nemo iniuriam inferre audet, non magis quam barbam leonis vellere. Sola opinione fortitudinis David periculum excussit, et parricidales filii manus evasit.
2. Reg. 17. 8. Tu nosti patremptuum, et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos, et armato animo, veluti si ursaraptis catulis in saltu saeviat, sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit loco, et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet, quicumque audierit, et dicet. Facta est plaga in populo, qui sequebatur Absalon. Et fortissimus quisque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis populus Israel, fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.
Plurima in bello opinione, et metu, pauca manu conficiuntur. Verum de his plenius agendum est, cum de bellica fortitudine tractandum erit, quae fortitudinis est pars insignis.
§. 5. Causa cur fortitudo semper invicta sit, mortisque contemptus omnia vincat, est, quia est naturalis munitio, armaturanaturae, non aliunde sumpta. Qui enim omnia terribilia contempsit, liberrimus est, omnibus in amore est, a malis etiam timetur. Seneca Epist. 113. Doce me, non an fortitudo animal sit: sed nullum animal selix esse sine fortitudine, nisi contra sortuita convaluit, et omnes casus antequam exciperet, meditando perdomuit. Quid est fortitudo? munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile: quod qui circumdedit sibi, securus in hac vitae obsidione perdurat. Utitur enim suis viribus, suis telis. Hoc loco tibi Posidonii nostri sententiam referre volo: Non est quod umquam fortunae armis putes esse tetutum: tuis pugnam contra ipsam, fortuita non armant. Itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt.
Et de constantia cap. 8. Si maximum illud, ultra quod nihil habent irataeleges, aut saevissimi Domini, quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit; aequo placidoque animo accipimus, et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem: multo facilius aliatolerabimus, damna, dolores, ignominias; locorum commutationes, orbitates, dissidia, quae sapientem, etiamsi universa circumveniant, non mergunt; nedum ad singulorum impulsus maereat. Et si fortunae iniurias moderate fert: quanto magis hominum potentium, quos scit sortunae manus esse?
Haec omnia praestat fortitudo, pericula iusta contemnens, vel scientia, animusque periculorum repellendorum, excipiendorum, provocandorum.
§. 6. Nihil adeo Rem publicam tuetur, ac firmat, quam bona consilia, sed illa fere, cum pericula circumstant, a sola sunt fortitudine. Timor primum ipsa consilia turbat, deinde si quidem fortiter senatus censuerit, populus iusserit, rem gerendam tamen timor impediet. Decernitur bellum in Hispania gerendum; sed nemo inter Quiritium proceres, cuius animus tanto periculo par esset, inveniri potest: Absque Scipione fuisset, Hispaniam non recepisset Romanus, Italiam insuper amisisset. U aler. lib. 3. cap. 6. P. et Cn. Scipionibus in Hispania, cum maiore parte exercitus, ab acie Punica oppressis, omnibusque provinciae eius nationibus Carthaginensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum, illuc ad corrigendam rem proficisci audente, P. Scipio quartum et vigesimum annum agens iturum se pollicitus est, quae quidem fiducia populo Romano salutis, ac victoriae spem dedit, eademque, in ipsa Hispania usus est. Nam cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum adeuntes in aedem quae intrae moenia hostium erat, vadimonia in posterum diem sacere iussit, continuoque urbe potitus et tempore, et loco, quo praedixerat sella posita ius eis dixit, nihil hac fiducia generosius, nihil praedictione verius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius.
Tam sunt fortitudini certa consilia, ut ea hostibus interdum patere, quo formidolosiores efficiantur, non timeant: Scipio Africanus, exploratores Hannibalis in castris deprehensos, per omnes manipulos diligentissime deduci curavit, deinde prandio exceptos, et interrogatos an satis ea considerassent, quorum causa venire iussi essent, incolumes dimisit. Qua fiducia animos hostium contudit. Res publicae infirmae, et minimae militares consilia sua frequenter ex necessitate, ex suspicione, et timore moderantur. Ideoque fortitudo diligentissima sui custos est. Quia non modo consilio imperturbato, sed opera etiam, manuque utitur. Duo olim gladiatores in connivis oculis fuere [Orig: fuêre] , eoque invicti, nec ullus exercitus nisi aliqua formidine umquam victus est Nam Lacedaemonii trecenti, et si qui similes fuere [Orig: fuêre] vincendo fatigati, tropaeis suis incubuerunt.
§. 7. Ad fortitudinem pertinet iniuriarum, contumeliarumque patientia. Ad quam omnino, civium animos assuefacere necesse est. Nullus ea in re Augusto superior fuit, si infideles aspiciamus. Cato quidem plane [Gap desc: Greek words] , sed falso visus est. Socrates quidem cum vincto quidam in os insputasset; monendum a magistratu dixit, ne tam improbe oscitaret. Et Catonem tamen trecentos Socrates vicisse existimarunt antiqui. Hanc ego virtutem vinculum pacis, et caritatis in Re publica esse existimo. Ratio est ex ipso usu sumpta. Viros optimos suae rei publicae columina, patriae patres, saecula sua non aestimarunt, Catonem a praetura reppulerunt, contumeliis affecerunt, sputis inquinarunt, Scipionibus liberatoribus suis inviderunt, ut explicui c. de gratitudine. Et si nostra spectemus, Moysen seditionibus agitarunt, Samuelem abiecerunt, Davidem impugnarunt. In Rep. multi sunt adversarii calumniatores, aemuli, contra quos unum est scutum, patientia; omnibus illis obnoxius redditur, qui animo imbecillo est. Si pati, et tacere potest, vincet. Invulnerabilis est, non qui non feritur, sed qui non laeditur. Tot undique mala impingunt, feriuntque, solus vir fortis, patiensque iniuria maior est, et venientia solido robore repellit. Bellorum civilium causas, esse fere teneros animos, levisimarum rerum impatientes historia docuit. Sed quo modo ad fortitudinem cives suos instituet Res publica? Qui hanc quaestionem supervacaneam arbitrantur, quod timidis audacia tradi per disciplinam non possit, sed naturae hoc bonum sit, longe a vero aberrant, nec satis a beluis hominem distinguunt. Leo natura impavidus, iracunda tigris, generosus equus, dama timida, placida ovis, servilis est simius. Naturarum sunt illae affectiones, quas tamen saepe mutat, corrigitque institutio. In homine omnium rerum domina ratio, ac virtus illa omnia potest. Itaque et pueri, et tenerae
puellae, quarum est proprius timor, quae etiam ad larvas, est terriculamenta exclamare solent; minas tyrannorum, ac tormenta riserunt. De Machabaeis docet sacra historia, de martyrum milibus Christiana Ecclesia gloriatur. Fortitudo igitur vera, in animi proposito invicto, perseverante, immutabili consistit. Potestque animus timidissimae virginis ita firmari, ac solidari, ut omnes fortuitarum rerum ictus, omnes cruciatus inviolata duritia perferat.
§. 8. Fundamentum igitur fortitudinis, et constantiae Deus est, usque adeo id visum etiam priscis idololatris est, ut cruciatuum, et mortis victores in Deos referrent. Itaque male fortes sunt, qui Deum deserunt. ut monet S. Augustinus. Ille solus fortis est, qui non se, sed in Domino fortis est. Sermone 3. ad frarres in eremo. O fratres mei et laetitia cordis mei, considerate quanta fuerit in martyribus fortitudo, qui velut impassibiles tormenta despiciunt, tyrannos contundunt, cuncta quae mundi sunt despiciunt, qui licet decoriati, licet combusti, licet in cunctis membris afflicti, licet in omnibus corpore sint proiecti, non tamen legimus eos esse mente mutatos. Sed scire debetis fratres mei, quod multis modis dicitur sortitudo, hypocritarum videlicet, et philosophorum, et bonorum fidelium. Hypocrita denique multa sustinet, multa portat, et fortis in cunctis apparet.
Et: O fortitudo! omnem crudelitatem evacuas, carcerem respuis, crucem non metuis, eculeum amplecteris, optas vincula, spontanea semper curris ad mortem. O Monache nihil valet cursus tui bravii, nihil tua operatio, nisi columna fortitudinis roboretur, nihil valet aedificium boni operis, nisi columnam fortitudinis amplexeris. Sed si columna fortitudinis tract afuerit, totum aedificium bonorum operum ruit.
Et Cyprian. ad Quirinum lib. 3. In nullo gloriandum quando nostrum nihil sit; in Euangelio [Gap desc: Greek words] Ioannem: Nemo potest quidquam accipere nisi datum fuerit illi de caelo. Idem in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Quid enim habes, quod non acceperis? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Item in [Gap desc: Greek words] primo: Nolite gloriari, neque loquamini elata, et non procedat magniloquentia ex ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus: Item, Invalidus factus est arcus potentium, et infirmi accincti sunt virtute. De hoc ipso in Machabaeis: Iustum est subditum Deo esse, et mortalem, non paria Deo sentire. Item illic: Et verba viri peccatoris ne timueritis: quia gloria eius in stercora erit et in vermes. Hodie extolletur; et cras non invenietur: quoniam conver sus est in terram suam, et cogitatio eius periit.
Haec est igitur martyrum fortitudo, cui nihil par est, aut secundum, haec optabilem Petro crucem fecit, haec Andream roboravit, ut in ipsis clavis consistens, fixusque et haerens solvi trepidaret. In Deo Iulius, Martinianus, et Processus, cum ora lapidibus contunderentur, clamabant; Gloria in excelsis Deo. Dei munus esse, vox publica de caelo intonans ostendit. Sanct. Polycarpo enim stadium ingresso, dictum est ab Angelo; Fortis esto Polycarpe, et excelso animo rem gere.
Cumque eum tortores, ut vivus combureretur, clavis affigere statuissent; Nihil opus est clavis, inquit, ignem sponte sustinebo. Tantam constantiam ipsa flamma venerata est, et invictum martyrem, fornicis in modum, circumdedit; nam serluo suo, arcum triumphalem ex igne Deus statuere voluit, ac per quem vinceret, ostendere. Par fortitudo in dispari aetate. Iusto adolescenti vivae prunae, et tus in manu imposita sunt, eamque supra aram iussus extendere, ut si dolore victus, ignem, et suffimentum excuteret, adolevisse videretur, sed ne vel calumniae quicquam relinqueret, exuri artus suos maluit, quam vel sine peccato ignem excutere. Ide Cyrilla quoque animo Heroico femina praestitit. Quid hic Mutius, aut quisquam veterum simile potuit? Mutius foculum arae pertulit, sed merito fortis erat, ut miraculo tolerantiae regem obstupefaceret, quem occidere non poterat. Hic nullus timor maioris tormenti, patientiam levioris doloris indidit. Si Iustus levi motu dextrae prunas, doloremque excussisset, iam laudem, honoresque sperare poterant. Quanta perseverantia fuit in Theodoro adolescente, qui cum totum diem in acerbissimis tormentis, quasi in rosa transegisset: suadente iudice, ut incolumitati suae consuleret; laeta ac forti voce respondit: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Incredibilis vero Iaponici pueri hisce annis, et supra humanam, constantia fuit. Annorum erat tredecim, nondum sui arbiter, sed praecox divinae maiestatis annuntiator. Cum aliis alligatus erat ad stipitem, ut vivus Christi causa exureretur, dum vero flamma lenta sensit stupea vincula laxata, solutus matrem alio in stipite ardentem hortator consolatorque accedit: cui illa: Itane fili stationem tuam deseris? Qua voce percussus, quamvis nequaquam desertor abcesserat, in locum suum rediit: Et sine ullo alligamento, saevientes intra viscera ignes pertulit, vicitque. Pro funibus, et catenis constantia fuit. impavidus semiustulata membra tiro Christi spectabat, et cruciatibus suis, quasi deliciis fruebatur. litterae Iaponicae, Historiae Indicae plura ad hunc modum, normamque referunt, et primae Ecclesiae aemula facta. Quantus vero animus Iacobi Anachoretae, quem cum daemones Isaurorum specie, quasi latrones invaderent [(reading uncertain: print faded)] , ille ad mortem interritus, quod latrones arbitraretur, mox fluentem per colla humerosque capillum collegit, ut nudas cervices gladio paratas exhiberet, eoque statu tota nocte venientem ictum exspectabat. Magnoque animo mortem provocabat. Divina haec sunt, atque e caelo animi munimenta, quibus plena est historia Christianorum.
§. 9. Petenda igitur a Deo ista sunt praesidia, a sacramentis divinis haurienda. Cyprianus Epistol. 54. Arma fortitudinis nostrae a Deo quaerenda ostendit. At nunc non infirmis, sed fortibus pax necessaria est, nec morientibus, sed viventibus communicatio a nobis danda est, ut quos evitamus et hortamur ad proelium, non inermes, et nudos relinquamus, sed protectione sanguinis, et corporis Christi muniamus: et cum ad hoc siat Eucharistia, ut possit a cupientibus esse tutela, quos tutos esse contra adversarium volumus, munimento dominicae saturitatis armemus. Nam quo modo docemus, aut provocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis, Christi sanguinem negamus? aut quo modo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini iure communicationis admittimus?
Et paulo post: Primo idoneus esse non potest ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad proelium: et mens deficit, quam non recepta Eucharistia erigit, et accendit. Dominus enim in Euangelio suo dicit. Cum autem vos tradiderint: nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.
§. 10. Dicet fortasse politicus, hac in Rebus publicis fortitudine opus non esse. Sed illa alia,
quae defendendae patriae sanguinem impendit, quae inter volantia pila, secura mortis discurrit, quae hostili aciei immergitur, pulchramque petit per vulnera mortem. Quasi vero non una sit, eademque virtus, quae hostium gladios, et pila, quaeque equuleos, et carnificum ingenia contemnit. Virum mori paratum, si iustitia, si publica salus, pugnare iusserit, contemptu mortis invictus erit. Sola enim causa cur languide proelientur est timor mortis. Terruit hoc argumento olim Ethnicos Tertullianus, ostenditque omnia posse Christianos ipsosque Gentiles in ditionem suam redigere, tam multos, tam mori paratos. Cum imperatorius praefectus Arius immaniter faeviret, maior tamen erat ad toleranda tormenta, necemque Christianorum alacritas; itaque certatim sese, et Christianos profitebantur, et lanienae offerebant, tanto nuniero, ut crudelitate lassa dicere praeses: [Gap desc: Greek words] . O miseri si mori vultis, praecipitia, et laqueos habetis. Ita quidem tyranni mancipium cruentum, fortitudinem Christianam sceleratius interpretabatur, quam torquebat: nobis tamen perpendere incumbit; Quanto praesidio tales viri suae Rei publicae esse possent, si a legitimo magistratu in hostem iure du cerentur. Nemo pedem referret, nemo ordines metu dusereret, omnes commilitonem sua morte tueri contenderent: magna contentione murum, vallumque hostis singuli celeri procursu conscenderent, non inani donativorum cupidine, sed spe aeternae remunerationis. In Deo igitur et ex Deo fortitudo nostra est. Urbs fortitudinis nostrae Sion, murus, et antemurale eius est, ipse creator. In Deo speravi, inquit David Psalm. 55. 5. Quid faciet mihi caro? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Itaque et Mach. 5. 61. Sacerdotes illi quos Dominus ad liberandum ad Israelem non elegerat, dum fortiter agere se existimant, ceciderunt in bello. Suma ergo fortitudinis est, in Deo spem habere fixam. Pulchra adhortatio est apud Sozom. lib. 2. c. 8. ad Ananiam senem, ad sociorum martyrum atroces caedes contremiscentem, qua eum artificum regiorum praefectus ad constantiam animavit. Paulisper, inquit, ô senex oculos claudito, et bono animo esto, nam statim lumen Dei videbis.
§. 11. Alterum est, quod cives fortes efficit, Sobrietatis, temperantiaeque studium. Deliciae enim enervant animos, atque effeminant: omnino enim pugnant, luxuriosus, et fortis Truculenta, acerba, formidolosa fortitudo vincit, contra dolores, ipsamque mortem amatur; luxuria suavitates consectatur. Cum igitur deliciae omnem laborem fugiant, non possunt, ne a longe quidem fortitudinem, dura praecipientem intueri. Deinde mollior educatio, quae animos in luxum solvit, cupiditatem tuendae vitae, quae naturaliter omnibus insita est, vehementer accendit; itaque ad minimam periculi suspicionem, expavescunt. Vitam enim quae nimium cara est, eius comites deliciae cariorem faciunt. Itaque cum ad ardua vocantur, quorum omnis in umbra, et cenis aetas transacta est, tamquam bis moriendum sit, trepidant. Nam et deliciis negatis, tamquam morte dolent, et mortem, ut ignavi timent. Lacones vitae duritie, imperium diu tenuerunt. Graeci fracti deliciis servierunt. AEgyptii deliciis assueti, omnium regum mancipia fuerunt. Ipsa castra delicias pro veneno experta sunt. Hannibalem Capuae fregerunt: Nec alia causa Herculem ad femineum im perium pensa trahentem poetae [Orig: poêtae] finxerunt, quam ut ostenderent, fortes in deliciis esse non posse. Dicam de his plura, cum de militari disciplina agendum fuerit.
§. 12. Fortitudinem etiam mirabiliter exacuit exercitatio periculorum, et aliena exempla. Omnia improvisa maiora videntur, praecipue in periculis. Navigandi inexpertus ad primum tempestatis ictum exclamat; at prudens gubernator, ne ad decumum quidem fluctum pallet. In periculis adeundis primus gradus est difficillimus, cum exempla praecesserunt, sponte multi sequuntur. Seneca de tranquillitate animi. Nisi quidquid fieri potest pro futuro habeas, eas in te vires rebus adversis, quas infregit quisquis prior vidit. Sed multo magis, quisquis expertus est. Et Sanctus Ambrosius libro primo Off cap. 38. Hoc igitur diligentiae est, ut quis itaese comparet, illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere, quae sutura sunt, et tamquam ante oculos locare, quid possit accidere: et quid agere debeat, si ita acciderit, definire: interdum duo, aut tria simul voluere animo, quae coniciat, aut singula, aut coniuncta accidere posse, et aut singulis, aut coniunctis disponere actus quos intellegat profuturos. Fortis ergo est viri non dissimulare, cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare, de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus futuris, ne forte dicat postea: Ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire. Denique nisi cito occupant, ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos invemat, facile opprimit, ita animum mala inexplorata plus frangunt.
§. 13. Magna sint praemia fortitudini proposita, non ut spe commodi, et honorum recte agant; quamquam hoc quoque ad gubernationem pertinet; sed ut praemiorum magnitudo, virtutis praestantiam teneris animis ostendat. Magno itaque honore afficiendi sunt, qui in subitis, et gravibus casibus, forti animo perstiterunt, hostesque reppulerunt. In his enim praecipue fortitudo elucet. Arist. 3. Ethic. c. 6. Is, inquit, homo fortis proprie dicitur, qui circa honestam mortem, et ea omnia, quae repente eveniunt, atque afferunt ipsam; interritus est.
Et Cicero lib. 1. de Off. Fortis siquidem animi, et constantis est, non perturbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur: sed praesentis animi uti consilio, nec a ratione discedere. quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquando ante constituere, quid accidere possit, in utramque partem, et quid agendum sit, tum quid evenerit: nec committere aliquid, ut aliquando dicendum sit, non putaram.
Itaque huiuscemodi virtus summo semper honore culta fuit. Sic Matthathias praefectu regium, ad idola adoranda cogentem, et apostatam sacrificantem interfecit. Eleazarus beluam subivit, et perfosso ventre occidit, atque ita suo in triumpho sepultus est. Alius Eleazar Ahohites unus ex fortibus David, comitem se fugientibus nequaquam dedit, sed ingenti terrore ceteris dilapsis, solus perstitit, et percussit Philistaeos dum obrigesceret manus eius cum gladio, fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detraheda. 2. Reg. 23. 11. Et Semma filius Age populum fugientem tutatus est, et percussit Philistaeos. Ecce animum, in re subita, totus exercitus fugit, et fugientem miles unus propugnat; et quod mirabilius victores irruentes unus moratur et fugat. Et vers. 18. Abisai hastam suam levavit contra trecentos, eosque interfecit.
Denique, fortis est ut mors dilectio, dura ut infernus
nus aemulatio, cives fortes efficit amor Dei Cant. 8. 6. Quis enim nos separabit a caritate Christi, tribulatio, an angustia? an fames, an nuditas? an periculum? an persecutio? Augustinus de vera religione cap. 47. ille, inquit, verissime, atque certissime invictus homo est, qui cohaeret Deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum haerere bonum est. Hic vir, quam diu est in haec vita, utitur amiso ad repedendam gratiam: utitur inimico, ad patientiam: utitur quibus potest ad beneficetiam: utitur omnibus ad benevolentiam. Et paulo post: in omnibus autem officiosis laboribus suturae quietis, extra exspectatione non srangitur, quid enim ei nocebit? qui bene uti etiam inimico potest. Eius etiampraesidio, atque munimento inimicitias non pertimescet, cuius praecepto, et dono diligit inimicos. Huic viroin tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non constundit. Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis:
Cives igitur suos ad veram, constantemque Dei amorem Res publica instituet. Si enim amor creaturarum furiosos reddit, et omnium periculorum contemptores, cur non divinitatis dilectio, summa ratione nitensreddat invictos?
§. 1. CONTRA cruenta spectacula, multa dicta sunt a me c. de crudelitate vitanda. Non defuere tamen, qui ea revocanda censuerint, utiuventus vulneribus, et sanguine affueta in bello non horrescat, quasi insolita, quae saepe in pace spectavit. Fortes igitur et bellicosos reddi, gladiatorum spectandis pugnis arbitrantur. Eaque causa Romanos laudant. Crudelitatem, ac perniciem humano generi consilia illa machinantur. Neque nunc crudeles animi etiam in vili sanguine, et degeneri plebe visuntur. Quanti sunt, adunius miseri homuncionis spectanda supplicia concursus? neglectu rerum suarum, spectaculum morientis emunt, pretio etiam empturi, si id exigeretur. Ne vero mireris, ab illis qui Christianae religionis prosessionem prae se ferunt, tam crudelia spectacula reposci, illa, quae fieri docemur experimento, animo perpende. Artem, gladio, hastaque, ceterisque armis pugnandi in urbibus multi docent, mutua sese aemulatione provocant, quanto se studio ingerunt, locumque spectandi pretio redimunt? Nec desunt qui missis muneribus; quia imperio non possunt, concitare ad acriorem pugnam conentur. Interdum in nuptiis ea sibi spectacula exhibent, nec raro graviter sauciantur, aut cadunt. Quod si ut male quidem, et contra leges fit, ex provocatione nonnulli de vita decernant, quanta spectantium multitudo concurrit? Quam pauci ex tam multis ad pacem hortantur. Quorundam etiam illa est seritas, ut eorum qui quaestionibus subiciuntur, tormentis cupide intersint. Prava est, ac malitiosa hominum cupiditas, violenta hominis morte delectantur. Sed crudelitati, sumptibus, ceterisque malis, sortitudinis, animositatis, et bellicae gloriae sructus obicitur; Tam diro, ac funesto spectaculo contra vulnera, et ferrum animos obsirmari. Contrarium verum esse censeo: spectaculis gladiatoriis, laniationibus serarum, crudelitatibusque ingentem terrorem incuti, omnem virtutem evitari, animos sublimes deici, effeminari, nullo modo attolli, aut roborari.
§. 2. Primo quidem loco, quod in re politica plurimum valet, exemplis utar. Spectaculis cruentis maxime delectatus est Caius Caesar, ut auctores omnes tradunt, isque maxime crudelis fuit. Post Caium Claudius, et de quo Dio. Exhibuit crebro ludos gladiatorios, quibus valde delectabatur. praeter cetera libenter spectabat sub prandii tempus, eos qui in medio theatro dilaniabantur: etsi Leonem doctum homines comedere, plebique ob eam causam gratum, interfecit, quod non deceret populum Romanum, huiusmodi spectacula videre.
Sed is ad miraculum pavidus semper fuit, et pavidus ad imperium venit. Tiberius quoque illi crudelitati deditus fuit; nam munus dedit amplissimum, rudicariis quoque quibusdam reluo catis, ut auctor est Suetonius, auctoramento centum millium. Sed iam senior eo modo insanivit. Nero mox ab initio. Adrianus quoque die natali, centum Leones, centum Leaenas confecit. Domitiani arenam Martialis adulatione servili celebratam reddidit, quae omnia ostendunt, ad insaniam summam illum saevitiae Amphitheatrali deditum. Nemo tamen illo formidolosior fuit, qui in singulas horas mortem exspectavit, qui sphengite lapide parietem texit, ne se inambulantemquispiam a tergo improvisus invaderet. Omnium insaniam Commodi furor exsuperavit. Ipse gladiator, ipse auriga, ipse lanista, magis in ludo, quam palatio habitavit. Prandenti gladiatores, et venationes exhibebantur. Pugnavit ipse septingenties, tricies quinquies. Inter plausus, vocatus est sexcenties vicies. Paulus primus secutorum, ita appellari maluit, quam primus imperatorum. Millle gladiatores occidit, aut vicit, (quis enim contra Caesarem vires experiretur?) Multa serarum milia sua dextera confecit: Et ne sine arte putes, centum leones, centum ictibus occidit. Mirum illi portento, tam certam fuisse manum. Haec Lamprid. Nec inter haec ludicra saeva maiestatis obliviscebatur; eos enim a quibus irridebatur, feris obiciebar. Gallus Constantii nepos, ut refert Marcell. 1. 14. ludicris cruentis delectabatur, et concidentibus se pugilibus.
Hi sane ignavi, aut plane abhorrentes a bello, imperium barbaris obnoxium fecere. Tiberius imperium adeptus, urbem pressit, deinde capreas contaminavit: nec bellicae rei quic quam administravit, nisi ut fortes duces a notis legionibus separaret, in provincias, atque inbella se iturum simularet, qua in re, teste Tacito, diu senatum, diutius exercitus, diutissime provincias fefellit. Caius quamvis in bello educatus, et militari ioco Caligula dictus; non tamen fortis imperator fuit. Magnum exercitum comparavit, in quo erant militum ducenta quinquaginta milia, eorumque magnam partem consumpsit: Nam eos singulatim, nonnumquam etiam confertos occidebat. De expeditione Germanica Suet. post multa stultissime gesta, haec cap. 46. narrat. Postremo quasi perpetr aturus bellum, directa acie in litore Oceani, ac balistis, machinisque dispositis, nemine gnaro, ac opinante, quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent, galeasque et sinus replerent, imperavit: spolia Oceani vocans Capitolio, palatioque debita et in indicium victoriae altissimam turrem excitanit, ex qua, ut Pharo, noctibus ad regendos navium cursus, ignes emicarent, pronuntiatoque militi donatino, centenis viritim denariis, quasi omne exemplum
liberalitatis supergressus, Abite, inquit, laeti, abite locupletes.
Claudius in spectaculis cruentus, militiam ne fortibus quidem virisindulsit. Corbulonis cognita virtute, imperium illi abrogavit. Qui merito exclamavit: Veteres duces fortunatos fuisse, quibus licuerit esse fortibus sine periculo: se autem invidia a Caesare probiberi. Nero in spectaculis tam saevus, in Graeciam profectus est, Narrat rem Dio. c. 14. Non enim Roma ei sufficiebat, non theatrum Pompeii, non circus maximus, sed expeditione opus fuit, ut fieret sicut dicebat, [Gap desc: Greek words] ; tantamque secum multitudinem adduxit, non solum Augustalium, sed etiam aliorum hominum, quantum si hostium exercitus adesset, aut Parthos, aliasve gentes cepisset. Sed illi erant videlicet Neroniani milites, proque armis ferebant citharas, plectra, personas, soccos. Itaque reportavit victoriam dignam tali exercitu, Terpnumque et Diodorum, et Pammenem, pro Philippo, Perseo, Antiocho, superavit.
Et ne crudelitatem Romae relictam arbitreris, addit: Quaesi sola (ut paulo ante dixi) fact a essent, tamen eares nimium secur a, ignominia notata, et ludibrio habitafuisset: nunc autem quasi vere ad bellum gerendum venisset, Graeciam depopulatus est, licet eam liberam reliquerit: fecitque caedes infinitas, et bona quorundam adhuc viventium publicavit, atque innumer abilia donaria, quae vel Romae in templis reposita erant, abstulit.
Domitiani sumptuosa, crudeliaque spestacula, timidumque et imbellum animum Dio huncin modum describit. At Domitianus ducto in eos (Dacos) exercitu, quamquam ipse bellum nulla ex parte attigit (er at enim non solum impatiens laboris corporis, sed etiam animo timido et imbelli, petulansque et libidinosus non modo in mulieribus, sed etiam inpueris) tamen missis ducibus ad bellum gerendum, ac magna parte militum turpiter amissa, ut victor Romam litteras misit. Quamobrem ei tot et tanta decreta facta sunt, ut in omni fere orbe terrarum quae sub ditione eiuserat, statuae aureae atque argenteae positae sunt. Edidit sumptuosum spectaculum, ex quo nihil dignum historia accepimus, praeterquam quod virgines cursu cert averunt. Post haec dies festos egit, videlicet triumphales: exhibuit crebr a certamina, proeliis peditum, ac deinde equitum commissis in circo, tum etiam in novo quodam loco bello navali facto, in quo non solum omnes ferc qui pugnaverunt mortui sunt. sed etiam multi ex spect atoribus, propterea quod maximo imbri, et vehementi tempest aterepente commota, nemim permisit abire ex spectaculo: et quamquam ipse penulam mutavit, tamen ceteros nihil mutare passus est. Qua ex re non pauci in graves morbos inciderunt, et mortui sunt. It aque populo nocturnum epulum dedit, eius consolandi causa. Noctu enim saepe certamina exhibebat, in eaque nonnas, et mulieres introducebat.
Commodus a bello turpissime refugit, pacem a barbaris emit. Ut pecunia, inquit Herodianus, qua maxime abundabat, securitaete redimeret, nihil videlicet petentibus denegabat. Haec ille, qui tamen non ex palatio purpuratus, sed e ludo gladiatorio armatus exire decreverat, quod tamen dedecus a Romano imperio mors eadem nocte illata avertit.
Satis igitur resipsa docet spectaculis tam inhumanis, et foedis non fortes effici duces, non milites, sed crudeles. Quod si Romam ipsam spectemus olim rusticanam, fortior miles erat, sine spectaculo domesticae lanienae. Deinde ignavissima plebes erat quae cottidianis caedibus intererat. Tot centena milia pauci milites timore continebant, et cum libitum erat concidebant. Cum crebra fuere [Orig: fuêre] spectacula gladiatoria, genuina virtus elanguit, et delectus fortissimi ex Gallia, Batavia, Thraciaque haberi coepti sunt.
§. 3. Verum quod historiam consulenti clarum evadit, id quoque ratione e rerum natura petita, me probaturum consido. Utar autem vero, et Philosophis probato Sorite. Qui cruentis spectaculis, ut Drusus, aliique, gaudet, ille crudelis est; qui crudelis, ille et libidinosus; qui talis, etiam timidus est, atque imbellis, qui igitur sanguine humano gaudet, imbellis est.
Deinde crudelitas saevitia videnda et exercenda, quemadmodum libido voluptatibus, avaritia rapinis, superbia adulationibus, ambitio honoribus, incitatior, atque immanior redditur. Ita et timor, connexaque mala augentur.
Quae grata, et voluptaria sunt, eorum sensu, ac imaginatione moventur ut cetera animalia, ita homines, quae tristia, atque atrocia fugiunt. Plurimi vero resert, quam fortiter, quam vivaciter consuetudo, aut sensus quippiam animo impresserint. Si enim attenta eorum, quae voluptate perfundunt sensus, cogitatione animus fix us haereat, cupiditates incitantur, atque efferantur, si uri, secari, torqueri hominemviderit, ex voce, motu, vultu, dolorum aculeos animo conceperit, necesse est talium rerum horrore totum corpus concuti. Qui igitur ad ea assuetinon sunt, impallescunt, cohorrescunt, surriguntur pili. Naturae est enim quidam consensus, qui alieni mali, in alio dolorem excitat. Sunt enim qui ad alieni doloris conspectum concidunt, ut etiam Arist. Probl. Sect. 27. exponit. Hinc consequitur, ut qui tormentoru gravium in aliisacerbitatem oculis, cogitatione, vultu cognoverunt, vehementius ea horreant, quorum magnitudinem accurate perpenderunt. Itaque eos et miserrimos arbitrantur, et mala intoleranda iudicant. Qua ex re necessario evenit, ut illa circa quae fortitudo versatur, terribiliora appareant eis, qui experientiam in aliis usurparunt. Quemadmodum enim visis alienae voluptatis illecebris, affectus ad eas fruendas concitatur, ita quoque cum alieni cruciatus asperitas oculis obicitur, magno impetu natura sui conservatrix resilit, et formidat. Ut ergo qui lenonibus, ac lupanaribus serviunt, voluptatum appetentiores, atque adeo intemperantiores efficiuntur, ita quoque unusquique crudo immanitatis spectaculo, dolorum evadit fugientior. Hinccarnifices eorumque familia, turba ingeniosa ad supplicia, dicuntur maxime imbecilles, si exemplo suo, quod interdum merentur, quaestiones subeant. Tota enim mali congeries iam se vividae meditationi ingessit, animumque concussit metu, antequam dolore corpus urat. Bis itaque tantum malum patiuntur.
§. 4. Accedit ad summam mali, finis ac scopus, quem propositum habent, gladiatorum spectatores, qui non eo tendit, ut ad excipienda vulnera sint impavidi: sed ut crudeli, inhumana, beluina voluptate fruantur. Voluptatum verousus fortitudinis aciem obtundit. Ethnicorum illa spectacula, ipsi oculorum solatia vocabant; non autem incitamenta fortitudinis, nam illis taeterrimus quisque assidebat, bello inutilis. Caelius sane Tullii familiaris effedarios in Britannia spectare non ausus est, quem tamen, inquit Cicero, ne Andabata quidem defraudare poteramus. Mulieres ipsae, virgines vestales consurgunt ad ictus, et delicias, aiunt, esse suas, cum cernunt, pectora converso
pollice rumpi. Quemadmodum igitur ardentius divitiis incubant, easque per marium, terraruque et opum apud inferos positarum pericula conquirunt, qui egenorum sordes, famem, calamitatesque intuentur, ita quoque spectos dolores magis timent, qui eos in aliis libentissime spectant. Non enim exercitationem artis, non robur eorporum, sed lanienam concupiscunt. Ita de Meridianis Seneca, Epist. Nunc omissis nugis, mera homicidia sunt: nihil habent quo tegantur: ad ictum totis corporibus expositi, numquam frustra manum mittunt. Hoc plerique ordinariis paribus, et postulaticiis praserunt. Quidni praeferant, non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta? quo gladii artes? Omnia ista mortis morae sunt. Mane leombus, et ursis homines, meridie spectatoribussuis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubentur obici, et victorem in aliam derinent caedem. Exitus pugnantium mors est: ferro et igne res geritur. Haec fiunt, dum vacat arena. Sed latrociniu fecit aliquis: quid ergo meruit? ut suspendatur. Occidit hominem qui occidit, ille meruit ut hoc pateretur: tu quid meruisti miser, ut hos spectes? occide, ure, verbera. Quare tam timide incurrit inferrum? quare parum audacter occidit? quare parum libenter moritur? Plagis aguntur in vulnera, et mutuos ictus, nudis, et obviis pectoribus excipiunt. Intermissum est spect aculum? Interim iugulantur homines, ne nihil agatur.
§. 5. qui saepe vulnera et sanguinem intuetur, ad ea non trepidat. Ita sane, si extra periculum ipse sit. Ne carnifex quidem, inter cottidiana torquendi ministeria expallescit, nisi forte ad eculeum ipse vocetur: nec tamen fortis est, sed, si non miseretur eorum, quos cruciat, saevus.
Gladiatores quidem ipsi, Constantiae specimen exhibebant: Quis, inquit Cicero, mediocris gladiator ingemuit? Quis vultum mut avit umquam? quis non stetit, sed etiam decubuit turpiter? quis cum decubuisset, ferrumrecipere iussus, collum contraxit? Fantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet.
Nec tamen gladiatores fortes sunt, quia pericula non ratione, sed miserabili necessitate, vel avaritia subeunt: sed illos quidem exercitatio, meditatio, consuetudo, immo necessitas, ad virtutis imitamenta propellit, nisi velint infestis spectatoribus dimicare, nisi velint uri, et secari, si uno vulnere potius quam repetitis plagis defungi malunt. Verum aliena pericula non firmant fpectatores, alioqui quomodo perannos quadringentos nonaginta tam fortes fuere [Orig: fuêre] ? nam anno CCCCXC. primum Marcus, et Decimus Brutus tria paria dederunt in parentis funere, et rara deinde res, donec corruptis moribus in immensum crevit, nam diu intra modum hoc scelus stetit. Anno urbis quingentesimo, octogesimo munera parva aliquot alia data, ait Livius quadragesimo primo. Unum ante cetera insignesuit, ut per triduum quatuor et septuaginta homines pugnarint. Iuncta haec spectacula cum luxu, et timiditate fuisse, docet ipsa luxuriae, et mollitiei patria. Celebris in historia est Campana luxuria, et nota crudelitas. Silius libr. II. vide Lips. libr. I. cap. 6. Saturn. Nam in omni laetiore convivio sollenne fuit, in triclinio paria aliquot gladiatorum exhibere ad pugnam: ortus ut videtur mosa Campanis, de quibus Silius libr. II. Punicor.
Quin etiam exhitar are viris convivia caede
Mos olim, et miscere epulis spect acula dira
Certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
Pocula, respersis non parco sauguine mensis.
Et Strabo de iisdem lib. [Gap desc: Greek words] , id est: Eo luxus prevecti sunt, uti convivas vocarent, ad paria gladiatorum, quorum numerum augebant, minuebantve pro dignitate cuiusque convivii.
Mollium igitur, et servilium ingeniorum, est tam feravoluptas. Et eorum quos alienis imperiis deliciae subiecerunt: ita revera est; crudelitas timidos facit: et ut dixi, timidi sunt crudeles.
Frequens autem crudelitatis usurpatio, timidiores ad pericula facit. Qui enim voluptatem perse quuntur, a seriis abhorrent, multo magis a periculosis. Unde et proverbio dicere consueverunt: Cras seris: quae vox aliquot urbibus exitio fuit. Timoris etiam esse crudelitatem, naturae animalium ostendunt, nam in omni genere foemellae, maribus crudeliores sunt, et timidiores. Recte Aristoteles, seu alius est auctor in physiognomia, cap. 5.
Videutur autem mihimagis malesica fieri soeminea masculis, et proterviora, et minus liberalia, et infirmiora. Feminae igitur, et quae circa nos nutriuntur, admodum manifesta sunt; quae vero sunt in silva, omnes pastores fatentur, et venatores esse talia, qualia sunt dicta.
At vero et hoc manifestum est, quod singularium in unoquoque genere, soemina mare minoris capitis, et angustioris faciei, et subtilioris colli sit: et pectora imbecilliora habeant, et minorum laterum sunt, femora autem magis carnosa maribus, genua mollia, et crura subtilia habent. Pedes vero pulchriores et sormam, totius corporis molliorem, quam fortiorem. Minus nernosa autem sunt, et molliora, praedita humidioribus carnibus. Masculina autem his omnibus contraria habentia natura sunt fortiore, et iustiore genere, soemina autem est timidior et iniustior narura. His ita se habentibus videtur leo omnium perfectissimum in assumendo maris formam.
Necsortis ergo illa spectacula; nec sapientis, sed malefici; ipsa animalia timore crudelia sunt. Cervus cum vicit, crudeliter pedibus conculcat adversarium. Metusrefrigerat, idem facit, uttorpore excitetur, etad voluptatum delinimenta inclinet. Quibus dilutus est sanguis, timidi sunt, metus enim refrigerat, iidem crudeles sunt. Poenorum olim fuit, atque est etiamnum AEthiopum, et eorum qui zonam torridam incolunt, magna crudelitas. At illi frigidiores natura sunt, utdocet Arist. Sect. 14. Probl. 8. [Gap desc: Greek words] Cur qui loca edita, apertaque colunt, tardius senescunt: qui antem cava et palustria, ocius? An senectus quaedam putredo est: putret autem quod quiescit [(reading uncertain: print faded)] : nullo modo, aut minus ita afficitur, quod movetur, ut aqua profluens et conclusa: igitur ut locis editis aer undique afflante spiritu, agitatur, it a canis manet immotus. Ad haec locis apertis puras ac diversus asiidve propter agitationem aer habetur, palustribus impurus, idemque semper emarcescit.
Timidi signa sunt in Physiog. cap. 3. Pili molles, corporis inclinatio, statura non erccta, venter sursum attractus, color sufflavus, oculi imbecilles, et nictantes, fracti, macri et mobiles, extrema corporis imbecilla, crura parva, longae manus et subtiles, lumbi parui, et imbecilles. Corpus [Gap desc: Greek words] in motibus, item timidus non vehemens est,
verum supinus, facile terrore obstupescit, vultu, et capite facile movetur, sollicitus est, deorsum intuetur: rugosa facies, facies ipsa parva. Haec in crudelibus pleraque invenies. Illis inquam, qui natura tales sunt; quidam enim natura quidem mansueti, consuetudine tamen, et more ad crudelitatem degenerarunt. Cum igitur spectacula illa corporis affectus non immutent, sed deteriores faciant, nec animo etiam vires conferant, nullo modo fortes efficiunt. ideoque nonnulli ad excusationem lanienae, et sanguinis in pace effusi, per teterrimam voluptatem non fortitudinis rudimenta, sed placandae Nemesi quaedam sacrificia esse dixerunt, ut per domesticas caedes placata, hostium occisioni faveret.
§. 6. Quod si bello gladiatoria munera utilia iudicarunt, cur non ipsos in pericula miserunt, cur infames esse voluerunt? Eos enim fortissimos gentium esse oportuit, verum id raro, nec nisi extrema necessitate factum est. At neque in castris ante proelium commissiones composuerunt, et spectando vulnere se ad mortem animarunt. Stolidum enim existimarunt, suam cuique iam exspectandam sortem, in alieno corpore ostentare. Fortitudo enim in meditatione, atque amore eximiae dignitatis, ac honestatis, propter quam pencula, doloresque contemnit, non in oblectamentis ex alieno cruciatu versatur. Caufas quae ad fortiter agendum, patiendumque mentem erigant, firmentque recta ratione perpendit, non dicit animi sui cibum esse, vilem auctorati nebulonis sanguinem. Tiberius crudeles ludosexhibuit, imitatus Augustum. Iacuit (inquit Tacitus) immensa strages, omnis iexus, omnis aetas, illustres, ignobiles, dispersi aut congregati. Quem congeries ista delectat, numquam fortis erit. Tam suae voluptatis ille tenax est, ut eam per tam feralia procuret. Ille pro patria scilicet: pugnabit, cuius in voluptates, si omnes cives occidas, tum demum munus dabis, et munus omnium munerum gratissimum. Timidus est mori, qui non pro salute sua, non pro patriae defensione, sed pro deliciis suis aliorum mortibus poscitur. Fortis pro amico, etiam pro ignoto vitam deserit, morte alterius vicaria vitam mercari turpe iudicat. Hic magnum vitae fructum arbitratur, hominum mortes intueri.
Quantum a prisca Christianorum integritate, recentiorum illa studia recesserunt? Magna Episcoporum cura, severitateque Christiani ab illa saevitia arcebantur. Quid Gentiles inde coniectabant? Hoc scilicet: spectaculorum voluptates a Christianis vitari, ut facilius desererent vitam, abdicatis vitae illecebris, ita Tertull. lib. de Spect. capit. I. Sunt qui existiment Christianum expeditum morti genus, ad hanc obstinationem, abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius, ne desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerint: ut hoc consiliopotius, et humano prospectu non divino praescripto definitum existimetur. Pigebat scilicet etiam persever antes in tantis voluptatibus, propter Deum mori. Quamquam et si ita esset, tam apto consilio, tantae obstmatio disciplinae debebat obsequium. Romaniigitur tantum aberat, ut se spectaculis illis ad mortem, mortisque pericula animose subeunda confirmari putarent, ut potius ea causa a Christianis vitari dicerent, ne vitae voluptates nimirum sectando, ipsam vitam, cum virtus posceret, relinquere recusarent. Pergit Tertull. cap. 2. Plures denique invenias quos magis periculum voluptatis, quam vitae avocet ab haec secta. Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, volupt atem etiam sapiens ut tantam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia, nisi volupt. is.
Non igitur gentes fortitudinem, sed voluptatem ex amphithearro petebant. Inter quae refert Tertullianus Circum, Leonem, vires corporis, et vocis suavitates. Leonem nominat, cum cruentissima spectacula universa taxat, in his enim summa insania. Scaevola plures leones dedit. Sulla praetor centum iubatos, Pompeius Magnus Sullae discipulus sexcentos, in illis erant trecenti quindecim iubati, decuit enim a discipulo magistrum, qui litteras nescivit superari. Sed Pompeium etiam hoc flagitio Iulius superavit, qui octingentos produxit. Alioqui et pantheras dederunt, iussu populi abrogato per nequitiam senatus consulto vetere. Scaurus in aedilitate varias centum quinquaginta. Pompeius Magnus quadringentas decem. Augustus quadringentas viginti donavit. Haec erant propter quae gentes mori formidarent. Ceterum concuti spectaculis animum docet cap. 15. de spectaculis Tertullian. Nemo ad voluptatem venit sine affectu, nemo affectum sine casibus suispatitur. Ipsi casus incit amenta sunt affectus. Ceterum si cessat adfectus; nulla est voluptas, et est reus tam ille vanitatis eo conveviens, ubi nihil consequitur. Puto autem etiam vamtas extranea est nobis. Quid? quod et ipse se iudicat, inter eos positus quorum se similem nolens, utique detest atorem consitetur, nobis satis non est, si ipsi tale nihil faciamus: nisi et talia facientibus non conseramur. Si furem inquit videbas, concurreb is cum eo. Utinam ne in saeculo quidem, simul cum illis moraremur: sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum Dei est, saecularia autem diaboli.
Si viri fortes illi sunt, cur viles animae habentur, et insames? Tertull. cap. 22. de Spect. Etemm ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios, scenicos, xysticos, harenarios illos amantissimos: quibus viles animas feminae, aut illi etiam corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt, quae reprehendunt, ex eadem parte quam magnifacit, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia, et capitis minutione, arcentes curia, rostris, senatu, equite, ceterisque honoribus omnibus simul ac ornamentis. Quibus quanta perversit. is. Amant quos multant, depretiant quos probant. Artem magnificant, artificem notant. Quale iudicium est, ut ob ea quis obsuscetur, per quae promeretur? Immo quant a confessio est malaerei, quarum auctores, cum acceptissimi sint, sine not a non sunt.
Finio, et hoc unum moneo. Si ad constantiam sanguinem desideras, Habes Christi. Tertull. de spectaculis cap. 29.
§. 1. AD invictum civitatis robur, ad regni vires nihil tam inexpugnabile est, quam modestia, et quam Christiani humilitatem vocant. In alto positos esse humiles aequum censes? Eos, quibus tota vita, ambitione laboriosissima, et sollicitissima atteritur, ad sui despicientiam vocas? Ita omnino faciendum docet Christus, docet et salus Rei publicae, quae sine Christo nulla est, sed de ca nunc politice disceptabo.
Ne tamen humilitatis sermonem horreas, o [Orig: ô] princeps; addam illi Maiestatem, Magnanimitatem, famae, gloriaeque curam, de his enim ordine disputabo.
§. 2. Humilitas est ex plena cognitione sui, vera de bonis, malisque propriis existimatio, excellentiae contemptus. Magna virtus, et plane animi heroici, qua illa, quae niagna videntur, parva autem sunt, suis pretiis aestimantur. Illius exitium, ac pestis est superbia, dignitatis, atque excellentiae contra rectam rationem appetitio. Nihil illo vitio immanius, nihil Deo odiosius, nihil Rei publicae perniciosius. Omnes igitur, princeps, optimates, cives, agricolae ad modestiam, submissionemque instituantur. Omnes inquam; nam et pauperum potest esse superbia, et principum humilitas. Crimen non in rebus, sed in usu est. In principum magnificentia, saepe est animus contemptor opum, et honorum, in vilissimorum voluntate, arrogintissima vanitas. Exemplo sit superbissimi regis, sanctissima coniux, Esther. 14. 16. Tuscis necessitatem meam: quod abominer signum superbiae, quod est super caput meum, in die ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
Arrogantih saevientis specimen, nobis Amanns exhibuit, qui se, et Rem publicam graviter concussit.
Fundamentum igitur alterum Rei publicae, est humilitas, eam quasi terrae motus, in altum tendente aura fastus evertit. Magna miseria, superbus homo, inquit Augustinus, magna vero, et multiplex miseria, superbarespublica.
§. 3. Primo quidem Deo grata est humilitas, quia sibi diffidit, et Deo nititur. Deum habet protectorem, superbia destructorem. Psalm. 17. 28. Quoniam tu populum humilem salvum facies; Et oculos superborum humiliabis. Merito igitur superba Res publica Deum sentit inimicum, quem non agnoscit suae felicitatis auctorem. Ille, Humilia respicit in caelo, et in terra. Adeo sane, ut Augustinus testatur libr. 3. capit. 23. de doctrina Christiana. Nullafere pagina est sanctorum librorum, in qua non sonet, quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Totius mundi ruinam superbia fecit. Initium enim peccatifuit. Pharaonem superbia in Erythraei maris profundum, quasi lapidem detraxit. Quis est Dominus ut audiam vocem eius? et dimitttam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Senacherib 4. Reg. 18. 19. ingenti superbia terret Ezechiam, sed occiso milite, ipse a filiis in conspectu idoli sui mactatur. Cum igitur non in multitudine sit virtus Dei, neque in equorum viribus voluntas eius, nec superbi ab initio placuerint ei: sed humilium, et mansuetorum semper illi placuerit deprecatio. Iudith. 9. 16. Non potest consistere civitas, quae contra maiestatem sese extollit. Nam oculos sublimes detestatur Dominus. Proverb. 9. 17. Experti sunt omnes magnates, quos potestas inflavit, quod Salomon Prover. 15. 25. minatur. Domum superborum demolietur Dominus: et firmos faciet terminos viduae.
§. 4. Omnium periculo peccant pauci, immo mulierum petulantia ad exitium satis est, teste Isaia. 3. 16. Nullae divitiae, nulla fiducia superbos eximit. Quam fortes in calamitate erant Israelitae? Isa. 9. 9. Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia, et magnitudine cordis gitur. dicentes, Lateres ceciderunt: sed quadris lapidibus aedificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immut abimus. Et elevabit Dominus hostes Rasin, super eum, et inimicos eius in tumultum vertet, Syriam ab Oriente et Philistiim ab Occidente: et devor abunt Israel toto ore.
Quam magnifice glonatur apud eundem Prophetam, Assur cap. 10. 12. In fortitudine manus meae feci, et in sapientia meaintellexi: et abstuli terminos populorum; et principes eorum depradatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Quid tanto Monarchae Propheta vaticinatur, ex arcano Dei consilio? vers. 16. Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum, in pinguibus eius tenuitatem: et subtus gloriam eius succensa ardebit, quasi combustio ignis.
Maior vix cogitari potest superbia, quam fuerit Babylonis, de qua Isa. cap. 13. et 14. Detracta est tamen ad inseros. Et fuit Babylon illa gloriosam regnis, inclita in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam, et Gomorrham. Dicitur illi a Domino, Isai. cap. 47. 8. Et nunc audi haec delicata, et habitans considenter, quae dicis in corde tuo, Ego sum, et non est praeter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas, et viduitas, universa venerunt super te, propter multitudinem malesiciorum tuorum, et propter duritiam incant atorum tuorum vehementem.
Eadem, sed minori cum potentia superbia Moab: Ierem. 48. 29. Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem eius et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius. Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat, conata sit facere. Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes.
Invisum est itaque hoc vitium Deo, semperque Rerum publicarum interitum antecedit. Habet enim expressum numinis contemptum. Hoc ex divino iudicio, et oraculis argumentum pio principi abunde est. Scriptores quoque rerum nostrarum ignari, gravissimam esse superbiae penam docuerunt. Orpheus, Plato, Libanius castigando illi vitio [Gap desc: Greek words] nomen proprium finxerunt. cetera vitia mitius puniri, superbiam opprimi putamus. Adrastiam, et Rhamnusiam virginem dixere [Orig: dixêre] . Verum nos ad rationes politicas animum convertamus.
§. 5. Secundum superbiae malum est, quod odio sui Rem publicam evertit. Cetera, vitia, imprudentia, timiditas, ebriositas, socios, et consortia admittunt. Superbum nec modestus, nec superbus serre potest. Eminere omnes cupiuns, omnes imperare, nemo subici. Cum eodem omnes ferantur, necesse est omnes collidi. Inter superbos semper sunt iurgia. Proverb. 13. 10. Principes, ac praesertim optimates odiosos facit superbia. Tarquinium libidine praecipitem, avaritia caecum, furore vecordem, vocarunt superbum, et putauere [Orig: putauêre] sufficere convicium. Nec principem modo, sed virtutes etiam principis, exosasreddit.
Inquinat egregios adiuncta superbia mores.
Quin ipsa superbia longe
Discessit, vitium rebus sollemne secundis,
Virtutumque ingrata comes.
Non alia causa magis viros magnos afflixit,
quam ex rebus bene gestis superbia, quia invidiam parit, odiumque: multorum autem odiis, nullae opes resistere possunt. Ipsa enim beneficia, cum superbe dantur, ingrata sunt, cum exprobrantur, in maleficia vertuntur. At si Camillus, si Marius, si Scipiones arroganter agant, salutem quam patriae attuletunt, ingratam faciunt. Seneca de benes. lib. 2. cap. 11. Si gratos vis habere quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus, admonitio taedium sacit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando vitandum est, quam superbia. Quid opus arrogantia vultus? quid tumore verborum? ipsa res te extollit. Detrabenda est inanis iactatio, res loquentur, nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum. Caesar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert: deinde absoluto, et agenti gratias, porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant, et negant id insolentiae causa factum: aiunt socculum auratum, immo aureum margaritis distinctum, ostendere voluisse. Ita prorsus: quid hic contumeliosum est, sivir consularis aurum, et margaritas osculatus est, et alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur? Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis, Persica servitute mutaret, parum iudicavit, si senator senex, summis usus honoribus, in conspectu principum supplex sibi, eo more iacuisset, quo victi hostes victoribus iacuere: invenit aliquid infragenua, quo libertatem detruderet. Non hoc est rem pub. calcare? et quidem, dicet aliquis (nam potest ad rem pertinere) sinistro pede. Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator pedes suos.
Quid igitur Caesari viginti tria vulnera inflixit? Non modo laesa maiestas, non tot civium caedes, non expilatum aerarium, raptique fasces, sed quod senatui non assurrexit: quod pedes osculo senatoris obtrusit. Ita et illi, per quos vicit, et quibus vitam dederat, insurrexerunt. At contra vide animos in Alexandrum Romanum imperatorem: ita narrat Herodianus: Quae ubi advenit, sacris discessus causa de more peractis, deducente senatu, populoque universo, Roma proficiscitur, respectans identidem, ac lacrimans. Sed neque popularium quisquam fuit, qui siccis oculis aspexerit abeuntem: quippe omnem multitudinem sui cupidam habebat, educatus ab ipsis, imperioque tam multos annos modestissime administrato.
Praecipua igitur causa est odium. Nam de poena superbi hominis, omnes gaudio exsultant. Et Deus ipse quodam modo insultat.
Est enim omnibus hominibus insitum [Gap desc: Greek words] , indignatio, quam Aristoteles [Gap desc: Greek words] esse ait, 2. mor. mediamque inter [Gap desc: Greek words] . Nam moleste fert, indigno collatam prosperitatem; Indignus autem felicitate videtur, quicumque illa insolescit. Quicumque de excelso loco se iactat, dignus censetur, qui decidat.
§. 6. Tertium malum arrogantiae, est vitii subtilitas. Nam miro modo, dum vitatur, appetitur. Itaque omnibus virtutibus sese inserit, et fundamentum subtrahere conatur, ut tota itrues decidat. Sic et omnium vitiorum remedium est humilitas. Hac autem ratione Res publica specie boni, et honesti evertitur; cum enim magna quaedam, et in speciem utilia superbi gerunt, quia eos ambitio, cupiditasque gloriae, non ratio trahit, haec deinde in amicos vertunt. Magna non sunt illa Rei publicae corpora, sed tumida: casura sua mole, et rumpenda. Caput vitiorum est, omnia premit, omnibus imperat. Et quod agitur virtus vocatus, donec pus totum erumpat.
§. 7. Sapientia Res publica continetur, et regitur; nihil sapientiae coniunctius, quam humilitas, nihil magis adversum, quam ambitio, quae inter omnes affectus hoc habet, ut stultissimos faciat, est enim quaedam arrogantium ebrietas, quae nec sobrios deserit. Nam spiritus Dei, spiritus sapientiae, in animam humilem, in oculis suis speciosam, in oculis Dei descendit: Elatam despicit. Ubi fuerit superbia, ibi erit, et contumelia, ubi autem est humilitas, ibi erit et sapientia. Proverb. 11. 2. Avertit igitur a sapientia reges, superbia. Et vel maxime in eo peccant, quod sapientes sese existimant. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.
Nec principes modo, sed philosophi principum praeceptores superbia excaecati sunt. Nam de illis etiam hoc iactatum est: [Gap desc: Greek words] , nihil esse alienius a philosophia ipsis philosophis. Lenius dixit Anaxippus: verbis quidem sapere philosophos, re ipsa esse [Gap desc: Greek words] . Itaque philosophos multi pepulere. Lysimachus, et Antiochus toto regno. Romani Alcium, et Philiscum porcos Epicuraeos, et omnes aliquando sophistas, quod et Messenii, aliique fecere, quodque praecipue admireris ex ipsa Attica Sophocles proprio [Gap desc: Greek words] : eosdem submovit.
Causam stultitiae exponit sanctus Chrysostomus in cap. 1. vers. 22. Rom. Quia [Gap desc: Greek words] .
Magnum aliquid de se ipsis imaginati, nec sustinentes ea via ingredi, qua Deus illos ingredi iussit, amentiae cogitationibus immersi sunt.
Praecipue vero insaniens illa sapientia taxatur, qua ducti orbem superstitionibus infecerut, quae enim non credebant numina, illorum metu miseras gentes fascinarunt [Orig: fascinârunt] , idque velut ad continendos in officio populos sapienter se facere iactitarunt. ita unus de sapientibus eorum, Cicero libr. 1. de natura Deorum. Quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret, species istas hominum collatas in Deos, aut consilio quodam sapietium, quo facilius animos imperitorum ad Deorum cultum, a vitae pravitate converteret; aut superstitione ut essent simulacra, quae venerantes, Deos ipsos adire se crederent? sed hac in sapientia, manifestissime se illorum stultitia prodidit. Nam illa via, omnium scelerum impunitatem docuerunt. Cum facile cuilibet esset, ligneos, luteosque Deos contemnere, deinde Deos suo arbitrio factos suis vitiis imbutos esse finxerunt, ut licentius numinum auctoritate ac hortatu peccarent, ac flagitiorum suorum dedecora illis consecrantes, ipsa impuritate Sanctos se fieri arbitrarentur.
Hanc philosophorum insipientiam, principes, et Magistratus insanissima, ambitio sissimaque temeritate, atque stultitia, albis equis praecurrerunt. Cum enim ius faciendorum Deorum, Rei publicae datum viderent, ipsi sese inprimis hoc beneficio affecerunt. Dubitem esse Deos, inquit Caius, cum faciam Deos? Hac superbia se, et Rem publicam perdiderunt. Hinc et illud consecutum, ut consilia nulla admitterent, vera nemo proferre auderet. At sine consilio nulla civitas regi potest.
§. 8. Humilitas magnanima est, superbia pusillae mentis, et si recte iudicare volumus, puerilis. Magnum est, esse in animo suo parvum. Non opus in eam rem argumentis; pueri laudati, laetitia
gestiunt, nec affectum illum celant, ipsi etiam sponte de rebus suis gloriantur, atque ea re, aetatis innocuae nos simplicitas delectat, quod si eadem faciant adulti, vel senes, non quidem pueros, sed pueriles eos tamen iudicamus. Numquam maior in scena risus excitatur, quam cum Pyrgopolinices aliquis, proelia sua ampullatur; quia res omnino ridicula videtur, in tam vasto corpore, et ornatu armorum tam puerilis animus. Menecratem facetissime riserunt veteres, qui ab eis quos sanarat, quorum ingens erat numerus, nullam aliam mercedem postulabat, quam ut Iovem se appellarent. Puerile factum: Omnes enim, pro beneficio in se collato, ridere miserum cogebantur. Quam insanum studium, et puerile Psaphonis Afri, qui emptas magno pretio vocales aves instituit; ut dicerent, Psaphon est Deus. Non videbat miserrimus ille rem non posse latere, deinde eas, vel avia silvarum avolaturas, et magistri sui praeconium, montibus et siluis inani studio iactaturas aut nova libertate, veterem cantilenam excussuras. Victus in ludicro certamine, puer eiulat: victor exsultat. Quia pusillum animum res parva vel deprimit, vel in altum tollit. Non alia est in arrogantibus, hoc est grandibus, ideoque ridiculis puerilis prudentia, aut magnanimitas, omnes in parvis occupantur. Si adolescentem capillos crispantem, aut periscelidas disponentem, vel alia [Gap desc: Greek words] subito deprehendas, erubescit; quia praeter decorum esse intellegit, et [Gap desc: Greek words] , pusilli et degeneris animi signum, eam quae rebus parvis impenditur curam.
§. 9. Maxima igitur laus est, non agere laudis gratia. Puerilis error eorum, qui amorem laudis, virtutem putant. Nam et sanius (Augustin. libr. 5. cap. 13. de civit. Dei) videt, qui et amorem laudis vitium esse cognoscit, quod nec Poetam fugit Horatium, qui ait:
Laudis amore tumes, sunt certa piacula quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Idemque in carmine Lyrico, ad reprimendam dominandi libidinem, ita cecinit.
Latius regnes, avidum domando
Spiritum, quam si Lybiam, remotis
Gadibus iungas, et uterque Poenus Serviat uni.
Verumtamen qui libidines turpiores fide pietatis, impetrato Spiritu-sancto, et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant, melius saltem cupiditate humanae laudis, et gloria, non quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in iisdem libris quos de Re publica scripsit, ubi loquitur de instituendo principe civitatis, quem dicit alendum gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse.
§. 10. Quantum vero periculi adeatur, dum affectus potentissimus alitur, quem fugit? Hinc efficitur, ut famam virtutis omnes, ipsam virtutem pauci et nullus aliquando quaerat. Quamvis aliquando bonum eventum habeat gloriae cupiditas, quamvis ingentia premat vitia, quamvis Rei publicae lucro sit, est tamen periculosa, nec desinit malum esse. Alioqui et ebrietas, et libido, et avaritia, atque ipsa invidia laudanda foret. Nam ebrii inopia iudicii, in ea se pericula coniciunt, unde sobrii exire non possunt Amatores, invidi, avari, vitiorum suorum furoribus agitati, magnas saepe operas Rei publicae praestiterunt. Multis lucro est infimae plebis stultitia, non ideo tamen illa vitia toleranda sunt. Quamquam enim aliquando alios affectus domet superbia, saepius tamen excitat. Calamitosa fuit superbia Sesostris regis AEgypti, qui
Pharios currus Regum cervicibus egit.
Quis Xerxem ad tam crudele bellum impulit? Quis ante eum, Cyrum? post Cyrum vero Alexandrum? Quid alios nisi gloriae cupido? ut a paucis laudarentur, nationes integras internecione deleverunt. Interest, ut monet Sanct. Augustin. lib. 5. cap. 19. de civit. Dei, sane inter cupiditatem humanae gloriae, et cupiditatem dominationis. Nam licet proclive sit, ut qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari libenter affecter, tamen qui veram licet humanarum rerum laudem concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt enim multa in moribus bona: de quibus multi bene iudicant: quamvis ea multi non habeant, et per ea bona morum, nituntur ad gloriam, et imperium, et dominationem: de quibus ait Sallustius: sed ille vera via nititur. Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua veretur homo bene iudicantibus displicere, dominari atque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere, quod diligit. Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via nititur, aut certe dolis, atque fallaciis contendit, volens bonus videri, quod non est. Et ideo virtutes habenti, magna virtus est contemnere gloriam, quia contemptus eius in conspectu Dei est: iudicio autem non aperitur humano.
§. 11. Iungitur igitur periculum illi, quod in vitio bonum arbitrantur, qui enim laudis amore hostem cecidit, vulnera adversa pertulit, is etiam ne cedere cogatur civibus, carnificinam non exhorrebit civium, immo pro suo triumpho in pericula omnes coget. Doset omnis historia, gloriae cupiditate, et dominandi libidine, pleraque bella coepisse. Et concertationes civicas ex ambitione ortas.
§. 12. Iram esse exitialem civitati demonstravi, et simul ostendi eam ex superbia fere nasci. Quos laudes inflant, tumidosque faciunt, eosdem vituperatio deicit, si ulcisci se nequeunt, in rabiem agit, si vindicandae contumeliae potestas concessa est. Misera sors hominis, qui laudantium adulatione extollitur, vituperantium temeritate contrahitur animo, et labascit. Clidemus Atheniensis victor ludicri certaminis dum a sociis coronatur, gloriae dulcedine mersus emoritur. Probrum ego puto Histrionem fuisse, et in Histrionica victorem; at ille tanti putavit esse victoriam, ut per dulcedinem animam expulerit. Chilon Spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur, per gaudium animam exspiravit. Tert. de anima cap. 52. Tanta vis laetitiae in Sophocle, et Dionysio tyranno fuit, ut accepto victoriae tragicae signo, vivere desinerent. Plin. lib. 7. cap. 53. Tantum laudis amorem in principe, in senatu pone. Quae non flagitia eius adipiscendi causa committentur? Adde monitiones, reprehensiones, repulsas, contumelias, nonne has morte graviores molestias iudicabunt, quibus inepta gloriola, vita potior fuit? Hinc illae clades civitatum, cum laudis avidos, alienae malignitatis vocula, de statu virtutis deicit, et ad Rem publicam delendam impellit. Aurea sententia Augustini est: Sicut prodest humilitas servientibus, ita nocet superbia dominantibus. lib. 5. de civita. Dei cap. 15.
§. 13. Virtus humilitatis in omnibus grata est, pulchraque; in regibus, et pontificibus divina. In alto positum, non altum sapere difficile est, non
ex alto inferiores despicere, miraculum. Paucis ea contingit felicitas, ne a felicitatis specie, et opinione perderentur. Raro inter tot obsequia, et blandimenta satis cauta est mortalitas, ipsa in adulationem sui prona. Nullam habet causam, sed multas occasiones superbiae princeps. Caius initio modeste multa gessit, ita ut P. C. iuberent ea singulis annis legi. Nulla tam firma institutio, quam non convellat imperii cupiditas Alexandri, (Valer. lib. 8. cap. 15.) pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho, comiti suo ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referente. Heu me, inquit, miserum, quod ne uno quidem adhuc potitus sum! angusta homini possessio gloriae fuit, quae Deorum omnium domicilio sufficit.
Verum propria est laus illa Christianorum principum; nam quae gentilium exempla adferuntur constantem virtutem non exhibent. Sardanapalus sepulcro imposuit [Gap desc: Greek words] , hoc est duos digitos, quasi mutuo collisu crepitum edentes, quo ostendat, omnia etiam summa, non assis esse, sonitum esse praeteruolantem. Porus regium nomen victus abdicavit, sed superbiam, et ferociam retinuit. Nec Croesi magna humilitas, quod rogo impositus, felicitate excidere se posse fassus est. Nec modestior Gilimer Arianus, qui in triumphum ductus, magis dixit: quam sensit. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Hoc cum regna adeunt Catholici principes, pronuntiant. Non enim est magnae prudentiae cum cecideris, fateri te stabili gradu non stetisse. Propria igitur Christianorum est humilitas, sicut nominis in ea significatione usurpatio propria est. Augustinus in Psal. 31. Haec aqua, inquiens, confessionis peccatorum, haec aqua humiliationis cordis, haec aqua vitae salutaris abicientis se, nihil de se praesumentis, nihil suae potentiae superbe tribuentis, haec aqua in nullis alienigenarum libris est, non in Epicureis, non in Stoicis, non Manicheis, non in Platonicis. Ubicumque etiam inveniuntur optima praecepta morum, et disciplinae, humilitas tamen ista non invenitur. Via humilitatis huius aliunde non manat, a Christovenit. Haec via ab illo est, qui cum esset altus, humilis venit Quid enim aliud docuit, humiliando se, factus oboediens usque ad mortem, mortem antem crucis? Quid aliud docuit solvendo, quod non debebat, ut nos debito liberaret? Quid aliud docuit baptizatus, qui peccatum non fecit, crucifixus, qui reatum non habebat? Quid aliud docuit, nisi hanc humilitatem? Non immerito ait: Ego sumvia, et veritas, et vita.
§. 14. Sunt sane permulta, in quibus Catholicorum modestia, submissio, oboedientia, quae est humilitatis mater, ostenditur. Nam Pontificibus suis, Conciliis sacris, reges nationesque obtemperant. humi strati peccata sua confitentur, poenam impositam subeunt, conscientiamque alieno arbitrio submittunt. Quam hoc sit arduum, docent et haeretici, qui eam partem Christianitatis excutiunt, et magistratus in China, qui quod hoc sua maiestate indignum iudicent, difficilius ad religionem Christianam veniunt. At principum Christianorum mirabilis saepe apparuit humilitas. Philippus Arabs, qui crudelitate, et parricidio, usitata tunc arte imperium arripuit, nec sine sanguine regnavit, a Fabiano piorum commumunione exclusus, sordibus et squalore obsitus, in ordine paenitentium sacerdoti supplex stetit. Nec viribus, aut donis, sed lacrimis Ecclesiae ingressum ambivit. Euseb. libr. 6. cap. 27. Magnus Theodosius, ut auctor est Theodoretus libr. 5. ca. 27. Augu. de civit. lib. 5. Sozomen. lib. 7. ca. 24. et Ambrosianae Epistolae; Iniuriam a Thessalonicensibus illatam, iniqua caede, dum indiscriminatim aliquos iussit trucidari, vindicavit, eum templi aditu Ambrosius prohibuit, et paruit Imperator, genibusque Pontificis advolutus, ad quamvis se satisfactionem obtulit. In societatem deinde Christianorum admissus, sine regio cultu, toto corpore in terram prostratus flevit, verus et magnanimus Davidis irhitator. Nec Othonis minor submissio, qui ob Crescentem conrra fidem datam laqueo necatum, Romualdi Abbatis iussu, a se poenas violati foederis exegit, nudis enim pedibus Roma, ad Garganum Apuliae montem profectus est, tota quadragesima cilicii asperitate corpus afflixit, storeis incubuit: ita Petrus Damiani in vita Romualdi. Henricus secundus Angliae rex, teste Neubrigensi, in publico nudatis humeris verbera suscepit. Insignis vero vox illius. Non refugio disciplinam Christianam, decernite quod libuerit, devote amplectar, exsequarque decretum. Nec aliter fecit ac dixit, abiecta veste regia in ordine paenitentium publicorum stetit, et nudum sese Ecclesiasticae disciplinae submisit. Haec publica referre operae pretium duxi, privata in omnibus Christianis magnatibus plura sunt, omnes enim et de peccatis suis sese accusant, et sacerdotum suorum non modo admonitiones audiunt, sed etiam eas quas pro expiatione delictorum poenas imponunt, alacriter subeunt. Quod unum est, atque effica cissimum contra fallacia, et dulcia adulatorum venena remedium. Quod semper in promptu est ex humilitate. Alioqui ut sanissima corpora, saniem veneni facillime combibunt, ita adulationis aura pestifera, celerrime regum animi inficiuntur. Ecce tibi Iustinianum legum magis conditorem, quam iustitiae cultorem, quem Tribonianus omnis religionis contemptor, tanta vanitate implevit, ut immortalem se fore speraret; quemadmodum Suidas refert.
§. 15. Alia Canuti mens, de quo Lips. in Mon. Pol. nu. 8. Anglorum regis insigne ad Modestiam documentum est, qui cum obsideretur ab adulatoribus, id est coruis aulicis, et sortem eius attollerent, dicerentque omnia servire, et ad nutum eius, vultumque, (verba Annalium) converti, ille foedam adulationem sic repressit. Spectantibus iis, sedem regiam in litore maris posuit in ipso accessu eius et fluxu. Tum dixit: Tu mare ditionis meae es, et terra in qua sedeo est mea, imperotibi, et denuntio ne in terram meam ascendas, nec membra, nec vestem Domini tui madore perfundas. Ille dixerat, mare tenorem suum tenebat, veniebat, alluebat, tum resiliens, en inquit, quam ego omnibus imperito, quin sciant omnes qui terram incolunt, vanam et falsam esse regum potentiam, atque unum eo nomine dignum, qui vere imperium inbibet caelo, terrae, mari. Neque intra verba Modestia haec stetit, in omni actione talem se praebuit, atque adeo coronam ultra in caput non admisit.
Supersunt sane quam plurima Christianae humilitatis exempla, multi enim magnorum principum, posito diademate, non ad privatam modo vitam redierunt, sed pauperem etiam, mundoque contemptam; Tales fuerunt inquit Bozius lib. 11. de signis Eccles. cap. 9. Lotharius imperator, Ludovici Pii filius anno 855. Hugo provinciae Rex. Rachis Longobardorum, 750. Sigismundus Burgundiae, 413 Bamba Hispani, Vermundus Castellae, Rammirus Aragoniae, Sigisbertus Northumbriae, Sebbis Angliae, Eltheredus, et Chemeredus Merciae, Alfridus, Afridus Northumbriae, Offa et Iua Angliae, Ceolulfus, et Egbertus Northumbriae, Henricus quartus Daniae, Carolomannus
Alemanniae, Trebellius Bulgariae, Cazimirus Poloniae, qui deinde iussu Romani Pontificis, suorumque obsecrationibus victus, regni gubernacula recepit. Omittimus hic principes innumeros, qui cottidie hoc factitant, ut summis inter mortales honoribus, abiectis, inter humiles religio sorum coetus, oboedientiae se ignobilium, alioquin praesulum subicere non dedignentur, nullo inimicorum terrore compulsi, vel mentis stupore, et inertia deiecti: quod fecere inter Graecos Anastasius II. Theodosius III. Michael Rangabe, Michael IV. Isaacius Commenus, et Emmanuel Palaeologus Imperatorest, et e nostris Suantocopius Moraviae, et Salomon Hungariae Reges. Quantum illi in dimittendo principatum animum ostenderunt, quantumque ab Ethnicorum regum iactantibus, et levissimis ingeniis abfuerunt, qui ardore trium phandi, ob folia infructuosa civium suorum securitatem in discrimen adduxerunt. Nunc quoque plures regum, principum, nobilium, potentumque virorum filii, in religionibus laboriosissimis, pauperrimisque, atque officiis abiectissimis degunt, quam olim in potestate, et honore apud Gentiles vixerint.
§. 16. Ad moderationem autem, animique submissionem multa tum omnes, tum vero principes viros inducere possunt. Primo quidem quia homines sunt. Id satis Philippus Macedo putabat ad superbiam domandam. Matutino enim tempore antequam quicquam aggrederetur, a puero renuntiari iussit. [Gap desc: Greek words] . Home es, quod utinam Alexandro filio persuadere voluisset. Qui victor Persarum, patrem abdicavit, et Iovis dici maluit. Est autem homo animal, et miserrimum, et superbissimum. Hominibus dominantur, sed homines sunt. Mortui a pluribus calcabuntur. Apud iudicem suum, sine satellitio, sine diademate palpitabunt. Thymoleon Siciliae vindex, et servator, cum pulsis tyrannis magno in honore esset atque etiam amore, Modestia res tam praeclaras ornavit, et tutatus est. In vita eius Probus: Nihil umquam, neque insolens, neque gloriosum, ex ore eius exiit, qui quidem cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit, quam se in eare, maxime diis gratias agere, atque habere; quod cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum, ducem esse voluissent.
§. 17. Deinde nimios, et caerimoniosos honores caveat oportet. Barbararum sunt ista, et superbarum gentium, de quibus Tac. lib. 14. Scilicet externae superbiae sueto, non erat notitia nostri: apud quos ius imperii valet, inania transmittuntur. Chinensium magistratuum fastum, ceterorumque, qui principum exemplis vivunt, tot curas salutationum, officiorumque inania describunt tum alii, tum accuratissime Nicolaus Trigautius; omne paene tempus inanibus transmittunt. Hinc multi errores, inimicitiae, contemptiones, contentionesque, dum in caerimoniosa civilitate, plus iusto morosi sunt, et in nugis deliquisse piaculum arbitrantur. Non parum laborat his in rebus Christiana res publica, dum speciosis titulis, comitatu, consessu inflantur animi, et facile ad aemulationem, odiaque impelluntur.
Veniat in mentem omnibus, quam vitrea sit, fragilisque felicitas. Qui modo Priamus auro barbarico, et quinquaginta filiis felix videbatur, mox
Iacet ingens litore truncus.
§. 18. Nec urbium mitiora fata: male felicitati humanae creditur, cum optima est, ruit. Contingit illis quod Democrati seni, qui cum anhelus arcem conscenderet, multum spirare se dixit, sed parum valere. Crebra, sonans, et laboriosa respiratio, abeuntis vitae signum est, nec diuturnitatem ulla sibi Res publica polliceatur, in qua maiores, quam pro viribus naturae, spiritus corpus affectum concutiunt.
§. 19. Denique quaedam in speciem abiecta, et magnatibus indigna obeant illi, quorum est maior auctoritas. Magnam vim res illa habet, ut ad modestiam inferiores reducat. Nihil ea re efficacius. Dominus, et Salvator, nec divinitatem, nec, divina hypostasi subsistente humanitatem, humilibus natalibus, officiisque contaminari docuit. Tanta est, inquit Augustinus tractat. 55. in Ioann. humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo, etiam divina sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus humilis inveniret. Venit enim filius hominis quaerere, et salvum facere, quod perierat.
Ante dominum quoque typus domini propheta, et rex David humilitatis professionem fecit, 2. Regum 6. 21. Vivit, inquit, Dominus, quia ludam ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et quam omnem domum eius, et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israel, et Iudam et vilior fiam, plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis, et cum aucillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo. Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae.
Ecce, inquit Gregor. lib. 27. mor. quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese submittendo Domino, et exaequando minimis, et abiecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subiectorum oculis saltando vilescere metuit, non se honore praelatum ceteris, ante eius arcam, qui honorem dederat, recognoscit. Coram Deo egit vilia, vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret, quae coram hominibus egerat fortia. Quid de eius factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem, pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit.
Nihil magis plausibile in vulgus, quam cum modestia honor miseris exhibitus. Alphonsus Aragonum rex, itemque Siciliae, et Neapolis eo tempore potentissimus, cum agasonem, cuius asinus farina onustus in luto haerebat, implorantem auxilia vidisset, equo descendit, et totis corporis viribus annixus, iumentum extraxit. Quod factum adeo Campaniae populis gratum fuit, ut multae se urbes illi adiungerent, mallentque modesti, civilis, et humilis principis imperium admittere, quam superbam libertatem usurpare. Neque vero periculum est, ne vera humilitate, maiestas deprimatur, omnia compensat amor. Nec plebi quicquam gratius est, quam labores suos a magnatibus aestimari. Qui si in aliquem contumeliosus sit, a nullo diligitur.
§. 20. Postremum est, ut modestos, affabilesque, et vere humiles habeant ministros illi, qui in dignitate sunt. Intolerabile servitium fortibus, et nobilibus viris, cum per fastidia adulantium, adeundus est princeps. Cum beneficium, quod a principe acceperunt, intercipit minister, aut detinet; cum alius post principem rogandus est. Verum hac de re speciatim dicendum est. Nam ex centum principum administris valde gratiosis, vix denos invenies, quos non vel superbia, vel avaritia aula excusserit, cum ante invisum principem fecerint.
§. 1. HUMILITATEM magni animi virtutem esse dixi, superbiam pusilli, et puerilis. Magnanimus nihil, nisi revera magnum, pro magno habet. Humilitas omnia, quae falsa, et humana magnitudine turgent, vera aestimatione fastidit. Superbia temere de magnitudine iudicat, et quae visa magna sunt, ardenter concupiscit. Sic pueri ad novae vestis splendorem, ad periscelidas, ad plumulam gestiunt, domos luteas, equum arundineum, plostellum muribus tractum, crepundiaque sua magni faciunt. Magnanimus ludicra arbitratur, quaecumque superbia magno studio prosequitur. De hac igitur virtute, eiusque connexis, et comitibus dicendum. Plurimum enim ad salutem Rei publicae illa consideratio facit, et nescio an ullo alio in genere tam cito nobis vitia, specie virtutis imponat.
§. 2. Magnanimitas est virtus, quae versatur circa magna. Virtus animi ad magna, et heroica opera inclinans. Christianis suspecta solet esse Aristotelis definitio Ethicor. 4. capit. 3. [Gap desc: Greek words] . Magnanimus esse videtur, qui magnis dignum sese existimat, et dignus est. Qui enim falso magna mereri se arbitratur, stolidus est. Verum utcumque senserit Philosophus, potest tamen eius definitio ita intellegi, ne superbiam magnanimitatis nomine obtrudere videatur. Certe Sanct. Thom. 2. 2. quaestion. 129. artic. 3. Ad quartum dicendum, quod in homine invenitur aliquid magnum, quod ex dono Dei possidet: et aliquis defectus qui competit ei, ex infirmitate naturae. Magnanimitas ergofacit, quod homo se magnis dignificet secundum considerationem donorum, quae possidet ex Deo: sicut si habet magnam virtutem animi magnanimitas facit, quod ad perfecta opera virtutis tendat: Et similiter dicendum est de usu cuiuslibet altetius boni, puta scientiae, vel exterioris fortunae. Humilitas autemfacit, quod homo se ipsum parvi pendat secundum considerationem proprii defectus. Similiter etiam magnanimitas contemnit altos, secundum quod deficiunt a donis Dei. Non enim tantum altos appretiatur, quod pro eis aliquid indecens faciat: sed humilitas alios honorat, et superiores aestimat, in quantum in illis aliquid inspicit de bonis Dei: unde dicitur in Psalm. 14. de viro iusto, Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: quod pertinet ad contemptum magnanimi. Timentes autem Dominum glorificat: quod pertinet ad honorationem humilis. Et sic patet quod magnanimitas, et humilitas non sint contraria, quamvis in contraria tendere videantur: quia procedunt secundum diversas considerationes.
Promptum est igitur Christiano principi, humilitatem, et magnanim itatem coniungere. Cum enim contemptus ad Dei contumeliam perinet, vindicandus est. Helias contemptim ad tyrannum vocabatur, 4. Reg. 1. 9. Homo Dei rex praecepit ut descendas, dicebat quinquagenarius, paratus sine dubio, vim abnuenti inferre. Verum Elias suae dignitatis, in qua divinae maiestatis gloria agebatur magnanimus arbiter, respondens dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo. Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi, Homo Dei haec dicit rex, Festina, descende. Respondens Elias ait, si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum et quinquaginta eius. Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait, homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. Ecce descendit ignis de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos, qui cum eis erant: sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae. Locutus est autem angelus domini ad Eliam, dicens, descende cum eo ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem.
Dignum se honore Elias iudicavit, et iudicium illius, iustitia divina comprobavit. Hoc si Aristoteles sensit, cum ipsa veritate locutus est, sin autem; communi philosophorum errore abductus est. Magnanimitatis, itaque vis, in omni virtute cernitur; sed ab omni tamen virtute distinguitur. Singulae virtutes in suo genere perfectae sunt, iustitia constans est voluntas, unicuique suum tribuendi, idque in magnis, et parvis. Denario neminem spoliabit, nec talento, casam, et regnum eadem aequalitate restituet. Religio heroicae paupertatis, oboedientiae, castitatis custos est; et hortatrix; sed habent istae, aliaeque virtutes specialem ex obiectis suis, circumstantiisque hone statem, et decus, ad quod animos, quos insederint, constanter impellunt. Magnanimitatis officium est, in omnium virtutum genere versari, omnium obiecta illarum formalia respicere; sed ita tamen ut sibi faciat materialia, ut loqui solent. Castitas heroica erat eius adolescentis, qui in rosa molliter ligatus, praecisam dentibus linguam, in faciem scorti lascivientis insputavit, et miraculo pudicitiae abegit. Sed castitas heroica, temperantiae pulchritudine movebatur, ut formali ratione obiecti. Magnanimitas vero etiam, ad tam generosum facinus impultrix fuit; quia hoc tamquam magnum, et arduum spectabat, quia convenire hoc animo Christiano, animo caelestis gratiae alumno, martyrii candidato iudicabat. Est igitur magnanimitatis obiectum formale, ipsa operum magnitudo. Ideo recte Aristoteles: [Gap desc: Greek words] . Videtur igitur magnanimitas esse ornamentum virtutum. Quocirca nemo sine aliis virtutibus, magnanimus elle potest.
§. 3. Honoris vero appetitum, magnanimitas moderatur. Primo, ne magna, et honore dignissima opera, propter humanae gloriae respectum faciant, neque si honoris spes nulla sit, a virtute colenda desistant. Magnanimus enim etiam in tenebris hominem servabit, nec in acta mitti cupiet, quae laude digna sunt, sed ipsam virtutem volet sibi esse mercedem. Magnanimus etiam dedecore non movebitur. Nullum certius argumentum magnitudinis, quam nihil posse, quo instigeris, accidere. Senec. de ira, cap. 6.
Pro magno tamen honore maxima opera suscipiet, pro honore de quo dictum est. Honorati
sunt amici tui nimis, nimis exaltatus est principatus eorum. Honores divinos magnanimus magni aestimat, non sacrilega ambitione, qua Ethnici insaniebant, et nostro tempore Iaponiae reges, sed quos solus Deus, cum immenso gloriae pondere in eos, a quibus diligitur, conferre constituit. Quod si magnanimam Rem publicam, principem, aut senatum cognoscere, et probare collubitum est, Aristotelem li. 4. de moribus cap. 7. et 8. consules.
Primo [Gap desc: Greek words] . Magnis se dignum existimat, plane dignus exsistens, nam qui mediocribus dignus, se suo pede metitur, modestus est, non magnanimus. Hoc de honore vere dictum est. Si rem ipsam spectes, omnes virtutis excellentissimam magnitudinem, ac gradum aemulari debent. Deinde omnes si statum, conditionemque, qua Christiani sunt, considerare velint, dignos se honore arbitrari possunt: quia dona Dei sunt, non virium humanarum [Gap desc: Greek words] , recta facta, et successus. Itaque non pugnant humilitas, propriae vilitatis contemptrix, et magnanimitas divinorum beneficiorum ingenua, et grata commemoratrix.
Secundo. Honoribus magnis, et a viris bonis cum ratione oblatis modice, et cum recta ratione gaudet. Honores parvos, et a vulgo delatos contemnit. Non gaudebit de honore, vel laudatione; quia res vana est, et fragilis; et quemadmodum vinea laude non redditur fertilior, ita nec animus laudati. Virtuti enim laboravit, non gloriae; ideo nec gesta sua publicari desiderat. Gaudet tamen, quia in publicum utile est, virtutum acta celebrari, multosque infirmos a vitiis revocat, et imperfectos ad virtutem exstimulat, quin et multis datur, unde exempla petant. Apostolus Paulus (2. Corinthior. 7. 7.) gavisus est desiderio, fletu, aemulatione Corinthiorum, et capit. undecimo et duodecimo. merito ac iure gloriatur. Vulgi honores neglegit, quia nec iudicio dantur, et in vitiosos solent esse profusiores. Novit pessimum esse genus inimicorum, laudantes. Novit in magnis odiis, contemptuque exquisitiores esse assentationes. Cato a praetura repulsus, eadem die in publico pila lusit. Alii cum laudari se a populo audissent, ne imprudentes mali quippiam admisissent, timuerunt.
Tertio. [Gap desc: Greek words] . Nec felicitate effertur, nec adversis nimium tristatur. Quia levi momento non impellitur, magna arbor ne turbine quidem evertitur, arundo ad omnem auram trepidar, haec illa
Virtus repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus,
Nec sumit, aut ponit secures,
Arbitrio popularis aurae.
Maior est calamitate, maior etiam rebus secundis. Speciem aliquam magnanimitatis Romani dederunt; nam Cannensi proelio victi, cum urbem Hannibal adisset, nullam pacis mentionem ferre potuerunt. Et sane in victo populo magnum virtutis indicium, quod consuli, cuius temeritate clades acciderat, publice gratias egerunt, quod de Re publica non desperasset. Egregie magnanimus erat, Urbanus Sextus, in cuius palatium, cum Romani seditiosi cum armis irrupissent, sumptis vestimentis suae dignitatis, magna auctoritate in hostium conspectum se dedit, quaerendoque: Quem quaeritis? non modo periculum discussit, sed ad concordiam oboedientiamque tumultuatos reduxit.
Quarto. [Gap desc: Greek words] . Ob res exiguas adire periculum non dignatur. Non quaeret trans mare divitias, non conducetur stipendio in aciem, nec parvo aere venalem animam dabit. Pusilli animi sunt, quos parva res in pericula vocat. Pueri quam facili tristitia plorant, tam facili periculo pugnant. Magnam nobilitatem Europae, praesertim Franciae illa [Gap desc: Greek words] abstulit, dum generositatis specie provocationum, et duellorum furores concitat.
Quinto. Neque est [Gap desc: Greek words] . Non amat periculum. Magnanimnm imitantur, quos classica, tubaeque, et clamor in mortem rapiunt, qui sine ratione periculis se obiciunt. Reprehensum id olim in multis, qui martyrii desiderio tormentis, et saevitiae se gentilium offerebant. Fortium virorum est magis contemnere mortem, quam odisse vitam. Qui periculo obviam vadit, nec prius, quale id sit considerat, bestiae similior est, quam homini. Ille animosus est, qui perspecta causa, et difficultate, vel iusta, et honesta ratione, vel sane necessitate, pericula excipit. Tales et principes, et cives esse oportet. Qui enim solo impetu, et temeritate in discrimina feruntur, nisi primo calore, et procursu vincant, mora elanguescunt, atque in effusam vertuntur fugam. Qui autem considerate rem aggrediuntur, eo fortes sunt, quod nihil inopinatum sentiunt in ipso opere. Nec consiliorum paenitet.
Sexto. [Gap desc: Greek words] . Magnis se periculis offert, et in medio discrimine vitae prodigus, quasi dignum non sit omni modo vivere, ita malo vertere: quam cum interprete. Quasi omnino non sit dignum, eum vivere. Non enim magnanimus se vita indignum iudicat, sed omni modo vivere, indignum iudicat. David fraternam contentionem in castris evitat, contra Goliatum interritus graditur. Omnium martyrum hic describitur sortitudo, et magnus animus, qui vel in eo elucet, quod non modo illa pertulerunt, quod est fortitudinis proprium; sed quod nec preces quidem effuderunt, non dilationem poenae, non mortis accelerationem orarunt, gemitus, et voces in potestate habuerunt. Martyrum enim generositatem putabant, non fortem modo esse debere, et doloris tolerantem; sed magnanimam etiam liberamque cruciatibus, et tyrannis insultantem. Hinc voces illae: Versa et manduca: aliaeque innumerae, quibus [Gap desc: Greek words] , et maiestas magnanimitatis expressa est. Vestigia eius virtutis, in gentibus quoque cernuntur. Anaxarchus, saccum Anaxarchi in mortario tundi, clamabat, hac voce, quam tota vita clarior. Pompeius cum occidererur, caput obvoluit, ne indecoro gemitu, aut voce triumphos suos contaminaret. Caesari inter tot vulnera curae fuit, [Gap desc: Greek words] , decenter cadere. Pulcherrime itaque dixit Aristoteles, omnium virtutum esse ornatum a magnanimitate, nam ipsum fortitudinis quoque supremum actum vehementissime honestat. Quanti vero id sit, communis sensus nos edocet. Ultimis morientium
verbis, magis quam ipsa mortis commemoratione movemur: Si enim animosa sint, dolemus talium virorum tam indignos exitus.
Septimo. Beneficium conferre solet, accipere erubescit. Quia hoc inferioris est, illud superioris, magnus autem animus recusat esse obnoxius.
Octavo. Hinc et beneficia obliviscitur; non quia ingratus est, sed quia maioribus compensat. Et datum beneficium non debet meminisse.
Nono. Haud facile alios rogat quippiam; quia libertatem minuit, et quia parvi res humanas aestimat, multis non indiget. Diogenes Alexandrum rogabat, data, et ultro ingesta petendi optione; ne sibi apricanti officeret, superbo, non magnanimo regis contemptu: Poterat enim ex regis umbra exire ipse Cynicus; si tam intemperanter solis radios amabat. Itaque contra sentio: Virum magnanimum magna petiturum, et alteri gratitudinis vinculo obligatum esse, non inter mala receusere. Si tamen libertatis deminutionem malum arbitretur, inter contemnenda mala referre. Non minus gloriosum fuit Diluo Chrysostomo, et Eremitis pro Antiochenis intercedere, quamTheodosio poenas mitigare. Magno se animo, pro Italia Sanct. Gregorius Attilae saevienti obiecit, nec veritus est, ne crudelissimo tyranno beneficium deberet. Sed tot populorum incolumitati consultum voluit. Magna ergo petet, cum ratio petet, parva in alterius contemptum nequaquam petet, ut scurriliter fecit Diogenes.
Decimo. [Gap desc: Greek words] . Magnum se gerere apud eos qui in dignitate sunt, aut quor um res valde secundae sunt, apud mediocres moderatum. Causam reddit: Quia eminere potentibus difficile est, et [Gap desc: Greek words] , seu magnificum, mediocres superare facile. Idco apud eos magnifice se gerere, et gloriari non est ignobile, apud inferiores, molestum, et odiosum. Lex illa non recte percepta, Antistheni Aristotelis generoso discipulo, ut illi magister praedixerat, mortem attulit. Nihil periculosius, quam in civitate apud magistratus, nobilesque [Gap desc: Greek words] splendide se gerere. Simultates enim concitat, et invidiam. apud principes contemptum, et crebro odium. Haec ut vitare est prudentis, ita externum splendorem contemnere est magnanimi. Hoc solum teneat, ne potentium vitiis consentiat, ne aduletur, ne in dicenda sententia libertatem amittat. De falsa illa magnanimitatis imitatrice iactantia, plura dicam, cum aulicos, et consiliarios instruxero.
Undecimo. Hoc praecipue magni animi est, quod monet idem Aristotoles: [Gap desc: Greek words] . Prompto animo servire aliis. Facit id caritas, ut fratri, humilitas ut domino, magnanimitas quia arduum est, et difficile, sed honestum, omnibus commodo esse. Est enim vir animosus publicum bonum. AEthyopem se humeris ferre in somnis putabat Franciscus Xaverius, nec aliter deinde fecit. totam Indiam, Iaponiam, Chinamque complexus animo. Lectus cius in Nosocomeio erat apud eum, qui periculosissime aegrotabat.
Duodecimo. Cunctator est, nisi cum res ingens celeritatem requirit. Parvas enim res parvi facit, nec ad damna exilit, nec consilia praecipitat, sed regit, et ordinat. Suprema ventis non agitantur, eundem semper cursum astra tenent, nec cum tonat, intremiscunt. Maiestas Rei publicae bene constitutae sine turbis audit pericula, immo videt, et aggreditur.
Tertio decimo. Cetera munitiora sunt, ut esse [Gap desc: Greek words] , et [Gap desc: Greek words] , In aperto amorem, odiaque habere. Alieno arbitrio non vivere, populum res suas celare, non admirari, iniurias obluisci, non cupide loqui de hominibus, non morari laudationes, non esse querulum, malle res honestas, quam fructuosas possidere. Haec in animo magno sunt, et coniuncta cum heroica fortitudine. Non est tamen eadem magnanimitas, et fortitudo. Haec enim timorem, et audaciam ratione moderatur, et contra mortem, et tormenta obfirmat. Illa in omni virtute id quod magnum, generosum, celsum, difficile proponitur, prompte aggreditur.
Magnanimitati fidentia, seu fiducia comes est, quae firma spe subnixa, in rebus magnis, citra mortis periculum, promptum animum praestat. Nec ullis frangitur difficultatibus. Sitim, famem, labores, iras potentum contra praeclara instituta asperatas exsuperat. Patientia contra tristitias ex difficultatibus ortas pugnat. Securitas timores excludit. Constantia, perseverantia, longanimitas, dilata spe, durantibus laborum, exiliorum, carcerum difficultatibus, propositum tenent Neque minus contra miserias, blanditias, preces propinquorum, filiorum, coniugum animum firmant, ut nulla vi de magnitudine sua detrahatur.
§. 4. Magnanimitatis hostis imprimis est [Gap desc: Greek words] pusillanimitas, cum quispiam ea quae suscipienda, aut facienda esse suadet recta ratio, nimis grandia esse imaginatur, suasque vires tantae moli impares, cum honorem quo dignus est, et quem suscipere oportebat, velut magnum aliquid refugit. Grave vitium, et simia humilitatis, a qua longissime recedit. Humilitas enim honorem, et gloriam parvi aestimat, pusillanimitas duabus in rebus pessime iudicat; nam et facultatibus, donisque suis diffidit, nec in Deo spem collocat, et illa quae magna non sunt, nimis magni aestimat. Id cum in re gravi, quaeque obligat, contingit, manifestum est crimen. Honores sancti viri fugerunt, plurimi Episcopi inviti creati sunt. Usque adeo ut non nemo dixerit. Profecto indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus, sola illi suffragetur necessitas excusandi. Sed aliud est, honorum fuga, ecrum contemptu, quod facit humilitas; aliud cum nimium sublimes aestimantur, quod facit pusillanimitas. Videmus eosdem illos viros, qui sancta Ecclesiae violentia ad Episcopatus inviti sunt allecti, in eisdem ius suum, dignitatemque, cum vitae periculo acerrime defendisse, ut Cyprianus, Athanasius, Chrysostomus, Ambrosius, aliique fecerunt. Sed pusillanimitas paucorum est. Praesumptio, ambitio, vanae gloriae appetitus, ut humilitati, ita magnanimitati repugnant. Et plurimas Res publicas everterunt, et nisi fallor, plurimas in posterum evertent.
Praesumptionem voco, qua superbus, opera viribus suis, maiora aggreditur, noxia facultatum suarum ignoratione. Alta petunt, nocitura petunt, et cum Phaethonte, magnis excidunt
ausis. Traianus cum per orientem, ad Indiam paene arma circumtulisset, cum ambitiosam navigationem instituisset, Herculemque, et Liberum aequare contenderet, provincias multis laboribus, multoque sanguine partas rursum amisit. Inopinato excidio arrogantiam illam deicere Deus solet. Isaiae 16. 6 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: Superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius, plusquam vires eius. Idcirco ulul abit Moab ad Moab, universus ululabit.
Ambitio ex superbia oritur, quae tamen vanior est, ipsa unde nascitur elatione. Superbia enim ipsam excellentiam, contra rectae rationis praescriptum ferventer optat. Ambitio res miserrima honorum cupiditate flagrat, sunt autem honores testimonia excellentiae. Hos vel maiores debito, vel ob falsa bona, vel mala, vel cum scelere quam multi appetant, omnis historia docet, et per vices eversus orbis edocet. Qua de re capite de humilitate actum est.
Inanis gloria ex eadem radice est, nec sane multum ab ambitione differt, de appetitu excellentiae agimus, non de ipsa opinione excellentiae, et laude, in qua et fama consistit; Sed de [Gap desc: Greek words] seu insita animae cupidine, qua gloria appeditur. Qui [Gap desc: Greek words] est, idem et ambitiosus est, nam qui in vocis alienae praeconio felicitatem posuit, atque ex ea, non ex conscientia aestimari se desiderat, ille etiam deferendis magistratibus, delatione dignitatum, genuflexione, atque caerimoniis honorari se aequum arbitratur. Quantum mali vanitas intulerit, iam supra ostendi. Primo enim alios, deinde ipsos auctores infestat.
[Gap desc: Greek words] .
Iactantiae nemo poenas effugit.
Non minus dedecus est gloriae, quam voluptati servire virtutem. Deinde hoc ipsum pusilli animi est, gloriam, hoc est, rem omnium incertissimam, ac fragilissimam quaerere. Res delicata est, plerique narrant, quod nesciunt, efficiunt tamen, ut gloriae amator, nescientibus, ipse certus eos errare, credac, aut quasi credat, ita gaudeat.
§. 1. VIRTUTUM chorum iam deduxi, in orchestram Rei publicae descendit totus apparatus, animis non oculis hauriendus. Si illa virtutum tibi praecepta vel longa, vel nimis multa videntur, ama Rem publicam, ama cives, iam omnia implevisti. Nulla certior ars regnandi, quam amare subditos. Si ergo non vacat omnes paginas scripturae evolvere, tene caritatem, et in ea invenies omnem scientiam. Augustinus sermon. 39. de tempor. Nam plenitudo legis est caritas. Summum est fidei sacramentum, et fidei Christianae thesaurus. Summus Dei cultus est, omnia continet, praecipuum est hominis bonum, et tessera Christiani, fundamentum est pacis, unitatis vinculum, sine quo virtutes nec ipsae placent; omnibus donis Dei praestantior, columna sanctitatis pariter, et fastigium, mors criminum, vita virtutum. Haec si adsit, non magna opus est arte. Satis politicus est, quisquis Rem publicam, civesque ut res sacras dilexit. Ingeniosa est ad beneficia, caritas, suapte natura regendis hominibus idonea est.
Sine legibus, sine iudice primum gentes vixerunt, unius se caritati, non potentiae commiserunt. Non erant tot cautiones regnandi, sed veluti in potestate parentum erant filii, caritate duce imperabatur, et parebatur. Inde maximi honoris nomenclaturam invenit adulatio, ut patres patriae principes appellaret. Maius enim amoris, quam maiestatis nomen existimarunt [Orig: existimârunt] .
Salva esse Societas nisi amore, et custodia partium non potest. Seneca libr. 2. de ira, capit. 31. Membra si dissideant, si alterius alimenta, vicinum membrum rapiat, et oppresso altero, praeter modum excrescat, monstrum ex pulchro corpore nascitur. Tam alteri debet esse civium suorum salus cordi, quam sua. Ubicumque discors est acies, hosti opportuna est. Res publica fornici triumphali, celsa concameratione suspenso persimilis est, nec ferro, nec calce vinciri moles illa potest, mutuo consensu sese sustentant. Lapidem lapis continet, princeps velut tholus eminet, et ab omnibus continetur, cui nisi connectantur omnes, corruunt. Amor igitur, et solus amor politiam continet, firmatque, Non munera, non blanditiae hoc possunt. Si quos donis allexeris, cum spes desierit, dissolvetur amor, si verba aspera extorserit alicuius aviditas, blanditiarum fructus in iras desinet. Maneat amoris mutui quasi magni aedificii caementum, quodque dixit Ethnicus. Sic te Deus amet, quemadmodum tu nos. Plin. in paneg. Id certo sibi persuadeat princeps, omnes subiectos orare. Vivat ac regnet, ut animo tranquillo, securoque orationem illam in aspectu Dei pronuntiare possit. Succinctus armis, et carnifice, terrere potest, ad amorem cogere non potest.
§. 2. Effectus caritatis est subditis metuere, non subditos: et felix Res publica est, in qua absque caerimonia, animo teste, vitam magistratui suo cives precantur, non quia peiorem metuunt, sed quia meliorem non optant. Id vero consequitur caritatem, quia omnibus illa virtutibus imperat, omnium operas disponit, immo virtutes ipsas animat. Vitiorum est omnium expultrix, virtutumque conciliatrix. Caritas patiens est, 1. Cor. 13. 4. benigna est: Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
Ecce quod in multas virtutes sparsum est, una in arctum congessit caritas, pretia omnium, maiestatemque virtutum in se complexa. Explicuit ista S. Greg. lib. 10. mor. cap. 6. Proximi dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quendam iustum dicitur. Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias. Et per semetipsam veritas dicit, quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis: quibus duobus scilicet utriusque testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut malum quod pati non vult quisque non faciens, cesset a nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit impendens erga utilitatem proximi se exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo, dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel ad inferenda quae non debet, desideriis inquieta mens ferveat: vel erga exhibenda quae debet, otio resoluta torpescat.
Nam cum cavet alteri facere, quod nequaquam vult ab altero ipse tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum deiciens exaltet, ne ambitio cogitationem dilaniet, cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet, ne cor luxuria polluat, et subiectum desideriis per illicita corrumpat, ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet, ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula sua se face consumat. Rursus cum cogitat ut ea alteri faciat, quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, et bonis meliora respondeant, ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ut malitiae peste languentibus, gratiam benignitatis impendat, ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam veraepacis accingat, ut indigentibus necessaria tribuat, ut errantibus, viam rectitudinis ostendat, ut afflictos verbo, et compassione mulceat, ut accensos in huius mundi desideriis, increpatione restringaet, ut minas potentum ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias, quanta praevalet, ope levet, ut foris resistentibus opponat patientiam, ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam, ut erga errata subditorum, sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non eneruet, sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem ferendo transcendat, ut ingratos benefic iis ad amorem provocet, ut gratos quosque ministeriis in amore servet, ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat, ut quae cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat, ut sic ea quae tacet toleret, ne tamen in animo virus doloris occultet, ut sic malevolis manus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam, a iure rectitudinis excedat, ut cuncta proximis, quae praevalet impendat, sed haec impendendo, non tumeat, ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat, ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat, ne cum terrena largitur, suam plusquam necesse est inopiam pertimescat, et in oblatione muneris, hilaritatis lumen, tristitia obscuret.
§. 3. Neque ceterarum modo virtutum actiones moderatur caritas, sed fortitudinem maxime acuit, firmatque. Caritas patriae, ac civium effecit, ut Gedeon cum trecentis, innumerablles hostium copias aggrederetur, non modo fide et pietate praeferendus Leonidae, sed victoriae etiam felicitate. Iudit. 7. Sic Sampson solus contra Philistaeos pugnavit, Iud. 15. Sic Ionathan cum solo armigero hostium castra fudit. David Goliathum stravit. Quoniam quis est, inquit, quis est iste Philistaeus incircumcisus? qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
Quid Matthathiam et Iudam, et fratres eius referam? 1. Machab. 2. Vae mihi, inquit Matthathias, qui natus sum videre contritionem populi mei. Quo ergo nobis adhuc vivere? Et scidit vestimenta, etc. Quinetiam ea fuit opinio omnium gentium, pro patria moriendum esse. Nec desunt Horatiorum, Mutiorum, Deciorum, Torquatorum, quamvis non sine temporum illorum, quae Deus despexit, erroribus, insignia monumenta. Persarum legatos contra ius gentium Spartiatae in puteos praecipitarant, ut terram simul, et aquam, quae duo ad servitii regii confessionem postulabant, acciperent. Orta deinde pestilentia, Thalthybium Agamemnonis praeconem, qui pro Deo Spartae colebatur, offensum Aruspices renuntiarunt, sanguine civium manes Persarum placandos esse. Edixerunt itaque, ut si quis pro patria mori vellet, id ad Ephoros referret. Spertius et Bulis mox sese stitere, qui profecti ad Xerxem, victimas sese pro patria obtulere. Sed ille magno animo, et noxam urbi, et vitam illis donavit, ingentibus etiam pollicitationibus, apud se eos retinere conatus est. Cui illi responderunt, quam rem tanti esse apud nos o [Orig: ô] rex arbitrare, ut a patria non separet? cum eius caritare adducti, tam longum iter, ut moreremur, a nobis susceptum sit? Itaque liceat nobis eius dulcedine per te frui, pro qua vitam impendere statuimus. Magnus amor patriae, non impetu, sed iudicio, quamvis errante firmus, quo inducti tam magnum iter emensi sunt, quantum vix alii pro vita ingrederentur. Fortius Attilius pro religione iurisiurandi rediit, pro caritate patriae in vitam suam severe consuluit. Mater etiam Cleomenis Spartani regis virili animo, si periurium abesset, cum se obsidem salubri paci obstare videret, filio nuntiavit, ne rem honestam, et patriae salutarem propter vetulae corpus omitteret. Nec minus mater illa patriam amavit, quae ignavum filium occidit: cuius [Gap desc: Greek words] non modo non supplicio, sed laude etiam dignam putavit vetustas, et rem carmine signavit.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
Transgressu leges Demetrium mater occidit.
Lacaena non Laconem.
Alia imbrice redeuntem, et commilitonum fata, nuntiantem prostravit. Eristhenes cum male pugnasset, inedia a matre occisus est. Ovid. in Ibin.
Obstrictusque famem patiaris limine tecti,
Ut legem poenae cui dedit ipsa parens.
Barbara illa fuere [Orig: fuêre] , sed tamen patriam tuam barbaram amabant, ut parricidiis servari iustum existimarent. Hoc nihilominus recte iudicarunt [Orig: iudicârunt] :
[Gap desc: Greek words] .
Nihil coniunctius esse patria. Cicero libr. 1. offic. Communem omnium esse, antiquissimam, ac sanctissimam parentem patriam, quae omnes omnium caritates una complexa est. Et libr. 1. de fin. Cariorem nobis esse patriam, quam nosmetipsos. Platoni visum libr. 15. de legibus. Dominam, ac Deam esse patriam, quae magis quam mater ipsa consolanda sit. Et in Critone. Itane, inquit, sapienses, ut ignores longe maiorem, quam parentibus habendum esse honorem patriae, et sanctiorem esse debere eius reverentiam, tum apud Caelites, tum apud mortales, qui modo ullius intellegentiae sint participes eique parendum, atque obsequendum asperaelicet, ac morosae, et quaecumque illa iusserit prompte, et quiete facienda, tametsi iubeat ut verberemur, ut vinculis constringamur, ut bello implicemur, plagis ac morte ipsa afficiendi? nullo modo repugnandum, ordinesve deserendi, ita ius poscit.
Hac ratione Codrus, L. Tubero alii innumeri vitam abiecere [Orig: abiecêre] . Alii magno animo eam restituerunt: cum proelio Cannensi res Romana in extremum deducta esset, et duce Metello nobiles iuvenes de deserenda Italia deliberarent, metu mortis eos Scipio in verba sua iurare adegit, numquam patriam se deserturos. Merito sane caritas enim foras mittit timorem
ut S. Ambros. in Psal. 118. Generaliter quidem, ait, charitas excludit timorem, ut miles, qui imperatorem diligit, bella pro imperatore suscepta non metuit; ut servus amans Dominum, quamvis per dubia et praerupta mittatur, tamen omniapericula Domini amore contemnit, ac si quis Dominum petat, se ipsum offerre non trepidat: ut qui trans mare positos filios videre desiderat, non metuit naufragia, liberorum caritate ingreditur fluctus maris, subit incerta navigii, sed metum discriminis levant desideria filiorum. Quam pulchre etiam de martyribus dicitur, qui vere muitant Christio, qui per secutiones, ungulas, gladios, incendia non timentes, infestis se regibus obtulerunt.
Nec hostem illa civitas timet, et quod rarissime licet, nec civem; ubi caritas habenas moderatur, legumque scita aequitate, et clementia salutaria facit. Portat alterius onera alius, nec oneribus gravatur.
Inimicis quoque exhibenda est, idque praecipue in eadem Re publica, in qua nemo alteri, nisi privata aemulatione hostis est.
Civium inter se, et erga principem amor optime conservatur, aequalitate legum, calamitatum cum subeundae sunt, partitione, honorum consortio, modestia, placidis moribus. Denique quod caput est, si amari princeps vult, amet, atque ita amet ut Res publica amari se sentiat. Caritas enim reciproca est, et vicem reddit amanti. Bene Moschus.
[Gap desc: Greek words] .
Amate diligentes, ut cum amatis, amemini.
Si a principe, a senatu, a nobilitate diligi se populus sentiat, nihil tam arduum est, quod non eorum causa facturus sit, si patriae in se amorem princeps intellegat, prodesse amantibus, omni opum vi conabitur. Atque in primis adulatoribus, delatoribus, et eruscatoribus, populi sanguisugis, fidem non habebit. Sed tamquam pater filios tractabit, et illi vicissim, tamquam parenti liberi obtemperabunt, nec seditiosos tribunos audient. Neque enim pater calumniis contra filios, facilem aurem praebet, neque a filiis parentis accusatores, sine scelere audiri possunt. Hinc et subditorum inter se animi, tamquam sub uno patre arctius iunguntur, quorum dissidia id, in civitate sunt, quod in corpore vulnera, convulsionesque, quae nisi sanentur, non modo pulchritudinem omnem deformant, sed sanitatem quoque tollunt, vitamque.
§. 4. Nec difficile fuerit Christiano principi amare subditos, si animadvertat a Deo dilectos, pretio sanguinis sacrosancti redemptos, caelesti civitate donandos. Si et hoc consideret: Quidquid uni ex minimis beneficii dederit, id Christum acceptum ferre. Id in caelestes rationes referri. Quot milibus princeps prodesse potest, et in singulis Deum demereri? Omnibus caritas mandata est, sed ingentem matetiam habent principes, opes magnas, ius supremum, myriadas ope sua, et tutela egentium.
§. 5. Caritas patriae commendanda est quidem omnibus, sed crebro eo colore, et praetextu propria quaeruntur commoda. Constantia Lipsii detegit illum multorum seu fucum, seu magnae partis histrioniam, li. 1. cap. 8. 9. 10. Sed tamen patriae, hoc est, status ille Rei publicae, salus omnium singulis curae esse debet, et dulce est pro patria mori. Cum in uno corpore singula membra totum curent, nam singulorum est, ex toto salus. Quanti vero sit illa obligatio, docent exilia. Euryp. in Phoenissis.
[Gap desc: Greek words] ;
[Gap desc: Greek words] .
Quid carere patria an magnum malum?
Maximum est, re gravius, quam verbo.
Sed tamen plures paene extra patriam, quam in patria agunt, multa aut perpetuo, aut certis temporum intervallis, multos a patria avocant. manet tamen, et certe manere debet etiam in dissitis, erga patriam affectus. Sinonis, hoc est, vulpeculae verba sunt,
Teneor patriae nec legibus ullis.
Verum ille vere patriam amat, quisquis suo labore, sine suo commodo, cum in clade communi limen eius non attingitur, qui omnem mundi plagam, forti patriam esse arbitratur, sed eam ad quam vocamur omnes, hoc est, caelum: omnis terra exilium est, sed tamen iura exilii tuenda sunt, ut facilior sit in patriam reditus. Verum haec hactenus. Hoc iterum, iterumque monendus princeps, ne patriam cum iniuria aliorum crescere velit, non est illa caritas, sed insania, mediocri bono quietius fruitur. magnis imperiis mortes multae impenduntur. Hoc potius agatur, ut in veram patriam migrent, cuiuscumque civitatis inquilini. Si sola parentis vincit affectum, in summo bono, et felicitate quaerenda dilectio expendatur. Finio hoc caput Augustini Epist. ad Nectarium Episcopum, pro patria sua, hoc est, Colonia Calamensi, in qua idololatrae Christianos aliquot trucidarant, multos spoliarant, intercessorias petentem. Ita respondet Epist. 202. Iam senio frigescentibus mebris, fervere animum tuum patriae caritate, nec miror, sed laudo, teque non tantum tenere memoriter, verum etiam vita ac moribus demonstrare, quod nullus sit patriae consulendi modus, aut finis bonis, non invitus, immo etiam libens accipio. Unde superne cuiusdam patriae in cuius sancto amore, pro nostro modulo inter eos, quibus ad illam capescendam consulimus, periclitamur, atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum, fineque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudenti finem inventurus, cuius ad tempus laboribus, nullum tibi finem statueres consulendi.
Et paulo post: Quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te, ut patriam tuam incolumem, ac florentem relinquas. Tollantur iam ista omnia vana, et insana, convertantur homines ad verum Dei cultum, moresque castos, et pios, tunc patriam tuam florentem videbis, non opinione stultorum, sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae, portio fuerit illius patriae, cui non corpore, sed fide nascimur, ubi oes sancti, et fideles Dei, post labores velut hiemales vitae huius interminata aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est, neque Christianam amittere mansuetudinem, neque perniciosum ceteris imitationis exemplum, in illa civitate relinquere, quomodo id agamus, aderit Deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo, quam servare cupimus, et disciplina, qua uti moderate nitimur, impediri potest, si aliud Deo in occulto placet, sive iudicandi hoc tantum malum flagello acriore plectendum, sive etiam vehementius irascenti, si non correctis, nec ad se conversis, ad tempus esse voluerit impunitum.
Quemadmodum igitur filiis, nepotibusque consulitur, ut licentia qua pereant, negetur; ita quoque patriae providendum est, ut floreat, virtute, pietate, iustitia, ne bello iniusto, ne fraude alias patrias premat, et se a vera patria separet. Tam enim salus iniuriam faciendo, quam accipiendo periclitatur.