MILITIA est vita hominis super terram, quocirca laborare me iubet Apostolus sicut bonum militem CHRISTI IESU, sed numquid militiam illam, qua [Orig: quâ] vita eripitur invasori, praecipit, cum ad nomen respondere imperat et stare in procinctu? spiritualem militiam contra aereas potestates, tenebrarum harum edicit; Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Rom. 13. 12. Quae vocat 2. Cor. 6. 7. arma iustitiae a dextris, et a sinistris. Nam revera secun dum carnem ambulantes, non secundum carnem militamus, arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum. 2. Cor. 10. 4. Quid igitur cum armis carnalibus spirituali? quid armis illis, quibus interficitur inimicus, si pro illis orandum est? si bene faciendum his, qui nos persequuntur? Duo igitur de bello tractanti obiciuntur. Primum non posse belli inexpertem ex umbra dare praecepta certantibus. Alterum id minime decere sacerdotem, et religiosum, ut cuius sit munus, libros et templa tueri,
Bella viri, pacemque gerant, queis bella gerenda,
§. 2. Ad haec respondere, ut tam obtrectantium convicio, quam benevolorum quaestioni satisfiat, in vestibulo huius libri mihi propositum est.
Et quidem si obicitur togatum de bello scribere alienum esse, atque absurdum, si dicant; Tune haec audebis homo umbraticus? qui serio numquam castra videris, numquam denique partem ullius bellici muneris attigeris. Respondit iam olim pro me maior invidia [Orig: invidiâ] , altior calumnis Iustus Lipsius l. 5. polit. cap. 1. Ego vero audebo, nec mei tamen ingenii aut virium fiducia, sed eorum a quibus iam diu mutuor et sumo. Quid enim hic meum? ordo aliquis et contextus fortasse? at verba sensusque mihi praeeunt illi, quos in hac ipsa [Orig: ipsâ] re (fidenter dicam) Annibal aliquis audire nihil abnuat, aut ipse Caesar. Nam quid sapientes inclutosque illos viros fugit? cur non hic quoque rectum eorum et purum iudicium? qui partim interfuerunt, immo et praefuerunt, bellis: partim in senatu et populo illo versati sunt, ubi assidua materies et agitatio harum rerum. Viderunt igitur, audierunt; et quod caput est, cum iudicio observarunt, causas ipsas originesque rerum, nec [Gap desc: Greek words] solum eventuum, sed [Gap desc: Greek words] ipsa. Alexander ille, in re quidem bellica vere Magnus, Homerum sibi militiae magistrum assumere, et asserere nihil verebatur: non meliori iure ergo mihi istos? Nam vates ille (eximius sane et supra hominem vates, sed tamen vates:) quid nisi unum bellum, et id ipsum fabellis aspersum decantavit? Nostri isti, (historicos me intellegere palam est) ab omni paene aevo bella, continuata [Orig: continuatâ] serie, et intemerata fide scripserunt. Nec id tantum, sed saepe in ipsa narratione, aut extra eam in contionibus, velut data opera saluberrima monita et consilia miscuerunt ad omnem rem Militarem. Quae eius pars sive ars est, quam non ii cum exemplis subiciant, tum verbis etiam delibent? ut de exercitu, de castris, de Agminibus, de signorum collationibus, de Oppidorum oppugnationibus, de Commeatu, de Insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae sunt propriae belli administrandi. In quibus cum tot iam annos verser, et curioso isto mentis oculo cottidie vager per latos illos Historiarum campos: cur non mihi etiam fas intellegere et iudicare aliquid in istis? Non enim vidisti, inquiunt. Certe, ideoque nec usum aut tractationem armerum mihi vindico; sententiam et iudicium tantum, eaque ipsa astricta sententiae alienae. Ecce in circulis omnibus, atque etiam, si diis placet in conviviis, sunt qui exercitum ducunt; ubi castra locanda sunt, sciunt; quae loca praesidiis occupanda; quando cum hoste manus conserendae, quando quiescendum sit. Et hoc nemo carpit. ego canicula et impudens, si verbum his de rebus faciam ex veterum mente? Iphicrates olim interrogatus, [Gap desc: Greek words] : Quis tu es qui tantos spiritus tibi sumis? utrum eques, an sagittarius, an veles, an legionarius? nihil horum inquit: sed qui his omnibus novi imperare. Aemulabor in parte, et dicam; non ego dux aut miles, sed qui his in tempore consulere aliquid possim et suadere. Itaque pergam audacter, nec vacillanti pede in incepto, et ex veterum scriptorum velut hortis sententiarum flores legam, et intexam in has capitum corollas.
§. 3. Eadem hic quidem mea causa est, eademque defensio. Cur enim in me exiguo reprehendatur, quod in illo viro magno laudatur? Et sane nimium quantum a vera sapientia ac ratione, abeunt, quia omnia experientiae tribuunt, nihil studio, diligentiae, ingenio, cum ratio certissima dux, experientia etsi utilis, numquam tam omnibus
numeris absoluta: et si longaevum et felicem imperatorem audiamus; manet tamen illud, quod ipsi milites fatentur: sanaratio omnibus praefertur exemplis: quamquam omnia mea clarorum virorum exemplis docere, et firmare constitui, ut quod deest auctori, supersit integritati doctrinae. Quod eo minus novum videri debet, quod omnes fere de bello libros a togatis, historiasque scriptas legimus, qui etiam de ducibus, regumquebellicis consiliis prudentissime iudicant, cum bella tamen illi non gesserint; cum vero hunc in finem historiae in Academiis explicentur lectissimae iuventuti, non ut hominum scelera, coedesque annalibus conditas intellegant; sed ut quid quaque in re sequendum fugiendumque sit, percipiant; nemo sane prudens iudicabit, ab officio historici alienum esse, de belli gerendi ratione disserere, qui praecipuas historiae partes bella continere primo aspectu didicerit. sine hac igitur tractatione historia intellegi nullo modo potest: nec recte eruditior iuventus instrui; cur mihi igitur, quem vocatio mea, atque adeo propensio animi, studiorumque amor iuventutis commodis iam olim consecravit, devinctumque tenet, vitio quispiam vertat, si ex fideli historia optima pacis et belli praecepta iuventuti propono? Quae si mala erunt, iam irrita esse iubeo, si bona, laudare etiam inimici debebunt. Historiam itaque bellicam ordine digestam, norma rationis, adminiculis exemplorum compositam, firmatamque dabo, non meo ingenio, sed regum, ducumque magnorum institutis absolutam.
§. 4. Altera pars obiectionis dilutior etiam evadit; quamvis primo aspectu absurdum videatur, de armis tractare Sacerdotem. Mihi vero e contrario videtur bono fine, iustis de causis sacerdotes posse ac debere interdum belli esse disceptatores Moses sacerdos erat, et bellator eximius, nec minus Iosua minister Mosis quamquam sacerdos non esset, pietatem tamen et cuncta belli decora coniunxit. Phinees Eleazari summi Pontificis filius, belli dux contra Madianitas a Mose constituitur. Machabaei Pontifices magna bella gesserunt, et cur mihi de bello loqui non liceat? Clericis quidem belligerare vetitum est legibus Canonicis, monet tamen D. Bernardus Eugenium bella, non eius manu, sed tamen auctoritate gerenda.
Bellis intercesse Clerici interdum possunt. Nam militem fide, et pietate erudire, eorum licentiae obsistere possunt ac debent, solari vulneratos, morientibus sacramenta exhibere. Et hac quidem de re nemo sanus dubitat.
Alia quoque praestare possunt, ut ad fortiter pugnandum militem adhortentur, etiam crucem praeferant, magnoque animo esse iubeant Maiol. l. 5. cap. 49. Deus olim tubas esse in castris voluit, quibus clangerent sacerdotes, victoriamque bellatoribus conficerent. Num. 10. 9. Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo nostro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. Ideo quoque Balaam vocat clangorem victoriae regis qui erat in tabernaculis Israel. Sacerdos novae legis si in periculo belli constitutus pro necessaria defensione occidat invasorem, non redditur irregularis, qua [Orig: quâ] in causa [Orig: causâ] melior est eius conditio, quam militis, miles enim sponte nomen dedit, ut publica auctoritate occidat hostem, Clericus privata se defendit contra invasorem.
§. 5. Sed neque bellum adeo graviter vetitum est Clericis, ut in gravinecessitate, aut pro magna utilitate pugnare non valeant. Si patria sit in periculo, si speretur pax universalis Ecclesiae. Ban. 2. 2. q. 40. art. 2. Henriquez. l. 14. c. 13. Omnes etiam concedunt Pontificis concessione pugnare Clericos posse. Episcopus sane bellum indicere, si id necessarium sit ad recuperandas vel defendendas Ecclesias suas, potest: itaque delectus habebit, militem coget, foederibus principum, auxiliisque se muniet, ita Henriquez, Caietanus, Silvester, et ante hos S. Bernardus, S. Leo Papa.
Nimium igitur iniqui sunt in nos iudices, qui ut facile nobis calicem extorqueant, accincti gladiis nos invadunt, et sola breviariiarmatura contentos nos esse iubent, quasi vero nobis pro legitimis nostris, aris, et templis pugnare non liceat, cum in Domini familia duo gladii fuerint.
§. 6. Docet recte S. Thomas 2. 2. q. 32. art. 2. Non licere Clericis pugnare, quia bella valderepugnant officiis Clericorum. exsecutione ordinum illi privantur, cap. Clerici, et cap. Quicumque 13. q. 8. iubentur retrudi in monasterio. Quia tamen lex illa naturalis non est, nec divina, sed Ecclesiastica dumtaxat, non modo tolli a legis latore potest, sed interdum re ipsa tollitur eius obligatio. cum alia lex gravior obligat. Si enim Res publica sit in gravi discrimine, possitque servari, si in milites Clerici cooptentur, naturae ius est, ut ipsi quoque manu pugnent; iuris enim naturalis obligatio requirit, ut suam quisque Rem publicam tueatur. Quod si in bello offensiluo Res publica est in gravissima necessitate, poterit et in eo clericus manu sua pugnare. De bello defensiluo concors est sententia in summa necessitate, vel maxima utilitate licitum esse. De offensiluo negant, verum contingere potest, ut offensivum sit aeque necessarium, in bello enim crebro occupare et praevertere oporteret.
§. 7. Quaecumque initio de causis, cur politica tractanda susceperim, praefatus sum, eadem hic quoque locum suum habent. Nam ducem, Legatos, Tribunos, Centuriones omni prudentia [Orig: prudentiâ] politica [Orig: politicâ] adniti debent, ut exercitum regant, homines feroces, et arma tenentes, idque in magnis periculis, ex quibus facile motus, dissenssionesque oriuntur; dum prospera sibi, adversa ducibus imputant. Summae igitur artisest militem regere quod si recte fiat, hostem facile est vincere. Haec igitur eo fine et modo tractaturus sum, ut legendis historiis, bellisque, iuventus fructum capiat, et cum matura adoleverit aetas, bella etiam necessaria gerere possit, favere conatui debet etiam malevolus, successum praestare ipse non possum.
Omnes plurimum Lipsio debemus, qui intellegendis historiis, facem historicam, non ex superbia, sed ex proposito appellatam accendit, id est, inquit, ut mores Romanos, publicos, privatosque proferam, (alibi et Graecos) atque eos ita illustrem, ut simul loca scriptorum veterum, qui alludunt vel tangunt. Hoc cum diffusum, immo et confusum sit (negare non possum) placuit excerpere primum ex omni cumulo quidquid ad militiam facit, et id iunctum proponere, et serie aliqua ac cohaesione rerum. Ideo quae ad militiam; quia ea non creberrime sed assidue in historia occurrit, et omnem in eam paginam, ut sic dicam facit. Ut enim vita nostra publica est, sic scriptio: illa ab aevo in ae vum, turbae et bella: ergo et annales qui aevum repraesentant. Atque ego sciens et gnarus dico, nihil esse quod magis sistat aut remoretur iuventutem, quam militiae priscae ignorantia: cui malo ante omnia medemur, et hanc caliginem nostra face (pro copia quidem ingenii) imus depulsum.
Mihi quoque propositum est, non modo intellegendis veterum gestis, sed imitatione quoque exprimendis iuventutem exercere. Consilia enim de illis rebus dantur, quae sunt faciendae. Hoc enim pertinet ad bonum publicum, cui imprimis milites serviunt.
§. 8. Denique cum de bello omnium Politicorum, Iurisconsultorum, Theologorum, Scholasticorum, Canonistarum lucubrationes exstent, cum multae quaestiones ad tribunalia, et conscientiam pertinentes explicandae sint, manifestum est, hanc a me partem neglegi non oportere sive Theologicas, sive Politicas tractationes spectes. His vero adiungere nonnulla polemica consilia magnorum ducum, mihi non laboriosum, iuventuti vero gratissimum et fructuosissimum fuerit Neque tamen hoc iudicio ad bellum gerendum eos adhibendos, qui disceptare et perorare de bellis solent; ipsi enim in acie forte omnium suarum praeceptionum obliti terga darent hosti: sed utatur milite exercitato Res publica, qui exsequi, non iudicare ducum dicta norit, ducibus autem, qui et haec legerint, eisque uti, vel hostem utentem eludere queant. In proeliis enim, itineribus, obsidionibus praeter opinionem varia eveniunt, quae subitam prudentiam exigunt, tum vero exercitatus et legendo, et belligerando Imperator ad subita Consilia expeditus erit, haec enim omnia eo pertinent, ut in periculo Consilium sit, et in opinatis casibus explicent se duces, aut hostes implicent; Magni enim Imperatoris est prudentia [Orig: prudentiâ] non sanguine vincere. Hoc enim supra omnes triumphos est bono stratagemate hostem decepisse.
Addam etiam illud; Exemplo adversarii me provocatum. Machiavellus cum de bello scripserit, non tamen militare ausus fuit, etsi eum hortatus fuerit Urbinas. Cardan. de utilitate ex advers. l. 3.
§. 1. SEntiunt facilius bellum integrae civitates, quam pauci definiunt. Est vero bellum ut definit Lipsius, vis et arma in principem aut popu lum alienum. Sine dubio intellegit vim illatam a summo Principe, vel Re publica, si enim a parte vel a paucis inferatur nullo publico Consilio, latrocinia sunt potius quam bella. Hebraei et a quod est comedere, devorare. Est enim [Gap desc: Greek words] bellum vorax populi. Hinc divinus Spiritus in scriptura os tribuit gladio, et perire dicuntur in ore gladii. Deuteronom. 32. 42. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. Bellum igitur horrenda belua est, quae innumeris sagittis sugit cruorem morientium, et gladiis carnem secat, ac viscerationibus pertusum ventrem sarcire conatur, numquam autem etiam temulenta satiatur.
§. 2. Belli innumera mala sunt, nullum gravius, quam quod tam magna decora et triumphi de hominum caede petuntur. ferarum mutuos laniatus, venationesque cernimus, sed pasta cessat crudelitas, homini occidisse hominem gloriosum est. Et satis causae videtur esse, ut tam sacrum animal interficiatur, si victoris nomen acquiratur occisori. Quot enim gentes nulla sua culpa, sed crudelissima ambitione perierunt? non inficior, eos qui iustorum bellorum administri fuerunt, quique pro patria vulnera acceperunt, meritis proemiis decorandos; verum hanc humani generis calamitatem deploro, quod pro foliis lauri nationes integrae concidantur, quodque cupidme triumphandibella serantur, et maior sit gloria multos hominum occidisse, quam multos servasse. Alexandrum, Caesarem, Machometem, Tamberlanum admiramur. et summae laudis habetur multos malos, et multos innocentes sine discrimine occidisse: quo titulo Nemeaeum Leonem, Hydram Lernaeam, Aprum Caledonium laudare possis. Foeda est professio Caesaris, undecies, nonaginta duo hominum milia a se occisa; et de bello civili nondum loquitur. Pompeius in delubro Minervae inscripsit; a se vicies semel centena, octoginta milia fusa, fugata, occisa, in deditionem accepta. Quid est hoc, o [Orig: ô] DEUS meus, ut in societate humana, inter erudita etiam ingenia fastigium laudis teneat, multos occidisse? Nec velari praetextu iustitiae tanta potest immanitas; in ea gloria fuerunt etiam, qui iniusta bella gesserunt. Frustra haec querimur. Bella cum nato mundo fuerunt, et bellantes decretoria dies inveniet. Duobus fratribus angustus erat mundus, inquo Caino videbatur Abel fore beatior; secuta sunt bella Gigantum, et discordes in unum gurgitem cataclysmus inclusit, Post diluvium primo familiam gubernavit Noe, et filii eius, donec divisi terra est, regnavitque Nemrod in campo Sennaar. Quin etiam bella gravia fuerunt, Noacho, Semo, Iapeto, ac Chamo viventibus. Nec pacem conciliare inter posteros proavi, avi, patresque potuerunt. Bella illa narrantur Gen. 14. quae contigerunt annos 344. post diluvium, quo tempore, Noe, Sem, Arphaxad, Sale, Heber, Phaleg, Reu, Sarag, Nachor vitam agebant, ut mirum fuerit, tam cito exstitisse tyrannidas. Nam hoc proelium quod Moses recenset, primum non fuit, iam enim annos duodecim reges illi servierant Chodorlahomor regi Elamitarum, victi igitur bello fuerant ante annos duodecim, et usitata iam erant bella, cuius rei indicium est, quod Chodorlahomor foederatos habet reges, et cum regnet in Elymaide longo spatio a Chananaeis, eos tamen servitio premit. Quin et crudelia bella fuerunt, Gen. 14. 5. Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim. et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine Hac disciplina, ac serie bella ad nostra usque tempora continuata sunt.
§. 3. Bellorum etiam iustissimorum malum est commune, quod in illis disciplina iaceat, vitia invalescant: Cum enim in bello maximi labores, continua sint pericula, voluptatum et omnium vitiorum dulcedine stolidos militum animos detinent, ne castra deserantur. Hinc mores nulla res aeque corrumpit, atque militia, quippe in qua [Orig: quâ] pleraque impune committuntur. Feros itaque, et omnium malorum cupidos bellum efficit. Quae enim in Repub. et bene constituta civitate flagitia censentur, in castris ludi sunt. Quae namque facies malorum in captis civitatibus abesse solet? ita multo sunt miserabiliores, qui victoriam sceleribus ingentibus contaminant, quam illi quos trucidant. Fere enim maiora scelera committuntur dum civitas capitur, quam ea sunt, quibus meretur capi. Tantae impietatis indubium signum est, quod in praesenti periculo, inter strages morientium
de salute cogitationem seriam non suscipiunt. Mortem in labris habent, experiunturque, quod ille ait
[Gap desc: Greek words]
Mors communis est, occidentem occidit.
Atque illud est, quod duratum malis animum, gratiaeque divinae contumacem ostendit, non constanter mori, sed vitiis suis immori. Nullo periculo moveri ad paenitentiam, malis ipsis indurescere. Causa est, quia tantorum certaminum finis sunt divitiae.
Usque adeo solus ferrum, mortemque timere
Auri nescit amor; pereunt discrimine nullo
Amissae leges, et pars vilissima rerum
Certamen movistis opes.
§. 4. Hinc nec Ethnicos a Deorum suorum delubris superstitio, nec Christianos a sacris aedibus violandis religio deterruit.
Laudatur Fabii humanitas, quod cum Tarentum evertisset, in Deos non saeviret, sed diceret. Relinquere se Tarentinis Deos iratos. Laudaturergo Fabius, quod simulacrorum depraedatione abstinuisse maluit, quam multa grandiaque auferre. Veteres quidem etiam in templis deorum nequiores erant. Ipsa, ut dixi Troia (ait August. l. 1. de Civit. c. 4.) mater Romani populi sacratis in locis deorum suorum munire non potuit cives suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos Deos colentium: quin etiam Iunonis asylo
Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses.
Praedam asservabant; huc undique Troia gaza
Incensis erepta adytis, mensaeque Deorum
Crateresque auro solidi, captivaque vestis
Congeritur. Pueri et pavide longo ordine matres
Stant circum.
Electus est videlicet locus tantae deae sacratus, non unde captivos non liceret educere, sed ubi captivos liberet includere.
Non quidem scelus erat; idola illa, et Lupanaria exscindere, verum immane sacrilegium, cum videmus a Christianis, ne quidem templis Christianorum, sacrisque parci. Athenae illae omnium litterarum et humanitatis inventrices; non iustitia, aut pietate bella gessisse; sed opum causa, illi qui auxilium petiverunt, testantur. Aegestenses ideo insigni stratagemate Athenienses eluserunt, pecunia enim auxilia comparaturi, a vicinis accepto mutuo, fana, et aedes ornaverunt, et falsa divitiarum opinione auxilia habuerunt.
§. 5. Principi bellum semper timendum est; quamvis hostes imbecilles sint, minimeque pares. Nam incerta est belli alea. Diogenes Cynicus Philippo exprobrabat: stultitiae se illius specta torem esse, qui tam multa possidens omnia in discrimen mitteret, idque nulla necessitate. Quid enim cogitari magis insanum potest, quam tot regnorum dominum ad incertum iaculum scopi instar propositum esse. Omnia incerta sunt in hominum vita, sed bello nihil incertius. Hora una opes, decoraque parta, et sperata evertit. Quod vero gravissimum est in bello peccare bis non licet: quin et illud ordinarium est, ut quorum principum est labor; eorum non sit fructus. Alii triumphant, et aiunt:
Qui sanguine fuso Hanc patriam peperere [Orig: peperêre] .
Id vero in bello omnium gravissimum est Duci, aut Rei publicae, quod a suis militibus, et Tribunis frequenter bonis exuuntur, atque in magnas calamitates incidunt. Sunt enim ex illis plurimi, quibus lucrosum est bellum duci, quod ignavia et neglegentia sua facile consequuntur. Finierant bellum contra Romanos Poeni, pax atque foedera inita erant, cum subito miles exauthorandus Mathonem Spendiumque duces creat, bellum Carthaginensibus intulit multo periculosius, quam id quod adversus Romanos gestum erat. Idem ante avorum aetatem in Italia pacatis rebus contigit, militum enim turmae oppida, atque arces occuparunt ac diripuerunt. Quin et Franciscus Sfortia bellator inclitus Mediolanum, pro quo pugnarat, occupavit. eodem modo milites plerique in Italia eo tempore affecti erant, licet ducatum non acceperint. Propriae vises tam principi, quam alienae sunt timendae.
§. 6. Nec laudem victores quam optarunt, consequuntur. Nihil tam capax est malignitatis, et sermonum quam bellum. Damna sempes eveniunt, et ob damna semper principes culpantur; ideo hinc seditiones facile oriuntur, quibus princeps impar est, cum foris hostes, domi tumultuantes insurgunt; quorum hi principi vires subducunt, illi frangunt. Prudentissime itaque Martianus dicere solebat. Imperatori arma capienda non esse, quamdiu colere pacem liceret. Cum enim in imperio etiam moderato arduum sit, vel modicae paucorum exspectationi satisfacere, quomodo fieri potest, ut per iniuriosa bellorum omnibus placeat unus, paucis utilis, multis nocens, omnibus gravis? Haec ex natura belli oriuntur. Nemo secure fortunis fruitur, omnibus omni hora mors imminet, et inimicus ensem, iam iam haesurum iugulo rotat. Principem itaque requiro pacis custodem. Pax est bonum ab omnibus laudatum, sed quod pauci custodiunt, ut ait Nazianz.
Experientia docet, eos, qui spectatissime triumpharunt, victrice invidia oppressos. Cam illus direptis Veiis albis equis triumphans, deos aemulare visus est verum experrus est quidquid communem sortem excedit, invidiae aliorum esse obnoxium: superioribus enim omnes invident, nisi admodum boni sint. Invident etiam amicis, et illis qui prosunt. Saul salutem Davidis fortitudine datam gavisus est, sed loriae usque adeo invidit, ut vinci maluisse videatur, quam cum ducis sui laude vincere. Caeca enim invidia est, nec quicquam aliud scit, quam detrectare virtutes, corrumpere honores, ac praemia laborum. Quid igitur laudem spectes, cum aliquando senatum, populumque videas obtrectare victori: immo quo maior apparet gloria, eo malignius elevare, obloqui, lites nectere, exilia decernere. Haec suadeo, nec tamen ut suspicor, persuadeo. Ingens enim dulcedo gloriae, facilius contemnenda dicitur, quam contemnitur.
§. 7. Facile incipitur, difficillime sedatur. Silvam scintilla e silice excussa accendit, eandem nul la vis restinguere potest. cum per densa arborum flamma victrix exsultat. Ob interceptum canem Scotos et Pictos inter primum rixa, deinde caedes exortae sunt, tandem Rege Crachynto decertatum est iusto proelio. Hector Boeth. l. 6. Scot. histor. Unius piscis causa, qui cuidam Felestagorae donatus erat, afflicti multis cladibus sunt Naxii, stupris, caedibusque saevitum, donec ex nimia liberrate in servitutem reciderent. Athen. l. 8. c. 7. et Arist. de Rep. Nax: Eam ob causam nec politice, nec civiliter fecit Archelaus Macedonum rex, cum multam genti Thracum indixit Talentum, quod canem eius a via forte oberrantem diis immolassent, vorassentque. Nam exigua [Orig: exiguâ] causa ingens paene bellum conflaverant: modestius Thraces, qui in praesens rem dissimularunt.
§. 8. Quicumque igitur pacem principi suadent, modo ne sub pacis nomine gravis bellum lateat,
etiam inter tubas audiedi sunt. Nec Hanno mihi displicet, qui post Cannensem victoriam cum annulis allatis equitum occisorum numerum nuntios admetiri videret, legatorum de pace mitendorum auctor fuit, cuius consilium, si eo tempore Carthago audisset, Romae forte superfuisset. Mala igitur multa consequuntur certa, sed bonum, quod quaeritur, est incertum. Orosius. l. 1. Quid aliud bella dicenda sunt, quam urgentia in alterutrum mala? mala scil. huiusmodi, quae fuerunt, vel quae nunc sunt, in quantum sunt, aut manifesta peccata sunt, aut occultae punitiones peccatorum. Proclus in Com. in Alcibiad. [Gap desc: Greek words] . Ares (l. marx) ab [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] auferendo dicitur, vel ab [Gap desc: Greek words] Exsecratione, et damno, vel per contrarium, ut loquuntur mollius, ab [Gap desc: Greek words] quod est concinnare, nam vis effectrix res concinnat et ordinat. Fallor an et hinc arma Latinis dicta? Aliorsum itaque finis belli cadit, quam putarunt. Carthago pacem noluit, proeliis victrix, bello victa, excidio superbiam luit Nec dissimilis Romae victricis fuit ruina, alia tempora felices comprehenderunt, et oppresserunt.
Multa propositis aliena evenerunt, Augustus Istrum et Euphraten terminos imperii statuit, sed frustra. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum, et coniurato descendit Dacus ab Istro. Euphrates quidem Asiam fertilem, et mollem inundat, Dacus et gentes Transdanubianae Pannonicas, Thracias, Graeciam, Italiam invadunt, Transrhenanae Gallias, Italiam, Hispanias, ipsamque Africam cum gelido suo Boote commutant. Historia casus veteres nos docuit, nos posteros docebimus.
Tentavit Geticus nuper delere tyrannus
Italiam patrio veniens iuratus ab Istro
Has arces aequare solo.
Gentes omnes, teste Capitolino, ab Illyrici limite usque Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Narisci, Hermunduri, et Quadi, Suevi, Sarmatae, Laringes, et Buri, alii, cum Victoriatis Sosibes, Sicobotes, Rhoxolani, Basternae, Alavi, Peucini, Costobocii. Magno igitur suo labore gentes asperrimas vicit; at sine fructu: Causa, diversitas hostium, et tuorum: Multum sanerefert quibusnam hostibus res agatur. Eudamidas Spartanus hor antibus, ut memor victoriarum contra Persas obtentarum, contra Macedones pugnaret, respondit. Ignoras idem esse istud, ac si victor mille ovium, pugnet cum quinquaginta lupis. Plutarchus in Apophth.
§. 9. Bellum etiam fugiendum, quia comes eius est, ingens omnium paupertas, aerarium exhauritur, subditi spoliantur, militibus male parta, male dilabuntur, vastitate et incendiis vivendi adminicula absumuntur. Rarovictor est beatior, victus semper est pauperior. Paupertas vero illa malesuada est, et scelerum concitatrix, dum latrociniis recuperare tendunt, quod belli calamitatibus perditum est. Pereunt bello pauperes, ut recte dicebat Antistheni defensor bellorum: sed recte quoque respondit Antisthenes, Plures fieri pauperes.
§. 10. Nec modo bellum ipsum, sed metus etiam belli paupertatem et famem praemittit. Non ullus aratro dignus honor, fugiunt coloni, squalent arva, civitates deseruntur. Neque imaginentur bellaturi multa damna se illaturos, pauca passuros; fieri enim solet, ut illi, qui multa inferunt aliis, multa et ipsi patiantur, cum defendere se difficile sit, nocere facillimum.
Praeter illa damna etiam labor additur, quo conficiuntur cives.
Egregio commento Phocion Athenienses a studio belli contra Thebanos abduxit; cum enim necquicquam dissuasisset, sed contra eius orationem esset bellum decretum, et Phocion ipse dux constitutus; Agite Phocion sumptis quinque dierum cibariis me sequimini; quod cum fenes detrectarent, studium belli remissum est.
§. 11. Quod si quippiam accidat, ut bellum suscipiendum videatur, id secum Res p. perpendat: finito bello nihil melius quam pacem se consecuturam. At vero iam pax est, quae civiliter agendo, et parva dissimulando damna, retineri potest. Sane aurea sententia est Senecae. Felicio est pax numquam lacessita, quam multo reparata sanguine. Intra paucos aunos in Europa bella, et pacem vidimus, postquam omnes fessi cladibus sunt, pace respirant Egregium hac de re est S. Augu. iudicium l. 4. de civit. c. 15. Felicitas est maior vicinum habere concordem, quam subiugare bellantem. Annos quadringentos cum vicinis Roma belligeravit, clades intulit, et accepit, interea tot cives caesi, vulneratique, agri vastati ducenties, praedae abactae; quis ita ab omni ratione alienus est, qui non iudicet Romam beatiorem suturam fuisse, si continuis bellis cives non attrivisset? si concorditer cum vicinis vixisset? Athenienses non nisi pullati pacem optabant, et nunc etiam principes cum exhausta aerariam, et saucios e proelio vident, ad pacem animum applicant. Prudentissime Guevara l. 3. c. 15. horol. Tam stolidus nemo est, et rudis, quin feliciorem pronuntiet eum, qui tinteolo ad detergendum vultus sudorem utitur; quam qui ad exsiccandum capitis sanguinem idem scindit. Itaque qui bellum non necessarium pro pace gerit, perinde facit, atque ille, qui cicatricem integrae cuti praeponit; cum numquam cicatrix nisi collata vulneri placeat.
§. 12. Quid vero si naturam ipsam spectemus. Beluis vires et rabiem pro virtute natura insevit, ius homini dedit, magnumque illud etiam latronum pectoribus insculpsit quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Quid in mutuas lanienas ruimus? nullum animal in suum genus saevit. Iuvenalis Satyra 15.
Sediam serpentum maior concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
Exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indisa tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam: saevis inter se convenit ursis:
Ast homini ferrum letale incude nefanda [Orig: nefandâ]
Produxisse parum est, cum rastra, et sarcula tanta
Assueti coquere, et marris, ac vomere lassi
Nescierint primi gladios excudere fabri.
Aspicimus populos, quorum non sufficit itrae,
Occidisse aliquem: sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi.
Quid vero bellis agitur? Subditis licentia scelerum datur, homines trucidantur, insontes spoliantur. Haecque sine iustitia ut plurimum. quid enim milites habebunt, si suum quisque habuerit? Sen. de benef 4. Principes igitur si boni esse, et haberi volunt, id agant, ut non hostes attrahant, sed ut improbos repellant. Plato optime Spartiatis Lydos praeposuit, qui opere rustico duratas manus haberent, cum Spartiatae torquendis hastis brachia enervata traherent. Natura igitur quae societatem, eadem pacem nos docuit, et amicitiam cum omnibus, quibuscum esse potest. Sine amico enim visceratio leonis, et lupi, vita est. Hoc ipsa
nos docet antiquitas, horrore quodam contra naturam bellatorem perfundens. Tertul. de pallio. Cur istas non spectas? vel illos item habitus, qui novitate vestitus religionem mentiuntur, cum ob cultum, omnia candidatum, et ob notam vitae, et privi legiumgaleri, Cereri initiantur, cum ob diversamactionem tenebricae vestis, et tetricisuper caput velleris in Bellonae montes fugantur. Et adversus gentes; Hodie isthic Bellonnae sacratus sanguis de femore proscisso in parmulamexceptussuis datur signatis. Quid aliud tetrica vellera, in montes fuga, sanguinis epotatio significat, quam eos quibelli magisgaudeant, ab hominibus migrasse in beluinam versosnaturam?
§. 13. Denique hoc in bello detestabilissimum est; quod non modo ubi bellum ingruit innocentesac noxii iuxta cadunt, sed boni plus etiam patiuntur. Cum enim mali parvi vitam, minoris conscientiam aestiment, in omnia iniuriarum genera proni sunt; at boni cum iniuriam nec inferre, nec rapere velint, damna sua mussare, et perferre coguntur. Quod si mali malis concurrant, parvum detrimentum videri quibusdam solet; sed errant illi quoque, quamquam enim in caede improborum non magna censeantur; hoc tamen ipsum damnosum est, improbum aliena [Orig: alienâ] furia [Orig: furiâ] , et ipsum furentem cadere, qui incruenta [Orig: incruentâ] morte sublatus salvari poterat. Magnum pretium est animae Christianae, quae dum inter caedes proicit vitam temporariam, saepe desperat aeternam. Hinc sit utetiam boninisi cum necesse est, hostem non occidant. Ego plane auream sententiam hominis Ethnici iudico Tac. hist. 1. Aeque apud bonos miserum est occidere, quam perire.
§. 14. Commoda tamen et praedae ex bellis oriuntur. ita est, imoex victoria, et quidem incruenta [Orig: incruentâ] et felice; alioqui care emitur praeda multo sanguine. Verum commoda vocemus servituti subditam provinciam, militumque e praeda divitias. commoda tamen non sunt, nisi collatadetrimentis, servos mavis habere vicinos, quam latrones et piratas sed praestabat habere amicos. Nec felicior es aliena infelicitate, nisinecessario illos infelices fecisti. Vere Orosius. Quam feliciter Roma vincit, tam infeliciter, quidquid extra Romam est, vincitur. Bene hanc rotam comparat modiolis haustoriis Guevara, nisi enim illi qui ascenderunt evacuentur, non possunt alii pleni ascendere. Magna itaque aliena est infelicitas, ex quatanta [Orig: quâtanta] emolumenta nascuntur, ut vitae periculis bene emi credantur. Nec sic tamen felix est victor, Roma orbis divitias partim bello, partim praesidum avaritiam rapuit, sed pressa exuviis devicti mundi periit. Natura inter Draconem et Elephantem inimicitias posuit, Draco devicti Elephantis sanguinem tanta aviditate bibit, ut aut rumpatur, aut hostis cadentis moleobteratur. Id fieri solet cum praedarum multitudine sitientum animi militum subito implentur, atque ita farciuntur, ut fortunam suam concoquere nullo modo queant, immo nec fortiter ampliusagere, nec vivere.
§. 15. Accedit ad hanc crudelem vanitatem in bella raptantem, aliud plane quod inique comparatum est, et merito deterrere a bello omnes oportebat. Ducis enim solius paene decora sunt, solius nomen principis tropaeis inscribitur; male Graecos fecisse ait Curtius l. 8. quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscripserint Principem igitur scabies illainfester, quid tu, o miles, post victoriam speras? iacent tot milia commilitonum, et illi quidem cum laude, sed tamensinenomine vulgus; multo maior parsoberrat, egens, mutilato corpore, et triumpho suo cum ignominia superstes. Imperator per urbem vehitur curru sublimis, captat plausus, conspici desiderat, at Romanus quoque sapiens Cicero, qui ista desideravit, inania ipsa delectamenta iudicat, et paene puerorum. Orat. in Pison. Quod si maxima iudicantur, certe militum non sunt. Milites hodie paene leguntur maximam partem ex infima plebe, aluntur ut victimae, nec sane liberaliter, reguntur durissime, et ad bellum tamen aspirant. Olim sacramenti fugiendi causa in ergastulis latitabant, pollices sibi praescindebant, alias effugiendi occasiones quaerebant. Nunc sponte accurrunt, quos desperatio, aut cupido licentiae domi manere non sinit. Hinc aliud etiam et triste malum nascitur, utbella optent, ingrata sit quies. Malevolae suspicionis est carmen Philemonis Comici, sed in bello verum.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Neque enim medicus ullus, si bene rem consideres amicos suos bene valereperoptat, nec miles suamsine malo civitatem videre. Cupido porro belli eos tenet, quia aliam vitae honeste degendae artem non didicerunt. Hinc Italorum proverbio iactarur? Bellumfuresserere, quos pax gladio demetat, et laqueo. Nam revera otio, luxuriae, crudelitati omnino dediti, adlatrocinia, furtaque vertuntur. Horum malorum causaest, nostrae militiae corruptio, olim ea erat disciplina militiae, ut arina ponere vehementer miles opraret, vacationem maximi loco beneficii acciperet, ad agros redirent, etiam consulares, et triumphales, atque adeo bene secum veterani putabant agi, si absoluti, stipendiis agri darentur: nunc multi omnia inarte militari collocant, itaque arma retinent, ac si cum bello vita quoque abrumpenda sit. Nihil magis cavendum est regibus, quam ne hisde suscipiendo bello consiliariis utantur animos enim illorum tumultu, et vana spe implent, non alio fine, quam ut necessitate urgente, rebus ipsi admoveantur. Id sane contingit, ut ubi diuturna militia est, pauci Tribuni ac manipulares maximis imperiis sint potentiores Praetoriani milites Romae, pars quota, non dico totius imperii, sed unius urbis, quoties imperatores fecerunt, et factos occiderunt? Iraque cum bellum est, res domi incertae sunt, foris afflictae.
§. 1. VEtus illa disputario est, non quidem an omnino gerere bellum liceat sed an Christianis licitum sit: ita enim Iulianus Apostata per derisum exprobrabat, alapamdanti dandam et alteram maxillam, non igitur bello vindicandum. Manichaei etiam omnino bellum vetabant, quos refutat S. Augustinus libr. 22. contra Faustum Manichaeum c. 74. Nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, nonsaeviens, sed oboediens fuit: nec Deus cum iubebat ista, saemebat, sed digna dignis retribuebat, dignosque terebat. Quid n. culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum: nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus et implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si quaesimilia, haec sunt quae in bellis iure
culpantur, quae plerumque ut etiam iure puniantur adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos, vel iubere tale aliquid, vel in talibus obedire iuste ordo ipse constringit. Alioquin Ioannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes: Et nos quid faciemus? responderet eis; arma abicite, militiamistam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite. Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publica defensores: respondit eis; Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis: sufficiat vobis stipendium vestrum. Sed quia Manichaei Ioannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum IESUM CHRISTUM audiant; hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Ioannes dicit debere sufficere militi. Reddite, inquit, Caesari, quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt. Ad hoc enim tributapraestantur, ut propter bella necessaria militi stipendium praebeatur. Merito et illius Centurionis dicentis, Et ego homo sum sub potestate constitutus, habens subme milires: et dico huic vade, et vadit: et alii veni, et venit: et serluo meo fac hoc, et facit: fidem laudavit, non illius militiae desertionem imperavit.
Wicleffus eiusdem erroris insimulatur a Thoma Waldensi; Cornelius Agrippa archimagus in eadem opinione fuit. Et Erasmus. Lutherus affectu et impotentia iracundiae rem iudicavit. contra Turcasgeribellum vetuit, quod esset ipse flagellum Dei, contra Pontificem et Catholicos iussit, et ut bellarentur, effecit.
§. 2. Bellum natura sua non esse illicitum, neque a Deo vetitum, tota vetusicriptura docet. Abraham Gen. 17. bello vicit Reges victores, Moses, et Iosue Chananaeam belli iure occuparunt, quamvis enim eam terram illis donasset Deus, armis tamen obtinerivoluit. Immo belli leges quoque dictavit. Num. 10. 9. Siexieritis ad bellum de terra vestra contra hostes, qui dimicant adversumvos, clangetis ululantibus tubis, et eritrecordatio vestricoram Domino Deo vestro, ut eruaminide manibus inimicorum vestrorum. Et capit. 21. 14. citatur liber bellolorum Domini, quae sine dubio sunt gesta probante Domino. et Deuter. 20. 1. Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et viderisequitatus et currus, et maiorem quamtu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebiseos: quia Dominus Deustuus tecum est: qui eduxittede terra Aegypti. Appropinquante autem iam proeliostabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum. Audi Israel, vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos: Quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui aedificavit domum novam, etc. et post pauca. Cumque si luerint duces exercitus, et finem loquendifecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit. Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres eiprimumpacem. sireceperit, et aperuerit tibi portas; cunctus populus, quiineaest salvabitur, et serviet tibi subtributo. Sinautemfoedus inire noluerit, et coeperit contratebellum, oppugnabiseam. Cumque tradiderit Dominus Deus illam in manutua, percutiesomne quod in ea generis masculini est, inore gladii absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quae in civitate sunt. Omnem praedam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi, etc. Libriquoque Iosue, Iudicum, Regum, Paralipomenon, Machabaeorum pleni sunt historia bellorum. Et Hebr. 11. Apostolusait. Sanctos per fidem vicisse regna, fortes fuisse in bello. Ioannes quoque Baptista, non vetuit militare, nec Christus, nec Petrus centuriones sacramento solverunt. Bellandi enim licentiam a Deo datam agnoverunt. Centurionis sane preces, et eleemosynae ascenderunt ante Deum, et habuit ille quoque milites timentes Deum. Fuere [Orig: Fuêre] quoque olim in bellis Christiani milites. Legio fulminatrix notissima est, quae imbre impetrato exercitum servavit, et Thebaeorum, quae martyrium saepius decimata pertulit. Tertullian. apolog. cap. 42. Christianos cum gentibus una militare tradit. Quid vero ipsesentiat, non omninoliquet, constat enim sui temporis militiam sub Ethnicis imperatoribus, idololatriae connexam improbasse. L. de corona militis, capit. 11. Etenim utipsam coronam coronam coronae militaris aggrediar, puto prius conquirendum, anintotum Christianismilitia conveniat. Quale est alioquinde accidentibus retractare, cuma praecedentibus culpa sit? Credimusne humanum sacramentum divinosuperducilicere? et in alium Dominum, respondere post Chistum, et eierare patrem, ac matrem, et omnem proximum, quos et lex honorari et post Deum diligipraecepit? Hos et Euangelium solo Christo pluris non faciens, sic quoque honorabit. Licebit ingladio conversari Domino pronuntiante: gladioperiturum, qui gladio fuerit usus? Et proelio operabitur filius pacis, cui nec litigare conveniet? Et vincula, et carcerem, et tormenta, supplica administrabit, nec suarum ultor iniuriarum? iam et stationes, aut alii magis faciet quam Christo? aut et dominico die quando nec Christo? Et excubabit pro templis quibus renuntiavit? et cenabit illic ubi Apostolo non placet? Et quos interdiu exorcismis fugavit, noctibus defensabit, incumbens et requiescens super luncho, quo perfossum est latus Christi? Vexillum quoque portabit amulum Christi? et signum postulabit aprincipe, qui iam a Deo accepit? Mortuus etiam tuba inquietabitur aeneatoris, qui excitari a tuba Angeli exspectat? Et cremabitur ex disciplina Castrensi Christianus, cui cremare non licuit, cui Christuss merita ignis indulsit? Quanta alia in delictis circumspici possunt Castrensium munium, transgressioni interpretanda? Ipsum de castris lucis in castra tenebrarum nomen deferre, transgressio est. Plane si quos militia praeventos fides posterior invenit, alia conditio est, ut illorumquos Ioannes admittebat ad lavacrum; ut centurionum fidelissimorum, quem Christus probat, et quem Petrus Catechizat: dum tamen suscepta fide atque signata aut deserendum statim sit, ut multis actum, aut omnibus modis cavillandum, ne quid adversus Deum committatur, quae nec ex malitia committantur; aut novissime perpetiendum pro Deo, quod aeque fides pagana condixit. Nec enim delictorins inipunitatem, ut martyriorum immunitatem militi promittet. Nusquam Christianus aliud est. Unum Euangelium et idem Iesus: negaturus omnem negatorem, et confessurus omnem confessorem Dei; et salvam facturus animam pro nomine eius amissam, perditurus autem de contrario adversas nomen eus lucri habitam. Apud hunc tam miles est, paganus fidelis; quam paganus est, miles infidelis. Non admittit status fidei allegationem necessitatis. Nulla est necessitas delinquendi, quibus una est necessitas non delinquendi. Nam et ad sacrificandum, et directo negandum, necessitate quis premitur tormentorum sive poenarum: tamen nec illi necessitati disciplina connivet: quia potior est necessitas timendae negationis et obeundi martyrii, quam evadendae passionis et implendi officii. Ceterum subvertit totam substantiam
sacramenti causatio eiusmodi, ut etiam voluntariis delictis fibulam laxet. Nam et voluntas poterit necessitas contendi, habens, scilicet, unde cogatur. Vel ipse haec praestruxerim et ceteras officialium coronarum causas, quibus familiarissima ista ducatio, necessitatis: cum idcirco aut officio fugienda sint, ne in delicta incidamus, aut et matyria toleranda sint, ut officiarumpamus. De prima specie quaestionis etiam militiae ipsius illicitae, plura non faciunt, ut secundareddatur. Nisi omni ope expulero militiam, frustra iam de corona militari provocarim. Puta denique licere militiam usque ad causam coronae.
Eadem sentit de idololatria c. 19. At nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admittietiam caligata vel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum vel capitalium iudiciorum. Non convenit sacramento divino et humano, signo Christi et signo Diaboli, castris lucis et castris tenebrarum: non potest una anima duobus deberi, Deo et Caesari. Et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron: cingitur loro et Ioannes; agmenagit et Iesus Nave. bellavit et populus, si placet ludere. Quomodo autem bellavit, immo quomodo etiam inpace militabit, sine gladio; quem Dominus abstulit? Nam et si adierant milites ad Ioannem, et formam observationis acceperant, sic etiam centurio crediderat; omnem postea militem Dominus in Petro exarmando discinxit, nullius habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.
Doctissimus Pammelius Tertullianum arbitratur militiam non penitus, sed quia sine idololatria vixerat, reiecisse, non enim commilitones Christianos, sed coronae impositionem reprehendit. Verum fuerit ille error etiam Tertulliani. Nobis certa ratione constat militiam exse legitimam, et honestam, periculosam tamen, et ut plurimum corruptricem morum Nihil Centurioni, cuius fidei nulla par fides erat in Israel, militia nocuit. In sanctis Ecclesia recenset Alexandrum, Theodorum, Mercurium, Florianum, Quirinum, Victorem, Ferreolum, Romanum, Iulianum, Modestinum, Georgium, Exsuperium, Anastasium, Gallicanum, Marcellum, Carolum Magnum, Arsacium, Ludovicum Regem, Vitalem, Ursum, Longinum, Marcellum. Nicostratum. Deinde legiones integras, aut cohortes, ut Achatii, Mauritii, Gereonis, Castuli, Cyrionis, Gregorii, et Mauri, Theodosii, Callistrati, aliorumque, qui ita milites fuere [Orig: fuêre] , ut tamen insigni laude pietatis, et marturii floruerint.
§. 3. Si quis serio atque ex animo omne bellum improbet, cum ego non haereticum modo, sed Rei pub. etiam proditorem esse iudico; quorum primum ad Theologos, alterum ad Magistratum pertinet. Cum enim belluae omnes infirma suanorint, etqua ratione hosti ire obviam possint, cum nos quoque adversus Leones, et Tygres armemur, natura quoque nobis inseverit defendendi vitam, hostesque repellendi quendam impetum, sine quo vita degi non potest negari non potest, quin adversum latronem, furem, adulterum, sit iusta defensio. Neque fides, neque ulla lex divina naturaleius sustulit. Sed defensionem ut contra serpentem, contra scorpium, contra alias beluas, ita contra impios latrones permisit: Peiores enim illi sunt, qui malitia et cupiditate, quam qui natura ad iniuriam feruntur. Si igitur Davidi contra Ursum et Leonem insurgere licuit, eosque discerpere, curnon etiam sunda Goliati frontem pertundat, cum illi velut canis mortuus maledicat agminibus Dei viventis? Quod sit unicuique privato contra iniustam vim repugnandi potestas datur, multo magis principi ili convenit, cuius officium est subditorum confessio. Quis parens non affligit anguem filio insidiantem? Quis pastor non eruit ovem de ore lupi? et Princeps civitatem non defendet, cui hostis barbarus, in fortunas, in corpora, avaritia, libidine, crudelitategrassaturus imminet? Bella igitur sunt suspicienda, ut sine iniuria in pace vivamus. Non modo honestum est, sed etiam necessarium, cum vi vis illata defenditur; hanc legem beluis natura, mosgentibus, ratio prudentibus, necessitas omnibus imposuit.
§. 4. In Republ. igitur et belli, et pacis ratio constare debet. Oporter, ait Arist. l. 7. cap. 14. negotia quidem et bella gerere posse; sed magis agitare pacem, atque otiari posse, et rerum quidem necessariarum, et utilium, sed magis honestarum habere facultatem agendi. Cetera itaque in principe dissimulari possunt, sed ducem esse imperatoria est virtus. Nulla Res pub. perseverare potest, nisi quae militarem artem excolit. Nam cum magna cupiditate ad aliena rapienda feruntur homines, ubiobstaculum non vident, eo ruunt. Siigitur princeps bellicosus non est, aut duces ignavos habet, hoc ipso bellum exspectet. Impetum enim facient, ut Danitae in Laisam, alii in alios.
§. 5. Ubi igitur mandata salvatoris de altera maxilla porrigenda? Matth. 5. ubi lex Apostoli Rom. 12. Non vos defendentes, sed date locum irae. et Matth. 26. Converte gladium tuum in locum suum. Nonne Deusipsedixit; Mihi vindictam, et ego retribuam? Si igitur ultio prohibetur, si iniuriarum patientia imperatur, non potesta Christiano bellum geri. Respondeo Hisce olim Gentiles abusos esse, ut dicerent: Christianam fidem Rei publicae perniciosam esse. Ita vir Illustris Venusianus apud Marcellinum, ut est in Epist. 4. Aug. Tum deinde quod eius praedicatio, atque doctrina Reip. moribus nulla ex parte conveniat: utpote sicut a multis dicitur, cuius hoc constet praeceptum, ut nulli malumpro maloreddere debeamus, et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare persistentitunicam tollere, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato: quae omnia Rei publicae moribus asserit esse contraria: Nam quis tolli sibi ab heste aliquid patiatur, vel Romanae provinciaedepraedatori non mala velit belli iure reponere: et cetera quae diciad rem posse, intellegat venerabilitastua. Respondet S. August. Epist. 5. Primo quidem; Rei publ. utilem esse clementiam, quam inimicis ignoscitur, sic enim ex parva et inopi magnam esse factam, et opulentam, quod cives accepta iniuria ignoscere, quam persequi maluerunt. Ciceronem quoque Caesari adulatum dixisse, eum nihil oblivisci, nisi iniurias solere Secundo. Vincendum in bono malum cum ad paenitentiam deducitur victus, non viribus saevientis, sed benevolentia patientis Itaque faciendum, cum videtur ei profuturum, propter quem fit, idque eo animo faciendum, etsi alius exitus sequatur. Tertio. Curandum, ne vindictae cupiditate auseratur patientia, quae melior est omni eo, quod invito potest auferre inimicus. Quarto. Illa praecepta magis ad praeparationem cordis, quae intus est, pertinere, quam ad opus, quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patientia cum beneuolentiva, in manifesto autem id fiat, quod eis videtur prodesse posse, quibus bene velle debemus. Addit nec Christum praebuisse alteram, nec Paulum, sed insuper increpuisse iniquum iudicem. Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in
cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda. Ne vero putes Augustinum sophistice benevolentiam in voluntate, in opere vero crudelitatem probare. Clarissime ostendit manente patientia, sine cupiditate vindictae, immo praeparatione patiendi cum benevolentia [Orig: benevolentiâ] corrigi alios posse, et bella geri. Agenda sunt, inquit, autem multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est, quam voluntati, quod in Principe civitatis luculentissime illorum litterae laudaverunt. Nam in corripiendo filio quamlibet aspere, numquam profecto amor paternus amittitur. Fit tamen quod nolit, et doleat, qui etiam invitus videtur doloresanandus. Ac per hoc siterrenaista Res publ. praecepta Christiana custodiat, et ipsa bellasine benevolentia non gerantur, ut ad pietatis, iustitiaeque pacatamsocietatem victis facilius consulatur. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur. Quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas, velut hostis interior roboratur. Principem quidem aiunt omnia bona hostibus optare posse, praeter bonam mentem: omnia enim bona, si mala mens sit, inimica fiunt. Ego vel praecipue bonam mentem optari velim hostibus, ea enim si praediti sint, amici erunt, nisi sint iure hostes. Itaque illa praecepta mansuetudinis Christianae. nec iudici manus ligant, ne in maleficos animadvertat, nec Principi, ne hostem perimat, sed hoc monet ne publice, nec privatim, ira, odio, ultionis dulcedine saeviamus, adversa patiamur, et si patientia nostra utilis est invasori, eam corde, et opere teneamus, si nostra patientia [Orig: patientiâ] ad maiorem iniuriam ille irritatur: corde benevolentiam teneamus opere medicinam asperiorem admoveamus, quemadmodum pater tam castigans, quam indulgens amorem retinet. Suum cuique ius manet, cedere Christianus in propria solet, in publica Princeps, interdum cedere consuevit, interdum opponere omnes vires regni, cum illud necessarium iudicat. Nec mirum est hanc animi lenitatem requiri anobis, cum nec civitas, nec castra consistere possint, nisi multa multi condonent civibus et commilitonibus. Sed et in certamine atque ardore proelii ratio, non ira dominari debet; ita ipsi gentiles imperii Rectores decreverunt. Senec. lib. 1. de ira. c. 11. Quid enim est aliud, quod Barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborumcomminuat, nisi ira infestissma sibi? gladiatoria quoque ars tuetur, ira denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem perficiatratio? an tuputas venatorem irasciferis, vel cum et fugientes persequitur, et trementes excipit? omnia sine ira facit ratio. Quid Cimborum, Theuconorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantaecladis notitiam adsuos non nuntius, sed fama pertulerit, nisi quod erat illis irapro virtute? quae ut aliquando perculit, stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est. Germanis quid est animosius? quid ad incursum acrius? quid armorum cupidius? quibus innascuntur, innutriunturque: quorum unica illis cura est, in alia neglegentibus? Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegumenta corporum provisa sint, non suffugia ad perpetuum caeli rigorem. Hos tamen Rispani, Gallique et Asiae, Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt: ob nullam rem aliam, quam ob iracundiam. Eam ob causam id quoque periculosum est, pugnaturis potionem miscere, quo mente quodammodo alienentur, ne pericula sua sentiant. Turcae opio utuntur, quod affuetis furorem aliquem concitat, quod tamen perniciosum est, cum ad curandum, accipiendumque imperium minus idonei sint, quos rabies, non ratio ducit. Bellum ergo geret Princeps animosus; cum latrone enim armis, non decretis agendum est. Milites sunt urbium munimenta, et nervi regnorum, sine arte militari quidquid acquiritur, ad hostem pertinet: quia defendi non potest. Cicero pro Murena id satis ostendit. Rei militaris virtus praestac ceteris omnibus: haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit: haec orbem terrarum parere huic imperio coegis: omnes urbanae res, omnia haec praeclara nostra studia, et haec forensis laus et industria latent in tutela ac praesidio bellicae virtutis: simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticescunt, quod si ita est, cedet, opinor, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli: sit denique ea in civitate ea prima res, propter quam ipsa civitas est omnium Princeps. Quam cordi fuerit res militaris fortibus viris, et amantibus Reip. docet David ipse, qui tripinta fortes, praeter exercitus habuit. Oraculum divinum est, nisi militiam colant Reges, regna interitura. Auferam fortem, et virum bellatorem, iudicem Prophetam, et effeminati dominabuniur eis, et corruet populus. Itaque cum Principes imbelles plures sibi succedunt, aut unus effeminatus acres habet adversarios, diu stare Res publ. non potest. Signum etiam est pessime Rem publ. constitutam, si in ea sit neglecta ratio militaris, ubi enim non sunt bonae leges, bona arma esse non possunt. Rei itaque militaris cura Principi necessaria est, omnis regio peragranda, montes, flumina, urbes, portus considerandi, nam inermis inter armatos tutus esse non potest; inermem omnes infestant, armatum metuunt. Denique tenendum est: Regno non diadema aut sceptrum, sed ferrrum est tutelae. Sceptrum inerme praedones invitat. Tantam belli curam esse Plato iubebat, l. 7. de legibus, ut etiam a mulieribus arma tractari vellet.
§. 1. SAnctus Thom 2. 2. q. 40. art. 1. Tres conditiones requirit, ut bellum sit iustum. Primaest, ut sit legitima Principis auctoritas; altera, ut iusta sit causa, quae ad bellum impellit. Tertia ut iusta sit intentio. Quas ego quaestiones ordine disputabo.
§. 2. Cum Principum varia sit potestas; alii superiorem nullum habent, alii ita mittuntur a Regibus, ut provincias gubernent, ut tamenrem bellicam non attingant, merito quaeritur in cuius potestate sit bellum decernere?
Constat autem belli indicendi ius in ipsa Repub. quae perfecta est, nec ab alio superiore Ma gistratu ius accipit, residere. Res publica enim perfecta est, quae sibi sufficiensest, seu [Gap desc: Greek words] , uttueri se absque aliena auctoritate possit; ad hoc autem necessarium est, ut arma inserre possit, cum alio modo ius obtinere non potest. Cum enim Romani impetuntur a Veientibus assiduis, et anniversariis hostibus cum Falisci, et Fidenates impetum faciunt, cum contra Samnites sociiopem implorant, cum Tarentini advenis insultant, legatos violant, cum Picentes hostium socios domare placuit, opus erat, qui decerneret bellandum esse. Neque enim ferri iniuriae illae debuerunt, ne prorsus Res publica amitteretur.
Ius autem belli in perfecta Rep. esse, ex eo docetur, quodlaesarepetundarum agere, satisfactionemque exigere, potest: Privati iudicem adeunt, hic nemo iudex, nisi pars laesa, quae ideo superior est, quia qui iniuriam intulerunt, hoc ipso obnoxiisunt laesis, crimine enim suo effecerunt, ut iudicium subire debeant. Quemadmodum enim privatus cum in alieno territorio crimen admittit, iudicisubditur, incuius provincia peccavit; ita quoque cum Rei pub. damnum infertur, ipsa iniuriosos iudicare potest, itaque in alios bellum decernit, et boni communis impedimenta removet. Cum autem bellum sit actus [Gap desc: Greek words] , iustitiae vindicatricis, eoque ad magistratum pertineat, constat omnino iudicem illius, qui iniuriam fecit, esse eum, qui passus est. Alioqui nullus iudex, nullum iustitiae praesidium ille haberet.
§. 3. Reges ordinarie ius belligerendi habent, et Senatus sive summum consilium. Interdum tamen ea [Orig: eâ] potestate regni legibus carent, et forte id expedit: ne velox Regum indignatio, bella paenitenda, et populo luenda suscipiat. Reges, primi Romae ex auctoritate senatus bellum suscipiebant, postea eadem poteltate senatus usus est, donec fatigati continuis laboribusres ad populum devoluta. Invitus enim decrevit bellum suo periculo tolerandum. Spastiatae qui pessime Remp. suam teste Aristotele, et Xenephonte instituerunt, quia fere ad unicam rem attenderunt; nempebellum, Regibus suis ius inserendi belli cuicumque concesserunt, neque ulli ius intercedendi, aut prohibendi fuit. Quae res eos in magnas calamitates coniecit, dum solo unius arbitrio bella concitant. Melius Romulus, Regesque consecuti ad Patres, ad populum, aliquando retulerunt. Tarquinius Superbus ad se reuocavit omnia, itemque Iulius, et Augustus, quodutiure facere viderentur, legem obtinuerunt, de qua Strabo lib. 15. quam vocant legem regiam, sane ut bellum tardius decernatur, praestat requiri multorum consensum. Ego tamen leges eas sic temperandas censeo, utaliquando concedatur, aliquando negetur illud ius regi: concedatur in subitis casibus, et cum periculum est in mora [Orig: morâ] , negetur cum tempus deliberandi sine periculo dari potest.
§. 4. Principes qui superiorem agnoscunt, itemque Res publ. ab alio dependentes bellum defensivum suis auspiciis, absque suptemi Magistratus licentia gerere possunt. Non enim minusiuris habetse, civesque suos defendendi, quam quivis privatus: at quisque se contra invasorem armare, vim vi depellere potest.
§. 5. Princeps qui sub alio Principe maiore est, vel Res pub. quae aliiparet, bellum offensivum prior alteri ordinarie indicere non potest. Fieri hoc potest duobus modis, velenim alteti Principi eiusdem Reip. membro, velextero bellum indicet: Principi qui eiusdem Reip. civis est, non potest bellum indicere, quia uterque iudicem habet, qui rem disceptet. Quemadmodum igitur cives, non vi et armata manu, sed iure res repetunt, itanobiles, comites duces oportetde controversiis audire supremum iudicem. Alioqui tota Res pub. conturbaretur, et fortior opprimeret imbecilliorem. Martianus Iuriscons. respondit ad Legem Iul. maiest. Teneri maiestatis lege, eum qui iniussu Principis bellum gesserit, delectum habuerit, exercitum compararit.
§. 6. Neque externo Principi inserre bellum potest Princeps, si supremus magistratus non consentit, quamvis id facilius concedi possit. Nam si externus absolutus est, nec ullum superiorem agnoscit, non potest eum ad sui regis tribunal citare, quem illenon agnoscit. si externus Princeps etiam dominum habet, apud eum accusari, et per eum ad satisfaciendum potest cogi; quod si ille nolit, ne sic quidem Princeps sub alio constitutus, bello adversarium sine consensu Regis sui petere potest. Ratio petenda est exipsa [Orig: exipsâ] membrorum Reip. inter se unione et ordine, qui vetat menbrum aliquod absque; consensu et voluntate totius moveri: Quanta enim damna, quamque atrocia bella inde orirentur, si Princeps aliquis Galliae, Principi Hispaniae bellum inferret? nonne continuo tota regna concuterentur? Carolus Audax bellum Gallo indixit, et totum commovit imperium. Magna pars bellorum ex privatis litibus, et iniuriis ortum habuit. Deinde etiam regnis magnis periculosum est, unum aliquem Principem exteros bello persequi, militem habere, exercere arma, sacile in vicinos armatur, qui bellis assuevit.
§. 7. Ordinariam potestatem negavi, extraordinariam concedo. Extraordinaria duplex. Prima cum illae circumstantiae sunt, ut; nisi anticipetur bellum, in magno sint omnes periculo. Deinde cumlonge abest Princeps superior, et causa occasioque frequenter concurrunt, necconsuli Rexpotest, tum enim ius indicendi; et gerendi belli inferioribus committere solet. Haec posterior ratio nullam difficultatem habet; penes inferiorem enim arbitrium belli et pacis est, ex commissione superioris. Hac ratione Praetores Indiarum bellum gerere possunt, sociosque defendere, communilege et potestate officii, quod gerunt. De priore modo est difficultas; nam facultatem belli offensivi negant Iurisconsulti, et Theologi. Verum ego certum statumexcipio; nempe cum ea est rerum conditio, ut praevertendus sit hostis: Abigunt praedam et causam bellidant hostes Turcae, Dux cui limes commissus, repetitres, irridetur, interim offertur insignis occasio alicuius urbis occupandae, quae magnum momentum ad bellum adsert, quaeque in hostium manens potestate, quia in ea arma sunt, et opes; in magnum periculum adducere potest Christianos. Hunc dicorecte facturum, si occasione utartur; nam ad sui defensionem necessaria haec est offensio, aut sane utilissima. Ad inculpatae tutelae defensionem privatus etiam, dum in latrones incidit, cum videtalioqui pereundum, potest, si videt opportunum, antevertere.
§. 8. Contra hostes internos multis Principibus, urbibusque data est potestas bellum gerere absque superioris mandato, et scientia. Sunt n. illi subditi, quos coercere magistratus potest et debet: Primo quidem legibus et poenis legum, quod si potentiores sint, quam ut legibus teneri queant, bello sunt domandi. Deinde quia plus estinhis periculi, nisi celeriter compescantur, denique hac ratione hostis externus non irritatur, si suos Magistratus compescat subditos, sed magis, si seditio invalescat. Magistratus autem particulares, si cum supremo conferantur, quasi privati censentur, si cum subditis Magistratus sunt, ac gladium gestant, non in omnes, sed in eos qui subditi sunt.
§. 9. Si duo Principes inter se contendant, Rex v. iustitiam neglegat, iniuriam passo non subveniat, sed opprimi sinat, multi putant, ne sic
quidem bellum posse suscipi ab oppressis, sed tolerandam esse iniuriam, quod absque dubio grave est; cum subditorum corpora ac res vexantur, agunturque, cum exui sic omnibus bonis atque adeo vita possit Princeps. Ego aliter sentio; si atrocem iniuriam Principi, qui sub Imperatore est, inferat Princeps externus, nec iustitiam administret Imperatos, nec a lius quispiam; posse bellum offensivum geri. Ratio mihi quidem evidens videtur: Tunc licet gerere bellum offensivum, quando sine eo non potest Princeps, aut pars Rei publicae defendi, quae gerit bellum: At sine hoc bello Princeps aut pars Rei publicae non potest defendi. Exemplum est in Iulio, Iuliano, aliis, qui quidem belli gerendi potestatem habuerunt, sed tamen ei, qui non habet, in simili fortuna res ipsa dat. Rhenum singulis annis Germani transibant, provinciam infestam habebant, desendere tantum sua parvum erat praesidium, nec pro dignitate imperii, nec pro subditorum incolumitate; semper enim antequam recederent; magnis damnis affectam relinquebant provinciam, itaque Romani Rheno transito invicem eorum tuguria urebant, caede et vinculis saeviebant, Valde enim hostes insolescunt, cum repelli se tantummodo vident, domi esse sine periculo. Quemadmodum igitur privatus, cum ius negatur, potest alia compensatione damnum sarcire, ita quoque Princeps facere potest, immo meliore iure; quia populi defensio illi incumbit.
§. 10. Olim in Romano imperio tam vasto, ac potenti, non licuit ulli Principi, aut Regi subdito contra alios bellum gerere, nedum praefectis et proconsulibus, contra Collegas, cumque id fieret, civile et nefarium bellum censebatur; at neque hoc tempore, vel in regno Galliae, vel Hispaniae permittitur, meritoque puniti sunt in Occidente Pizarri, qui tumultus et civilia bella inceptarunt. Nunc vero in Germania [Orig: Germaniâ] saepe inter se bella Principes gerunt, et olim gesserunt, adeo ut contendant quidam licitum esse Priricipibus Germaniae sine consensu Caesaris bellum indicere collegis. Qua de re sic statuo. Illam potestatem, si est data Principibus, perniciosam esse. Nam perinde est, ac si in corporis exiguis morbis, antefomenta, et faciles medicorum operas ferrum, et ignis admoveatur. Deinde ius illud concessum, exercitum, Principes, et civitates exhaurit, dum contra vicinos omnes se muniunt. Signum vero est. Imperatorem satis potentem non esse, ut controversias decidere ac sedare possit. Quanta vero damna inde exorta sint, experientia docet, et explicat FERDINANDUS Imperator Anno 1564. in Comitiis Wormatiensibus. Verum de potestate belligerandi, quae Principum esse putatur, contra collegas audire constitutiones imperii praestas. Aurea bulla CAROLI QUARTI: Incendia, spolia, rapinas prohibet, quae fieri solent post diffidationem, nisi tres dies ante in loco consueto diffidatio fuerit significata; est autem diffidatio amicitiae renuntiatio, discessioque. FREDERICUS III. pari modo statuit, Anno 1442. ne quis damnum alteri inferat, nisi prius ad aequum, iustum, et usitatum ius citarit, queritur vero Fredericus ingentis damna huius legis violatione imperio allata. Clarior vero est Anno 1495. facta constitutio Maximiliani, seu totius imperii, nam fuere [Orig: fuêre] eo in loco Principum plurimi. Eas leges hic ponere libuit, ut intellegamus, quid Principibus imperii Germanici concessum sit.
Lex prima ita habet.
UT ab huius denuntiationis tempore, nullus, cuiuscumque dignitatis, status aut conditionis tandem sit, adversus alium hostilia exercere, bella movere, aliuni spoliare, capere, invadere, aut obsidere annitatur: idque nec per se, nic per alium suo nomine suppetias ferendo, vel ullam arcem, oppida, castella, munitiones, pagos, villas, territoria abstrahendo, aut vi citra alterius consensum adimendo, incendiis, et similibus nocendo. Neque ullus hisce transgressoribus consiliis vel auxiliis adsit, domo excipiat, annona sublevet, toleretve. Quod si convenire eos quis velit, id non nisi in iis locis et iudiciis fiat, ubi causae, aut anteha, aut modo in camerae ordinatione decisae sunt aut decidendae.
QUamobrem omnem publicam hostilitatem per universum imperium regia potestate, et vi huius edicti sustulimus.
ACsi quispiam cuiuscumque dignitatis aut status, contra unum plurave praecedente articulo me morataegerit, vel saltem agere praesumpserit, ipso iure praeter alias poenas nostro et iniperiali banno subiacebit, quem et hoc ipso nostra et imperiali proscriptione ferimus, ita ut vitam fortunasque illius omnibus et singulis communes faciamus, nec ullus temerarium quid eas sibi vendicando sit attentaturus: quin et omnes syngraphae, obligationes foederaque illius; quibus fretus, omnem ex parte illius vim et valorem deperdent. Feuda etiam, quanta illa sint in proprietarium refundentur, illaque nec tota, nec illorum partem quoad transgressor superfuerit, vel illi, vel heredibus conferre, vel fructuum participationem indulgere proprietarius teneatur.
QUod si etiam Electores, Principes, Praelati, Comites, Barones, Nobiles, Urbes, aut alius quivis cuiuscumque Status dignitatis aut conditionis sit, seu Ecclesiasticus, seu Saecularis, eorumque subiecti et coniuncti adversus pacem hanc damni quid passi fuerint, nec transgressor manifestus, verum in suspicionem quis trahatur, accusatores quoque convincere eum non contendant, non ex frivola tamen delatione suspicionem alant, indultum sit laesis suspecto diem indicere, purgationemque iuramento firmatam exigere. Sin vero suspectus ulla ratione purgationem recuset, vel in diem condictum non compareat, damni censebitur illati reus, ac pacis perturbatoris poenis praedictis afficietur: attamen debebit Elector, Princeps, Pralatus, Comes, Baro, Nobilis, civitas, alteri, iisque, qui in Comitatu eius erunt, de conductu salluo providere usque dum intuto constituatur: et si litterae, quibus dies indictiis et condictus tradi illi forsan nequeant, in duobus eas aut tribus locis, ubi negotia expediturus putabitur suffigi et publicari oportebit. Et si quidem conita mandatum hoc nostrum spoliatus quis, laesus, aliove damno affectus esset, tum ii, qui post recens commissum facinus admoniti hac de re erunt, aut alia ratione experientur, omni vi, studio et diligentia facinorosos insequantur, et tamquam sibi illatum esset damnum perquirant.
NEque ullus eiusmodi transgressores domo recipiat, alimenta et auxilia in iis, quae superioris sui sunt, quin nec in propriis iurisdictionib. praebeat, verum eos detineat, sorioque de causis illorum ad cuiusque etiam accusationem cognoscat, nec est, quod ullam fiduciam,
securitatem, privilegium tales praetendant, cum horum omnium citra adversae partis consensum nulla ratione capaces exsistant, nam nos in omnibus, quae concessimus privilegiis, et securitatibus, pacis hanc perturbationem exceptam volumus.
SI forsan transgressores et pacis hi perturbatores, munimine, auxilio, aliisque adiumentis et favore tanto uterentur, ut iusto aliquo exercitu, eoque in campum educendo opus foret; aut quspiam in generali hac pace comprehensus cuiuscumque status, dignitatis, et conditionis sit, Ecclesiasticus, vel Saecularis, vel non comprehensus diffamatus, accusatus aut damno quopiam affectus fuerit, vel etiam transgressores hosce foveat et iuvet, id a laesis, cameraeve iudicibus ad nos, nostrumve legatum, et annuum Electorum, Principum, Statuumque imperii conventum deferatur, ubi laeso absque ulla [Orig: ullâ] mora [Orig: morâ] suppetiae decernentur, quod si contingat ob invasionem aut impressionem quandam conventum illum annuum exspectari non posse, potestatem facimus tam camerae nostrae imperialis iudici nostro nomine, tum Electoribus, Principibus et statibus imperii commodum et opportunum quempiam seligendi locum, quo tam nos quam illi, seu nostri illorumque legati vi etiam devenire valeamus, ac de re, ut dictum, statuere, semper tamen Camerae nostrae iudicii vel ex officio, vel laesorum querelis et instantiis iure contra reos procedere liceat et eo incumbat.
SI in personae Eccesiasticae, quod numquam sperabimus, adversus pacem hanc quid moliantur, a Praelatis quibusiudicii in illos immediata potestas ad laesorum instantiam et requisitionem absque ulla tergiversatione damnorum in integrum quantum fieri potest restitutio urgeatur, et rei ipsi graviter multentur, et si neglegentes, nec a reis poenas exigant, ut reos ita et hos tamquam pacis violatores omni nostra et Imperii gratia, favore ac protectione privamus, nec ullum in adversis a nobis sperent adiumentum, purgatio tamen iis, ut et de saecularibus dictum, si suspicio tantummodo sit, non denegabitur. Quin et adversus pacem hanc syngraphis et foederibus ullis, durante pace, nemotenebitur; ea namque omnia vi; virtuteque regiae nostrae praeminentiae irrita facimus et declaramus. Id vero quantum ad reliqua syngrapharum talium et foedera attinet, nihil penitus afficiet, nec publice haec et universalis Imperii totius pax et quies in ceteris honestis et licitis debitorum obligationibus quidquam immutabit.
QUi vero ob haec delicta proscripti fuerint, absque laesorum consensu et voluntate minime a nobis absolventur, nisi ius causam illis adiudicasset. Hinc ergo omnibus et singulis praememoratis vobis etiam regali potestate mandamus, ut secundum iur amenta, obligationes, quae speciatim nobis imperii causa facta, nec non oboedientiam, quam nobis ut Romanorum Regi spopondistis, hanc praescriptam pacem, nostrumque mandatum cum omnibus puctis, articulis et summulis, quam constantissime servetis, ni et omnibus nostraegratiae, privilegiorum, iuriumque quae vel a nobis et sacro Imperio, vel ab aliis vobis obtigerunt, quis velit incurrere iacturam, quin et per Principatus, Comitatus dominia vestra, et quidquid demum iurisdictioni cuiusvis subest, praecipimus, ut cum omnibus officialibus, et subditis vestris cuiuscumque etiam nominis illi sint, constitutam hanc pacem conservare et promovere studeatis, nec ulla ratione quic quam adversus illam moliamini, quo et poenas in transgressores constitutas, et nostram offensam mereamini.
SEponimus etiam et reicimus omnia privilegia, securitates, consuetudines, foedera a nobis aut praedecessoribus nostris indulta, quae quoquo modo paci huic adversari possunt, quibuscumque etiam verbis, clausulis, intentionibus illa data sint, quae omnia ex regia auctoritate et potestate cassa et irrita declaramus, nec ullum, cuiuscumque dignitatis, status aut conditionis sit, per haec privilegia, consuetudines et foedera patrocinium quoduis praetendere ulla ratione volumus.
NEque pax haec et edictum nostrum universali nostro et Sacri Imperii Iuri, aliisque ordinationibus et mandatis ante hac editis in ullum praeiudicium, sed incrementum cedet, ac omnes omnino quam primum a promulgatione eam conservare tenebuntur.
Haec clarius explicata sunt An. 1500. Augustae. An. vero 1512. Coloniae Agrippinae foedus initum est inter Principes, et modus constitutus quo pacis violatores corrigi possent, et puniri; eadem eodem ordine An. 1521. a Carolo V. repetita sunt. Haec consequentibus annis firmata sunt, An. 1522. Noribergae. An. 1526. Spirae. An. 1530. Augustae. An. 1542. Spirae, et eodem Anno Noribergae. Anno 1544. Spirae. Anno 1545. Wormatiae. Anno 1566. et 1567. Ratisbonae. Anno 1548. Augustae et ibidem 1551. et 1555. et 1559. An. 1564. Wormatiae. Anno 1570. Spirae. Aliis etiam in conventibus ista statuta sunt, at nequaquam servata, ut queritur totum iniperium Ferdinando Imperatore Anno 1564. Itaque semper contra leges peccatur, cum bellum offensivum, si vitari potest, suscipitur, cum legibus obtinere causam liceat. Manet igitur id, quod olim quoque legibus cautum est, ut arma parare, pecuniam colligere, exercitum scribere, alios invadere sit crimen Maiestatis. Vide Paul. in l. amissione.
§. 11. Cum bellum sine Principis auctoritate geritur, damna restaurare debent, et ipsi et heredes, qui intulerunt. Nam quamvis legitima causa erat, non temen ius habuerunt tantis detrimentis alios afficiendi; sic nec privato licitum est, furem quamvis in flagitio deprehensum punire, sed magistratui tradendus est. Sua tamen recuperare possunt, sine obligatione restituendi, licet non sine peccato, nisi continuo persecuti hostes, eos perdoment. Deinde si hostes nocuerunt, damna sua sarcire praeda [Orig: praedâ] accepta [Orig: acceptâ] sine auctoritate Principis non debent, si tamen id fecerint, restituere non tenentur, nisi hostes satisfaciant.
§. 12. Tribuni, Centuriones, milites sua auctoritate hostem aggredi non debent, nec incendiis et vastationibus grassare, nisi a Principe facta sit potestas, vel specialis, aut communis, quo hosti noceant, omni modo quo possunt. Graviter itaque delinquunt, cum hostilibus agris, vicis, oppidis invito duce ignem iniciunt: non enim sunt iudices, sed iustitiae exsecutores, nec plus illis licet, quam permissum; Miles igitur, qui hostem, cui vitam dux concessit, occidit, homicida est, et qui urbem incendit invito Principe incendiarius est; et ad damni restaurationem obligatur: nec enim administer iustitiae ultra modum a Magistratu praescriptum saevire potest. Olim ita imperia
spectabantur, ut miles arma iniussu ducis movere non posset. Lex Modestini est. Qui in bello rem a duce prohibitam fecit, vel mandata non servavit, capite punitur, etsi rem bene gesserit. Ea de causa Manlius et Posthumius in suos fuere [Orig: fuêre] crudeles. Et ut est capitale, exercitum successori non tradere, aut vi et invito Magistratu retinere, ita quoque capitale est, invito Magistratu pugnare. Egregie T. Manlius a Gallo provocatus Dictatorem alloquitur. Iniussu tuo Imperator extra ordi nem non pugnaverim, non si certam victoriam agnove rim: si tu permittis ero provocatus. Causa est, quae iam supra exposita est, et grandia incommoda sequerentur, quilibet enim inimicum privatum, quasi hostem publicum conficere posset.
§. 1. NUllum gravius scelus esse potest, quam bella iniusta indicere, indicta gerere. Si enim unum homicidium, furtum, incendium, adulterium, divina lege damnatur, quanti criminis reum esse arbitrabimur, qui tot hominum myriades trucidat, regna incendit, metit, nihil totis urbibus intactum a libidine relinquit. Vetera recensere nihil attinet, Anno 1599. regnum Pegusianum latissimum populosissimumque in solitudines redactum est, at rex eius tantum auri gemmarumque thesaurum habuit, ut Aracanius victor ex eo septingentos Elephantos, totidem equos onerarit, cetera neglexerit. De eo regno Bonesius scribit, et habetur tom. 3. Thesaur. rerum Indicarum. Exprimere nequeo, quem sensi dolorem, dum ripas illas fluminum consitas arboribus feracibus, cum desertas et incultas coram conspexi, et delubra elegantia, aurataque funditus eversa. De fortum et incultum regnum universum putes, et a nemine prorsus inhabitari; plateae ac praesertim, quae ad fana iter habent craniis cadaveribusque, tum fame, tum ferro domestico, dum in mutuas ruunt caedes, tum etiam iussu Regio necatorum, et in profluentem, vix etiam cymbis minoribus ob cadaverum multitudinem navigabilem abiectorum oppletae sordent urbes, oppida, pagosque cum incolis omnibus deletos hic taceo, ut nullus hoc umquam exstitisse credatur tyrannus immanior. Eadem fortuna fuit regni Martananii florentissimi, quod per Sionios etiam ad vastitatem redactum, uti idem Thesaurus testatur. Rex secum triginta milia retinebat, ducenta milia per montes et silvas metu mortis Attoniti vagabantur, omnis ager incultus et horridus erat Anno 1599. Tot malorum causam dedit, qui belli iniusti consilium dedit. Omnes igitur animae ab eius anima [Orig: animâ] repetentur, quae perierunt, eidemque scelera militum, qui eas peremerunt, imputabuntur.
§. 2. Causae bellorum magna cura ponderandae sunt, ut prima quaestio sit, Iustene bellum apparetur, altera, an maius ex bello iusto commodum, quam ex pace iniqua [Orig: iniquâ] haberi possit? Prima per Theologos et Iurisconsultos decidi potest; altera usque ad fructum victoriae incerta manet. Athenienses de belli iustitia Philosophos audire, et Oratores consueverunt. Si autem iniuste bellum suscipiatur, quamvis victoria consequatur, felix tamen diu esse non potest victor improbus.
[Gap desc: Greek words] .
Nemo belligerans iniuste salvus redit.
Aliquando ad tempus iniquitas praevalet, sed tandem gravius punitur, multa iniuste suscepit, impotenter, superbeque gessit bella Alexander, verum ipse cum matre, uxoribus, liberis, tota familia poenas luit, quod factum non esset, si in Macedonia sua resedisset, et milites, ac centuriones ad tantam potentiam non evexisset.
Magnam vero esse diligentiam in disceptatione necessariam, ut constet belli iustitia, ipsa rerum magnitudo declarat; iudex enim sedet in gravissima causa, quae integri regni fortunas, vitamque multorum uno discrimine involvit.
Regula iuris est, eaque legitima. Probationes in criminalibus luce meridiana oportere clariores esse: dubia enim causa, certa morte occumbere reum nulla aequitas patitur, quomodo igitur tot milia conciduntur, nec liquet, quis iustius [(reading uncertain: print faded)] induat arma? Iudex non nisi probata sequi debet, et non nisi de quibus liquet iudicare. l. illicitas. §. veritas de officio praesidis. [Gap desc: Greek words] Hoc si privato reo servatur ubi de hereditate, et agellis, aut sane unius vili capite agitur quid in magnis faciendum, integrisque populis censebimus? Quod si aeque [Orig: aequê] valent causae pro adversariis et contra eos, iam bellum suspendendum est, aut accuratius inquirendum servandumque, quod monet in Syntag. Tholosanus lib. 48. cap. 9. §. 14. Quare si aeque probant reus et actor, et testes et aliae prolationes sint aequipollentes, in dubium redit res, et in primum statum, unde reus absolvitur: nisi favorabiliorem, causam actor foveat. Pro rebus enim favor abilibus, in dubiis iudicandum est: ut pro libertate, in causa inofficiosi testamenti, pro matrimonio, pro dote. In causis tamen criminalibus raro concursus probationum accidit, in quibus reus ad probandum negativam non admittitur, quamdiu potest actor seu accusator probare. Non enim contra probationes inducitur probatio Canonica. Observatur tamen, ut si dum auditur reus in crimine, aliqua ut dicunt facta, vel casus attenuantes vel restringentes deiicti [(perhaps: delicti)] qualitatem allegaverit, fiat de iis seorsim extractis probatio. Fit et ex officio iudicis, quando dubia virinque probatio est, inquifitio nova, ut de veritate babeatur ceria notio.
Multo maior indagatio belligeraturo convenit; neque enim valet hoc loco levis, et persunctoria cogitatio, non enim error nisi difficilis excusat auctorem. Non solum autem per suos Consiliarios, sed per Academias, aliosamicos, Principes que rem examinabit. Et si partium iura sint obscura, faciendum estreo, non actori.
§. 3. Si alicui Principi aut Rei publicae bellum indicitur, causam perpendereoportet; quod si adversarius iustam causam obtinet, illi satisfaciendum est, si omni diligentia adhibita manet causa dubia, offerre se ad exquisitiorem discussionem potest, si bello petatur, defendere se potest; non enim quia dubium ius habet, ideo dimittere illud tenetur. Deinde qui dubio iure bellum infert, iniuriam facit, ideoque iam iustum bellum gerit ille, qui antea dubiam causam tuebatur.
§. 4. Hic quoque manet ea ratio; In dubio meliorem esse causam possidentis Hoc enim in omni causa [Orig: causâ] valet. At maxime in causa criminali, de capite enim sententia non fertur ex obscuris; at qui bellum indicit, iam de capite iudicavit. Neque hic plus iuris est Principibus in Principes, quam subditis in subditos.
§. 5. Potest tamen ille, qui non possidet, iudicem postulare, ac iure petere, ut quoniam causa utriusque dubia est, communiter iudicetur, et alteri, qui non possidet, pars detur, aut si res dinidi
non possit, compensatio, id vero locum habet, si verisimilior sit causa non possidentis, iam enim pares non sunt, ideo nec melior conditio possidentis. Nec ius probabilius dimittere tenetur ille, qui non possidet, alioqui si tenuissimam dubitationem haberet possidens, probabilissimam alter, nihil agere posset, quod iniquum est. Quod si ea in causa [Orig: causâ] , nihil dare possessor velit, iniuriam facit, ideoque bello peti ab adversario potest.
§. 6. Nec milites, praesertim Tribunos et Centuriones aliqua inquisitione recti, et aequi excipio. Si enim bellum est manifeste iustum, militare omnes possunt; si iniustitia clara est, nemo nomen militiae darepotest. Si dubia est causa, milites qui subditi sunt, stipendiisque certis addicti, vasalli, castra dubia sequi possunt. Ita Sanctus Augustinus lib. 22. c. 75. contra Faustum. Si enim vir iustus forte sub Rege sacrilego militet, bene potest illo iubente bellare, cui quod iubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certum est, vel utrum sit certum non est, ita ut fortasse reum faciat Regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo servitutis. Milites enim cum exsequuntur sententiam iudicis, tutiorem partem eligunt, cum sui Principis sententiam sequuntur. Denique tenentur sequi Principem milites, detrectando enim Sacramentum vires hostibus adderent, et Rem publicam proderent; at sane in dubio patriae potius quam inimicis favere oportet. Denique moris non est inconditam multitudinem ad iudicium causae advocare. Alia ratio ducum est, qui, cum ut consiliarii advocantur, serio de iustitia iudicare coguntur. Quod si militibus, et vasallis constet Principem de iustitia causae dubitare, militiae nomen dare non debent, quia sciunt bellum iniustum esse. Iniustum enim est de alterius vita iudicare, cum est causa dubia.
§. 7. Milites qui subditi non sunt, dubia causa militare non possunt. Quia bellum ad eos non pertinet, et sponte rei dubiae immiscere se non possunt. Deinde sine ulla necessitate exponunt se periculo iniuriam inferendi alteri Principi, at cessando periculum illud evitant. ordinarie tamen bonae conscientiae milites hic non delinquunt. Nam qui bella gerunt causas speciosissimas praetendunt, quae plane necessariae videantur. deinde cum Rex aut Princeps boni nominis est, merito praesumunt, eum iniusta bella non suscipere, causani accurate examinasse, a prudentibus eam et integris viris comprobatam esse. Conradus Lancellotus leges prius fuisse, quam arma, at ponendis, aut non movendis armis, leges fuisse factas credo. Post arma leges ita latae sunt.
§. 1. PRIMA est, eaque omnium iustissima, si bellum iniustum inferatur. Duobus autem modis iniuste infertur. Primo cum innocentibus, ut Moabitae Iudaeis indixerunt bella non iusta; itemque Antiochus, aliique quorum pro [Orig: prô] dolor, historia plena est. Altero modo, cum initio bellum fuit iustum, sed non acceptata satisfactione redditur iniustum. v. g. Ottomanicam navem contra foedus capiunt Veneti, Turca bellum indicit, Veneti navem, merces, epibatas, damna omnium restituunt, pro honore et auctoritate Imperatoris laesa satisfacturos esse promittunt,
idque vel ad arbitrium ipsius, si aequa iubeat, vel arbitrorum, si eos dare velit. Quod si omnino bellum moveat, dedique sibi Rem publicam nobilissimam velit, merito omnibus viribus resistent; quia peccatum tantum non est, ut crudelissimo hosti tradere se debeant, et cum libertate etiam in religionem disperdere.
Haec causa adeo non modo iusta est; sed etiam necessaria; Tam enim Princeps qui Rem publicam non defendit, quam qui aliena invadit, contra iustitiam peccat. Itaque adversum inferentem damnum non modo iusta, sed necessaria est defensio. Hic audacter pronuntio. Qui desiderat pacem praeparet bellum, Hic praecipue locum habet illud Isocr. [Gap desc: Greek words] . Non oportet deiecto animo esse eos, qui pro causa iusta periclitaturi sunt, sed qui iniuriam inferunt. Chilon inter Principem bonum et tyrannum hoc interesse dicebat, et ex eo eos agnosci, de quo controverterent. Tyrannum alieno incubare, Principem sua defendere.
§. 2. Altera causa est rerum ablatarum detentio. Nam ut cives, qui iudicem habent, cum aliquid ablatum est, id iure repetunt, adversarioque diem dicunt, ita Res publ. cum frustra repetitum res suas legatos misit, bellum parat, et indicit. Varia porro est causa repetendi res, tamque diversa, quam in civitate. Nam vel furto, vel rapina ablata, vel non reddita, quae deposita erat, vel ius negatum civibus, vel hereditas detenta.
Iustum bellum est, cum depraedationibus vicina fert, agitque hostis: tale cum Illyricis gessit populus Romanus, et Gallis, et Barbaris deinceps gentibus. Pro rebus enim quas simul habere non possunt, infelici egestate depugnant, hanc pacem requirunt bella laboriosa, adipiscitur gloriosa victoria. Nam ideo magni, divitesque impetuntur: quercus enim ventus evertit, quia glandibus et frondibus oneratur, salices immunes sunt. Sic tutiores diu Britanni fuerunt, quia unciam auri in ea negabant esse. Bellum etiam gerunt, cum ius civibus negatur, aut negotiatores detinentur. Qualia inter Septentrionales multa priscis temporibus fuerunt, et atrocia proelia. Cum inique hereditas dividitur, contra Iugurtham, qui cum Adherbale regni dividendi ius adoptione acceperat, legatosque, et Imperatores Romanos pretio corruperat, eam ob causam bellum gestum est, quia parricidium iunxerat.
§. 3. In hisce causis non modo magnitudo damni spectanda est, quae interdum bello digna non est, sed hostium propositum bella quaerentium; qui, si primis iniuriis obviam non eatur, ad secundas tertiasque erunt audaciores, ac tum maioribus damnis acceptis, animis tuorum debilitatis, cum fidentioribus depugnandum erit.
§. 4. Bellum etiam crebro vindictae causa sumitur, cum quacumque in re hostis laesit; nec bellatur, ut res recipiantur, quippe quae vel ablatae non sunt, vel absumptae; sed ut im probi puniantur, atque hac ratione tutior sit Res publica. Ultionem quidem praestare sibi nemo debet, sed tamen Res pub. iniurias suas inultas sine re non debet: sive illae a privatis, sive ab alia Re publica inferantur. Quia gladium habet in ultionem malefactorum, eo igitur cum ratione uti debet.
§. 5. Bellum etiam geri potest, cum religio impetitur, et Deus blasphematur; duobus id fit modis. Primus si externi improbe vivunt. Deumque contumeliis afficiant, nec aliis tamen noceant.
Deinde cum dolo, fraude, vi in eadem peccata abducere alios conantur, atque id faciunt. Si sibi tantum improbi sunt, et blasphemi, bellum contra eos gerere non licet ea [Orig: eâ] solum causa. Quia Res pub. non est alterius Rei pub iudex; peccata autem punire iudicisest Dei tamen monitu expresso, et iussu inferre bellum possunt. Ita Iosue Dei imperio Chananaeos occidit, quia iam completae erant iniquitates eorum: Moabitas et Idumaeos non multo meliores non attigerunt, quia mandatum de puniendis illorum fceleribus non habuerunt.
§. 6. Cum vero per vim aut fraudem sua vitia inferre Reip. conantur, iustam etiam dant belli occasionem, ita contra Antiochum, aliosque ad Idololatriam vi impellentes iustissima bella Maccabaei gesserunt.
§. 7. Nec modo, cum vi et armata manu, sed etiam cum fraude et blanditiis subditorum animos ad flagitia sollicitant. Moabitae et Madianitae occupata per Mosen Basanitide, regionibusque vicinis cum bello se impares viderent, Israelitas hospitaliter, ut fratres susceperunt, munera dederunt, filias hospitum curam habituras miserunt, ut per speciem amicitiae, iungendorumque matrimoniorum, illos ad scortationem adulteriaque, deinde amore meretricio labefactos ad idololatriam pellicerent, quo facto, ut Balaam coniectaverat, Deus offensus illos aut penitus deleret, aut sane auxilio destitutos caelesti, vincendos hostibus praeberet. Et dolus successit, Num. 25. Morabatur autem eo tempore Israel in Setim et fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua: At illi comederunt et adoraverunt Deos earum. Initiatusque est Israel Beel-phegor: et iratus Dominus, ait ad Moysen. Tolle cunctos Principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israel: Dixitque Moyses ad iudices Israel, occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beel-phegor. Pro hoc crimine c. 31. gravis ultio expetutur Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris [Orig: colligêris] ad populum tuum: statimque Moyses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam. qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum. Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim milia expeditorum ad pugnam: quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari Sacerdotis, vasaque sancta, et turbas ad clangendum tradidit ei. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, et Reges eorum Eui et Recem, et Sur, et Hur et Rebe, quinque Principes gentis: Balaam quoque filium Beor, interfecerunt gladio. Ceperuntque mulieres eorum et parvulos, omniaque pecora et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerunt depopulati sunt: tam urbes quam viculos, et castella flamma consumpsit. Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis, et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum Sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel, reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab, iuxta Iordanem contra Iericho. Egressi sunt autem Moyses et Eleazar Sacerdos, et omnes Principes Synagogae in occursum eorum extra castra. Iratusque Moyses Principibus exercitus, tribunis, et centurionibus, qui venerant de bello, aut cur feminas reservastis? Nonne illae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phagor, unde percussus [(reading uncertain: print faded)] est populus? Ergo cunctos interficite, quidquid est generis masculini, etiam in parvulis, et mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate. Bellum hoc ante Deus decievit. Num. 25. 17. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos: quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere [Orig: decepêre] insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam Ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae, pro sacrilegio Phogor.
§. 8. Nec modo iustum bellum esse necesse est, sed ut recte geratur, dolendum sapienti dari causam iustam bellorum, qui enim cupide etiam iustam causam arripiunt, gaudentque datam occasionero, aliud quiduis potius quam iustitiam quaerunt: ita comparati erantante secundum bellum Punicum tam Romani, quam Poeni, hi enim cum pacem et bellum ferre se diceret legatus. Utrum mallet dare iusserunt, et ille bellum non sine terrore e sinu effudit. Melius Augustus, qui, ut scribit Suet. c. 20. nulligenti sine vistis, et necessariis causis bellum intulit. Non enim augendo, sed tuendo imperio invigilabat. Ideo inferre bellum quietis noluit, et inferri doluit.
§. 9. Iustum etiam bellum est in eos, qui hostem in bello iniusto adiuverunt: ea causa Romani tum saepe, tum vero Picentes, et Salentinos, quia arma pro Tarentinisgesserant, domuerunt. Coutra Philippum Macedonem bellum decreverunt, quod sibi foedere dominantem in Italia Annibalem sociarat, quamvis et Athenaeum preces eo impellerent. Aetolis quoque bellum illatum est, quod ab Antiocho stetissent, eadem causa et Histri subiugati sunt, quia Aetolos adiuverant. In eadem causa fuere [Orig: fuêre] Gallograeci, qui in castris Antiochi fuisse dicebantur; sed causam belli non approbavit Senatus, quocirca et Manlio victori negatus est triumphus. Multae itaque gentes Syriaci belli ruinam secutae sunt. Secundi belli Macedonici contagio traxit Illyricos, et haec qua si catena dum omnes conscios persequitur, Romanus orbem sibi subdidit, causas, praebentibus populis, aut exquirente Romano.
Verum ad hoc bellum, quo hostium [Gap desc: Greek words] , sive socii impetuntur ut iustum sit, duo requiruntur. Primu ut vere adiuverint, non modo faverint. Neque enim si Spartani Atheniensium hostes sunt, ideo quoque ab eorum amicitia [Orig: amicitiâ] recedere Thebanos oportet. Cum enim liberi sint, amare possunt, quos Spartani oderunt. Hanc ob causam bellum Creticum iniustum fuit. Creticum bellum, si vera fateri volumus, inquit Flor. l. 3. c. 7. nos fecimus, sola [Orig: solâ] vincendi nobilem insulam cupiditate. Favisse Mithridati videbatur, hoc placuit armis, vindicare, et quod in quius fuit, saeve in captivos consultum est, ut veneno se plerique conficerent Alterum est, ut subditi hostium non fuerint, et causa belli ipsis clara non fuerit. Si enim dubia belli causa ex foedere socios, arma, commeatus, praestare debuerunt, cum innocentes iudicandi sint, finito iam bello vexari non debent.
§. 10. Non modo iustissima, sed etiam speciosissima causa bellandi est, cum socii defenduntur. Ita populus Romanus precibus Campaniae motus, non pro se, sed quod speciosius est, pro sociis Samnites invadit. Qua quidem in re hoc quoque animadvertendum est, ut sociorum causa sit iusta.
Pulchre D. Chrysost. in Psal. 134. Dexiras a Deo habemus, ut et nobis ipsis, et aliis iniuria affectis opem feramus, ut scelerade medio auferamus, ut his quibus violentia, et detrimentum adfertur, portus
simus et refugium. Quomodo igitur eis venia dabitur, qui his armis non ad salutem, sed ad aliorum perniciem utuntur? Atque hoc est, quod lib. 4. de Rep. monet Cicero. Nullum bellum suscipi ab optima civitate, nisi prosalute vel fide. Fides enim sociis praestanda est, ne opprimi sinantur. Qua in re videndum, ne suciorum iniquas causas defendamus. Nonnulli v. militum adeo improbi sunt, ut susque deque ferant, iustane, an mala causa agatur. Ipsis inferis, auctorati nummo, serviunt; quibus haud temere Princeps utetur, quia si exadverso pecunia ostendetur, mox transfugae in hostilia castra migrabunt. Illis enim hoc in animo est:
Ibi fas, ubi maxima merces.
§. 11. Quamvis ita milites non aestiment suis momentis, neque Principes, iustitia tamen requirit, ut in bello iniusto damna refarciant [(reading uncertain: print faded)] Dux, et milites. In dubio, ordinarie Princeps; quia accuratius rem exquirere debuit, si non sine sua culpa dubitavit. Deinde consiliarii, quorum ignorantia inexcusabilis est. Milites id solum restituere debent, quo facti sunt ditiores. Si quorum militum culpabilis fuit error, omnia, quae abstulerunt, reddere tenentur. Calamitatibus bellicis vero fere homines redduntur peiores. Fremunt enim in hostes; et spoliati ad praedas vertuntur: ideo causa et iusta magna sit oportet.
§. 1. OMnes causae belli, vel ad defensionem, vel damni reparationem, vel ultionem iniuriae Deo hominibusque illatae, tam pro Republ. propria, quam pro sociis referri possunt. quia tamen in his varia est species, gravitasque iniuriarum: De quibusdam causis, ex quibus ingentia bella sunt orta, dicam. Legatorum iniuria, gravium bellorum causa fuit, eaque iustissima, quia est contra iusgentium. Si enim legatus tutus non sit, pacis et reconciliationis spes abscinditur. Tarentini legationem Romanam de laesis civib. ferentem querelam, foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant. Flor. l. 4. c. 8. sed victi magnis proeliis, nequiquam impiam causam tutante Pyrrho, flagitium servitute luerunt. Simulque Picentes et Salentini in ditionem venerunt. Illyrii deinde legatos securi tamquam victimas ceciderunt, sed strictae post victoriam in Principum colla secures, legatorum manibus litaverunt. Corintho etiam exitium attulit, quod legati Romani, incertum an manu, certe oratione violati essent. Bellum gravissimum et funestissimum exitio gentis cum Ammonitis gessit Rex David. Causa quod legatos amicitiae et solarii causa, missos violavit Hanon 2. Reg. c. 10. 4. Tulit itaque Hanonservos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum, et praescidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. Quod vero detestabilius erat, conduxerunt contra Davidem auxilia Syrorum, bellumque intulerunt, nam praeter eos, qui filios Ammon iuvabant, quorum erant 33000. Adarezer ingentem multitudinem adduxit, exqua David cecidit 700. currus, et 40000. equitum. Postquam autem vicit Rabbath filiorum Ammon valde in victoria, Dei iussu tamen, severus fuit. 2. Reg. 12. 31. Populum quoque eius adducens serravit; et circumegit super eos ferrea carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon: et reversus est David et omnis exercitus in Ierusalem.
§. 2. Causa cur Roma filia cum Alba matre pugnavit, nulla fuit legitima, at uterque populus, populus cognatus afflictus est, ut fessi malorum, ut in tres Horatios, et Curiatios discrimen publicum imponerent, quinque cecidere [Orig: cecidêre] , et sextus innocentem sororem pro se victimam dedit. Causa (belli) dicatur, inquit S August. l. 3. c. 14. de ciu. Dei, sicut Troiae adulterium dicebatur, nulla talis, nulla similis invenitur. Tantum ut resides moveret, Tullus in arma viros, et iam desueta triumphis, agmina. Illo itaque vitio tantum scelus perpetratum est, socialis belli, atque cognati. Turpe sane latrocinium exercitii tantum causa bellare.
§. 3. Quidam etiam nulla alia causa moventur ad arma, quam hostium imbecillitate, et contemptu, alias quidem causas habent, ut velint, sed ut audeant, fortuna hostium facit. Si Princeps imbecilla sit aetate vel ingenio, si populus ab illo alienior. Si passa incendium aut bellum civitas, ita postquam Gallos caesos fugatosque Camillus Italia decedere coegit, aut mori; cum Romanis maximas omnes gratias deberent, infestis animis urbem miseram aggressi sunt, imprimis Latini cum ius imperii, et partem magistratuum poscerent. Atque haec una causa est, cur merito Imperium Romanis sartum tectum manserit, cum vicinos tam ingratos experirentur.
§. 4. Legati quidem sacrosancti sunt, et penitus immunes, ita tamen ut praeter legationis officium nihil agant, nec moliantur in eos, ad quos missi sunt, et iussi abscedere, confestim pareant. Mortem itaque meriti erant legati Tarquiniorum, cum suppellectilem Regiam avecturi per eam occasionem urbi proditores emebant. Livius lib. 2. Interim cum in Senatu vicisset sententia, quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a Consulibus sumpsissent, quibus Regum asportarent res: omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt. Poterant in eos advertere Romani, sed ne magis irritarent, quos timebant, Tarquinios dimiserunt. Adeo vero etiam Barbaris res illa curae fuit, ut Galli cum Clusinos bello peterent, seque faterentur nullum ius nisi in armis habere. Tamen quod Romani legati in prima acie visi essent, unusque hostium ducem transfodisset, eos sibi dedi postularunt, quod cum non modo non impetrassent, sed etiam violatoribus iuris humani tribunatum militarem datum intellexissent, confestim Romani advolarunt. Tanti plures aestimabant legatorum factum, quam suum; illi possessoribus per vim et iniuriam agrum extorquebant, legati pro sociis innocentibus, tres viri in acie pugnaverant, nulla alia culpa, nisi quod id in mandatis non habuerunt: hanc tamen culpam incendio, et paene internecione Roma luit. Cavendum itaque legato, ne hostilia machinetur, clandestina colloquia habeat, ne speculatorem et exploratorem agere videatur.
§. 5. Crebro bellorum externorum causae, sicut et seditionum fuerunt, mulierem raptus, impudicitiae vindicatae. Filii Israel praecipue Simeon et Levi sororis Dinae stuprum excidio Sichimorum vindicarunt, Fecerunt enim una familia bellum integrae civitati, impium et periurum; nam et pacem secerant; et Sacramento Circumcisionis
ad fallendum abusi sunt. Iusta quidem erat causa belli, sed post foedus, iniustissimum bellum evasit. Troianum bellum etiam ex adulterio natum est, et ex scortatione Messeniacum, quod Graeciam in partes divisit. Turnum quoque in arma concitavit abducta Lavinia. Et Romana arma primum ob raptas ludis equestribus virgines, inter generos socerosque fuere. Iuste bellum intulere Veientes, Ceninenses, Sabini, sed quia insigni arrogantia gerebant bellum, Romanorum armis cesserunt.
§. 1. UT plurimum vel iniqua bella geruntur, vel si iusta sunt, inique administrantur. Cum inter duos populos furor belli exardescit, non nisi ab una parte stat iustitia; sive quis iustam causam impugnet, sive iniustam propugnet, numquam victoria facit innocentem. Nemo conscientiam suam fallit, ut exitus eam soletur; quem causa iniusta reum tenet.
§. 2. Ego inter belli causas iniustas primam pono, pravum quorundam prudentium iudicium, quo arbitrantur suam Rem publicam prudenter institutam, egregieque moratam merito sibi populos Barbaros servituti subdere.
Distinguunt illi inter homines: ut alios dicant, servos natura, natos scilicet ad parendum, alios vero natos ad imperandum. Aristoteles libr. 1. Polit. cap. 5. [Gap desc: Greek words] . Et statim ab ortu haec differentia, ut quadam ad imperandum, quaedam ad parendum fuerint nata, probat id in animalibus, ac tandem ad homines natura servos sic procedit. [Gap desc: Greek words] . Praeterea mas cum femina comparatus, melior est, haec autem imperio parere debet. Eodem modo se res etiam habeat in omnibus hominibus necesse est. Quicumque igitur tanto ceteris hominibus sunt inferiores ac deteriores, quanto animus corpori, et homo ferae praestat (tales autem sunt ii, quorum opus in usu corporis positum est, quorumque hoc unum est, quod ab eis optimum proficisci potest) hi sunt servi natura, quibus melius ets huic imperio parere: si quidem et iis, quae supra dicta sunt. natura enim servus est is, qui alterius esse potest: ideoque et alterius est. Haec sententia tum falsa, tum generi humano perniciosa est. Hinc enim superbissima Graecorum sapientia ius putabat, Barbarorum nationes imperio subdere, iustumque esse bellum, ut deteriores parerent melioribus; sese vero meliores iudicabant: cum tamen constet multas barbaras nationes innocentius, modestiusque vixisse Graecis. Verum magnum aliquid praestitisse se arbitrati sunt, cum Lydos, Sarmatas, Scythas, Indos in potestatem redegerunt, et se uti sapientes, stultorum ut putabant, Domino secerunt. Ac primum quidem nimium hoc arrogans est, tantum se extollere, tantum alios deprimere. Deinde primum videndum, an ille, qui in Barbaros ad serviendum natos bellum sunscipit, ut legitime eos gubernet, ipse quoque animum, domum, Rem publicam ex virtute regat, alioqui Barbaris nequior est. Tertio erudiendi potius sunt, et monendi, quam debellandi Barbari, cur enim tibi serviant, cur ius vitae, necisque in eos habeas, quia callidior illis es?
Non autem esse naturae illam, sed institutionis diversitatem Gentes omnes docuerunt. Romani initio Barbari fuete [Orig: fuête] , deinde Hispani, Galli, Germani, [Gap desc: Greek words] . nunc vero cultissimi nationum habentur, et in Africam, Asiamque Barbaries migravit.
§. 3. Feminarum causa iniusta etiam bella plurima gesta sunt, etsi raptus abesset. Darius Persa Iantino Regi Scitharum intulit ob filiam matrimonio negatam, quod erat tyrannicum, cum ne subditum quidem cogere posset, ut invitus filiam sibi locaret. Usitatum quidem fuit in vetusta barbarie rapere coniuges, aut earum causa bellum inferre. Subtilior ars Procerum Francorum, qui Regem ad bellum contra Carolum Audacem incitabant, ut necessitate coactus filiam alicui, cum amplissima dote Burgundia carum ditionum nuptui daret. Antonius non quidem propter Cleopatram bellum gessit, eius enim amoribus fruebatur, sed feminae ambitione in bellum impulsus est.
§. 4. Ingentia bella saepe ex superstitione sunt orta, quemadmodum de seditione supra dictum est. Propter Deos se bello civitates AEgyptiae lacessere solent. Alani olim et Armeni cum ad ludos convenissent orta de divis disputatio; utri meliores haberent Deos? mansit in abeuntibus rabies illa, cum enim sua cuique genti Numina sacra, ritusque honestissimi viderentur, reversi domum, quo quisque magis pius videri voluit, eo infestius bellum ursit. Haec enim est natura superstitionis, ut aliena irrideat. Omnes; (inquit Philo de vita Mos. 2.) abhorrent ab externis ritibus, et tanto plus honoris putant suis accedere, quantum magis alienos proculcarint. Cuius rei fons ex insita malitia, contumaciaque promanat, suos enim ritus propugnare honeste non possunt, infanda enim et in digna multa continent, in alienis irridendis, cum aeque sint absurdi, eloquentes, et faceti esse possunt. Nunc vix ullum bellum est, quod non religionis causa geri dicatur.
§. 5. Levissimas causas fuisse bellorum maximorum constat. [Gap desc: Greek words] . Et saepe incidens nullius momenti causa multarum rerum mutationes peperit, et calamitates ingentes attulit, ut monet Nicet. in Man. Commeno. Maximorum bellorum saepe tenuissima, contemptissimaque principia fuere [Orig: fuêre] . Cicero l. 2. de fin. Frustra tanta conatum Xerxem fore dicit, si tantum mel ex Hymetose ferre voluisse diceret. Et tamen crebro non est maior causa, aut fructus cruentissimorum bellorum.
§. 6. Pleraque bella iniusta ex profunda opum, et honoris cupidine nascuntur. Quod si aliae causae quoque sunt iustae, haec tamen se comites iungunt. Opum quidem cupiditas in primis Romanis tectior fuit, in aliis gentibus conspectior, et cum Persae per totam Graeciam legatos mitterent, terram, et aquam in signum subiectionis petituri. Facit avaritia inquietos; et omnes terras fuis annecti aequum censet. Xerxes cum ficus Atticas gustasset, iuravit se terram occupaturum, quae eum fructum ferret, non gula, emere enim poterat, sed avaritia, quia quamvis tantas opes,
tantamque potentiam, quantam nemo alius ante habuerit, non tamen animum praesentibus contentum habuit. Avaritia simul et luxuries Gallos ad Italiam invadendam sollicitavit; nam qui in ea fuerant cum popularibus vinum exhibuissent, eius dulcedine ad expeditionem omnes concitarunt, sed plerique sanguinem in terra [Orig: terrâ] infeliciter quaesita effuderunt. Et qui aliena nimis cupide appetiverunt, sua omnia, vitamque amiferunt.
Eadem amoenitate, ac felicitate postea Longobardos eadem Italia invitavit, in Pannonia enim cum essent, audito Italiam pomis dulcibus, suculenta carne, vino odorato abundare, temperato caelo omnium rerum varietate frui, magnis agminibus eo contenderunt. Hispania vero duorum populorum avaritiam in se, et in ipsos mutuo armavit; etenim Hispani tum gens simplex latentes bene in profundo opes et divitias ignorabant, deinde Romanis quaerunt, sed ea re inflammati Carthaginenses contra Romanos arma movent, quae excidio Carthaginis quieverunt, dum itaque Hispanico auro, et suffossionibus inhiant, moenia sua diruerunt: nam quidquid causae praetenderint, certe
Aurum et purpura curis
Exercent hominum vitam, belloque fatigant.
Nusquam id clarius, quam inbello, quod contra Graecos Galli gesserunt. Brennus enim spe praedae suos ad bellum hortabatur, cum enim ex captivis audisset donaria Delphica non ex solido auro, sed ex ferro auro obducta esse, iussit eos affirmare ex solido auro esse, atque ita avaritia suorum ad proelium usus est. Adeo haec causa pugnandi legitima visa est, ut apud Pausaniam Persas dicerent, stultos esse, quod cum pauperibus divites pugnarent. Praemium enim victoriae, non iustitiam, sed opes oppressorum putabant. Itaque hac in causa se adeo iniustos esse non negabant, ut Antigonus Rex cuidam Sophistae librum de iustitia conscriptum offerenti dicere non erubesceret. Desipu, qui cum me videas armis alienas urbes vexantem, tamen apud me de iustitia disseris. Ridebat ista Antigonus, iniustitiam, et magna latrocinia professus; at turpius populus Romanus sine ullo praetextu Cyprios occupavit, et ne aliquid indignitati deesset tanto flagitio Dux Porcius Cato fuit. Florus l. 9. ita rem narrat: Aderat fatum Insularum: igitur et Cyprus recepta sine bello. Insulam veteribus divitiis abundantem et ob hoc Veneri sacram, Ptolomaeus regebat: et divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus, et donare regna consuetus, Publio Clodio Tribuno duce, socii vivique Regis confiscationem mandaverit. Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecepit: Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit, quae res latius aerarium populi Romani, quam ullus Triumphus implevit. Simili cupiditate, maiore vecordia in Parthos movit Crassus. Florus l. 3. c. 11. Dum Gallos per Caesarem in Septentrione debellat, interim ad Orientem grave vulnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna quaeri possumus. Caret solatio clades. Adversis et diis et hominibus cupiditas Consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum, et ipsius capite multata est: et Tribunus Plebis Metellus exeuntem ducem hostilibus diris deuoverat: et cum Zeugma transisset exercitus rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates; et cum apud Nicephorum castra posuisset, missi ab Orode Rege legati denuntiauere [Orig: denuntiauêre] percussorum cum Pompeio foederum, cum Sullaque meminisset. Regiis inhians ille thesauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit.
§. 7. Avaritia quidem crebro causa belli, sed pertinacior in eo est ambitio, et libido dominandi cum laude integrae victoriae Cur enim cum vitam pacti hostes omnia dedere parati sunt, non accipiuntur preces, sed instat exactor vindictae, donec desperatio veniae miseros eo adigit, ut res suas perdere, seque insuper malint, quam crudeli ludibrio esse hostibus, nonne quia superbia absolutam victoriam cupiens avaritiae praeponderat? Haec igitur bellandi causa, ut omnes historiae ostendunt. Luc. l. 1.
Tu causa malorum
Facta tribus dominis communis Roma, nec umquam
In turbam missi feralia foedera regni.
O male concordes, nimiaque cupidine caeci,
Quid miscere iuvat vires, orbemque tenere,
In medio?
Quamvis enim suae quemque rapiunt scelerata in proelia causae, Principatum tamen obtinet dominandi libido. Ninus id primus fecisse dicitur. August. l. 4. de civit. cap. 6. Iustinus qui Graecam, vel potius peregrinam, Trogum Pompeium secutus, non Latine tantum, sicut ille, verum etiam breviter scripsit historiam, Opus librorum suorum sic incipit. Principio rerum, gentium nationumque imperium penes Reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis, non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populi nullis legibus tenebantur; arbitria Principum pro legibus erant. Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat. Intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus Rex Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis, et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Lybiae perdomuit. Et paulo post: Ninus, inquit, magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmavit. Domitis igitur proximis cum accessione virium fortior ad alios transiret, et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. Et lib. 3. c. 14. Quod vitium (exercitii causa et laudis amore pugnandi) Sallustius magnum transeunter attigit. Cum enim laudans breviter antiquiora commemorasset tempora, quando vita hominum sine cupiditate agitabatur, et sua cuique satis placebant. Postea vero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii, atque Athenienses, coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis sit eius verba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit genus humanum. Hac libidine Roma tunc victa Albam se vicisse triumphabat, et sui sceleris laudem gloriam nominabat.
§. 8. Bella ob subitam, et iniquam Regum ferociam multa orbem contriverunt. Seneca lib. 3. de ira c. 20. Non enim Caii saevitiam, sed irae malum propositum est scribere, quae non tantum viritim furit, sed gentes totas lancinat, sed urbes, sed flumina, et tuta ab omni sensu doloris converberat. Sicut Rex Persarum, totius populi nares recidit in Syria: inde Rhinocolura loci nomen est. Pepercisse illum iudicas, quod non tota capita praecidit? novo genere poenae delectatus est. Tale aliquid passi forent Aethiopes. qui ob longissimum vitae spatium Macrobii appellantur, in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem, missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa Reges vocant, Cambyses fremebat: et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia,
per arentia trahebat omnem bello utilem turbam: cui inter primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque ignota vestigio regio. Sustinebant famem primo tenerrima frondium, et cacumina arborum, tum coria igne mollita, et quidquid necessitas cibum fecerat: postquam inter harenas radices quoque et herbae defecerant, apparuitque inops etiam animalium solitudo, decimum quemque sortiti, alimentum habuerunt famae saevius. Agebat adhuc ira Regem praecipitem, cum partem exercitus amisisset: donec timuit, ne et ipse vocaretur ad sortem, tum demum signum receptui de dit. Servabantur interim illi generosae aves, et in strumenta epularum camelis vehebantur: cum sortirentur milites eius, quis male periret, quis peius viveret. Hic iratus fuit genti, et ignotae et immeritae, sen surae tamen: Cyrus flumini. Nam cum Babylonem op pugnaturus festinaret ad bella, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum omnem vado transire tentavit: quod vix tutum est etiam, cum sensit aestatem, et ad minimum deductus est. Hac de re dixi cum de tyrannide, et crudelitate egi.
§. 9. Propter eos, qui ex hostibus profugerunt, receptos, bellum indicere, nisi sint ipsi malorum auctores, iniquum puto, cur enim excisa patria reliquias persequantur? Israelitae sane sexcentis Beniamitis pepercere, immo uxores etiam dedere. Iud. ultimo Fatetur suorum improbum odium Florus l. 2. c. 18. Non temere si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses socios et consanguineos, Romanorum manibus elapsos, exceperant. Habita pro eis deprecatio nihil valuit, cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a Barbaris acceptum, quasi manus abscinderentur. Itaque statim Megara viro fortissimo duce ad arma conversi, Pompeium proelio aggressi, Foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent. Hostilium deinde Mancinum. Hunc quoque assiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quispiam sustineret. Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internecionem potuissent.
Omnino fateri licet, iniuria facta est Numantinis, non modo, quia initium belli sine causa fuit, sed etiam quia foedera violata, quia pro clementia crudelitas repensa est. Nam dedere se volebant, si toleranda viris imperarentur, sed cum Scipio veram vellet, et sine exceptione victoriam, eo miseriarum redacti sunt, ut tentata pugna, eruptione, fuga se ipsi tandem peremerint. Concludam insigni responso barbarae nationis. Bellum si iustum non est, latrocinium est. Scitharum legatus hoc libere Alexandro. Tu qui gloriaris ad latrones persequendos te venire, omnium gentium quas adiisti, latro es.
§. 1. DUPLEX est hoc loco disputatio; nam quaeritur; si hostis, qui iniuriam obtulit, dicat nolle factum, et iudicio aequo reparare damnum velit, an pars laesa cogatur eam acceptare satisfactionem, et bello abstinere? Deinde si liberum sit Principi vel acceptare satisfactionem, vel eos bello persequi, quid suadendum illi sit? sive quid expediat?
§. 2. In priore controversia non idem sentiunt Doctores. Nonnulli enim oblata satisfactione, iubent abstinere bello, cum nondum sanguine fuso sacratum est, at si iam acies conflixerint, si murum aries percusserit, alii putant contempta satisfactione bellandum, alii abstinendum bello. Mihi magna distinctione utendum videtur, atque his propositronibus res explicanda.
PROPOSITIO I. Iniuria infertur, vel cum fortunae auferuntur, vel cum corporibus vis infertur, vel cum per calumniam fama et honos laeditur, et interdum omnia ista coniunguntur; Denique cum divina maiestas per sacrilegia, crimen infidelitatis, vel haereseos laeditur. De singulis dicendum est. Intelligo vero ista publico, hoc est, totius Rei publicae iudicio fieri.
PROPOSITIO II. In his facillima compensatio est, fortunarum ablatarum, et honoris. Pecunia enim pecoraque restitui possunt, aut aequa pretia rependi. Honor recantatis conviciis, et confessa calumnia etiam redintegrari videtur. Verum duo faciunt hanc rem difficiliorem. Primum est, quod non modo res ablatae restituendae sunt, verum etiam detrimenta, quae consecuta sunt, compensanda; hoc enim quod in iudicio civili decernitur, ut sumptus, damna, lucri, cessatio, omnia omnino ad aequalitatem rependantur, id etiam in bello requiritur. Alterum est; quod postquam omnia restituta sunt, poena nihilominus iniurianti, et quidem duplex infligenda sit, nempe ut rependat iniuriam passo aliquid pro contumelia, quam intulit, cum res vi auferret, pro timore eius, pro sollicitudine et molestia, quam sustinuit, dum re sua careret: Eam ob causam Exod 22. 4. 7. 9. fur duplum cogitur reddere proximo. Hoc autem facto, aliam quoque poenam exigit Res publica ob bonum commune servandum. Itaque postquam reddita sunt furta, et recantata est calumnia, furtum furca, calumniam exilio, carcere, aliave ratione plectit. Itaque Res pub. quae laesit, eo modo satisfacere secundum leges debet: Hoc enim iuris naturalis est, ut aequalitas inter eos constituatur, qui aliena iniuria facti sunt inaequales. Neque haec alia lex est privatorum et regnorum inter se. Nam ut in eodem regno vel civitate iustitiae aequalitas servanda est a iudice, ita in societate humani generis, cuius membra sunt regna, inter regna etiam aequalitas constituenda, ut si unum alteri aliquid abstulit per iniuriam, per iustitiam restituat. Hac tamen moderatione, et leni arbitrio, ut satisfactio recipiatur, non alia Res publica opprimatur: servandae enim leges, quae in privatis, in favorem restituentis sunt.
PROPOSITIO III. In pudicitia violata, et vita ablata restitutio difficillima est. Nam cum adulteria, raptus, violentiaque, et caedes morte puniantur, non videtur alia ratio satisfaciendi, quam ut Res publica, quae ista fecit, tota se morti offerat, et colla securibus submittat; omnes enim sunt homicidae, omnes adulteri, raptores, atque satisfactio nihil aliud videtur, quam plena deditio ad liberum victoris arbitrium. Exemplum est in sacris litteris, cum enim Gabaonitae uxorem Levitae libidinando occidissent, nuntios ad onem Beniam in miserunt filii Israel ex stirpe Maspath, qui dicerent, cur tantum nefas in vobis repertum est? tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel. Ecce dediti malefactores postulant, quod cum non fieret, omnes defensores, hoc est, tota tribus Beniamin morti destinatur. Idem autem ius videtur
Rsepublica una in alteram habere, quod omnes filii Israel in unam tribum. Hinc dedi solent qui privata auctoritate alienam Rem publicam laeserunt. Haec quamvis requiri videatur satisfactio, non tamen exigi debet, ut omnes puniantur, neque si Rex alteri Regi nocuit, opus est, ut moriturus eam adeat, aut regnum tradat.
PROPOSITIO IV. Satisfactionis itaque moderatio, ut iustitia servetur, cum inter diversas Res publicas agitur, non secundum leges scriptas, sed ius naturale, et ius gentium facienda est. In quo primum facilior redditur in fama et fortuna laesa, neque enim ad flagra, neque ad furcam tradere quemquam est necesse, cum naturali iure poena mortis non sit illis delictis statuta, immo ne omnium quidem gentium legibus futurum capitale sit. Quando autem pudicitia violata est, quamvis raptus, et adulteria divina lege mortis sententiam acceperint, non tamen ne sic quidem opus est, ut se se dedat ad gladium Res publica, iudiciales enim sunt illae leges, et Hebraeorum, non omnium gentium, et quamvis pars laesa possit poenam mortis exigere, si habeat reum in potestate: non tenetur tamen Res publica rea se morti offerre. Alia ratio erat in Beniamitis, qui lege divina tenebantur reos tradere, vel occidere. Potuissent n. alia ratione satisfacere aliis gentibus, si Channanitidi, vel Moabitidi iniuria tanta fuisset irrogata. David sane adulterium, et homicidium commisit, nec mori tamen iussus est, nec regno decedere. Absoloni quoque caedem fraternam condonavit pater: Iraque quamvis Rex aliquis auctoritate Senatus, iussu populi, omnium consensu, alium Regem aliquorum caede, aliis ve modis laeserit, si vere ipse, et popolus, senatoresque paenitent, si omni modo satisfacere sint parati, non debet ab illis exigi, ut omnes se dedant arbitrio laesorum, in mortem aut vincula, sed contentus debet esse ille, qui laesus est poena aliqua mitiore, propter multitudinem, et plurimos innocentes, immo vel ipse iudicare, vel ad arbitros rem remittere. Ioab sane multitudini etiam in acie parcendum putavit. Huius rei causa est, quia bellum tum non est necessarium, non a. gerendum sine necessitate. Vel n. tum pugnabit, ut damna sua compenset, vel ut ulciscatur iniuriam, at damna opum et honoris redduntur, pudicitiae et mortis irreparabilia sunt: compensatio fiat ex aequo et bono. Iniuriam cum agnoscunt, et satisfactionem offerunt convenientem, ea acceptari debet, cum autem gravissima sit poena mortis et servitutis, possitque minor exigi, iniuste faciet, si ad tam graves conditiones totam Rem publicam redigere velit. Deinde iudex est in hac causa ob delictum alterius, sed cum satisfactio offertur, tamquam cum parte agit, et licet adhuc iudicis partes sustineat, audire tamen etiam tenetur tamquam pars, aut iudex partem. Maxime moveor, ut leniter agendum putem: quia alioqui nullus esset omnino bellandi finis, cum in hostis armati arbitrium, nemo se facile committat, atque haec de tota Re publica.
§. 3. Quod si Rex laesus exigat, ut omnes se morti offerant, aut deditionem faciant, ut liberum vitae, et necis arbitrium penes ipsum sit, aut sane, ut data vita se illi omnes subiciant, Rei publicae formam immutent, id arbitror iniuriantibus faciendum, si magna damna intulerunt, agros vastarunt, urbes diripuerunt, hic enim aequalitas est compensationis, in minoribus id non facient, ut si legatos irriserunt, ut Ammonitae quando Davidis legatos cum ignominia remiserunt, tantam satisfactionem puto non oportere fieri, et inique exigi. Davidis victoria crudelis fuit, quia ultra bellum pararunt ut eum everterent. Nam multi innocentes, omnes posteri luere ista cogerentur. Poterunt igitur portas occludere, se se tueri, ut contra tyrannum maiora delictis supplicia inferentem. Tota vero difficultasest in eo, quod cum privatus admisit, quod morte dignum est, non potest sese contra ministros iustiriae defendere, sed latae sententiae iudicis succumbere oportet: at hic Res publica rea est, Princeps laesus iudex, sententia fertur, cum bellum decernitur, denuntiatur mors reo, cum bellum indicitur, mori igitur et servire Res publica iniuriosa tenetur, et hanc sententiam, quia iusta est, potest Rex exsequi qualiscumque offeratur satisfactio. Verum hac in re dissimilia ita multa sunt, ut argumentum reddatur infirmum. Nam regis denuntiantis bellum ho stibus, et iudicis addicentis reum est, et esse debet diversa sententia. Iudicis n. mens est, ut reus propter delictum moriatur. Regis vero, ut vi hostem adigat ad satisfaciendum, pro damno, non autem Rex cui bellum indicit, eiusque Principes et populus nocens moriatur, multo minus, ut omnes servitutem serviant, etiam innocentes: sed ut ex aequo satisfiat iniuriae. Itaque quamvis mors decernatur illis, quibus bellum indicitur, ea tamen non absolute omnibus, sed cum ea conditione, nisi satisfecerint. Deinde reorum magna est diversitas: Privatus n. capite suo luit delictum, uxor, liberi, cognati immunes sunt, ac mortem nocentium in Repub. consequitur etiam interitus multorum innocentium, servitusque: itaque possunt, primo deprecari veniam, divitias, aliaque offerre, quae salva vita et libertate sua, et suorum possunt: si illa contemnantur, contra nimis duram sententiam armis tueri se possunt. Quid enim dicemus civibus, qui sic deliquerunt? Dicent illi. Peccavimus, pecunia ablata est, restituetur, convicia iactata sunt, dolemus factum, caedes facta est, omnes sumus rei, quidam auctores, eos trademus: alia ratione faciemus satis. si iubet omnes mori, uxores viduas, liberos pupillos, patriam viris orbam relinquere, id gravius est, quam ut a moderato hoste imperari debeat, si iubet servire, hoc ipsum morte gravius est. Supplices sumus, nec poenam deprecamur, sed poenam rogamus, at circa mortem, et servitutem. Quod si non impetramus iam mutata causa belli victoriam sperare licet. Non licet contra tales bellum gerere, defendere illi se possunt. Fundamentum vero est, quod nemo lege naturali tenetur occidere, furem, aut homicidam, sed alia potest eum poena afficere, ut ante dixi, immo leges ferri in aliqua Re publica possunt, ne homicida morte plectatur, praesertim si consensu tantum auxilioque peccavit. Non ergo ad hanc poenam cogitur iure naturae, nec etiam legibus hostilis Rei publicae cui non subest. Nec iure gentium, id enim lenius est, parci enim solet plurimis etiam bello crudelissimo victis.
PROPOSITIO V. Cum iam bellum geritur, si labante acie hostili, veniam et satisfactionem offerunt, caritatis est parcere, non tamen ex iustitia id facere tenetur, iam enim malefactorem in ipso actu deprehendit, nec nisi effugii causa preces praetendit. Si post aliquot proelia utrimque facta adhuc satisfacturum pollicetur, audire, et acceptare Princeps tenetur, modo ne fallendi temporis causa, et dolose, donec auxilia veniant,
id agatur. Ratio est: quia qui vere se offendisse dolet, et ad satisfactionem paratus est, iam incipit esse innocens, ac proinde ob causas, quas antea attuli, pro Republic. debet accipi satisfactio.
§. 4. Consilium Principi laeso dederim, ut cum primum se hostis errasse agnoverit, et pro magno delicto parvam satisfactionem obtulerit, eam accipiat, immo ita agat, ut ipse sua [Orig: suâ] clementia poenam mitiget, nihil asperum, aut contumeliosum imponat, damno eorum, quorum interest, quo ad eius fieri potest, consulat: potius tamen quam bellum sequatur ipse de suo satisfaciat, subditosque doceat, pro communi bono incommoda quaedam toleranda esse. Sic enim bellum vitabit omnium periculosissimum, quod est futurum cum desperatis. Si enim extrema videant, acerrime resistent, pro vita et liberrate pugnaturi: deinde omnes eorum miserti, ut poterunt, succurrent: eumque, qui eos ad tam graves necessitates adigit, exsecrabuntur. Quod si omnia desint, in cuiuscumque potentioris ditionem et ius se dabunt. Fidenates cum misericordiam victoris desperarent, igne se cremarunt, Saguntini se ipsi consecerunt, et plus operae fuit in una civitate, nec ea populosa, quam in vastissimis Asiae regnis subiugandis. Cogitet et illud; esse multos innocentes, multos necessitate, multos levitate plerosque errore peccasse. Magnum causae discrimen faciat, qui enim aperte improbi, contra ius gentium crudeles fuerunt, gravius puniuntur.
BELLUM indicturus omnia hostium ruorum vincinorum circumspice, et si omnia tibi favere adverteris, temporum mutationes exhorresce. Bellum facturus omnia tua prius communi, ne laedaris. Deinde ut vincas vide. Hannibal Gades oppugnaturus, in Africam tredecim Hispanorum milia mittit, et mille equites, ut eam tuerentur, ex urbibus Africae quatuor milia Carthagini custodiendae dimittit, simul obsides, simul milites habens. Lysander Athenas obsessurus, omnes eo compulit, ut defectu commearus premeret. Sed hoc anceps est: nam instrui posset illa multitudo, et castra castris opprimere.
§. 2. Consilium itaque maturum adhibendum, nec bellum nisi summa [Orig: summâ] cura suscipiendum, ut et iustitia causae, et vires expendantur. Iterum itaque iterumque ad consilium veniatur: quid enim omnia prosunt, cum Res publica est bellicis difficultatibus implicita? Omnium parcitas in bella consumitur, nec tantum accipi potest a pacatis, quantum in bella absumitur. Vincenda consilio iracundia. Dictum sapiens est Nazianzeni:
[Gap desc: Greek words]
Animum frena, seu iram frena, ne mente excidas, malim ego huic loco accommodare;
[Gap desc: Greek words] .
Iram frena, ne throno excidas. Rex et Consiliarii sub aurato tholo inter peristromata de bello consultantes in acie se versari credant: atque eo animo sint; quo illi, quorum aures circa strident, emissa tormentis iacula: si consulentium interdum quies unius sclopi globulo terreretur, multo sedatius bella decernerent.
Recte Princeps Outopianus, cum magno nu mero Consiliarii de bello consultarent, iamque senatusconsultum pro bello subscribendum esset, clam constituit, ut ex opposita senaculo turri per vitreas fenestras in conclave iacularentur milites, sine ullo periculo eorum, qui adessent, sed ingenti pavore, cum volitare specularium fragmina viderent, omnes diffugere, tuta quaerere; monebat Princeps, ut in periculo interriti consisterent, sed frustra; vicit timor verecundiam, et solus in pariculo, ut putabant, Princeps destituitur; ille civiliter timori ignoscens: Nemo, inquit, bellum suadeat, nisi qui et ferre pericula potest. Me in periculo destituitis, verbo leones, re lepores. Haec errata cottidie cernimus; et olim fuisse docet Thucyd. [Gap desc: Greek words] . Dum securi sunt fortes sententias pronuntiant, dum in metu, in medio opere deficiunt. Hac in re nihil periculosius Principe, qui cum homo sit, damna, contumeliasque more humano, id est, aegro animo, et ut excelsae mentis videatur, iracundo fert. Consiliarius fidus sententiam non pro affectu, sed salute Principis dicet. Irato enim Principi Consiliarius pacatus maxime necessarius est: nam consilium dabit, quale pacatus Princeps ipse probaret. Multi hac in re falluntur, cum ad gratiam occupandam, irae Principis adulantur, quam mox Princeps ipse positurus est. Non enim semper eaedem sunt voluntates Principum, ut monet Plinius, iratorum vero voluntates vanescunt celerrime. Meminime legere apud Eurypidem aurea verba in supplicibus:
[Gap desc: Greek words] .
Lubrica res Princeps audax, seu iactator, cui si accedat sub dolus adulator, qui in lubrico motum ciere norit, impetu praecipitabit omnia, et cum omnia defecerint, ad stultorum fiduciam refugient, quae est, ut fortunam sibi spondeant.
Consilium igitur bellis tardum ac maturum requiro: unicum consilium multas superat manus. Meminerint nullos prius sentire mala belli, quam qui movent. Optime suadet, et pervincit Iurisconsultorum prudentissimus Petrus Gregorius Tolosanus, l. 11. cap. 2. §. de Republ. Paucis momentis consilium civitatis non minus, quam fortuna efficit maxima. Scribit et Aimonius Burgundiones omnes, plus consiliis quam armis tutasse suam Rem publicam. Saltem arma consilio temperanda sunt. Suntenim quidam nimium praecipites, qui dum inferre pericula volunt, non cavent: cum tamen expendendum sit, vim fortunae Martemque communem et ancipitem: certa pro incertis non esse mutanda, et ut ait Sallustius, omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere: nec in eiusdem potestate initium et finem esse. Incipere cuivis velignaluo licere, sed non deponi, nisi cum victores velint: Princeps hac in consultatione debello ineundo, debet quoque consultores ipsos perpendere, quisint, quisuadeant, quive dissuadeant. Sunt in aula [Orig: aulâ] furiae, facesque belli, nobiles, quibus in pace durius servitium est, quo tempore coguntur probis legibus obtemperare, et a quibus in belli licentia se liberant: sunt inquieti, qui neque ipsi quiescunt, nec alios quiescere sinunt:
sunt exules, qui in eos, a quibus pulsi sunt merito metu poenarum cunctantem Principem in arma impellunt. Sunt qui pretextu publicae causae, vel se ipsos de inimicis vindicare, vel ditescerestipendiis, et sumptibus Principum, et ex rapina in subditos cupiunt. Sunt plures qui de bello peragendo consilium facile dant, sed periculum postea subire detrectant. Sunt qui praesentia tanium respiciant, et iram excandescentem implere desiderent, sed mala publica et privata non considerant: quae omnia tamen prudens Princeps, vel Rei publ. gubernator, prius expendet, quam aggrediatur. Nempe bello instituto, ut ait Thucydides, Principes male audire, et culpariob damna. Consilium bellicum vero in his constituo, ut quantum iuventus Marte feroci exsuperat, tantum omnes providere atque evolvere casus oens, Senatus esse sui muneris arbitretur.
§. 3. Haec vero consideret. Primo. Quis hostis? an Poenus? an Asiaticus? an tantum impetu, an vero etiam dolis et prudentia valeat? stultus est, si quis mille arietibus contra quinquaginta lupos bellum adornat. Haec merito consideranda veniunt, ne temere quis suam, atque alienam fortunam spe, metuque verset. Plus negotii Romanis tam provide bellantibus, aliisque is, qui non timebatur hostis nocuit. Andriscus ultimae sortis homo, imaginarius Macedoniae Rex Iuventium praetorem cecidit, Numantini una civitas annos quatuordecim restitit, et caesis exercitibus Romanis, pudendis foederibus eos affecit. Cretes Marcum Antonium vicerunt, cum fiducia victoriae plures catenas, quam arma in manibus haberet. Bello sociali Rutilius, et Coepio caesi, fugati. Iulius Caesar exercitu amisso in urbem cruentus illatus est, tota Italia infestius, quam ab Hanibale spoliata. Bello servili Euno duce Manilii, Lentuli, Pisonis, Hispaei, castra caesa sunt, altero vero, Athenione Rege, Servilii et Luculli castra capta sunt: quia minore consilio contra hostem contemptum itum est. Spar tacus quoque et Socii, Clodii, Glabri castra diripuere, deinde alia castra: in Apennino Lentuli exercitum Spartacus cecidit, Caii Cassii castra delevit, quibus victoriis elatus, de invadenda urbe Romana deliberavit. Tandem vero totius imperii viribus contra Mirmillonem consurgitur. Ante neglectum; et temere bellum id gestum, donec periculo Consilia excitarentur, pauca narravi, sed nescio an toto imperii tempore, si bellum Punicum secundum excipias, tanto dedecore victi sint Romani, quam hisce in parergis, et contemptis hostibus, quibus se Imperatores sine maturo Consilio obiecerunt. sed cladibus didicerunt.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Consilio recto nihil tutiis, sacra revera res est Consilium. Sine eo sacro dum bella aggrediuntur: cecinerunt illud stultorum. Non putabam: quod in bello capitale est. Deinde id quoque pensandum: Neminem facilius opprimi eo, qui securus est. Nihil in bello contemni debet. Nec vocandi sunt timidi, qui cauti, [Gap desc: Greek words] , Imperitia audaciam, ratio timorem affert. Omnia ante bellum timenda proponas. Secundo: Ideo laudandi Spartiatae, qui ducem si temere, et sine consilio vicisset, morte multabant. Durius Carthaginenses, si errasset, in crucem agebant: quod tamen in sola temeritate excusari supplicium posset. Nam temeritate ducis proditam patriam iudicabant, quamvis fortuna casum avertisset. Omnia enim pronidenda sunt, nec quidquam spernendum, cum parvis momentis agitentur casus regnorum. Fama constant bella, et ea saepe conficiuntur.
Apud Romanos rei gesta ratio poscebatur, sed si quis ignorantia, aut casu rem male gessisset, nullo alio in periculo erat. Malitia pauci deliquerunt, Sergius et Virginius mutuo odio ad Veios magnae cladi causam dederunt, Sergius a Virginio aemulo collega auxilium petere noluit, Sergio Virginius non rogatus ferre noluit. Tarde itaque consulendum, qui cum multa praevideris, ab infinitis laederis [Orig: laedêris] , unde non putabas. Consilia itaque praeeant. Consilio inito studiose aggrediendum bellum, nam
[Gap desc: Greek words]
In manibus finis belli, verborum in consilio.
PARUM est iusta esse, necessariaque bella nisi etiam iura belli serventur: habent enim et arma suas, quamvis adversa legibus, leges. Primo quidem bellum ex iusto aliquando iniustum atque exsecrabile redditur, cum per milites geritur, quos advocasse in auxilium non oportuit. Deinde hinc fieri potest, ut iure merito vicini principes ac Res publicae possint ac debeant eos, qui ante iniquam causam fovebant, adiuvare, et iudicare causam istam esse factam iustam alterius partis vitio.
Si enim princeps Christianus cum alio bellum gerat item Christiano, milites vero Turcos, Tartarosve, aut alios infideles, et Barbaros inducat, non dubium quin gravissime delinquat, quamvis iustam bellandi causam habeat. Ratio est firma; quamvis enim altera pars peccarit, atque ad satis factionem obligetur, non tamen tenebitur se barbaris in potestatem tradere, quod summo non modo corporum, sed animorum detrimento fieri certum est. Neque potest ullus princeps aut Res publica ab ullo principe, aut Re publica eam poenam exigaere, ut Turcae portam aperiat, summo discrimini subditos committat. Possunt etiam Principes Christiani obsistere, et contra eum, qui infideles, foederum contemptores, publicos omnium Christianorum hostes advocavit, insurgere. Non enim hoc modo iniquae causae patrocinabuntur, sed commune periculum aver tent, quod non modo illis, quos contra vocantur barbari, et vicinis principibus: sed ipsis quoque qui vocarunt, in perniciem verti solet.
Usitatum est in seditionibus advocare barbaros, et hac via Heruli, Alani, Gothi, Vandali, Longobardi imperium invaserunt. Palaeologus contra Marcum Craconicium Bulgariae Principem, cuius fiducia proceres eius rebellarant, Amurathen vocavit, qui laetus occasione primum pro Palaeologo vicit, deinde Graeciae magnam pattem sibi subiecit. Bellum iustum gessit Palaeologus, sed postquam barbaro et periuro milite usus est, se, et regnum perdidit, et hostem validum Europae immisit, qui nunc Italiae, Germaniae, et Hispaniae claustra pulsat. Hanc ob causam cavendum est, ne principes magni animi, et celsi eo per vicinorum iniurias redigantur, ut ad hostem sese communem applicent. Ita Baiazetes dum victis Christianis Palaeologum ad extremam desperationem adegit, ille invocato Tamberlane liberatus est, Baiazetes parricidii, (nam minorem natu fratrem occiderat) et crudelitatis
poenas dedit, caveae inclusus, et pet ludibrium circumductus. Verum ad arma barbarorum revertamur, 2. Paralipom. capit. 16. Asa iubetur exercitum ex Syria conductum dimittere: quin et iam Iosaphato cap. 19. dicitur: impio praebes auxilium, et iis, qui oderunt dominum, amitia [Orig: amitiâ] iungeris? Occurrunt tamen hoc loco, quae subsidia illa tueantur. Nulla enim occurrit ratio, cur non omni genere militum utamur, seu fideles sint, seu infideles, cur enim cum equis, elephantis, canibus utamur in hostes, non liceat uti milite infideli, cum sint administri iustitiae, nec in illis pietas, sed oboedientia requiratur? Maccabaei cum Romanis iniere [Orig: iniêre] foedus, et Demetrium Ionathas adiuvit. Quin et 1. Regum 18. 29. David se iunxit Achi Palestinorum Regi. Denique in plerisque militum, qui Christiani vocantur, haud magna est religionis, et pietatis cura. Si igitur pios quaerimus, castra deserenda sunt.
Responsum in promptu est. Natura ita comparatum est, ut in sui defensionem quaelibet auxilia homines exquirant: neque attendant ad pietatem, vel peccata adiuvantis: ideoque pet se, et ex natura non est scelus uti milite improbo, vel infideli, sed quia tot mala inde nascuntur; ut omnino reddatur bellum illicitum. Quocirca princeps Christianus ditione sua per iniuriam pulsus, exsul potius vitam innocentem agere debet, quam ad Turcam confugere, ut eius viribus restituatur. Nam subditos bellando coniciet in servitutem, et caedes faciet, quod quidem licitum est: meriti enim sunt, eo ipso quod desciverunt. Id vero non modo caritati, sed iustitiae etiam legibusque repugnat, ut eos subdat infidelibus ut divendantur, ad Mahometismum cogantur, ut Christianum orbem una ditio ne subducta, faciat infirmiorem, Turcarum vires adiecta augeat, nec bonum quod inde exspectat tanti est. Imperium enim precarium sub Barbari fastuoso sceptro tenebit, donec illi collibitum sit. Quod si certum sit barbaros infideles humaniter acturos, victoriaque ex mente principis usuros, captam mulritudinem non abducturos, exercitum deportataros, nullum ius sibi vendicaturos, uti eorum opera [Orig: operâ] poterit, sed hoc idem est, ac si barbaros infideles esse barbaros neges. Id factum hactenus nondum est, ideo fore, non est sperandum. Numquam itaque prudenter inducuntur in patriam, semper legitime repelluntur.
§. 2. Ut in ipso bello iustitia servetur, ea omnia damna inferre licet, quae ad puniendos reos, satisfactionem et securitatem Res publicae stabiliendam pertinent, cum ultra eas metas progreditur vindicta, iam bellum iniustum est. DOMINUS DEUS Sane crudelitatem proeliorum abominatur. Achaz Rex Iuda Dominum offenderat, et manibus Regis Israel traditus est. 2. Paralipom. 28. Occiditque Phacee filius Romeliae de Iudae centum viginti milia, in die uno, omnes viros bellatores, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum. Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam praedam. Sed quid propheta Obed in tanta laetitia? Ea tempestate (inquit Scriptura) erat ibi propheta Domini, nomine Obed: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus DEUS Patrum vestrorum contra Iudam: tradidit cosin manibus vestris, et occidistis cos atrociter, ita ut ad Caelum pertingeret crudelitas vestra. Insuper filios Iuda, et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est. peccastis enim super hoc DOMINO DEO vestro: sed audite consilium meum, et reducite capivos quos adduxistis de fratribus vestris: quia magnus furor Domini imminet vobis. Steteruntque itaque viri de principibus filiorum Ephraim. Azarias filius Iohannan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasias filius Hadalai, contra eos qui veniebant de proelio et dixerunt eis. Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe piccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. Dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine. Steteruntque viri quos supra memoravimus: et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissens cibo acpotu, unxissentque propter laborem, et adhibuissenteis curam, quitumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum, ipsiquereversi sunt in Samariam. Hic excessit medicina modum, et vindi cta mensuram delicti: ideo ingens furor Domini imminebat. non quod iniustum initio esset, sed quod in bello iusto esset iniusta atrocitas. Itaque etiam principibus dum iusta bella suscipiunt, cavenda est militum saevities, ne gens ad immania velox, in ipsa victoria Deum irritet.
§. 3. Compensatio non est aestimanda damnis hostium, sed commodo victoris. Damna enim hostium ingentia esse solent. Quaecumque in proelio miles rapit, iure belli retinet, nec ad satisfactionem pertinent. AEqua plane lex est, ut quae in proelio capta sunt, iure capientium esse censeantur. Ad animandum enim militem necessaria est ducum libertas. Deuteronom. 20. Omnis praeda dividenda exercitui dicitur, hoc quidem hosti detrahitur, sed est merces militum, nam in bello iusto, pars, quae iniquam causam defendit, stipendia militum, et quidquid sumptum est, restautare cogitur, armatos interficere licitum est, urbes possidere, aliaque facere, quia omnia illa hostes faciunt, et conantur.
§. 4. Bellum etiam iniuste geritur in quo occiduntur innocentes: quamvis alioqui causam habeat iustam. Duobus autem modis occidi innocens potest. primo is qui cognoscitur esse innocens, ille ut per se, et directe occidatur, sine peccato fieri non potest. Exod. 32. Insontem et innocentem non occides: et Deut. 24. Non occidentur filii pro parentibus. Causa ex natura sumitur, quia poenam sustinere non debet, qui est extra culpam, causa belli est iniuria, qui abest ab iniuria, belli expers esse debet, par autem est ratio civitatis subditae, et externae: nam si Thessalonica deliquit, non tamen Theodosius eadem poena involveere iustos, et seditiosos potuit, nec plus in exteros habet, quorum iudex factus est, non alia ratione, quam illorum noxa. Hinc Deuteronom. 20. parnulis et innocentibus parcendum DEus pronuntiat. Innocentes antem praesumuntur pueri, mulieres, clerici, nisi pugnarint, aut pugnantes iuverint. Innocentes etiam aliquando integrae exercituum partes esse possunt: quicumque enim principem suum iustam causam tueri arbitrantur, quamvis arma gerant, si modo sit ignorantia inculpata, innocentes censendi sunt, ideoque occidi non possunt, quasi legitime damnati, per se, et directe.
§. 5. Innocentes tamen occiduntur per accidens, ut loquuntur Philosophi. Hoc vero vel ideo, quia praesumuntur nocentes, ut cum omnes qui sunt militati aetate, post victoriam occiduntur, quia armis, consiliis, auxiliis iuvisse iudicantur, nec miles causas audire singulorum et diiudicare potest. Hinc DEUS parvulis dumtaxat parcit, et mulieribus; procul dubio si viri aeque innoscentes esse cognoscerentur, deteriore conditione non essent.
Deinde quamvis constaret multos esse innocentes, quia tamen sine illorum caede, bellum geri non potest, possunt occidi, cum n. tormentis verberatur civitas, eodem in periculo sunt nocentes pariter et innocentes. Tertio. cum diripienda civitas datur, passim nullo discrimine obvii sternuntur, et concedere tamen praedam totius urbis imperator potest: quamvis praevideat multos innocentes esse perituros: immo si innocentes moenibus imponant, ius suum persequi potest. Factum estin obsidione Nicaeae ubi crudelitas, heroicus animus, et ars certarunt. Urbem obsidebat Andronicus, cum arietes machinasque concidi, incendi, dissipari videret, crudele consilium init, ut arieti matrem Isacii Angeli, qui tum Nicaeae erat, imponeret, eoque modo oppugnatores liberos redderet. Historiam narrat Nicetas in Andronico: Quare Andronicus cum sua consilia successu carere videret, inhumanum facinus molitur, a paucis ante usurpatum, matrem Isacii Angeli Euphrosinam, Bizantio accersitam, nunc ut propugnaculum machinis apponit, nunc ea arieti imposita moenia ferit, ut eodem tempore et spectaculi novitas, et iraecundiae immanitas a nullo scelere abhorrens, miserationem: et mulierculae tolerantia, non ipso metu exanimatae, in tanto tamque periculoso impetu, admirationem haberet, ac tum primum videre mortales, teneram mulierculam, desensionis ergo ferro praepositam, ac mirabiliter inververso ordine, fragile corpus hominis firmissimis machinis adiunctum, ut qui ex iis pugnabant, incolumes manerent. Tela vero e moenibus aeque ac prius, sed tanta cautione eiciebantur, ut illaesa nobili muliere, quasi illa nutibus et manibus iacula a se aversa in hostium corda defigeret, hostes et ferirent, et terrerent. Immane istud facinus adeo nihil Andronico profuit, ut Nicaeenses facta noctu eruptione, et machinas incenderent: et muliere funein urbem attracta, eum tamquam Phineum ab Harpyis spoliatum, plorare sinerent, non habentem quo famem iracundiae suae expleret: Ita Nicaeenses ab ipsius hostibus laudem fortitudinis consecuti, maiores animos conceperunt, atque audacius pugna verunt non moenia tantum strenue defendendo, et Andronicum dicteriis incessendo, ut lanium canem sanguinarium, putre silicernium, malum immortale, hominum furiam, mulierosum, Priapum Tithono, et Saturno annosiorem: denique nullo turpissimae rei vocabulo abstinendo, sed etiam relictis propugnaculis portis erumpendo.
§. 6. Hinc sit, ut interdum utraque pars gerat bellum iustum, cum nocentis Rei publicae pars aliqua innocens est, quae se iuste defendit, ut innocentem: altera eam ut nocentis Res publicae partem oppugnat. Hinc quiddam simile est in eo, qui secundum allegata et probata, sed iniuste damnatus est, qui et iuste se defendere potest, et iuste eum damnat iudex, quia secundum leges, iniuste est damnatio, quia est innocentis.
§. 7. Innocentes tamen spoliare possunt, quia in bona potestatem maiorem Res publica, quam in vitam innocentis: propter commune commodum privati bona potest auferrre, vitam non potest. Leges tamen quae positae sunt observari debent, ut Anno 1570. artic. sexagesimo nono. aratrum nemo spoliet, nec molendinum, nec furnum, et quidquid usui accommodatum est, sive amicorum sit, sive hostium, absque licentia, nihil horum destruat, frangatue: ne vinum, frumentum, farinam protervia effundant, corrumpantve. Violatori mors poena esto. Eadem poena vetatur, ne quis senes, sacerdotes, contionatores, mulieres inermes occidat.
Poena autem quaein bonorum, et libertatis amissione consistic, ob magnas causas infligi inno centibus potest. Id vero omnibus bellis fieri solet: nam cum DEUS spolia permittit militibus, cum iubet civitatem servire sub tributo, poena illa omnibus etiam posteris imponitur. Damni vero illati causa est princeps, qui iniquam causam tuetur, tenetur vero ille innocentib. sua restituere.
§. 1. FINEM belli bonum esse posse constat, quamvis bellum ipsum sit iniustum sce lerateque geratur: Potest etiam in bello iusto finis esse malus: utroque modo bellum malum est. Belli generatim finis est pax, nec quisquam hocnegat, sed in eo controvertunt, quia alteri alter pacem suam imponere nititur, commodam sibi, molestam sociis. Augustinus libro decimo nono de Civitate capite duodecimo, in plerisque bellis hunc finem notavit. Quod enim mecum, inquit, quisquis res humanas, naturamque communem utcumque intuetur, agnoscit, sicut nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit. Quandoquidem et ipsi qui bella volunt, nihil aliud quam vincere volunt: ad gloriosam ergo pacem bellando cupiunt pervenire. Nam quid est aliud victoria, nisi subiectio repugnantium? Quod cum factum fuerit, pax erit. Pacis igitur intentione geruntur et bella. ab his etiam qui virtutem bellicam student exercere imperando, atque pugnando. Nam et illi qui pacem, in qua sunt, perturbari volunt, non pacem oderunt, sed eam pro arbitrio suo cupiunt commutari. Non ergo ut sit pax nolunt, sed ut easit, quam volunt.
Nemo aliud sentit, sapientes pacis causa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant. ita et re cte dictum [Gap desc: Greek words] , pacis altor est bellum. Itaque et Cicero bellum ita iubet suscipi, ut nihil aliud quam pax quaesita esse videatur. Paci enim militari debet fortitudo debellandi.
§. 2. Bellum cuius finis non est rectus, si alioqui iustum sit, ut cum Romani specie Graecos adiuvant, animo Macedoniae imperium destinant, iustum quidem est, si causa Atheniensium iusta sit: virtuti tamen mixta cupiditas facit ut malum sit, et male geratur. neque enim tam com moda sociorum, quam regnum propositum est, aviditati Romanotum. Haud medio criter hoc loco delinquunt etiam principes, Tribuni, et milites, qui quamvis iustam habeant bellandi causam, odio tamen suo obsequuntur, publica commoda neglegunt.
Ac primo quidem peccant contra caritatem, cum meritas poenas exigunt amore vindictae, non Zelo iustitiae: hinc crudelitas in corpora, incendia, contumeliaeque nascuntur, nec aestimant hoc rudes animi, sed aemulatione mutua, vel cladibus exasperatae belligerantur.
Deinde quamvis peccent, non tamen damna restituere tenentur, quia merito intulerunt, sed modo non licito.
Tertio. qui in bello alioqui iusto, mala intulit subditis principis, qui bellum iustum indixit, ad restitutionem tenebitur.
§. 1. IMPIA VOX est: Ducem belli non posse esse iustum: quod adeo multa occurrant, quae suadeant, vel cogant iniustum esse. Bello namque indicto laxantur vitia subditis, et militi. Si disciplinae militaris diligen exactorsis, si praedas ex pacato, iniuriaque prohibes, stipendiaque solvenda sunt, et sine mora. si paululum indulges, si deest pecunia, non mediocres iniuriae subditis inferentur sed quantas concipere solet licentia militaris. Hoc igitur in discrimine constituta est innocentia Ducis. Sed tamen si bellum necessarium suscepit, cum eventum praestare non possit, omnia damna in auctorem redundant. Si compescere militem non possic, ne satis subditos tueri, conscientia eum solabitur, si nihil omisit, quo minus recte omnia administrentur.
§. 2. Non modo in bello iustitiam, sed etiam in extremis periculis pietatem militum, et Ducis exposco. Cam enim magna mortis pericula impendent mortaliter delinquunt, qui se ad ea non comparant: itaque bellum Christianorum tale esse oportet, ut castra sint Ecclesiae non dissimiles, sunt enim castra coetus euntium [(reading uncertain: print faded)] in mortem. Hinc bello fini prosper, et singulis victoria a DEO petenda est. Cum in bello praeter opinionem pleraque accidant, non vires modo considerandae sunt, sed Numinis voluntas. Nusquam minus quam in bello eventus respondet: utrimque ferrum et corpora, volitant inaspectabiles plumbi glandes, et merito ridetur, si quis vitabundo similis appareat. Bellum est eorum, qui sani agonizant, ideoque a Deo petendum auxilium, et Deus prae oculis habendus: Veta enim est fortitudo, Deo nixa.
§. 3. Bella precibus sustentara felicissima cesserunt: Moses Exod. 17. pugnantibus Israelitis orat, et vincuntur Amalecitae. Fecit Iosue ut locutus erat Moyses et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paulum remisisset, superabat Amalec. Manus autem Moysi erantgraves: sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est, ut manus ipsius non lassarentur, usque ad occasum Solis. Fugavitque Iosue Amalec, et populum eius in ore gladii. Et numerorum capite 21. 2. At Israel. voto se Domino obligans, ait, si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius. Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum quem ille interfecit subversis urbibus eius: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
Iosue quoque Dominus apparuit, et eum confortavit, cum [(reading uncertain: print faded)] etiam Sol auscultavit, ne occideret donec inimicis Domini persecutus esset. Davidem Iosaphat. Ezechiam, ceteros pios reges Deus adiuvit, maxime Maccabaeos, qui contra copias veteranorum plurimas victorias obtinuerunt. Sed observandum est, eos tum facile exauditos, cum DEO consulto bellum inchoarunt. Nam ut pro sua quisque libidine bella conciliet, et ad arbitrium suum DEUM trahere conetur, plus impudentiae habet, quam pietatis. Si enim Consilium a Deo petere dignatus non es, quomodo auxilium petis? Deus bellorum exordiis, progressibus finibusque assistit moderator. Inter tot proelia tam variis locis gesta, ubipie fidelitterque auxilia a Deo postulata sunt, vix ullum invenies, quo exauditae non sint preces militares. Paucos belli duces Narseti pares Christiani habuimus, multis proeliis hostes potentissimos vicit, potentia Dei, non fiducia exercitus victor semper exstitit. At ille cum in pauperes largus, in supplices clemens esset, tanta pietate DEUM coluit, ut totas noctes in basilicis versaretur: itaque quod verum erat, omnes etriam credebant, magis eum orationibus, quam armis victoriam obtinere. Fortiotes sunt sane adversum hostes preces quam fertum, et quamvis stultitiam dicat Romanus historicus, Sedendo, aut votis debellariposse credere, vicit tamen Totilam Narses, postquam insomnem noctem precum continuatione transegit, et testes propemodum lacrimarum lacunas reliquit.
Itaque Totilam devicit, Theodobertum Fran cum excepit, et eius Duces Bucellinum, et Aminghum oppressit, Suitaldum Brentorum Regem, ut in pace proditorem ex alta trabe suspendit: tantaque gessit, quanta pauci vetustiorum: CHRISTI enim praesentiam in omnibus expertus est peticulis, meritoque eius exspectavit protectionem, cuius coluit religionem. Ipse DEUS iustae causae praeesse solet; Nosteres, an adversariorum? quaesivit Iosue Dux Israelitarum, et cuius sit victoria responso Angeius demonstrat: Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Hic princeps si adsit, non est apud eum ulla distantia. utrum in paucis auxilietur, an in pluribus ut pie et fideliter dicit Asa Rex Iudae. DEUS ultro etiam Amasiae minatur: Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est adiuvare, et in sugam evertere. De Caelo itaque dimicatur contra hostes, stellae manentes in ordine, et cursu suo adversus Sisaram pugnant, cum in iusta causa, cum humilitate a DEO quaeritur victoria, quae saepius fidem imperatoum, et sanctorum virorum, quam robore militum quaeritur. Sic Theodosius Maximum et Eugenium devicit, retorquente vento in hostes spicula. Mirum et extra omnem belli morem, quod Honorio imperante, centena aut ducentena milia cum Rhadagaiso ceciderunt, nullo in Honorianis castris ne vulnerato quidem.
Maschezil quinque milibus Gildonem fratrem, caesis septuaginta vel octuaginta milibus fudit, vix enim congressum ferre sustinuit. Theo dosio iuniore regnante centum milia Persarum panico pavore in Euphrate periere. Burgun dionum tria milia baptizati; Deumque precati, dena milia Hunnorum straverunt.
Christiani Antiochiae obseffi centum milia Saracenorum conciderunt. Hispani quoque in utraque India pauci ingentia regna vicerunt. Exempla obvia sunt.
Hoc moneo in proeliis etiam Gentiles Deos suos maxime comprecatos esse. Hinc Romani non nisi auspicato, et sacris factis egrediebantur. Maxime orationibus Constantinus Orientalis
et Carolus Germanici fundator imperii, orationibus hostem Vicere. Constantinus noctes in oratione transigebat, Carolus per triduum supplicationes in dixit.
MATURE omnia bello necessaria comparanda sunt, diu apparandum est bellum, ut vincas celerius, longa enim belli praeparario celerem facit victoriam. Laudatus priscis nobis laudandus, et imitandus est Philopoemenes Achaeorum, qui cum pacis tempore iter faceret, in belli cogitatione fixus erat, quomodo collis, quem transibant, superandus esset. Quantum distabat ille Vitellio, qui curis luxum obtendebat: non parare arma, non alloquie, exercitioque militem firmare, non in ore vulgiagere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras iacent, torpentque, praeterita, instantia, fu tura pari oblivione demiserat.
§. 2. Prima itaque ac laudatissiima praeparatio ad bellum est, viros fortes et bellicosos, magno in pretio et honore habere, civiles dignitates illis credere. Ideo enim Roma seminarium optimorum ducum et bellatorum fuit, quia civiles honores bellicae virtuti donabantur. Iustum enim censebat eos summo loco in patria potiri, qui summa pericula pro ea subiissent, illis bene urbem credi regendam, quorum sanguine defen sa esset. Nobilitas etiam Europaeex bellica virtute originem ducit, hincenim mediae aetatis scriptoreseos milites appellant, et Germani Knaben vom Schildt / inde et scutum et Galeam omnes insignibus gentilitiis decoram gestant. Dignitates etiam praecipuas in aulis obtinent. Hos si honoratosiuventus videat, eodem studio accendetur, malletque in castris vitam agere, quam domi molliter educari.
§. 3. Ob hanc unam causam Graeci suam Rem publicam graviter afflixerunt, quia viros fortes et promptos Consilio, instar Platanorum habebant, quos pacis tempore neglegebant, orta tempestate sub eorum umbram trepidi refugiebant. Itaque facile vincebantur a Philippo rege, isenim turmas optimorum, cautissimorum centurionum habuit. Pace igitur media belli cum Consilium in Re publica floreat, audiaturque; nemo qui idoneus patriae defensor, et ductor futurus est, suo honore careat, cum periculum abesse videtur.
Nicias in pace Athenis aiebat, se sibi multos anteferre, bello se esse primarium. Oritur hac ex realiud etiam, et quo occultius, eo periculosius malum: cum enim viti celsi animi, et merita victoriarum laude tumentes, in pace contemptim habeantur: aut alio migrant; aut bellum optant et si possunt, persuadent, quemadmodum medici egentes febtes et vulnera: aut ad latrocinia, rapinasque vertuntur.
§. 4. Cum de viris prospectum est, arma etiam paranda sunt, si enim arma multa, magnaque armamentaria paret, absque viris, petinde facit atque is, qui variarum artium instrumenta comparat, artifices vero nullos habet, qui uti sciant, Optima ratione olim magni reges armamentaria condiderunt, duo enim inde consecuti sunt commoda, primum ut arma contra hostes parata haberet, alterum ne passim vulgus armaretur, et contrase se, aut Rem publicam armis abuterentur, Romae locis publicis armacustodiebanlut; nam Cicero pro C. Rabirio contra Saturninum ex aedificiis arm amentariisque publicis arma Romano populo C. Mario consule distribuente data ait. Vetitum autem fuit privatis habere arma, emere, vendere.
Romanorum in hoc genere industriam, impendiaque Vegetius libro. 2. demonstrat cap. 11. Habet praeterea legio fabros lignarios, instructores, Carpentarios, Ferrarios, pictoresque, reliquosque artifices ad hibernorum aedificia fabricanda, ad machinas, turres ligneas ceteraque quibus vel expugnantur adversariorum civitates, vel desenduntur propriae, praeparatos, qui arma qui vehicula ceteraque genera tormentorum, vel nova facerent, vel quassata repararent. Habebant etiam fabricas, scutarias, loricatas, arcuarias, in quibus sagitta, missilia, cassides, omniaque armorum genera formabantur, haec enim erat curapraecipua, utquidquid exser citui necessarium videbatur, numquam deesset in castris, usque eo, ut etiam cunicularios haberent, qui ad morem Bessorum ducto sub terris cuniculo, murisque intra fundamenta persossis improvisi emergerent ad urbes hostium capiendas, horum iudex erat proprius prasectus fabrorum.
Habebant fabricas non modo in legionibus, sed etiam in oppidis ac provinciis, ita docet Vegetii doctissimusinterpres Godeschalcus Stewegius. Neque ad fabricanda arma solummodo in legionibus istae faebricae, sed in oppidis fuere. Oppidatim certe Mithridatem illas instituisse testis Appianus de bello Mithridatico. Caesar lib. 1. de bello civili. Frumentumex finitimis regionibus atque omnibus caftellis in urbem convexerant, armorum officinas in urbe instituerant. Magnum fabricarum numerum sub Principibus Romanum imperium habuit, idque provinciatim, in quibus ad usum rei publicae a [Orig: â] Fabricensibus omne genus armorum fabricabatur. Recensebo ex notitia imperii, ubi fabricae Orientis. Quinque scutaria et armorum Damasci. Scutaria et armorum Antiochiae, scutaria et armamenta Medessae, Hastaria Irnopolitana Ciliciae. Ponticae vero tres. Clibanaria Caesareae Cappadociae, scutaria et armorum, Nicomediae. Asiana unascutaria scilicet et armorum, Sardis Lidiae. Traciarum duae scutariae et armorum Hadrianopoli. Hoemimontis scutaria et armorum Marcianopoli. Illyrici quatuor, Tessalonicensis, Naissatensis, Ratiarensis, Scutaria Horreamargensis: At paulo maiore numero fabricae occidentis in eadem notitia acprimam in Illyrico. Syrmiensis Scutorum, Balistarum et armorum, Acimensis scutaria, Cornutensis scutaria, Lauriacensis scutaria, Salonitana armorum. Mantuana loricaria, Cremonensis scutaria, Tecinensis arcuaria, Lucensis Spatharia. In Galliis vero Argentoratensis armorum omnium, Matisconensis Sagittaria, Augustodunensis loricaria, Suessionensis scutaria balistaria et Clibanaria, Remensis Spatharia, Triberorum scutaria, Triberorum Balistaria, Ambiacensis Spatharia et Scutaria, si propagandum Romanum fuerat imperium, velsi limites anti quituendi, contrainuadentes habebat in diversis castellis suos milites limitaneos praesidiarios, et diversis quoque in se dibus sparsas Romanorum legiones, quarum crescente paulatim imperio sensim quoque crevisse videtur. Ceterum adeo numeroso et sparso militi, undearmaomnis generis suppeditata fuerint, iam discereame potuisti, ex fabricis nempe istis provinciatim institutis et quotiescumque novis armis opus erat in expeditionibus, petebantur ex illis ipsis fabricis, et ad castra velloca deputata angariis transuehebantur, quod me docuit constitutio Imperatoris Leonis
et Anthemii C. de fabricensihus. Nunc ab omnib. privatis non alia arma aut fabricari, aut vendi poterant praeter cultellos breves, quos nemoin usum belli adsumeret. Arcusvero, sagittas, spathas, semispathas, loricas. contos, lanceas, scuta, galeas et ceteraid generis arma bellica, non alibi quam publicis fabricis. et a sabris publicis, id est, qui annona publica sustentabantur, fieripermisit Imperator Iustinianus, cuius hac dere Novella 85. de armis. Frequens admodum de corpore fabricensium, et fabricensium munere, privilegiis etc. mentio in posterioribus libris codicis, et inibi rubrica quoque de fabricensibus.
Id maxime summam industriam nihil utilem omittentem significat quod etiam vehicula publica ferendis ad castra armis destinata eraut.
Nec hac contenti erant diligentia, custodes etiam armorum erant li. 49. [Gap desc: Greek words] . t. 16. dere militari. Si miles arma alienavit, armorum custodi plerumque ea culpa imputatur, si arma militi commisit non suo tempore. Hincapparet in castris custodes fuisse armorum, si enim aliqui arma amitterent, si frangerentur, nova paranda erant, praeterquam quod sagittarum, pilorumque vis ingens convehenda fuit, quae in castris custodiebantur. Nam lanceas, hastas, clypeos, scuta, parmas, loricas suas quisque asservabat, nec pugnaturi a custode petebant. Nec dubium in urbibus armamentariorum fuisse custodes. Merito sane, tempore belli et pacis requiruntur vigiliae, leges, arma, l. qui excubias et l. officium de re militari [Gap desc: Greek words]
§. 5. Curam armamentariorum fuisse piis Regibus ex sacris litteris constat. Cant. 4. 4. Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Hinc 3. Regum 14. 28. est armamentarium scutariorum. Quale vero fuerit, libro secundo, Paralipom. cap. 9. vers. 19. ostendit. Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta; posuitque ea Rex in armamentario, quod erat consitum nemore. Vocabatur domus Libani, cuius supellex aurea fuerat, et in eo palatio armamentarium. Ipse Roboam primo triennio cum pacem haberet urbes munivit, et armamentaria fecit, libro secundo Paralipom. cap. 11. 12. verba ita habent, vers. quinto. Habitavit autem Roboam in Ierusalem, et aedificavit civitates muratas in Iuda. Exstruxitque Bethleem et Etam, et Thecue, Bethsur quoque, Socha et Odollam, necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, Saraa quoque et Aialon, et Hebron, quae erant in Iuda, et Beniamin civitates munitissimas. Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, id est, olei et vini. Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum: formavitque eas summa diligentia, et imperavit super Iudam et Beniamin.
Novae diligentiae causa erat, quia iam novus hostis, et quidem potentior ortus erat, urbesque quae tempore Salomonis in medullio regni erant, factae erant abscessu decem tribuum limitaneae, reliqua etiam armamentaria decem tribuum ces serant Ieroboamo. Apud Isaiam 22. 8. etiam mentio est armamentarii domus salrus. Exercitatio animos et fiduciam parit. Qui suos ignavos esse optat, ne insurgant, ille a vicinis tutus non est. haec in pace sunt curanda, ut ad obtemperandum assuescant. Militis virtus est unica promptum obsequium, qui ad duella proni sunt, non fortes, sed bestiales sunt.
FACTURUS bellum princeps, praeparare haec praecipue debet: Foedera, commeatus, arma, munitiones, pecuniam, militem. De singulis dicendum non est hoc capite, de foederibus, comme atu, munitionibus, pecunia, dictum lib. 8. Pacis enim opera sunt magis, quam belli.
§. 2. Plerique qui de bello scripserunt, de armis et viris, seu terra seu mari bellaturis accurate omnia tractarunt. Hoc tamen modo, ut alii vetera, alii nova, pauci causas et Consilia veterum et novorum ostenderint. Mihi, quae de novis et veteribus intellexi, breviter proponere est animus.
§. 3. Arma sunt quaecunquae, necessitas suadet. Ferrum, oleum, lignum, et alia. Arma sunt militis quasi membra, nam belluis dedit naturalia, quia prudentiam negavit, homini dat extera, quibus utatur, addita ratione.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Natura cornua. tauris, ungulas dedit equis, hiatum dentium Leoni, viris autem ferrum, quo vincit tauros, domat equos, leones venatur, et demum quod difficillimum est, vincit et aliud ferrum. Magna itaque copia armorum paranda est in pace, quia facile habentur. cum necessitas urget, etiam omnia accipienda, aes campanarum conflari potest, ut finito bello reddatur.
§. 4. Atma definio, instrumenta omnia bellorum, quibus ab hoste defendimur, ut hostem offen dimus. Ea sunt itaque duplicia, vel enim iis nos tutamur, ut est scutum, galea, ocreae, velhostem laedimus, utgladius, hasta, sclopus: Haec aliter quoque dividuntur; vel enim corpori circumdantur, manibusque singulorum tractantur, vel machinis aguntur, et violentius agunt, multorumque viribus indigent, ut aries, testudo tormenta maiora. Inter haec media pono equos, elephantos, camelos, canes, porcos, serpen tes, quibus velut atmis nonnulli interdum usi, sunt vero arma animata, aut semiarma, et semimilites.
§. 5. Arma defensiva, seu tegumenta priora sunt offensivis, Ducis enim laudati est, suos primum in tuto collocare, deinde hosti nocere, si enim mutuis plagis concidantur, nullius est victoria. Fortior itaque est, qui munitior: Qui sibi bene providit, ut incus sonitum mallei non metuit. Dum clavum tenet nauarchus, tempestates spernit. Miles bene tectus fidenter invadit hostem et arte intrepide utitur: ars autem absorbet omnes rerum difficultates: ut militari proverbio iactanr.
§. 8. Veterum tegmen capitis fuit galea, Ea fuit velitum ex pelle lupina, aliave. Polybius: [Gap desc: Greek words] Adornatur (ita vertit Lipsius) praeterea et simplici tegmine capitis, atque est cum lupinam, aut tale aliquid imponitur [(perhaps: imponit...)] tutelae simul, et signi causa, ut ductoribus ordinum, cum strenue, vel aliter pugnaverint, possint innotescere.
De galeae materia Lipsius. Non ex aere, aut ferro, sed lana, tomento, corio; cassis de metallo
fuit. Galea a [Gap desc: Greek words] fele aut mustella dicta, a feris sumebant, inde [Gap desc: Greek words] mustellina. canina, taurina, caprina, apud Homerum et Virgilium est etiam Leonina. AEneid. 5 tegmen tor quens immane leonis, Lipsius inTraiani columna adnotat hoc omnes esse habitu, cum pelle leonis, quae caput, humeros, tergumque tegat. Lupina est apud Propertium in eleganti carmine,
Et galea hirsuta [Orig: hirsutâ] compta lupina iuba [Orig: iubâ] .
Apud Statium Ursina est;
Ille Lycaoniae rictu caput asperat Ursae.
Aliis placuit Vulpina. Thraces, Macedonesque si miles habuere. Hoc vero est, de quo haeret auditor Lipsii, cum tutelae et signi causa gestarint, an nudo capiti, an alteri galeae imposuerint? Existimat Lipsius nudo capiti velites imposuisse, eos enim non tam caute et custodite armatos: Ego magis etiamnum dubito: quamvis Leonina et Ursina sint tutelae, non tamen video quomodo mustellinae, vel caprinae, vel etiam vulpinae pelliculae sagittas aut gladios morentur: multo magis resistunt ex tomento galeri nostrates, praecipue crassi illi, quos Brunsuicenses appellare consueverunt.
Itaque illud quod [Gap desc: Greek words] vocat Polybius, vilem, nec operose factam galeam significare, non autem simplicem fuisse pelliculam, sed lino lanave suffultam, ad frangendos actus, forte et duplicatae pelles fuerunt. Agrestium arma describit Statius.
Tela rudes trunci, galeae vacua ora Leonum.
Ipse Lipsius galeas e corio, vel simili materia ait esse, ferro aliquo per lineas, aut circulos inducto, corium igitur aut duplicatum, aut alia materia suffultum fuit. Immo magis probo pelles fuisse impositas pileis, vel ex duplicatis, aut saepius densatis pellibus fuisse. Nam Vegetius libro primo capite vigesimo. Pileos vocat. Usque ad praesentem prope aetatem consuetudo permansit, utomnes milites pileis, quos pannonicos vocabant, et ex pellibus uterentur: quod propterea servabatur, ne gravis galea videretur in pralio homini, qui gestabat aliquid semper in capite. Graves ergo pilei aliqua proportione ad cassidem.
Porro horribiles formas galeis impositas discimus ex Virgilio apud quem Turnus libr. 7. describitur.
Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est.
Cuitriplici crinita iuba galea alta Chimeram
Sustinet Aethnaeos efflantem faucibus ignes.
Cimbri quoque eo habitu fuere: Plutarch. in Mario. Galeas equitum Cimborum et plumis et horrentium animalium formis insignes fuisse ait Diodorus Siculus libro secundo: Reges AEgyptiorum, leonum, taurorum, draconum capita suo capite velut principatus insignia gestasse, quod Christianis temporibus sensim disiit, et contra hostem notumhis terriculamentis uti vel le puerile est. Haec, ut dicam, ad insignia familiarum venerunt: Hinc enim nobilium varietas, dum scutum et galeam exhibent.
§. 7. Cassis aerea aut ferrea, interdum argentea et mixtis metallis fuit. Camillus fabricatus est galeas plerasque totas fetreas, et laeves in ambitu, utgladii aut laberentur in iis, aut frangerentur.
Ad latera erant bucculae, quae buccas, seu genas contegerent. Servius cum divitibus imperat aereas galeas, satis ostenditur munimentorum aereorum prius, quam ferreorumusum fuisse.
§. 8. Cristae ornamento, et terrori erant, Polybius ait: super haec omnia adornantur apice plumeo, pen nisque puniceis, aut nigris, rectis tribus, ad cubiti longitudinem, quae cum in summo vertice aliis armis addi derint: vir duplo maior apparet, et pulchraea species fit, hostique formidulosa. Pro [Gap desc: Greek words] vertit Lipsius apicem, non enim de corona agit, quamvis aliquam coronae similitudinem habeat.
Summo autem galeae infixus erat apex ille, seu plumea corona, Graecis et [Gap desc: Greek words] dictus, quin et tubi erant, quibus immissae cristae. Centuriones transversas et argentatas cristas habuerunt, ut facilius agnoscerentur, aliorum erectae erant, et cum crebris pugnis sauciatae pendulae, et diffusae.
Puniceae dignorum erant, Turni cristae rubentes erant; Hannibalis niveae, deinde etiam usi pavonum picturatis pennis.
Tres autem cristae, plerumque erant, triplici n. cristata iuba galea alta erat. Mezentius apud Virgilium crista est hirsutus equina. Hinc in galeis et insignibus nobilium aut cristae, aut alia signa, ut cornua, trabes, certi colores, nam alia quae pro pennis gestasse constat ex historia Pyrrhi, qui agnitus est [Gap desc: Greek words] crista eximia, et hircinis cornibus. Verum quod ad haec omnia, atque adeo arma pertinet, varie mutarunt, et mutanda omnia fuerunt propter hostes, quia his atque aliis armis, arma vetera faciunt inutilia, et ad nova cogunt.
§. 9. Cassis igitur aerea fuit, Polybius vocat [Gap desc: Greek words] Aere caput tecti, surgunt super agmina cristis. Camillus fecit aereas, et ferreas, laeves in ambitu contra immanes Gallorum gladios. Loro sub mento ligabant, facies nuda erat: nunc faciem multi tegunt, ut solum vulneri pateanr, qua oculis prospiciunt. Tales in Persis Marcellinus notavit. Et 1. Reg. 17. 38. et 5. et 1. Maccab. 6. 35. galeis aereis utuntur. Nostri temperant novo mo do ferrum, ut glandes repellat.
§. 10. Alterum tegmen corporis erat parma. [Gap desc: Greek words] inquit Polybius. [Gap desc: Greek words] Par ma et infirmitatem habet a structura, et magnitudinem securitati suffi cientem: Haec Velitum fuit.
Firmitas parmae non a materia [Orig: materiâ] , non enim ex metallo, sed e corio, velcorio et ligno, idque vel solido, vel texto vimine, vel asserculis commissis, devinctisque.
Forma parmae rotunda. [Gap desc: Greek words] ita Polybius et Nonius: Iphicrates teste AEmylio probo, proparma peltas dedit, unde Peltastae sunt nominati.
Magnitudinem parmae scribit Polybius [Gap desc: Greek words] novem igitur in circuitu pedes inquit Lipsius, habet; at non est brevis illa parmula, et parvus Clypeus. Dubitat ille, an in nomi ne diametri intellegaturipsa [Gap desc: Greek words] Tunsane exigua esset parmula, vera enim diameter unius pedis esset. Marius parmulas sustulit, et substituit Brutanias, hocest, scuta, quibus Bruti pugnare soliti: Sed fieri non potest, ut unius pedis fuerint: quid enim hoc ad tutelam, seu [Gap desc: Greek words] utrecte sibi ille obicit. Stultum autem videtur, cum manum sinistram parma occuparet, tam parnam fecisse, ut pugnantem non defen deret, et tamen impediret. Parmam esse, quae Graecis pelta
dicitur, ait Plinius, eamque certam etiam appellant, sed ut breve utrum que scutum erat, ita forma diversa, semiplenae lunae speciem pelta habebat. Virgilius libro primo.
Ducit amazonidum lunatis agmina peltis.
§. 11. Parmae affine est scutum et clypeus.
Scuti magnitudo duorum pedum, et semis in latitudine, in longitudine quatuor: Maius vero pal mum amplius haber.
Materia scuti ait Polybius [Gap desc: Greek words] ex duplici contabulatione. Itaque constat duas tabulas taurino glutine, cum linteo compactas. Sed addit Lipsius e minutis tabellis contextum: nam Varro a sectura deducit, scutum dictum, vel ut secatum, quod minute confectum sit tabellis. et Ammianus de Inliano. Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus fcutum quatiens in campo exser ceretur, axiculis quis orbis erat campactus, in vanum excussis, ansa reman serat sola. Ego hic, ut fateor, haereo, optaremque scutum vetus ostendi. Nam operosa est illa ex axiculis confectio, nec firmitudini accommoda: itaque cum tantus scutorum esset usus, paratiora fuisse non dubito. Et primo quidem multo firmius et contumacius erat adversum ictus, si duae tabulae transversim conglutinarentur, quam si una solum esset: ea enim secundum eam dimensionem qua fissilis est facile transfigitur, athic in di versa tendunt lineae fissiles, quod in unam recipitur tabellam, in altera tenetur, moramque patitur, asseri enim agglutinatus asser diverso ductu linearum, eum vincit, continetque ne rimis hiate, aut findi possit.
Deinde certum mihi est asserculos alios longi tudinem, alios latitudinem aequare debuisse, non enim ex duobus tribusve longitudo confici potuit, quod eaparte, qua longitudo ligni abscinditur, conglutinari non possint. Quomodo tabel lis confectum sit, haud satis capio, nisi longiuscu lis inter se commissis, glutineque compactis, ex axiculo quasi vinculo addito, ex Ammiano disci mus. Ligna huic rei utilissima nominat Plinius l. 16. c. 40 frigidissima quaecumque aquatica: lentissima autem, et ideo scutis faciendis aptissima, quorum plagaton trahit seprotinus, cluditque suum vulnus, et obidcontuma cius transmittit ferrum: in quo sunt genere, ficus, salix, tilia, betulla, sambucus, populus utraque. Levissima ex his ficus et salix, ideoque utilisimae. Ex quibus etiam discimus illa scuta hodie penitus esse inutilia.
Forma scuti duplex, quod planum fere, et quod imbricatum, quale nobis Lipsius exhibet.
§. 12. Praeter tabellas interdum nihil additum: Germani apud Tacit. 2. ann. Nec scutaquidem ferro, nervoque firmata. sed viminum textus: vel tenues, et colore fucatas tabulas esse. Verum Romani corio sirmabant, et obducebant: tum ad firmitatem, tum quia corio defenderetur humor, quo contracto tabulae salignae solverentur, gluten enim humoris impatiens est.
Crebro etiam tergora multiplicabant, levia enim sunt et lenta. Hinc textu septemplice scuta firmabant prisci, etiam apud Troianos et Graecos. Haec autem tum erant arma, ob pretium aeris et ferri. quod vulgus militum comparare illis in locis non potuit. Sane in sacris litteris apud vetustissimos clypeos, et scuta aerea legimus.
Praeter haec erat ferreum munimentum, Polybius [Gap desc: Greek words] vocat, quod Suidas interpretatur [Gap desc: Greek words] Ferreum limbum, seu ambitum Romani clypei. Ferrum sero additum, Camillus enim auctor: qui tamen aeream laminam addidit. Plutarch. in Cam. [Gap desc: Greek words] Scutis laminam ferream adaptavit in orbem, ligne solo ictusparum sustinente. Contra Gallorum magnos gladios, forti robore vibratos, sollers Imperator adinvenit. Ambitus ille interdum argenteus, et auratus aliquando fuit. Sidonius Clypeorum lucem in orbibus niveam, in umbenibus fuluam, ait. Hoc in magnis et potentibus.
Umbo estin medio clypeo protuberans ferrum rotundum, graecis [Gap desc: Greek words] qaod prominentias montium, aliarumque rerum significat, in vestibus etiam umbonem agnoscit Tertullianus. [Gap desc: Greek words] graeci interdum appellant. Poly bius vocat [Gap desc: Greek words] aitque avertere [Gap desc: Greek words] vehementes ictus lapidum, sarissarum et universi violenti cuiusque teli.
Umbone hostes etiam protrudebant, Acilius umbone obvios agit. Optime notavit et Lipsius alam, ipsumque brachium interdum umbonem vocari. Rotabant autem, atque ita quatiebantscutum, ut ad omnes ictus umbonem opponerent.
§. 13. Parum erat in scuto levi, plusin maiore momenti. Nunc omnia illa impedimenta potius in bello essent, quam adiumenta. Sed veterum usum videamus. Primo Gallorum scuta Romani contemnunt, non ferro, nervove firmata, sed viminum textus, vel tenues, vel colore fucatas tabulas esse. Itaque ante ferrum additum a Camillo Romana quoque scuta infirma erant.
Deinde umbo gravioribus ictibus obsistebat, reliquum ergo scutum his impar erat, et crebris ictibus fatiscebat, ita et Aiax de suo dicit, Novus est successor habendus.
Tertio pilis et sagittis ita interdum onerabatur, ut grave esset ferenti.
Quarto eius agitatio vehementer militem fatigabat. ita ut non minus sinistra quam dextra lassaretur.
Quinto ipsisin proeliis videmus crebro traiecta scuta, etiam cum ipso viro, ut mulrae historiae ostendunt.
Quod si ergo ad bella nostratia veniamus impedimenta fuerint non munimenta. Nam ut de bombardis taceam, ne mediocris quidem ulliusictum sustinebunt: cum pilo iacto perforarentur et sagitta: ne minoribus quidem resistere possunt armorum viribus: contra scuta enim maiores nostri ante bombar das inventas, usi sunt triplici, potissimum armorum genere. Equitum lanceis quibus scuta hominemque auferebant. Grandibus gladiis, quos utraque manu vibrabant, quibus scuta obiecta findebant. et e manibus gestantis excutiebant. Denique bipennibus quatum violentissimi ictus scuta omnia inutilia fecerunt. Origo huius armaturae a Germanis, Gothis, Longobardis, quorum vires magnae scuta facile excutiebant. Scuta igitur nunc inutilia sunt. olim frequenter etiam mutata sunt. Ante Romulum Argolicis Clypeis usi sunt auctore Plutarcho. Romulus scuta instituit, credo quod in pastoritio populo haud facile Clypei haberi poterant: hinc Servius postea Clypeos reposuit, sed censum maiorem habentibuseos imperavit. Ad Veios Clypeis omissis scuta retenta sunt, quae causa sit, non satis coniicio: an forte cum stipendia aequalia essent, pediti etiam arma aequanda duxerunt; ita Lipsius sentit.
[Gap desc: Greek words] Graecorum scutum erat, a similitudine [Gap desc: Greek words] ita vocatum, quod longitudo eius maior latitudine. Athen. 4. et 6.
§. 14. Clypei Graecorum erant; [Gap desc: Greek words] vocabant. [Gap desc: Greek words] vocat Homerus, quod rotundi essent.
§. 15. Loricae priscis variae, et mirum tantae curae fuisse, cum bombardae non essent. Titusapud Hegesippum describit lib. 3. c. 14. Progredimur in bellum muniti undique, tegitur galea caput, lorica pectus, totum clypeo corpus. Ubi feriat hostis Romanum militem, reperire non potest. Nec auxesis est. Claud. lib. 2. in Rufin.
Coniuncta per artem
Flexilis inductis animatur lamina membis,
Horribilis visu: credas simulacra moveri
Ferrea, cognatoque viros spirare metallo.
Nec poeta sed historicus quoque Ammianus eodem modo loquitur. Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros, quos laminarum circuli tenues apti corporibus, flexibus ambiebant, per omnia membra deducti, ut quocumque artus necessitas commovisset, vestitits congrueret, iunctura cohaerenter aptata [Orig: aptatâ] .
Verum de Loricarum genere dicamus.
Plerique milites Roma ni priore aevo totum corpus lorica non texerunt, sed larnina pectus tantum modo. [Gap desc: Greek words] . Plerique capientes aeream laminam, quae sit spithamae, seu duodecim digitorum undique, eam pectori apponunt: et vocant [Gap desc: Greek words] Lascaris cordituum, Lypsius pectorale vocat. AEream laminam dicit Polybius, Varro de crudo corio pectorali facta ait itemque alii. Sed credo desiisse pelleas loricas, quod parum tutarentur, et vehementer calefacerent pugnantes.
Qui honestiores erant, fortioresque, lorica pectus, ventrem, et alia deoisum tegebant, ut testatur Pausanias l. 1. Utramque loricam ad latera fibulis connectebant, atque haec vocabatur iusta ac plena armatura. Erant illi a prima classe, supra decem mille drachmas censi, utait Polybius.
Loricae illae triplices, vel enim ex integra lamina erant, quales hodie pleraeque sunt, vel hamatae, et catenulis contextae, Graeci [Gap desc: Greek words] appellant.
Loricam consertam hamis, auroque trilicem Virgilius appellat: Tertium genus erat squamatarum, [Gap desc: Greek words]
Rutilum thoraca indutus aenis
Horrebat squamis.
Squamae interdum catenulis connexae erant, interdum linteo, aliquando corio superductae.
Apud Suidam Parthorum equites, quos postea imitatisunt Latini et Clibanarios vocant, sic armantur. Lorica Parthi equitis est tallis. Prior eius pars pectus et femora etmanus extremas et crura tegit: posterior, tergum et cervicem et caput totum. Fibulae vero sunt ad latera, quibus utramque partem iungunt, atque ita totum equitem ferreum dant videri. Prohibet vero nihil autimpedit ferrum membrorum extensiones sive contractiones: adeo curiose factum sectumque est, ad naturam membrorum. Armant autem et equum similiter ferro, totum quidem et usque ad ungulas: hocideo, quia nihil iisarma prosunt propria, siequus interficiatur.
Robur hocerat olim, et nunc est militiae. Ammianus ferreas laminas vocat in modum tenuis plumae. et Virgilius.
Spumantemque agitabat equum, quem pellit aenis
In plumam squamis auro conserta tegebat.
Armaturam clarius describit Ammian. lib. 16. Incedebant, inquit, hinc indeordo geminus armatorum, clypeatus atque cristatus corusco lumine radians, niti dis loricis indutus: sparsique cataphractiequites (quos Clibanarios dictitant Persae) thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros: quos laminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant, per omnia membra deducti, ut quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret, iunctura [Orig: iuncturâ] cohaerenter aptata [Orig: aptatâ] .
Quomodo illis obsisteretur docet lib. 25. Humanorumque vultuum simulacra ita capitibus diligenter aptata, ut imbracteatis corporibus solidis ibitantum incidentia tela possint haerere, quaper cavemas, minutas et orbibus oculorum adfixis, parcius visitur, vel supremitati narium angusti spiritus emittuntur.
Magnatum squamae fuerunt: nam habileserant ferendo, et hoc ipso quod aliquantum cederent, ictibus obsistebant. Hoc admirabilius quod squamas exungulis equorum, et aliorum animalium faciebant: describit Pausan. l. 1. Thoraces vero ita faciunt. Multos equos quisque nutrit, iis ad bellum non mode utuntur, sed et diis patriis suis immolant, colligentes vero ungulas, eas purgantes et dissecantes conficiunt ex iis quiddam draconum squamis simile, aut si quis draconem non viderit, vidit autem nucis pinea fructum viridem, iis e nuce segmentis aut torulis si opus assimilarit [Orig: assimilârit] , haud errarit. Has igitur squamulas perforantes, et nervis equinis aut bubulis consuentes, loricas ad usum habent, neque decore Graecanicis inferiores, neque infir miores. Nam et cominus percussae, et iactu petitae, resistunt et sustinent.
Lineos thoraces vetustissimi usus fuisse Homerus ostendit, apud quem Aiax est [Gap desc: Greek words] et inter prima arma fuisse crediderim.
Hoc tempore interdum utuntur, sed parum ferro aut globis resistunt, venantibus erant apti, dentes enim retundunt, aut frangunt. Loricae hamatae paene desierunt, cum enim glande annuli rumpuntur, plura vulnera faciunt, inhaerentque corporibus frusta, nec educi facile possunt.
Laneos etiam subcoactos, seu coactiles thoraces habebant, acetum addiderunt, utferro resisterent, spongia etiam pectori tegumentum erat. Sed ne pluvia gravarentur, pellibus inducebantur. Valde autem talia nunc quoque probantur, nam si lorica mediocri defendantur, qua vis glandis frangitur, hisce tomentis retinetur.
Interim hoc fere tempore in usu sunt ferreae, fortes, graves, qualis illa apud Plutarchum in Demetrio, quae telum balistarium reppulit, nec nisi levem stricturam accepit, quasi a stilo strictorio. Sed haec valde rara fuerunt: Nam communem armaturam etiam gladii vincebant. Diod. ait [Gap desc: Greek words] Neque scutum, neque galea, neque os sustinet ictum: nempe gladii Hispaniensis. Et Plutarchus in Perse, Gladios Romanorum gravitate, et ictuper omnia arma ad corpora pervasisse tradit. Iam vero nemo arma tollere dignaretur, quae ne gladio quidem resisterent.
§. 16. Vegetius ferreas ocreas pedibus tribuit, unam in dextro crure, quod in pugna stataria antecedit: atqui iaculis pugnabant, in sinistro: Veteres tamen crus utrumque tectifuere
§. 17. Equites initio loricas non habuerunt, ut refert Polybius, id enim agebant ut facile equum conscenderent, cum stratores, seu [Gap desc: Greek words] non haberent. Id enim severe exactum. Vegetius lib. 1. cap. 18. Nontantum autem a tyronibus, sedetiam a stipendiariis militibus salitio equorum districte est semper exacta. Quem usum usque ad hanc aetatem, licetiam cum dissimlatione, pervenisse manifestum est. Equi lignei hieme sub tecto, aestate ponebantur in campo:
super hos iuniores primo inermes, dum consuetudine prosicerent, demum armati cogebantur ascendere. Tantaque cura erat, ut non solum a dextris, sed etiam a sinistris (partibus) et nisilire et desilire condiscerent, evaginatos etiam gladios, vel contos tenentes. Hoc enim assidua meditatione faciebant, scilicet, ut in tumultui proelii sine mora ascenderent, qui tam studiose exercebantur in pace.
Scuta equitum ex mero corio, quod non satis duratum pluvia redderetur inutile. Cetram appellabant, scutum loreum sine ligno. Credo et ex alia materia, et interdum ex corio durato, cui aqua haud noceat. Sine dubio ridiculum foret, in nostram militiam eo munimento procedere.
§. 18. Pro coronide adiungam quae Vegerius l. 1. cap. 20. de armis habet. Locus exigit ut quo armorum genere, vel instruendi vel muniendi sint tyrones, referre tentemus. sed in hacparte antiqua consuetudo penitus deleta est: nam licet exemplo Gothorum et Alanorum, Hunnorumque equitum arina profecerint, pedites (tamen) constat esse nudatos. Ab urbe enim condita usque ad tempus Divi Gratiani et cataphractis et galeis muniebatur pedestris exercitus. Sed cum campestris exercitatio interveniente neglegentia, desidiaque cessaret, gravia videri arma coeperunt, quae raro utique milites induebant. Itaque ab Imperatore postulant, primo cataphractas, deinde cassides deponere: sic detectis pectoribus et capitibus congressi contra Gothos milites nostri multitudine sagittariorum saepe deleti sunt, nec post tot clades, quae usque ad tantarum urbium excidia pervenerunt, cuiquam curae fuit vel cataphractas vel galeas pedestribus reddere. Ita fit, ut non de pugna, sed de fuga cogitent, qui in acie nudi exponebantur ad vulnera. Quid enim pedes sagittarius sine cataphracta, sine galea, qui cum arcu scutum tenere non potest, faciat? Qui dipsi Draconarii atque signiferi, qui sinistra manu hastas gubernant, in proelio facient, quorum et capita esse nuda constat et pectora? sed gravis pediti lorica videtur, et galea fortasse, raro meditanti arma, raro tractanti. Ceterum cottidianus usus non laborat, etiam si onerosa gestaverit. Sed illi qui laborem in portandis veteribus monumentis armorum ferre non possunt, detectis corporibus et vulnera sustinere coguntur et mortes: et quo est gravius (et turpius) aut capi, aut certe fuga Rem publicam prodere. Sic dum exercitium laboremque declinant, cum maximo dedecore trucidantur, ut pecudes. Unde enim apud antiquos Murus dicebatur pedestris exercitus: nisi quod pilatae legiones praeter scuta etiam cataphractis galeisque fulgebant? usqueeo ut sagittarii sinistrae brachii manicis munirentur. Pedites autem scutati praeter cataphractas et galeas, etiam ferreas ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere. Sicerant muniti illi, qui in prima acie pugnantes principes, in secunda hastati, in tertia triarii vocabantur. Sed triarii genibus positis solebant intra scuta subsidere, ne stantes vulnerarentur venientibus telis: et cum necessitas postulasset, tamquam requieti vehementius hostes invaderent, a quibus constat saepe factam esse victoriam, cum hastati illi, et qui priores steterant, interiissent. Erant autem apud veteres inter pedites qui dicebantur, levis armaturae, funditores et ferentarii: qui praecipue in cornibus locabantur, et a quibus pugnandi sumebatur exordium: sed hi et velocissimi et exercitatissimi legebantur. Necerant admodum multi qui cedentes, si proelii necessitas compulisset, inter principia legionum recipi solebant, ita acies immota consisteret. Usque ad praesentem prope aetatem consuetudo permansit, ut omnes milites pileis, quos Pannonicos vocabant, ex pellibus uterentur: quod propterea servabatur, ne gravis galea videretur in proelio homini, qui gestabat aliquid semper in capite. Missilia autem quibus utebatur pedestris exercitus, pila vocabantur, ferro subtili trigono praefixa, unciarum novem sinepedali, quae inscuto fixa non possent abscindi, et loricam scienter et fortiter directa facile perrumpunt. cuius generis apud nosiam rara sunttela. Barbari autem scutati pedites, hispraecipue utuntur. quas Bebras vocant, ac binas etiam et ternas in proeliis portant. Sciendum praeterea, cum missilibus agitur, sinistros pedes in ante milites habere debere: ita enim vibrandis spiculis vehementior ictus est. Sed cum ad pila, ut vocant, venitur, et manu ad manum gladiis pugnatur; tunc dextros pedes in ante milites habere debent: ut et latera eorum subducantur ab hostibus, ne possint vulnus accipere, et proximior dextra sit, quae plagam possit inferre. Instruendos igitur ac protegendos omni arte pugnandi quocumque genere armorum constat esse tyrones. Necesse est enim ut dimicandi sumat audaciam, qui munito capite vel pectore non timet vulnus.
§. 19. Neglectus eo tempore exercitus Romanusest. Nam Valens Gothos admisit et eorum praesidio fisus, militem suum despexit, nec omnino absque causa, ut qui Imperatorum suorum nece clariores, quam victoria contra hostem solerent evadere. Gratianus autem Alanis errore eodem confidebat, suorum passus insidias. Cataphractas vocat Vegetius pectoris munimentum, et loricam, omniaque quae corpus [Gap desc: Greek words] saepiunt ac muniunt. nudati hoc modo Gothorum impetu turbantur. indicat Paul. Diac. l. 12. et Orosius. Ad primum Gothorum impetum, perturbatae sunt Romanorum equitum turmae, nudatosque pedites deseruere [Orig: deseruêre] , qui moxequitatu hostium septi, ac sagittarum nubibus obruti. Postea Thoracomacho se munierunt, de quo Steenwechius ex notitia imperii. Inter omnia, quae adversum bellicum provida posteritatis cogitavit antiquitas, Thoracomachum quoque mira [Orig: mirâ] utilitate ad levamen corporis, armorum ponderi et asperitati subiecit. hocenim vestimenti genus, quod decoactili ad mensuram et tutelam humani pectoris conficitur, de mollibus lanis timoris sollicitudo, sollertia [Orig: sollertiâ] magistra, composuit: ut hoc inducto primum, lorica vel clivanus, aut his similia fragilitatem corporis, ponderis asperitate non laederent: membra quoque vestientis, inter armorum hiemisque discrimen tali solatio adiuta labori sufficiant. Sanene idem Thoracomachus pluviis verberatus ingravescente pondere adficiat vestientem, de Libycis bene confectis pellibus ad instar eiusdem Thoracomachi faciem conveniet superinducere. Hocigitur ut diximus, Thoracomacho induto, cui graeca appellatio, ex tuitione corporis nomen adsumpsit, soccis etiam, hoc est, calceamentis, et ferratis ocreis indutis, superposita galea et scuto vel gladio lateri aptato, arreptis lanceis in plenum, pedestrem subiturus pugnam, miles armabitur.
Verum hoc etiam mutatum, nec diu in usu fuit. nam contra vim hastarum, maxime quibus tenue ferrum nihil potuit, deinde in pellium paratura sumptus, et opera magna adhibenda fuit. Gravissimum vero, quod textu laneo involuti sudore defluerent, et in acie debilitarent gestantem.
Hinc apparet omnia ineo posita, ut levia essent, ut impenetralia tegumenta, quae duo si quis Imperator iungere posset, ne ille facile orbis terrae imperium obtineat.
Hinc tot mutationes armorum, et in hodiernum usque diem. Primum ferrea, seu aerea tegmina, deinde lignea et coriacia, iterum ferrea, atque aerea, aliquando levia, quandoque gravia. Dio ait Macrinum squammatos thoraces abstulisse, et scuta quae canalium, sed unbricum instar erant, quo ad pugnam faceret expeditiores, sed ut habiliores, ita quoque infirmiores, et magis obnoxios fecit.
§. 1. ARMA quibus hostem offendimus multiplicia sunt. Neque enim res ulla est, qua non in hominum perniciem homines uti possint, et aliquando usi sint. Non gladiis modo, et telis homines confectos, sed pulvinis quoque et rosis suffocatos legimus. tuba etiam, tympanoque pugnamus, et sono hostem fugamus: Quin pars hostium de suo corpore praebet arma. 2. Reg. 2. 16. Apprehenso unusquisque capite comparis sui gladium desixit in latus contrarii. Capilli itaque arma erant, uti et gladius. adeo ut minus ridiculum Thesei institutum videatur, qui capillum radi voluit, ne ansam hostibus praeberet: quod Alexander Magnus in barba iussit imitari suos. Thascorum, et Carthaginensium feminae, capillos pro machinis nectendis, et navium funibus dederunt. Polyaen. l. 8. Aquileienses in nervos arcuum impenderunt: Fulgos. l. 7. c. 6.
Arma itaque quibus hostem ferimus, opprimimusque, sunt quibus cominus, vel quibus eminus pugnamus. Illa quibus cominus res geritur, non ita mutata sunt: alia valde diversa sunt.
§. 2. Arma quibus hostis laeditur cominus multiplicia sunt. Enses pleraeque gentium habuerunt. Prirum singularem, deinde duos gestarunt, praeter ensem oblongum paramerium, vel parazonium, sive pugionem, aliquando ad dextrum, quandoque ad sinistrum latus: dextri meminit Polybius, sinistri Iosephus lib. 3. de bello Iudaico. Romani post bellum Punicum secundum Hispanienses gladios gesserunt. Punctim eo potius, quam caesim utuntur. Nam caesim pugnantes derisere Romani, raro enim plaga mortifera est, et latus nudat. Interdum tamen et caesim: Seneca de benef. Galeam machaera [Orig: machaerâ] hispanica divisam ait. Livius l. 31. Postquam gladio Hispaniensi, detruncata corpora, brachiis abscissis, aut tota cervice desecta, et foeditatem aliam vulnerum viderunt. Nunc diversa genera gladiorum ad utramque pugnam habentur.
Equiti gladius longus datus. Ioseph. l. 3. de bello. Equitibus gladius est ad dextram oblongus, et contus item longus in manu. scutum ad latus equitransversum, et in pharetra [Orig: pharetrâ] portantur tria, aut plura iacula, cuspide lata, et hastis magnitudine non cedentia. Galeas et loricas omnes habent, uti pedites.
§. 3. Hasta alia grandis est, qua cominus pugnatur, alia vero iaculatoria: Strabo lib. 10 [Gap desc: Greek words] .
Nostri his solis hodie utuntur cominus, iacula cetera unae bombardae abstulerunt.
Secures fuere [Orig: fuêre] longiores, quibus nostrae bipennes seu Hallabardae successerunt, huc referunt salibam, vel Tricurim sive Martio barbulum, quibus scuta perfringebant, Vegetius lib. 1. cap. 17. In Illyrico dudum duae legiones fuerunt, quae sena milia militum habuerunt: quae quod his telis scienter utebantur et fortiter, Martiobarbuli vocabantur. Per hos longo tempore strenuissime constat omnia bella confecta: usque eo, ut Diocletianus et Maximianus, cum adimperium pervenissent, pro merito virtutis hos Martiobarbulos, Iovianos, atque Herculianos censuerint appellandos, eosque cunctis legionibus praetulisse doceantur. Qui nos autem Martiobarbulos insertos scutis portare consueverunt: quos si opportune milites iaciunt, prope sagittariorum scutati mutuari videntur officium. Nam hostes, equosque consauciant, priusquam non modo ad manum, sed ad ictum missilium potuerit perveniri.
Apud Leonem tamen Martiobarbuli sunt iacula Turnebus a piscibus barbulis dictos putat.
§. 4. Aclides tereteserant, et cum in hostem iactae essent, funiculo revocabantur: Cateiam vel Caiam etiam dictam putant.
§. 5. Malleos etiam ferre consueverunt maxime equites, quorum loco, nunc latos gladios gerunt. Huc pertinent, et [Gap desc: Greek words] , caestusque.
Laqueis etiam usi sunt, quemadmodum reti, seu reticulari laqueo retiarii. Tirii Macedones cum turres ad oppugnationem promoverent: retibus illaqueabant, sternebantque Diod. l. 17. de Finnis, idem ait Olaus Magnus.
§. 1. PILUM usitatum Romanis iaculum, fuit cubitorum quatuor et semis, sive septem pedum paulo minus ut Lipsius docet. Ferrum par ligno, sed dimidia parte infixa, vel affixa ligno, ferrum aliquando quadratum, aliquando trigonum, crassitudine digitali, Vegetius ait Scutatos pedites, et loricatos equites saepe transuerberare. Visei tanta etiam a Tibullo tribuitur, ut lento per fregerit obvia pilo: ferrum latum ei tribuit Virgilius. Lato crispans hastilia ferro.
Florus ingentia pila, gladiis comparat: circa mucronem hamata erant, ne extrahi possent. in scutis itaque haerebant, eaque gravabant, quod impedimentum ut maius esset, Marius efficit, ut inflecterentur: Interdum duo scuta perforabant, et connectebant.
Pila alia erant ab hastis velitum, has graeci [Gap desc: Greek words] , illa [Gap desc: Greek words] appellant. Velites etiam [Gap desc: Greek words] dixerunt Polybius ita describit. Telum pili lignum habet longitudine plerumque bicubitali, crassitudine digitali Spiculum unius spithamae palmi inquam maior is eo usque attenuatum et acutum, ut mox primum post iactum necessario flectatur, sit que inhabile ad remittendum: alioqui commune fieret telum.
Septena iacula quaternum pedum data sunt singulis: Ligni longitudo trium pedum, ferrum palmi magni, sive dodrantalis paulo minus pede. facile itaque fuit septenas hastulas ferre manu.
Partim pilo, partim hastae velitari similis est Sibuna, sive Sybina, Graecis Illyrisque usitata, in venatib. potissimum usi sunt. Pilorum licet vis interdum exaggeretur, tamen constat ordinarie infirmam fuisse. Nam plerumque ex aequo et inferiore loco irrita cadebant.
Livius l. 7. Praeter virtutem locus quoque adiuvit, ut pila omnita, hastaeque, non tamquam ex aequo missa, una (quod plerumque fit) caderent: sed omnia librata ponderibus figerentur. At nostra tela quocumque ex loco efficacia sunt.
S. 2. Equitum hastas veteres, et novas nobis Polybius describit. Hastae etiam dupliciter inutilesiis erant, quod et graciles faciebant ac tremulas, eoque nec collimare secte poterant et scopum tangere: et priusquam cuspidem in aliquo defigerent, concussae ipso motu equorum pleraeque frangebantur. Addo quod sine ima [Orig: imâ] cuspide factae, solam plagam ictumque primore parte dabant: eaque defracta reliquum inutile, et inefficax iiserat. At vero scutum habebant ex bovillo corio, umbilicatis placentis simillimum, quas in sacrificiis solentapponere. quibus nec in pugna commodeerat uti, quia firmitatem non haberent: et ab imbre corio
soluto aut vitiato, inutilia et olim et nunc fiant prorsus. idcirco improba eorum usio cum esset, statim assumpsere [Orig: assumpsêre] Graecanicam paraturam armorum, in qua hastarum quidem primae cuspidis plagam directam et validam esse contingit, quoniam stabile et immobile hastile est: itemque ex transsumptioee, imae cuspidis usum firmum ac violentum. Eadem ratio in scutis. Nam et in aggressione et oppositione stabilia et sirmiter tensa manent, quod cum vidissent, imitati sunt statim.
Optime Lipsius, cum Brutus et Tarquinius per parmas vulnerati conciderent, non hastas fortes, sed parmas infirmas fuisse docet. Non igitur magni fuit veterum armatura, cum ipsi principes ea [Orig: eâ] tuti non essent.
§. 3. Hastam longam habuisse equites constat, quibus concurrerent, ut nostri lancearii. Nostri nunc eas firmant ad latera, ut toto pondere et impetu ictum perferant: tum quia ferrum etiam a posteriore parte cuspidatum habebant, quem [Gap desc: Greek words] vocabant, putat Lipsius eo caruisse, quod si fuit, multo infirmior ictus inferebatur. Sed credo clavum, uncum aut simile quid fuisse, quo ad corpus sedentis firmaretur hasta, [Gap desc: Greek words] autem liberum fuisse. Nam obniti genibus poterant, ut Silvius [Orig: Sylvius] ait.
Sustentata genuper campum pondera conti
Sarmatici prona adversos urgebat in hostes.
Alia iacula, quae tria aut quatuor in pharetra gerebant, infirma erant, et iacienti potius, quam cominus pugnanti idonea.
Cylindrorum etiam usus et saxorum a Marcellino ostenditur: Nonnulli, inquit, scalas vehendo, ascensusque ex omni latere parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis, et columnarum fragmentis ac cylindris.
§. 4. Tribulos Romani contra spargere soliti, Herod. l. 4. Romani quotiens pedem conferebant, facile sc. adversarios superabant: posteavero quam ab equitatu et camelorum multitudine premebantur, fuga [Orig: fugâ] simulata [Orig: simulatâ] tribulos, alia que machinamenta ferrea acuminata proiciebant, quae sub arenis latentia, neque cuiquam conspecta, perniciem equitibus, et camelorum insessoribus adferebant, quippe illis calcatis equi, potissimum vero cameli (quoniam huic generi mollissimae sunt ungulae) succidve claudicabant, excussis tergo insessoribus.
§. 1. EQuis bellatoribus utimur, aliisque animalibus, tamquam instrumentis animatis: itaque et arma dici possunt: equidem sive bipalio, sive bubus terram evertat agricola, tam boves, quam ferrum instrumenta sunt.
§. 2. Antiquissima priscorum arma fuere [Orig: fuêre] equi curules, currus ferrati, falcati. Quadrigae etenim falcatae olim summo timori erant. In sacris litteris frequenter memorantur. Exod. 14. Pharao iungit sexcentos currus electos. Deut. 11. 4. et 20. 1. Iosue 11. 4. et 17. 16. Ferrei currus. Iud. 1. 19. et 4. 13. nongentos habet Sisara. Et 1. Reg. 13. 5. Philistiim habent triginta milia curruum, et sex milia equitum. 3. Reg. 9. 19. muniuntur civitates curruum. Item 2. Par. 8. 6. et 9. 25. In illis robur et fiducia. Iudith. 9. 6. Is. 31. 1. et 36. 9. et 37. 24. et 66. 15. quasi turbo quadriga eius. Antiochus et Mithridates currib. et usi sunt. Tandem evanuerunt, et nunc prorsus inutiles sunt ad pugnam: Vegetius causam reddit l. 3. c. 24. Quae ut primo magnum intulere [Orig: intulêre] terrorem, ita postmodum fuere [Orig: fuêre] derisui. Nam difficile currus falcatus planum semper invenit campum, et levi impedimento retinetur: unoque afflicto aut vulnerato equo decipitur. Sed maxime hac Romanorum militum arte perierunt. Ubi ad pugnam ventum est, repente toto campo Romani tribulos abiecerunt: in quos currentes quadrigae cum iucidissent, deletae sunt. Tribulus autem est quatuor palis confixum propugnaculum, quod quomodo abieceris, tribus radiis stat, et crecto quarto infestum est.
Erant et alii currus, seu currodrepani, qui duobus aut singulari equo trahebantur, quales exhibet nobis Vegetii interpres doctus, et diligens Godeschalcus Steenwechius.
Essedarios nobis Caesar ad miraculum prope audaces, expeditosque describit. l. 4. Genus hoc est ex essedis pugnae: Primo per omnes partes perequitant, et tela coniciunt: atque ipso terrore equorum, et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuavere, et ex essedis desiliunt, et pedites proeliantur. Aurigae interim paululum e proelio excedunt, atque ita se collocant, ut si illi a multitudine bostium premantur, expeditum ad suosregressum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tandem usu cottidiano et exercitatione efficiunt, ut in declivi ac praecipiti loco equos sustinere, et brevi moderari ac flectere, et per temonem percurrere, et in iugo insistere, et inde se in currus citissime recipere consueverint.
Currus falcatos describit nobis Curtius l. 4. Ipse ante se falcatos currus habebat, quos signo dato universos in hostem effudit. ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis proviso impetu protererent. Aliosergo hastae multum ultra temonem eminentes alios ab utroque latere demissae falces lacer auere [Orig: auêre] . Iterum eod. lib. Ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt: ex summo temone hastae praesixae ferro eminebant. Utrimque a iugo ternos direxerant gladios, et inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summis rotarum orbibus haerebant, et alae in terram demissae quidquid obviam concitatis equis fuisser amputaturae. Ipse Alexander ordinibus solutis excipi iussit, Sulla palos fixit. Helvetii cum Gallias occupare statuissent, creverunt ad iumentorum, carrorum maximum numerum, per bienium quam maximas messes fecerunt, foedus cum vicinis civitatibus, deinde cum egressuri essent, singulos trium mensium molita cibaria habere iusserunt. Caesar l. 1. belli Gallici.
Erant currus illi ad munimenta, ut suo loco dicam, et simul necessaria convehenda.
§. 3. Elephantorum olim formidulosa fuit in proelium inductio. Pyrrhus primus in Italiam duxit.
§. 4. Elephantos etiam inutiles fecere Romani: et nunc fere noxii sunt, quia facillime in suos vertuntur. olim cataphractos in currib. adversum beluas collocabant, qui sarissas, hoc est, longos contos dirigebant. alii milites cataphractos, et undique cuspidibus eminentibus munitos, ne apprehendi possent a proboscide immittebant, alii funditores, et sagittarios. Spatium invadendi dabant, et circum datas cum magistris capiebant. Balistis etiam curulibus eos oppugnabant. nunc contra eas tormenta omnia valent, ut vix in proelium ducantur. Elephantos Hannibal 80. ante aciem posuit, Scipio Numidas equites opposuit; communes aut hostes censentur, quia facile in amicos vertuntur: nulla vi vulnerari potuisse, falso refert Cassiod. lib. 10. c. 30. Levissimo alio qui negotio repelluntur.
§. 5. Camelos equis et elephantis opponere consueverunt. Camelos equitatui Croesus opposuit, quorum novitate equi consternati, insidetes praecipitarunt. Front. lib. 2. c. 4. Meminit et Camelorum in bellis Plin. lib. 7. c. 18. Haliattes Lydus, Colophonii,
Catastabalenses canibus in proelio usi sunt, quod etiam Magnetes in more habuerunt. Poliaen. l. 7. AElian. l. 14.
Philippus etiam Arbelios in densa silvarum fugientes per canes venaticos cepir. Poliaen. l. 4.
De generosis bestiis minime mirum est, Sues etiam in bellum adduxerunt; an mal propter convivia natum, et cuianima pro sale sit. Nam grunnitum suis, at que adeo immundum pecus elephas abominatur ac horret. Ideo contra turrigeras belluas interdum adhibitum est.
Megaren ses Elepantos Antigoni, porcis quos pice illeverant, averterunt. Terrorem usu alii ademerunt. omnia enim usitata vilescunt. Perseus elephantos ligneos, ex quibus tuba stridebat, fieri curavit, ut equi illis assuescere et contemnere discerent.
Non mirum est autem bestiis usos fuisse, qui statuas etiam ad oppugnationem attulerunt. Nimium rude videtur, quod de Sardibus a Cyro capris dicitur: Nam qua mons praeruptus erat, eo malos impositis armatis statuis applicuit, alia de inde parte oppugnationem incepir, sed cum obsessi statuas viderent, iugum ab armatis occupatum existimarunt, atque ita urbem Cyrus invasit. Omne itaque quod in medio est, prudenti Imperatori arma praestat.
In bestiis quoque artis est, naturas earum excitare, quo possunt modo. Nam cum arte careant, arte aliena regendae sunt. Brachius cum fessi equi calcaribus agi non possent, equas praemisit, quas insecuti sunt. Fulg. l. 7. c. 4. Victoria vero in eo sita erat, ut prior fauces montium occuparet.
§. 1. QUOD in proeliis, actionibusque belli sunt stratagemata, hoc in operibus sunt machinae, in his enim, et illis opus est ingenii, prudentiae sagacitatis, non virium aut sumptuum. Machina itaque opus est ingeniose excogitatum, factumque ad effectus, qui alias maiore sumptu, ac viribus egerent: ita dictam putant, [Gap desc: Greek words] , quod non ab oscitantibus, sed animum artem que intendentibus siat. Deut. 20. 20. Ex lignis felicib. DEUS. vetuit machinas instruere quas vocat quod muniant, seu fortes efficiant obsidentes. 2. Par. 2. 26 15. Ozias Ierosolymam machinis instruit. Et fecit in Ierusalem diver si generis machinas, quas in turrib. cellocavit, et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia. Septuaginta vocant [Gap desc: Greek words] , machinas ratiocinationibus artificis machinatas. Hebraeus vero clarius: , hoc est, machinas machinationem machinantis: Est vero intenta cura, attificioque cogitare, omniaque animo voluere. Inventae igitur antiqui ssimis temporibus sunt machinae, cottidieque novae inveniuntur; sed tamen si vera fateri volumus, machinae machinarum sunt tormenta bellica, vis pulneris pyrei in tormentis, petartis, suffossionibus. Itaque nunc fere veterum machinae quasi attonitae cesserunt.
§. 2. Deanti qultate machinarum dubitant Philologi, arbitrantur tamen a Mose venire, et priscis illis. Statius Pyliis, et Messeniis bello Troiano attribuit. Romani regum tempore illis usi sunt, ut docet Lypsius l. 1. poliorc. Pericli arietes tribuit l. 12. Diodorus.
Verum fuisse antiquas machinas docet Moses Deu. 20. 20. ubi imprimis e ligno fiunt, et dicuntur , quod obsidionem, munitionem, coarctationem significat. Itaque quidquid ad obsidendum, vexan dosque obsessos pertinet. nominatur. Cum autem Mosis tempore, et quod praecessit, fuerint urbes munitssimae, et ad caelum usque muratae, uc Scriptura loquitur Deut. 1. 28. Eaedemque fuerint expugnatae, ut constat ex bellis Regum Seon, Hesebon, Moab, et Palaestinorum machinas fuisse constat, quis enim credat, dolabris tantum et ligo nibus moenia disiecta? aut fame captas? machinis igitur usi sunt.
Deinde Ezech. 4. 2. et 21. 22. et 26. 18. meminit Machinatum tamquam suo tempore usitatarum. Verba eius 4. 2. sunt haec. Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem et dabis contra castra, et pones arietes in gyro. Et 21. 22. Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiatos in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. Et. 26. 8. Filias tuas, quae sunt in agro, gladio inter ficiet: et circumdabitte munitionibus: et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra teclypeum.
Arietes vocat et 70. [Gap desc: Greek words] quod in detela mitterentur. At c. 26. 8. Quod noster vocat vineas, et arietes, in 70. est [Gap desc: Greek words] , in Hebraeo , quod 70. [Gap desc: Greek words] , et lanceas eius, dicirur autem etiam aries, Mechi, a delendo, quod omnia disiciat 70. vertunt [Gap desc: Greek words] contra, noster machinam interpretatus est, quod contra murum ponatur. Utcumque accipiatur de tormentis intellegendum est. Kimchi interpretatur ictum tormenri sui, alii balistam. Targum: , Et ictum tormentorum suorum. Habebat itaque suas machinas Chaldaeorum monarchia, credo et Assyriorum, immo iam ante diluvium usitatas crediderim. Atque hoc quoque observatum est, eas gentes, quae arte et ratione Rem pub. instituerunt, fere machinis, barbaros vi inconsulta uti. Parhi [(perhaps: Parthi)] cum Romani testitudinem fecissent, rati eos fessos, ab equis descenderunt, et occisi sunt. Dion. in Aug.
§. 3. Vegetius has machinas recenset. Testudines, arietes, falces, vineas, pluteos; musculos, turres. Vitruvius l. 10. c. 20. et 23.
Testirudo scutorum iunctorum est machina: Usus Testitudinis, ut muro succe derent, eum sub ruerent. Liv. l. 44. Iuvenes quidam Romani, ludicro Circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt. Ascendebant autem et duplicem triplicemque testitudinem faciebant, balistae et cata pultae non nocebant, ob vicinitatem. Primi super capita scuta levabant, sequentes demittebant, postremi genibus nixi erant; hoc modo equitatum et sagittarios repellebant. Dio in hunc modum describit. Porro testudo talis est, et fit hoc modo. Impedimentis, et levi armatura [Orig: armaturâ] , et equite omni, in medium acceptis: gravis armaturae pedites, illi qui oblongis, et in tubi dimidiati modum factis scutis utuntur, in extremis partibus, tamquam in latericio opere, pro muro ponuntur, et reliquos omnes ipsiextra spectantes ambiunt. Ceteri qui latiora scuta gerunt, in medio densi locantur, et scuta cum super se, tum super alios attollunt; ut in tota phalange non sit aliud quam scuta cernere, et a telorum iactu onmes tutos esse, ob densitatem instructionis. Adeo n. valide firmant, ut super eum homines aliquot ingredi possint, immo etiam equi et currus agi, quoties in caluo et angusto aliquo loco constipantur. Quod equitem currusque sustinuerit, vix fieri potuit, nisi forte pilis humi fixis adiuvarent. Nunc quia scuta desunt,
fieri testudo non potest, nec expedit esse, cum conferti tormentis dusici possint: Equitem hastis sustinent ut suo loco dicturus sum.
Vegetius Testudinem: arietem, falcem, hunc in modum describit l. 4. c. 14. De materia, ac tabulatis testudo contexitur, quae ne exuratur incendio, coriis, velciliciis, centonibusque vestitur. Haec intrinsecus accipit trabem, quae aut adunco praefigitur ferro, et falx vocatur, ab eo quod incurva est, ut de muro extrabat lapides: aut certe ipsius caput vestitur ferro, et appellatur aries, vel quod habet durissimam frontem, quae subruat muros: vel quod more arietum retrocedit, ut cum impetu vehementius feriat. Testudo autem insimilitudine verae testudinis vocabulum sumpsit. quia sicut illa modo reducit, modo profert caput: ita machinamentum inter dum reducit trabem; inter dum exserit, ut fortius cadat.
Testudo itaque generale nomen est, quod arietem et falcem continet: Carthaginensium inventum fuisse referr Vitruvius l. 10. c. 19. Carthaginenses, inquit, ad Gades oppugnandas castra posuerunt: cum autem castellum ante coepissent, id demoliri sunt conati. Posteaquam non habuerunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum; idque manibus sustinentes, capiteque eius summum murum continenter pulsantes, summos lapidum ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem dissipaverunt. Postea quidam faber Tyrus, noe [Abbr.: nomine] Pephasmenos, hacratione et inventione inductus, malo statuto, ex eo alterum transversum uti trutinam suspendit, reducendo et impellendo vehementibus plagis deiecit Gaditanorum murum. Cetras autem chalcedonius de materia primum baesim subiectis rotis fecit, supraque compegit arrect ariis, et iugis varas, et in his suspendit Arietem, coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati. Id quod ad tardos conatus haberet, testudinem arietariam appellare coepit. Verum ante in Palaestina fuit.
Testudinem Lipsius triphlicem esse docet [Gap desc: Greek words] erat ad fossas opplendas, vias aequandas. [Gap desc: Greek words] ad fodiendum comparata. arietaria, cui aries illigatus erat. Testudo dicitur a tardi grado processu; magna enim moles erat, et firma contra ignes, catapultas, et saxa grandia.
De Ariete Lipsius l. 3. poliorc. d. 1.
Duae trabes Hagenoae asservantur, magna longitudine, ita ut facile a ducentis hominibus possint impelli: funiculi enim aunexi sunt.
Maior testudo erat Helepolis, qua usus Demetrius, qui Poliocretes dictus est, Marcellinus l. 23. Testudo ait. compaginatur immanis, axibus robora talongissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, virgarumque recenti textura, atque limo asperguntur eius snprema, ut flammeos detractet et missiles casus. Conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictoresostendunt fulmina, vel fictores, ut quidquid petierit, aculeisexsertis abrumpat. Hanc ita validam molem, palis, et funibus regens numerosus intrinsecus miles langui diori murorum parti viribus admovet concitis: et nisi desuper propugnantium valverint vires, collisis parietibus aditus patefacit ingentes.
§. 4. Vineae ad subruenda moenia, plutei ad depellendos propugnatores admovebantur. Veget. l. 4. c. 15. Vineas dixerunt veteres, quas nuncmilitari, barbaricoque usu causias vocant. Elignis levioribus machina colligatur, alta pedibus octo, lata pedibus septem, longa pedibus sexdecim. Huius tectum munitione duplici, tabulatis, cratibusque contexitur. Latera quoque vimine saepiuntur, nesaxorum telorumque impetu paenetrentur. Extrinsecus autem, ne immisso concremaretur incendio, crudis ac recentibus coriis, vel centonibus operitur. Istae cum plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus subsidentes tuti ad subruenda murorum penetrant fundamenta. Plutei dicuntur qui ad similitudinem absidis contexuntur e vimine, et ciliciis, vel coriis proteguntur, ternisque rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus apponuntur, in quamcun que partem volueris admoventur more carpenti: quos obsidentes aplicant muris: eorumque munitione protecti sagittis, sive fundis, vel missilibus defensores omnes de propugnaculis civitatis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur occasio. Vites pergulatas imitabantur crates et tabulae erant, terra insterne buntur, et quandoque lateribus contra incendia. Dolabris porro fundamenta subruebant.
§. 5. Musculi minores erant. Veg. l. 4. c. 16. Caesar l. 2. de bello civili. Duae trabes erant primum in solo aeque longae, distantes inter sepedes quaetuor, conlocantur: insque iss columellae pedum in altitudinem quinque defiguntur: has inter secapreolis mollis fastigio coniungunt, ubi tigna, quae Musculi tegendi causa ponunt, conlocentur. Ea super tigna bipedalia iniciunt, eaque laminis clavisque religant. Ad extremum Musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas, quatuor patentes digitos defigunt: quae lateres qui super Musculos struuntur, contineant. Ita fastigiato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capre olis conlocatae, lateribus lutoque Musculus, ut abigne, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur. supra lateres coria inducuntur, ne canalibns aqua im missa lapides diluere posset. Coria autem ne rursus igne ac lapidibus corrumpantur centonibus conteguniur.
§. 6. Turres ambulacoriae maioris operis erant, Veget. l. 4. c. 17. Vide Lipsium polior c. dia l. 4.
§. 7. Nunc omnia ista inutilia sunt, nostra enim tormenta paucis ictibus penitus disicerent. olim vel eruptione facta incendebant. vel phalarica cui ignium nutrimenta indiderunt, exurebant.
Arietem catenis comprehendebant.
Pulvinos opponebant.
Murum altiorem faciebant, autalium ducebant. Siinferior muro est, inutilis redditur. at obsidentes arte fallunt. Costat, inquit Vegetius l. 4. c. 19. inefficax machinamentum reddi, si inveniatur inferius. Verum obsidentes eiusmodi dolum adhibere consuevervut. Primo talem exstruunt turrem, quae propugnaculis civitatis videatur inferior. Deinde secreto aliam de tabulatis intrinsecus turriculam faciunt, et cum muris fuerit machina sociata, subito funibus, trochleisque de medio turricula illa producitur, de qua egredientes armati (quia altior invenitur) statim capiunt civitatem.
Rhodius artifex clam terram suffodit cuniculo acce dens machina pondere suo, solo cedente, subse dit. Callias Helepolim intra murum traxit. Diognetus sordium proiectu machinam impedivit. Malleolus Marcellino sagitta est in modum coh, ignibus feta. Malleoli autem, inquit, teli genus figu rantur hacspecie. Sagitta est cannea, inter spiculum et arundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam, quo nentur lintea stamina, concavatur: Ventre subtiliter et plurifariam patens, atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento, et sic emissa lentius arcu invalido (ictu enim rapidiore exstinguitur) si haeserit usquam, tenaciter cremat: aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam supraiacto pulvere consopitur.
Sambuca dicitur. Veget. l. 4. c 21. a similitudine citharae. Nam quemadmodum in cithara chorda sunt, ita in trabe, quae iuxta turrim ponitur, funes sunt, qui pontem desuperiore parte trochleis laxant, ut ascendat ad murum statim que de turri exeunt bellatores, et per eum transeuntes maenia urbis invadunt. Turri igitur iuncta est.
Exostra pons qui de turri protenditur Veg. l. 4. c. 21. Tollenon dicitur, Veg. l. 4. c. 21. quoties una trabes in terram praealta defigitur, cui in summo vertice alia transversa trabes longior dimensa medietate connectitur, eo libramento, ut si unum caput depresseris, aliud erigatur. In uno ergo capite cratibus sive tabulatis contexitur macbina, in qua pauci collocantur armati. Tunc per funes uno attracto depressoque alio capite elevati imponuntur inmurum.
De balistis aliisque Veget. c. 22. l. 4. Adversum haec obsessos defendere consueverunt balistae, onagri, scorpiones, arcubalistae, fustibali, sagittarii, fundae. Balista funibus, nervis (chordisque) tenditur, quae quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est, quanto maior fuerit, tanto spicula longius emittit: quae si iuxta artem mechanicam temperetur, et ab exercitatis hominibus, qui mensuram eius ante collegerint, dirigatur, penetrat quodcumque percusserit. Onager autem dirigit lapides, sed pronervorum crassitudine et magnitudine saxorum pondera iaculatur. Nam quanto amplior fuerit, tanto maiora saxa fulminis more contorquet. His duobus generibus nulla tormentorum species vehementior invenitur. Scorpiones dicebant quas nunc manubalistas vocant: ideo sic nuncupati, quod parvis subtilibusque spiculis inferant mortem. Fustibalos, arcubalistas, et fundas describere superfluum puto, quae praesens usus agno scit: saxis tamen gravioribus per onagrum destinatis, non solum equi eliguntur, et homines, sed etiam hostium machinamenta fraguntur.
Catapulta hastas, Balista saxa iaculabatur, sed interdum utrumque telum eadem machina. Non fuisse vim parem nostris etiam minoribus tormentis docet Valerius de serpente Africano. Telorum iactu perforari nequivisse, sed ad ultimum balistarum tormentis petitum, silicum crebris, et ponderosis ictibus procubuisse. Deinde ictus illi ligneas turres, coriaque non facile frangebant: nostra tormenta omnia transeunt, Scorpiones minora tela iacebant, et unius manu dirigebantur. Supersunt alia armorum genera, quae quia obsidentibus fere propria sunt, in aliud caput distuli.
§. 1. IUSTUS Lipsius. l. 5. polit. c. 8. Militiae nostrae flagitia palam aspernatur. Delectus formam apud nos ullam negat esse. Emunt militem non legunt. Ad sonitum tympani coeunt, ignotiinter se, ignorantesque purgamenta urbium suarum, quibus ob egestatem et flagitia maxima peccandi necessitudo est, assueti latrociniis, bellorum insolentes. Ego sane delectum militum nostrorum meliorem esse optarem: sed tamen olim quoque vitiosus erat, et crebro pessimorum, certe invitorum: neque noster adeo vitu perandus est. Veteresergo videamus. Primum non erat volonum, sed coactorum respondere ad nomina. Qua ex re tot Romana civitas discordias experta est, cum acerrimum Tribunorum telum esset impedire delectus, quod interdum cum extremo patriae periculo fecerunt. Quin etiam instar fugitivorum mancipiorum stigmatis inusti sunt. Eodem modo notati sunt et Fabricenses, ut habet constitutio Arcadii et Honorii c. l. 11. Magna fuit omnium signatorum obligatio: Iulianus legem tulit, ne ante expleta stipendia ad monasteria admitterentur. serviles igitur milites et Fabricenses erant, quomodo igitur pro libertate pugnarent?
Deinde cum inviti sacramento adigerentur, timidius pugnabant, domum respectabant. Volonum autem maior est alacritas. Docuit hoc quoque Romana resp. seu potius eius calamitates. Bello secundo Punico (Livius l. 22.) octo milia servorum empta sunt; interrogati singuli: vellentne militare: magno usui miles ille fuit, et merito inter Quirites recen situs. Non iniucunda est historia quam recitat Liv. l. 24. Legiones magna exparte Volonum habebat (Tib. Grachus) qui iam altrum annum libertatem meeri quam postulare malverant, senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse querentium, numquam neliberi militaturi essent? scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid meruissent, bona fortique opera eorum se ad eam diem usum: neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse. De eo permissum ipsi erat, faceret quod e Rep. duceret esse. Itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat, tempus venisse eius libertatis, quam diu sperassent, potiundae. Postero die signis collatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset. Qui caput hostis retulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse qui loco cessisset in eum servili supplicio animadversurum. Suam cuique fortunam in manu esse, libertatis auctorem eis non se fore solum, sed COS M. Marcellum esse, universos patres, qui consutri ab se de libertate eorum sibi permisissent. litteras inde COS. ac S. C. recitavit. Ad quae clamor cum ingenti assensu est sublatus, pugnam poscebant, signumque ut daret extemplo, ferociter instabant. Grachus proelio in posterum diem pronuntiato, contionem dimisit. Milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem opera libertas futura erat: armis expediendis, quod reliquum diei fuit, consumpserunt. Postero die ubi figna ceperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conveniunt. sole orto Gracchus in aciem copias eduxit. Nec hostes moram dimicandi fecerunt. Dicem et septem milia peditum erant, maxima ex parte Brutii ac Lucani: equites M C C. inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes, Maurique. Pugnatum est acriter, et diu, quatuor horis neu tro inclinata est pugna. nec alia magis Romanum impediebat res, quam capita hostium pretia libertati facta. nam ut quisque hostem impigre occiderat, primum capita agre inter turbam tumultumque, abscindendo, tempus terebat. deinde occupata dextera tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse desiderat: segnibus ac timidis tradita pugna erat. Quod ubi tribuni mil. Gracho nuntiaverunt, neminem stantem iam vulnerari hostem, carnificari iacentes, et in dextris militum pro gladiis humana capita esse. signum dari propere iussit, proicerent capita, invaderentque hostem. claram satis et insignem esse: nec dubiam libertatem futuram strenuis viris. Tum redintegraeta pugna est, et eques in hostem emissus; Volones igitur, immo servi imperium servarunt.
§. 2. Delectum Romanum hunc in modum Poly bius exponit. Cum vero Delectum habituri sunt, Consules publice diem prodicunt, qua die Romanos omnes adesse oporteat, quibus aetaes sit militaris. Faciunt hoc paene quotannis. Cum igitur dies adest, et militatis omnis iuventus in urbe, et mox in Capitolio congregata, tum dividunt se Iu niores Tribuni eo ordine quo a populo ab sive Imperatorib: sunt facti, in quatuor pates. Quia nimirum quatuor apud eos legiones totam et praecipuam copiorum divisionem faciunt. Et primos quidem designatos quatuor Primae legioni dictae attribuunt: tres proximos secundae; quatuor alios Tertiae, denique tres ultimos Quartae. Seniorum vero Tribunorum duos quidem primos Primae: tres alios Secundae: duos sequentes Tertiae: denique tres ultimos Quartae. Facta autem divisione Tribunorum eiusmodi, ut omnes legiones iam pari numero habeant duces, tum sedentes seiuncti, et seorsum Tribuni cuiusque legionis, tribus sortiuntur singillatim, et evocant ut in quamque sors cecidit. Ex ea eligunt quatuor iuvenes aetate et promptitudine propemodum aequales. Quibus productis, primi electionem faciunt Primae legionis Tribuni: secundi
Secundae: tertii tertiae, ultimi quartae. Iterumque quatuor productis primi electionem Secundae legionis Tribuni: et sic deinceps: ultimi vero primae. Post haec denuo quatuor productis, primi capiunt Tertiae legionis Tribuni: ultimi vero Secundae. Atque ita semper electioine alternante et in orbem eunte, fit ut pares admodum capiantur in quamque legionem.
In Capitolio id agunt, quia opus erat sanctitate loci esse tutos. Tribus sortiuntur, ne ulla praeterita, aut onerata videretur. In tribu interdum ipsi milites sorte lecti, quod Sacramentum detrectarent. Cum dux gratiosus, aut lucrosa malitia, ultro nomina dabant: Sic Liv. 10. et 42. Quales vero erant milites? quos in vincula duci iubebant, l. 3. Livius. Cum collum torquerent, l. 4. dum acerbi tas delectus in damno, et laceratione corporum invisa esset? hoc est, quod aiunt invitis canibus venari. Immo aliquando vendiderunt: livius l. 8. Valerius et Fabius consules id egerunt. Tali milite nemo nunc hostem aggrederetur, aut primo impetu caederetur.
Serui vero illi non mali milites, sed inter primos strenui erant. Quid si Spartacus, aut Eunus contra Barbaros duxissent conservos, an pro re Romana plurimum valuissent: Si enim auxilia et opes habuissent, plus quam Romani omnes effecissent: Nunc ut cetera addessent omnia, sumptus sane deerat: de Philopoemene dixit Flaminius: manus habet et crura, sed ventrem non habent magno n. et strenuo viro sumptus bello deerat.
At improbi seliguntur Fateor etiam ad metalla fodienda, struendos que muros, improborurn opera utimur, suntque eorum peccata Rei pub. lucrosa. Nec tamen nulla est improborum utilitas cum bella gerunt: Primum enim urbes faece inutili, noxiaque purgantur: et remunet id quod est sincerius. Deinde improbos inquietosque, et scelerum compertos in acie occumbere consultius est, quam bonos et quietos; frugique cives, minore itaquemalo rei publicae cadunt maliremanent meliores, qui urbes tueri, et servare possunt. Neque verum est ad disciplinam erudiri eos non posse: quemadmodum enim homines insigniter improbi sunt nonnumquam optimi artifices, nautae, negotiatores, ita et bellatores. Ordines servare, pericula discutere, adversa ferre possunt. Metus ducis, et assuetudo audaces efficit, interdum etiam bello pietatem addiscunt, cum bonos morum doctores sortiti inter incerta pericula salutis admonentur.
§. 3. Quod si optio detur, voluntatios sane mallem, et quibus res angusta domi. Qui enim inviti ad nomen respondent, qui in ergastulis latent, pollices sibimet praecidunt, ne militare cogantur, domum semper respectant, ubi malunt copiose et delicate vivere, quam inter belli labores periclitari, non placent. Hinc crebrae veteranorum demissione querelae et tumultus. At voluntarii in solo bello spem habent. Potentissimi reges quibus ius cogendi erat, tamen voluntarios habere malverunt. Xerxes magnus ille rex cum tot populos in bella cogeret, ne inviti nomina darent, follicitus erat; nam meminerunt fatalem Persis Graeciam fuisse: vulpinam igitur induit, et dimisit passim qui divulgaret, principes Graeciae prodituros esse patriam, omnes ad spolia vocari, non pugnam.
Delectuum acerbitas quanta vero illa fuit, cum Darius Oeobazo seni unius e tribus liberis vacationem roganti, tres relicturum spopondit et occisos in conspectum patris abiecit. Herod. l. 4. Crudelior etiam Xerxes in hospitem Lydum, qui e quinque unum petiit senectae suae Solatium cum divisum tyrannus: ad viam posuit, ut inter partes ttansiens exercitus ferali lustro inferis sacrarerur. Romae ad honores aditus clausi erant eis, qui non militassent, adeo ad militiam alliciendi fuerunt.
§. 4. Quin interdum parum aberant a periculo conquisitores, cum delectus invitorum agerent. Liv. 21. Duos populos, ait delectus acerbitate consternatos metum defectionis fecisse. Mit tebantur enim per agtos Triumviri, qui ad militiam cogerent Liv. 23. l. interdum Senatores ut ab Attio, et Legati, ut a Catone. Civilis sane cum ad rebellionem Batavos invitat, inter causas delectum adfert. Instare delectum quo liberi a parentibus, fratres a fratribus, velut supremum dividantur.
§. 5. Hoc magnopere studendum, ut in singulos menses supplementa mittantur: sic enim paulatim dum pauca accipiuntur, maiore delectu veniunt: et immixti veteranis militarem artem addiscunt. Ita Romani militiam tolerarunt: cottidie enim etiam victor exercitus efficitur minor: Nihil enim copiis ullis magis obest, quantempus.
§. 6. Prima ratio delectus est ex gente. Rerum ordo deposcit, inquit. Veget. l. 1. c. 2. ut ex quibus provinciis vel regionibus Tyrones legendi sint, prima parte tractetur. Constat quidem in omnibus locis et ignavos et strenuos nasci. Sed tamen; et gens gentem praecedit in bello; et plaga caeli ad robur non tantum corporum, sed etiam animo rum plurimum valet. Quo loco ea, quae doctissimis hominibus comprobata sunt, non omittam. Omnes nationes, quae vicinae sunt soli, nimio calore siccatas, amplius quidem sapere, sed minus habere sanguinis dicunt: ac propterea constantiam ac fiduciam cominus non habere pugnandi, quia metuunt vulnera, qui se exiguum sanguinem habere noverunt. Contra Septentrionales populi remoti a Solis ardoribus, inconsultiores quidem, sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad bella promptissmi. Tyrones igitur de temperatioribus legendi sunt plagis, quibus et copia sanguinis suppetat ad vulnerum mortique contemptum, et non possit deesse prudentia, quae et modestiam servat in castris, et non parum prodest in dimicatione et consiliis.
Equidem non infitias ivero, regionis naturam ad militem legendum idoneum: sed parvi tamen esse momenti docet ipsa historia. Quae enim terrae olim barbarae et inidoneae videbantur, nunc sunt feraces virorum fortissimorum. Eos qui vicini sunt, ardoribus solis timidos putat, quia parum sanguinis habent. Nescio quam vere Israelitae viri fortissimi erant, et a calore solis sicci. Carthaginenses prudentiam audaciamque in proelia attulere [Orig: attulêre] , et Africo tamen sole torrebantur, certe a sole venientes et meridie, Romanos Italica hieme vicerunt, etiam pugna [Orig: pugnâ] stataria [Orig: statariâ] .
Nam quod de sanguinis copia philosophatur Vegetius, nescio an philosophis sit probaturus, qui fortitudinem audaciamque non multo in sanguine collocant, sed calore et spiritibus, nec vulnera metuunt tam propter sanguinem, quem siste re facile est, quam propter mutilationem, mortemque.
Neque verum est Septentrionales prudentia et castrorum disciplina destitui. olim ita fuit, cum barbari essent: at nunc constantissimi in acie, in castris modestissimi sunt. Itaque in omni gente fortes eligendi. quos deinde disciplina fotmet, et firmet. Nam quamvis illi qui terra fecunda, et ad meridiem habitant, facile emolliantur, multi tamen inter eos fortissimi fuerunt. De Enacimis, Chorraeis, Zonzommaeis divina scriptura
testatur. Nec verum dicit de omnib. Lucanus, quamvis de plurib.
Quidquid ad Eoos tractus mundique teporem
Labitur, emollit gentes clementia caeli.
Illic et laxas vestes, et fluxa virorum
Velamenta vides.
Sed feritatem quidem exuunt, cultu autem et prudentia crescunt. Romani quidem Syros contempserunt. Scipio cum Antiochi varia arma esse, et nomina armatorum audisset: cum essem, inquit, in Chalcide, hospes meus varias carnes proposuit, cumque copiam mirarer, subiecit omnia esse domesticae suis, sed diversam condituram, sic illorum armatura diversa est, sed ipsi omnes Syri sunt.
At sane bellum Iudaicum docuit, nullo modo contemnendos esse, si informentur. Longen. lateque dominati, et Graecos, Romanosque fatigarunt.
§. 7. Quaeri solet a multis ex urbe, an ex agro legendus miles. Veget l. 1. c. 3. ta definit. Sequitur utrum de agris, an de urbib. utilior tiro sit, requiramus. De qua parte numquam credo potuisse dubitari. aptiorem armis, rusticam plebem, quae sub dio et in labore nutritur: solis patiens: umbrae neglegens, balnearum nescia: deliciarum ignara: simplicis animi: parvo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris: cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre consuetudo de rure est. Interdum tamen necessitas exigit, etiam urbanos ad arma compelli: qui ubi nomen dedere malitiae, primum laborare decurrere, portare pondus, et solem pulveremque ferre condiscant: parco victu utantur et rustico. interdum sub dio, interdum sub papilionibus commorentur. Tunc demum ad usum erudiantur armorum: et si longior expeditio emergit, in agrariis plurimum detinendi sunt, proculque habendi a civitatis illecebris: ut eo modo, et corporib. eorum robur accedat, et animis. Nec infitiandum est; post urbem conditam, Romanos ex civitate profectos semper ad bellum: sed tunc nullis voluptatibus, nullis deliciis frangebantur. Sudorem cursu et campestri exercitio collectum nando iuventus abluebat in Tyberi. Idem bellator, idem agricola, genera tantum mutabat armorum. Quod usque adeo verum est, ut aranti Quinctio Cincinnato (viro optimo) dictaturam constet oblatam. Ex agris ergo supplendum robur praecipue videtur exercitus. Nescio enim quomodo minus mortem timet, qui minus deliciarum novit in vita. Mihi miles agrestis placet: quia laboribus aptior est. Sunt tamen in urbanis multa, quibus illi praestant rusticanae iuventuti, nam ingenio sunt exactiore exercitatioreque et ad omnia magis habiles, cum itaque minima pars militiae robore, et viribus peragatur, omnia vero summa egeant industria, prudentia, dexteritate, ad eam vero facilius educentur Urbani, malim eos legi. Nunc vero ideo magis necessarium est, quia genus armorum, quod hoc tempore in usu est, dexteritatem magis, quam vires exigit, non scuta, non vallos gerunt, non tot laboribus opprimuntur. Habuit Roma milites ex agricolis lectos, eosque fortissimos viros, et milites strenuissimos, ait Plin. minimeque male cogitantes. Sed et Cincinnatus Dictator a stiva, et Regulus pauperis agelli cultor adducitur pro rusticana iuventute. Verum dum rem accuratius considero, video fuisse insignes, sed non ita multos imperatores, ideo eisdem crebro repetiti sunt consulatus. At postea cum nobiles imperarunt, plures fuerunt. Immo etiam priscis temporibus multi divites rem strenue gesserunt, Sullanis et Caesarianis temporibus, totoque eo, quod bellum secundum Punicum subsequitur: innumetabiles viros fortissimos habuerunt: eosque ex urbanis divitibus et lautis.
§. 8. AEtatem veterem probat Veget. pubertatem sc. incipientem quia celerius imbuitur: et perfectius discit, quae a pueris imbibit, corpus exercitio aptius est: tempus habet universa discendi: Vix tamen minorem anno 17. legebant, nisi necessitas cogeret, nec maiorem annis quadraginta sex tirocinio imbuebant. Delectum itaque summa cura institui par est, nec enim umquam est exercitus infirmus, ubi bono delectu res acta est.
§. 9. Delectum duobus modis instituunt, vel enim omnem exercitum in unum contrahunt, et vires universas ostentant, ut hosti terrorem incutiant, vel singulas legiones, et centur ones ut in certum maneat, quanta sit multitudo, quod multo magis probandum est, quia ignorata plus sollicitos ha bet hostes, et vires demonstratae hostem cautum faciunt, ut se ad stratagema velaliena auxilia convertat.
§. 10. Res publ. quae cives bellatores instruere desiderat, eos a puero ita formet. Modo servet modum; nam ita horridus miles instruendus est, ut non desinat bonus esse civis, Spartani suos ad famis, sitis, laborum, dolorum, verberum patientiam educabant, durabantque. Praecipue inflammabant cupiditate vincenti. Cicero 5. Tusc. Adolescentium greges Lacedaemone, ipsi incredibili contentione certantes pugnis, calcib. unguib. morsu denique ut exanimarentur prius, quam se victos faterentur. Se niores contentiones serebant, dimicationes suggerebant. Verum hoc modo odia, civilesque contentiones in cendebant, nec magnum tn [Abbr.: tamen] nec diuturnum im perium obtinuerunt. Et nimium de nobilitate gloriabantur. Superbe ita que magis, quam utilicer Agesilaus, cum socii quererentur suorum multos, Laconum paucos bellare, considere iussit, et per nomina opificiorum euocavit plures, ubi apparuit socios plerosque opifices esse; Laconum nullos: quod tum magni aestimatum est: verum nostra tempora docuerunt, e fabris fieri optimos omnino milites.
§. 8. MILITUM virtutes vel in corpore velanimo cernuntur. Prima militis virtus est in Deum pietas, fides et spes: hic enim miles verae fortitudinis fundamentum habet. improbi male conscii pavida conscientia mortem contemnere non possunt: est n. semper timida nequitia. Itaque militem nolim qualem describit Lucanus.
Populi quos despicit arctos
Felices errore suo quos ille timorum
Maximus haud urget leti metus: inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaeque capaces
Mortis et ignavum est rediturae parcere vitae.
Numquam superstitio firmum fundamentum habuit, ideoque impetus illis maior quam virorum, constantia minor quam feminatum fuit. Quamvis autem superstitio, ira, furor et similia in illis possint, quae potest et veritas, constantia in his tn. esse non potest. Quocirca recte Tertullian. fortitudinem Christianorum ex eo probat, quod tam parati sint mori. Fieri n. nequit, ut prompte in mortis periculum se se coniciat, qui male se moriturum ar bitratur. Quare ille Gallorum error dereditura vita, nequaquam eos ita constantes effecit, ut contra Romana arma durarent, non ignoro militum plerosque impios esse, sed pugnant, aut ne vitam amittant, aut cupiditate alia, quae facile elanguescit accedente maiore metu. Improbos tamen legere non veto, cum magna fit raritas bonorum.
§. 2. Prudentiam in milite mediocrem desidero, in duce summam. Unius interdum militis consilio
pugna restituitur, vel civitas conservatur. Mali milites Eretrienses, qui ut gladioli cor non habebant, quare faciles vinci Themistocles cognovit. Multa ex tempore militari prudentia facienda occurrunt, quae imperium ducis dum lon gius abest, vel cuncta turbantur, praesens habere non possunt. Deinde nisi prudentia mediocris sit, ad promotiones militates spem non habent.
§. 3. Deliciis sint alieni de cubiculo ad aciem, de umbra egrediens ad solem corpus assuetum tunicae loricae onus non sustinet: caput opertum linteo, galeam recusat, mollem otio manum, durus exasperat capulus, fortior autem miles, ex confragoso venit. ita Hier. ad Theod. monachum. Vegetius iubet durari ad tolerantiam membra, commorati sub papilionibus aut Iove frigido, Ciborum deliciae aberant, laridum, caseus, posca dabatur. Hunc in finem militi acetum distribui solitum fuit, ut eo aquae saporem cruditatemque corrigerent: Solem etiam, et aeris iniurias militem ferre voluerunt. Adrianus tabernacula ex frondibus facta diruit, quod militem vellet esse solis et imbrium tolerantem: Fulg. l. 1. c. 2.
§. 4. Oportet et animosos esse maximeque de victoria confidentes, quod praecipue faciunt, cum duces suos peritos, facilesque arbitrantur. Nihil aeque militem animat, atque bona de duce existimatio, si putent singulati aliquo stratagemate aut prudentia suos servaturum, hostes vero debellaturum. Fabius cum animos suorum contra Tuscos erigeret, multaque adferret argumenta victoriae, unum addebat superesse, quod nondum esset publice proponedum, ne innotesceret: Milites itaque cum alioqui forti sunt animo fiducia ducis omnia pericula liberrime obeunt, nam si galeati sint lepores, frustra ducis oratio trepidos consolabitur: Pavidos enim mentio periculi percellit. Omnes animantes pavidae ad pugnam sunt inuriles: frustra cervum hortabete, ut pugner in canes, pti nec videre canem, nec latratum audire sustines. Sed ad mentionem canis inhorrescit.
§. 5. Audacia vero frequenter felicem exitum dedit: Maurus quidam cornicularius Caesaris ex citavit quosdam vigiles, et per medias Caesaris copias praesidivum Pompei induxit. Audax igitur miles esto, sed ducis prudentia, animositate utatur.
§. 6. Fortes potius quam grandes, oculis vigilacibus erecta cervice: Marius tironem exigit, qui senos pedes, aut quinos decemque uncias habet. Interim statura quoque pensanda est, quia vires addit: Imperatorie plane pyrrus, Tu grandes elige, ego exercitatione fortes reddam. Et Brennus productis contemptissimis Graecorum, et cum fortissimis suorum componebat, atque ita Tantos, contra tantillos, ut pugnarent hortabatur. Fortitudinem arte nonnulli probarunt.
Chabrias cum exercitum Tironum in proelium ducturus esset: edixit: ut qui aegri essent arma deponerent, timidi morbum simulant, eos ille ad praeoccupanda loca quaedam misit, ut multitudine hostem terrerent Polyaenus l. 3.
§. 7. Ipsa quoque duce experientia ignavos a strenuis secrevit Theagenes Atheniensium dux, cum enim multi ordines ab eo peterent, ad Megaram daturum respondit. Clam vero equites praemisit, eosque hostium specie contra agmen suum redire iussit. Tum vero quasi sollicitus ad pugnam hortatur, et quemque quo vellet loco consistere permittit; Tum in primam aciem fortes et alacres prosiliunt, timidi post principia stant Theagenes eo quo quemque invenit loco, promovit: Et Iphicrates cum multos timidos sequi vidisset, edixit, ut si quisqiam aliquid reliquisset, rediret, quo bene instructus in hostem iret, cumque occasione, multi uterentur, ceteros fidentiores reddidit, cum diceret; viros fortes sine mancipiis pugnaturos.
§. 8. Velocitas agilitasque ut fortitudinis est indicium, ira bello necessaria est. Velociorem Hasaele, de quo in quo scriptura est, nullum meminimus: et fortem tamen virum fuisse res ipsa ostendit.
§. 9. Denique multitudo et turba vitetur: vires non habet, sed pondus, magis impedimentum est, quam auxilium, manibus opus est, non nominibus. In maximis enim pugnis pauci sunt qui hostem profligant, si ordines servent, recentesque mittentur, non potest vinci acies, nisi cuncti caedantur. aut nunc fere aliquo casu fit, ut pauculis caesis omnes vertantur in fugam.
§. 10. Multitudo noxia est. Xerxis exercitus flumina sic cavit.
Credimus altos.
Defecisse amnes, epotaque flumina Medo.
Iustin. Trecenta septuaginta milia, alii quingentas Myriadas, id est, quin quaguies centena milia. Ctesias in Nini exercitu pedites decies septies centena milia, equitum ducenta milia, currus paulo minus decem milibus, et sexcentis memorat. Darius octingenta milia contra Scythas duxit. Se ipsa impedit, et hosti obnoxia redditur. Si multitudo habetur, dividatur in plures exercitus.
§. 11. Milites idoneos Romani varia exercitatione pararunt: honores enim capere non licuit, nisi emeritis magna parte stipendiis, nec uxorem ducere ante dena stipendia.
§. 12 [(transcriber); sic: 10] . Caput in milite est oboedientia: quae in re gravissima est exercita, cum iusto in morte sit eundum. Itaque coercendi, qui ducum imperia interpretari, quam exsequi malunt, qui regendo se ingerunt: Talis erat Romanus exercitus in Macedonia. Plutarch. in Galba. Plerique exercitum veluti corpus, nullo proprio impetu, sed ducis tantum motibus cieri debere asserunt. Quapropter ferunt AEmilium Paulum, cum is exercitum in Macedonia accepisset, loquacitatis, et curiositatis plenum, et se curis muneribusque imperatoriis ingerentem, praecepisse ei, ut unusquisque ei manum promptam, et acutum gladium praestaret, sibi reliqua curae fore. Myronides edixit, ut Athenienses exirent, cumque non dum omnes exissent, pugnam incepit, cunctationem interpretatus timorem. Agesilaus Ephesi divitibus equum et virum imperavit, atque ita pro ignavis strenuos accepit.
§. 1. DUx exercitui praecipue necessarius est; est enim exercitus sine duce prudente, sicut vasta bellua sine capite, sicut Poliphemus, monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. Quamobrem et Demades Alexandri exercitum Cyclopem appellavit, quod omnia adessent illi, prudentia deesset, qua moles illa regeretur.
Exercitus sine duce turba est, corpus est sine anima, remigum ordo sine gubernatore. Summa, Tanti est exercitus, quanti gubernator. Exercitus sine duce, Leo est sine oculis, dux sine exercitu
firmo, caput sine corpore. Caesar cum in Hispa niam contra Petreium et Afranium Pompei legatos tenderet: vado, inquit, ad exercitum sine duce, cum in Thessaliam contra Pompeium, vado ad ducem sine exercitu. Nam firmas legiones habebant legati, Pompeius Tirones magnam partem. Duces bonos plus valere mediocri exercitu, quam bonus exercitus sine duce. Scipio, Pompeius, Grachus, Pelopidas, Epaminondas, aliique docuerunt; nam bonus dux celeriter militem format.
§. 2. Duci bellorum magna est in re gerenda libertas permittenda: neque puniendus ob rem male gestam. Cum enim tantae occurrant in bello difficultates, tam subitae mutationes, ut humano consilio provideri nequeant, in novo periculo, novi consilii libertas relinquenda est. Deinde quae in eisdem geruntur castris, saepe utrique parti ignota sunt, tantum abest, ut hostium saepe machinationibus occurri possit. Brutus contra Octavium in suo cornu victor, Cassius est victu, cum exercitum Bruti fugatum putaret, manus sibi attulit, quodnisi fecisset, pari marte res Romanae stare poterant. Idem iam olim inter AEquos et Romanos contigit, Sempronio consule, cum utrique se victos putarent. Cum igitur tantae turbae omnia confundant, non sunt viri magnamini aliis periculis gravandi, sed in adversis potius adiuvandi.
§. 3. Prudens sit in primis, a quo tot viroum forrium, atque adeo regni fortuna pendet. Ratio ducat agentem non fortuna, quae tamen si invitet occasione, eam quoque prudentia moderetur. Pericu lo enim et negotiis compertum est ingenium in bello plurimum posse, eam praesertim virtutem quam Graeci [Gap desc: Greek words] , sagacitatem latini appellant.
Magni duces plura consilio, quam vi perfecerunt. Carthaginenses duces bella praluo consilio rem gerentes, Val. l. 2. 7. etiam siprospera fortuna subsecuta esset, cruci tamen suffigebantur: quod bene gesserant deorum immortalium adiutorio: quod malae commiserant, ipsorum culpae imputantes. Haud magni momenti fortunam esse constat. Vix periit exercitus, nisi ubi in consilio erratum. Melior est dux providus, quam audax. Et vere Caesar. Non est minus imperatoris superare consilio, quam gladio.
§. 4. Vegetus, alacer, non magni nominis umbra. Periculis itaque excitetur, aliosque animet: Talis L. Marcellus cum inopinato se hoste circumdatum videret, in eos invectus, etiam spolia opima tulit. Sempronius Tuditanus et C. Octavius Tribunus cum duodecim commilitonibus per hostium praesidia transierunt. Vigor animi, et confidentia victoriam peperit. Et cum Leonidae diceretur, nubes sagittarum a Persis faciendas, respondit, in umbra se pugnaturum. Aliquando ipse exemplo praeeat quod maximi Im peratores fecere. Posthuinius post exhortationem cum milites quaererent: quid imperaret, ut se imitarentur iussit, et sublatosigno in hostem ivit, et vicit.
§. 5. Innocens, neminem iniuria afficiat, tantarum copiarum dux. omnes honesti et de cori aemulatione excitet. ita Alexander Imperator, de quo historia eius testatur. Cum igitur tantus ac talis Imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem: quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed senatores transire dicerentur. Quacumque iter legiones faciebant, tribuni accincti, centuriones verecundi, milites amabiles erant: ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales, ut Deum suscipiebant. Iam vero ipsi milites iuvenem Imperatorem sic amabant ut fratrem, ut filium, ut parentem: vestiti honeste, calceati etiam ad decorem, armati nobiliter equis etiam instructi, et ephippiis ac frenis decenti bus prorsus, ut Romanam remp. intellegeret quicumque Alexandri vidisset exercitum. Elaborabat denique ut dignus illo nomine videretur. immo ut Macedonem illum vinceret: dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere.
§. 6. Famam undique non ad vanitatem honoris, sed ad salutem aucupentur. Fama in bello validissima est, et pereunt, quos fama perisse retulit. Nusquam res magis eventibus iactatur, ad casum unius castra vincuntur.
§. 7. Pietatem in primis cordi habeat: Impio ne te, et fortunas tuas crede, Postremo enim tandem misere periere, et exempla fuere. Etiam cum miles impius est, ducem pium requirit.
§. 8. Divites ordinare deligendi sunt: nam nec praedae ita inhiant, et opportunos ad sumptus sufficiunt.
§. 9. Res hostium perspectas habeat: Epaminondas optimum dicebat ducem, qui quamvis res hostium certo cognoscere non posset, saltem coniectura cognosceret.
§. 10. Exemplo temperantiae ac laborum sit exexcitui. Imperatoris virtus magno exemplo esse solet. Cato vino quod remiges bibebanr, contentus erat, Hannibal sub crepusculum cibum capiebat, AEmylianus, Scipio, Alexanderin itinere am bulans cibum capiebant. Masinissa nonagenarius stans cibum capiebat.
§. 11. Severus sit, et talis habeatur, vix credatur delictis ignoscere. Talibus enim propere, diligenterque parent, eos mirantur, et quamvis interdum irascuntur, tamen colunt. Milicum enim lasciviae, improbitas, manus sanguine imbutae, animus inhians rapinis, non nisi metu et severitate compescit. Opinio a. severitatis facit ut delicta caveantur, poenae sint rarae, absint animorum exacerbationes.
Interim duo sunt vitandi in hoc mari scopuli: Primus nimia saevities: ne supplicia et contumelias disciplinam vocare videatur. Alter ne miles non sit in arbitrio ducum, sed duces militari violentia trahantur. Quorum primum abruptas seditiones: alrerum interitum accersit. Turcarum lege militari omne delictum morte punitur. Hoc quidem commodi inde habent, ut ceteri militum non facile tumultuentur, Ianizaros tamen ea severitate continere non audent.
§. 12. Severitatem multa comitate reddet tole rabilem, immo amabilem, Si oportune beneficentia utatur, si verborum atrocitatem in decernendis poenis viret. Si saucios visat, curetque. Verum nulla maior vis est, quae arctius eos iungit, quam commune periculum. Quapropter in proelio commilitones, et fratres appellare milites consueverunt. Fidos n. sola benevolentia facit. Ita insignis Imperator ille apud Tacit. l. 1. annal. Utque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere, vulnera intuens, alium spe, alium gloria, cunctos colloquio et cura, sibique et proelio firmabat.
§. 13. Minores duces, Tribunos, centuriones habeat, qui impetu, et celeritate valeant, et si forte prudentia destituantur: Aliquos esse tales non omnes expedit, quaedam enim subito, et periculo aliquorum discutienda sunt, ad quae audaces isti provolant. Eos ipse tamen moderetur, ut non nisi suo tempore vires effundant; quemadmodum enim canes venatici generoso impetu in hostem insurgunt, sed loris tenentur, dum momentum adest, ita hos magni facere, fovere, laudare, praemiis afficere oportet: nam maxima efficere solent, et alios
ad paria decora excitare. Immo se quoque talem existimari non indigne ferat: nam miles laetus est fervo.e [(reading uncertain: print faded)] ducis.
§. 14. Ne duces mutet: Est sane quod in Romana militia reprehendam: Tribuni cum essent in legione qualibet seni, bini per duos menses imperabant, itaque ad eosdem post sex menses redibat imperium. Polybius. Universam lateris probationem duo Tribuni faciunt. Similiter aliam etiam castrensem curam hi sunt qui gerunt. Nam in binos et binos se dividentes, semestris spatii duos menses imperant, et quos ea sors tangit, universa administrationi castrensi tunc praesunt. Idem imperitandi modus Praefectorum in socios. Equites et Centuriones cum prima luce veniunt ad tentoria Tribunorum, Tribuni ad Consulis: atque ille quid quid agendum Tribunisedicit: Tribuni equitibus Centurionibusque: isti vulgo militum, cum tempus cuiquerei venit.
Hoc quoque malum ambitionis Romanae fuit. Hinc enim quaesita occasio nocendi aemulis, placendi militibus, cum duo velsimul, vel alternis diebus, vel mensibus, imperium haberent. Hoc laudabile, quia mane cottidie ad Imperatotem Tribuni, ad Tribunos equites et Centuriones man data accepturi veniebant. Immo milites ad centuriones ut Ioseph. l. 4. de bello. Vix tn [Abbr.: tamen] fieri potuit, ut milites omnes adcenturionem. Sed accipiem dum eos, qui subsignani, velites venisse non puto. Sparsi illi per vallum erant. Imperatos Tribunis tum signum dat, et alia mandata. Cum autem signum petit, imperatori simul numerum militum praesentium recenset. ita Appian. l. 5. Et apud Sen. de animi tranq. c. 8. Numerus ille cottidie servorum, ut imperatori exercitus reserebatur, cui iam divitiae esse debuerant duo vicarii, et cella laxior. Id prudentissime constitutum esse, docent hodiernae fraudes, q [Abbr.: quae] caeca nomina principib. offerunt, quod adeo nunc in consuetudinem abiit, ut pro industria habeatur, illo modo furari.
Summa omnium magistratuum eo tendebat, ut omnes sine errore, et celeriter imperium acciperent Liv. l. 44. Ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine, ad nutum imperiumque ducisfierent, providit. Ubi omnib. simul pronuntiaretur quid fieret, neque omnes exau dirent, incerto imperio accepto, alios ab se adicientes plus eo quod imperatum sit, alios minus facere. clamores deinde dis sonos oriri omnib. locis, et prius hostes quam milites quid paretur scire. Placere igitur Tribunum militum Primipilo legione secretum edere imperium illum et dein singulos proximo cuique inordine Centurioni dicere quid opus facto sit: sivea primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos proferendum est.
§. 15. Hoc quoque cavendum, ne aliqua nota infames praeficiat, quamvis egregii milites esse videantur. Quid mirum periisse Elagabalum, de quo Herodiam. Quippe exercitibus saltatorem quendam praefecit, qui olim iuvenis publice intheatro operas dederat. Alium item e scena iuventuti, alium senatui, alium ent equestri ordini praeposuit. Aurigis item et comoediis mimorumque histrionibus, maxima imperii munia demandabant. Ser visque suis aut libertis (ut quisque turpitudine reliquos anteibat procurationes tradebat provinciarum.
Nero quoque per summam vaecordiam ad exercitum libertum misit. Tac. 14. Sed hostibus irrisui fuit, apud quos flagrante etiam tum liberate, nondum cognita libertorum potentia erat, mirabanturque, quod dux et exercitus tanti belli confector servitiis obedirent.
§. 16. Diligens sit, et occasionem arripiat, quancumque agendi vincendique Occasione egregie usus est Franciscus Carmiola Venetorum Dux: cum enim vicina castra essent, et eques cum quodam hostium equite inimicitias haberet, et duello decernere vellent, constituro inter castra pugnae loco: multis concurrentib. ad spectaculum, Venetus robur suorum militum in castrisinstruxit, et derepente hostes inopinato invadens vicit, fuga vitque. Quantum vero etiam adversus ingenium valeat, id, quod addam, ostendit. Cleomenes et Argivi ca stra finitima habebant, Rex omnia per praeconem edicebat, eum imitabantur Argivi. ita ut cum pranderet, quiesceret, suos educeret, illi quoque eadem quasi communi signo dato factitabant, at quodam die clam suis denuntiavit, cum signum prandii daretur, arma sumerent, quo facto prandem tibus supervenit, et occidit. Tanti erat nosse, quid ferret occasio. Summo in timore erat Iphicrates Atheniensis, sed cum explorasset Thraces, e collib. per quos solos ad castra via erat noctu venturos, exercitum clam ad viae latera disposuit, ignes perpaucos in castris aluit. deinde multitudinem de currentem lateribus aggressus occidit. Quam facile vir ingeniosus periculum summum in hostes convertit. Et ex eorum consilio victoriam quaesivit.
§. 1. QUiregnum unum aliquod quamvis grandegubernant, si bellum oriatur apari, vel potentiore, illi prae esse, atque omnia administrare regem ipsum convenit. Plurimum enim momenti habet boni regis praesentia: meritoque Antigonus gubernatori de hostium multitudine admonenti dixit: [Gap desc: Greek words] Me vero ipsum praesentem, quam multis anteponis. Augustus non modo ducis, sed militis quoque officio fun ctus est, atque in media dimicatione aquilifero suae legionis graviter saucio, aquilam humeris subiit, diuque portavit. Prima utilitas insignis regiae praesentiae est, quod summum ius pugnandi, pro occasione mutandi omnia secum vehit; Ubi enim dux summus est, ibi occasio praesens, ubi ille non est, multa aliunde petenda sunt.
§. 2. Duces suos alioquise porentiores efficiet; cum exercitum in manu habeant, sintque exercitati, facile in ordinem redigere principem imbellem queunt. Ostem dunt hoc multorum ducum, qui reges solio deiecerunt, exempla. Cum victoria enim non regibus, sed administris attribui tur, periculosum est regibus porentes, acres, et gratiosos habere duces belli.
§. 3. Intersit proelio, ubi de tota summa decernitur, in minoribus per duces suos belligeretur. Haera lium admirabatur Sarbaras: quam audax, inquit, ad pugnam stat, et contra multitudinem solus decertat, et velut incus iacula renuit. Quod in necessitate fieri potest, alias nun quam committen dum, ut in unius capite exercitus periclitetur. Augustus, prout visum, bellis interfuit, aut per duces gessit. Suet. tranq. Oct. Aug. Externa bella duo omnino per segessit: Dalmaticum adolescens adhuc: et Antonio devicto, Cantabricum. Dalmatico etiam vulnera excepit, una acie dextrum genu lapide ictus alter a autem et crus et utrumque brachtum ruina pontis consauciatus. Reliquaper legatos administravit: ut tamen quibusdam Pannonicis atque, Germanicis, aut interveniret, aut non longe abesset, Ravennam, vel Mediolanum, ut Aquileiam usque ab urbe progrediens. Cum igitur raro proeliis, et sine periculo interesse debeat, multo minus cum paucis se in viam date, et explorare hostes convenit, id
quod fecit Theodosius, cum equitibus comitatus hostes, sed ut summa audacia ita summo periculo invenit.
§. 4. Regem dubiis proeliorum casibus, si quando in aciem descendat, esse necesse est: vel igitur sit aliquo in loco praesidio vallatus, vel urbe vicina [Orig: vicinâ] , ita factum est 2. Reg. 18. 2. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum. Et respondit populus: non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: suie media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem milibus computaris: melius est igitur, ut sis nobis in urbe praesidio.
Temeritatem quoque Alexandri non immerito culpant scriptores, quod omnibus proeliis interesse, sua manu in prima acie pugnare consueverat. Nunc propter incerta tormentorum iacula, multo magis videndum est, ne ille saucietur, in quo est universorum periculum. Gloriose magis quam prudenter dictum est.
Primus inire manu, postremus ponere pugnam.
Et [Gap desc: Greek words] Rex bonus et fortis bellator. Optandum id est, cum necessitas requirit, alioqui dtscrimina ut in cor ipsum, ita in regem, qui est cor proelii, provocanda non sunt. Aliis in rebus aequalitatem teneat. Nesciatur dux an miles eat, monstret tolerare labores, non iubeat: hac in re cautus esto. Specimen boni principis dedir Antonius Caracalla, sed constantia eidem defuit: Ea tamen quae de eo scribit Herodianus bono duci usurpanda censeo: Ipse, inquit, utique nullum non militiae munus prompte obire: et sive quid fodiendum foret, primus fodere: sive pons flumini imponendus, aut exstruendus agger, sive quod opus manuum faciendum, aut labor subeundus, primus omnia occupare tenuique mensa, ac ligneolis poculis, vasisque esculentorum contentus esse, panemque etiam temere factum comesse: quippe tritico quantum satis uni foret, sua manu molito, massaque inde facta atque in carbonibus, decocta, vesci solitus, omnia denique elegantiora aspernari, et vilissimis quibusque ac vel pauperrimo gregarioque militi facillimis uti. Tum commilitonem quam principem vocari se malle, acplerumque iter facere, perinde atque ipse pedibus ambulans, rarique vehiculum conscendere aut equum: sibi ipse portare arma: nonnumquam etiam signa militaria longissima, et multis aureis ornamentis praegravia, ac ne robustissimis quidem militibus facilia, ipse humeris subire.
Traianus etiam pedibus semper cum militibus iter fecit, eaque comitate consecutus est, ut contra eum miles numquam tumultuatus sit, ut auctor est Dio. Mirifice enim miles ad opus accenditur, cum Imperatoris consortio labores suos honorari cernit.
§. 5. Denique evitat incommoda quae ex aliorum in bellis ducatu eveniunt. Quae recte recenset Machiavellus, sed pessime ac impie omnino definivit. Verba illius describam. lib. 1. cap. 30. Si quis princeps huiusmodi suspicionum occasiones evitare velit, nepro beneficiis erga suos ingratus esse cogatur: eum oportet ipsummet rebus gerendis interesse: quemadmodum primi Romanorum Imper atores olim et nostra aetate Turca, ceterique insigni virtute principes facere solent. Nam si praesentes sint, et rem praeclare feliciterque gerant: ad eos emnis laus atque gloria pertinet: Si ipsi absentes, per alios rem bene gerant: tunc quia videtur summa laudis penes eum esse, qui negotio interfuit, non putant separta victoria ex animi arbitrio frui posse, nisi exstinguant laudem illius, per quem res tam bene gesta est: atque ea ratione iniusti ingratique evadunt. Et quamvis ipsi sibi videantur laudem lucrari eorum, quos hoc modo offendunt: tamen si quis rem diligenter expendat: comperiet illosplus amittere, quam lucrari. Quod etsi ita sit tamen fieri non potest, quin in huiusmodi errores incidant, quicumque aut per imprudentiam, aut neglegentiam domi otiosi manent, rerum administratione autem aliis ducibus suis demandant: nec ulla ratio est, eos iuvandi, quo minus eo, quo natura ipsos ducit ferantur. Qui vero dux militaris, repraeclare gesta, evitare vult suiprincipis ingratitudinem, duorum alterum faciat oportet. Nam postquam victoriam obtinuit, aut statim exercitui tradito alteri, ipse in sui principis chentelam supplex committat oportet, sibique in omni superbia, atque ambitione temperet: qua sola ratione principis animum demulcere poterit, ne de illo quicquam suspicari queat, sed causam manifestam habeat illum praemio afficiendi non autem laedendi. Aut si facere non velit, sciat tamen ingratum principem se habiturum: unicum habet praesidium se adversus ingratitudinem tuendi, si victoriam partam sibi reservet forti animo, nec eam ad principem pertinere ostendat, militum et praecipuorum exercitus ducum animos vel sibi conciliet, vel si quos nequit benigne conciliare, eos muniendi sui causa e medio tollat cum vicinis populis amicitiam contrahat, loca munitiora subinde occupet, praesidiisque confirmet. Hac enim ratione ingrato animo vicem rependere poterit. Hae solae sunt rationes quibus bene meritus civis cavere potest neab ingrato domino opprimatur, sed quia ita comparatum est, ut homines nesciant esse vel plane boni, vel excellenter mali: itaque necpost victoriam partam exercitum statim reddere noverunt, nec modeste atque humiliter se gerere: nec excellenti ac magnifica quadam malitia uti sciunt: itaque dubii inter duo extrema haerentes opprimuntur.
Primum Consilium videtur quidem tutum, et est revera iustum, ut qui victoria potitus est, illi exercitum reddat, cuis auspiciis militavit. Quod hodie tot ducum centuriae faciunt, et fecerunt: sed ut se se abiciant, et ne invidiosi sint, fiant miseri non suadeo. Nam principi pusillanimitatem, invidentiamque sua [Orig: suâ] illa [Orig: illâ] modestia [Orig: modestiâ] ementita [Orig: ementitâ] exprobrant, graviusque offendunt. Alterum Consilium non est modo improbum, et seditiosum, sed etiam temerarium: Illa enim excellens et magnifica malitia, vix umquam finem bonum sortitur, cum enim exercitus bene erga principem affectus sit, cum viri nobiles, et militares sacramenti religionem non continuo mutent, non poterit omnes transfugas uno momento efficere. Commeatus vero, et pecuniae unde suppetent? Itaque hodie rarae sunt illae ducum defectiones, vix enim in Re publica bene constituta esse possunt, si ea, quae supra rnonui, serventur.
§. 6. Nemo facile credat, quam conciliet animos praesentia imperatoris. Tacit. in Galba. Ire in castra placuit, honorisicum id militibus fore, quorm favorem, ut largitione, et ambitu male acquiri, ita per bonas artes haud spernendum. Hoc modo maxime unus est Imperator, nam ceteriab summo Rege, et aliis dependent: consiliaque aliis probare coguntur.
Unus autem imperaror est. Tres tribuni consulari potestate, cum olim ad sua quisque Consilia tenderet, occasionem aperuerunt hosti.
Cum paucis vero unus Imperator tractat, ideoque res secretiores tenentur, servaturque omnium bonorum Consiliorum fundamnntum, silentium.
Quid fieri debeat, tractato cum multis, quid facturus sis, cum paucissimis, vel potius ipse tecum. Cum ex Metello quaereretur, quid altera die facturus esset? Respondit: Tunicam se suam, si ideloqui posset, combusturum,
§. 7. Tanti vero existimarunt praesentiam ducis, ut interdum non modo imbelles, sed etiam infantes in proelia ad duxerint.
Macedones infantem Regem in cunis in prima acie posuerunt, et vicerunt Illyricos. Francos e
iam miseratio Clotharii regis fortes effecit, cum infantem ex uberibus matris pendentem viderunt praeeuntem.
Persarum Reges pugnae interesse non solebant, quamvis Darius contra Alexandrum steterit. Nimium est, si nunc Dux ad ictus exponatur, cum in eo salus exercitus periclitetur, aut si capiatur expensis regnum gravetur. Franciae hoc sub Francisco contigit.
Anno 1381. Moscus arcem Livoniae Neuhusium trecentis milibus obsedit, praefectus arcis sagitta cor Ducis traiecit, et totus exercitus fugatus est. Per Ducem Iustinianus, Carolus VI. Galliae Rex, Hispaniarum Reges, et olim Augustus plurima bella confecerunt. Regis plura sunt munia, quam ut circa Ducis labores debeat occupari, nisi cum magnum est periculum.
§. 1. EA est morum; et exercitationis, laborisque. Morum summa cura maioribus fuit; et signanter de bello dictum est, Deuteronomii 23. 9. Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omnire mala [Orig: malâ] . Id quidem etiam in pace faciendum esse nemo dubitat, sed in bello praecipue; quod in eo sit multiplex causa peccandi, et in extremo vitae discrimine animus Deo parari debeat: ne si ceciderit corpus secunda etiam morte impius miles damnetur. Militem itaque lectum bonus imperator severe, et constanter conformabit ad virtutem, ad scientiam, fortitudinem militarem. Tenacissimum enim vinculum est disciplina, ex ea omnes triumphi. Haec adeo Romanis culta fuit, ut liberorum caritatem vicerint. Disciplina maiorum (inquit Alexander apud Lampridium) Rem publicam tenet, quae si dilabitur, et nomen Romanorum, et Imperium amittemus. Quidquid enim sine ordine, et arte agitur debile est, perinde si arietis latere murum laedas, non capite.
§. 2. Antiquitus morum disciplina fere in cibo, potu, aliis voluptatibus moderandis, furtisque cavendis erat constituta. Cibum parabilem habebant, laridum, panem. Interdum dimidiati, interdum totius mensis cibaria ferre cogebantur. Turcae hac in re adeo praestant, ut si cetera adiungerent, efficerentur invicti. Vino abstinent; cum oriza est copia, pane facile carent. Quod si oriza desit pulvere quem ex salita carne commolita secum ferunt, sese sustentant; in aquam enim calidam immittunt, pultemque inde corporibus roborandis efficacem conficiunt. Qui magis barbari sunt, equorum sanguine, et carne pascuntur.
§. 3. Potus erat Posca, aqua aceto mixta. Vinum cum milites peterent, fortis imperator Nilum ostendebat.
§. 4. Ordinariis signis moventur, non aliis nisi ad stratagema necessarium. Signa alia sunt vocalia, alia semivocalia, alia muta. Vocalis est tessera, quam voce vulgant: semivocalia sunt tubae, tympana, fistulae: muta vexilla, dracones, labarum, aquilae. Tubicines ad opera, vel ad solos milites, Cornicines cum signa moventur.
§. 5. Iurabant pariter liberi, et servi, se nihil furto ablaturos e castris, si quid invenirent, adTribunum allaturos. Lex severa; nemo pullum rapiat, ne sit vestigium, ut pacato nocuisse putetur. Frontinus 4. Strat. cap. 3. Pomiferam arborem, quam metatio castrorum coplexa erat, postera die intactis fructibus mansisse narrat. Formam iuramenti Agell. lib. 16. c. 4. habet. Cum delectus, inquit, antiquitus fieret, et milites scriberentur, iureiurando eos Tribunusmilitaris adigebat in verba haec: IN MAGISTRATU C. Laelii, C. F. Consulis, L. Cornelii P. F. Consulis in exercitu, decemque milia passuum prope, furtum non facies dolo malo, solus, neque cum pluribus, pluris nummi argentei in dies singulos, extraque hastam, hastile, ligna, pomum, pabulum, utrem, follem, faculam, si quid ibi inveneris, sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argenteierit, ubitu ad C. Laelium C. F. Consulem, L. ve Cornelium P. F. Consulem, sive quem ad utrum eorum vis, erit, proferes aut profitebare in triduo proximo, quidquid inveneris, sustulerisve, sine dolo malo: aut domino suo, cuium id esse censebis, reddes, uti quoad rectum factum esse voles.
Poena furti erat fuste percuti Polyb. Tiberius militem, qui Pavonem sustulit, capite punivit. Suet. c. 60. Pescennius ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones qui raptum ab uno comcderant, securi percuti iussit. Spartian. in Pescennio.
Verum multum est crebro indultum militi. Aureliani Epistolalaudata est potius, quam servata. Si vis, inquit, tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine: nemo pullum rapiat alienum, avem nemo contingat, vuam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, sal, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. Depraeda hostis, non de lacrimis provincialium habeat: arma tersasint, ferramenta samiata, calceamenta fortia: vestis nova vestem veterem excludat, stipendium in baltheo, non in pompa habeat, tor quem brachialem, et annulum apponat, equum saginarium suum desricet, captum animal ne vendat, mulum centuriatum comiter curet, alter alteri quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, aruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se gerant: qui litem fecerit, vapulet.
§. 6. Modestia in cultu ut horridi potius, quam ornati videantur, Nam
-----Horridu miles armatur.
Qui nimis spectate vestiuntur, ad opera militiae segnes sunt, pluviam timent, cavent et vestibus, et corpori. Veterem imperatorem hic imitabitur dux prudens. Chares cum sordida tempestate videret milites segniter opus facere, quod vestibus parcerent, iussit eas commutare inter se, et cum nemo alienorum vestimentorum rationem duceret, celeriter opus absolutum est.
§. 7. Arma tamen culta et fortia. Ita Argyraspides, et praecipue hac in re luxus militaris, et non inutilis, sic enim minus facile ea abiciebant.
§. 8. Ipsa castra munda quoque erant, aspergi plateae, et verri solebant.
Contra luem et contagionem erat illa mundities, quam iam vix umquam observant. Ideoque non diu castra sine contagione sunt.
§. 9. Libidinibus abstineant, cum enim parvi iudicii sint, plerique voluptatibus franguntur. Castitati civium consuluit Antigonus. Nam cum filium suum, Front. libr. 4. cap. 1. divertisse audisset in eius domum, cui tres filiae insignes specie essent, audio, inquit, fili, anguste habitare te, pluribus dominis domum posidentibus, hospitium laxius accipe: iussoque commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus, hospitio matrisfamilias uteretur.
Qu. Metellus contubernalem filium habere noluit, sed in ordine eum mereri. Idem quoque Rutilius fecit.
§. 10. Romanae virtutis propria est exercitatio, quia illa nulla in gente maior. Ioseph. libro 3. belli. Quod si quis alium Romanorum ordinem in militia [Orig: militiâ] inspexerit videbit hoc grande imperium eos hab - re virtutis meritum, non fortunae beneficium. Non enim initium illis armorum ipsum bellum est, nec solum cum usus aut necessitas est, manus movent, in pace feriati: sed tamquam congeniti armis, numquam pausam Exercitii faciunt, nec exspectant occasiones. Meditationes autem illis sive exercitia nihil a vero usu fortitudinis et audaciae abeunt, sed quisque cottidie miles omni alacritate tamquam a bello exercetur. Quo fit ut facillime et paene sine laboris sensu pugnas tolerent. Neque enim vel confusio eos consueto ordine amovet, et dissipat, vel metus reddit attonitos, vel labor fatigatos. Sequitur vero victoria eos, cum in hos pugnent, qui non pariter confirmati. Nec sane erraverit qui dixerit, Exercitia eorum pugnas sine sanguine, Pugnas exercitia cum sanguine esse.
Hinc minimo exercitu maximas victorias obtinuerunt, quod etiam illi fecerunt, qui suos exercuerunt. Non itaque multitudinis, sed ordinis et disciplinae est bellum. Xerxes multos se homines habere questus est, viros paucos, quod Thermopylae ostenderunt. Quis vero non miratur Cyrum primo quatuordecim: Alexandrum quadraginta milibus tantas res incepisse? Epaminondas quatuor milibus ex quibus equites erant quadringenti, Lacedaemoniorum peditum viginti quatuor milia, equitum mille sexcentos vicit. Graecorum quatuordecim milia cum Gyro minore profecti, centum milia barbarorum vicerunt, et per viam inviam invitis barbaris redierunt.
Toto die exercentur, omnia militum genera exercentur, etiamVeterani, Iuniores bis in die, Veterani semel. Ipsi Duces exercebantur. Silius libro. 8.
Ipse inter medios venturae ingentia laudis
Signa dabat, vibrare sudem, transmittere saltu
Mur ales fossas, undosum frangere nando
Indutus thoraca vadum, spectacula tantae
Ante acies virtutis erant. saepe alite planta [Orig: plantâ]
Ilia perfossum et campiper aperta volantem
Ipse pedes praevertit equum. saepe arduus idem
Castrorum spatium et saxo transmisit et hasta [Orig: hastâ] .
Agesilaus castra cottidie, ter quaterque circumduxit, ut scindendis lignis hosti noceretur, militemque exerceret. Hoc de omni exercitiorum genere censendum, ut supra quoque monui.
Alexander ad Tyrum, cum implere fossam, et vallum aequare vellet, primus ipse corbem arenae attulit. Immo sic commilitones conciliabant, Livius lib. 7. de Valerio. non alius militi familiarior fuit, omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo in ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis vincere ac vinci vulut eodem: nec quemquam aspernari parem, qui se offerret. factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor: et quo nihilpopularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.
Huc pertinet, quod Plutarchus ait pompeium in bello civili iam senem, et duodesexaginta annos natum, peditem atque equitem, se inter suos assidue exercuisse, Quod quidem nunc usitatum non est, raro se ipsi milites exercenr.
Pluvia [Orig: Pluviâ] sub porticibus canna aur stramine tectis exercebantur, campidoctores [Gap desc: Greek words] postea orti sunt.
§. 11. Exercitia ad modum varia fuere [Orig: fuêre] , et semper exigi solita. ut servare ordines. Veget. libro 1. capit. 11. Nihil magis in itinere, velin acie custodiendum est, quam ut omnes milites incedendi ordinem servent.
Multum ab exercendi diligentia recessum, nam Augusti et Adriani praeceptum fuit, ut ter in mense ambulatum pedites et equites irent. Quamvis unicum hoc genus erat exercitationis, constat tamen alias quoque rationes fuisse.
§. 12. Decurrere. Veget. lib. 1. cap. 9. Ad cursum praecipue assuefaciendi sunt iuniores, ut maiore impetu in hostem procurrant: ut loca opportuna celeriter, cum usus advenerit, occupent: vel adversariis idem facere volentibus, praeoccupent: ut ad explorandum alacriter pergant, alacrius redeant: ut fugientium terga facilius comprehendant.
Livius lib. 27. Legiones in armis ait quatuor millium spatio decurrisse. Quinta quaque die decurrebant. Nero indicta decursione praetorianis scutum ipse praetulit.
§. 13. Decurrebant itaque armati et cum sarcinis. Exercitium onerum ferendorum grave, et quod fortes redderet Tullius agnoscit in 2. Tusculanarum.
Nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides: deinde qui labor, quantus agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria: ferre si quid ad usum velit: ferre vallum. nam scutum, gladium, galeam in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. arma enim, membra militis esse dicunt, quae quidem ita geruntur apte, ut si usus foret, abiectis oneribus, expeditis armis ut membris pugnare possint. Virgilius quoque laborem itineris describit.
Non secus ac patriis acer Romanus in armis
Iniusto sub fasce viam dum carpit, et ante
Hosti exspectatum positis stat in ordine castris.
Inter onera erant ferre dimidiati mensis cibaria. Interdum integri mensis ferebant: Scipio Numantinus triginta dierum frumentum ferre coegit, Livius Epitom. 57. Aliquando dierum 22. ita Caesar. l. 2. belli Civil. Frumenti copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum viginti duorum ab Ilerda frumentum iussi erant efferre, cetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad parandum exiguae, et corpora insueta adonera portanda.
Alexander apud Lampridium mutavit, nam in mansionibus iussit accipere, in hostico more veteri dierum septendecim ferre cogebantur. Interdum frumentum tulerunt, interdum farinam, aliquando panem bucellatum. De frumento constat: nam idcirco molas quoque ferebant, ut frangerent. Livius lib. 24. Scipioni ait data scuta; galeas, hastas, secures, rutra, falces, alveolos, molas: Farinam quoque absque dubio dum in castris haererent, vel dum ad iter pararentur, parabant, neque enim in diem vivebant. Immo crediderim panes ordinarie, nisi festinato ad iter vocarentur, coxisse. Biscoctum enim, quem buccellatum vocant, secum ferre solebant Spart. in Pescennio. Ammian. in Iuliano. Paxamatia Graeci vocabant: saccis pelliceis, vel ferculis ferebant, quas Mulos Marianos vocitabant, cum vallis illigassent.
§. 14. Equitare in longum tempus, conscendere, descendere. Nam quotiescumque id iussit Imperator, faciendum erat.
§. 15. Pugnae instar concurrere, maxime ut ordines servare discerent. Ordinum servandorum cura prima Romanis fuit: nam illis turbatis spes quoque victoriae cedit. Nec densari ita debent, ut locus pugnandi desit, nec laxari ut perrumpi possint,
ad hoc quoque assuefaciendi sunt, ut aciei formam ex tempore mutare possint.
§. 16. Opera facere. Corbulonis insigne dictum, dolabre hostem vincendum. Galba inquit Suat. Veteranum ac Tironem militem opere assiduo corroboravit.
§. 17. Munire castra: quod non per servos aut lixas faciebant, sed suis manibus laborem perficiebant.
§. 18. Nando sese etiam exercebant. Vegetins lib. 3. capit. 4. AEstiluo tempore ad natandum cogendos omnes olim in Tiberi natare discebant, piscinae etiam publice hunc in usum constitutae erant, Cato filium, Augustus nepotes ista docuit. De Catone Plutarchus. Filium suum praeivit et docuit ipse, nonsolum iaculari, aut armis depugnare, et equitare, sed et pugillatum exercere, et aestum ac frigus ferre, ac fluminum vorticosa ac rapida natando superare ac transmittere.
De Augusto Suetonius cap. 64. Nepotes et litteras, et natare, et alia rudimenta per sepleraque docuit.
Natando usum aestivis mensibus omnis aequaliter debet Tire condiscere, non enim pontibus semper flumina transeuntur. Campi aliquando inundant, ut opus sit natatu, sievadere velint. Front.
§. 19. Ad palum sese exercebant. Palaria Vegetius exhibet lib. 1. cap. 11. Antiqui (sicut invenitur in libris) hoc genere exercuere tirones, Scuta de vimine in modum cratium corrotundata texebant: ita ut duplum pondus cratis haberet, quam scutum publicum habere consuevi. Iidemque clavas igneas, duplicis aeque ponderis, pro gladiis tyronibus dabant. Eoque modo non tantum mane, sed etiam post meridiem exercebantur ad palos. Palorum enim usus non solum militibus, sed etiam gladiatoribus plurimum prodest. Nec umquam aut arena, aut campus invictum armis virum probavit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. A singulis tyronibus singuli pali defigebantur in terram, ita ut nutare non possent, et sex pedibus eminerent. Contra illum palum tamquam contra adversarium, tyro cum crate illa, et clava, velut cum gladio se exercebat et scuto: ut nunc quasi caput aut faciem peteret: nunc a lateribus minaretur, interdum contenderet poplites et crura succidere, accederet, recederet, assultaret, insiliret, et quasi praesentem adversarium, sic palum omni impetu, omni bellandi arte tentaret. Inqua meditatione servabatur illa cautela, ut ita tyro ad inferendum vulnus insurgeret, ne qua ex parte ipse pataret ad plagam.
Nec clava modo palum petebant, sed pilo quo que gravi, Vegetius lib. 1. cap. 14. Sed ad inceptum revertor, Tiro, qui cum clava exceretur ad palum, hastilia quoque ponderis gravioris, quam vera futura sunt iacula, adversum illum palum, tamquam adversus hominem iactare conpellitur. In qua re armorum doctor attendit, ut magnis viribus hastile contorqueat, ut destinato ictu in palum vel iuxta dirigat missile. Eo enim exercitio et lacertis robur accressit, et iaculandi peritia atque usus acquiritur.
Non caesim sed punctim ferire dicebant, plaga enim illa vitalia aperit, et duas uncias adacta mortalis est. Veget. l. 1. c. 12.
§. 20. Armaturam docendam serio statuit Vegetius lib. 2. cap. 13. Itaque habendos doctores armorum, qui nunc sere desunt. Anno ab urbe condita 648. Rutilius Consul bello Cimbrico e ludo Aurelii Scauri doctores gladiatorum ad tirones instruendos vocavit. At C. Caesar Tirones neque in ludos neque in ludo, neque per lanistas, sed in domib. per equites Romanos, ac etiam per Senatores armorum perituros erudiebat.
Quod punctim ferire docebantur. Res illa maxime formidabilem Romanum faciebat, cum scirent eum certo, et destinato ictu [Gap desc: Greek words] , hoc est, vitalia posse tangere.
Equos vero non in planis modo, sed etiam abruptis, et fossis exercere iubebantur, Veget. lib. 3. cap. 2. Plurimumvalet sic exercitatio a puero. Persae venatu se equitatuque a iuventute exercebant, Herod. libro 1. Strab. libro 5. gladio semper accincti, pharetraque onerati, et equis haerentes in summa pace bellum meditabantur. Galli olim bel lo exerciti, ut sine eis vix bellum gestum. Iustin. lib. 25. Nunc cum primum in Gallia belli mentio est, in Germania habetur pro illis delectus, et petitur equitatus.
§. 21. Ire militari modo. Tertullian. ad martyr. Etiam in pace, labore, et incommodis bellum pati iam ediscunt: in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem desiccando.
Vegitius lib. 1. Praeterea et vetus consuetudo permansit, et Divi Augusti atque Hadriani constitutionibus praecavetur, ut ter in mense tam equites quam pedites, educantur ambulatum: hoc enim verbo hoc exercitii genus nominant. Decem milia passuum armati instructique omnibus telis pedites, militari gradu ire, ac redire iubebantur in castra, ita ut aliquam itineris partem cursu alacriore conficerent. Equites quoque divisi per turmas, armatique, similiter tantum itineris peragebant, ita ut ad equestrem meditationem interdum sequerentur, interdum cederent, et recursu quodam impetus reparent. Non solum autem in campis, sed etiam inclivosis et arduis locis, et ascendere et descendere utraque acies cogebatur, ut nulla res vel casus prorsus pugnantibus posset accidere: quam non ante boni milites assidua [Orig: assiduâ] exercitatione didicissent.
Veget l. 1. c. 11. Ordinem aliter servari non posse, quam ut assiduo exercitari ambulare celetiter et aequaliter discant.
Eundo et redeundo faciebant 20. milliaria, id quinque aestivis horis, citariore gradu 20 quatuor.
§. 22. Silvam caedere. Id enim non modo ad machinas, focum, vias faciendas, sed ad robur et exercitationem necessarium.
§. 23. Fossas transilire. Pompeium cum alacribus saltu certasse auctor est Plutarchus. Vegetius hanc quoque exercitationem habet l. 1. c. 9. Ad saltum etiam quo vel fossae transiliuntur, vel impediens aliqua altitudo superatur, exercendus est miles: ut cum eiusmodi difficultates evenerint, possit sine labore transire. Praeterea in ipso conflictu ac dimicatione telorum bellator cum cursu saltuque veniens, adver sarii prestringit oculos, mentemque deterret, priusquam plagam infligit, quam ille ad cavendum vel ad resistendum certe se praeparet. De exercitio Gn. Pompe. Magni Salustius hoc memorat: cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte certabat: Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio, nisi sese et suos milites frequentibus exercitiis praeparasset ad proelia.
§. 24. Destinata tangere. Qui levis armaturae erant, hastilibus, iaculis, pilis, sagittis, fundis exercebantur, quod uno nomine armaturam vocabant.
Vegetius l. 2. c. 15. ait eos armaturas dictos, et exculcatores: primum erat hastilia iacere, sude torquere faciebant id arbitris centurionibus, dicebanturque sub vineam iacere.
Sagittariorum erat olim maximus usus. Tertia vel quarta pars iuniorum his exercebatur, Claudius, et Scipio institutis sagittariis vicerunt. Sed iam parum utiles, ut et fundae, qua Vegetius,
satis indicat ad barbaros pellendos esse. In his semper exercebantur, ne consuetudo deficeret. Claudian. de Honorii Consul. lib. 4.
Prius agmina duris
Exercestudiis, et saevoprastrue Marti,
Non brumae requies, non hibernacula segnes
Eneruent corpore manus.
Vide leges Theodos. Valentinian. l. duces. cap. de offic. milit. iud. Omnia autem exsuperat exercitatio.
Testudinam desiccare, robustiora sic ligna reddebantur. De testudine suo loco dictum est.
§. 25. Exercitatio maxime convenit ei, qui pro patria pugnat, et cui bis errare non licet. Athleta, inquit Vegetius libr. 2. capit. 24. venator, auriga, propter exiguam mercedem, velcerteplebisfavorum, cottidiana meditatione artes suas aut servare, aut augere consuescunt, Militem (cuius est manibus servanda Res publica) studiosius oportet scientiam dimicandi, usumque rei bellicae iugibus exercitiis custodire: cui contingit non tantum gloriosa victoria, sed etiam amplior praeda: quemque ad opes, ac dignitates ordo militiae, et Imperatoris iudicium consuevit evehere. Artifices scaenici ab exercitiiis non recedunt pro laude vulgi. Miles sacramento lectus, ab exercitiis armorum, vel novellus, vel iam vetustus cessare non debet, cuipugnandum est pro salute propria, et libertate communi: praesertim cum antiqua sit prudensque sententia, Omnia in meditatione consistere.
Hinc factum utexercitatio castrorum antiquior Romanis fuerit, quam charitas liberorum. l. Post liminium, §. filius [Gap desc: Greek words] . de captivis.
Non aliunde robustius, quam disciplina armatur exercitus. Pompeius, Traianus ea remaxime valverunt. salutaris tigorvincit inanem speciem clementiae.
Hinc magni Imperatores praeiverunt. Marius in fodiendo laborandoque ipse alacer communem operam praestabat. Antonius in fodiendo, aggeribus, portubusque construendis primum se semper praebuit, Herod. l. 4.
Hinc etiam qui umbtaticis hisce neglegentes erant, puniebantur.
Qui in exercitatione neglegentiores, pro frumento hordeum cogunturaccipere. Vegetius libr. 1. capit. 13. Ita autem fuere apud maiores exercitii disciplina servata est, ut et doctores armorum duplicibus remunerarentur annonis: et milites qui parum in illa prolusione profecerant, pro frumento hordeum cogerentur accipere: nec ante eis in tritico redderetur annona, quam sub praesentia praesecti legionis, tribunorum vel principum, experimentis datis, ostendissent se omnia, quae erant in militari arte, complesse. Plutarchus in Ma rio, sic laboribus duratos Romanosait, ut nec sudantem, nec suspirantem quemquam cerneres: Idque in longa, et laboriosa pugna cum Cimbris. Hinc nomen habet, ut exercitusdicatur. Hippocrates vere. [Gap desc: Greek words] . Desidia humectat, et imbecillum facit corpus, labor siccat, et forte reddit. Magnus in castris et in itinere labor.
Iosephus, ferunthastam et scutum: praeter ista serram et corbem, rutrum et securim, amplius lorum, falcem et catenam. Denique septenos, aut duodenos vallos: Et valli quidem ob tormenta nostratia inutiles sunt, nisi quod equitem morari possunt. Cetera si quis reducere posset, nae ille facile orbis imperium occuparet. Quantum enim praesidium in eo est, ut unius mensis cibaria miles humeris vehat? Quo non penetraretille exercitus, cuiannona do mi est.
Serui gregario militi vixulli, unum communem deni habebant, qui molam, qui alia ferret: nam cortinae et pelles tabernaculorum, alia neces saria erant. Habebant et iumenta nonnulla, multa enim instrumenta bellorum convehendasunt.
§. 26. Admirari libetveterem in hacrediligen tiam, cum nostra neglegentia comparatam. Octavius Augustus, ur Sext. Pompeium superaret, tota hieme copias exercuit. Suet. tranq. Oct. August. Donec navibus ex integro fabricatis, ac XX. servorum milibus manu missis et adremum datis, portum Iulium apud Baias, immisso in Lucrinum et Auernum lacum mari, effecit. In quo cum hieme tota copias exercuisset, Pompeium inter Mylas et Naulocum superavit.
§. 27. Priscus igitur exercitus, et quicumque est recte constitutus, non mera multitudo est. Haec saepius noxia est, pluribus casibus subiacet amplior multitudo. Vegetius lib. 3. cap. 1. Itaque in levioribus bellis unam legionem, mixtis auxiliis, hoc est, decem milia peditum et duo milia equitum crediderunt posse susficere, quam manum praetoresvelut minores duces, ad expeditionem saepeducebant. Quod si magnae hostium copiae dicerentur, consularis potestas cum viginti millibuspeditum, et quatuor equitum, tamquam comes maior mittebatur, Quod infinita multitudo ex gentibus serocissimis rebellasset, tunc nimia necessitatecogente: duo Duces, et duos mittibantur exercitus cum eiusmodi praecepto: provideant, ne quid Res publica detrimenti capiat, Coss. alter, velalter, ambove.
Denique cum in diversis regionibus, contra diversos hostes, apopulo Romano annis propeomnibus pugnaretur, id eo fufficiebant militum copiae, quodutilius iudicabant non tam grandes exercitus habere, quam armis instructos, illatamenratio est servata, ne umquam amplior multitudo sociorum auxiliorumve esset in castris, quam civium Romanorum.
Legionum alia praesidia admiranda sunt, ut merito Vegetius iudicet esse civitatem sibi sufficientem. Legio non tantum, inquit libr. 2. capit. 25. militum numero, sed etiam ferramentorum vincereconsuevit. Primum omnium instruitur iaculis, quae nullae loricae, nullapossunt scutasufferre. Namper singulas conturias, singulas carrobalistas habere consuevit, quibus muli ad trabendum, singula contubernia ad armandum vel dirigendum, hoc est, undecim homines deputantur. Nam haequanto maioris fuerint, taniolongius (ac fortius) tela iaculantur. Non solum autem castra defendunt, verum etiam in campo post aciem gravis armaturae ponuntur. Ad quarum impetum, necequites loricati, necpedites scutati possunt obstare. Inuna autem legione quinquaginta quinque carrobalistae esse solent. Item decem onagri, hoc est, singuli per singulas cohortes in carpentis bobus (duobus) portantur arinatis: ut si forte hostes ad oppugnandum venerint vallum, sagittis et saxis possint castra defendi. Scaphas quoque de singulis trabibus excavatas, cum longissimis funibus, et interdum etiam ferreis catenis secum begio portat: quatenus contextis eisdem (sicut dicunt) monoxylis, super tectis etiam tabulatis, flumina, quaesi ne pontibus vadari nequeunt, tam a peditibus, quam abequitatu sinepericulo transeantur. Habet ferreos harpago nes, quos lupos vocant, et falces ferreas confixas longissimis contis. Item ad fossarum opera cienda bidentes, ligones, palos, rastra, alveos, cophinos, quibusportetur terra. Habet quoque dolabras, secures, ascias, serras, quibus materia acpali dedolantur atqueserrantur. Habet praeterea artifices cum omnibus ferramentis, qui ad oppugnandas hostium civitates testudines masculos, arietes, vineas (ut appellant) turres etiam ambulatorias faciant. Verum nesingula enumerando pluradicantur, universa quaein b id="s880" n="880"/> quoque belli genere necessaria esse creduntur, secum legio debet ubique portare, ut in quovis loco fixerit castra, armatam faciat civitatem.
§. 1. CUmiam arma parata sunt, et viri, anteomnia opus est celeriter hostem aggredi, famam ipsam antevenire. Dimidium enim victoriae consecutus, qui hostem imparatum invenit. Ita magnus Imperator si quis alius Caesar, cuietorator maximus testimonium dat, hoc [Gap desc: Greek words] , inquit, incredibilis est celeritatis. Et rationem Plutarchus ostendit in Caesare. Quod autem videret coeptorum exordium et aggressionem non magnam manum requirerein praesentia, sed terrore potius audaciae et temporis celeritate praecipiendam (quippe perculsurum citius inexspectatum sequam si cum apparatu ingrueret, impulsurum adversarios) imperavit Tribunis et Centurionibus, ut gladiis modo accincti relictis armis alii Ariminum amplam Galliae urbem, quam maxime fieri posset sine sanguine et tumultu occuparent.
Multa prudentia bellica in paucis verbis. Primo subitam aggtessionem non requirere magnam manum. Quia fere est contra inermes.
Athenienses urbem egressi, sacra Minervae celebrarunt, et armis sub veste celatis, de repente agrum Lacedaemoniorum vastarunt, onusti praeda sine vulnere redierunt. Quia antequam armassent se hostes iam vicerant. Deinde constat celeritate percelli eos, ad quos perveniunt inexspectati. Terrent enim improvisa. Caracalla non bonus imperator, Parthos alioquifortes, improviso dum nuptias exspectant, magna clade cecidit. Hinc ortum illud: Semper nocuit differre paratis. Et Caesar in re militari celeritatem cunctis antecellere, docuit, et verbis, et exemplo. Itaque proficiscens incendia vetabat, ne hostem adesse cognoscerent, et ne commeatus suis deesset. Itaque si omnia recte perpendas omnia celeritate confecit, in Hispania Pompei legatos lentius vicit, quia ad Massiliam haeserat, iracundia victus.
Quamvis Hesperium mundiproperemus ad axem, Massiliam delere vacat.
§. 2. Paratis si tardi sint, maxima pars apparatuum perit. Subitis ne apparatu quidem opus est, quia dormientibus supervenire licet. Celeritate Ariston Athenienses, AEmilius Veientes, Aruns Hanibalem vicit. Insignis fuit L. Martii in Hispania celeritas: Scipionibus enim in Hispania caesis, bina eadem nocte castra occupavit, nulla erat sta tio, nullae custodiae, itaque ut in sua castra Romanus intravit. Livius l. 34. Sic Thrasybulus in tabernaculo suo, custodiarum neglegentia interemptus est.
Laudem plerisque viris Amage regina barbara praeripuit, et quidem uxorregis ignavi: Cum enim Gersonitae a Scitharum Rege opprimerentur, illa sumptis secum 120. viris continuato itinere ad regiam profecta, ianitores, ac Regem cum amicis occidit, filiumque eius iuste regnare iussit.
Minus itaque mirum est, Solonem uno quasi impetu naves armasse, matronas hostium cepis se, civitatem expugnasse. Historiam ita scribit AElianus. Insigni stratagemate Solon Salamina cepit; In Coliade matrona Atticae Cereris festum celebrahant, laetia et choreis, id per simulatum transfugam Salaminiis nuntiat: interim iuvenes imberbes muliebrib. vestibus indutos, et enses habentes, sub vestibus loco feminarum in litore choreas ductareiubet, ad eos veniunt Salaminii, et occiduntur, iuvenes conscensis navibus, Salamina occupant. AElian. lib. 8. Iulius secundus pari celeritate subito Bononiam aggressus est, et armatus terrorem intulit, antequam vicini capere consilia possent: itaque Hispanum, Gallumque sibiadiunxit, Venetos terrore suspensos tenuit. Victori omnes gratulati sunt, qui forte victum oppressissent, aut cunctantem deseruissent.
§. 1. MAgistratus militares duplices a Lipsio dicuntur, l. 2. de militia Romana Communes et proprii: Communes, Imperator et legati: Proprii Tribuni, et Centuriones, et equitum praefecti.
Imperatorem antea descripsimus: qui tamen apud Romanos duplex: velenim suis auspiciis militabat, cum Rex, Consul, Dictator, Imperator esset, vel alienis si Proconsul, Praepraetor, Consu laris, Legatus, Praetor. Non habuisse eos auspicia testis est Cicero 1. de Nat. Deor. et 2. de Divinat. Habebant tamen quaedam auspiciorum imitamenta, ut facilis est in superstitione mutatio. Litato enim et auspicato in provincias proficisce bantur: unde Scipio apud Livium 28. Auspicia sibi tribuit. Quamvis de illis ipsisauspiciis forte loquitur, quae in legionibus usitata erant.
§. 2. Imperatoribus erant legati. Eorum institu tumerat, utimperarori opera [Orig: operâ] et consilio adessent: nam [Gap desc: Greek words] erant, et [Gap desc: Greek words] .
Aliquando eos Senatus, nonnunqum Consul eos nominabat, ipsi Imperatores eos sibi legebant, sed non absque Senatusconsulto, ut constatex Cicerone in Vatinium.
§. 3. Munus legatierat, omnia, quae ad rem pertinere putabat, in medium consulere. Caesar lib. 3. belli Civil. Aliae sunt legati partes atque Imperatoris. Alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet.
Insignia imperii habuerunt, Livius lib. 29.
Duo ut plurimum fuere, interdum plures, pro ut Senatus censebat.
Principum aevo Consulares legati exercitibus totis praeerant. Praetorii singulis legionibus, qui et legati legionum dicti sunt, [Gap desc: Greek words] , quasi subpraetores, et subpraefecti, qui iidem postea duces dicti sunt.
§. 4. Post legatos ordinaria dignitas erat Tribu norum. Erantinsingulis legionibus seni, per vices imperabant bini; ius reddebantin principiis, signum dabant. Livius l. 28. Tribunos et iura reddere in principiis sinebant, et signum ab eis petebant. penes eos erat cura vigiliarum, munitionum castrensium, exercitiorum.
Non igitur uni cohorti, aut certae parti imperabant, sed toti legioni. Horat. Quod mihi paruerit legio Romana Tribuno.
Initio a Regibus, deinde a populo creati sunt. Primo quidem ut populus sex nominaret, reliquos Imperator constitueret, quos Rufulos vocabant. Anno v. c. 444. constitutum est, ut seni deni in quatuor legiones a populo crearentur,
ceteri octoni a consulibus. Livius libr. 9. Hinc duplices Tribuni Ruffuli, et comitiati, et hi in pretio praecipuo: Interdum consulares Tribuni facti. Livius libr. 42. Duo consulares Tribuni militum cum eo missi. Et in magno periculo senatus vetat fieri Tribunum nisi qui magistratum gessisset.
Tribuni si recte officio fungerentur in senatum facile adsciscebantur: Augustus senatorum liberis tribunatum et praefecturam alarum dedit, et ius lati clavi, qui ex eo vocati sunt Tribuni Laticlavii, sicut qui exsequitatibus Tribuni Augusticlavii.
Nullo modo probandum, quod ambitiose in singulos annos mutabant Tribunos; nam cum postea semestres Tribunatus facerent Imperatorum liberti, insaniae simile fuit, rideteos Iuvena l. Sat. 8.
Ille et militiae multis largitur honorem.
Semestri vatum digitos circumligat auro.
§. 5. Erant et Tribuni cohortis, et alarum. Suet. in Claud. Semestres militias ita ordinavit: ut post cohortem, alam, post alam Tribunatum legionis daret.
In Caesare li. 2. belli ciull. Tribuni cohortium nominantur. In Probo, Vopiscus uni Tribuno sex cohortes tribuit, sed optime Lipsius, Tribunatum in hisce pro praefectura accipit.
Tribuni ius annulorum aureorum habuerunt Appian. in Punic.
Praefectus castrorum sub Augusto coepit.
§. 6. Centuriones in quaque legione erant sexaginta, hoc est, in singulis manipulis duo, duabus lectionibus creabantur, dignior habebatur qui primus eligebatur. Centuriones sibi optabant [Gap desc: Greek words] seu optiones, qui eorum erant adiutores, Vicarii, succenturiones: Qui prior electus erat dextrae centuriae praeerat, alter sinistrae.
Ita de hisce Polybius interprete Lypsio. Ex quoque autem dictorum Generum, exceptis natu minimis, eligunt Ordinum ductores, secundum virtutem, decem. Postistos altera electione iterum decem: atque hosomnes appellant ordinum ductores, Quorum is, qui primus electus est, etiam consiliiparticipes fit. Isti autem rursus eligunt totidem Uragos quos dicunt sive Tergi duces. Post haec deinde una cum Ordinum ductoribus dividunt aetates singulas sive genera, quamque in decem partes exceptis Velitibus: et attribuunt cuique partiex Viris iam electis duos duces. et duos Uragos. Reliquos autem Velites utimultitudo est, dividunt aequabilitterin omnes partes. Atque harum quamque appellant ordinem; et Manipulum, et signum: ipsos autem duces, Centuriones et ordinum ductores. Qui etiam in quemque manipulum, ex reliquis eligunt duos, vigore corporis et animi praestantes signiferos. Duos autem in quemque manipulum duces faciunt, merito, quia cum incertum sit quid quisque facere aut pati possit, nec res bellica excusationem capiat, numquam volunt manipulum sine duce esse. Utrumque igitur praesente, qui prior electus est, praeest dextrae parti manipuli: qui secundus, Sinistrae. Cum autem alter non adest, is qui relinquitur praeest omnibus:
§. 7. Insignia sunt hic documenta verae militiae et animis roborandis. Primum documentum. Eliguntex virtute [Gap desc: Greek words] non ut nunc aliquando, et labente imperio, exfavore, pecunia, aliisve Scaeva apud Lucanum.
Ibi sanguine multo
Promotus latiam longo gerit ordine vitem.
Vitem libello poscebant, qui castra non viderant. Cum Centurionatus per amicos impetrarentur cum
Praefectos Pelopeia facit Philomena tribunos.
Legionum robur, inquit Vegetius libr. 1. ca. 3. per neglegentiam superiorum temporum, infractum est, cum virtutis praemia occuparet ambitio, et per gratiam promoverentur milites, quipromoveri consueverant per laborem. Deinde contubernalibus, completistipendiis, per testimoniales ex more dimissis non sunt alii substituti. Praeterea necisse est, morbo aliquantos debilitari atque dimitti, aliquantos militiam deserere, vel diversis casibus interire. ut nisi annissingulis, immo singulis paene mensibusin decedentium locum iuniorum turbasuccedat quamvis copiosus exhauriatur exercitus.
Etquamvis a ratione alienum non sitex censu fieri, et constet aliquando abinitio centuriones esse factos ut constat exoratione Moecenatis, id tamen rarum est; nec nisi in fortissimis, et prudenrissimis conveniens, qui absque experientia militiae rudimenta perceperunt credo in illis fuisse, qui parvuli castra secuti, inter signa reptarunt, omnemque ordinem et disciplinam perceperunt.
Secundum. Consules, et Tribuni ordinem assignabant, qui cum plures essent, cum que in exercitures ageretur, non facile viris fortibus indignum praeficere potuetunt.
Tertium documentum. Duplex erat lectio; ut magis virtutis ratio haberetur.
Quartun.. Primus pilus summa in dignitate erar; nam primo ad Consilium cum legatis, et tribunis vocabatur, sed in rebus trepidis etiam primorum ordinum centuriones vocabantur. ita 1. bel. Gall. Caesar et l. 5. Et sine dubiotum etiam equitum praefecti, quorum maior erat dignitas, quam centurionum.
Quintum. Optiones dabant tribuni, sed postea id concessum Centurionibus, ut scilicet fortes et fidos legerent.
Sextum. Vexillarios duos seligunt, gravia enim signa erant, unum autem erat manipulis signum. Non erat ea dignitas aquiliferis, quae nunc nostris est vexiliferis: Nam aquilam primus pilus regebat, qui apud Dionysium lib. 10. vocaturetiam praefectus legionis. alioiterum proelio, inquit in quo praefectum legionis nostrae contigit cadere, et aquilam venire in hostium potestatem, ego pariter pugnans et aquilam servavi, et praefectum eripui quigratiam mihi auxilii eius referens, ducatum legionis cessit, et aquilam dedit. Immoipse aquilam revellebat et signifero dabat.
Septimum. Censum equestrem consequebantur qui primum pilum gessissent.
§. 8. Equitum turmae sunt decem, in singulis tres sunt praefecti, qui primus nominatur toti turmae praeest, cum abest, secundus praeest, ita Polybius. Equites similiter in turmas diviserunt decem. Ex unaquaque tres sumunt futuros duces. Isti ipsi tres adsumunt Uragos. sive tergi ductores. Qui igitur primus electus est, imperat totiturmae: reliquiduo Decurionum locum tenent atque adeo omnes decuriones appellantur. Cum primus autem non adest secundus praefecti turmae locum adsumit.
§. 9. Socii pro tribunis duodecim praefectos habebant Polybius Iunctis congregatisque sociis una cum Romanis, horum quidem ordinationem et gubernationem habent a consulibus constitutiduces, qui Praesecti appellantur, duodecim numero.
A Consulibus constituebantur, ut magis fidos seligerent, et beneficio obligatos tenerent.
Denique in contuberniis erant deni: qui his praeerat, Decanus appellabatur.
§. 1. APUD vetustissimos Orientis populos erat proxima regibus dignitas Magistri militum, qualis est Genes. 26. qui in parvulis regnis erant, et praefecti praetorio, et castrorum magistratus. Habebat et Assyrius Holofernem militiae ducem; Ioab erat super exercitum David, qui et plurimos duces habuit, unum in singulis tribubus. Ordinatan. semperin omni Re publica fuit militia. Eosdem enim sumptus facit exercitus ordinatus, et inordinatus, immo his maiores, ordinatio autem in magistratu, eorumque officiis cernebatur. Apud Romanos sub Imperatoribus ut magistratus civiles, ita quoque militares paulatim mutati sunt.
Ameralius [Gap desc: Greek words] , inquit Codinus, [Gap desc: Greek words] imperat toti classi. Haeteriarches magnus tiansfugis suscipiendis praeest. Praefectus Legionum fere officium habuit, quod olim Legati, Vegetius lib. 2. cap. 9. Proprius autem iudex erat praefectus legionis, habens comitivam primior dinis dignitatem, quiabsente legato, tamquam vicarius ipsius potestatem maximam retinebat. Tribuni vel centuriones, ceterique milites, eius pracepta servabant. Vigiliarum siveprofectionis tessera ab eodem petebatur. Si miles crimen aliquod admisisset, auctoritate praefecti legionisde putabatur a tribuno adpoenam, Arma omnium militum, item equi, vestes et annona, ad curam ipsius pertinebant. Disciplinae ius et severitas, exercitatio non solum peditum, sed etiam equitum legionariorum, praecepto eius cottidie curabatur: Ipse autem custos diligens et sobrius legionem sibi creditam assiduis operibus ad omnem devotionem, ad omnem formabat industriam: sciens adpraefectilaudem subiectorum redundare virtutem.
Praefectus castrorum deinde additus est, de quo Vegetius libr. 2. cap. 10. Eratetiam castrorum praefectus, licet inferior dignitate occupatus tamen non mediocribus causis ad quem castrorum positio, valli et sossae destinatio pertinebat Tabernacula velcasae militum, cum impedimentis omnibus, nutu ipsius curabantur. Praererea aegri contubernales et medici, a quibus curabantur, expensae etiam ad eius industriam pertinebant: Vehicula, sagmarii, nec non etiam ferramenta, quibus materies secatur vel caeditur, quibus aperiuntur fossae, contexitur vallum aquae ductus. Item ligna vel stramina, arietes, onagri, balistae, ceteraque genera tormentorum, ne deessent aliquando, procurabat. Is post longam probatamque militiam peritissimus omnium legebatur: ut recte do ceret alios, quod ipse cum laude fecisset.
Tacit. an. 1. Maior erat eorum, quam Tribunorum dignitas, Stratopedarches magnus universo exercitui praefuit: ut cibum instrumentaque curaret. Cantacuz l. 1. c. 17. Stratope darches [Gap desc: Greek words] qui illis praeerat qui uno equo merebant.
Stratopedarches Murtatorum, qui iaculatoribus stationariis. Stratopedarches [Gap desc: Greek words] qui hastatis; Stratopedarches [Gap desc: Greek words] qui sagittariis praeerat.
Praefectus fabrorum, omnes fabros, arma, vehicula, cunicularios aliosque habuit.
§. 2. Magna dignitas erat Magistrorum militum, quorum in oriente erant quinque: Qui et Magistri armorum: in Occidente duo erant, aliquando unus.
In classe Drungarius soli duci parebat, Comitibus amiralio, Protocomiti, et inferioris notae Drungariis imperabat.
Equitum magistratus olim dicti [Gap desc: Greek words] , Leon. Const. 3. §. 43. qui et [Gap desc: Greek words] , et [Gap desc: Greek words] appellat.
Delectibus agendis aliquando creati triumviri. L. 25. id bello punico secundo, cum magna esset militum inopia.
§. 3. Primipili erant alii, quorum magua erat dignitas, annonam exhibebant, Dionys. l. 9.
Comites rei militaris ducibus provinciarum aequati sunt. c. t. 12. de comitibus reimilitaris.
Plures illi erant, interdum pediti, interdum equitum turmae praeerant. Quidam magistris milicum pates erant.
Comites scholarum, excubitorumque ad palatina officia pertinebant:
§. 4. Duces dicti limitum praefecti, et militum. Ex his Crispus ducatus et imperia ludebat, quocircaeum Nero in mare mergendum curavit.
Ducibus et Comitibus postea maiores habiti sunt Drungarii. Est autem [Gap desc: Greek words] . Extribus Moerisseu pariibus coetus. Maeros autem seu [Gap desc: Greek words] tres Drungos continebat aliquando. Nam variant nomina.
Multa horum mentio est apud Mauricium, et Codinum, Diaconus l. 25. Drungarium vigiliae nominat.
Praepositi Labari, vel [Gap desc: Greek words] dicebantur, qui illud ferebant per vices, quinquaginta erant, Euseb. lib. 2. de vita Constantini. Clatissimi erant, et consularibus pares Diac. l. 11.
Praepositi sub Tribuniserant et certo militum numero praeerant, Suet. in Othone.
Tribuni quoque provinciarum erant, Cassiod. 12. c. 34. Tribunus Maritimorum: Tribuni cohortum praetorianarum.
Aphoplistae homines privatos exarmabant, ne caedes facerent, eossustulit iustinianus Novel. 15. Nostri rubram virgam appellant. Magistratus post bella arcendis latrunculis necessarius.
Latrunculatores iidem dici solent. His similes Irenarchae, qui caedes inhibebant.
Metatores, et Mensores locum castris idoneum capiebant.
Audax Hesperios veniam metator in agros.
Iudex castrorum [Gap desc: Greek words] , deinde dictus est, inter milites iudicabat, quod olim Tribuni faciebant:
Campidoctores [Gap desc: Greek words] , singulis in le gionibus erant: in gestis Thebaeorum,
§. 5. Inter milites, an inter Magistratus militares censendi sint evocati, incertum videri posset, sed dignitate centurionibus pares, statu privati erant. Milites erant ex omni genere praestantissimi, qui stipendia absolverant, sed in gratiam patriae aut ducum sponte militabant. Ita Dionys. Erat in his, inquit, L. Siccius, quicohortem ducebat viro rum octingentorum, qui iam suprae aetatem militarem erant, nec in militia leges cadebant (uti nec ipse Siccius) honorantes tamenvirum, et beneficiis pluribus ab eo affecti, euntem ad bellum noluerunt deserere. Atque erat haec manus exercitus totius, sive proeliorum peritia sive in peculis constantia: longe princeps.
Etiam ex fociis sumebantur, et magno numero. Quinctius tria milia collegit, et vocat Plutarchus [Gap desc: Greek words] mucronem aciei. Hac parte valebant illi, qui beneficiarios multos habebant. Octavianus ex campanis patris sui beneficiariis dena milia collegit, ut Appianus. Hos ut corporis custodes sub uno vexillo habuit. Tacitus vocat vexillum veteranorum.
Immunes operum erant, nisi propulsandi hostis: multi spe ordinum ducendorum nomina dabant. Caesar l. 1. civil. belli. Eos centurionibus aequare videtur. pollicetur quaterna in singulos iugera, pro rata parte centurionibus evocatisque.
Dio in Augusto, ait Eos [Gap desc: Greek words] . ferrevites utcenturiones.
§. 6. Corrupta Re publica omnia paene officia militaria in dedecus et questum abierunt. Itaque virtutis nulla ratio habita, sed pecuniae et vitiorum.
Quae enim fueritin castris disciplina, quae ratio delectusdemonstrat Tacitus lib. 4. historiarum. Iussu Vitellii, Batavorum iuventus ad delectum vocabatur quem suapte naeturagravem, onerabant ministriavaritia, ac luxu, senes aut invalidos conquerendo, quos pretio dimittrent, rursus impuberes sed sormae conspicui (et est plerisque procera pueritia) ad stuprum trahebantur. Hinc invidia, et compositi seditionis auctores, perpulere ut delectum abnuerent. Civilis priores gentes, et promptissimos vulgi, specie epularum. sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laudegloriaque gentis orsus, iniurias et raptus, et cetera servitii mala enumerat. Neque enim societatem ut olim, sed tamquam mancipia haberi. Quando legatum gravi quidem comitaut et superbo cum imperio, venire. tradi sepraefectis centurionibusque. quos ubi spoliis et sanguine expleverint, mutari exquirique novos sinus, et varia pradandi vocabula. Instare delectum, quo liberi a parentibus, fratres a fratribus, velui supremum dividantur. Numquam magis afflictam rem Romanam, nec aliud in hibernis quam praedam, et senes. attollerent tantum oculos, et inania legionum nomina ne pavescerent. esse sibi robur peditum equitumque: consanguineos Germanos: Gallias idem cupientes: ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturus: victoriae rationem non reddi. Magno cum assensu auditus barbaroritu, et patriis exsecrationibus, universos adigit.
§. 1. DIfficillima non modo tractatures, sed etiam ipso usu. Auctores quidem video in diversum ire: quidam omnino suadent [Gap desc: Greek words] peregrinum militem: alii domesticum: Principes nunc hos nunc illos sequuntur.
Contra extremum militem haec fere dicuntur.
Primo. Infidos esse, et maioreex diverso mercede ius fasque exuere.
Secundo non parere, non iuberi, non regi, idque propinquo discrimine.
Tertio, sine pudore fugere, non fide, non affectu, in principem, aut patriam teneri, mercenarius enim est.
Quarto. Causam non habere, curalienae dominationi sanguinem commodent. Epaminondas suos hortabatur, utin Lacones ferrentur, aliorum his caesis, nullam fore constantiam.
Quinto. Regionem cum veniunt auxilio externam arbitrari, ideoque cum possunt, eam populari, cui defendendae conducti sunt.
Sexto. Neque facile utendum milite externo subsidiario, cum enim ab alio stipendia accipiant, non fore fidelesilli, pro quo periclitantur, sed a quo aluntur.
Septimo. Quibella alieno auxilio gerit, estin manu illius a quo adiuvatur. Auxiliares Gothi orientem praedati sunt, occidentem invaserunt. Saxones victis Pictis, et Scotis Britannias tenuerunt.
Octavo. Mercenatius miles est inutilis, quia propter exiguum stipendium non exponit vitam. Deinde vel fortis est, vel ignavus: si fortis, timendus: si ignavus, est proditor. Denique domestico quod dederis in regno manet, quod extero vicinos efficit fortiores.
§. 2. Mihi tamen multa hoc in genere consideranda sunt, et interdum exteri milites domesticis praeponendi: neque id semper quaerendum, quid optimum sit absolute: sed quid fieri possit, quidque sit consideratis circumstantiis amplectendum.
§. 3. Itaque optandum quid est, ut queadmodum in Re publica Romana tempore Romuli, aliorumque Regum omnes cives milites erant, ita quoque in regnis et urbibus cura belli cum pacis artibus misceatur, ut semper parati sint omnes cives ad sustinendum, inferendumque bellum: eo finito contenti triumpho ad civiles artes revertantur. Sic Attilius Regulus a Senatu petiit, ut sibi praediis curandis domum redire liceret, quod a colonis neglegentius habita essent: aliique militum Romanorum cupidissime arma deposuerunt.
Verum eam Rem publicam stabilem esse non puto: quia nulla in hunc usque diem talis apparuit, quae longo tempore perdurarit. Nam Romae quoque cum essent multa civium milia, pauci tamen qui in bella scriberentur, fuerunt: quid enim binae aut quaternae legionesad ducenta, aut trecenta civium milia?
§. 4. Quiampla, et diversarum nationum regna possident, non modo ex subditis militem cogere, verum ex aliis quoque gentibus conducere possunt. Nam quod hodie in plerisque regnis fieri videmus, causa non est, curreprehendamus, nisi evidens ratio aliud persuadeat: nec enim probamus, quod Machiavellus putat, nullum Regnum, nullam Rem publicam, rei bellicae habere legitimum ordinem aut peritiam. Cum igitur imperatori Romano bellum est in Turcas non modo Pannonico et Germano, sed Italo quoque et Franco milite utitur, id ad victoriam mirifice conducere arbitratus ex quaque gente bellicosos in castris exercere. Quin etiam institutum Romanorum fuit, quiexomnibus provinciis delectum agebant, sociorum etiam regum auxilia perpetua habuerunt. Raro auro tem ab illis tumultuum sunt orta initia, sed si quid fuit adversi a legionariis incepit.
Auxilia omnino reicit Machiavellus in principe capit. 12. Quia non sit in illis benevolentia, magno constant: principem evertunt. Carthaginenses fereab auxiliis oppressi sunt, post bellum Punicum primum alios adiungit: Philippus Macedo a Thebanis post Epaminondae mortem creatus imperator, partaex hostibus victoria eorum libertatem sustulit, Mediolanenses, mortuo Philippo principe decreverunt stipendium contra Venetos Francisco Sfortiae, qui ad Caravagium devictis hostibus adiunxit se illis, ut Mediolanenses suos dominos opprimeret. Eius pater Sfortiae cum Ioan. Neopolitanorum reginae stipendia mereret, repenteillam inermem deseruit, sic ut neregnum amitteret, in Aragoniorum regis sinum coacta fuerit se seconicere. Si quis obiciat, Venetorum atque Florentinorum
imperium his armis retroactis Imperatoribus fuisse propugnaetum, nec illud eorum praefecti in suam potestatem redegerint: respondeo Florentinos, suam quandam fortunam in eare fautricem habuisse. Quando quidem ex eorum ductoribus, quistrenuiessent, et a quibus sibi metuendum fuisset, nonnulli adversis proeliis sunt usi, nonnullis fuit repugnatum reliquos ambitio alio devolverat: qui infeliciter bellum administravitis fuit Ioan. Acutbus: cuius fides amissa victoria cognosci non potuit: at nemo non fatebitur, si victoriam reportasset, Florentinorum rem suo arbitratu fuisse administraturum. Sfortiae perpetuo Brachani sunt adversati mutuo seseobservantes. Franciscum ambitio totum in Calliam Cisalpinam pertraxit: Brachius vero contra sacerdotum Rem pub. atque Neapolitanorum regnum seconvertit.
Verum ad id accedamus, quod nuper contigit. Imperium belli gerendi Florentini detulerune Paulo Vitellio, viro insigni prudentia, qui ex privata fortunae conditione, ma ximum sibi nomen pepererat: is si Pisas expugnasset, nemo infitias fuisset iturus, Rem publ. Florentinorum eius imperium fuisse subituram. Nam si in hostium partes stipendia facturus transiisset, nullus erat evadendi locus: si vero eum retinuissent, illius iussu capessere cogebantur.
Venetorum siprogressus examinentur, facillime quis intelliget, eos tutissime, ac feitcissme, tunc sepraestitisse, cumex Veneta genete colleciteorum exercitus, bella gerebant. Qui mos eis fuit antequam ad terrestres expeditiones suae studia cenverterent: quo quidem tempore patriciae gentis et urbanae plebis instructi armis, fortissime segesserunt, At ubi primum terrabellum gerere coeprunt. hanc virtutem neglexerunt, moresque Italicos sunt secuti: atque in continenti augendi imperii initio, tum quod nonitalonge Rei pub. fines protulissent: tum etiam quodinmagnae essent existimatione, non erat quod valde a suis praesectis foret sibi timendum: at propagatis imperii finibus quod Carmignola exercius imperator factus est, tunc eius erroris specimen ceperunt. Nam cum illum acerrimum ducem cognovissent, postquam eius ductu, Mediolanensium regulum verherassent. illum vero remissiorem in bello gerendo factum cernerent, nullius amplius victoria eo ductore, sefore compotes sunt rati. Quare ne quod partum fuerat totum periret, eum missum facere nec volebant, nec poterant. Ut tutos itaque ab seassererent. cum interfecerunt. Declararunt deinde suarum copiarum imperatorem Bartholomaeum Bergomatem, Robertum Scuerinatem, Comitem item Peilianum, et id generis alios: quibus ducibus metuendum erat, ne deitrimentum citius quam emolumentum suae Rei publicae importarint. Id quod ineo quod gestum est ad Vailam bellum accidit: ubi unico cum hostibus congressu id totum periit, quod CCC. annistot laboribus fuerat qtaesitum. His enitn armis lentae dumtaxat, serae ac exiguae fiunt rerum accessiones: at subitae et repentina erumpunt iactura, et calamitates.
Verum cum videamus nunc usum esseubique militis mercenarii, non est existimandum in tanta cupiditate vincendi nullam Rem publicam idsequi, quod consultissimum est. Moderate tamen anxiliis exteris utendum. Veneti ducem mari [(reading uncertain: print blotted)] e suis praeficiunt, ipsi militi mercenario terrestri per suos stipendia solvunt, socios et consilia duci adiungunt, ipsi e curia belli dirigunt, ma ximeque trahere ea cupiunt, ut sumptu fatigent hostem, non facile in proelii discrimen rem coniciant.
Auxilia quae dantur a potentiore, nisi fidus ille sit, pernitiosa sunt, ut si Turcam voces auxilio, quod fecere Graeci: at si a fido et cognato, salutaria. Iulius Secundus Ferdinandum Hispanum, Philippum nunc Ferdinandus advocat, et contra Venetos vocavit nec pedem terrae suae per eum amisit. Itaque ubi fides, DEI timot, commune commodum, amicitia, affinitas, et cognatio facile in communes vel inimicos, vel suspectos, arma sumunt. Tam enim interest Hispano Bohemiam, quam Italiam defendi.
§. 5. Primo in seditione quidem et civili bello plerique extero milite utuntur. Pompeius Asiae barbares adduxit, Caesar Gallos, et Hispanos, Caesares sibi fidissimos sensere exteros. Nunc quoque in Belgio militant exteri, Germani, Galli, Angli, Scoti, Hiberni, Itali, Epirotae, Helvetii, quoque praesidio multis exteris conducuntur. Neque eam ob causam tyrannidis accusari principes [(transcriber); sic: prinpes] debent: cum enim domesticifactiones alunt: cum in salutem Principis violandam conspirant, externo se tueri praelidio merito aciure possunt. Nec modo id faciunt Reges, sed ipsae Res publicae, quae libertatem civium externo praesidio tuerise dicunt. Batavi Gallica, et Britannica praesidia suis civibus in efficio continendis, per oppida nobilia disponunt; nullo id modo facturi, nisi id contra motus internos, externaque bela consultum arbitrarentur. Neque vero magni momentisunt, quae a Machiavello aliisque ad feruntur. Infidum aiunt esse, [Gap desc: Greek words] . omne exterum fluxae fidei. Equidem fateor multa externae perfidiae exempla recenseri, et Romanum im perium per Gothos, Alanos, aliosque, qui subsidio venerant, enersum: Verum plura sunt domesticae perfidiae exempla. Unus Sulla plus detrimenti attulit, quam Alaricitota barbaries infusa urbi. Immo non tam externa auxilia quam cum illis ducum perfidia.
Quocirca non ex omni gente auxilia accersenda, sed ex illa, cui iura, et foedera publice privatimque sancta sunt. Itaque nemo Christianorum principumTurcas. Tartaros Moscovitas in auxilium vocat: [Gap desc: Greek words] n. sunt. et cum periurio fefellerunt apprime laeti. Constantinus in Graeciam 10000. Turcarum vocavit; victoresexcedere recusarunt, inde causae multarum calamitatum fluxerunt. Hiero Syracusanus cum mercenarios insolescere videret, ut nec retinere, nec dimittere sine periculo posset, usus stratagemate omnes oc cidit. Crudele hoc et durum, sed meruerant.
Secundo, Parent fere promptius, pugnant fortius externi, ut qui in sola principis benevolentia, et victoria spem salutis habent.
Tertio. pudor etiam externos a fuga retrahit, qui videri ignavi exteris, suisque, ad quos in gloriis esset redeundum nollent.
Quarto. Nescio an facilius inventurus sis, qui externi principis in alios dominationem asserere, quam sui principis in semet potestate dimicare paratus sit. Ita olim factum, exteri Romanam dominationem firmarunt. Romani cum potentia crevere, socios habuerunt, quos simus colligebant, utait Polybius. Sub hoc ipsum tempus Consules denuntiant magistratibus sociarum in Italia civitatum, e quibus auxilia et commilitium habere volunt, significantque iis, et numerum et diem, et locum in quem convenire dibeant quos legent. At vero civitates similem facientes iam dicto delectum, itemque iuramentum adigentes, mittunt eos, Praefectum constituentes etc. Quaestorem. Romani sane cum bello gravi vissimo Hannibalis premerentur, auxilia mercede, hocest, Volones conduxerunt. Tom. l. 2. [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] . Deficientes a Carthaginensibus Gallos, et alios quosdam sociorum, Romani stipendio conduxerunt, non ante peregrinum militem soliti alere.
Quinto. Facilius praedanrur exteri, qui minus affectu patriae, et verecundia moventur: peritius tamen cives locorum, rerumque gnari. Contra auxiliarium militem itaque quae dicuntur, vana sunt: Paruo enim negotio caveri possunt: etsi enim ab alio stipendia capiant, cum tamen ea tui causa accipiant, te magni quoque facient: cavendum autem ne auxilia petas ab suspecto, ne victori frenum imponat. Itaque is fidelissimus [(transcriber); sic: fidelissinus] [Gap desc: Greek words] est, cuius interest, te vincere maximeque potentem esse.
§. 6. Valde cavendum est imperatori, neplus quam sui roboris in castris habeant. Expertus Scipio in Hispania, qui Celtiberos pecunia condu xit, sed cum eos hostis corrupisset alia pecunia, opressus est.
§. 1. ROmani initio, licet ordinem classium Servius instituerit, militem tamen ordinarium non habuerunt, sed cum patria desendenda, vel bellum gerendum esset, delectus agebant, at postea crescente imperio legiones ordmarias, et statas, atque adeo militem praetorianum pro tutela principis habebant. Idque iam olim Graeci factitarunt, et suasit Athenensium orator. Demosthenes enim quatuor perpetuo legiones alendas putabat orat. 4.
§. 2. Magna cura adhibenda est, ut copia sit militis ordinarii: nam ordinarie subito bella consurgunt, et diu durant, itaque opus est celeriremedio, et perseverante. Hinc totam imperii molem conipicatus Augustus, ordinarios milites constituit, servatumque hoc esta successoribus.
De perpetuo milite video variatum admodum in multis regnis, praesertim Franciae. Gregor. Tolos. lib. de Republ. Sunt multa alia quoque armorum exterorum incommoda, quae considerans Carolus VII. Rex Franciae pulsis regno Anglis, instituit ordinariam militiam quinquaginta millium peditum, qui stipendiis continuis militari scientiae navarent operam, et ad omnem incursum interim expeditius convenirent, dum alii interim, si maioribus viribus opus esset, cogerentur: verum latrociniis tales intenti, fuerunt a Ludovico II. sublati, qui ascivit in illorum locum sibi later ales Helvetios. Rursus tanim Franciscus I. Rex memor periculorum, quibus exposita fuerat Galliaob auxiliares extraneos, anno 1534. Legiones restituit quinquaginta millium peditum: et cum illae postea penitus fere fuissent exstinctae, restituit easdem Henricus II. filius sine tamen magna regni utilitate propter indisciplinatum ordinem.
Non desunt qui iudicant etiam non expedire principibus, uti in bello subditis, eo quod arma feroces efficiant sub ditos: et inde ad rebellandum facilius erigant cristas. omnia enim sibi cum robore ensis et armorum pollicentur, ut exempla adhuc exstant in Gallia et Flandria.
§. 3. Ordinario militi tamquam pro omnium otio ac quiete sollicito honor haben dus est. Hinc olim omnis nobilitas originem habuit. Sed ille alendus, qui praesidio sit, quique bona disciplina exerceatur, nec quiescere, aut otiari sinatur: nam mala inde orta, aliunde manarunt.
Totum, inquam, malum ex neglecta disciplina ortum est. Sienim diversis in locis, aliquo operi detenti, mediocri stipendio alerei tur, facile tantum regnum tutarentut: immo invictum redderent.
§. 4. Continendi certe in officio, alio qui principibus evadunt graves, et subditis intollerabiles, nam arma animos ad inferendam iniuriam faciunt: cum aute de vita periclitentur, omnia mererise putant, si quicquam non extorserunt, hostibus atrociores sunt.
§. 5. Exercendi sunt etiam pacis tempore, alioquioc o celerrime languescunt: itaque praesidia hodierna non sunt tirocinia militum, sed corruptelae.
Agesilaus in Gyinnasio milites exercuit, et vircutis proemia proposuit. Alex. ab Alex. libr. 1. capite 20. Philip. quoque Macedones exercuit diligenter, cum armis saepe trecenta stadia conficiebant, atma omnia, conmmeatum, vasa ad victum ferebant.
§. 6. Diversis in locis habendi sunt: tum quia pluribus praesidio, et minus graves sunt, tum vero ne conspirare possint. Vires enim suas nisi con iuncti non videne. Cum agmen fecerunt, terribiles sunt.
§. 7. Consilium etiam prudens est, diversa ex gente coniungere. sic enim nec commercia facile agitare, nec coniurare possunt.
§. 8. Convenire tamen una altera ve alia interdum ad ostentandam virtutem, aut peritiam, mu tuamque aemulationem conveniens est.
§. 1. ORdinum divisione in hunc in modum Polyb. describit. Tribuni vero Romaecum sacramento dixerunt diem, et locum cuique legioni denuntiantes in quem conveniant, idque sine armis, tunc qui dem dimittunt. Atii, cum adfuerint die dicta, horum iuve nes et pauperes maxime Tribuni seligunt in velius: istis proximos, in Hastatos: aetate florentissimes, in principes: aetate maximos, in Triarios. Tot n. et talia discrimina apud eos sunt et appellationum, et aetatum, et armorum, in quaque legione. Dividunt autem in hunc modum ut maximi aetate, quos Triarios dicunt, sint sexcenti Prin cipes mille ducenti, totidem Hastati, reliqui, et aetate minimi velites. Quod si plures quatuor milibus sint, pro rata dividunt, exceptis Triariis. quos habent semper numreo eodem.
Causa cur eodem numero, quia magna dignitas, et rara pericula Triariorum: ne igitur potissimam militis partem sine opera in acie tenerent, noluerunt eam augeri, quamvis caereri ordines augerentur.
Hoc in loco tacitum non possum praeterire id quod ait, legi [Gap desc: Greek words] virorum maxime iuvenes, et pauperrimos in velites.
Hic aetaris ratio, et opum: putat Lipsius pauperes, aetate fortes, et usu in triarios lectos esse. sed in valde pauperibus, seu paupetrimis id negaveto: et consentit ipse: A censu sane legebantu, et id diu perduravit: Romanis id obicitur, a censuequitem, a censu peditem legitis: Livius l. 37. itaque magis hac in parte placent instituta Laconum, in quae virtutis ratio praecipue ducebatur. Romanae
Rei publicae id plurimum nocuit. Ex caque causa ortae difficultates delectuum, cum ad nomen respondere nollent, militiamque detrectarent.
Quinetiam sententiae meaerationem habeo, et probatiorem maximi nominis Imperatorem. Ratio est: quia, quamvis cum stipendia darentur, humanum erat, sextam classem feriari, nisi in magna necessitate et tumultu: magnus erat tamen error in Republ. militiae studiosa, et inter hostes viventi perpetuos, tantae multitudini vacavonem dari, praesertim cum ipsa ius man datorum magistratuum haberet. Quam multos in illis credibile est, viros fortes, gnavos, industrios, qui arma, Martemque fremebant? certe pauperum Romae maximam multitudinem fuisse omnis historia testatur. At nunc paupetrimi velites fiunt primi, et leviter armati obiciuntur hostibus. Hanc ob causam Marius, ut Salustius in Iugurtha scribit: Milites scribere non more maiorum, neque ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capitecensos plerosque. Ecce tibi Marium magnum, et periculosissimis bellis imperatorem, morem legendi militem totannis ambitione divitum usitatum immutat: et praetermissis divitibus legit capite censos. Sunt vero illi, qui nullo, aut perquam exiguo aere censebantur, Agellius lib. 16. c. 9. Plutarchusid etiam refert. Consul declaratus splendide, statim delectum habuit praeter legem, et morem, plurimos e pauperibus et servili genere consoribens: cum antia Duces hos tales non susciperent, sed arma quoque, ut aliud aliquid honestorum, non nisi honestis dignisque darent, cum quisque velut pignusrem familiarem opponere videretur.
Addit libertos, et l. bertinos. Sociali bello servatum illud, et factum fuisse operae pretium docet Macrobius, Saturn. c. 11. Bello Sociali cohortium duodecim e libertis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit.
Immo postea plerique pauperes ibant militatum, et rem, et nomen parabant. Quam rem ipsae legio nes indicant, quae absolutis stipendiis agros accipiebant, ne post labores exhaustos inope senectute consumerentur. Hoc igitur modo melius Rei publicae consultum est. Quara ob causam etiam voluntariorum delectus supra magis probavi.
Velites igitur, accensi, rotarii, non erant ex censu hoc modo legendi. Quia fortissimi, et promptissimi futuri in proelio, sic neglegebantur,
§. 2. Hastati ita dicti, quod antiquitus hastis pugnabant, postea pilis et gladiis: gravis ea militia, nec magno usu, cum enim duo pila, in vanum emissa, vel clypeis excepta essent, stacim ad gladios ventum est. Hastati ivucnes erant, Livius li. 8. vocat florem iuvenum pubescentium. at principes viri erant: robustiorem aetatem vocat Livius: unde colligas, divites etsi tirones inter velites non fuisse.
§. 3. Triarii dicti, quod in tertio ordine, seu acie subsiderent, seu ut Varro loquitur, extsremis subsidio deponerentur, aetate graves erant, et fortitudine. Sedebant presso alrerigenu, Pilani olim dicti, numero erant sexcenti, apud eosaquila, et Imperator, selecti et extraordinarii, atque etiam evocati. Video nostris ducibus aliud placuisse: nam in prima acie, atque oportunis locis fortissimum quemque collocant, apud Romanos fortissimi raro pugnabant: nam interdum vellites, saepe hastati, ordinarie principes profligebant hostem, summum periculum denuntiabatur, cum tes ad Triarios rediisset. Tutelae igitur suae magis hoc in ordine, quam bono publico divites consulebant, et pauperum et ieiuniorum pericula esse volebant. Hoc tamen commodi erat, ut rarissime tota acies fugaretur, iunioribus enim caesis aut fugientibus, persistebant Triarii, robore et animis, qui si principio cladem accepissent, solo metu celeri diffugissent: Facilius estenim habere militem, qui fortiter pugnet, quam qui clade visa non fugiat.
Tota vero haec multitudo apte composita legio Romanis dicebatur, in qua velites, hastati, principes 1200. Triarii 600. Numerus universorum 4200. si maior esset legio, manebat status Triariorum numerus, ceteri proportione aequali augebantur, ut dictum est. Romuli legio trium millium fuit, velites non habuit feiunctos.
§. 4. Altera divisio est horum militum in manipulos, et cohortes. Polybius in hunc modum. Post haec una cum ordinum ductoribus dividunt aetates singulas, suie genera, quamque in decem partes, exceptis Velitibus. Ipsos velites, uti multitudo est, aequaliter distribuunt in omnes partes. Atque unamquamque harum partium appellant ordinem et manipulum, et signum: Manipuli sunt triginta, quaelibet genera sunt in manipulos divisa.
Inde patres centum denos secrevitiu orbes,
Romulus hastatos instituitque decem.
Et totidem princeps, totidem Pilanus habebat
Corpora, legitimo quique merebat equo.
Per hos aequaliter distributierant Velites in singulis ordinibus quadringenti, in singulis manipulis quadrag nta. Manipulus est hominum 120. centuria vero 60. Hoc in hastatis et principibus; nam Triarii numero dimidiato sunt. atque hoc sine additis Velitibus, quos si adiungas in manipulis erunt 160. et in centuria 80.
Cohors con stituitur ex tribus manipulis, uno hastatorum, altero principum, tertio Triariorum addito manipulo Velitum, sunt que homines 420. quasi parva legio, omnia enim genera legionis habebar. Cohortes a rustica cohorte dictae sunt: eae interdum separatae, et in praesidiis, ubi integram legionem residere necesse non erat [Gap desc: Greek words] Graeci appellant, et interdum [Gap desc: Greek words] , quasi dicas alas. Manipuli tamen initio sine distinctione, ac proinde etiam cohortes fuere. Nam centum homines, quibus pertica manipulum faeni praeferebant, manipulus dicebatur Ovid. 3. Fast.
Pertica suspensos portabat longa maniplos,
Unde maniplaris nomina miles habet.
Decem igitur in legione cohortes. Romulus trium millium legionem fecit, deinde adscitis Sabinis duplicavit Scipio, Marius, aliique maiores fecerunt.
Equitum trecenti erant divisi in decem turmas, quarum unaquaeque triginta continebat.
§. 5. Sociorum eundem numerum, si pedites consideremus, habuerunt, equitum duplo maiorem. Illi utrimque ad dexteram et sinistram partem fuere. Ex sexcentis Equitibus sociotum tertiam partem extraordinarios vocabant, [Gap desc: Greek words] Dehis Polybius: Praefecti primum ex omnibus sociis aptissimos eligunt ad proprium usum Consulum, tamequites, quam pedites, quos vocant extra ordinarios. Id valet interpretatum, Electi. Multitudo autem omnis soeiorum est, peditum quidem par Romanis legionibus, ut plurimum: equitum dupla. Ex his accipiunt Equitum quidem in Extraordinarios partem admodum tertiam: peutum quintam. Reliquos dividunt in duas partes,
lantque alterum Dextrum, alterum Sinistrum cornn. Ex traordinariorumpars, qui dicti ablecti, semper cum Imperatore versabantur. Prudenter factum primo, ut socios utrimque dividerent, securitatis causa. Deinde tam ex pedite, quam equite seligerent extraor dinarios, hoc est, promptissimum quemque, et aliquid ausurum, ex his ipsis ablectos, qui specie honoris, quasi obsides circa consulem erant.
Postea multo maior sociorum erat numerus, et tandem ex Italia, tandemque toto imperio scriptas videmus legiones. Cornua sociorum, et alas appellant, etiam cum de pedite loquuntur.
§. 1. CEneratim res illa consideranda est: nam quibusdam in bellis vix usus est equitis, in aliis eques omnia conficit: cum urbes in montanis obsidentur, aut ad flumina, et maria, cum operibus agitur, non est equitis magnus usus. De bello igitur agimus, et proelio, quo affirmo eum, qui equiratu abundat, facile superiorem evadere.
Causae multae sunt. Prima qui equitatu praepollet, et suam et hostium ditionem in manu habet. Commeatus libere convehit, omnes hostium excursiones, pabularionesque inhibet, eumque quasi in laxa [Orig: laxâ] custodia tenet. Ottomanidae omnem spem regni inTimarriothis repositam habent, qui eorum est equitatus, maximeque hosti nocere porest, cum magno numero, cui nemo resistere valet, in rerram inimicam irruar, et uno impetu iusti belli cladem efficiat. Eodem Tartari, et olim Hunni plurimum valverunt. Neque ad rem facit, quod in equitem graves sumptus impendi aiunt: nam minorum potius peditum numerus legendus est, et impensas celeritate belli compensant. Minui etiam sumptus potest, li ex hostico vivere consuescant, quod est facile illis, qui superiores sunt.
In oppagnationibus urbium, aliisque statariis proeliis, etiam descendere ab equis, et pedites pugnare solebant: quod nunc hac licentia militari haud facile dux assequetur. At in proelio cum procella equestris immittebatur, cito fugam hostis cupiebat. In ipsis proeliis cum equites cedere coguntur, pedices quasi destiturti solam fugam spectant.
§. 1. CASTRORUM Romanorum ordinem pulcherrimum fuisse inter omnes constat, describit eum accuratissime Lipsius lib. 5. de militia Romana, cuius hic est schematisimus, in quo breviter ista noto.
1. Praerorium commodissimum locum aspectui imperio obtinet, est que in medio ducum. Locum Imperatori capiunt quadratum, cuius latera ducentorum pedum.
Hic contubernales Imperatoris, impedimenta, aliaque metabantur. circa eum Quaestor, legati, Tribuni:
2. Quaestorium ad dextrum erat, longum ducentos, latum centum pedes.
3. Ad sinistrum Praetorii legati constituti sunt, iunctis tentoriis, cuius longitudo centum, latitudo quinquaginta pedum.
4. Tribuni et praefecti locium recta pone praetorium tendebant, singuli discretis tabernaculis ut omnes suam legionem in conspectu haberent. Praesecti sociorum ad latera Lipsius locat, et causas reddit probas, sine intervallis tamen esse putat.
Evocati equites ad praefectos sociorum, et pedites illis vicini. Extraordinarii equites, et pedites ante spatium ad vallum collocantur. Prudentissime hoc Lipsius. En custodiam primarii Ducis, et Ducum, committere sociis voluerunt: quid nisi ut fide sic habita [Orig: habitâ] magis adstringerent eorum fidem? sed et causa occultior altera, quod praecipuos sociorum circa se et in ore atque oculis habebant, ne quid clam consulerent, aut innovarent? Etsi autem isti undique cingunt Imperatorem et in custodia habent; non tamen ita ut non sit praesidium aliquod civile, si opus. Nam et Euocati utrimque sunt, veterani milites: sunt in contubernio eius centeni aliquot homines: adsident cum suis Quaestor et Legati: pnsident Tribuni, ad quos ei semper receptus, et per eos in medias legiones. Considerario altera, quod oca hic magna et vacua. quare? vel quia decore ibi, vel quia utilitter. Decore, ut Forum utrumque: ubi si quid litis aut iniuriae, in propinquo qui solvant, aut ulciscantur. utilitter, ut Quintana illa magna: quia si opus instruere exercitum in castris, ibi et in Foro utroque facillime fiat. Item si educendus: sublatis Extraordinariis et in latus sepositis, grande spatium ad ordinandum. Reliqua distributio clara est conspectui, Velites Lipsius ad vallum collocat, cuius et hic podismus valde notandus, sed non ad nostratia castra. Podismos appello, inquit, Pedaturas sive mensiones pedales. Sed cum pes duplex sit, simplex et magnus: utriusque nobis usus erit. illius in mensuris longitudinis aut latitudinis: huius in utriusque. Nam pes magnus Varroni est, qui aliis planus aut constratus, et vulgo nostro Quadratus aut superficialis. Qui a Pyrrho hanc rationem Romanos accepisse tradunt, errare mihi videntur: nam ante bellum quia cum Pyrrho gesserunt, castra, vallum, omniaque lego. Id certum Persas seu Parthos potius a Romanis multa mutuatos: adeo autem excelluerunt, ut saccos vacuos secum ferrent, quos in locis sabulosis arena pleno quod vallo opponerent.
§. 2. Nostrorum castra omnino melius disponum tur, et summam locorum rarionem habent, qui ea metantur. Bernardinus Mendoza parte 1. c. 36. tantam inter legiones distantiam requirit, ut alii milites si necesse sit, induci possint. Castra vero ita collocat, ut certo spatio vexilla distent, quo quisque suum facile inveniat, deinde maiora spatia facit a fronte et lateribus, quam fueunt apud veteres c. 36. Excubias octoginta pedes separat a vexillo. Regem in medio collocat. Circuitores nunc quoque sunt certi, utuntur tamen, et aliorum opera: qui generales sunt, et tota castra obeunt, linguas nationum cognoscere debent, quae in excubus versantur.
Magister machinarum prope Ducem habitat, atque illi qui machinis destinati sunt. Forum ent rerum venalium, nec procul a principe, nec Iudice rerum capitalium abesse debet; quia ibi multae controversiae oriantur. Secundum nariones fere coniunguntur, ita ut singulae nationes loca separata teneant. Equitatum idem dividi iubet, ut cataphracti, et leves equites seiuncti sint. facile alioqui turbae oriuntur.
Munitiones quas Mendoza describit, non multum cedunr priscis. primum enim fossam deprimi iubet, cui consentaneum est addi etiam ex terra egesta vallum, interiorem fossae partem currib. munire iubet, quae munitio veterib. vallis fortior est:
nam vallum manibus rescindere poterant, currus nequaquam, deinde curribus tormenta imponi, oneraque possunt, quae sunt offendendo et defendendo; mirorque eos qui omnia vetera mirantur, non intellegere curruum fortiores esse et commodiores munidones, quam fuerint veteres, non modo quia fortiores, sed quia mobiles, et in itinere utiles. Custodiendus vero inter omnia maxime pulvis pyreus, nec a bombardariis, qui fomite semper egent, sed hastatis, bipenniferisque.
Portatum magna cura habetur, ut integris ordinibus milites egredi possint, viam etiam quae ad aquationem ducit, latam esse oportet, ne euntes, redeuntesue sibi obstent. Si per castra amnis fluat, id magnopere utile est, sed tamen id agitur, ut loco inferiore, vel extra castra pecora ada quentur, superior pars munda ad usus milirum servetur.
Excubiarum magna etiam ratio habetiur, sub vesperum ad Ducem veniunt, quorum hoc offcii est, immo plerique Chiliarchaeet Centuriones. Noctu fere gravis armatura excubat, quia maior custodia necessaria est.
Apud prudentes et cordatos Imperatores ordo excubiarumvalde ad securitatem, et sanitatem commodus est. Quarta pars castrorum vigilat, tres quiescunt. si igitur vicena milia sint in castris, quina milia excubant, quia autem inter eos sunt cataphracti, et veterani, ad subitos impetus satis magna manus est. Nec ulli grave quarto die ceterorum quieti suo labore consulere.
Vesperi Excubiae deducuntur, ne hostis cognoscat, quo loco procubitores consistant. Triginta passus a fossis valloque abesse solent excubiae, ab his procubitores tanto spatio, ut in conspectu sint.
Circumquaque equitum Excubiae funduntur, adeo ut nemo castra intrare aut exire clam possit. Tessera procubitoribus non, nisi cum suis locis consistunt, datur.
Quia vero castra non eodem modo ordinantur semper, sed habetur ratio collium, fluminum, viarum, silvarum, alia ratione prospectum est, ne erretur in viis, aut inveniendo praetorio, aliisque locis opportunis, locatis enim per conturbenia cohortibus, Tribuni centuriones, decuriones continuo animadvertunt, ut vias illas obeant, atque observent, deinde milites alii, quod expeditissime peragitur, cum vexilla exponantur, nec sit magna varietas castrorum.
Hoc magnopere agendum, ut non modo locus bonuspro castris, sed optimus capiatur, nam eum si tu praeterieris, hostis capiet, atque ita illo inferior eris, ut cui occasionem contra te dederis.
§. 1. NOSTRIS Ducibus saepe visum est indignum, Castra fovere et Fidere vallo.
Itaque maximos exercitus sine ullo munimine aperto interdum campo collocant: non ita Romani, de quib. Polybius. nam omnia instar oppidorum ordinata, et munita erant. Verba Polybii: His ita constitutis, tota figura castrorum fit quadrata, aequilatera. Partes autem eius et in strigarum sectione, et in alio ordine, urbi similem locationem habent. Vallum vero ipsum abiungunt a tentoriis quaquaversus pedes ducentos. Id vacuum multas et spectabiles utilitates iis praebet. quoniam et ad egressus ingressusque copiarum convenit (singuli enim iuxta strigas suas in hoc vacuum exeunt, nec confusiproterunt se et conculcant:) et pecudes adductas aut praedasex hostico captas huc agunt feruntque et noctibus servant. Praecipuum vero quod in nocturnis assultibus, neque ignis, neque telum ad eos pervenit, praeter pauca: caque ipsa innoxia fere fiunt, tum ob intervalli spatium, tum ob tentoria circumposita.
Fossae vero ac valli struendi duo latera incumbunt sociis, ad quaeutrumque eorum cornu metatur: duo alia Romanis, cuique legioni unum. Diviso autem latere unoquoque per manipulos, curam partium Centuriones gerunt, iisque assistunt: unuiersi autem operis habent probationem duo Tribunorum. Omnia hic munita vides, ducentos pedes absunt a vallo, ipsum vallum et fossa spatium habet, ut omnino tuti sint.
§. 2. Duo latera socii, duo legiones faciebant, centuriones decempedis metiebantur. Tribuni circumeunt, nec abeunt donec totum opus sit perfectum. Valli opus tale erat, fossam exterius praeducebant. Tibullus, Quo deceat tutam castris praeducerefossam.
Deprimebant autem eam, ut esset octo pedum lata, totidemque alta, ut si hostis insiliret totus sub terra esset, latitudo erat, ut nemo posset transilire. Cum maior vis metuebatur, latior et profundior efficiebatur. Veg. l. 3. c. 8. ita ut interdum esset pedum novendecim, non tamen tum paraltitudo.
Fossae additur interius vallum, quod e sudibus et cespite, seu terra aggestitia, eius altitudo ternum aut quaternum pedum. Cespitis mensura, ut altus semissem, latus pedem, longus pedem, et semissem.
Verum in periculo, et credo in hibernis multo altior agger, idque natura consequebatur, si fossa maior esset, ex ea enim agger crescebat. lib. 3. belli ciu. Erateo loco fossa pedum quindecim, et vallus contra hostem in altitudinem pedum decem, tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat. Vallus ramosus, et acuminatus erat, ne facile posset revelli, vel transiri. itaque castra ponebantur, per modum mucro num praeacutis sudibus fixis. Hanc firmandorum castrorum rationem hodie quoque resumi utilissimum esset, aut parem aliam retinere: nam miles tuto conquiescit, nec ad strepitum rurbatur, securus lo ci munitione, quod plurimum ad robur et valetudinem prodest. Deinde cum faclie castra defendi possint, liberum erit, etiam cum vicinus est hostis, alio pro occasione dimittere, uti facit apud Livium Claudius Nero, quirelicto castris praesidio, longo itinere obviam Asdrubali vadit, vincit, redit in castra. Quod facere non posset, nisi ea mu nita. Tertio multo pauciores excubiis atteruntur milites.
§. 3. Portae in singulis lateribus singulae, praetoria, quae post praetorium, et tendebat in hostem, per quam educebatur exercitus in aciem. Deinde duae principales, quia principiis respondebant. Denique decumana, quia ibi decimae cohortes tendebant. Nec contentihoc munimento, turres etiam addcbant aliquando. Hist. l. 8. bell. Gall. Portis fores altioresque turres imposuit. Ioseph. l. 3. bell. Iud. per ambitum turres dispositas ait; et Scipio ad Numantiam per singula iugera cenrenos pedes posuit. Denique saepe duplex vallum, et duplex fossa.
§. 4. Opera illa non erant difficilia, ob eorum, qui muniebant, multitudinem, latus unum castrorum erat 2050. pedum, huic si legio integra muniendo constituatur, in unum pedem duo milites erunt, si pauci immunes. Nam centuriones, equites, evocati, exauctorati, voluntarii munerum vocationem habuerunt. Verum horum in partem venisse
lixas, calones, servitia, et iuvisse non est dubium: cur enim servos suos domini labore fatigati otiosos sinerent? Florus l. 2. c. 18. Servilia vocat opera. Caesar bello Alexandrino. Cum more operis cottidiani magnam illam servorum multitudinem, quae aggerem portabat, militum esse credidisset. Trebonius ent l. 2. bel lo civili ad ea opera ex provincia homines evocat. Itaque celeriter praeducebatur fossa.
§. 5. An vero rectius Lycurgus, qui rotunda, an alii, qui quadrata, aut quadrangula? Eum rotunda probasse ait Xenoph. de rep. Laced. Dicam etiam quo pacto castrametandum esse Lycurgus censuerit. Nam quoniam quadrati agminis angulos inutiles esse duceret, in orbem castra ponebant, nisi aut monte tuti essent aut murum, aut fluvium post se haberent. Causam reddit, quia anguli erant inutiles. Verum ut sint quadrata vel quadrangula, commodius est ad defensionem, ex uno n. angulo duo latera videri et defendi possunt, deinde ad omnem in aedificandi rationem commodior est quadrata figura, quam rotunda vel oblonga. si tamen res universim consideretur, nihil melius, quam situm loci perpendere, ut si fluvius, lacus, mons, vallis; murus, palus, silva, aut aliud est, quod naturale munimentum praetendit, eo in compendium laboris utantur. ad flumina in longum extendi expedit, ob commoditatem aquandi.
§. 6. In Romana militia munitio desiit ob varias causas. prima fuit imperatorum indulgentia, cum multos beneficio suo facerent immunes; hinc consequebatur, ut illi qui munifices essent, magis premerentur, immo opprimerentur. Alterum genus militiae dum per oppida dispositi castrensium laborum inscii redderentur. Tacit. an. 13. Satis constitit fuisse in eo exercitu veteranos, qui non stationem, non vigilias inissent: vallum fossamque quasi nova et mira viserent: sive galeis, sive loricis, nitidi et quaestuosi, militia [Orig: militiâ] per oppida expleta. Utraque ex causa praetoriani ad summum ignaviae devenerunt: cum n. Didius Iulianus eos in campum educere vellet, et exercere vicarios operum mercede conduxerunt. Improbius ent AEgy ptii, qui cum fossa et vallo castra munire iuberentur, succlamabant: ut in publico sumptu faciendum locaretur. Tertia causa fuit avaritia et saevitia centurionum, qui cogebant emere remissionem munerum. Tac. hist. 1. Flagitatum, ut vacationes praestari centurionib. solitae remitterentur. Namque gregarius miles, ut tributum annuum pendebat. Pars manipulis, pars per commeatus, aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centurioni exsolveret, neque modum oneris quisquam, neque genus quaestus pensi habebat, per latrocinia et raptus, aut servilibus ministeriis, militare otium redimebant. Tum locupletissimus quisque miles, labore ac saevitia fatigari, donec vacationem emeret. Ubi sumptibus exhaustus, socordia miser elanguerat, inops pro locuplete, et iners pro strenuo, in manipulum redibat. ac rursus alius atque alius, eadem [Orig: eâdem] egestate ac licentia [Orig: licentiâ] corrupti, ad seditionem et discordias, et ad extremum bella civilia ruebant. Postea ex publico solutum centurionibus, donec tandem castra munire desierunt. Vegetii tempore, qui sub Valentiniano iuniore vixit, iam desierat ea scientia. Huius rei, inquit, scientia prorsus intercidit, nemo enim iam diu ductis fossis, fixisque sudibus castra constituit. Revocatum tamen a multis per intervalla.
§. 7. Castra munire l. 1. c. 21. et sequentib. docet Vegetius: Castrorum, inquit, quoque munitionem debet tiro condiscere: nihil enim, neque tam salutare, neque tam necessarium invenitur in bello: quippe si recte constituta sunt castra, ita intra vallum securi milites dies noctesque peragunt, etiam si hostis obsideat, quasi muratam civitatem videantur secum ubique portare. sed huius rei scientia prorsus intercidit: nemo enim iam diu ductis fossis, praefixisque sudibus castra constituit. sic diurno vel nocturno interventu equitum barbarorum, multos scimus frequenter afflictos. Non solum autem considentes sine castris ista patiuntur, sed cum in acie casu aliquo caeperint cedere, munimenta castrorum, quose recipiant, non habent, et more animalium inulti cadunt. Nec prius moriendi finis fit, quam hostibus voluntas defuerit persequendi. Castra etiam inter summa pericula muniebant, Veget. l. 1. c. 25. Sed facile est absentib. adversariis castra munire: verum si hostis incumbat, tunc omnes equites, et media pars peditum, ad propulsandum impetum ordinantur in acie, reliqui post ipsos ductis fossis muniunt castra: et per praeconem indicatur, quae centuria prima, quae secunda, quae tertia, donec opus omne impleverit. post hoc a centurionibus fossa inspicitur, ac mensuratur: et vindicatur in eos, qui neglegentius fuerint operati. Ad hunc ergo usum instituendus est tiro, ut cum necessitas postulaverit, sine perturbatione, et celeriter, et caute possit castra munire. Bello Africano pars aciei in campo stabat, alia opus faciebat. Bello Hispaniensi contra Afranium, tertia acies opus occulte faciens fe fellit hostes.
§. 8. Aliam et celerem muniendorum castrorum rationem tradit Mendoza, p. 1. ca. 52. Trabeculas vertebris devinxit, et brevissimo tempore; pegma quadratum, triginta pedes Geometricos altum, sexaginta latum erexit, talia quatuor non modo tuendis, sed etiam toto campo infestando sufficiunt: si idoneis locis collocentur, compleri enim mosquetariis, aliisque militibus possunt. Ligna non maiora requirit, quam ut collecta equis vel mulis vehi possint: super ea nihilominus specula alta quinqua ginta pedes collocari potest. Hoc celeriter fieri potest: addenda tamen alia: nam machinis facile illa pegmata deici possunt.
§. 9. Muniendis castris, et cingendis hostibus, quaedam olim quasi barbarica fuere [Orig: fuêre] , quae utilitatem exiguam habuerunt, alia necessariae tutelae profue runt. Utile omnino opus fuit, quod Caesar l. 1. bell. Gall. fecit. Cum una enim legione quam secum habebat, militibusque qui ex provincia convenerant, a lacu Lemano ad montem Iuram, milia passum novemdecim, murum in altitudinem pedum sedecim, fossamque perduxit. Eo opere perfecto, praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere posset. Sic Helvetios terruit, ut consilium et spem erumpendi abicerent. Spatium erat quinque milliariorum nostratium, quod castellis munitum Caesar insedit. Verum si Helvetii ausu illo territi non fuissent, non difficile fuerat murum aliqua in parte perrumpere et fossam complere. Idem Caesar non magno milite, cum Alesiam obsideret, contra multa milia hominum, quae in urbe erant, et ducenta quadraginta milia peditum, et octo milia equitum, munitus urbem cepit. Primo, in circuitu munitionem fecit, per unde cim milia passuum, fossam viginti pedum. ab ea recedens quadringentos pedes alias munitiones fecit. Eae erant, duae, fossae quindecim pedes latae, eadem altitudine: quarum interiorem aqua [Orig: aquâ] ex flumine derivata [Orig: derivatâ] implevit. post istas, aggerem et vallum pedum duodecim exstruxit: sive loricam pinnasque adiecit, grandibus cervis eminentibus, qui adscensum hostium tardarent. Et turres toto opere circumdedit, quae pedes octoginta inter se distarent. Contra eos qui auxilio obsessis veniebant, alias munitiones similes exstruxit, quatuordecim milia passuum complexus. Barbarum et ad ostentationem, quod Pompeium muro qui ducenta, et mille stadia habuit, claudere conatus est, quod circiter 150. milliarium spatium, nostratium milliarium 37. Nec enim Magno oberat tantis machinationibus, et quam faciles perrumpere ista poterat Pompeius militari manu?
Lucianus hunc in modum describit:
Franguntur montes, planumque per ardua Caesar
Ducit opus, pandit fossas, turritaque summis
Disponit castella iugis, magnoque recessu
Amplexus fines, saltus, nemorosque tesqua,
Et silvas, vastaque [Orig: vastâque] feras indagine claudit.
Non desunt campi, non desunt pabula Magno,
Castraque Caesareo circumdatus, aggere mutat.
Flumina tot cursus illic exorta fatigant,
Defessus Caesar, mediis intermanet agris.
Nunc vetus Iliacos attollat fabula muros,
Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi:
En quantum Tigris, quantum celer, amabit Orontes,
Assyriis quantum populos telluris Eoae [Orig: Eöae]
Sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
Raptum clausit opus. quanti periere [Orig: periêre] labores!
Crassus contra Spartacum fossam 300. stadiorum, latitudine et altitudine pedum quindecim struxit, super fossam vero vallum struxit, altitudinis, et firmitatis admirandae. Plutarchus in Crasso. Haec ad munimenta pertinent, quae nunc alia ratione fiunt, ob bellica tormenta, sed in castris negleguntur.
§. 10. In castris ipsis erant tentoria, quae firma fuisse videntur, quia ut ait Polybius, etiam tela arcebant. In hibernis et stativis forte ex tabulis, stipitibus, contextu sepimenti, alioqui e corio erant, et funibus tendebantur, poterantque hoc modo tela viribus defecta morari. Isidorus tabulas et cortinas addit, cortinae e lino facile resistebant telis imbellibus, immo fortiter vibratis, maxime pendulae, Pellibus sane superiora tegebant. Tac. de Phrisiis. Tributum iis Drusus modicum iusserat pro angustia rerum, ut in usus castrenses coria boum penderent. Caesaris milites in bello Africano, alii ex vestimentis, arundinibus, storeisque tentoria faciebant. Belisarius ex tabulis habet apud Procopium lib. 2. belli Persici. Herodes apud Trebellium sigillata tentoria, et auratos papiliones. Ea vero erat magnitudo, ut omnes facile caperet, immo etiam advenarum aliqua multitudo recipi posset. Si plures legiones, castra ampliora erant, si duo consules, singuli praetorium, ordinemque duplicato spatio tenebant, ut tradit Polybius. Castra maiora et minora in Cannensi pugna legimus, iusto intervallo distincta, sine dubio iusta de causa, quamvis explicata non sit.
Concludo itaque singuli thorace, galea, clypeo teguntur, vallo et praecincturis castrorum universi. Castra inermia sunt, quae immunita deinde pugnare coguntur ex hostium arbitrio.
SUMMA est in castris disciplina, summus ordo.
1. Duo manipuli curam habent loci, qui est ante Tribunos, sumuntur ex hastatis et principib. Locus ille est principia, ubi conventus, omniaque transiguntur.
2. Tabernaculum Tribuni tres manipuli statuunt. Vegetius l. 3. c. 8.
3. Ex his et binae excubiae, alia ante, alia post tentorium.
4. Apparitorum loco illi erant: Alexander Severus apparitores nullos esse passus: Tribunis aut ducibus nisi milites, anteire noluit.
5. Triarii equitibus, ut dignioribus civium excubiam praebebant. Polybius. Equos curabant, observabant.
6. Imperatori unus in diem manipulus excubabat.
7. Ad portas stationes erant, integrae namque cohortes, et equitum turmae excubabant. Interdum procul castris, et cohortes plures. Eas stationes agrarias vocabant. Plures sane erant, et capitale erat cessisse nisi magna [Orig: magnâ] vi abriperentur. Ita Polybius, Suidas. Et Suetonius in Aug. Centuriones statione deserta, itidem ut manipulares capitali animadversione puniit. Caput erat tesserarum cauta distributio.
8. Quanta cura sit habenda tesserae Pamnenes docuit. Postquam enim cum paucis conclusus, evadere non posset, e castris hostium per transfugam tesseram cognovit, eaque fiducia [Orig: fiduciâ] , per media castra suos duxit, multisque hostium caesis evasit.
9. Tesserarum ratio verus diversa a nostra est, tabella signabatur, et ante tenebras referebatur: interdum utilia mandata eo ordine nuntiabantur, nunc tantum enuntiantur signa, Tribuni a duce, tesserarii a Tribunis accipiebant.
10. Manipulus ad praetorium noctu excubabat. tres vigiliae deinde, ad quaestorem una, ad Tribunos binae instituuntur noctu.
11. Velites vallum complent, parvae quoque vigilibus tesserulae dantur.
12. Nihil severius circuitionibus. Equites circumibant noctu, interdum in periculo Tribuni, et ipse Imperator. Vigiliae aliquando sine intermedio spatio constitutae sunt. postea circumierunt et centuriones. Tandem proprium officium fuit eorum qui circuitores vocati. Qui primus in Turma decurio erat, hoc munus obibat.
His scripto designabat Tribunus, quotam vigiliam, et quot obire oporteret. Cum amicis circumit. delinquenti in nocturnis excubiis militi, aut circuitori, fustuarium poena est.
13. Diligens cura excubiarum, tintinnabulis certo ordine, eodem tempore pulsatis exigitur. Alcybiades cum suorum neglegentiam in excubiis timeret imperavit, ut cum ex arce lumen ipse ostensurus esset, omnes lumina attollerent, poenas daturum qui neglexisset, dum ergo ad hoc signum intenti vigilant, periculum vitarunt.
14. Paulus AEmilius ut diligentius pervigilarent, inermes excubare iussit. Plutarchus in Paulo.
15. Omnes advenae interrogandi, ut de exploratori bus constet.
16. Vigilia nostra prima est a solis ortu ad meridiem: secunda ad occasum: Tertia ad mediam noctem: quarta ad ortum, bis obeunt ordinarie eas magistri excubiarum, interdum duces, et quibus illi committunt.
17. Si noctu hostis invadat, classicum canunt cxcubitores, et indicant unde veniat: Excubitores se iungunt, et hostem exspectant. In ducis deinde custodia classicum canitur.
18. Crebra admonitione assuefaciendus exercitus, ut nulla re, nulla voce audita moveatur, nisi a ducibus, praefectisque proficiscatur. Id vero vel maxime noctu cavendum: quia illud tempus maxime terroribus obnoxium est.
§. 1. VETERUM iter militare duplex fuit, ut monet Polybius. E castris suis discedunt huncin modum. Cum primum signum datum est, tabernacula sua detendunt, et sarcinas componunt oens. Sed nec detrahete, nec constituere cuiquam tabernaculum fas, priusquam Tribunorum et Imperatoris erigatur, deponaturue. Cum vero secundum signum sonuit, imponunt sarcinas iumentis. Cum tertium, procedere oportet primos et movere tota castra. Ad primum autem agmen plerumque ponunt Extraordinarios. his succedit sociorum cornu dextrum. Post istos sequuntur iumenta praedictorum. Horum agmini succedit et consequitur Romana prima legio, a tergo habens vasa sua et impedimenta: tum secunda legio, quam subsequuntur iumenta sua, et sociorum item impedimenta, qui ad tergum locati sunt. Ultimum enim in agmine sociorum cornu sinistrum. Equites porro interdum a tergo sunt, quisque suae parti, interdum ad latera iumentis adequitant, continentes et coercentes ea, et secutitatem item praestantes. Cum autem suspicio a tergo est, reliqua quidem eodem modo atque ordine manent, ipsi tantum Extraordinarii pro fronte tergum curant, eoque traducuntur alternis aut diebus altera legio, et alterum cornu praecedunt eademque rursus sequuntur. Ut commodi scil. quod ex aquatione aut pabulatione integra et illibata evenit aequaliter omnes participes fiant, mutantes semper ordinem, ut alternatim primi incedant. Utuntur et alio genere agminis temporibus intutis, cum patentes habent locos. Ducunt enim triplicem phalangem sive aciem aequi distantem, Hastatorum principum, Triariorum, iumenta primorum manipulorum omnibus praeponentes; post autem primos manipulos, iumenta fecundorum: post secundos, tertiorum: atque hoc modo semper alternatim iumenta collocantes. Ita agmine constituto, si quid hostile in cidit, alias ad scutum iuclinantes, alias ad hastam, producunt manipulos ex iumentis et impedimentis in hostium aspectum. Ceterum brevi tempore armatorum corpus accipit pugnae ordinem, nisi quod evolvere Hastatos oporteat, et iumenta, ac subsequentem iis multitudinem habere convenientem locum ad discrimen. Cum vero appropinquaverint ubi castra ponenda, praeeunt Tribunus et Centurionum illi, qui ad hoc munus semper electi sunt. Crebro ista mutata, occasione locorum, hostium, auxiliorum, Ioseph l. 5. belli Iud. progredientem in hostilem terram Titum praeibant regia auxilia, et omnes sociales copiae: ac post eorum armatos ipse Titus, cum alios selectos tum lancearios (sive speculatores) habens. post ipsum equites legionum, qui machinas anteibant: et post has, una cum selectis Tribuni et cohortium praefecti. secumdum istos circa Aquilam signa, et ante eam AEneatores. post istos ipsa phalanx (sive legionum agmen) senum virorum ordinibus dilatata. servitia autem et Calones cuiusque legionis retro eam, et ante ipsa iumenta. Ultimi vero omnium Mercenarii, eorumque custodes, Uragi, sive agminis coactores.
Exercitum in duas partes fere hodie dividunt priorem vocant usitato iam vocabulo, Avangardi, posteriorem Retroguardi, cum maior est multitudo addunt mediam, quam appellant Bataillon: ita peditatus dividitur, equites alio modo partiuntur periti duces. Quamvis autem eodem modo fere semper castra ponerent, tn [Abbr.: tamen] habuerunt, qui praeirent, quia postea metatores dicti, Silius Bolanus fusis iuga commoda quaerere castris. Nostrorum in itinere omnia melius constituta sunt, maxime ob curruum multudinem.
Loco ignoto ducibus, transfugis, et interdum vinctis utebantur: nota erat eos recta ducere: si consentientia loquerentur.
§. 2. Itinerum, cum in propinquo est hostis, maiora sunt, quam aciei, pericula. Hoc igitur agendum, ut profectio aciei sit quam simillima. In acie omnes animis, corporeque armati sunt, locus cognitus, hostis ante oculos: contrarium in itinere contingit, quocirca ita instituendum est, ut cautissime, omnia caveantur:
Primum igitur est itineratium omnium regionum, inquit Veg. l. 3. c. 6. Miserandi olim Franci, qui contra Fredegundem ducebant, ut ne in proprio quidem regno vias explorarent: Fredegunda n. triplicem frondium ordinem exercitu praemisit cum tintinabulis, ut hostis in silvam, et pascentia iumenta incidere se arbitraretur, lux enim adhuc maligna erat. alio modo Graecus suos attentos esse coegit. Vigilantiam enim Diocles insigni artificio excitavit: nam cum sine ordine incederent, tesseram saepe commutavit, itaque adesse hostem suspicati, instructa acie proficiscebantur.
§. 3. Ratio itineris fere est, quae aliarum rerum bellicarum, ut aliud faciat, aliud hosti facturus videatur. Agesilaus cum Thebani in angustiis exercitum impedituri videtentur, ad moenia Thebana duxit, illi solliciti abscedunt, Agesilaus nullo obstante per angustias evadit. Egregie Pericles intra abruptos montes compulsus, cum duo exitus essent, ab altera parte fossam ingentem duxit, velut hostes aversurus, ad alteram militem egit, tamquam pertupturus, ad quam partem cum hostes universi convenissent, arbitrati eam fossam non transiturum: ipse proiectis pontibus quos fecerat, fossam quietus transiit. Summa est: necesse est hostem facienda nescire. Alexander scalas in Ossa [Orig: Ossâ] effecit, et cum Thessali angustias tenerent istac transcendit. Pompilius arena tritas vias obruebat aut suffodiebat, novas parabat.
§. 4. Cum provincia quaepiam invaditur, omni modo agendum, ut initio locus aliquis occupetur, et muniatur, ut in eo pedem firmare et ad alia se extendere possit: Hoc non modo utile, sed caput rei quodammodo est. Nam in illum locum aegri, commeatus, praedae deponi possunt: deinde si supplementa mittantur, habent quo se recipiant. Tertio hosti damnum infertur, et auctoritas minuitur, putantque se captivos dum munito aliquo loco se tuetur. Denique si proelio vincatur, tutum receptum habet. Ante annos quindecim cum subito Rhenum Ambrosius Spinola traiicisset, cum nihil pacati haberet in ea provincia [Orig: provinciâ] , et Bercam hostis munivisset, quod obsidionem exspectarent, Rhenum ponte iunxit: et munitiones temporarias excitavit, ut in omnia paratus esset, quae res hosti ut inopina, ita tristissima fuit. Spinolae vero commoda: nam tuto sic a flumine recedens Lingam aliasque urbes celeriter occupavit, postea cum Bercam in potestate haberet, munitiones priores diruit, pontemque dissolvit. Nec alia mente Comes Bucquoius in Bohemia tanta
industria, et fortitudine Budev vicium tenuit, ut si maiore exercitu totam Bohemiam occupasset, haud maiorem gloriam consecutus esset. Quin ipse Spinola postquam Wesaliam occupavit, eam operibus praesidioque munivit, plurimum in eo positum arbitratus, quod sedem belli, Rheno Lupiaeque continendo commodam haberet. Curruum usus est in itinere et proelio, sed ut iungantur, et valli instar sint, per trabes et catenas necti solent, eis si bombardae minores, quas usus militatis fal conettas appellat, imponantur, hostem arcent, tutissime tergum et latera claudunt, a duobus equis trahi possunt. Usus est magno commodo in Belgio Albanus, et Turcae semper utuntur. id utilissimum putarem, si plures eiusmodi currus sequerentur, et latera tegerent, quorum quisque octona, vel dena tormenta veheret, quae duplo maiora essent mosquettis, haberentque magistros eodem in curru, his enim nulla armatura resisteret, et multitudine hostem arcerent.
§. 5. Equites si praeeant magnam partem, sunt veluti exploratores, ita tamen ut etiam in postremo agmine sint nonnulli: Equites etiam initio collocat Vegetius, tecto consilio, quia facile recipere, et agminise iungere possunt.
§. 6. Interdum coguntur in itinere ut pugnent, cum evadere alio modo non possunt. Agesilaus cum videret socios tergiversari per angustias profectus Lacones praeire iussit, socios sequi, eos hostis invasit, et fortiter pugnare coegit, dubia sine dubio alea illa fuit; quid enim si socii se hosti iunxissent? Polyaen. l. 2. Eodem modo etiam sanguinis sociorum largus fecit Leucon. Heracleotis namque egredientibus e navi cum armatos opposuisset. eos qui erant in subsidio, iussit occidere socios, nisi hostem egressu arcuissent. Cum hostis insequitur obstruenda arte via est, donec in tutum evadas. Pompeius omnes vias ad portum Brundusinum ferentes obstruxit, deinde dispositis sagittariis exercitum deduxit, ad naves, sagittarii peritinera nota secuti scaphis adnavigarunt ad classem.
§ 17. Per aestuosam regionem iturus Iphicrates noctu proficiscebatur, iussis militibus capere aquam in duos dies.
§. 8. Mihi omnia consideranti militia hodierna accuratior videtur, et ad cavendum circumspectior. Haec enim ratio itineris servatur. Qui expeditionem suscipit, dum cum exercitu proficiscitur, alium colligere debet: si enim vincat, facile victoriam persequetur, aut recens lectum militem dimittet; si vincatur, foederatos, subditosque in officio continebit, et fructum proelii victori eripiet: Nunc peculiaris magistratus; qui ductorum et cursorum atque eotum qui viam, locaque circum explorant, curam gerit. Magister machinarum tormenta, atque ad illa pertinentia ordinat, cui subsunt cunicularii, aequandis viis, ubi ita usus est. Praepositus supremus commeatus curam habet, proprium est illi vexillum, ut inveniri facile queat. Iterita vere suscpiunt, ut exploratis viis, missisque praecursoribus, procedat prius agmen, cui in periculo quaedam tormenta campestria adduntur. Deinde tormenta sequuntur hoc ordine. Antecedunt currus onusti, palis, sarculis, ligonibus, omnibusque fossotum instrumentis. deinde minora maioraque tormenta sequuntur, et pari modo fabrorum instrumenta. post quae plumbum, et pulvis, funes, et horum quasi praesi dialancearii et bombardarii equites, quos claudunt currus, quibus globi vehuntur: Currus demum Magistri machinarum, omniaque ad machinas pertinentia, et commeatus, et ut vocant hospitale, aegros etiam et saucios curribus devehunt. Ducis deinde currus et impedimenta vehuntur. Deinde milites reliqui ordine, quo pericula et locorum situs requirit. Dux autem in medio collocatur, tum ut tutior sit, tum ut facilius ad omnes partes discurrere, et mandata mittere possit. Inter primos tamen aliquando ducem esse necesse est, ut narrat se vidisse Mendoza: cum enim sciret dux se quaeri et hostem prae manibus esse, festinavit, et locum pugnae idoneum delegit, et antequam ultima pars advenisset sese communivit, atque aciem disposuit, vicitque Equitatus cum se diffudit, attendendum an sub pedibus tenebrae, an lux sit? tenebrae sunt, profunda est acies, si lux, sola frons est, si ex altiore loco conspiciatur, facile de toto numero coniectura erit. Cum in itinere viae diversae occurrunt, custodiri solent, donec impedimenta transierint. si silvam transeant, eam praemissis sclopetariis insident, ut iter tutum sit. Vix hodie flumina transire possunt, nisi stratagemate, et furtim, nam bombardis uti in flumine vix possunt. In montibus castra ponere consultum non est, quia facile commeatus impeditur, in campo fere amnis, aut silva, aut collis, aut palus commodo est. Proverbium militare est. Nullam esse opportunitatem ubi est alia melior, praecipua ergo inquirenda est. Locus castrorum metandorum est commodissimus, ad quem difficilis est accessus, facilis discessus. Equitatum ita collocant, ut non videantur munitiones, donec opus perfectum sit, si pagi intra castra sunt, non oportet in aedibus habitare milites, facile n. clam invaduntur, et incenduntur. Verum huic rei facile attenditur. Cura castrorum ingens est, cum ea ingrediuntur, consistunt primi agminis omnes in ordine, donec medium agmen ingrediatur, medium agmen consistit donec impedimenta omnia intrarint, tum omnes ad corporis curam vertunur, exceptis excubiis. Excubiae disponuntur, qua putatur, velvi, vel dolo hosti accessus esse. si ad silvam vel du meta castra sunt, multi procubitores collocandi sunt, ut remotiores moneant alios per ordinem, omnia Duci indicentur. Excubiarum hodie lex est ut consistant, donec vi pellantur, non pugnent etsi fortiores, si impugnentur se tueantur, et suis omnia indicent, si inferiores se videant, servatis ordinibus retrocedant.
Cum multis locis invadere hostis potest, multae fortesque excubiae constitui debent. Hinc apparet, quam castra munita esse oporteat. Pabulatoribus praemitti solent equites, qui eos tueantur. Cum periculum est, tertia pars exercitus excubat, et in extremo discrimine dimidia: inter ordinarias excubias, etiam extra ordinarias collocant; quas parvas vocant, et duplices procubitores ordinant, ut undique securitati sit prospectum.
Interdum prope hostium castra collocant equitum excubias, quas ob periculum vocant perditas. Noctu emitti solent exploratores, illis tesse ra non datur: ne si capiatut aliquis, Hosti indicare cogatur; si noctu redeundum est, miles unus praemittitur ad procubitores, qui excubitorum praefecto id indicat, redire exploratores, ille duci indicat, ingressuris in castra comes additur ex eis, qui tesseram novit, ut intromittatur. Idem servari solet interdiu, cum redeunt peregre equites, ita ut maior sit cura iam excubiarum, quam olim; et
sane dum omnia considero, quae quiliber inter milites notare potest, valde video prudentiam bellieam in dies crevisse.
§. 9. Id magnopere notandum: Errare qui regionem aliquam ita fluminibus, siluis, montibus, aliisque rebus munitam putant, ut hostis intrare nequeat. Moses per serpentibus invias arenas, ductu ibidum exercitum egit. Invia loca tentant: Hannibal aceto fregit Alpes, nuper obsessa, et negata via in Bohemiam perruperunt. Bohemia nostra itaque testis est, uno anno toties via adaperta est ad eam infestandam: Itaque venienti hosti resistendum est armis; cetera eum transmittunt.
§. 10. Tueri sese oppositis ad tela captivis olim frequens fuit. AEmilius Paulus, cum in Lucanos exercitum duceret, atque a Tarentina classe scorpionibus peteretur, latera suorum captivis praetexuit. Idem ex Phrygia veniens Agesilaus Lacon fecit.
§. 1. QUATUOR modis flumina transeunt exercitus. Ponte, navi, deducendo in rivos flumine, natatu. Nam si vado rransire licet, nova arte nihil opus est. Tum solummodo advertendum est, ne tenuem rivum noctu hostis obstruxerit, ut intumescente unda meabilis non sit, quod in obsidione Ostendana Batavi praesidiarii fecere. alterum periculum est, si murices proiciant, qui facile turbata aqua fallunt.
§. 2. In fluminibus itaque gravis est molestia Veg. l. 3. c. 7. Difficile est, inquam, cum hostis est in propinquo; nam pontem facere maioris est laboris; Naves facile repelluntur, tormentis, fixis sudibus, nando transire hodie vixlicet: quamvis Carolo 5. Albim quidam Hispani transnaverint. Verum occasionem illis dedit pavor hostilis, si enim vel quini equites ad ripam fuissent, repellere venientes poterant.
§. 3. Tota igitur ars in eo consistit, ut alio transituros se simulent, alio transeant. Labienus in transgressu fluminis uno in loco remis strepitum fecit, ut pertransire videretur, dumque hostis sese comparat, alio loco transivit; id quoque fecit Sinan Bassa an. 1594. cum enim pluribus locis se Danubium transiturum simulasset uno in loco transiit, remoto a castris Christianorum, et simul partem impedimentorum illis eripuit. stolide omnino Tartari an. 1596. Danubium transierunt una manu caudam equi tenentes, altera gladium, sed caesi sunt cum transissent: periculosum illud est; quia equi facile gravantur, et si periculum sentiant, calcitrant.
§. 4. Impetum fluminis equis, vel elephantis sistere solebant. Caesar equites supra infraque disposuit, ut impetum fluminis frangeret 1. l. belli civilis. Reliquas legiones expeditas educit, magnoque numero iummentorum in flumine supra atque infra constituto, transducit exercitum. Hannibal in Pado elephantos disposuit.
§. 5. Glaciem transire caute oportet, paleam super ipsam sparge, aquam affunde ut concrescat, ne in lubrico iumenta aut milites cadant: sic Iulius Secundus Eridanum transiit. Tartari Istrum congelatum transire formidabant, itaque boum multitudinem cum tabernaculis reliquerunt, et quasi metuentes redierunt, Ungari qui ex altera parte erant armenta traduxerunt; quod ubi didicissent illi, cognito, exercitum transire posse secuti sunt, et Ungariam vastarunt Fulgos. l. 7.
§. 6. Datames curribus imposuit currus, ad cantos vero tabulas affixit, ne nimium limo mer gerentur, viros valentissimos cum iumentis tranare iusserat, qui eos traherent, atque hoc modo exercitum traduxit. Faciliori tamen modo rates compingi possunt. Ponti disturbando incensas naves immittere solent, cuius rei nunc est summa occasio, egregie ad Antverpiam ea arte usi sunt, nec duabus in cassum cedentibus, desierunt, Ter tia ingens damnum dedit.
§. 7. Quia difficillimum est flumina transire, idcirco plurima ineo labore stratagemata inu enta sunt. Autophradates dum Pisidae angustias incolae custodiunt, alio loco traiectionem molitur quo cum illi occurrunt, noctu occupatis angusti is exercitum traducit. Pompeius exercitum produxit, et reduxit saepius in castra, quo facto cum hostisse ludificari putaret, neglegens factus est, et Pompeius subito impetu transiit. Alexander, Xe nophon, alio loco traiectum simulantes, alio transiverunt. Iucundo stratagemate Lacones per dispositam Charthaginensium classem Syracusas navigarunt: decem naves Punicas habebant captivas, eas veluti victrices, primas agi, a latere iunctis, ac puppe religatis aliis, qua specie, deceptis Poenis, transierunt. Operosus transitus Sertorii fuit; nam vallum per modum lunae cavae du xit, materiaque complevit, et incendit, sicque hostes exclusit, sedopus fuit multa materia, ne disie ctis ignibus hostis invadat. nunc facilius arceri possunt, ob pericula pulvetis nitrati incendendi. Idem quoque Pelopidas Thebanus fecit. Et inter duos montes Herculeius Sertorii legatus. Hanno clausus locum eruptioni commodum aggestis levibus materiis incendit, hoste ad ceteros exitus avocato per flammas exivit, ora scutis, crura veste militibus tectis. Q. Luctatius Catulus cum fluminis ripam hostis occuparet nec transire posset, finxit se castra collocaturum, quod verum credentes Cimbri, ipsi quoque idem fecerunt, quibus lignatum ac pabulatum profectis transiit, et castra eorum infestavit: Craesus cum Halim transire non posset, fossam post tergum exercitus duxit, eo fluvium deriuavit.
§. 8. Necessitas multa saepe adinvenit: Metellus cum naves ad transportandos in Siciliam elephantos deessent, iunxit dolia, et tabulamentis constravit. Hannibal elephantum sub aurem a milite vulnerari iussit, eumque fluvium tranare, quem vindictae cupida bellua est insecuta, reliquis idem audendi exemplum fecit. alioqui vi nulla poterant cogi elephantes ut transirent.
§. 9. Hoc quidem generale est, ut qua non exspectatur, irrumpant: verum egregia est hacin re et necessaria, industria Scipio apud Carthaginem irrupit secutus aestum maris Deum ducem sequi se significans. Ab aliis exemplum cape, ut flumina transeas, nam quidquid solo fit minus est eo quod per undas transigitur. Marius per montem confragosum milites in castellum immisit. Tu per fortices tentabis. Iosue positis insidiis ad urbem Hai, cum fugerent milites, urbem per eos qui in insidiis collocati erant, occupavit. Id multis in oppidis Lucius Cornelius imitatus est in Sardinia. Cato in Lacetanis, Lucius Scipio in Sardinia. Hannibal ad Hymeran et Saguntum. Himilco ad Agrigentum. Viriatus ad Segobrigam. Barca ad Lilybaeum, Scordisci ad Heracleam. Alia parte
classicum canunt, alia invadunt; sic Alcipiades Cyzicum, Pericles Peloponesiorum Castellum, Thrasybulus Milesios, Antiochus Ephesum occupavit. Omnia ad flumina portus, paludes, maiorem et necessitatem, et occasionem praebent. Fasces alii de cannis et ulua fecerunt, ut illis arma imponerent equites, ipsi natando transibant. De cuppis Appianus l. 8. Sed magna lignorumac navigiorum penuria, quibus inter se iunctis pontem fabricaretur: nun ciarunt quidam e fabris esse permultas in agris illis desertis inanes cuppas forma rotunda, quibus incolae quondam ad vinum importandum utebantur eae cum essent ad navium similitudinem concavae, devinctae mox interse, se scapharum more innataturae videbantur. Etenim ire pessum vinculis inter se constrictae ac viminibus insuper iniectis, et pulvere multo faburatae, non poterant, quod ubi factum est, facile milites in ulteriorem ripam transgressi. Et Lucanus libr. 4.
nova furta per aequor
Exquisita fugae, neque enim de more carinas
Extendunt puppesque levant: sed firma gerendis
Molibus insolito contexunt robora ductu.
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae:
Quarum porrectis series constricta catenis,
Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
Pontes etiam faciebant ex utribus, ne interdum necessario in itinere exercitus fluviorum (quod plerumque evenit) cursus impediat, remedium adhanc rem, et compendio facile, et usu praecipuum reperit ingeniosa necessitas, quod tali ratione componitur. Vitulinis pellibus Arabica arte mollitis: est enim apud eospraecipua confectionis cura, pro pter aquam deputeis follibus hauriendam: his igitur, ut dictum est, diligenter sutis, ut res in magnitudinem trium semis pedum, ita ut cum iidem utres spiritu inflati tumuerint, non extollant uterum, sed aequalitate quadam plenitudo ipsa utrium spatia plana perficiat, ex quorum lateribus, loris subter annexis, invicem colligantur. Desuper autem una parte circulis exstantibus, et ex altera immittuntur uncini. Et ita in formam pontis adsociata partib. explicatur integritas: Sed hoc idem opus obliquo fluvio, propter impetum meatus, facilius usque ad alteram explicabitur ripam, quod fixis in utraque ripa ferreis palis et funibus validis in medio quidem sub ipsis utribus, propter incedentium sustinendum pondus, in marginibus autem firmitatis gratia desuper extensis, transeundi per fluvium novo quodam, et peregrino itineris apparatu: intra breve temporis spatium, praebebit liberam facultatem. Admonendi praeterea sumus, quod super utrium compaginationem cilicia sunt incedentium substernenda vestigiis, ne lubrica pellium confectio insistendi deneget firmitatem. In utraque tamen ripa erunt manubalistae dispositae, ne hostilis manus pontem operantibus impedimento consistat. Mithridatico bello sic Cyzicum servavit Luculus Flor. l. 3. Sed fiduciam, oppidanis resistendi nuntius fecit. Docens adventare Luculum, qui horribile dictu, per medias hostium naves utre suspensus, et pedib. iter adgubernans. videntibus procul, quasi marina pistrix evaserat. Quin et Caius Caesar innixus utribus saepe nuntios de se praevenit. Lusitanos ait Caesar sine utribus ad bellum non ire, l. 1. bell. civil. et Livius de Hispanis l. 30. quietiam in utres vestimenta coniciebant. Scutis alii utebantur: Lycii sub aquis per Xanthum nando clam in urbem redibant. Brutus eos retibus excepit. Tutior modus est monoxyla facere seu lintres ex uno ligno: Caesar in Britannia et Hispania usus Liv. l. 30. Amm. l. 14. et 24. Scaphas etiam secum vehebant, ita Iulianus in Perside, Ammianus l. 14. Semiramis solutiles naves habet, et camelis vexit. Diodor. l. 3. Monoxylis etiam pontem imposuit Alexander Imperator, cum Rhenum transiret. Naves Caesar contra Sextum Pompeium ex cratibus salignis fecit et pellibus boum. Maxime oriri solent in transitu proelia. Caesar libr. 2. de bel. Gall. Acriter in eo loco pugnatum est hostes impeditos nostri in flumine aggressi, magnum eorum numerum occiderunt. Per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt. Primos qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. Industria quoque fugabant hostem prisci. Diodorus libro 29. [Gap desc: Greek words] .
Fortiter et iucunde Liburni cum vadosa loca obsedissent, capitibus tantum eminentibus, fidem hosti fecerunt alti maris ac triremerem, quae eos insequebatur, implicatam vado coeperunt. Portus et ostia fluminum obstruilolent. Transitum quocumque modo obstruere didicerunt nostraces. Hamburgi catenis Albim obstruxit Waldemarus Dux Sleswicensis. Ponte Dantisci Staephanus Rex Poloniae. Verum hic fluvii et loca circumstantia consideranda sunt.
§. 1. ROMANA acies antiqua, ut mihi videtur sane haud omnino commode instituta fuit Livius libr. 8. bellum inter latinos et Romanos describens, indicat initio pugnasse iuniores; et infirmiores. Fuit enim civili maxime bello pugnasimilis, adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana Re publica, praeter animoserat. Primos hastatos in pugna stataria pugnasse vult Lipsius, atque ita factum est; nam levesmilites praecurrebant: Velitum enim ratio non ducebatur. Causa cur, non recte institutam aciem putem, est; quia in prima acie fortissimi quique collocandi sunt, ut primo impetu hostem sternant aut terreant. Duo enim incommoda sunt huius aciei, primum, quod civium iuniorum male armatorum clade bellum inchoatur, illi enim victi, retrocedebant, nec sine clade vincebantur, nec sine summa necessitate locum deserere, et recipere (se se poterant; cum deserenti locum mors poena esset. Alterum incommodum, quod hosti animus cresceret, cum velites hastatosque profligasset, eo fortius insisteret. Certo bello Latino, ubi utrimque eaedem acies, apparuit potuisse facile eos vinci, si fortes initio oppositi fuissent infitmis. Nam cum Manlius accensos procurrere iussisset. Latini suspicati, Triarios esse, eo quod post Triarios locati essent, ipsi quoque suos excitarunt, qui atroci pugna dum vincunt Romanos, pelluntque, fatigati sunt, hastis fractis aut hebetatis, in quos demum Triarios immisit Manlius, vicitque. Quod si cum accensis eos emisisset,
multos civium servasset, quos eousque occidi, et vinci permisit, dum hostis fatigatus, integris opportunus esset. Quanta vero caedes facta sit, non falso narrat Numisius Latinorum Imperator, affirmans, communem vero Martem belli, utramque aciem pari caede prostravisse, victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illosgerere: funesta duo Consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum Consulis devoti caede trucidatum exercitum omnem: caesos hastatos, Principesque, stragem et antesigna, et post signafacta: Triarios postremo rem restituisse.
Quod si initiototis viribus obnixi essent, iuventutemque servassent, Latini de bello reparando nequaquam cogitassent: sed quod supra monui vilem populum habuere Proceres, necexhauriri pauperum multitudinem per bella aegre ferebant. Eodem modo nunc Turcus in urbium expugnatione, et proeliis agit, imbellem enim turbam hostibus lacerandam obicit, donec fessis caedendo Ianizaros immitat.
Meam sententiam etiam antiquitas probavit: Homerus in media acie infirmos collocat: in prima et extrema fortes, optimo consilio, ut primo impetu frangatur hostis, ut medii incitentur a primis, cogantur ab ultimis et fugere nequeant. Homerum autem ex prisci temporis usu loqui non est dubitandum, at ille fortes in principio ponit.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Equites quidem posuit cum equis et curribus in principio. Peditesa tergo multos, et fortesmurum belli, infirmosin medium coniecit. Sane equites, et curruum agitatores belli praecipua pars erat. Deinde ita olim apud Romanos fuit, ut ditissimi, qui iidem optime erant armati inprima acie versarentur, pau perrimi in postremis. Lipsius l. 4. de militia Rom. dial. 2. Nam de prima cum censum et arma edidisset. Subiunxit: [Gap desc: Greek words] : locum vero in bellis habuit primum, et ante reliquam totam copiam. Iterum de secunda [Gap desc: Greek words] : ordinabatur in acie post primos pugnatores. De tertia pariter, [Gap desc: Greek words] : locus horum et statio inpugnis iuxta eos, qui post Principes. De quarta denique; [Gap desc: Greek words] : locum in certaminibus ultimum habet. Quid ergo Quinta Dionysi? [Gap desc: Greek words] , inquit [Gap desc: Greek words] : hos extra ordinem militare. Eadem et totidem fere verbis, postea iteratin iudicio Coriolani. Quae ego adduxi fusius, ut semel de origine et ordine militiae priscae constet et quomodo is paulatim mutarit: Ergo Servii instituto, ditissimi quique in prima acie, et hoc est, quod Varro Principes deducebat, et olima princi pio gladiis pugnasse adseverabat. Sequebanturordine opum alii, et in extremo denique ii viliores et pauperes, et quilevib. telis pugnabant. Sed quiisti extra ordinem Quintiani? Accensi ex Liv. et qui iustus etiam miles non erat. Olim haec ita. sed cum multaineo ordine damnanda usus et ratio docuissent, tempore mutarunt. Quae enim ratio, optimos ditissimosque omnes exponere periculis inprima acie obiectis? noluerunt, et Principes secundo loco statuerunt. Mihi fas sit cum veteribus sentire, atque a Lipsio diffentire: non quod probem ordinem Servianum, sed quodin prima acie fortiter pugnaturos, non autem morituros esse locandos putem. In fine autem subsidium firmum in omnes velim casus reponi. Velitestamen sagittarios, funditores illis adderem, sed quos fortes illi in stataria pugna defendant. Posteri Principes et hastatos mutarunt, Vegetius libr. 2. c. 20. In prima acie pugnantes Principes, in secundahastati. Et lib. 1. cap. 15. Prima acies principum, secundahastatorum. Lipsius hoc sub Traiano aut Adriano coepisse vult. Optime sane, iam enim ex aequo et bono, non patriciorum libidine acies disponebatur, ordo vero ille quem historia exhibet post Reges eiectos fuit. Nunc qualiter instituenda sit acies, si pugna immineat, declaretur unius legionis exemplo: quodsi usus exegerit, transferri possit ad plures. Equites locantur in cornibus. Acies peditum a prima cohorte incipit ordinari in cornu dextro. Huic cohors secunda coniungitur. Tertia cohors in media acie collocatur. Huic annectitur Quarta. Quinta vero (cohors) sinistrum excipit cornu. Sed ante signa, et circa signa, nec non etiam in prima acie diminicantes, Principes vocantur, hoc est, ordinarii, ceterique principales. Haec erat gravis armatura, qui habebant cassides, catraphractas, ocreas, scuta: gladios maiores, quosspathas vocant, et alii minores, quos semitspathas nominant plumbatas quinas positas inscutis, quas primo impetuiaciunt. Item bina missilia, unum maius ferro triangulo, unciarum novem, hastili pedum quinque (et) semis, quod pilum vocabant, nunc spiculum dicitur, ad cuius iactum exercebantur praecipue milites, quod arte et virtute directum, et scutatospedites, et loricatos equitessaepe transuerberabat: aliud minus, ferro triangulo unciarum quinque, hastilitrium pedum (et) semis, quod tunc verriculum, nunc verutum dicitur. Prima acies principum: Secunda hastatorum, armis talibus docetur instructa. Post hos erant ferentarii, et levis armatura: quos nunc auxiliatores, et armaturas dicimus: scutati qui plumbatis, gladiis, et missilibus accincti, sicut nunc prope omnes milites videntur armati. Erantitem sagittarii cum cassidibus: cataphractis; et gladiis: sagittis, et arcubus. Erant funditores, qui ad fundas, vel fustibalos lapides iaciebant. Erant tragularii, qui manubalistas, vel arcubalistas dirigebant sagivas. Secunda acies humiliter armabatur: in qua consistentes milites, hastati vocabantur. Sed in secunda acie, dextro cornu, cohors sexta ponebatur: cui iungebatur septima. Octava cohors mediam aciem tenebat, nona comitante. Decima cohors in secunda acie sinistrum semper obtinebat cornu. Docet hoc Scipio insignis Imperator, cui et Lipsius consentit lib. 4. dial. 6. Scipio usurpavit in Hispania, qui cum aliquot diebus observasset, sic structam hostium aciem, ut optimi in medio essent, infirmioresin alis, ipse contra instruxit, et auxilia in medio posuit: cives, et quodroboriserat, in alis. Denique quanti referat inprima acie fortes esse, duo summi Impera tores, Caesar et Pompeius docuerunt. Caesar in acie Pharsalica fortissimas legiones in principio constituit, ita ipse Caesar superius institutum servans, decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, huic sic iunxit octavam, ut paene unam e duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat.
Cohortes in acie habebat octoginta, quae summa erat XXII CIC. Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam, media acie Cn. Domitium praefecerat, ipse contra Pompeium constitit. Simulhis rebus animadversis quas demonstravimus, timens ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter externa acie singulas cohortes detraxit, atque ex his quartam instituit. Et pompeius eodem modo libr. 3. bell. civil: Caesar cum Pompeii castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius instructam animadvertit. Erant in sinistro cornulegiones duae, traditae a Caesare ex Senatuconsulto initio dissensionis, quarum una prima, altera tertia appellabatur, in eo loco ipse erat Pompeius. Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat. Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu erant collocatae. Has firmissimasse habere Pompeius existimabat. Reliquas inter mediam cornuaque interriecerat [(perhaps: interiecerat)] , numeroque cohortes centum decem expleverat, haec erant milia quinquaginta quinque. Euocatorum circiter duo milia, quae tota acie disperserat. Frontinus lib. 2. cap. ait Pompeium secundum virtutem cuiusque in cornibus, et in medio legiones collocasse, spatia interposita tironibus supplevisse. Fortissimos itaque primos esse voluit.
§. 2. Considerandum id, inprimis paucos esse, qui in magno proelio pugnent, in legione centum dumtaxat simul, nisi quod cum primi hastas iecissent, genua submitterent, alii iacularentur. Id quod maxime faciendum cum hostis numero superat, qui facile a paucis vinci potest, cum in locis angustis aut confragosis res agitur. Quo circa paucos illos fortes esse oportet, ut cladem infe rant. Acies vero Romana tum a multis, tum vero a Lipsio accurate exhibetur. Acies ut Lipsius non varia admodum apud Romanos: et fuit fere aut Duplex, aut Triplex. Duplex cum tota acies in cornua duo secta, Dextrum ac laevum. Ea saepissime obtinuit in exercitu Consulari: cum duae legiones, et singulis sua auxilia adiuncta. Hancsectionem certum est veterem esse, et aliis quoque gentibus usurpatam. Polyaenus quidem eam refert ad Pana auctorem. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] : Dionysii sive Bacchi Duxfuit in militia Pan. Is primum reperit ordinem, nominavit phalangem, cornu instituit dextrum et laevum. Ex quo cornutum etiam Pana vulgo defingunt. Exempla aliquot eius locationis apud Romanos quaerere, et ponere, sit stilicidium de situla sumere: sexcenta sunt. Triplex est, cum praeter cornua, alia etiam media exsurgit. Id quoque crebrum: non solum ubi plures legiones, sed et cum duae: istis scilicet in medio positis, sociis ad utrumque cornu. Res perse clara, et obvia exempla. Sed est et alia ratio Duplicis Triplicisque aciei: cum praeter simplicem illam divisionem, a tergo etiam sectio fit, et discrimen. Ut si quatuor legiones habeam, duas in fronte cum sociis suis pono: totidem a tergo, velut in subsidiis suppono. Idem in duabus quoque factum, et aut Ala utraque sociorum (sive cornu mavis) praeposita, subiunctis legionibus, aut contra. In Livio rem vide, pugna in Annibalem Marcelli: Pugnatum amplius duabus horis est, cedereinde ab Romanis dextrai Ala et Extraordinarii coepere, quod ubi Marcellus vidit, duodevicesimam legionem in primam aciem inducit. Dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est. Iterum alio proelio idem Marcellus: Diupugna neutro inclinata stetit, primaelegioni tertia, dextrae Alae sinistrasubiit. Sed et de legionibus ipsis sic dispositis, exempla. In Livio: Praetoris legiones inprima acie fuerunt, Cornelius suas in subsidiis tenuit. Alibi: In primam aciem suas legiones Sempronius induxit, insubsidiis locatae P. Licinii legiones. Et plura. Has autem secundarias aut tertiarias legiones sive copias, subsidia aut subsidiarias etiam vocabant. Idem Livius: Cedenti duodecimae legioni, quae in laeluo cornu erat tertiam decimam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit. Sallustius: ibi commutatis ordinibus, in dextro latere quod proximum host. bus erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit. Nec totae semperlegiones, sed cohortes aliquot sic substitutae. Livius: subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem exemplo emisit. Ad has positutas Tibulli isti versus faciunt ad Messallam:
Seu sit opus, quadratum acies consistat in agmen.
Rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo.
Seu libeat duplicem, seu iunctum cernere Martem,
Dextraque ut laevum teneas, dextrumque sinistra
Miles, sitque duplex gemini victoriacaius.
Facit variam pugnae faciem, ut appellat. Primo, Quadratam simplicem, fronte recta: Secundo, duplicem utroque cornu: Tertio iunctam, quam vocabam Triplicem, alia scilicet ad duasiuncta. nam sic fiebat quod hic dicitur, ut dextra sua miles, qui in laeluo est, sinistram medii aspiciat, sinistra sua, qui in dextro e. usdem medii dextram. Inspice, intelleges, sed remoratur aut potius revocat, quod sequitur, sitque duplex gemini victoria casus. Ita enim non duplex, sed triplexe triplici acie victoria sit et casus. An iunctam igitur intellegit, subiunctam et duplicatam de qua diximus? ut acies aciei sit supposita? Hoc opinor, et utrobique sane dextera sua sinistram appositi cornu aspicit et contra. Nec mihi displiceat etiam scribi: duplicem seiunctum cernere Martem, ut duas modo posituras nominet, Quadratam simplicem, indivisam: et hanc abiunctam, in duo cornua: facili ita sententia. Hae praecipuae sunt et receptae Romanis instructiones: quas tamen leviter variabant promovendo aut retrahendo. Quid velim, exempla docebunt. Plerumque enim aequaliter utroque cornu et simul concurrebant, quod Cato apud Festum dixit, Recta fronte: Tibullus in cicitatis vesibus, aequatis frontibus. Et de ea re Vegetius: una depugnatio est fronte longa, quadrato exercitu, sicut etiam nunc et prope semper solet proelium fieri.
Altera depugnatio obliqua, cum cornu ante cornu promovetur. Graeci Tactici: [Gap desc: Greek words] : Obliquae phalanx, quae alterum cornu, utrumcumque praedictum fuerit, iuxta hostes magis admovet, et eo proelium facit, alterum autem abiungit. Vegetius de hoc genere: Secunda depugnatio est Obliqua, plurimum melior. Huius talis est modus, cum instructae acies ad congressum veniunt, tum tu sinistram alam tuam (cornu intellegit, et mox ita vocat) a dextra adversarii longius separabis, ne vel missilia ad eam vel sagittae
Perveniant: dexteram autem alam tuam sinistrae illius alae iunge, et ibi primum inchoa [(transcriber); sic: incohoa] proelium. Sed ipse a Dextra modo committi vult proelium, non aeque a sinistra, et damnat ideo, quod tunc, inquiit, quasimancus est impetus, et aperti cum difficultate aggrediuntur hostes. Bene monet, pro armatura veteti. Nam si cornu sinistrum tuum promoves adversus hostile dextrum, profecto latus nudum obicis hosti, qui missilibus aut sagittis a sinistro suo tuto petet. Hoc est quod ait, apertos aggredi tunc hostem: quia scuta nempe in sinistris. Qui aliam causam quaesivit, et ad infirmitatem sinistrarum partium retulit, nae ille Vegetium autrem noncepit. Pro hac ratione Caesarin Ariovistum pugnavit, et cum triplicem aciem instruxisset, tamen a dextro cornu (eius verba sunt) quodeam partem hostium minime firmam esse animadverterat, proelium commisit. Tertium genus, cum in triplici acie, tertiam et mediam amoves ab hoste, et cornua modo immittis. Seneca tangit: Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur, modo in angustum coarctatur, et aut in cornua sinuta media parte curvatur, aut recta fronte explicatur. Scipio usurpavit in Hispania, qui cum aliquot diebus observasset, sic structam hostiumaciem, ut optimi in medio essent, infirmiores in alis: ipse contra instuxit, et auxilia in medio posuit: cives et quod roboris erat, in alis. Ubi igitur (ait Livius) iam incipiendae pugnae tempus erat, Hispanos (ea media acies erat) presso gradu incedere iubet, ipse e dextro cornu nuntium ad Silanum et Martium mittit, ut cornu extenderent in sinistra parte, quemadmodum se tendentem adextra vidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent, quam coire inter se mediae acies possent. Ita diductis cornibus sinus in medio erat, quia segnius Hispanorum signa incendebant. Haec provisio et instructio certam victoriam dedit, cum firmissimi cum infirmis concurrerent, et alii dum suum hostem exspectant, in medio manent, otiosi denique aliena fuga, et clade consternati. Quartum genus, huic adversum, cum scilicet ipsa media acies prominet et incurrit prima in hostem. Graeci [Gap desc: Greek words] , flexum dicunt, sive etiam [Gap desc: Greek words] , gibberum. AElianus: [Gap desc: Greek words] : Flexa instructio dicitur, cum media bostibus incidunt, cornua autem retro recta habet collocata. Hac Annibal in pugna Cannensi scitissime est usus: sed cum ea quoque arte, ut cornua robustissima haberet, et integra servaret, mediisdenique pulsis, sinu facto immitteret ea utrimque legionibus, victoriae suae certam causam. Quam utiliter talia nostri duces meditentur et usurpent? et paulatim credo facturos, ut ingenia et institutionem quorundam video, qui succrescunt.
§. 3. Haec acies ergo in cornua dividi solita fuit, cum essent duae legiones, et auxilia, quae cornua obtinebant extrema.
§. 4. Aliquando duae legiones in fronte cum sociis, dum a tergo positae, ita Livius l. 27.
§. 5. Aliquando est acies lunata cornibus prominentibus utrimque, quibus illa Scipionis.
Hac in acie obliquatio probatur a Vegetio, ut sinistrum cornu prius depugnet, sic enim fortius insurget, et minus apertum erit.
§. 6. Huic adversa cum cornua aversa sunt, et media procurrunt
Hannibal ita Romanos vicit ad Cannas, sed cum ante equestri proelio vicisset. Liv. l. 22. Sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna. primo et vitibus et animis constabant ordines Gallis, Hispanisque: tandem Romani diu ac saepe consilio agitabant, qua fronte acieque densa impellerent hostium cuneum nimis tenuem, eoque parum validum, a ceteris prominentem acie, impulsis deinde ac trepide referentibus pedem insistere ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem illati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt: qui utrimque reductis alis constiterant, mediique Galli, Hispanique steterunt, aliquantum prominente acie: qui cuneus, ut pulsus aequavit frontem primum, deinde nitendo etiam sinumin medio dedit, Afri circaiam cornua fecerant: irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas: mox cornua extendendo, clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani defuncti nequiquam proelio uno, amissis Gallis Hispanisque, quorumterga ceciderant etiam adversus Afros integram pugnamineunt: non tantum eo inquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.
§. 7. Subsidiorum olim magna ratiofuit. Vegetius lib. 3. c. 17. Sedoptima ratio est. et ad victoriam plurimum confert, ut lectissimos de peditibus, et equitibus, cum vicariis, comitibus, tribunisque vacantibus, habeatdux post aciem, (in subsidiis) praeparatos, alios circa cornua, alios circa medium, et sicubi hostis vehementius insistit, ne rumpatur acies, provolent subito, et suppleant loca: addittaque virtute inimicorum audaciam frangant. Hoc primi Lacones invenerunt: imitatisunt Carthaginenses: Romani postea ubique servaverunt. Haec dispositione nulla melior invenitur. Nam directa acies hoc solum agere debet, si potest, ut hostem repellat, aut fundat. Sicuneus sit agendus, aut forfex habere debes post aciem, de quibus cuneum autforficem facias. Si ducenda sit serra, item ex abundantibus ducetur: nam si de loco suo ordinarium militem transferre coeperis, universa turbabis. Si globus hostium separatus, aut alam tuam, aut partem aliquam urgere coeperit, nisi superfluos habeas, quos contra globum possis opponere, sive pedires, sive equites de acie tuleris, dum aliavis defendere, alia periculosius denudabis. Quod si bellatorum tibicopia non abundat, melius est aciem habere breviorem, dummodo insubsidiis collocesplurimos. Nam circamedias partes campi, expeditibus bene armatis debes habere lectissimos, de quibus cuneum facias, et statim aciem hostium rumpas. Circa cornua autem, de contatis loricatisque equitibus ad hoc reservatis et levi armatura peditum, alas hostium circumvenire te convenit. Galli initio impetus plusquam viriles, deinde languentes, minus quam feminarum habebant, quia sine ordine et disciplina totum in primum conatum contulere, quo destituti armis cecidere. Immo plerique hostium: bella impetu valida per moras evanescunt.
§. 8. Aciei instruendae summam cura esse debet, nam ut lapides temere congestia quam non con tinent, nec murum efficiunt, ita nec viri fortissimi sustinere impetum hostilem queunt, nisi optime ordinentur. Itaque prudenuiffimus Graecorum Nestor aciem ordinat, Illiad. 4. Pyrrhus ea arte excelluit: Scipioni primas Hannibal tribuit. Hinc Reges dicti [Gap desc: Greek words] ordinatores.
§. 9. Priorem instrui aciem iubent. Quia plus animi videtur, et quia commodius potes. Ego cum castra munita sunt, aut cum ad pugnam cogi non potes, aliter sentio. Ut posterior instruas. Nam hostilem ordinem vides, quod magnum est commodum, et ille armatus teexpectare cogitur. Animostuis addes, si putentte prudenterinstruere, etiam quodhostis sequatur, si laetussis: attendendum an adversarius celer, et temerariussit, tum enim facile vincentur, quod minus ille potest, quiprior inaciestat. Qui prior in acie consistit, cum regredi facile non possit, alium exspectare cogitur, Hasdrubal cum ieiunum exercitum eduxisset: Scipio suis praecepit, ut quiescerent, cibum caperent: hora septima cum hostis inedia, siti, fatigatione castra repeteret, copias eduxit, et vicit.
§. 10. Multum refert, qua parte pugnam aggrediaris. Scipio cum in dextro cornu Hispanos, Hanno in sinistro Africanos: cornu sinistrum aggressus est, victisque Afris, Hispanos pro aliena dominatione pugnantes in deditionem accepit. Philippus cum Illyriorum frontem robustam, cornua infirma vidisset, ea aggressus, profligavit. Periculofius Permenes Thebanus, qui cum in dextro Persarum cornu fortissimos videsset, ipse in suo opposito sinistro infirmos posuit, et fugere iussit, dextro autem suo cornu invasit sinistrum hostium, et vicit: nam qui in suo sinistro erant, iussit in loca confragosa se conferre. Qui autem secundo loco struit aciem: eligit, qua parte oppugnet, et quos quibus opponat. Aciei itaque ratio constitui non potest, multo minus eadem semper spatia: sed ex usu, et eo quod hostis facit, aut commodo suo facere potest, disponenda. Scipio cum videret Hannibali esse octoginta Elephantos, ordines raros constituit, et magnis intervallis ut belluas excipere sine noxa, et frustrari posset. Sulla, cum curribus abundaret Archelaus, palos defixit, ut haererent. Ordines laxos fecit, et per eos equites emisit, qui aciem turbarunt.
§. 11. Interdum praestat ordinare aciem primo loco, ut terror iniciatur, sed id locum non habet, nisi contra insuetos, ita Turcae cum classe contra Ioannem Austriacum essent militaturi, persuadebant sibi, Christianos mox ubi viderent classem, fugituros. alioqui optimum est videre, quid hostis agat, ut obstacula ponas. Eodem modo Metellus Pius, cum aestuante die Herculeius vallo eius militem admovisset, suos ad sextam usque continuit, deinde fatigatos aestu vicit.
§. 1. QUi ea licita negant, nimium antique et superbe sapiunt. Usus Stratagemate est Iosue, David, aliique non modo magni Imperatores, sed viri etiam sancti. Nimium simplices, qui censent, [Gap desc: Greek words] . Nullus bonae mentis clam hostem publicum occidere fas putat. Improba potius quam magnifica vox est. Nolofurari victoriam: Sanctum est et magnifi cum hoc furtum, quo cives servantur, quo gloria vana pro salute publica contemnitur. Venator vallidus feras dolo capit, optime Augustinus super 4. Iosue 9. 10. Cum iuste bellum suscipitur, ut aperte pugnet quis, aut ex insidiis nihil ad iustitiam interest. Immo si bono dolo seu stratagemate quaeri victoria potest, non est viagendum, quia sine causa periculum adiretur: Laudandaque est bellicosissimae civitatis industria, quae pro cruenta victoria Gallum: pro ingeniosa, bovem immolariiussit. Quin et illud cogitdndum: paratissimo contra imbecilles non sempersuc cessus esse, in nimare victoriam converti. Exemplo est, quae cont ngit, in Perusina urbe, pugna inter nobiles et aemulas familias Oddonum et Balionum, rem narrat Machiavellus lib. 3. de Repub. c. 14. Nam cum ea civitas civilibus discordiis laboraret, totaque induas factiones Oddonum et Balionum divisa esset, quorum hi potentiores facti, illos in exilium expulerant: Oddi exsules amicorum opera exercitum collegerant, et nocte quadam Petrusiam ingressi, clanculum ad occupandum forum contendebant, sed quia singulae plateae catenis transversis praemunitae inea urbe, equitibus transitum impediunt, praecedebat eos quidam cum malleo ferreo, qui seras catenarum effringebat: iamque praefractae erant catenae omnes, praeteream solam, quae ingressuminipsum forum claudebat: quam cum idem frangere conaretur magno conatu, et quo minus satis attollere malleum posset, impedirenur ab eis, qui sequebantur a tergo, et iam ad arma conclamaverant: Retro cedite, inquit, adeos (ut liberius videlicet effringere catenam posset) sed haec vox veluti Echo, a primis ad posteriores, atque ab his ad alios emissa, sensim usque ad ultimos pervenit: causaque fuit, ut ultimi, qui nonintellegebant, qua de causaemissa esset, effugerent magno cum impetu: quos reliqui sensim secuti, institutum deserverunt, et causa ipsi exstiterunt interitus sui: ex tam levi fortuitoque casu commoti. Salva fide, et dignitate omnia stratagemata licita sunt: omnia abominan da sunt, quae perfidiam habent. Pompeius Mithridatem in Armenia vicit iusso equitatu suo cedere donec ad locum insidiarum perventum esset. Cassius eodem modo in insidias Parthum pertraxit, cum equitem ostendisset a fronte, peditem occuluisset. Eodem modo Ventidius eos afflixit, utexcedere provincia cogerentur. Sic Pharnabazum vicit et interfecit. Caesar contra Afranium colles praeoccupavit, Iuba Curionem in campum elicuit, et equitatum circumdatum sudit. Hannibal numquam non insidiis usus est, Fuluio paucos milites per nebulam obiecit, et adversam castrorum partem invasit, contra Minutium in montibus pedites celavit, delevissetque Minutium, ni Fabius succurrisset. Ad Trebiam insigni arte Hannibal Sempronio ita imposuit, ieiunum ut exercitum magno frigore fluminis transitu affligeret. Ad Trasymenum Romanos in montem euocavit, nec ante Flaminius insidias sensit, quam a fronte, a latere, a tergo circumdatus est, et internecione delerus. Iunii castra invasit cum Romanos per sexcentos equites tota nocte inquietos reddidisset. Ad Cannas sexcentorum transfugarum simulatione Romanos afflixit, quod imitatur in Iapyges Licinius Coss. Cavendum sedulo ne doli patescant. Quorsum n. profuit Semiramidi Elephantum ornatu camelos producere? si Indis id cognitum erat? Quid Fidenatibus, cum peditem cum faucibus in exercitum immitterent, commodi attullit, puerile stratagema? Doli non
sunt doli, nisi astu tractes. Sane praecipua Principis est prudentia dolos maxime bellorum cavere. Gladium allio illitum, a magnete separatum pingunt, et axioma adscribunt: nec vi, nec dolo, quod Principis invicti symbolum est.
§. 2. Sunt autem alia belli, alia proeliorum stratagemata, belli generalia quaedam, semperque, cum fieri potest, tenenda. Populi Romani varia stratagemata fuerunt, quorum hoc primarium, ut non facile bellum inirent, aut novam provinciam tentarent, nisi in ea [Orig: eâ] , aut vicina [Orig: vicinâ] amicos haberent, quorum opera uti possent. Campanos amicos contra Samnium defenderunt, fuitque ea causa Samnitum delendorum: Tusciam opera Camertinorum, Siciliam per Mamertinos occuparunt. In Macedoniam duxerunt Athenae. In Asiam Rhodii. In Syriam fratrum Iudaeorum contentio. In AEgyptum regia soboles. Eadem ratione in utraque India maximas regiones Hispanus occupavit, cum semper magno studio, pretio, spe, pararent aliquos, qui peregrina imperia praeoptarent. Turca etiam dum aliis auxilium fert, omnes subvertit: etiam in media Europa fidos habet amicos.
§. 3. Alia fraus est, ut mentio indutiarum et pacis inducatur, donec vires paratiores sint, aut ut hostium animi relanguescant, et pacis dulcedine allecti, curam belli omittant.
§. 4. Hoc quoque usitatum est, belligerantes adiuvare, ita ut debiliori subsidia mittantur; donec utraque pars debilitata victori sese submittat. Quae enim non suo, sed alieno adiutorio bellum sustinet Res publica, in auxiliatoris sui est potestate.
§. 5. Numquam magnopere timendum est bellum, cum multi contra unum conspirant, qui enim primos ferre impetus potest, facile superabit omnes. Anno 1484. Italici in Venetos conspirarunt, illi Ludovicum Mediolani Ducem muneribus ad se traduxerunt, et facile omne periculum discusserunt. Sic cum Germani Principes contra Carolum Quintum conspirassent, primo impetu profligatum est bellum.
§. 6. Quidam munitis castris nocturnis tumultibus insomnem hostem fatigauere [Orig: fatigauêre] . Epaminondas tota nocte per paucos levis armaturae equites castra Lacedaemoniorum vexavit, altera die fessos invasit. Epaminondas Onion veniens exercitum quiescere iussit, mane ipsos vigilia confectos vicit. Titus Quintius cum Volscos castra oppugnaturos putaret, noctu cohortem in statione reliquit, aeneatoribus autem praecepit, ut vallum insidentes equis circumirent, concinerentque: mane deinde fessos aggressus fudit.
§. 7. Superstitione hostium multi ad sua commoda usi sunt. Unicum solum adferam hoc loco, quod insignem superstitiosorum miseriam mirifice ostendit. Panarmus et Gonispus Messenii equis pulchris, tunicis albis, purpureis lacernis, in castra Laconum profecti ab illis sunt putati Castor et Pollux, multos occiderunt, et supperstitioni illuserunt, atque inde ad suos incolumes redierunt.
§. 8. Cum fuga simulatur, vel totius exercitus, vel partis, magna cura adhibenda, ne aliqui militum arbitrentur veram fugam esse, trepidatioque oriatur. Romani aliquando cum validum hostem cernerent, ut inchoato proelio ad principia se reciperet velites, et hastati iusserunt, deinde inconsulto fervore sequentes occiderunt. Hannibal boum cornibus faces et fenum imposuit, eosque per silvas agens, cum attoniti adverterent nocturni ignis discursum Romani, ipse alia [Orig: aliâ] via evasit, Violentius etiam Hispani stratagemate Paenos perculerunt, nam eurrus accensos bubus tractos in Amilcaris exercitum immiserunt, ordinesque turbarunt.
§. 9. Scipio cum videret in acie media Asdrubalis esse robur exercitus, in ipsa acie hoc egit, ut otiosi illi essent, nam cornua celerius, mediam aciem tardius procedere iussit, ut victis cornibus his quo que animus caderet. Iustinianus Tiberii Imperatoris Praefectus, dum exspectat, donec Persae pharetras exhausissent, vicit, nam cum ad gladios ventum est, inferiores eos invenit.
§. 10. Optimum stratagema est, ut caveantur adversa stratagemata. Ignarus insidiarum Archelaidas, suos tamen instructos ire iussit, esse enim insidias, et revera erant, itaque eos facile dissipavit. Alioqui et illi qui inciderunt, et qui subsidio veniunt, pari in periculo sunt. Sertorius Pompei milites in insidias coniecit, et legionem, quae subsidio venerat, ipso spectante trucidavit, dena milia occisa sunt. Astute subsidia alio vertuntur, quod magis hostem terreat. Parmeno, cum videret Tyrios egressos, cedere Macedones, et premi non adiuvit illos, sed urbem invasit. Poliaen. l. 5.
§. 11. Si quis inter montes et flumina aut hostium praesidia conclusus evadere se posse desperat, omnia ostendet, quasi per avia evasurus, interim omnia clam, quae ad pontes, et tranandum flumen pertinent, peragat, atque alia parte minatus, alia fugiat. Iphicrates errorem suum dexterrime correxit: cum n. Sicyonem pergens insidias praeteriisset, ex urbe quidam proclamavit: Iam poenas dabis: suspicatus non esse inanes minas, alia via celeriter recessit, et insidiatores oppressit.
§. 12. Insigne etiam stratagema Titi Didii, qui cum sciret legionem intercipiendam, simulavit se pugnare velle, productoque exercitu: hostem a cura legionis interceptae avertit.
§. 13. Cum castra castris opposita sunt: multum proderit, si copias hostium distrahas, cui rei plurimum proderit, castra quam munitissima habere, ut multi hinc inde dimitti queant.
§. 14. Spargere quaedam subito ad animandos milites terrendosque hostes interdum solent. Ut ducem hostium cecidisse: Quintius cum cerneret alterum cornu cedere, proclamavit, alterum vicisse, atque ita suis alacritatem, hostib. metum addidit. Usitata illa via est, etiam hostes terrendi. Eduardus Anglus Philippum Pulchrum fraude ab oppugnando Belgio retraxit, sorori enim eius persuasit, Galliae Principes conspirasse, ut eum in acie desererent. Memnon Rhodius hostib. persuasit, seditione suum militem laborare, atque ita in campos elicuit. Plus simulationis in Antigono Hierace, is victus recepto in tuta exercitu mortuum se simulavit, missi quasi a militibus, qui corpus occisi peterent, et deditionem facerent, ad quam acceptam, dam cum quatuor milia missa essent, ea Antigonus interfecit.
§. 15. Indigna est Imperatori ista mendaciolis nixa fraudulentia. Ingenii et prudentiae ex naturae consideratione fuit stratagema Croesi, qui camelis equos opposuit, quorum illi odorem ferre non possunt. Pyrrhus quoque elephantos equitatui e regione locavit, ut belluarum terrore, equos equitesque compleret.
§. 16. Crudele et temerarium factum Sertorii, cui cum in proelio ducis cuiusdam mors nuntiaretur,
eum qui indicaverat, occidit, ne res emanaret, crudele, inqnam, et temerarium: quia iam alii noverant, neque soli Sertorio nuntius retulerat. Ira itaque et terror inde natus avertere aciem poterat.
§. 17. Luctatius Consul, cum in sequentib. Cimbris. flumen traiciendum esset, pugnaturum esse se simulavit, castra munit, pabulatores emittit, deinde cum idem Cimbri facerent flumen quiete transivit. Qui plures in acie habet, cautissime ut pugnet est monendus, quia cum is, qui infirmior est omnia tentet, monitione non eget, magnae vires superbiam, securitatem, neglegentiam, cladem gignunt. Infirmior itaque hostis timendus est, quia inexspectato ictu feriet. Multa autem praesidia ad straragemata fortior habet, potest aciem extendere subito, potest multos in insidiis seorsum ponere a latere, a tergo quasi novum agmen immittere, ad oppugnanda castra in medio aestu pugnae dimittere, haec cum aliqua, aut omnia usurpabit, non quasi timens hostem, sed ut cito, et parvo damno debellet.
§. 18. Continua in meditatione stratagematum versetur Imperator, cum proeliandum est, id enim optime agitur, quod hostis non exspectat. Epaminondas cum exspectationem equestris certaminis fecisset, ingenti pulvere concitato, subito in hostium inopinantium terga evasit.
§. 19. Cladem tegere, et dissimulare prudenter, victoriae nomen attulit. Titus Licinius suos humavit, hostes cum altero die multo plures ex suis caesos viderent, continuo fugerunt, perfectam itaque victoriam cadaverum nocturna sepultura attulit.
§. 20. Interdum hostis fallitur, dum sibi consuli putat. Milites Eumenis impedimenta hostium direpturi cum magno periculo erant, quib. cum per suadere non posset, ut consilium mutarent, hostes monuit, ut melius custodirent.
§. 21. Cum hostis imminens, ad aliquod, quod necessitas exigit cogere te conatur, nec evadere necessitatem potes: sponte illud aggredere, et magno animo periculum subi, sic enim ordinate, sine turba, et metu facies, et hostem magnanimitatis et audaciae opinione perterrefacies. Periculosum est agros exurere, sponte pro beneficio concede. Timotheus regionis partem hostib. permisit, vetuitque flamma aut ferro grassari. Chares Atheniensis cum timeret, ne despectu paucitatis castra oppugnarentur, noctu clam multos emisit, ut redeuntes mane, qua [Orig: quâ] hostes conspicui essent: auxiliorum speciem praeberent. Ptolomaeus cum praegressus cum exercitu, omni pecudum generi carpenta alligavit, et agi per equites iussit, excitato pulvere maximo speciem ingentis exercitus praebuit. Caius Marius, et Sulpitius Calones impositos iumentis inter pugnandum e monte apparere, et speciem alterius exercitus praebere iussit, qua re hostium aciem turbavit.
§. 22. Impetumne in hostem facere an sustinere melius sit? quaeritur inter Duces. Decius hostem invasit, Fabius impetum sustinuit, animosior est miles, qui invadit, prudentior, qui hostem excipit. Si spatia longiuscula sunt, praestat excipere, anhelus n. hostis advenit. Si hostis timidior, invadendus: Si audax sustinendus, primo enim impetu fatigabitur. Verum nunc bombardae usum belli mutarunt. Qui, cum ad teli iactumventum est, prior paratus est, damnum adfert, et aliquos nocituros occidit; sed pendet id exaliis, tum ex loco.
§. 23. Locorum n. natura saepe plus prodest quam virtus pugnantium, aut vetus Imperator. Locus sane ad rem plurimum momenti habet, Marcus Curius Pyrrhum vicit, Phalangem ad angustias trahendo. Fere id agunt, ut ex edito pugnent, ita Pompeius Mithridatem, Caesar Pharnacem, Lucull. Mithridatem et Tigranem vicit. Themistocles Xerxem in augustiis vicit, paucis multos. Datames pauco milite multos semper vicit, quia numquam acie conflixit, quin locorum angustiis clausum hostem teneret. Ita AEmilius Probus. Sertorius Romanorum copias velitationibus attrivit. Hannibal ab uno latere vias praeruptas obiecit, et Marcellum vicit, ad Cannas, amne Volturno pro munimento usus est. Hoc imitatus est Romanus Hannibal Caesar, lib. 3. belli civil. Dextrum cornu eius rivus quidam impeditis ripis muniebat, quam ob causam cunctum Equitatum, sagittarios, funditoresque omnes in sinistro cornu obiecerat.
§. 24. Locum aptum multi arte fecerunt. Cleomenes Lacedaemonius planitiem arboribus impedivit, in qua cum Equitatu Hippiae erat pugnaturus eamque inviam equiti fecit. Xantippus Carthaginensium exercitum equis et elephantis validum in planitiem adduxit, Romanosque vicit. Clearchus hostium equitatum foveis excepit, derepente factis, Q. Sertorius scrobibus factis equitatum hostilem afflixit. Rotis curruum humi depressis, catenis, vallo, muricibus castra munienda sunt, miles iunctus sit, Germani dum diverso loco castra metantur in Gallia a Guisiis caesi sunt. Ventum etiam ad Cannas Hannibal exspectavit, et ea re vicit. Cimbri etiam in campo Caudio contra Marium eodem stratagemate pugnarunt. Cimbri quoque Solis auxilio usi sunt, ut repercussu radiorum oculos hostium perstringerent, verum id parvum praesidium. Luna quoque occidente Romani bello Pontico sunt adiuti, cum enim illa a tergo Romanorum iam prope occasum longas umbras Romanorum iaceret, in eas errore magno Pontici tela consumpsere [Orig: consumpsêre] . Eumenes cum equitatu valeret occupatione locorum hoc effecit, ut in plana seduceret hostem. Ira Hannibal, sed caute, ut utrimque equestrium proeliorum rationem haberet. Nam etiam sinistrum cornu Romanorum stratagemate vicit.
§. 25. Quemadmodum igitur castra ad locorum commoditatem, sic aciem disponendam iudico. Solet autem distribui generatim in varias formas. 1. ut sit oblonga. 2. lata. 3. Lunam referens adversam, lunaris aversis cornib. nam cetera fere usitata non sunt, cum integra acie pugnatur. Extraordinaria tamen acies semper habenda est.
§. 26 Insigne documentum est Bernardi Mendozae, p. 1. c. 44. Utile, inquit, stratagema in proelio habetur, si ex dextro latere agminis cohors aliqua lanceariorum, et bombardariorum educatur, etiam si quinta pars agminis sit, quod fervente pugna a latere hostem impetat, ita ut si contra cohortem se vertat latus nudum praebeat agmini, si sese agmini opponat, nudet latus cohorti, quia stratagema magno adiumento est ad victoriam, nescio sane an inter pedites usitatum fuerit, mihi magno usui fuit in equitatu, cum levem armaturam ad hoc ordinarem, et animadverti magno damno sic hostem affectum, etiam si in una cohortetantum 25. fuerint, atque plurima agmina divino auxilio disieci, et milites insignes victorias Regi nostro Tuae Maiestatis Patri obtinui. Huic consilio lancearios commodissimos esse docet: Nam turma centum lanceariorum, aut centum et viginti, potest turmam quadringentorum et quingentorum bombardariorum
equitum dissipare, si in turmulas minores se dividant, et impetuose pluribus locis invadant, nam bombardae eo modo inutiles redduntur, nec expediri possunt. In subsidiis non modo constituunt nostrates certos ordines: sed habent ad usum, etiam inter initia agmina aliqua, quae vocant volatica, quae interdum lacessunt hostem, interdum subveniunt pressis, decertant etiam; si aciem hostis prior ordinarit, donec acies alia ordinata sit.
§. 1. OMnes ferme praestantes Imperatores: quia sine opportunitate non pugnant, in acie ordinanda [Orig: ordinandâ] novi aliquid invenerunt. Hinc cunei, globi, forfices, turres, serrae. Cuneum vocant, cum trigona est acies, Veget. lib. 1. ca. 26. Graeci [Gap desc: Greek words] vocant, tempore Ammiani caput porcinum. Suidas ex Anglia interprete Lipsio. Erat iis forma aciei velut in rostrum. Litterae enim *d. assimilabatur. Et anterior pars qua in acutum desinebat, tecta et densa erat, quia scutis undique muniebatur. Dixeris caput eos porci structura [Orig: structurâ] ea [Orig: eâ] efformasse. Crura a. utrimque secundum ordines et cohortes in profundum composita, et pleraque parte in obliquum extensa, coibant paulatim et disiungebantur, donec in maximam latitudinem progressa desinerent: ita ut medius locus vacuus relinqueretur, et terga militum nuda per ordinem conspicerentur. Franci et Romani usi cum perrumpere aciem volunt. At tum utendum, cum necessario viafacienda est: nam periculosa omnino res est. Deinde tantum cum ordines hostium rari sunt, alioqui impingent solido. Tertio numquam, cum pugnatur contra peritos, illis enim facile est, aut densam aciem opponere, aut ordines solvere, ut in medio claudant. Cuneus aliquando de phalange macedonica, aliaque forma aciei dicitur, ut docet Lipsius.
§. 2. Cuneus inversus est forceps vel forfex: Cuneus ea [Orig: eâ] acie excipitur vel atteritur. Turris quae dicitur, et laterculum, non differunt a prioribus. Cum identidem acceditur et receditur. Legio Polybiana habuit in fronte centum viros, in latere introrsum triginta quatuor, triarii legionis dimidium. Olim tres pedes quaqua versum miles habebat, ut arma commode tractare posset, idque minimum. Polybius ita recenset, sed Vegetius libro tertio cap. 14. aliter. Singuli autem armati in directum ternos pedes inter se occupare consueverunt, hoc est, in mille passib. millesexcenti sexaginta sex pedites ordinantur in longum: ut nec acies interluceat, et spatium sit arma tractandi. Inter ordinem autem et ordinem a tergo in latum sex pedes distare voluerunt, ut haberent pugnantes spatium accedendi et recedendi: vehementius enim cum saltu cursuque tela mittuntur. In his duobus Ordinibus, et aetate maturi, et usu confidentes, et muniti etiam gravioribus armis collocantur. Hi enim ad vicem muri, nec cedere, nec sequi alium cogendi sunt, ne ordines turbent: sed venientes adversarios excipere, et stando pugnandoque repellere vel fugare. Tertius ordo disponitur de armaturis velocissimis, de sagittariis iuvenibus, de bonis iaculatoribus, quos antea ferentarios nominabant. Quartus item ordo construitur de scutatis expeditissimis, de sagittariis iunioribus, de his qui alacriter verutis martiobarbulis (quas plumbatas nominant) dimicant, qui dicebantur levis armatura. Sciendum ergo est, stantibus duobus primis ordinibus, tertium, et quartum Ordinem ad provocandum, cum missilibus, et sagittis primo loco semper exire. Qui si hostes in fugam vertere potuerint, ipsi cum equitibus persequuntur. Sin vero ab hostibus pulsi fuerint, redeunt ad primam et secundam aciem, et inter ipsas recipiunt se ad loca sua. Prima autem et secunda acies cum ad spathas; et ad pila (ut dicitur) ventum fuerit, totum sustinet bellum. In quinta acie ponebantur interdum carrobalistae, manubalistarii, fundibulatores, funditores. Fundibulatores sunt, qui fustibalis lapides iaciunt. Fustibalus fustis est longus pedibus quatuor, cui per medium ligatur funda de corio: et utraque manu impulsus, prope ad instar onagri dirigat saxa. Funditores sunt, qui fundis ex lino vel setis sactis (eas enim dicunt esse meliores) contorto circa caput brachio dirigunt saxa. Quibus deerant, sive lapidibus manu iactis, sive missilibus in hoc ordine dimicabant, (quos accensos, tamquam iuviores, et postea additos nominabant.) Sextus ordo post omnes a firmissimis, et scutatis, et omni genere armorum munitis bellatoribus tenebatur: quos antiqui Triarios appellabant. Hi, ut requieti, et integri acrius invaderent hostes, post ultimas acies sedere consueverant. Si quid enim primis ordinibus accidisset, de horum viribus reparationis spes to ta pendebat. Et cap. 15. Explanato autem qualiter debeant acies instrui, nunc podismum, mensuramque ipsius ordinationis exponam. In mille passibus campi, una acies mille sexcentos sexaginta sex suscipit pedites: propterea, quia singuli pugnatores ternos occupant pedes. Quod si sex acies in mille passibus campi volueris ordinare, novem milliae nongenti nonaginta. Sex pedites sunt necessarii. Si a. in ternos ordines hunc numerum volueris tendere, duo milia passuum comprehendes. Sed melius est plures acies facere, quam militem spargere, Senos autem pedes a tergo inter singulas acies in latum diximus interpatere debere: et ipsi bellatores stantes singulos obtinent pedes. Ideoque si sex acies ordinaveris, quadraginta duos pedes in latum, et mille passus in longum decem millium hominum tenebit exercitus. (Si autem in ternos ordinare volueris viginti unum pedes in latum, et duo milia passuum, in longum, 10000. tenebit exercitus.) ad hanc rationem sive 20000. sive 30000. peditum fuerint iuxta mensuram podismi, sine aliqua dubitatione difficultatis poterunt ordinari, nec Dux fallitur, cum sciat, qui locus quantos capere possit, armatos. Denique si angustior locus sit, vel multitudo sufficiat, inde etiam novem, vel amplius acies ordinari, (convenit) Magis enim expedit, ut conferti pugnent, quam longius separati. Nam si nimium fuerit acies attenuata, cito ab adversariis facta impressione perrumpitur, et nullum postea potest esse remedium. Qui autem numeri in dextro cornu, qui in sinistro, qui in medio debeant ordinari, vel iuxta dignitates eorum, servatur ex more, velcerte pro qualitate hostium commutatur.
§. 3. Forma aciei, nunc ex oportunitate locorum statuitur, et pro ut hostis suam instituit, habetur etiam ratio nationum, quarum aliae ad alias formas magis affectae sunt, ideoque si ea fiat, pugnant peritius et fidentius. Cum lata frons est, volunt tertia parte superare, profunditatem, cum acies est profundior, quam latior, eandem proportionem requirunt, quod tamen ita intellego, ut variari debeat, si hostium acies requirat, aut situs locorum. Latera vero incingunt alae bombardariorum. Levis armaturae equitatus, turmatim pugnat, ordines magis servant cataphracti. Aciem corpori humano comparat Mendoza, bombardarios similes ait manibus, et pedibus, equitatum levem cruriribus et brachiis cataphractos, coxendicibus, legiones peditum pectori, ducem capiti, impedimen ta ventri. Qui hostem aggreditur, dexteram manum profert, si luctandum omnibus simul viribus nititur. Cum lancearii, et equites bombardarii sunt, hi acies obtinent, et paulo citius pugnam inceptant, quam lancearii: turbatos illi deiciunt.
Haec etiam in paucorum conflictibus usurpant. Lancearios incommode iungi nonnulli putant, quod nihil eminus contingere queant: Sed iuncti equitibus longas bombardas gerentib. et peditibus, quos vocant, mosquetariis utiles sunt. Itaque nullo modo neglegendi sunt.
§. I. CRASSUS contra Parthos quadratam fecit, ut singula latera duodecim cohortes tenerent, et ad quamque cohortem turma equitum. Verum id trepide, et stupenti similis: Nam diviso equitatu omnes partes infirmas reddidit, cum Parthi equitatu praevalerent.
§. 2. Triballi apud Stob. sermon. 52. aliter disponunt. Prima pars infirmos habet, qui lacessant ad pugnam. Altera fortissimos: Tertia Equites: Quarta feminas.
Artificiosa Xantippi acies fuit: auxiliaribus enim levis armaturae praecepit, ut hostem lacesserent ac cederent, quem deinde fortissimi exciperent, dum inter hos fit proelium, a cornibus irerum illi erumperent.
Cyrus consilio Croesi in regnum Tomyris processit, alias regnum perditurus. Herod. lib. 1. ibique novam aciem instituit, qua et vicit.
§. 3. Quibus currus, et elephanti, in prima acie eos collocant. Nam hostium ordines facillime turbant: et si in media acie sunt, id quod obvium est, proterunt.
§. 4. Acies Ungarorum contra Turcas a Toroneo instituta, equites, et pedites permistos habuit, neposset circumveniri: ordines enim sic dilatavit, ut magnae multitudini par esset.
Nunc probant aliam rationem, quae usitata est. Contra lunatam enim Turcae aciem in tres partes dividendus exercitus, ut duae contra cornua pugnent media acies stet immota, donec iungatur hostibus, et pugnet.
§. 5. Alexander ad Arbela aliam quoque aciem instituit. Front. lib. 2. c. 3. Alexander ad Arbela, cum hostium multitudinem vereretur, virtuti autem suorum fideret, aciem in omnem partem spectantem ordinavit, ut circumventi, undique pugnare possent.
§. 6. Vegetius plura genera proponit lib. 3. c. 20. Depugnationum septem sunt genera vel modi, cum infesta ex utraque parte signa confligunt. Una depugnatio est fronte longa quadrato exercitu, sicut etiam nunc et prope semper solet proelium fieri: sed hoc genus depugnationis periti armorum non optimum iudicant, quia cum in prolixo spatio tenditur acies, non aequalis semper campus occurrit, et cum in eius partesinus: aut curvatura fit, in eo loco acies frequenter interrumpitur. Praeterea si multitudine adversarius antecedit, a lateribus aut dextram, aut sinistram alam circumvenit: in quo periculum magnum est, nisi supernumerarios habeas, quiprocurrant, hostemque sustineant. Hoc genere solus debet confligere, qui et plures et fortes habuerit bellatores, ut ex utroque cornu hostem circumveniat, et quasi in sinum sui concludat exercitus. Secunda depugnatio est obliqua, quae plurimis melior: in qua si paucos strenuos loco idoneo ordinaveris, etiam si multitudine hostium et virtute turberis, tamen poteris reportare victoriam. Huius talis est modus: Cum instructae acies ad congressum veniunt, tunc tu sinistram alam tuam a dextra [Orig: dextrâ] adversarii longius separabis, ne vel missilia ad eam, vel sagittae perveniant: dextram autem alam tuam sinistrae alae illius iunge, et ibi primum inchoa proelium: ita ut cum equitibus optimis, et probatissimis peditibus sinistram partem illius, adquam te iunxeris aggrediaris atque circumeas, et detrudendo atque supercurrendo ad hostium terga pervenias. Quod si semel adversarios exinde pellere coeperis, accedentibus tuis indubitatam victoriam consequeris, et pars exercitus tui, quam ab hoste submoveris, secura durabit. Ad similitudinem autem A litterae vel libellae fabrilis, acies in hoc dimicandi genere constituitur. Quod si prior adversarius hoc fecerit, illos quos post aciem supernumerarios diximus debere poni, tam equites, quam pedites, ad sinistrum tuum colliges cornu, et sic adversario resistes magnis viribus, ne arte pellaris. Tertia depugnatio est similiis secundae: sed in haec deterior, quod a sinistro cornu tuo cum illius incipis dextro confligere. Nam quasi mancus impetus est eorum, et aperti cum difficultate aggrediuntur hostes, qui in sinistro dimicant cornu. Quod apertius (ut sit) explanabo. Si quando alam sinistram longe habueris meliorem, cum ea fortissimos equites, peditesque coniunge, et in congressu ipsam primam applica ad alam hostium dextram, et quantum potest, adversarii dextram partem pellere et circumvenire festina. Tu autem aliam exercitus partem, in qua deteriores bellatores habere te nosti: a sinistra illius longissime separa, ne vel gladiis invadatur, vel ad eam tela perveniant. In hoc (genere) cavendum est, ne inimicorum cuneis transversa tua acies elidatur. Hoc autem modo, uno casu utiliter pugnabitur, si adversarius infirmius dextrum cornu habuerit, et tu longe fortius sinistrum. Quarta depugnatio talis est: Cum ordinaveris aciem, ante quadringentos, vel quingentos passus, quam ad hostem pervenias, non sperante, eo subito ambas alas tuas incitare te convenit: ut ex utroque cornu improvisos hostes vertas infugam, et celerius victoriam consequaris. Sed hoc genus certaminis, licet cito superet si exercitatos fortissimosque produxerit, tamen periculosum est: quia mediam aciem suam, qui sic dimicat, nudare compellitur, et in duas partes exercitum separare. Et si primo impetu victus non fuerit inimicus, habet (postea) occasionem, qua [Orig: quâ] invadat et divisa cornua, et mediam aciem destitutam. Quinta depugnatio est quartae similis: sed hoc unum amplius habet, quod levem armaturam et sagittarios ante mediam aciem ponit: ut illis residentibus, non possit irrumpi. Nam sic de dextro cornu suo, illius sinistrum: et de sinistro cornu suo illius dextrum aggreditur. Quod si fugare potuerit, statim vincit: sin minus, media acies illius non laborat: quia a levi armatura, sagittariisque defenditur. Sexta depugnatio optima est, prope similis secundae: qua utuntur, qui de numero suorum, et de virtute desperant. Et si bene ordinaverint, quamvis cum paucioribus, saepe victoriam consequuntur. Nam cum instructa acies ad hostem accedit, dextram alam tuam sinistrae alae hostium iunge, et ibi per equites probatissimos, et velocissimos pedites incipe proelium. Reliquam autem partem exercitus tui, longissime a dextra parte adversariorum remove, et in directum porrige, quasi veru. Nam cum partem sinistram illius, et a lateribus, et a tergo coeperis caedere, sine dubio vertes in fugam. Adversarius autem nec de dextra [Orig: dextrâ] parte sua [Orig: suâ] , nec de media acie potest suis laborantibus subvenire, quia acies tua extenditur, et totam porrigit ad similitudinem I. litterae, longissimeque recedit ab hostibus. (Quo genere in itineribus saepe confligitur.) Septima depugnatio est, quae loci beneficio adiuvat dimicantem. In hac quoque, et cum paucioribus, et cum minus fortibus poteris adversarium
sustinere, hoc est si montem, aut mare, aut flumen, aut lacum, aut civitatem, aut paludes, aut abrupta in in una parte habeas, ex quae hostis non possit accedere, et reliquum exercitum tuum directa acie ordines. Sed in illa (ala) quae munitionem non habet, omnes equites et feren tarios ponas. Tum securius pro tuo arbitrio, cum hoste confliges: quia ab una parte loci natura te munit, ab alia duplex prope ponitur equitatus, illud tamen observandum est, quo nihil melius invenitur, ut sive solo dextro cornu pugnare volueris, ibi fortissimos ponas: sive sinistro, ibi strenuissimos colloces: sive in medio cuneos facere volueris, per quos acies hostium rumpas, in cuneo exercitatissimos ordines bellatores. Victoria enim per paucos fieri consuevit. Tantum est, ut electi a Duce sapientissimo, in his locis, in quibus ratio et utilitas postulat, ordinentur.
§. 7. Archelai et Sullae acies a communi valde recedunt. Frontinus libr. 2. ca. 3. Archelaus adversus L. Sullam, in fronte ad perturbandum hostem falcatas quadrigas locavit: in secunda acie phalangem Macedonicum: in tertia, Romanorum more, armatos auxiliares, mixtis fugitivis Italicae gentis, quorum pernicitati plurimum fidebat: levem armaturam in ultimo statuit. In utroque deinde latere equitatum, cuius amplum numerum habebat: circumeundi hostis causa posuit. Contra haec Sulla fossas amplae latitudinis in utroque latere duxit, et capitibus earum castella communivit: qua ratione, ne circumveniretur ab hoste, et peditum numero, et maxime equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum aciem ordinavit, relictis intervallis, per levem armaturam, et equitatum, quem in novissimo collocaverat, ut cum res exegisset emitteret eum: tum prosignanis, qui in secunda acie erant, ut densos numerososque palos firme in terram defigerent: intraque eos, appropinquantibus quadrigis, ante signa nostram aciem recepit: tum demum sublato universorum clamore velites et levem armaturam ingerere tela iussit: quibus factis quadrigae hostium aut implicitae palis, aut exterritae clamore telisque in suos conversae sunt, turbaveruntque Macedonum instructuram: qua cedente cum Sulla staret, et Archelaus equitem opposuisset, Romani equites subito emissi, averterunt eos, consummaruntque victoriam.
§. 1. EXER CITUS consternatus vel pudore; vel metu ad pugnandum impellitur. Pudore: ut cum Imperator signum iu hostem conicit: Quod Servius Tullius adolescens sub Tarquino fecit, imitati sunt Furius Agrippa, T. Quintius Capitolinus, M Furius Camillus, Saluius Pelignus. Vel cum Imperator in aciem primam praevolat, sic Lucius, cum legiones Mithridatico exercitui cederant, stricto gladio in primam aciem emicuit, et dixit militibus, si quis quaereret, ubi Imperatorem reliquissent: responderent: In Boeotia. Iulius etiam ad Mundam in primam aciem pedes prosiliit, atque ita milites dum deserere eum erubescunt, vicere.
Metu fugientes tenuit Q. Furius minatus neminem se castris recepturum nisi victorem. Scipio ad Numantiam, fugientes sibi pro hoste futuros. Idem M. Attilius, et Philippus Macedo fecerunt. Priscus dictator, et Cossus Cornelius signi ferum cunctantem interfecerunt.
§. 2. Efficax est brevis in periculo adhortatio. Iphicratres victoriam promisit, si ubi signum dedisset, unum gradum processissent, idque dedit cum res in inclinatione esset, et vicit. Epaminondas quoque eodem exhortationis genere usus est. Alexander suos videns inclinare: adhuc semel, viri Macedones, adhuc semel accedamus: atque ita hostem impulerunt. Cum itaque inclinatur acies, retine cedentes, si redeant, vicerunt. Caesar sane
Ipse manu subicit gladios ac tela ministrat
Promovet ipse acies impellit terga suorum
Verbere conversae cessantes excitat hastae.
§. 2. Plus est in timore exercitus periculi, qua quidem in re agendum est, ut insigni aliqua fiducia excitetur, quod fere aliter fieri non potest, quam ut occultum subsidium, et stratagema esse arbitrentur. Fulvius nobilior contra Samnitas victores pugnaturis suis animum addit, cum diceret: unam hostium legionem a se pecunia corruptam ad proditionem, imperavitque Tribunis. Centurionibus, et primis ordinibus, ut quod auri argentique haberent, conferrent ad repraesentandam proditoribus mercedem: Hinc alacritas et victoria. Hortari itaque non modo aperte, quod interdum est diffidentis, sed per cuniculos oportet, ut animus crescat. Lucullus edito ex loco viso Tigranis exercitu: Vicimus milites, vicimus, inquit, Cataphractorum crura et femora gladiis figebat, hastas gladiis concidebant.
§. 4. Utile est aemulationem excitare: Caesar contra Ariovistum se cum decima legione pugnaturum dixit: Illa gratias de iudicio agit, ceteri pudore accensi sunt ad proelium.
§. 5. M. Fabius et Cn. Manlius militem detrectantem proelium propter seditiones cunctatione accenderunt, cum hostium contumelias ferre non possent. L. Sulla operibus milites fatigavit, donec poscerent proelium, pro exhortatione itaque labor fuit. Agesilaus Lacedaemonius cum pretiosissima milites Orchomeni deposuissent, oppidanis praecepit, ne quicquam reciperent, ut exercitus ardentius pro rebus suis depugnaret, hic avaritia in proelium adegit, Terror hosti una voce interdum incutitur, animusque excutitur. Leotychidas cum dubii essent Iones sparsit famam. Persas ad Plataeas esse victos, quo pacto eos animavit.
Pan Bacchi Dux cum canum montem in vicino esse intellexisset, noctu clamorem tolli iussit, qui repercussu duplicatus hosti terrorem incussit. Aristomenes cum videt mixtas triremes, et aciem ancipitem iussit suos milites clamare: sinite fugere: Hostes vere putantes suos fugere, fugerunt et ipsi.
§. 6. Usitatum olim fuit, ut hostium superbia; iniquitate que exposita ad proelium hortarentur, ita Fabius cum legati Carthagine conditiones iniquissimas ferrent, indignationis exercitum im plevit. Epaminondas pronuntiavit Lacedaemoniis constitutum: si vicissent, omnes virilis sexus occidere, uxores et liberos in servitutem adducere, Thebas delere, tantusque erat ardor pugnantium, ut primo impetu adversarios fugarent.
Nimium iam huius imposturae experimentum est, ut subditos contra principes commoveant omnia facta, atque infecta comminiscantur. Verum horum apud imperitos usus est, et si recte instituantur, tota res in derisum abit. Quid enim facilius, quam vanissima eludere? Habet idem Fortinus libro 1. cap. 12. exempla multorum. qui omnia eluserunt.
Facile autem in auctores recidit si superstitione obnoxium militem habeant. Caesar cum sciret legem esse Germanis non pngnare decrescente luna, impeditos religione acie vicit.
Imposturae licet numquam usurpandae sint, interdum tamen stolidos militum animos erexerunt. Sic Archidamus noctu clam aram statuit, ornavit, et equos circum egit, ut Castor, et Pollux adfuisse puterentur.
Epaminondas noctu per artificem curavit, ut statua Palladis manu scutum teneret, quod initio ante pedes positum erat: Boeoti in crasso aere nati, Ducem sumpsisse scutum: et protectricem fore rati fortiter pugnarunt. Idem quoque vatem Trophonium produxit. Alexander quoque superstitione suorum abusus est. Aruspicis enim manum litteris, quae victoriam portenderent inscripsit, qui tenens exta notas impressit. Hoc etiam accuratius fecit contra Gallos Attalus, Polyaen. lib. 4.
§. 1. MACHIAVELLUS eam reduci vellet, verum nullo id Rei publicae bono militiae damno ingenti. In eo quidem recte sentit, quod ita ordinandos censet exercitus, ne in paucorum timore, vel fuga omnes periclitentur. Quod vero antiquum Romanorum morem urget, praeter rem facit. Ratio enim pugnandi, qua nunc utimur, multo melior est, multoque firmior. Romanae aciei ars erat prima, ut fessi, aut victi velites se in ordines hastatorum, hi in Principum intervalla reciperent: nunc vero receptus ille non probatur: sed in locum fessorum alii, atque alii submittuntur. Multoque prudentius id egissent Romani, si ita statuissent, ut si premi vidissent hastatos, sub misissent Principes, his Triarios. Nam quod turbas, et ordinum convulsionem arbitratur orituram exprocursu eorum, qui in secunda, tertiaque acie versantur, non satis attendit graviorem oriri ordinum turbationem ex recessu, et quasi fuga cedentium, aut pulsorum, quam procursu pugnantium, et succurrentium: plus enim rationis et animi est, in pugnaturis, quam in fugientibus, et antrorsum procedunt illi, fugientes retrorsum. Quin ad animos erigendos, acuendamque audaciam plus valet, stanti et pugnanti, quam cedenti succurrere. Hosti etiam confidentia tollitur nostro proeliandi modo, veterum ordine augetur: cedentibus enim acriorin cumbit, stantem timet.
§. 2. Quin et illud observandum tormentorum nostrorum rationem alium ordinem aciei requirere. Ante aciem enim ducenda sunt, et magna cura disponenda, atque etiam vitanda. Hoc sane constat, si in dirigendis tormentis industria adhibeatur victoriam esse pronam, de quo suo dicam loco: nunc satis est, si intellegatur non posse veterem aciem institui. Fortissimi enim militum nunc sclopis utuntur, illis praecipue quas Mosquettas appellant, et raro cominus pugnatur, nisi cum altera pars fugit. Itaque iaculatores sunt nunc praecipui, et corpus aciei. Prius [(reading uncertain: print blotted)] autem natura est. ut eminus quam cominus pugnetur, hic machinae et mosquete, quae sunt gravissi mae armaturae initio disploduntur.
§. 3. Olim interdum sagittas illudebant celeri procursu, id nunc fieri non potest, scutis enim et loricis non impediuntut bombardae.
Ventidius adversus Parthos non ante exercitum eduxit, quam cum quingentis passibus, abessent, et subita procursione sagittas elusit, et fidu ciae specie barbaros debellavit. Hoc nunc tentare insani est.
§. 4. Nunctormentorum usus ad latera aliam aciem requirit. Cum timetur ne hostis circumdet aciem, extendendae sunt frontes et ad latera ponenda tormenta, inter pugnandum vero contra hendae, et emmitenda iacula improvisa. Olim equitatus diffundebatur: nunc continetur, et cautissime emittitur.
§. 1. NON facile certandum, nisi necessitas cogat, aut videas victoriam te in manibus habere. Exercitus pugnandi avidus sed impar, suavi ratione retinendus, ut animus maneat fortis, alacerque, et tamen prudentiae Impetatoris se committat, Sertorius Lusitanos Barbaros exemplo docuit, Romanos non simul vinci, sed per partes atteri debere. Cum deinde cum clade pugnaturos cerneret, turmam equitummi sit, quae hostem provocaret, labotantique submisit subsidia, et omnes recepit, ostenditque quis exitus pugnae fuisset, si omnibus signis collatis fortunam tentassent.
§. 2. Proelium haud facile commitendum, Vegetius libro 3. cap. 9. Ideo omnia antecogitanda sunt, ante tendanda, ante facienda, quam ad ultimum veniatur abruptum. Bonienim Duces non aperto Marte proelium, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper attentant, ut integris suis, quantos possint hostes interimant, certe vel terreant: in qua parte, quae necessaria admodum sunt, ab antiquis reperta per scribam. Paulus AEmylius, perraro nimis bonum Imperatorem signis collatis decertare, nisi summa necessitudo, aut summa ei occasio data esset.
§. 3. Magnus itaque Imperator est, qui convicia, et nomina cunctatoris aequo animo ferte potest, ne ante tempus, aut non suo loco et tempore dimicet. Potuit ferre Fabius, non potuit Pompeius, itaque Fabius consensu aliorum, Pompeius suo male pugnavit: Nam Fabium Collega traxit. Pompeium imperiti flexerunt. Contra omnia invictus Pericles stetit. Pericles hosti impar, sed a suis pugnandi cupidis, ad proelium etiam convicio vocatus, respondit: caesas arbores facillime renasci, interemptos homines difficillime reparari. Plutarchus in Pericle.
§. 4. Probum consilium Cn. Sulpitii Dictatoris, cum ut ait Livius libro 7. bellum traheret, nolens se fortunae committere adversus hostem, quem tempus deteriorem in dies et locus alienus faceret. Quod putat Machiavellus, si hostis omnino proelium inire velit, non posse illud evitari, verum est, sed id si velit, proelium inibitprudens Imperator suo commodo, et certa victoria, quemadmodum enim qui omnino cupididitate emendi prolapsus fundum alienum emere gestit, tanti, quanti eum venditor indicat, emere tenetur, ita qui temerarie in proelium properat,
ad alterius voluntatem tempus et locum acceptare cogitur, quod est periculosum, accipere ab hoste conditiones pugnandi.
Carolus Quintus cum Germanis pugnare noluit, quod non dubitaret exercitum eorum, brevi dissipatum iri, nam in foedere videbat civitates, quae nervum suppeditabant, contemni, et merito queri, quare putabata foedere discessuras quod fecerunt.
§. 5. Necessitas pugnandi urget, si loco cedendum est, propinquo hoste. Qui enim sublatis impedimentis proficisci cogitur, si hostis sequatur, vix sine pugna evadit, hostis enim sequitur, et loca sibi opportuna occupando ad iniquam pugnam coget.
Pugnandum est, cum commeatus, aut stipendia defutura videntur. Multo magis si agrum hostis vastet. Alias haud est indecorum cum saluti necessarium est, moenia tueri, nec in aciem procedere; Cum Spartam Thebani obsiderent, omnes exire ad pugnam averent, moratus est Agesilaus quod diceret: Athenienses etiam quandoque a Lacedaemoniis in urbem fuisse conclusos.
§. 6. Nec reprehendero, si ad tempus cedat, si enim fuga stratagematica, laudabilis est, quae mox convertitur in hostem securum, cur non et illa, quae ad hebdomadas aut menses durat? Metellus cum alacrem vidisset hostem, exercitum reduxit. Agesilaus quoque, cum eum videret ordinem et vires Atheniensium, ut vincere non posset, recessit. Polyaen. l. 2. Nec timendus contemptus, sed amandus. Quicumque enim hostem contemnit, ad pugnam imparatus est. Pugnandi aviditas in milite alenda est, providentia victoriae duci convenit.
Nec facile bellum in exercitatos sumendum est: Croesum bella contra Insulanos molientem Bias dehortabatur, quod diceret, Insulanos magnum numerum equorum contra eum parare. Croesus irridens, utinam, inquit, eos in continente capiam: Tum Bias. Et illi optant Croesum in mari capere: Tam enim difficile Croeso proelium maritimum, quam Insularibus terrestre.
§. 7. Non est pugnandum, si metus est amitrendi regni: Dux Albanus cum Guisio in regno Neapolitano pugnare noluit: nam Galli victi dumtaxat exercitum, Hispani regnum perdidissent.
§. 8. Interdum tamen proelium suaserim, si hostis tironum habet exercitum, qui usu fit melior, tu veteravum, si hostis timet.
Qui infirmior est, terreat, qui fortior, securum reddat. Pars victoriae est hostem terreri. Qui metuit, dimidius vivit: Suspicio periculi tam prodest victoriae quamipsum periculum.
Leo rotarum strepitu, galli cantu, igne terretur, fugit hostis si larvam timoris obieceris.
Qui veteranum et victorem exercitum habet ut Hannibal, ut Caesar, facile ad proelium progredi potest, sed ne hosti sollicitudinem ingerat Imperatoris est timere videri velle, Thrasonis timeri. Itaque par numquam cum pare nisi commodo suo pugnabit. Timor vero qui hostem facit cautum demendus, qui fugacem incutiendus est.
§. 1. SI omnino bellum decretum sit, viresque pares aut maiores putentur, non est consul tum exercitum in pacato detinere, sed protinus ducendus est in hostem, multa enim commoda eorum sunt, qui foris pugnant.
Nam animus magnus, et fiducia virium in eo formidabilis est, qui ultro lacessit.
Deinde ad existimationem auctoritatemque, quae bellantibus necessaria est, plurimum valet, tantum pollere, ut non modo tua defendere, sed aliena etiam vindicare possis.
Tertio pericula propria in hostem sic tranfferre potes. Nam si domi bellum getatur, intra viscera hostis accipitur, omnia aguntur, feruntur, uruntur, miles amicus et hostilis ex aequo gravis est; hinc animi deiecti, querelae, seditiones, tumultus, quae omnia traducto milite inhostem transferuntur.
Hinc videamus Romanum populum domi laborantem, nec Hispanias neglexisse, et in Africam belli terrorem transtulisse, atque hoc demum modo Annibalem ex Italia avocasse potius quam pepulisse. Neque dubium est, si Hispanias omisissent Romani, quin Italiam suam defendere non potuerint, Carthaginenses enim quietam Hispaniarum possessionem adepti, eius nationis viribus opibusque facile Romanos vincere poterant.
§. 2. Exercitu veterano timenti, non est pugna permittenda. Quia certa [Orig: certâ] causa [Orig: causâ] se videt infirmiorem. Timidus ne sit, an alacer, ipsi dicent, etiam inviti. Pallor et tremor timentem produnt. Assensu probabant, si manus extollerent, si clamorem ederent, scuta genibus illiderent, Luc. l. 1.
His cuncta simul assensere cohortes,
Elatasque alte, quaecumque ab bella vocaret
Promisere manus: it tantus ad aethera clamor.
Discrimina vocum indicat Ammian. Nemo post haec finita reticuit, sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus illidentes (quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum hastis clypei feriuntur, irae documentum est et doloris) immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium.
INTER cetera perdendae Rei publicae documenta, etiam necessitatem pugnandi adferendam putat Machiavellus lib. 3. c. 12. Verba eius sunt. Ostendimus alio loco quam utilis sit Necessitas ad humanas actiones expediendas: simulque monstravimus, necessitate coactos homines saeperes gessisse, quibus ad gloriam singularem sint evecti. Morales quoque Philosophos prodidisse, linguam et manus, quamvis per senobilissima sint instrumenta: numquam tamen res humanat ad eam, inqua nunc sunt, perfectionem dignitatemque promovere ac producere potuisse: ni necessitas quaedam ipsas coegisset. Quae res antiquis Imperatoribus, cum ignota
non esset, iique facile intellegerent, animos militum necessitate coactos, ad dimicandum, fortes et ebstinatos fieri: in id maxime incumbebant, ut suis necessitatem pugnae, captata quavis occasione, imponerent: hostibus vero eandem de industria adimerent. In quem utique finem, persaepe transitum hostibus per ea itinera aperuerunt, quae custodiri facile potuisset: et suis iter clauserunt, quod facile potuissent aperire. Quicumque ergo cupit, sive cives urbis alicuius fortes, audaces, et obstinatos ad sui defensionem efficere: sive alium exercitum fortem et pertinacem ad pugnandum in proelio reddere: is summo studio in id in cumbere debet, ut necessitatem huius rei ipsis imponat, aut certe, ut eorum animi persuasi sint, talem sibi necessitatem incumbere.
Mala et periculosa doctrina: summi periculi adeundi sibi necessitatem imponere non est prudentis, ne que boni viri. Qui vero id fecerunt vel temerarii fuerunt, vel ante ne cessitate premebantur: nec in novam ipsi se necessitatem coniecerunt, sed eam in quam coniecti erant, ostenderunt. Quis enim adeo vaecors est, ut eo se demittat, ut ex hostium voluntate et arbitrio rem gerere cogatur, atque ad pugnam cogitur, is iam est in hostium potestate. Quis probari Iuliani teme ritatem stolido consilio sibi et toti imperio noxio, naves exurentis ut miles captivus fortius pugnaret? Statimque ait Ammianu. libr. 23. transgressus, pontem avelli praecepit, ne qua militum ab agminibus propriis, revertendi fiducia remaneret. Et deinde Flumine laeva relicto, in faustis ductoribus praeviis mediterraneas vias arripere cito proposuit gradu, et tamquam funesta face Bellonae subiectis ignibus exuri cunctas iusserat naves praeter minores duodecim, quas profuturas pangendis pontibus disposuit vehi carpentis: idque putabat utiliter ordinasse, ne relicta classis usui hostibus foret, aut certo ut ab expeditionis primordio factum est, armatorum ferae, viginti milia in trahendis occuparenturiisdem navibus et regendis: Dein cum metuens sibi quisque mussaret, monstraretque perspicua veritas quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae apertae faterentur sefefellisse, concursu maximo exstingui iussae sunt flammae. Et quoniam ignis auctus immaniter pleraque consumpsit, duodecim tantummodo potuerunt intactae servari, quae ut possint custodiri, discretae sunt.
Haec ipse exercitus, et Iulianas culparunt, maestitia enirn pro fortitudine incessit omnes.
In hoc ergo periculum nemo prudens se conicit, hoc potius agendum est cuique, ut suo com modo dimicare possit.
Quanto prudentius Hannibal cum Marcellum timeret, non conie cit se in necessitatem absolutam, ut victo nihil nisi mors superresset, sed aciem ita disposuit, ut in loca munita posset habere receptum.
Addo et illud: victum te esse, si hostis callidus inpugnandi necessitate te constitutum putet, si enim non nisi suo commodo pugnare velit, sine dubio vicit.
§. 1. AD occupandas urbes celeritas maximum momentum habet, nec enim obsessi parare necessaria possunt; et omnia trepide faciunt. Cato iter quatridui duobus diebus clam perfecit, et oppidum in Hispania firmum occupavit. Nulla civitas inopinato obsessa diu vim sustinet, quia necesse est aliquid necessariorum deesse. Nulla tam infirma est qui indifficulter vincatur, si fatum suum praevidit, si paravit vires, si obstinavit repugnare. Sic tamen parati, numquam securi esse possunt.
§. 2. Lucenses sane a Domitio Calvino nimium facile decepti sunt, cum enim frequenter cum exercitu muros circumiret absque oppugnatione, putarunr id eum exercitationis gratia facere, cumque non caverent, subito moenia occupavit: Semper itaque aliquid dux aget, quo in errorem eos inducat: et si non credent, varia tamen suspicabuntur.
§. 3. Hannibal Romanorum habitu multos praemittens Latine scientes cepit urbes. Antiochus sic castellum Suendam in potestatem redegit: frumentatoribus enim occisis milites suos eorum vestibus induit, et cum frumento remisit. Thymarcas AEtolus occisi Chamardis chlamyde et galero usus pro eo in Samiorum portum receptus est. Arcades castellum Messenorum obsidebant, audito ventura alia praesidia, arma habitumque similem illis sumpserunt, atque ut admissi omnia occuparunt.
Si incenderis aliqua in vicino, civesque ad restinguendum effundantur, eain trepidatione urbs capi poterit. Sic Cariae urbem loco et fano Dianae incenso Cimon Atheniensis occupavit. Nunc ideo provisum, ut pars ad incendia pars ad arma concurrat:
Milites alieno habitu urbi immittere iam olim fuit usitatum. Epaminon das in Arcadia cum die festo mulieres circa urbem vagarentur, muliebri veste milites suos immiscuit, qui sub noctem recepri in urbem occuparunt portas, suisque aperuerunt.
Capere solent quoque urbes militibus negotiatorum habitu missis, Aristippus Lacedaemonius sic Tegeam occupavit, cum iumenta cum saccis frumentariis mitteret.
Thebani Sycionarum portum occuparunt clausis in navi miliribus, cum supra tabulata merces essent.
Mainius Diepam cepit per simulatos transfugas. Alansonius egressum simulans, cum serivorum quidam crus se fregisse clamaret, equitesque ac pedites subsisterent, regiessus paene Antverpiam occupavit, sed civium viribus tandem pulsus excessit: Nimis propere rem tanram aggressus est.
Urbem peraves domesticas etiam incendunt de Haddingo narrat Ranzovius libro 4. cap. 2. Quin et huiusmodi dolo urbs capi poterit: Si aves, quae urbi obsessae familiares ac domesticae sunt, inque illius domi bus nidificant, per aucupes capiantur, et pedibus penisque istarum fungi uniti appendantur, et sic dimittantur, Istae enim ad domorum consueta hospitia reversae urbem passim incendent. Ceterum incendium non solum ingentem urbi cladem afferet: verum etiam oppidanos coget, ut ad restinguendum ignem undique accurrentes, Stationes suas pro muris ac portis suis defendendis relinquant: quae propugnatorihus suis destitutae tum expugnari poterunt. Hoc artificio, Haddingus Grami Regis Daniae filius, Dunam urbem expugnavit. Cum enim ob altissima valla ac moenia potiri ipsa non posset diversi generis aves loci illius domiciliis assuetas per aucupii peritos prehendi earumque pennis accensos igne fungos suffigicuravit: quae nidos suos repetentes incendio urbem complevere. Huius exstinguendi b id="s907" n="907"/> gratia concurrentibtis oppidanis: vacuas defensoribus portas Haddingus expugnavit, ad eoque totam urbem cepit.
Haec quae sine perfidia periurio que fiunt, utique imitari in tempore potest Impetator. At per fraudes, periutia que grassari impium est, et detestabile. Et eiusmodi tamen plura sunt, quam iusti stratagematis exempla.
Milo Tarentum pactus salutem prodidit, Sosistratus Marcello Syracusas, Tarquinius patri Gabios, Eoneus Hannibali Tarrentum, Mandro Pirata Ephesum Lysimacho, Zopyrus Babylonem Cyro, historiae gentilium habent infinita exempla.
Fame ad deditionem munitissimae urbes compulsae sunt, quae aucta est stratagemate. Fabius tempore sementis e Campania recessit, ut plus frumenti in sationes conferrent, deinde rediens sata contrivit, sic Antigonus quoque Athenienses afflixit, Alii permisere multos in urbes obsidem das confugere, ut frumentum citius ab sumeretur. Sic Alexander Leucadiam cepit.
Dolo malo per speciem pacis Dionysius Rheginos et Himeraeos per famem domuit, pactus enim foedus dataque pace, vi exercitui necessaria ministrent, exhausto frumento eos ad deditionem coegit.
Phalaris argutiore nequitia loca quaedam munita cepit: nam inita per simulationem pace, cum ad pignus, et fiduciam amicitiae sua apud eos frumenta collocaret, effecit, ut propria frumenta oppidani absumerent, venderentque: Tyrannus autem data opera tectorum cameras aperiri iusserat, ut suum frumentum corrumperetur. itaque initio aestatis obsedit, et mox cepit.
Nihil urbes aeque conturbat, quam timor longae obsidionis, neque enim fere animus defendendi superest, nisi cum brevi hostem abscessurum, vel subsidia ventura sperant. Hinc Clearchus Lacedaemonius cum sciret Thrachas se ea spe tueri, quod ob sidendi alimenta defore arbittarentur captivum in legatorum aspectu occidi, et carnes eius per contubernia quasi ad escam distribui iussit; qua re adversa sese dediderunt.
Cum firmiore praesidio oppida tenentur, quam ut occupari queant, agendum est ut illa detrahantus, quod varie effici potest. Primo si timorem et desperationem simulans discedas, ita urbes in Africa per Masinissam, et Numidas in potestatem Scipio redegit, cives enim cum vix in summo periculo praesidium accipiant, discrimine perfuncti, ut eo leventur, optant.
Deindesi unam urbem multi socii defendunt, si eorum agros populetur exercitus, aut terrotem inferat, mox ad propria defendenda dilabuntur. Eo modo Delmin um Scipio occupavit, simulata enim eius oppidi capiendi disperatione, et ad alia se accingi, effecit, ut omnes qui consen su id propugnabant, evocarentur, et ipse vacuam defenssoribus urbem ingressus est. Eadem arte Illyriorum caput Pyrrhus cepit, et Rufinus Crotonam, nisi quod hic perfugae periurio simul usus est.
Fabius Maximus cum Etruscis, Umbris, Samnitibus, Gallis pugnaturus, Fuluium et Posthumium iussitire ad Sitium, ita ad sua defendenda Umbros et Etruscosauocavit.
§. 4. Obsidentium concordia tenenda, vitandae suspiciones.
Dominicus Michael Venetorum dux, cum in Tyri obsidione suspectus esset, carinarum tabulas ad Varimundum in castra misit, ut se ostenderet de navigatione non cogitare.
§. 5. Scitum quoque est suum pro alieno subsidium inducere. Iphiciates cum intellegeret Corinthum noctu inducendum praesidium Laconi cum ad portas exspectans cum ultimis ingiessus est, eosque caecidit.
§. 6. Si srustra urbs obsideatur cautissime recedendum est.
Philippus cum frustra Carras obsideret, nec fa cile tormenta reducere posset, iussit ea dissolvi, sed eo sono, quo solebant compingi, Carrenses arbitraci muros verberandos acrius se muniebant interim ille discessit.
§. 7. Dura necessitas cum villae propriae oppidaque incenduntur, ne iuvent hostem: Persis id usitatum fuit, Biturigibus id adeo persuasit Vercin getorix apud Caesarem li. 1. ut uno die viginti amplius oppida exusta fuerint. Idem apud Ammiian. l. 24.
§. 8. Nec minor querela cum infirmi dimittuntur, aliquando tamen necessario fit, Galli id faciunt, valetudine et aetate imbecilles exire iubent. Caesarl. 7. itemque l. 8. simul omnia impedimenta dimittunt.
§. 9. Aquae penuria multis in locis dedere civitates invictas compulit. Ita Betulia in extremum discrimen venit, unius feminae prudenti pietate servata.
Puteos Scipio Hispaniensi bello fodit, ut refert Appianus, sed salsa aqua crebro repertaest, Aquas invenire docet Vitruvius l. 8. c. 1. Cassiodorus l. 3.
Miserum est, sed tamen usitatum aquam ad mensuram dare. Iossph. lib. 3. belli id fecit.
§. 10. Munitiones praecipuum est praesidium. Muros non directos sed angulosos faciunt. Veg. lib. 4. c. 2. Ambitum muri directum veteres duci noluerunt, ne ad ictus arietum esset dispositus, sed sinuosis anfractibus, iactis fundamentis clausere urbes: crebrioresque turres in ipsis angulis ediderunt propterea: quia si quis ad murum tali ordinatione constructum, vel scalas vel machinas voluerit admovere, non solum a fronte, sedetiam a lateribus, et prope a tergo, veluti insinum cirumclusus opprimitur.
Nunc munitiones et propugnacula procurrentia efficiunt, et longiore spatio seiungunt, quia tormenta attingunt facilius eos, qui intermedia occupare volent.
Munitiones olim invictae multae, nunc vix ullae. Natura, aut arte, vel utroque munitio constat. Vegetius lib. 4. cap. 1. Urbes atque castella aut natura muniuntur aut manu: aut utroque, quod firmius ducitur. Natura aut loco edito vel abrupto, circumfuso mari sive paludibus, vel fluminibus. Manu, fossis, ac muris. In illo naturali beneficio, tutissimum eligentis consilium: in plano quaeritur fundantis industria. Videmus antiquissimas civitates ita in campis patentibus constitutas, ut deficiente auxilio locorum, arte tamen et operered derentur invictae.
In obsidione urbium fere hoc servatur, ut omnes aditus et egressus claudantur, et praecipua sit in castris firmitas; sic enim interdum minore milite magnam multitudinem concludere possunt.
Per fossas adire moenia solent, quia nulla arma possunt hosti resistere, si tormentis in subeuntes detonet.
Cum muri verberantur continuo id faciunt, ut uno die plus deiciant, quam duobus diebus
reparare possint. Noctu etiam interdum eiaculantur, ut munientes impediant.
Cum oppugnatur civitas, omnes in ordine consistunt, ut si repellantur aliqui mature novi succedant. Dato signo oppugnandi, minoribus tormenus tam diu verberantur ruinae deiecti muri, donec ad manus ventum sit, cumque pauci simul pugnare possint, si praesidium animosum est, vix capere urbem, nisi fatigatione obsessorum valent.
Quod ad malleolos attinet, nihil est, si cum globis pyreis comparentur. In lusu latrunculorum, quocumque modo incipiatur, numquam eodem modo finitur: Ita quoque in bello contingit et obsidione.
§. 11. Metu solo multa oppida capiuntur: Philippus ad Castellum Trinassum tetiam aggeri ius sit, illi suffossos se cuniculis arbitrati, manus dederunt.
Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida obsidens, ab uno coronatos equites, captivorum que habitu venire iussit, qui alterum captum affirmarent, itaque illud, quod obsidebar timore se falso, alterum vero, se dedidit.
Metu solo etiam obsidio solvitur. Cato cum Vergetibus auxilia nec mittere posset, nec negare vellet militum tertiam pariem naves ascendere iussit, et causari ventum, redireque, sola fama auxiliorum socios liberavit. Tynnichus Theudosiam urbem tubarum sono liberavit, cum magnam classem adventare hostis credidisset.
§. 12. Vegetius libro quarto, cap. vigesimo quarto, usum cuniculorum magnum ostendit. Aliudgenus oppugnationis est subterraneum, atque secretum, quod cuniculum vocant: a leporibus, qui cavernas sub terris fodiunt, ibique conduntur. Adhibita ergo multudine ad speciem metallorum, in quibus auri argentique venas Bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur, cavatoque specu in exitium civita tis, inferna quaeritur via. Quae fraus duplicibus operatur insidias. Aut enim penetrat urbem, et noctu non sentientibus oppidanis egrediuntur per cuniculum, reseratisque portis suorum agmen dueunt, hostesque in ipsis domibus perimunt ignorantes: aut certe cum ad murorum fun damenta pervenerint, suffodiunt eorum maximam partem, et appositis siccioribus lignis ruinam muri tumultuario opere suspendunt. Sarmenta insupet iungunt, aliaque fomenta flammarum. Tunc praeparatis bellatoribus subter ignis immittitur, combustisque columnis ligneis atque tabulatis muro subito corruente irruptione aditusreseratur.
Galli scientissimi cuniculorum fuere, quod apud eos aerariae secturae sint, Caesar. l. 3.
Alexander cuniculis Gazam cepit: Fidenas et Veios sic oppugnarunt Romani. Fiebant cunicu li, ut ad interiora clam pervenirent. Sic a Castris in arcem Fidenarum itum est. Livius libro quarto. Cuniculi ad Veios acti magno labore stetere. Livius libro quinto. Inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta: et a procursationibus, quae multae temere inter murum ac vallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti, operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi caeptus, quod ne intermitteretur opus, neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit, senae horae in orbem operi attribtae sunt nocte ac die, numquam ante omissum, quam in arcem viam facerent.
Hoc fere servatur, ut cum cunicularii erupturi essent, alibi minas ostentarent, ut ad vana intenti vera pericula non sentirent.
Interdum murum solum suffodiebant et trabibus fulciebant, quibus exustis concidebant moenia. Nostro tempore moenia, turres, propugnacula suffossa in altum eiaculantur.
Interdum cuniculos simulant, cum effici non possunt. Carolus Neapolitanus Matronianae arcis praesidio imposuit, cum enim cuniculos agere se simulasset, rudera aliun de advehi curavit, et in conspectu eorum proici, illi ex muri fundamentis esse arbitrati sese dediderunt. Fulgos. libro septimo, capite quarto.
§. 13. Cuniculos contrariis fossis inutiles reddunt: Interdum saxis et pice incensa militem impediunt. Caesar lib. septimo belli Gallici. Trypho Alexandrinus in Apolloniae obsidione vasis aeneis suspensis exploravit, qua hostes essent ingres suri, sonant enim ad fodientium ictus, eos vero aqua, stercoreque fervefacto occidit, Temiscyrani ursos et apum examina cuniculis immiserunt. Cognovisse autem cuniculum vicisse est. AEreum vas sonat, si subterfodias, lic faber aerarius in Barcae obsidione agnovit cuniculum. pelues et tympana nostra satis si pisum imponas loca illa indicant.
§. 14 [(transcriber); sic: 4] . Cuniculis affinis fluminum in alia loca aversio. Alexander, quod ante Semiramis fecerat, et de Cyro alii narrant, averso Euphrate Babylonem cepit, id ne adverterent agi hostes, Alexander aggerem struxit, cuius causa terram egeri Babylonii existimarunt.
P. Servilius Isaurum averso flumine ad deditionem coegit: Caesat Cadurcorum civitatem fonte per cuniculos siccato, et fluminis usu per sagittarios intercepto.
Clistenes improbius, cum enim aquae ductum Crisseorum intercidisset, affectis siti restituit, sed undam helleboro venenavit, eosque profluvio ventris occidit.
§. 15. Aliae ignibus et fumo circumfuso captae sunt. Turca Famagustam occupavit, magnum acervum taedae accense congesserunt, qua facillime ardet, et fumum pestiferum fetidumque exhalat, additi fasciculi, et tigna, dumque quatuor dies ardet, nec exstingui potest, cuniculos interim agunt, et ad conditiones compellunt.
§. 16. Alexandrini Cuniculos quos Fredericus foderat ingressi milites eius occidunt. Puteos alii contra cuniculos fodiunt.
§. 1. DVas obsidendi species Veg. l. 4. c. 7. recenset. Multa, inquit, defensionum, oppugnationumque sunt genera, quae locis competentibus inseremus. Nunc sciendum est, obsidendi duas esse species. Unam cum adversarius opportunis locis praesidiis ordinatis conti nuis insultibus impugnat obsessos. Alteram cum vel aqua prohibet inclusos, vel deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit commeatus. Hoc enim consilio ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum. Ad quos cafus possessores, quamvis levi suspicione pulsati omnem alimoniam victus intra muros debent studiosissime collocare, ut ipsis exuberit substantia, adversarios inopia cogat abscedere. Non solum autem porcinum, sed et omne animalium genus, quod inclusum servari non potest deputari oporiet ad lardum, ut adminiculo carnis frumenta sufficiant. Aues autem cohortales, et fine impensa in civitatibus nutriuntur, et, propter aegrotantes sunt necessariae. Pabula equis sunt praecipue congerenda; et quae apportari nequiverint exuren
da, Vini, aceti, ceterarumque frugum, vel pomorum conge rendaesunt copiae, nihilque quod usuiproficiat, hostibus relinquendum. Nam ut hortorum cura in viridariis domo rum vel areis exerceatur, utilitatis et voluptatis ratio per suadet. Parum autem proficit plurimum collegisse, nisi ab exordio dimensione salubriper idoneos procuratores erogatio temperetur: Numquam periclitatisunt fame, quisruga litatem inter copiam servare caeperunt. Imbellis quoque aetas acsexuspropter necessitatem victus portis frequenter exclusa est: ne penuria premeret armatos, a quibus moenia servabantur.
Celeritas quoque ad omnia utilis est: quia vero in urbibus utcumque firmis solent esse plures, quam excubiis occupentur, necesse est, ut omnem lapidem moveant, opera nova magna exstruant, omnia praeparent. Nulla aetas, nullus sexus a labore excipiatur.
Lacenae bello Epirotico abscedere a viris noluerunt, sed pulchrum esse dicebant, Lacenis cum viris vivere aut mori, itaque follas ducebant, vulneratos fovebant, omniaque servitia pugnantibus exhibebant.
§. 2. Cum civitas oppugnatur, ad primos impetus est resistendum, sic enim facile crescit audacia obsessis, Veget. l. 4. c. 12.
Multis nunc opus est obsessis, pulvere ceterisque ad machinas pertinentibus, de quibus alio dixi loco.
§. 3. Quae sint obsessis paranda monet Veg. l. 4. c. 8. Bitumen, sulpur, picem liquidam, oleum, quod incendiarium vocant, ad exurendas hostium machinas convenit praeparare: ad arma facieuda ferrum utriusque temperaturae et carbones servantur in conditis: ligna quoque hastilibus, sagittisqu necessaria reponuntur. Saxa rotunda de fluviis, quia pro soliditate graviora sunt, et aptiora inittentibus, diligentissime colliguntur: ex quib. muri replentur et iurres. Minima fundis sive fustibalis vel manibus iacienda. Maiora per onagros diriguntur. Maxima vero pondere formaque volubili in propugnaculis digeruntur, ut dimissa per praeceps non solum obruant subeuntes, sed etiam machinamenta confringant. Rotae quoque de lignis viridibus ingentissimae fabricantur, vel intercisi ex vali dissimis arboribus cylindri, (quas taleas vocant) ut sint volubiles laevigantur: quae per pronum labentia subito impetu bellatores sternunt, equosque solent deterrere. Tra bes quoque et tabulata, vel diver saemagnitudinis clavos ferreos esse oportet in promptu. Nam oppugnantium machinis per alias machinas consuevit obsisti, praecipue cum subitis operibus addenda sit muris vel propugnaculis altitudo, ne adversariorum mobiles turres superemineant, et civitatem capiant.
§. 4. Civitates eruptionibus opportunis maxime servati possunt, quae cum non possunt paribus viribus fieri, arte iuvandae sunt: Pletumque enim obsessi aut numero, aut viribus inferiores sunt. Cum itaque erupturi sunt, id agete oportet, ut minime erupturi videantur, Romani cum Panormum tenerent, raros in muris defensores ostenderunt, et Asdrubalem incaute subeuntem ceciderunt. Eadem arte Asculani Pompeium sugarunt, et Popilium Laenatem Numantini. Apolloniatesa Philippo Macedonum rege obsessi, noctu praesidium Romanum intromiserunt, et totum diem sequentem quieverunt, securis deinde hostibus noctu supervenerunt. Livius lib. 33.
§. 5. Catarrhactas ante portas ponere pensiles olim etiam usitatum fuit. Veget. l. 4. c. 4. Cavetur praeterea, neportae subiectis ignibus exurantur. propter quod sunt corii et ferro tegendae. Sed amplius prodest, quod invenit antiquitas, ut anteportam, addaturpropug naculum, in cuius ingressu ponitur catarracta, quae annu lis ferreis ac funibus pendet, ut si hostes intraverint demissa eadem exstinguantur inclusi. Ita tamen supra portam murus est ordinandus, ut accipiat foramina, per quae de superioreparte effusa aqua subiectum restinguat incendium. Livius de Salapianis. Porta catarrhacta deiecta clauserat, eam partim vectibus levant: partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ut subire recti possent. Vix dum satis patebatiter, cum perfugae certatim ruunt per portam: et cunsexcenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa erat catarr hacta magno sonitu cecidit. Salapiani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma invadunt: alii e turrib. portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
Facile obsessi quocumque loco, si primo quies cant, deinde subita audacia erumpant, possunt liberati. Furius Consul primo obsessus dum timere putatur, decumana porta erumpens hostem incautum caedit. Livius libro tertio. et Caesar (libro quinto, belli Gall.) cum adeo contemneretur, ut vallum manu scindere, fossas complere inciperent, omnibus portis pedites equitesque emisit, et in fugam hostes dedit. Sic a Labieno Induciomarus fugatus, sic in Africa Pompeiani. Marius etiam Cimbrorum petulantiam diu sustinuit, do nec milites assuefecit eos non timere.
Cum murus ruptus est, facilis est nihilominus defensio, sit modo animus. Pluribus modis se se defendunt, maxime armis, quocirca cum fortes sunt propugnatores, parum est ostium aperui le, si ferro obseptum est. Aliquando subito obturant intervalla saccis lana plenis, doliis terra aut fimo plenis, trabibus, cissis, sportis terra plenis, palis ferreis, circumposito stramine udo ac terra. Sarmenta proiciunt et incendunt, murices iaciunt, et loco muricum asseres plenos clavis, quibus se oppugnantes induant, machinam rotatilem dimittunt, et retrahunt, interdum catarrhactas erigunt. Optimum in vicino fodere, ne ex muro descendere in urbem possint, et ad latera disiecti muri propugnacula aedificare: omnia vero ante oppugnationem comparanda sunt, ut in summa festinatione sint in promptu. Lapides etiam omnisque generis ignea fomenta iaciunt, qua in re mulieres ent. puerique auxilio esse possunt.
Conon obsessus duas celoces misit, quae cursum diversum tenerent, quae vesperi, cum ad littus plutimi hostium accessissent, evaserunt.
Hippodamas obsessus cum nuntium admittere non posset, stanti foris acclamavit, saeminam in aede Chalcioeciligatam sibi molestam esse: Ea famis erat effigies, hostes etsi audirent, rem tamen non intellexerunt. Prodidit scortum Diognetum Naxium impetrata venia, ut fratribus bellariorum aliquid mittere posset, placentae laminam plumbeam indidit, cui inscriptum erat, Milesios vino sepultos noctu invaderent: Nuntio autem mandarat: diceret fratribus, ut ipsi placentam eberent. Harmostes Lacedaemonius cum bidui cibaria haberet, et praeco Sparta missus ante moenia dicere iuberetur, ab Atheniensibus obsidentibus, quae in mandatis haberet: Dixit: Ephoros iu bere magno animo ut esset, subsidio ventutos, Respondit ille: Ne festinate, quinque mensium cibaria habemus, quo mendacio delusi Athenienses, cum hysempsinstaret obsidionem solverunt. Polyae. l. 2.
§. 6. Neque minor industria in ostentando commeatus copia, ne hostis speret fame civitatem captum iri. Athenienses et Romani triticum iactarunt. Casilinates, cum Hannibal locum urbi
vicinum, ne herbas peterent, exarasset, semen eo iecerunt, ut ad messem usque frumentum habere viderentur. Reliquiae Varianae captivos tota nocte circum horrea duxerunt.
Segeber genses cum a Waldemaro obsiderentur, et frumento carerent, molaria tn [Abbr.: tamen] saxa exasperabant atque agebant, ut hostes eos abundare putarent.
Monasterienses anno 1535. ne destitui cibariis viderentur, arare suburbanum agrum ceperunt, quasi ad messem toleraturi obsidionem. Alii hor rea inania arcte custo diri iusserunt.
Lucius Antonius crudelius egit, nam servis carceres implevit, et fame confecit, quod nollet in eos cibosimpendere, nec dimittere, atque illa est Perusina fames.
Franciscus Barbarus Brixiam tenuit, donec Vice comitum obsidio solveretur, quod mulos arena onustos inducens, speciem frumenti allati prae beret, atque ita multitudinem animabat.
§. 7. Famem diutissime sustinuerunt multi. Petilini in fame parentes et liberos eiecerunt, coriis, foliis, omni animalium genere vitam tolerarent. Casilinates eodem modo, et Numantini. Sed fortiores Cyziceni, qui captivorum morte ad deditionem perpelli non potuerunt. uti nec AEginenses, quispectare pignorum supplicia malverunt, quam a Romanis deficere. Caesar sibi consilium esse dicebat, quod medicis, fame potius quam ferro vincendi.
§. 8. Commeatum invehere variis artibus insti tuerunt. Casilinum Primo dolia farina plena? Secundo Vulturno, deinde nuces sparsere Romani, cum dolia excepra per catenam essent. Hircius Mutinensibus per Minturnum pecora misit.
Iucundum spectaculum inducendis in urbem porcis, Agmen porcorum cum obsessi in urbem inducere non possent, uno arrepto praecurrerunt, ad cuius grunitum tota cohors impetu sequebatur.
§. 1. FUGA aut stratagematica est, aut vera, de hac agimus, quae duplex est, vel totius exercitus, vel partis. De toto genere rem paucis propositionibus explicabo.
Propositio I. Cum toti exercitui periculum imminet in bello iusto melius est heroica fortitudine proeliari quam fugere, quia in fuga est magnum dedecus. Exemplo est Iudas Maccab. 1. c. 9. a v. 6. Et viderum multitudinem exercitus, quia multi sunt et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non manserunt ex eis nisi octingenti viri. Et vidit Iudas, quod defluxit exercitus suus et bel lum perurgebat eum, et confractus est corde: quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: Surgamus et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos. Et avertebant eum dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc puguabimus adversus eos, nos autem pauci sumus. Et ait Iudas, Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae. Fortissime Iudas, quem optime defendit vir doctus iuxta ac pius Nicolaus Serarius. Sed quaeritur, an recte, tam paucos cum habuerit tantum in discrimen seconiecerit. Respondeo recte cum heroicae fortitudinis opus ed, derit, ad quod recte aggrediebatur, quia divino auxilio a paucis magnas hostium copias saepe fusas sciebat, neque ipsa expertus fuerat. Hostilibus enim viribus ut obviam irent, Abraham, Gedeon, Ionathas, David, alii, quantos ipsi exercitus eduxerunt? Heroica fortitudo non communem tritamque fortitudinis viam, sed arduam magis difficilioremque Dei potius quam suo ipsius robori confidens ingreditur. Ideoque supra 2. Machab. ultim. vers. 7. Machabaeus autem semper confidebat cum omnispe, auxilium sibi a Domino affuturum. Et ibidem vers. 9. allocutus est eos de lege et prophetis, admonens etiam certaminae quae fecerunt prius, sive ut in graeco adhuc sonantius est, [Gap desc: Greek words] , redigens ipsis in memoriaem etiam certamina illa gravissima, quae perfecerant. Sibi ergo etiam ipsi eadem omnia haec in memoriam revocans, simulque magnifica illa quae in lege et prophetis promissa sunt, de quibus Deuteron. 28. et hoc libro supra capite tertio, vers. decimo octavo et decimo nono. capite 4. vers. 8. sicque in hostes heros fortissimus irruit. Maluit Iudas mori in proelio, quam pugnam detrectasse videri, ne videretur de Deo parum sperasse. Et gloria ipsius ad gloriam Dei quoque spectabat.
Propos. II. Haec fortitudo quamvis laudatissima sit, poterit tamen prudens imperator negare pugnandi copiam, etiam copias infirmiores subducere, ne impar hosti congrediatur. Minus enim reip. nocer, illa cautione, quam praecipiti proelio. Nec prudenter periculumsubitur, cum victoriae parva spes est. Faciendum itaque, quod faciebat Antigonus, qui inani gloriae utilitatem praeponebat: cedens enim dicebat: se victoriam retro positam quaerere. Honestius quidem fit detrectando proelium, sed si subduci potest sine periclo exercitus, etiam in ipso proelio fieri potest.
Haec de vera fuga, nam simulata laudabilis est ut cum timorem simulavit Paulus AEmylius, donec Ligures castra adorti improvide caesi sunt. Fim bria adeo timere visus est Mithridatis filio, ut equitibusintra angustias munimentorum progressis, sex milia se occidenda praebuerint. Velius ac Asdrubale petivit, ut sibi in columi abire liceret, ea simulatione hostem ad securitatem perduxit, et cecidit. Caesar cum duabus legionibus auxilio Ciceroni veniens, metum simulans, militemque continens effecit, ut Galli securi ad castra accederent, itaque in ordinatos occidit.
Egregiun factum Aristidiae Eleatae, fuit: Dionysius Cauloniam oppugnabat, Aristides duodecim triremibus subsidium ostentabat, sed cum Dionysius quindecim opponeret, quasi metuens recessit, et noctu faces incendit, quas Dionysiana classis sequebatur: ille sensim alias faces suberibus magnis adaptatas in mare demisit, seque per obliquum subducens Cauloniam appulit Dionysio faces sequente.
Si totus exercitus vere fugit, colligatur quam citissime, firmetur, muniaturque, et insidiae parentur hosti. Si pars fugata est, altera vicit, Victoriam sibi vindicet, omniaque provideat, ut insidias struere possit, Tuncenim opportunus est et securus.
Propos. III. Numquam convenit statuere principem, ut dissolutis ordinibus effula fuga exercitus se proripiat. Nam in pugna pauci, infuga plerique omnes omnes pereunt. Nobilis fuit inter Campsonem et Selymum pugna: utrimque cecidere, sed fuga plures quam proelium abstulit.
Propos. IV. Militi fugere non licet, quam diu ordines manent, aut signum, aut dux, aut centurio consistit, ent. si videat se in praesentissimo mortis periculo. Nam iureiurando id promisit. Periurus igitur est, si fugit. Deinde bono publico fidem ob
ligavit: fuga Rem publicam prodit, pugnando et moriendo servat.
Propos. V. Si signa capta sint, si exercitus magna pars fugiat, nec in resistendo spes ulla est, potest miles fugere. Quia nulla publica utilitate moreretur, cum tamen vir fugiens iterum pugnare possit. [Gap desc: Greek words] .
§. 2. Proverbio dici solet, maiorem esse artem fugiendi quam pugnandi: verum ingeniose fugere, atque alibi sequi victoriam laudis est.
Fuga stratagematum non est ignaviae, sed industriae, ut dixi.
Fugae itaque consilia, cum eam necessitas facit, salubria sunt. Tryphon aurum sparsit, ut milites moraretur. Sertorius et Viriatus spargi milites voluerunt, et in locum condictum convenire. Multi hoc modo servantur: nam si hostis quoque spargat suos, cum periculo id faciet, et ubi milites convenerint, facile disperso nocere poterunt. Numquam autem persequentes sparguntur, nisi victoriam amittere velint. Canonem Callicratides triremibus sequebatur, cum vero ille distractam classem cerneret, sublato signo persequentes invasit et vicit.
Afranius Caesarem fugiens, cum evadere non posset, castra munivit, id cum Caesar faceret, et pabulatum misisset, itineri se dedit. Magna dexteritas, eoque clarior, quod Caesarem fefellit.
Antonius cum mane a Parthis infestaretur, usque ad horam quintam moratus est, Parthi iam fessi, cum mansurum ea die putarent, retrocesserunt ad curanda corpora, ille iustum iter reliquo die sine interpellatione confecit.
Philippus in Epiro victus indutias sepeliendis mortuis petiit, et sicevasit, simulatione pietatis ad salutem viventium abusus.
Poeni classe victi simularunt in vado haerere se, omniaque fecerunt, quae solent haerentes, Romani vadosa loca rati flexerunt, et spatium fugientibus dederunt. Quod n. fugientibus saluberrimum erat, hostes evitabantloca, per quae ipsi fugiebant.
Titus Vastus simulacrum in lecto deposuit, et fugit, custodib. simulacrum servantibus. Polyb. lib. 8.
Nicon hostem fefellit, cum suam navem eodem modo quo illi texisset.
Multi autem eo modo usi sunt, ut hostium insignia vestesque sibi adaptarent.
Demetrius Phalereus in currum stramine plenum se abdens evasit. Miserrimum, sed in rebus pessimis salubre effugium.
In via angusta Idem cum hostes tergum invaderent, omnes currus opposuit, et incendit, hostesque moratus est, donec evaderet. Polyaen. l. 4. Artemisia duo signa habebat, Barbarum et Graecum, quorum alterum ut oportunum erat, sustulit. Polyaen. lib. 8. Cum in periculo esset, ne a Graecis caperetur Persica signa detrahi iussit, et in navem Persicam impressionem fecit, atque hac ratione in Cariam abnauigavit.
AEgyptus cum se quaeri sciret, atque adeo in nave esse insidiatores; Nauclero dixit: iret et AEgyptum quaereret, iam solvendum esse. Hoc audito insidiatores in urbem eum quaesitum irruunt, Ille refecto fune nauigavit. Polyaen. l. 6.
Temistocles cum Ioniam delatus esset: Nauclero se aperuit, minatus, nisi abnavigaret, dicturum se, pecunia conductum, ut se aveheret. Timore itaque calumniae hostem patriae in tutum avexit.
Diotimus cum decem navibus velocioribus fugeret, viginti Lacedaemonias puppibus in easaliquanto invectus demergebat. Polyaen. libro primo. Eteonicus Lacon cum obsideretur ab Atheniensibus, et audisset, suos ad Arginusas victos, quasi laeto nuntio sacrificavit, coronatos nuntios ire iussit, itaque consternati Athenienses quieverunt. Ille effugit, exercitumque deduxit. Tanti est mature nuntios mittere. Si prior Callicratides Atheniensium dux rem percepisset, utroqueloco debellatum fuisset, Errorem hostibus iniecit, atque ita evasit.
Brasidas aliique cum vallo includerentur, exspectarunt, donec vere conclusus esset agger, atque ita in angusto a latere et tergo securi pugnarunt.
§. 3. Hostes ne fugientes persequantur, vario stratagemate effectum est. Croesus flamma Cyrum a persequendo retardavit: Polyaeneus libro septimo, Mithridates fugiens cuiusdam urbis suppellectilem in publico posuit, quae persequentes tardavit, adeo, ut nollent ducibus parere.
Froto Danorum rex victus ab Anglis, sparsa pecunia victorem remoratus est. Galli currus serico aliisque oneratos reliquere, et Caesarianis de praeda contendentibus cladem intulerunt. Antigonus sic Gallos quoque decepit olim: valde enim cladibus est obnoxia avaritia.
Magna dignus laude Comminius Atrebas, cum enim victus Iulium fugeret, ad naves venit, quae in sicco stabant, ventus secundus erat, aestus contrarius, itaque pandi vela iubet, quae Iulius ex longinquo speculatus, cum prospero cursu abire Comminium arbitraretur, recessit.
Iphicrates a tergo fossam fecit, ne fugere milites possent: At credo potius ne a tergo possent circumveniri, nam parva manu contra magnam multitudinem pugnabat: fossam enim transire adeo arduum non fuit.
§. 4. Tutela fugientium est, celare cladem. Artabazus cladem celavit, cum Thessaliam transiret, Nonnulli hostem igne ludificati sunt.
Ammianus Marcellinus cum fugere et latere non posset, equum, cui lumen imposuit per planiciem ad dextram misit, eum sequentibus Persis, ipse ad laevam in montes cum sius evasit.
Calliditatis etiam bellicae fuit dare signum sugae publicum, interim privatim monere, utagmen extremum subsistat.
Cum a Thracibus Philippus fugaretur, iussit ad signum fugae extremum agmen consistere, ut alii viam praeoccuparent. In tenui spe audacia tutissima est.
Eumenes cum fugiens Gallos lectica portaretur in collem se poni iussit, illi insidias suspicati a persequendo destiterunt.
§. 5. Ignobilis quorundam sed callida tamen fuga est visa.
Seleucus e Cilicia fugiens armigeri habitum sumpsit, et officium hoc Amyctioni duci praestitit. Nicolaus Picininus sacco inclusus a Todeschino satellite ferebatur per medios hostium, et rogantibus, respondebatur; panem ferri. Fulgos. libro septimo c. 3.
Lachares fugiendo felix fuit, Thebis capitis in cloaca delituit, Sesto cum mulieribus mortuum lugentibus egressus est, Athenis veste servili et faciem atratus, calathum sterquilinio tectum ferens egressus est, Deinde equum conscendit et iactis Daricis persecutores moratus est. Boemundus per Alexii inimici ditiones
transiens in loculo velut mortuum se ferri curavit.
§. 6. Cum recedendum est ab hoste quia fortior est, id primo agendum, ne timore puter fieri, sed prudentia, alioqui milites sugiunt. Deinde omnia facienda sunt, ne hostis dilcedere animadvertat, Hinc equites solent initio ponere, noctu ignes accendere, pugnam simulare. Qui vero tantum recessit, ut silvam, montes, fluvium transierit, facile reliquum iter conficit; nam posito praesidio morari hostem potest, donec ad locum destinatum venerit. Graeci, qui cum Cyro minore in Persidem profecti erant, cum hostis insequeretur, atque adeo noctu recederet, longiusque castra poneret, ne per tenebras invaderentur, ipsi noctu profecti sunt, adeoque praegressi, ut quarta primum die eos assecuti sunt Persae.
§. 7. Finis autem fugae, ut victoriam recipiant: cuius insigne exemplum est Antigonus. Nemo facile inventus est, qui victoriam tam generose receperit, sicut is, de quo dixi, Antigonus. Rem describit Polyaenus libro quarto. Antigonus naves habebat centum et triginta, quibus praerat Nicanor. His adversus Polychosti classem navale proelium comittebat, quam ducebat Clytus. In Hellesponto pugna conserebatur. Nicanor suis ob imperitiam in adversos fluctus coactis, septuaginta naves perdidit. Cum victoriam palam hostes in manibus haberent, sub vesperam Antigonus advenit, neque acceptam cladem metuit: sed eos qui in reliquis essent sexaginta navibus, paratos et instructos ad pugnam navalem iterum sub noctem esse iubet: et ex satellitibus fortissimum quemque ad navigia constituit, iisque dat praeceptum, ut minentur, se mortem omnibus allaturos, qui non in pugnam prodissent. Et cum Byzantium in propinquo sitam civitatem societate et amicitia coniunctam haberet, inde confestim ad moderandos remos mitti imperat scutatos, et levis armaturae milites, milleque sagittarios, qui in hostium naves solventes iacula sagittasque conicerent. Haec per unam noctem administrata sunt. Incipiente vero diluculo, cum in festa pilae spiculaque illi mitterent, hostes autemptum somno nondum soluti, tum recens excitati, sine cautione vulnera acciperent: alii funes abrumpere. alii conscensorios asseres retrahere, alii anchoras levare, breviter omnes vociferationem ac tumultum ciere. Antigonus sexaginta quoque navibus signum dat, ut appellerent, cumque furore et impetu impressionem facerent. Sic statim accidit ut dliis e litore iaculantibus, aliis naves infestas adducentibus, victores a victis superarentur. Huic par est illud Sertorii. Cum in urbe Castulone stativa haberet Q. Sertorius sub Didio praetore tribunus militum, atque per noctem Castulonenses in urbem Gyrisaenos hostes accepissent, una in Sertorianos invehi, atque eos occidere caeperunt. Sertorius exaudito clamore clam cum paucis ab urbe egressus, haud longe a porta constitit, et fugientes suos colligere, atque in aciem ordinare coepit. Cum autem iam satis magnam manum collectam videret, eadem porta, qua hostes iverant, in urbem regressus, hostes invenit in diversa loca sparsos, uni praedae intentos: itaque parvo temporis spatio eos fudit, atque ipsorum arma induit. Instructaper hunc modum acie, sub Gyrisaenorum specie, Gyrissam contendit, ubi a nihil talesuspicantibus, cum suos esse, qui redirent, arbitrarentur, portarum fores apertae sunt. Sic urbem coepit, totamque diripuit, ut hostibus quod Castulone malum dederant, cumulate referret. Fulg. l. 7. c. 4.
§. 8. Ignes interdum alio dirigunt, qui navigant, ipsi sine lucerna alio cursum tenent. Fridericus Marabotus Guelfus, cum fugeret Auriam, iam que evadere posse desperaret, noctu suas triremes monuit, quo esset navigaturus, lucernam deinde scuto apposuit, quae in littus ciecta est, quam hostis persecutus copiam effugiendi dedit. Fug. lib. 7. cap. 4.
§. 1. PRUDENTER Scipio fugientibus viam muniendam dicebat, Themistocles etiam Xerxem de fuga admonuit, ne tantam barbariae multitudinem inter viscera Graeciae contineret. Eadem Alphonso mens, qui fugienti pontem argenteum esse sternendum censebat. Iphicrates etiam sensim secutus est fugientes, nec ad flumina urgebat, ne desperarent: Urbe capta, cum inforo concurrerent, iussit aperiri portas, ut effusi sine periculo caederentur. Causa est, quia necessitas cum peritos et fortes premit, omnia penetrat: durum telum, et raro victi sunt, qui extrema necessitate pugnarunt. Desperatio rabidos facit, qui nihil metuunt, aut vincunt, aut magna clade vincuntur. Monet illud Pontius Samnitum imperator, cum nec deditione noxiorum, nec ulla ratione Romanis satisfacere possent. Insignis prudentia legatorum Romanorum, dum Thuscis viam aperiunt. Liv. libro secundo. Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert, duorum consulum cognita ora accendunt militum animos, simul et vanior iam erat hostium acies, dum, abundante multitudine freti, subtracta subsidia, mittunt ad castra oppugnanda. in quae haud magno certamine impetu facto, dum praedaemagis quam pugnae memores tererent tempus: triarii Romani, quiprimam irruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis, quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt, et sua sponte proelium ipsi renovant: et Manlius consul in castra revectus ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat, ea desperatio Tuscis 'rabiem magis quam audaciam accendit, nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquoties impetivissent: globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit, prima excepta a circumstantibus tela: sustineri deinde vis nequit. Consul mortifero vulnere ictus cadit, fusique circa omnes Tuscis crescit audacia. Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus viam, ea erumpunt, consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem, ibi iterum caesi fusique passim.
Et lib. 4. cum volici circumventi in orbem se volverent, Messius eos adhortatus eduxit, ingentemque cladem attulit Romanis. Hic praebituri, ait, vos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis? aut quid ultro bellum intulistis? in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an Deum aliquem protecturum vos, rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est. hac, qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos, parentes, coniuges libros estis, ite mecum: non murus, non vallum, sed armati armatis obstant: virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis. Haec locutum exsequentemque dicta, redintegrato clamore secuti, dant impressionem, qua Postumius Albus cohortes obiecerat: et moverunt victorem, donec dictator pedem iam referentibus suis advenit: eoque omne proelium versum est. Uni viro Messio fortuna hostium innititur, multa utrimque
vulnera, multa passim caedes est. Iam nec duces quidem Romani incruenti pugnant. Unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit. Non dictatorem, humerus vulneratus, non Fabium prope affixum, equo femur, non brachium abscissum consulem ex tam ancipiti proelio submovit. Messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscoram, quae nondum capta erant. eodem omnis acies inclinatur. Consul effusos ad vallum usque persecutus, ipsa castra vallumque aggreditur, eodem et dictator alia parte copias admovet: non segnior oppugnatio est, quam pugna fuerat. Consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent: repetendoque signo primam impressionem factam. Si fugae occasionem praebuissent circumventis sine vulnere delere hostem potuissent, nunc gravius quam initio proelium renovatur. Nam unus desperatione iraque, rabidus et mortem cum cruciatu timens plus valet, quam tres, quibus nulla pugnandi necessitas incumbit.
§. 2. Fugientibus ergo caute instandum est, ne ex necessitate resistat, ut postea facilius fugiat, ratus non ad perniciem fugientibus instaturos victores, nam ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt, ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Curt. libro quarto, docuit. Exemplo suo animosus miles Sempronius Gracchus in insidias praecipitatus hoc agit, ne inulti cadant. Livius l. 34. Non esse includendum hostem Romani etiam Senatus prudentia nos satis docuit, Gallos navigia desideranter transuehendos et commeatibus iuvandos censuerunt. Gallis etiam per agrum Pomptinum data est fugiendi potestas. L. Martius Poenis desperatione repugnantibus cum essent circumventi, fugae spatium dedit, et fugientes sine periculo concidit [Orig: concîdit] , sic Caesar Germanos, et Hannibal ad Trasymenum fecit. Antigonus AEtolos erumpentes fugere pmsit, deinde aversor cecidit [Orig: cecîdit] . Sic Agesilaus Thebanos emisit, Xerxem Themistocles. Pyrrhi praeceptum fuit, non esse fortiter instandum fugientibus, ut alias facilius fugerent. Libenter enim cupit commori qui se sine dubio scit moriturum. Una salus victis, nullam sperare salutem. Lucullum etiam superavit eo modo Datames, de quo Front. l. 2. c. 7. Datames dux Persarum, adversus Authophradatem in Cappadocia, cum partem equitum suorum transfugere comperisset, ceteros omnes venire secum iussit assecutusque transfugas collaudavit, quod eum alacriter praecessissent, hortatusque est etiam eos, ut fortiter hostem adorirentur: pudor transfugis attullit paenitentiam: et consilium suum (quia non putabant deprehensum) mutaverunt. Dum enim desperat ob transfugia suorum viram; victoriam adeptus est. Catonis sane insigne factum, cum enim Ambraciam AEtoli oppugnarent, lembo advectus, voce, manu, gestu, visus est suorum naves advenientes vocare, ab oppugnatione itaque AEtoli destiterunt. Lycurgi leges erant: hostes fugientes non occidere. Servaruntitaque hoc optimi milirum Spartiatae, ut fugientem, quam resistentem videre mallent.
§. 1. THEMISTOCLIS olim fuit, et deinde Pompeii Magni consilium, ut Classium peculiaris ratio haberetur: Omnia enim ab eo possideri, qui mareteneat.
Hinc Romani classem magnam semper, aut potius habuerunt, Veget. lib. 5. c. 1. Romanus autem populus pro decore et utilitate magnitudinis suae, non propter necessitatem tumultus alicaius classem parabat ex tempore: sed ne quando necessitatem sustineret, semper habuit praeparatam. Nemo enimbello lacessere, aut facere audet iviuriam ei regno, vel populo, quem expeditum et promptum ad resistendum, vindicandumque cognoscit. Apud Misenum ergo et Ravennam singnlae legiones cum classibus stabant, ne lon ius a tutela urbis abscederent: et cum ratio postulasset sine mora, sine circuitu ad omnes mundipartes navigio pervenirent. Nam Misenatium clasis, Galliam, Hispanias, Mauritaniam, Aphricam, Aegytum, Sardiniam atque Siciliam habebat inproximo. Classis autem Ravennatium Epiron, Macedoniam, Achaiam, Propontidem, Pontum Orientem, Cretam, Cyprum petere directa navigatione consueverat. Maris ergo dominium plurimum ad potentiam facit: Hispani aiunt, Regnum sine portu, esse sicut furnum sine igne. Et sane apparuit in Lusitaniae: haud magno regno, quomodo maris dominio Indias occuparint, hodieque tueantur. Lipsius plures numerat classes, de magnitudine Romana l. 1. c. 5. Quatuor in mari, tres fluminibus esse arbitratuir.
§. 2. Vegetius curam navium faciendarum maximam requirit, quia maius est periculum navem esse vitiosam, quam domum. Ex cypresso ergo, inquit lib. 5. c. 4. et pinu domestica siluestri larice, et abiete praecipue Liburna contexitur, utilius aereis clavis quam ferreis configenda. Quamlibet enim gravis aliquanto videatur expensa, tamen, quia amplius durat, lucrum probatur afferre. Nam ferreos claves tempore et humore celeriter rubigo consumit: aerei autem etiam in fluctibus propriam substantiam servant. Materia caedenda a, decima quinta luna usque ad vigesimam tertiam: Post solstitium aestivum ad Ianuarium usque caedi potest. Naves variae olim, maximae senorum ordinum vel ultra remigum fuerunt, ut ait Veget. sed de ordinario navium modo loquitur, nam ab ea, qui uno remigum ordine trahitur, usque ad quindecim et sedecim remigum ordines perventum est, sed usitatae sunt biremes, triremes, quadriremes: quae tot habent ordines remorum, remigum et sedilium in quolibet ordine. Romani quidem cum primo rem maritimam attingerent, difficilem putarunt, quinqueremium aedificationem: At postea Antonius, Augustusque alta navium propugnacula exstruxerunt: Antonius vero etiam [Gap desc: Greek words] deciremes, ut habet Dion. Alexander Magnus duodecim ordines habuit, ut auctor est Plinius. Ptolomaeus Philadelphus duas naves habuit ordinum triginta, unam viginti, quatuor, tredecim, duas, duodecim, quatuordecim, undecim ordinum: triginta hepteres, Hexeres quinque. quinqueremes decem et septem. Magna fuit et oppidi instar navis, Ptolomaei Philopatoris, quadiaginta ordines habuit, longitudo eius ducentorum octoginta cubitorum altitudo triginta octo, nautae erant in ea quadringenti, remigum quater mille, milites paene termille, rostra septem, gubernacula quatuor. Quae tamen omnia magis ad ostentationem quam ad usum fuere. Tanta enim multitudo nec vivere commode, nec administrare officia potuit.
§. 3. Plerique naves minores agilesque magis probant, quia et minores vento aguntur, et tamfacile in Syrtes non impingunt. Turcicae naves in conflictu contra Austria cum innoxia tela emiserunt, quod prorae eurum multo altiores essent: Sed ramen si verum fateri volumus. Augustus contra
Sextum Pompeium, et Antonius altis navium usus est propugnaculis. Et victoriam Christianis contra Tnrcas sex magnae Chistianorum naves, quae ante Semilunam nostrae classis hostilem classem lacerarunt, magna ex parte reportarunt. Praesagia tempestatum observare, et obsequi illis omnino necessarium, plures enim classes tempestate, quam proelio perierunt: Cum omnia provideris in media aqua siti pereundum est. Itaque et de aqua prospiciendum est. In mari pugnaturus primus in aciem progredi poteris: nam ent parati milites quiescere cibumque sumere poterunt. Nec fatigantur ut in terrestri proelio, non tn [Abbr.: tamen] pugnare ni sihostis accedat. Timotheus dux Atheniensium in hostem velocissimas viginti naves eos ludificatum misit, quae hostes lassarunt, lassatos deinde ipse cecidit.
§. 4. Nautici exercitus ingenti cura exercendi sunt, ut remos ducere, clavum moderari, ancoras facere, et reducere, funes collocare, vela pandere, contrahere, naves convertere, obliquare vela, malum conscendere e carchesio speculari consuescant. Denique ut ad omnia pericula sint interriti: nam praeter communia belli mala, aequora ipsa et belluae satis ad terrorem faciunt. Deinde ventorum pugnae, brevia, Eurypi, vortices. aestus, sinus, promontoria, scopuli, syrtes et quae spectantibus maxime grata est, quies maris, seu ipsa malacia. Noctu facilius sibi omnia ignibus significant. Ignem semper praefert praetoria et vice praetoria, sed cum haec adest, binos exhibet praetoria, hoc omnes imitantur, ne vicinitate impingant. Cum turbo exoritur, bis magno tormento signum datur, opus non esse, ut sequantur naves praetoriam. Scripto autem consignata habent mandata, quo in loco, si dispersi sint, convenire oporteat. Si hostes noctu appareant, navis quae eos animaduerrit, signum dat. Navium etiam tessera magna cura datur. Ad occasum Solis simulque ortum naves omnes veniunt salutatum ducem in praetoria: accipiunt autem vesperi tesseram, quod si tempestate impediantur, habet quisque nauarchus scriptas totius hebdomadae tesseras, quas distribuunt. Nihil periculosius est pugna maritima, nam ipsum mare inimicum est, naves facile perforantur et incenduntur, in naves inimicas insiliendum est, ibique pugnandum. Naves ipsae interdum inter se implicantur seque impediunt, et victa victricem trahit. Ordo navalis pugnae fere est, ut praetoria sit in medio, illique iungantur maiores naves, alas obtineant minores, quod ita intellego, nisi hostis firmiores habeat in lateribus: id magnopere curandum, ut fortes sint illae quae primae ventum excipiunt: nam fortissimae possunt impressionem facere. AEquali ordine procedunt, quae leviores suntita vela temperant, ne velocius ferantur, quam graviores. Duobus modis maxime hostis laeditur, tormentis et harpagonibus, quibus navigia coniunguntur. Olim tormenta, quibus navigia lacerarent, non habebant, concitatis rostris in latera impingebant, nunc alia ratio est, nam qui celerrime dexterrimeque naves hostiles fulminant, qui malum, antennas aut gubernaculum tangere possunt, fere victores evadunt. Olim igne pugnabant quam maxime, Cassius onerarias accensas in hostium classem immisit, et accendit Cneius Scipio amphoras pice et taeda plenas in naves hostium iaculabatur Hannibal viperas. Contra bombardas minores se muniunt crassis asseribus, et interdum duplici funium sepimento, quorum distantia unius pedis est. Interim magnis incommodis conflictantur, sive dum iunctis et connexis navibus depugnant, sive dum ignes adversariorum navi iniciunt, simul enim et ipsi periclitantur, ne simul exurantur. Imbellis omnis turba ad reparandas naves et curandos vulneratos adhiberetur. Periculum ex eo augetur, quod cum ad manus ventum, una navis unam, aut unam duae aggrediuntur, simul itaque tot acies, quot naves.
§. 5. Classis lentius eodem vento, etiam cum eaedem naves sunt, procedit, quam naves singulae seorsum, Itaque cum est proficiscendum, ad Iongius iter se praeparabit Imperator, quam negotiator.
Cum maritimus conflictus habendus est, vexillum e praetoria proponitur: si aliunde navis appareat, ea navis quae proxima est, vexillum suspendit, si duae duo, monetque praefectum cassis.
Cum exploratoriae naves iudicant a se videri quippiam, si velit praefectus eas progredi, meliusque explorare, vexillum in prora suspendit: Et sane in mari multa per vexilla demonstrantur, quod longissime per aequorse visus protendat, qui in campis, dumetis, aliisque rebus impeditur.
Cum allisit navis, aut haeret in Syrtibus, ter tormentum explodit, et e carchesio quispiam vibrato vexillo auxilium postulat. Si hostilis navis in classem speculandi gratia irrepat, eiusque rei sit suspicio, certi aut varii coloris vexillum, quale omnes naves habent e praetoria extollitur, quod cum speculatoria navis facere nequeat, mox deprehenditur: latere tamen posset, si ante de genere istorum vexillorum instructa fuisset.
§. 6. Classi multo plura desunt, quam exercitui terrestri; ita enim comparanda sunt classium arma, ut terra etiam dimicare, et obsidere urbes possint. In classe Hispanica multa fuisse recenset Ranzovius. Haec, inquit, classis cap. 8. l. 1. collecta fuit ex 130. navibus, et poudera sive (quod dicunt) lastas vexit 57868. Classiarios milites 19295. Nautas ac Remiges 8052. Tormenta maiora 2441. Pilassive glandes tormentarias 123090. Pulveris nitra.. [(reading uncertain: page damaged)] centenarios 5175. Plumbi centenarios 1238. Fomitum igniariorum centenarios 1151. Ingentem praeterea copiam aquae dulcis, patinarum ilignearum, lucernarum, maiorum ac minorum lampadum, Clavorum item et corii bubuli: lini stupaeque magnam vim, ad navium hiscentium et perforatarum obstructionem et instaurationem: nec non scuta, cerea complura, candelas sebaceas, saccos longiusculos. Insuper aderant omnia ea, quae ad tormenta grandiora promovenda faciunt, ut 40. muli, vehicula humiliora, rotae aliaque idgenus: ac inter cetera, quae sufficerent 20. currulibus illis maioribus tormentis, quas cartaunas appellant, in littus exponendis: quibuscum vehebantur adhuc 21. alterius generis. quae ab usu, quem potissimum in campo aperto praestant, dicuntur Campestres serpentinae seu Colubrinae, et quibus hae onerentur 3500. globi. Iam vero quod ad arma minora attinet, iis abunde classis erat instructa. In promptu erant bombardae manuariae longiores 7000. furcatae et ad capulum incurvatae cum requisitis suis 1000: Hastilia oblonga 10000. Gaesa ac bipennes 1000: Hastae breviores 6000. aliaque complura provide comparata, quibuscum sires ferret, terrestre proelium adversus hostem iniri, oppidaque obsideri atque capipossent. Affuere simul 700. Cunicularii, apparatu
suo, quo in cuniculis gendis uterentur, plussatis instructi.
Omnium autem personarum, quibus de commeatu prospectum erat, cuius generis fuere stipendiarii milites audaculi Sclopetarii, Medici, Chirurgi, Sacrificuli Monachi, Nobiles, et Minstri ceteri summi Classis praefecti, Iudicos, Nautae, Remigis, coqui et similes ad Classis apparatum necissarii fuerit numerus 30693. Ad horum sustentationem semestrem hic commeatus habebatur. Panis his cocti Centenacii 11000. Vini ampherae 51255. Carnis falsae centenarii 6000. Caseorum centenarii 3433. Salsamentorum centenarii 8000. Oryzae centenarii 3000. Fabarum ac Erviliorum centenarii 6320. Olei mensurae, quas vocant Bath. 11398. Aceti [(reading uncertain: print faded)] eiusdem mensurae 13687. Fistulae aqua potabili plenae 11870. Illud quoque ab Hispanis [(reading uncertain: print faded)] quos Angli ceperunt, cognitum est, singulis diebus classi alendae 12000. ducatos fuisse impensos, et magnam praeterea auri et argentivim in belli subsidium per naves praetorias advectam: in ipsam autem classem ab hostili Anglica decies millies tormenta fuisse exonerata. In classe Danica apparatum navis praetoriae hunc tradit. Bombardarii (c. 8. l. 1.) periti tormentorum maiorum onerandorum et displodendorum 100. Nautae 500. Milites Class arii 700. Integrae et dimidiataecartaunae 20. Serpentinaeseu Colubrinae integrae 14. Sirpentinae dodrantales 14. Serpentinae dimidiatae 4. Falcones 15. Aenei pyrob.li [(reading uncertain: print faded)] 2. Turrifragaeseu Phalaricae murales 8. Arietes tyrii [(reading uncertain: print faded)] 8. Harpagones sive hamae 8. Machinae quas vocant Barssen 68. Machinae uncatae 100. Pulveris nitrati pondera sive lastae 10. Praeter plumbum, globulos, Ellychnia [(reading uncertain: print faded)] sive fomites igniarios, magno numero. Commeatu in eandem navim praetoriam fuit destinatus ad semestrem victum: Succidiae 7400. Frusta carnium bubularum 3143. Carnium ovillarum quartae 6248. Anseres fumo durati 6248. Butyri pondera, sive lastae 30. Halecum conditarum lastae 60. Asellorum minorum lastae 60. Salparum sive Merlucarum vehiculae 1480. Esocis saliti lastae 4. Anguillae salitae lastae 4. Albi.ae [(reading uncertain: print faded)] Marinae 4000. Pectines seu passeres marinisoleficcati 8000. Asellorum longorum fasces 8. Asellorum maiorum sive capitonum fasces 8. Avenae humano cibo praeparatae lastae 24 ½. Erviliorum lastae 24. Panis lastae 402. Cerevisiae lastae 700. Salis Lunaeburgensis lastae 4. Salis grossi peregrint lastae 10. Aceti lastae 4.
Cum naves desunt, usitatum est, negotiatorum navigia detinere, soluto vectionis pretio, Quod Reges Hispaniarum Daniaeque solent, qua in re ita agendum, ut iustitia in omnibus servetur.
Commeatuum tamen cura prima sit.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Non est improbo venire damnosius aliud, qui necessario sui memoriam exigit, etiam si quis tristis sit et luctum mente voluat.
In exercitu id gravius malum est, quia ille ad vitiosos cibos et obscenos impulsus, pestilentiam aliosque morbos contrahit, et quia languet, spiritus deficiunt, timidusque efficitur.
Ut commeatus habeatur, commodum fuerit, non modo pecuniam imperare, quae per manus Harpyiarum transiens acciditur, sed frumentum, succidiam, caseos, butyrum, oleum, pisces, aliaque, libentius enim haec inferunt subditi, et utilius servantur.
§. 1. HOstium nosse consilia, sua celare summum ad victoriam momentum habet. Nec quisquam fere bello victus est, nisi qui propositum hostium ignoravit. Tomombeius for tissimum exercitum amisit, et regno exutus est eam fere ob causam, quod omnia eius consilia proderentur.
Hostium consilia novisse, est paene vicisse, Fulvius nobilior hostes intellegit extremum agmen capturos, fortissimam leg onem primo loco ire, impedimenta sequi iubet, hostes invitati occasione sarcinas diripiunt. At Fulvius legionis quinque cohortes ad dextram, quinque ad sinistram viae direxit, quae hostem occupatum conciderunt. Idem non dissimili modo Iphicrates fecit. Epaminondas nihil magis in Duce laudabile esse, quam nosse hostium consilia.
§. 2. Germanicus etiam in tumultu et caede militari, apud Germanos exploratores habuit. Tac. l. 1. ann. Dilecta longiore via, cetera adcelerantur, etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem, ac sollemnibus epulis ludicram.
§. 3. Magni interdum Reges suo periculo varia loca adeunt, ut hostium apparatum cognoscant. Saladinus Christianorum apparatum audiens; Germaniam, Gallias et Hispaniam peragravit. Egnat. Li. 9. ca. 8. Prudentior hoc in genere Mennon, qui cum legato alium misit, nempe citharaedum nobilem, ad quem multitudo confluebat. Polyaen. Lib. 5.
§. 4. Multo minus proprii exercitus fatum est, ignorandum, quod quandoque exitio fuit. Interdum sane ignorant in eodem exercitu partium fortunam. Brutus victor erat, in suo cornu victus Cassius; qui cum Brutum quoque victum putaret, mortem sibi conscivit. Rex Galliae cum Helvetios in Insubria vicisset, integri quidam Helvetiorum ordines suos victores putaverunt, et prope ob eum errorem totus exercitus interierat.
§. 5. Exploratores semper, sed caute mittendi, ne intercepti, et torti consilia tua indicent. Heraclides specie transfugae navalia Rhodiorum incendit.
§. 6. Omni modo et novis interdum stratagematis utendum, ut exploratores noscantur. Cum in exercitu Charetis exploratores essent, iussit unum quemque proximum apprehendere, et interrogare ordinem, vexillum, manipulum, contubernium, ad quae cum respondere non possent, deprehensi sunt. Theognis cum iuberet omnes suis armis indui, exploratores deprehendit, sed cum inter lixas et negotiatores latent, illi quoque sunt examinandi, nam fere ab aliquo noscuntur.
§. 7. litterarum occultae notae sive in baiuli corpore, sive alio modo scribantur, iam fere deprehenduntur. Tutissimum est, antequam seiungantur de notis convenire. Olim Carthaginensis in tabella, quae ceta obducta erat, secreta Romanorum perscribebat in Patriam, et Demaratus Graecus de expeditione Xerxis monuit: Gellius 17. cap. 9. attonsis novacula capillis inscriptas vertici litteras iisdem renatis tectas ad amicos missas ait.
Scytala Laconica insigni artificio fit, uterque lignum eiusdem modi ac magnitudinis habet, charta oblonga instarlori circumligatur, deinde inscribitur, eam qui accipit suo ligno circumligat, et reddet eandem litterarum coniunctionem, quae in priore lignoerat, nec hostis expiscari potest ullum sensum, nisi magnitudinem lignorum cognoverit.
Callidissimus Regum Philippus litteras Antipatro scripsit, Thracias rebellasse, venitet omissis omnibus, quas cum Athenienses intercepissent, arcana Macedonum accepisse rati, et securi classem abducunt. Philippi duces transeunt, nullo obstante. Magna sane occasio hostis eludendi, si ficta imperia ad duces mittantur, quae tamen cognoscere, et distinguere vera a fictis non erit difficile, adiecto aliquo signo inter eos solos noto. Refert Mendoza in obsidione duob. Datam chartam plumbo inclusam, quod deglutiverunt, chartam autem ita scriptam, ut ipsi ignorarent, nec tormentis affecti dicere possent, specie autem transfugarum ad hostem venerunt. Nec modo litteras intercipiunt, ad socios mittunt, sed hostium quoque ad hostes dirigunt, effingendo sigillum et characteras, ut aliquo errore eos afficiant. Transfugis puniendis solent litterasscribere, quae intercipiantur, ut fidem abrogent apud hostes, et ut exploratores videantur. Conon relictus a sociis transfugam misit, qui indicaret eos fugere, illi cum insidiantes praesensissent, redierunt.
§. 8. Ad explorationem, omnis nuntiorum litterarumque ratio pertinet: Nuntiorum emittendorum et reddendatum litterarum varios modos excogitavit necessitas. Pontius Cominus per Tarpeiam rupem se demisit, et transnatato Tybeti Veios pervenit, deinde incolumis Capitolio se reddidit. Campanorum miles baltheo inclusam epistolam ad Poenos attulit. Et vaginarum interiori parti includunt. Cleonymus missis per sagittas litteris captivisque persuadet, se ad liberandam Rem publicam Troezeniorum vaenire, eaque ratione dissidentibus supervenit.
Caesaris nuntius litteras in castra iaculatus est, sed timendum ne non advertatur, itaque melius per subornatos mittuntur, per eos, qui fenum, stramen, poma, similiaque castris inferunt. Per ignotos et viles facile deferuntur litterae. Ericus Sueciae Rex Angliae reginam litteris baculo inclusis ambiit, sed eas intercepit Dani praefectus. Harpagus lepori inseruit.
§. 9. Explorandi insignem rationem Scipio secutus est, nam cum Laelio ad Syphacem legato servorum loco lectissimos tribunos et centuriones misit, qui equum dimissum consectati per castra, omnia munimenta viderunt, et Scipioni facilem victoriam pepererunt. Carthaginenses Hamilcarem ad Alexandrum exsulis specie ire iusserunt, et eius ad se consilia referre. Id quoque cum Romanis factum. Cato ex hostibus unum exceptum tortumque interrogavit de hostium consiliis; quod ancepsest, cum pauci illa cognoscere soleant.
Verum hac in re summa opus est sagacitate, summaque prudentia: Paulus AEmilius cum magnam avium multitudinem simul e silva evolare vidisset, esse ibi insidias Hetruscorum non vane arbitratus est. Quo etiam signo Tyamenus Horestis filius iugum ab hostibus infessum esse cognovit. Mihi omnium expeditissime Carthaginenses ex longinquo significasse videntur; Nam signum dare poterant. ut quid deesset, Carthagine videretur. Duas clepsydras aequali magnitudine fecerant, circulos etiam aequaliter constituerant, illis vero inscripserant varia, quibus egere aliquando poterant, verbi gratia, Machinis, auro, frumento, equite, pedite. Quod si igitur earum rerum aliquas peterent, cum ad circulum cui res illa inscripta erat, aqua descendisset, ignem excitabant, quo viso, inspectaque sua clepsydra subsidium mittebatur Carthagine. Hac in re duo diligenter observanda erant; primo ut clepsydrarum vertendarum diligens ratio haberetur, Altetum, ut ignis certo modo locoque, fieret, ne si in vicino fortuitum aut hostile incendium esset, subsidia peti senatus putatet.
Cum per Columbas litterae mittuntur, cavendum, ne in hostem incidant, quod Sultano contingit, Ptolomaidem obsidentibus Christianis. Cum ignibus signum datur, contrarii ignes excitandi sunt, ut dubitent hostes, quorum illi sint. Ita Plataeenses, cum a Lacedaemoniis obsiderentur, fecerunt. Mutandis signis maxime hostis fallitur. Arabes cum fumo interdiu, noctu ignes adesse hostes significarent, id continuos dies fecerunt, sed cum hostis adesset, consulto signa omiserunt, quod illis signum erat, hostes latere se arbitrati omnia securius egerunt.
§. 1. PRoditionem plerique amant, proditores oderunt.
Proditores eos appello, qui patriam, principem, exercitum, secreta, aliave hosti clam tradunt, aut in eorum perniciem, quibus fidelitatem debent, consilia cum hostibus communicant. Itaque qui portas aperiunt, qui aliquid hosti opportunum efficiunt, hoc nomine vocantur. Qui vero ab hoste veniunt, sese clam insinuant, et fraude utuntur, proditores non sunt. Immo in bello iusto stratagema est, non proditio. Tales sunt qui rusticano habitu aliisque rebus occulte hostium loca subeunt, exploratores potius, quam proditores.
§. 2. Proditione simulata crebro utuntur, ut in exitium pertrahant eos, quos sollicitare norunt militum animos, itaque nec proditoribus quidem facile creditur. Alcibiades usus perfuga Syracusanis persuasit, ut urbe exirent, quam moxipse cepit. Catanaehabebat exercitum, asseverat perfuga Catanenses velle Graecos opprimere, et posse, si a Syracusanis subsidia habeant, illi universis viribus Catanam eunt, Syracusas indefensas cepit Alcibiades.
Nimium creduli Romani, qui cum ad Pisonem in turri obsessum liberandum irent, audita ex perfuga fama, quam callide Mago sparserat, Pisonem captum territi abscesserunt.
Guido Foroiulii obsessus effecit, ut cives nonnulli simulata proditione hostium quosdam inducerent, in urbem ipse alia porta egressus, eos qui foris erant imparatos cecidit, deinde rediens eos, qui per urbem palabundi intenti praedis erant, occidit aut cepit.
§. 3. Fredericus Aragoniae Rex, cum nesciret,
quo loco RobertusNeapolitanus Siciliam invasurus esset, civibus quibusdam Drepanitanis imperavit, ut illi persua derent, Drepanum obsideret, in quod forte ipse praesidium imposuit, et totam aestatem ibi haerere coegit, atque etiam adventante hieme pacem facere.
Mentor Hermii victi sigillo litteras mittens civitates multas occupavit. Fredericus comes ferrati Varruealensi praefecto litteras Sigismundi manum imitatus misit: quaesivitque an praesidio egeret, quo annuente, suum misit.
§. 4. Varia ratione curandum est, ut fides transfugis abrogetur: nam et transfugia inhibet, et hostistua consilia ignorabit, et proditores puniet. Hannibal fidem transfugis detraxit: cum enim sciret in castris exploratores esse Romanorum, suos milites, qui transfugerant ad Romanos publice negavit transfugas vocandos, qui sollertissimi milites hostium consilia exciperent suo iussu. Cred tum est Hannibali, et veri transfugae pro exploratoribus habiti abscissis manibus remissi sunt. Nec modo hostem, sed proprium etiam militem celare et decipere boni Imperatoris est. M. Licinius Crassus quaerenti, quo tempore esset castra moturus, respondit Vereris ne tubam non exaudias? Pari consilio Furius in locum iniquum coniectus spem vultu simulat, et agmen circumduxit, insciosque periculo exemit. Cl. Neronis audax et tum quoque anceps facinus, qui Hannibalem quamdiu celavit, donec Asdrubalem occidisset. Mithridates Pompeium praeter eius castra vadens latuit. Hamilcar cum Siciliam peteret, tabellas dedit, non legendas nisi a praetoria aberrarent.
§. 5. Interim proditoribus quoque uti ad celanda Consilia, atque in suum usum convertere industrii est ducis. Ventidius, inquit Frontinus l. 1. c. 1. Parthico bello adversus Pacorum Regem, non ignarus Pharneum quendam, natione Cyrresten, ex his, qui socii videbantur, omnia quae apud ipsos agebantur, nuntiare Parthis: perfidiam Barbari ad utilitates suas convertit. Nam quae maxime fiericupiebant, ea vereri se ne acciderent: quaetimebat, ea ut evenirent optare si simulabat. Sollicitus itaque ne Parthi ante transirent Euphratem, quam sibi supervenirent legiones, quas in Capadociatrans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, ut sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevissimum iter est, et omisso alveo Euphrates decurrit. Namque si illac venirent, asseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios. Omnia autem vereri, si in patentes campos processissent. Inducti hac affirmatione Barbari inferiore itinereper circuitum adduxerunt exercitum: dumque fusioresripas, et ob hoc operosiores pontes iungunt, instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo spatio Ventidius ad contrahendas est usus copias: eisque triduo antequam Parthus adveniret receptis, acie commissa, vicit Parthos, et interfecit.
Numquam deest illa occasio, maxime cum inter vicinos bella sunt, itaque aliud atque aliudinstituere, ut hostes fallat, debet Imperator: nec dubium, quin relaturi sint, qui praemium ex diverso petunt. Prudens etiam T. Didii factum, is paucitati suorum diffidens cum in adventum earum legionum, quas exspectabat, trahere bellum, et occurrere eu hostem reperisset, contione advocata aptari iussit milites ad pugnam, ac de industria neglegentius custodiri captivos: ex quibus pauci, quiprofugere [Orig: quiprofugêre] , nuntiaverunt suis pugnam imminere. At illi suspicionepraelii ne deducerent vires, omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur: legiones tutissime, nullo excipiente ad Didium pervenerunt. Front. lib. 1. cap. 8.
§. 1. ROmaeni trecentos prope an nos stipendium militi suo non dederunt, divites enim in proelia mittebant, qui suo sumptu militiam tolerabant. Nec mirum ita fuisse, nam Reges eorum cum domi essent, variis operibus eos man cipiorum instar attrivere, ut in cloacis, viis, muris, fanis exstruendis, adeo ut multi sponte mortem obirent. Optabile erat tam misere viventibus bello oppetere, et pulchram per vulnera mortem adipsci.
Iustus Lipsius libr. 5. de militia Romana, aliquid tributum militi etiam ante arbitratur. Probat ex Dionys. l. 5. et Livio l. 9. Sed publicum id fuisse putat in belli sumptus. Addo interdum pro praemio militum haec exigi, vel in necessitate a civibus conferri solere.
§. 2. Postea cum nimium gravis esset militia, si de suo quisque militatet, bello Veiensi stipendia constituta sunt, quae [Gap desc: Greek words] vocantur, quod pro obsonio emendo darentur. Polybius. stipendium pedites duos obolos accipiunt singulis diebus, ductores ordinum duplum, equites drachmam. Ex calculo Iusti Lipsii erant in mensem deni denarii, hocest, Philippaeus. Parvum nunc stipendium, eo tempore magnum, et quia novum, etiam valde gratum in vulgus, ideo etiam diu mansit. Quod si rerum vilitatem spectemus, pretium illud haud exiguum fuisse inveniemus.
§. 3. Tale fere stipendium apud Graecos erat. Lacedaemonii Daricum militi, duplum centurioni, quadruplum ductori [Gap desc: Greek words] promittunt. Xenoph. l. 7. [Gap desc: Greek words] . Athenienses in diem solvebant, drachmam, quod largius erat: nam Daricus est viginti drachmarum.
§. 4. Omnino agendum, ut quemadmodum olim ftumentum, ita nunc panis detur. Olim sane probrosum erat frumentum vendere, panem emere: At nunc cum nec frumentum detur, nec panis, pecunia facile absumitur, tum ad rapinas vertuntur.
Militi Romano dabantur modii quaterni in mensem, servorum hoc demensum erat, qui tamen aliquando et quinque modios acceperunt. Senec. Ep. 71. Equitibus triplum dabatur, hoc est, duodecim modii, ut servos duos alere possent. Equites sociorum modios octo, quia servis paucioribus erant contenti, accipiebant.
§. 5. Interim aurea consuetudo fuit, ad signa pe cuniam deponere, ne facile absumerent easmilites, atque ut signa non facile desererent, de qua Veg. l. 2. c. 20. Illud vero ab antiquis divinitus institutum est ut ex donatiluo quod milites consequuntur dimidia pars sequestraetur apud signa, et ibidem ipsis militibus servaretur, ne per luxum aut inanium rerum comparationem a contubernalibus possit absumi. Plerique enim homines, et praecipue pauperes tantum erogant quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae! primum ipsis contubernalibus docetur accommoda: (nam cum publica sustententur annona ex omnibus donativis augetur eorum pro medietate castrense peculium) Miles deinde qui scit suos sumptus apud figna depositos, de deferendo
nihil cogitat, magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut pro illis habeat maximam curam, in quibus suam videt positam esse substantiam. Denique decem folles, hoc est, decem sacci, per cohortes singulas ponebaniur, in quibus haecratio condebatur. Addebatur etiam saccus undecimus, in quem tota legio aliquam particulam conterebat, sepulturae scilicet causa, ut si quis ex contuberna libus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepultur amipsius promeretur expensa. Haec ratio apud signiferos (ut nunc dicunt) in cophino servabatur. Et ideo signiferi non solum fiddes, sed etiam litterati homines deligebantur, qui et servare deposita, et scirent singulis reddere rationem. Ingens saepe ad signa pecunia. Suet. in Domit. Geminari legionum castra ptohihuit, nec plus mille nummos a quoquam ad signa deponi, quod L. Antonius apud duarum legiovum hiberna, res novas moliens, fiduciam cepisse ex depositorum summa videretur.
§. 6. Praeter ista dabant legumina, pisa, lentem, salem. Plutarchus in Crasso, mali omnis rem putat, initio cum necessaria emetirentur, datam lentem et salem, quod ista funebria haberentur. Caro Imperatori, inquit Synesius [Gap desc: Greek words] . Cena erat e pisis pridianum pulmentum, et in ipsa frustra aliquot salitae suillae carnis. Spartianus inter cibos castrenses recenset, Laridum, caseum, poscam.
Coctam carnem vendere Metellus vetuit; ipsi assabant aut elixabant. Hinc militum veru, et olla in supellectile, Panem milites ipsi coquebant, inutili labore, cum facile a pistoribus coquantur pro ingenti multitudine.
§. 7. Hinc ita dabantur, ut tamen de stipendio aliquid detraheretur, certum scilicet pretium, sociis vero donabantur, credo eos minus stipendium a suis urbibus accepisse.
§. 8. Actuarii cum militibus paciscebantur, pecuniam annonamque mutuam dabant pro singulis solidis semissem accipere poterant, nec quicquam amplius in omne tempus dilatae solutionis l. quicumque c. de apochis publicis, l. iubemus ca. de erogatione.
§. 9. Magnae seditiones ob stipendia nonsoluta in exercitibus frequenter exortae sunt. Multa etiam inventa ad pacandum militem. Interdum arte mala usi sunt. Iphicrates cum ob stipendiami les contionem peteret, peritos linguae Persicae, et eo habitu subornavit, qui dicerent, advenire stipendia, se praemissos, sic intermissa contio est. De metrius cum stipendio careret, duplicem numerum militum conscripsit, ut hostis citius victos stipendia solvere cogeret. Antigonus victor, cum ante cuique Gallo se aureum esse daturum promisisset, illique pro pueris et mulieribus etiam flagitarent, quod dictum esset: Unicuique Gallo: minarenturque obsidibus mortem: Antigonus daturum dixit, iussitque venire qui acciperent: at illos detinuit, donec obsides redderentur, Polyaen. l. 4.
§. 10. Optimum cum fides est Reip. Integra ex parabili materia, in necessitate nummos cudere: Perdieca stanneum numum cudit, et pro eo suae regionis frumenta dedit. Veneti ad Tyrum pecunia scortea usi sunt, publicam fidem postea praestante senatu. Gum externus miles est, et fides principis sublecta, illa ratio magis exasperat quam pacat exercitum.
§. 1. AD stipendia seu obsonia pertinet commeatus militaris, frustra enim omnia sunt, si miles esurit. Verum quia hic opus est immenso sumptu et cura, ut detur tempori, et necorrumpatur commeatus, separatim ea de re dicere malui.
§. 2. Monarchae alicuius potentia ex commeatuum multitudine et facilitate aestimanda est. Arte bellica Turca pollet, atque haec fere observat. Primo ut semper copias paratas habeat. 2. Ut praevertat hostem. 3. Ut foedera cum hostium vicinis feriat. 4. Ut sensim regionem occupet. 5. Utiles expeditiones capiat. 6. Quod maxime obstat regnantibus, ut fidem non servet. Ea n. causa quos obsident ad extrema sese defendunt. Qui de eins potentia scribunt, vires eius supra modum attollunt. Ad bellicos apparatus quod attinet, aiunt, habet sane ingentes ac paene incredibiles. Tormenta habet innumera. E tota Hungaria quin que milia abduxit: quingenta e Cypro; E Gulletto non multo pauciora. Tam immani magnitudine apud Turcas sunt machinae, ut strepitu non ictu tantum muros demoliantur. Cum rege Hispaniarum numquam totis viribus certasse constat, quamvis vires exproelio metiri non oporteat. Ego vero hanc potentiam quadruplo maiorem fore affirmo, si commeatuum, hoc est, agriculturae rationem ducat, nunc enim saepe destituitur, cum tamen ex sola AEgypto possit ducenta vel trecenta militum milia alere. Sed noluit Deus tam saevum Tyrannum omnibus tebus pollentem esse. Tam saevae beluae pabulum minuit.
§. 3. Hoc igitur agendum, ut militum mendicitas prohibeatur, cibum habeant, ceteraquequibus humana natura doleat negatis. Sed parvo contenta sint castra. Persae pane et aqua et interdum nasturcio victitabant, nunc mendici cum pennam Galero affixerunt, insolentissime delicias quaerunt. Auidius Cassius Imperator Laridum et Buccellatum tantum ferre permisit. Volcatius in Auidio. Scipio, ut Appianus ait, frumentationes magna industria faciebat, locum circum dabat, quem demessurus erat, ipse cum delectis turmis circum equitabat, qua ratione insidiatores Afros elusit. Annonam interdum a militibus Tribuni accipiebant, quod Theodos. vetuit. l. septem. c. de erogatione annonae militaris. Alexander capitali supplicio Tribunos affecit, qui id facerent, qui per stellaturas aliquid abstulissent. Iustiniani quoque lex est, secundal. §. pro limitaneis c. de officio Praep. Africae.
§. 4. Hostem fame vincere optimum Caesar iudicavit. Corbulo dolabra: Quod n. sudore effici potest, ad hoc sanguine non est opus. Caesar diligentissime semper egit, ut inopia hostem ad pugnam cogeret. Marius semper sibi prospexit, ne inopia commeatus ad pugnam invitus cogi posset.
§. 5. Huc etiam refertur cura chirurgorum et unlnerariorum, ut quam plurimi sint in castris, ut aegri foveantur. Cura sanitatis magna habenda, quod arcte habitantes facillime pestem vulgent, itaque aer, aqua, terra, frigora, calores, vestes, exercitia omnia eo referenda, ut miles sanus vegetusque persistat.
§. 6. Belli sumptus si quis consideiare velit, quamvis in dies augeantur, ex Catalogo Ranzovi ano paradigma capere potetit. l. 1. c. 7. Duci unius legionis ad sui sustentationem singulis mensibas dati 400. flor. Pro comitatu ac ministris eiusdem, qui sunt: Satellitium octo praetorianorum, Equitatus totidem Equitum, Currus unicus, tympanista, Tubicen, Contionator, Scriba, interpres, Eques emissarius, praevius, etc. dati 200. flor. Praetori militari 40. flor. Praefecto rerum capitalium 40. flor. Praefecto vigilum 40. flor. Designatori diversoriorum 40. flor. Scriba legionario 40. flor. Administratori iudicii 32. flor. Scribae iudiciali 32. flor. Decem ductoribus ordinum 20. flor. Calonum et lixarum praefecto 8. flor. Carceris praefecto 12. flor. Sex lictoribus 48. flor. Carnifici 16. Summa 1068. flor. Haec summa data fuit singulis mensibus duciac administris unius legionis, quae constituit per integrum annum 12816. flor. Pecuniae cursoriae sive conductitiae loco in singulas cohortes accepere capitanei 500. flor. in singulos milites 1. flor. 10. Batziones. Quod ad militum stipendia attinet, idem Imperator (quod et in Romani imperii decretis, de contributionibus univer salibus faciendis observatur), in singulos menses constituit pediti 4. flor. Equiti vero 12. storen. Praerogativae autem sive extraordinaria stipendia ac honoraria potius in singulos menses ducibus ac praefectis singularum cohortium Equestrium, quas vulgo vexilla vocant, constituta sunt. Ductori equitum 200. fl. Magistro equitum 100. flor. Legato 32. flor. Signifero. 50. flor. Summa 382. flor. Porro duodenis equitibus assignatur veredus et quadriga: ex quibus illi simplex solvitur stipendium, huic duplex. Hinc igitur instituta supputatione colligere aliquo modo possumus, quanta summa pecuniae ad menstrua aut ad annua stipendia, magni aut parvi exercitus requiratur. Nam ponamus exempli loco, Regem quendam decrevisse bellum, ad quod gerendum conscribere velit exercitum 46200. virorum, inter quos sint 6000. Equites, 40200. pedites. quantum fere exercitum Rex unus contra alterum verisimiliter educit. Iam consultat cum suis de sumptibus menstruis, atque annuis, quos stipendia tot militum assumant. Itaque ex modo positis numerationem huiusmodi instituet.
Pro peditatu 40200. virorum.
Numerus peditum constituit 134. cohortes, Cohors autem una habet vulgato more 300. militter, inter quos plerumque sunt 96. dupliciarii nimirum 82. hastati, qui lorica ti longis hastilibus utuntur, et 10. Sclopetarii antesignani, quos voco eos, qui bombardas grandiores, et horridioris soni furculis impositas displodunt. Quibus dupliciariis (quod et nomen innuit) bina stipendia competunt. Igitur ad alendam unam cohortem, praeter capitanei ac ceterorum praefectorum stipendiae, singulis requiruntur mensib. 1584. flor. totius anni spatio 19008. flor. Hinc ad 134. cohortes pro menstruis stipendiis numerabuntur 212256. flor. pro annuis 2547072. flor.
Pro equitatu
Equites 6000. cohortes sive vexilla constituunt 20. Singulas cohortes complent, 300. Equites: Hinc itaratiocinabimur: Quoniam uni equiti solvuntur in singulos menses 12. floreni, ideo cohors una requirit in mensem unum 3600. florenos, in integrum annum 43200. fl. Universus vero equitatus qui ex 20. constat cohortibus, sibi ad singulos menses vendicat 864000. flor. Ad annum inte grum 1036800. floren. Tanta igitur pecunia ad gregarios Equites non consideratis ducibus, Chiliarchis, Magistris, Centurionib. Decurionib. Mensorib. Annonae Curatoribus, aliisque muniorum bellicorum administris, est conquirenda. Quod si iam investigare libeat, quanta vis argenti ad totum exercitum requiratur: collectis stipendiis Equitatus ac peditatus modo quodam rudi delineatione positis, efficiuntur pro mense unico 1076256. flor. pro anno integro 12915072. flor. Porro pro ducibus primariis, et reliquis hor administris, in hunc fere modum stipendiorum calculus procedet. Peditatus 40200. efficit 8. legiones (singulis 5000. assignando) quarum quaelibet peculiare suum caput sive ducem, ac ceteros superiores praefectos habet, ad quos, ut ex superioribus patet, menstrui sumptus sunt colligendi 1068. flor. annui 12816. floren. Pro singulis vero singularum cohortium magistratibus si computentur menstruorum stipendiorum loco. 100. floreni: efficietur sumptus, qui ad Duces ac Praefectos inseriores totius peditatus pertinet, menstruus quidem 13400. flor. annuus vero 160800. floreni. His siaddantur primariorum ducum ac praefectorum aliorum legionariorum, qua modo posita sunt stipendia: exit summa quae ad superiores pariter ac inferiores peditum Magistratus requiritur, mense uno 14468. flor. Anno integro 173616. flor. Nec minori forte sumptu duces ac praefecti Equitatus seu 20. Cohortium Equestrium alipossunt. Itaque duplicata haec summa dabit stipendia omnium eorum, qui cum imperio sunt in exercitu. 46200. hominum (ipso tamen belli summo Imperatori non assumpto) uno mense 28936. flor. anno integro 347232. flor.
His denique siadiecta fueritprior summa, quae stipendia militum, peditum simul ac equitum continet: emerget qualitercumque summa summarum, sive aggregatum totius pecuniae, quae alendo exercitui 46200. virorum est assignanda: in singulos quidem menses 11051912. floren. In annum vertentem 13262304. floreni. flor. His tn. non includuntur sumptus tormentorum, vehiculorum, quibus pontes navales, Scalae, arietes, aliaque ad expeditionem et urbium expugnationem necessaria proinoventur: neque equorum haec trahentium, pulveris nitrati, pilarum bombardicarum, explorationum: quarum summa a peritis rei bellicae non minor aestimatur, quam ea quae ad totum exercitum alendum pertinent. Sin tamem in arctum quam maxime contrabantur rationes, tertiam illius, quam dixi, summae partem superabunt.
Nunc subiciemus illas tabulas, quae anno proxime elapso, cum de bello Turcico communis inter ordines imperii in conventu Ratisbonensi, institueretur deliberatio, fuerunt compositae. Primo propositum est, Turcis opponendum esse exercitum 60000. utrorum, Germanorum et Ungarorum, inter quos sint equites Germani vulgares 12000. Equites bombardis longioribus instructi, quos vocant Archibusios 5000. Ungarici equites 12000. Germanorum peditum six legiones, quae, singulis harum 4000. militib. seu 10. signis assignatis faciunt pedites 24000. Satellites denique Ungarici 7000. Iam pro stipendiis huius exercitus, et magistratuum illius, huiusmodi institutus est calculus. Primum ad mille equites Germanos unlgares (connumerata pecunia quae in ducis, Magistri Equitum, Praefecti impedimentorum et decurionum sustentationem, auctoramenta item et viaticum sive argintum, quo milites primum conducuntur, est expendenda) decreti sunt in menstruum tempus 17000. flor. Ita 12000. equites singulis mensibus sibi vendicant 204000. floren. Anno vertente 2448000. florenos. Porro 100. Equites bombardis oblongis armati necessario requirunt 1400. flor. menstruos, qua ratione 500. huius modi equiti assignandi sunt 70000. floren. menstrui. 840000. flor. annui. Tertio quoniam Ungaricis equitib. quini floreni singulis mensib. sunt numerandi: Ideo mille equitibus, incluso simul chiliarchae demenso et tibicinum ac satellitii stipendiis duplicatis 6100. flor. menstrui
sunt adscribendi: Hinc in 12000. Equites huius generis numerandi. 73200. flor. menstrui 878400. flor. annui. Quarto si legionibus singulis una cum ducum demensis assignentur in singulos menses 30000. floren. sex illae legiones poscent 18000. flor. menstruos: 216000. flor. annuos. Denique Ungarici satellitis menstruum stipendium sunt bini thaleri. Hinc consummato peculiariter calculo, si connumerentur ducum demensa, Decurionum item Signiferorum et Tympanistarum stipendia duplicata, in copias 7000. satellitum deputandi fuerint 20620. flor. menstrui 2247200. flor. annui. Iam vero sumptus universi qui in totum exercitum, quinis illis militum generibus distinctum, sunt erogandi, in unum aggregatum colligantur, proveniet summa in singulos menses 547820. flor. in annum vertentem 6573840. flor. Praeter has impensas summo belli Imperatori, eius legato, Tribuno, ac ceteris summorum Magistratuum administris et praefectis atque speculatoribus: praeterea machinis aeneis, et ad harum curam destinatis, aliisque rebus compluribus ad bellum necessariis, sui quoque ad scribendi sunt sumptus: quisiquam parcissime computentur, singulis mensib. 10000. flor. anno iutegro 1200000. aequabunt. Neque tamen omnia quae ad bellicorum tormentorum usus pertinent, praecedenti calculo comprehenduntur. Sed praefecti solummodo ac curatores istorum, et iumenta trahendis istis destinata. Sin omnia sumptibus suis vere definiantur, ceteras belliexpensas tertia parte assequentur.
§. 7. Commeatum hoc modo describit. In singulos equos dantur pabulo nocturno sex librae feni: et novenis Equis tantum avenae, quantum vulgare iliud vas, tonnam vocant, in quo haleces condiuntur, capit. In singulos homines cottidie distribuuntur, Panis librae 2. Carnis librae 1 1/2. Halec unum. Cerevisiae mensurae 3. Per integram septimanam lardi librae 2. Casei totidem. Butyri totidem. Per totum mensem salis cyathus unus. Hinc pro numero hominum instituenda foret annonae supputatio, nam ut, quod diximus, exemplo clarum fiat: proposita sit quaestio, quantum alimenti menstrui requiratur in unam militum cohortem, quae vulgato more continet 300. capita. Haec quaestio per regulam proportionum, soluta commeatus calculum huiusmodi producit.
Trecentis militibus pro victu menstruo competunt: Panis librae 18000. id est, 180. centenarii. Carnis librae 13500. id est, 135. cent. Lardi librae 2400. id est, 24. cent. Casei librae totidem. Butyri totidem, Haleces 9000. Cerevisiae mensura 27000. id est, 306. amphorae cum 72. mensuris. Salis Cyathi 300.
§. 8. Commeatus in classem ex eodem supra c. de belli navalis ratione recensui. Tabulae Classis Daniae 1567. fuerunt Succidiae 20854. Carnium bubularum fumo duratarum frusta 6040. Carnium ovillarum infumatarum quartae 11560. Anseres fumo durati 29000. Butyri lastae 104. cum 4 1/2. tonnis Halecum lastae 206 1/2. Asellorum minorum lastae 206 1/2. Salparum sive merlucarum vehicula 5104. Esocis saliti lastae 16. Anguillarum salitarum lastae 16. Albicae marinae 16000. Pectines seu passeres marini siccati 32000. Asellorum longorum fasces 32. Asellorum maiorum sive Capitonum fasces 32. Avenae humano cibo praparatae lastae 87. Erviliorum lastae 81 1/2 Panum, cum bis coctis, lastae 1366. Cerevisiae lastae 4741 1/2. 10. Aceti lastae 10. Salis Luneburgensis lastae viginti quatuor. Salis grossi peregrini lastae 31.
§. 9. Ut de una navi quo opus sit, intellegatur, legatur caput citatum de apparatu praetoriae Danicae.
§. 10. Hoc metito quaesitum, an agendum Regibus sit, ut sumptus belli minuantur, an vero augeantur. Ego quidem augeri malim: ne
si parvo sumptu gerantur, facilius, ac promptius in dicantur. Consultum est humanae naturae, ut sine magno sumptu occidi homo non possit, ut si non parcat humanitas homini, retrahat saltem avaritia.
§. 1. LEgitima stipendia erant petentibus anni viginti, equitib. decem, intra illud tempus si quis militiae se subduceret, aut mortis reus erat, aut caesus vaenibat: Ita Matienus desertor exercitus virgis diu caesus sestertio nummo vaeniit. Praetorianorum stipendia revocata sunt ad annum decimum sextum, nauticorum dilata in vigesimum quintum. Haec temporis longitudo, quae multis visa est stabilisse militiam Romanam, magno detrimento fuit. Nam odiosam eam quam [Orig: quâm] maxime efficiebat, multisque viris fortibus, ut se ab ea redimerent, occasionem praebebat. Praeterquam enim quod laboriosum erat et periculosum, viginti ipsos annos aut viginti quinque variis obici hostibus, ne iustum quidem esse poterat tot centenis milibus domi in theatro sedentibus, aut in agris suis secure agentibus, paucos perpetua militia affligi. Loquor de eis, qui non volones, sed coacti et ex lege nomina sua dabant. Illa inaequalitas Remp. male constitutam exhibebat. Quid enim ipsos viginti annos ad Rhenum vel Istrum cives relegati, a suis abesse, dum interim domi aluntur in otio urbani adolescentes? Verum neque utile erat Reip. dum enim alii tanto tempore bellis detinentur, ceteros imbelles evadere necesse est. Viris itaque fortibus Rei publ. destituebatur. Immo cum multi vicenis aut tricenis proeliis interessent, civitates oppugnarent, velitationibus dimicarent, fame, peste, fuga minuerentur, pauci omnino emeriti erant, quique ad vicena stipendia pervenirent. Multo minus ad vicena quina: cum in classe plures moriantur. Illiautem etsi domum redirent, laboribus fracti, aut mutili pauperesque et rei domesticae ignari, parum praestare rei p. poterant. Hinc ab illis seditiones non rato. Suet. c. 49. Quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque formulam astrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et commodis missionum: ne aut aetate, aut inopia post missionem sollicitari adres novas possent. Utque perpetuo ac sine difficultate sumptus adtuendos eos prosequendosque suppeteret, ararium militare cum vectigalibus novis constituit. Et quo celerius ac sub manum annuntiari cognoscique posset, quid in provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis per militares vias, dehinc vehicula disposuit. Commodius id visum est, ut qui a loco eidem perferrent litteras, interrogariquoque si quid res exigerent, possent. Quis dubitet pessime consultum urbi et regno, in quo illi, qui vicenos annos militiam gravissimam tolerarunt, inopia periclitantur.
§. 2. Hinc commoda inventa, ut in colonias ducerentur, et agri darentur, et simul pecunia: Verum grave est quoque Rei pub. milites quos viginti annos stipendio aluisset, missos ditare. Statuamus enim in singulis annis 4000. Veteranorum mitti, singulis dari quina iugera, instrumentum rusticum, servulum, duplum in Centuriones, triplum
in equites conficiuntur 25000. iugerum, quae si multis annis donentur, necesse est intra breve tempus omne solum ad milites redire. Nec ulla Res p. potest sine aliorum iniuria tantas latgitiones facere. Hoc adeo experientia docuit, cum enim praemia illa repraesentare Res p. non posset, exauctorabantur, et sub vexillis tenebantur; omnium immunes praeterquam pugnae in hostem. Tiberius avarus imperator rarissimas fecit missiones, ex senio mortem, ex morte compendium exspectans. Hinc iusta apud Tacitum querela: quod tricena aut quadragena stipendia senes tolerent. Nec possunt esse fortes, qui tam invito dolentique animo malitiam sequuntur.
§. 3. Hinc factum, ut milites, cum se solos laborare, et in se vires imperii esse intellegerent, ceteros umbram tantum, ius nominandi Imperatoris ipsi arrogarint, atque ad se fere opes omnium rapuerint. Unde et illud: Cole milites, ceteros contemne.
Multo igitur aequius, tutiusque Volones accipere, aut stipendiorum tempus minuere.
§. 1. INdutiae pax est castrensis, ut Varro definit, et Gellius l. 1. c. 25. Indutiae non sunt pax: bellum n. manet, pax cessat, et indutias indearbitramur dictas, quasi inde uti iam. Pactum indutiarum n. huiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur, nihilque incommodi detur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur, atque Aurelius Opilius in 1. librorum, quos Musarum inscripsit, indutias definivit, cum hostes inter se utrimque utroque alteri ad alteros, impune et sine pugna ineunt, ut nomen factum videatur quasi intus et introitus. A pace differunt, quia pax perpetua censetur; Indutiae quamvis longae certo tempore definitae sunt. Veientes a Romulo centum annorum impatrarunt. postea quadraginta. Livius lib. 2. Isdigerdes quoque Persa tutor Theodosii Iunioris constitutus indutias centum annorum pepigit. Niceph. lib. 14. cap. 1.
§. 2. Indutiae dolosae ne fiant, ut necessitatem evadatalter qui in periculo est, sed alia via salus quaeratur. Lysander perside Thasiorum eos, qui Atheniensibus faverant, cum impunitatem promisisset, Occidit. Polyaen. l. 1.
Improbe Corcyraei, et more gentis, cum enim Argivi se iudicio populi Atheniensis fub misissent, ita tamen ut foedus initum fieret, si fregissent, Corcyraei fugam suaserunt, quod timerent, ne nimis leniter populus Atheniensis iudicaret, itaque quasi foedifragi Corcyraeis dediti, et omnes occisi sunt. Polyaen. lib. 6. Luculli insignis in Lusitanos perfidia fuit, cum velut amicos arma deponere persuasissec, tribus locis constirutos occidit. Non satis honeste factum a Sulla, Archelao, Hasdrubale, dum per mendacia et simulationem indutiarum evadunt.
§. 3. Fiant iustis et aequis conditionibus. Conditiones optimas proposuit Amphipolitanis Brasidas Lacedaemonius: cum enim videret vinci difficulter civitatem posse; Atheniensibus abeundi facultatem, Amphipolitanis, si cum Lacedaemoniis societatem inirent, libertatem promisit, Polyaen. l. 1.
Virtute et aequalitace potius ad ineunda pacta pacemque faciendam utendum est. Scipio virtute Hispanos adduxit, reddita sponsa et pecunia, quae pro eius redemptione dabatur. Eodem modo Alexander quoque gentes sibi integras adiunxit.
§. 1. FEcere [Orig: FEcêre] hoc Romani, si ulli uspiam hominum, Polybius. Pulchre autem iuvenes excitant ac provocant ad pericula subeunda. Cum enim occisio se dat, et aliqui eorum fortiter aut animose fecerunt, convocans Imperator in contionem omnes copias, et circumponens sibi eos, qui auctores egregii facinoris primum quidem laudes eorum edisserit, et super hoc facto, et si quid aliud in omni vita gesserunt, laude et memoria dignum. Post haec eiquidem qui hostem percusserit, hastam donat: qui vero deiecerit et spoliaverit, pediti quidem Phialam, equiti Phaleras, olim autem hastam tantum. Ista vero consequitur, non qui iusta acie aut urbis expugnatione percusserit aut spoliaverit hostem, sed qui in excursione aut velitatione aut tali tempore, in quo nulla necessitas fuerit viritim periclitandi, qui tunc inquam sesponte et ultro se dederint. Similiter et qui civem aut socium defenderit ac servaverit, eum et Imperator donis honestat, et Tribuni cogunt servatos (nisi id quidem ultro faciant) servatorem suum coronare. Colit autem nunc, qui servatus est, per omnem vitam, ut parentem, et omnia eiconferre ac deferre debet, ut si genuisset. Hac tali incitatione porro non solum praesentes et coram audientes provocant ad certamen et aemulationem in periculis, sed et eos, qui domi haerent. Nam qui adepti eiusmodi dona, praeter gloriam in exercitu et domi etiam famam: cum redierint in patriam ludosque pompasque conspicui ineunt. quoniam solis iis licet ornamenta haec gestare et imponere qui ab imperatore virtutis causa, donati sunt. In aedibus vero conspectissima earum parte, ponunt spolia, indica et testimonia suae virtutis. Itaque tali cura et diligentia cum circa praemia, tum circapoenas in castris, merito etiam successus militiae felices et illustres apud eos exissunt. Quod in omni Re publica valet plurimum, praemium et poena, id in militia pollet universa. In his vero, praemiis pretium est et honos, Haec autem numerantur.
Primum praemium. Laudatio publica, imperatoria, stantibus in circuitu Ducibus, Tribunis, Centurionibus, totoque exercitu, quae ratio nunc in desuetudinem abiit, neque enim Christiani et cultiores aeque ac rustica corda illis encomiis capiuntur. Cum ergo paresset periculum timido et forti, immo maius timido, semper maximum illis periculum est, qui maxime timent, Audacia pro muro. Honos insuper fortes incitabat.
Secundum. Hasta pura. Polyb. [Gap desc: Greek words] vocat [Gap desc: Greek words] erat, Ille vides pura iuvenis quinititur hasta. Cur autem fine ferro? quia honoris ergo, non pugnandi causa dabatur. Hoc praemium eius, qui hostem deiecerat.
Tertium. Qui deiecerit et spoliaverit, pedes phiala, eques phaleris donabatur. Lipsius pro phiala [Gap desc: Greek words] armillas legendum suspicatur. Phalerae et armillae et torques interdum iungebantur. Fallor, an et oliminde decti Enacim, seu Torquati?
Quartum. Vexilla. apud Suidam [Gap desc: Greek words] quod textus etiam alios significare potest. Apud
Vopiscum in Aureliano vexilla quatuor bicolora donata leguntur. Augustus Agrippae post victoriam navalem caeruleum vexillum donavit. Taeniae seu in signia adhuc gestantur a milite, et donantur honois causa: quae saepe mutatae hostem fallunt.
Quintum, variae coronae. Civica, quae dabatur ei, qui civem servarat, hostem occiderat. Obsidionalis egramine, cum exercitus obsidione liberatus. Muralis, qui mutum, Castrensis, qui castra hostium primus ascenderat, ea etiam vallaris dicta: Navalis, qui primum navim hostium in cendisset. Rostrata, qui navale aliquod magnum decus peperisset. Civica e quercu, ob sidionalis e gramine, aliae ex lauro [(reading uncertain: print faded)] . Et aliae aureae crebro dabantur, ob alia facta. Interdum integris manipulis ista data.
Quintum boves. Ita Scipio Laelium donat Corona aurea et triginta bubus.
§. 2. Valebant ea praemia non solum pretio, et honore, cum dabantur, sed in posterum etiam utilia. Nam primo gradum faciebant ad honestiorem, lucrosioremque militiam. Quod nunc omnino servatur, nisi ubi militia est corrupta. Praemia erant in promotionibus ingentia. Veger. l. 2. c. 21. Alexander certantibus praemia magna dedit, nempe Chiliarchias. Alex. ab Alex. l. 1. c. 20.
In triumpho praeferebantur, et semper quidem. De Sicinio refert Valerius lib. 3. cap. 2. Novem triumphales imperatorum currus secuius, totius civitatis oculos in se numerosa donorum pompa convertit. Praeferebantur enim aureae coronae octo: Civicae XVI. muralestres. Obsidionalis una: torques CLXXXIII. armillae CLX. Hastae XVIII. phalerae XXV. ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multi.
Nec in triumpho modo, sed in equitum trans nectione. Immo in periculo, ut Manlius Capitolinus facit. Livius lib. 6. Decora quoque belli non commemorasse tantum, sed protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad XXX. dona imperatorum ad XL. in quibus insignes duas murales coronas, civicasocto. ad haec servatos ex hostibus cives produxisse, inter quos C. Servilium Magistrum equitum absentem nominatum, et cum eaquoque, quae bello gestaessent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica facta dictis aequando memorasset: nudasse pectus insigne cicatricibus in bello acceptis: et identidem Capitolium spectans, Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse, ut quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam [(reading uncertain: print blotted)] populo Romano in suo discrimine darent: et orasse singulos universosque, ut Capitolium arcemque intuentes ad Deos immortales ver si de se iudicarent.
Ad Magistratum quoque aditum faciebant. Liv. lib. 23. Senatus suppletur ex iis, qui aediles, Tribuni, quaestoresve fuerant, aut civicam coronam accepissent. Denique in ludis publicis conspecti donis suis confidebant.
Nostris non insignia modo dantur, sed explebeis equites fiunt, insignibus et nobilitate donantur. Ad praemia pertinet etiam praedarum legitima distributio.
Praeda dividitur utilissime aequaliter, uti moris erat apud Romanos. Dionysius l. 7. Scitis omnes quod spolia et praeda ex hostibus, quamcumque virtute nostra adipiscimur, eam lex iubet publicam omnem esse. Nec solum gregarius miles aut privatus aliquis ius in hanc non habet, immo nec ipse Imperator. Sed Quaestor eam accipiens divendit, et pecuniam in aerarium publicum refert. Quam legem, ex quo urbem hanc incolimus, nemo non dicam solvit, sed nec culpavit. Lycurgus spoliare hostes vetuit, ne miles ditesceret, et pugnam omitteret. Incommode prorsus, quia stimulum pugnandi ademit. Et Polyb. l. 10. Est Romanis mos eiusmodi et administratio in expugnationibus oppidorum. Alias enim singulis diebus dividunt copias iuxta urbis magnitudinem, alias per manipulos distribuunt: Sed fic, ut numquam plus dimidia parte ad hanc rem adsumant: Reliqui in ordinibus fuis manentes sunt in subsidiis, interdum extra urbem, interdum in ipsa, ita ut semper tamen se ostendant, Copiis vero plurimum divisis in duas legiones Romanas, in duas alas sociales, raro enim omnes quatuor legiones simul conveniunt, emnes qui ad praedam et raptus destinati sunt, ferunt quisque ea, quae fuerint ad suas legiones vel alas. Quo facto tribuni aequaliter omnibus dividunt, non solum iis qui in praesidiis aut subsidiis fuerunt, sed et qui castra servaverunt: itemque aegris, sauciis, aut ad munus aliquod alio missis. Quod vero nihil fraudaturi sint aut subducturi e praeda, id omnes iurant, cum primum in castra veniunt ituriad bellum. qua de re pluribus dictumesta nobis in iis quae de Re publ. scripsimus. Ceterum cum sic dimidia militum pars ad praedam discurrit: dimidia servatis ordinibus iis curat et subsidiatur: numquam evenit periclitari Romanus de summa rerum. Spesenim lucri certa inter omnes sive maneant, five praedas agant, nemo locum ordinemque deserit, quae res saepe noxae aliis solet esse. Cives et socii aequa sorte praedam partiebantur: Tum quidem factum, at postea mutatum, et cupidine praedae miles in citatus est, nunc fieri aliter vix potest, cum tam diversae sunt in uno exercitu nationes.
§. 1. IN militia, hoc est, viris, quos nulla pietas aut iustitia, a scelere retrahit, coercendis, opus est, magna severitate poenarum: nisi enim timot adsit, omnia pessum eant necesse est.
Primum genus poenae multa erat, et ut daretur pigno is capiendi potestas erat penes Tribunum. Polyb. Eadem quoque in hodiernis manet: quamvis vix expediat ea uti, quia pessimus quisque egentissimus est.
Secundum. Si vigilias neglexisset fuste caedebatur. Polyb. Ea poena est talis. Fustem capiens Tribunus condemnatum leviter tangit et delibat, quo facto, omnes qui in castris sunt ferientes alius fustibus, alius lapidibus, plerosque in castris occidunt. Quod si quis evaserit, nec sic salvus erit, quomodo enim? cui nec in patriam reditus nec quisquame necessariis eum tecto receperit. Itaque planissime pereunt, quos ea calamitas attigit.
Tertium gladiis obiciebantur, sed illud raro. Tacit. ann. 1. Stabant legionespro contione districtis gladiis, reus in suggestu per Tribunum ostendebatur. si nocentem acclamaverant, praeceps datus trucidabatur, et gaudebat caedibus miles, tamquam semet absolveret. Nunc bombardis commilitonum petuntur, eaque mors honestior existimatur.
Militibus vero occidendi traduntur, ut invidia sit penes eos, non Duces. Alexander quos per cruciatus enecari volebat, cohorti tradebat, ut ceteri crudelitate, fidem suam probarent.
Quartum supplicium. Macedones saxis obruebant: Curr. l. 6. Omnesam Nicomacho nominati, morepatrio, dato signo saxis obruti sunt.
Quintum. Securi percussi, qui reliquerant
ordinem. Livius lib. 2. Appius Consul Centuriones, dupliciariosque qui reliquerant ordinem, virgis caesos securi percussit. Integra legio, quae Rhegium occuparat, securi percussa est. Gladio nunc percutiuntur, virgae usitatae in militia non sunt.
Sextum. Ad mitigandam poenam mortis inventa est sanguinis missio, quae ignominiae causa, fieri solita fuit. Agell. l. 10. c. 8. Fuit haec quoque antiquitus militaris avimadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi, et sanguinem dimitti: Cuius rei ratio in Veteribus litteris, quas equidem invenire potui, non exstat: sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi, et a naturali habitu declinantis, ut non tam poena, quam medicina videretur. Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur, omnes qui delinquerent.
Alia quoque delicta sunt punita. Polyb. de hisce in hunc modum. Oportet attendere et auscultare milites Tribunis, Tribunos Consulibus. Tamen et tribunus ius habet potensque est multandi, pignoris capiendi et verberandi. Idem in socios praefecti. Fuste autem per cutitur, et is qui furto aliquid abstulit e castris, et qui falsum testimonium dixit, et qui in flore aetatis, corpore suo deprehenditur abusus, itemque qui ter ob eandem culpam multatus fuerit. Haec talia ut crimina puniunt: At ignaviae et militari probro adscribunt ista. Si qui falso aliquod strenuum factum suum referunt ad Tribunos, honoris praemiique causa. Si qui in praesidio aut statione positi, per metum deserverunt locum. Si quis armorum aliquid abiecerit in ipso discrimine per metum. Eoque fit, ut quidam in praesiditis certo pereant, pluribus ingruentibus, dum locum verentur deserere metu huius poenae. Quidam etiam in ipso conflictu, et excusso scuto aut gladio, aliove ex armis, casu fortuito, iaciunt se ipsi in hostes, certi aut recuperare quod amiserint, aut occumbentes effugere manifestam ignominiam, et opprobria suorum.
Septimum. Sortito interdum ad poenam vocantur. Polyb. Quod si plures peccasse contingat, et manipulos aliquot simul locum deserere: omnes quidem fuste percutere aut occidere nolunt, modum autem rationemque repererunt, et commodam pariter et terribilem. Exercitum enim advocans Tribunus, et in medium noxiis productis, acriter eos incusat, et interdum quinque alias octo aut viginti, et ut semel dicam, ad multitudinem semper respiciens, ut decima fere pars delinquentium sit, hos ex omnibus ignavis sortitur: et in quos ea sors cecidit, sine ulla deprecatione, fuste percutit ad modum iam dictum. Reliquis hordeum pro tritico admetiens iubet extra vallum tendere et tutelam castrorum. Ita periculo et metu a sorte aequaliter omnibus impendente, et exemplo item dati hordei ad omnes perveniente plurimum ex eo more capitur et terroris et correctionis. Decimatio eratilla, Romanis usitata, quam aliquando in vicesimationem et centesimationem mutabant. Capitolinus in Macrino: Cum seditiones militares pateretur, multo saepius decimavit, aliquatido etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est, quod se clementem diceret, quando eos centesimaret, qui digni essent decimatione.
Octavum. Fuste a centurione percutiebantur seu vite, interdum graviter: Catilina M. Marium inspectante populo Romano per totam urbem vitibus cecidit [Orig: cecîdit] . Nunc quoque fuste percuti mos est, non prisco tamen more.
Nonum. Virgis caedebantur, si vel capite puniendi, aut id meriti, mitiori poena defungerentur.
Decimum. Hordeo pasci; Augustus cohortes, qui loco cessissent decimatos hordeo pavit. Suet. li. 24. Non est illa in usu poena, uti nec decimatio.
Undecimum. AEre dirui, autaes resignari militi dicebatur, cum scilicet stipendium negaretur, et anni non procedebant. Val. l. 2. c. 7. Age quam graviter senatus tulit, quod Q. Petillium Consulem fortissime adversus Ligures puguantem occidere milites passiessent? Legioni enim neque stipendium anni procedere, neque aera dari voluit.
Duodecimum. Extra vallum tendete. Livius l. 10. etiam tentoriis destitui eos ostendit. Et Val. lib. 2. c. 7. Decreverunt ne quis eorum intra castra tenderet, neve locum extra assignatum vallo aut fossa cingeret, neve tentorium ex pellibus haberet. Recursum autem ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset.
Tertium decimum. Discincti stare ante praetorium, aut in principio, aut fossam fodere iubebantur, tunica induti ad omnium ludibria. Iulianus Caesar indutos veste muliebri per castra deduxit, ratus viris eam poenam morte graviorem futuram. Charondas qui arma pro patria non cepissent in foro traes dies in vestibus muliebribus sedere iussit.
Decimum quartum poenae genus inter mediocria gravissimum, mutare militiae genus. Equites ad pedites, pedites ad funditores reiciebantur. Livius l. 25. Val. l. 2. Ammianus l. 24. et 25. et 29. Quod si aliqua in parte officio deessent, ad inferiorem militiam detrudebantur. Captivi a Pyrrho remissi, eques ad peditem, pedes ad velitem redacti, iussi extra vallum tendere, donec singuli bina hostium spolia tulissent. Postrema poena in missos sub iugum ab Hannibale usus est Otacilius. Domitius Corbulo virtute ignominiam redimere iussit.
Decimum quintum. Stantes cenam capere, nam prandebant semper stantes. Nunc quoque stare multas horasgravati magnis bombatdis coguntur, si quid deliquerint.
Decimum sextum. Poena quoque militaris erat hastam dare. Festus censio hastaria dicebatur, cum militimultae nomine ob delictum militare indicebatur, quod hastas daret.
Decimum septimum. Interimpedimentaiter facere. Ammian. l. 25. ademptis signis hastisque diffractis, omnes eos, qui fugisse arguebantur, inter impedimenta, et sarcinas et captivos agere iter imposuit.
Decimum octavum. Extra castra etiam et oppida hibernare cogebantur. Liv. l. 35. Val. l. 2. c. 7.
Decimum cogebantur. Apud AEgyptios lege sancita lingua illi abscindebatur, qui hostibus secreta consilia prodidisset.
Vicesimum. Manus interdumapud Romanos incidebantur. Ammian. l. 29. Livius lib. 35. Immo et crura exsecabantur. Ammian. l. 23. Signa propria quisque sequatur sciens, quod si remanserit usquam exsectis cruribus relinquetur.
Vicesimum primum. Poena gravior erat aliquando, ut in crucem tollerentur. Liv. l. 30. Nominis Latini qui erant se curi percussi Romani in crucem sublati sunt. Qui ad hostes transfugit, torquetur, et ad bestias damnatur.
Vicesimum secundum. Sepultura etiam privati aliquando. Val. Max. l. 2. c. 7.
Vicesimum tertium. Desertores exustos ait Ammian. lib. 29. Hortarius Tribunus exustus est, quod quaedam hostibus perscripsisset. Ammian. loco cit. et l. 21. Qui barbaris praedanti facultatem dedissent, aut cum illis praedam divisissent vivi comburuntur.
Vicesimum quartum. Avidius Cassius Imperator stipiti centumet viginti pedes longo a summo usque ad imum reos alligabat, alios igne, alios fumo, nonnullos metu necabat.
Vicesimum quintum. Sub crate etiam necabantur. Livius l. 4.
Vicesimum sextum. Sagittis etiam conficiebantur, ut nunc bombardis. Inusitata haec fuere.
Vicesimum septimum. Macrinus Tribunum, qui excubias deseri passus fuit, carpento rotalisuper annexum trahi vivum et mortuum iussit.
Vicesimum octavum. Aurelianus militem adulterumde vexis duarum arborum capitibusper pedes alligavit, inde arboribus demissis subito, scissus ille utrimque pependit. Vopisc. in Aurel.
Vicesimum nonum. Macrinus etiam milites duos, qui ancillae hospicis pudorem violarant, bubusinclusit, abscissis iumentorum capitibus, ut facilius colloqui possent.
§. 2. Magnae saepe poenae fuere [Orig: fuêre] , etiam ubi non magnae culpae: finis tamen erat disciplina. Vetus est Clearchi dictum: Imperatorem potius, quam hostem metuendum. Miles detrectans pugnam capite punitur. Caius Vacienus ne militaretsinistrae manus digitos abscidit, et bonorum publicatione punitus est. Traiani tempore pater qui filium bello iuhabilem fecit deportatus est. Ammian. l. 15.
Auidius Cassius iussit in crucem tolli centuriones, qui paucis militibus Sarmatarum tria milia incautius agentia occiderunt, suo iniussu; quia dicebat insidias subesse posse. Attilius Regulus exercitum fugientem caedi iussit. Cato militem relictum, qui soluta classe, tolli petebat, supplicio affecit. Valerio Cos. victus exercitus iussus est hiemem sub tentoriis agere. Titus Scaurus filium, quod loco cessisset in conspectum venire vetuit, is verecundia ignominiae [(reading uncertain: print faded)] mortem sibi conscivit.
Metellus Macedonicus quinque cohortes, quae hostibus cesserant, testamentum facere iussas, ad locum recuperandum remisit, minatus non nisi post victoriam receptum iri. M. Curius legionem, quae bellum detrectaverat, discinctam stramenta secare iussit, signa eius nomenque abolevit, et pro supplemento in alias legiones transcripsit. L. Piso praefectum Cohortis cinctutogae praeciso, soluta tunica, nudis pedibusin principiis stare iussit cottidie, conviviis et balneis abstinere. Corbulo AEmilium Rufum equitum praesectum scissa veste stare in principiisiussit.
In universum ipsa militia poenaerat, cum etiam sine necessitate laborare cogerentur. P. Nasica enim ne in otio hibernorum miles deflueret, aut corrumperetur, classem aedificari iussit.
§. 1. SCitum dignum et utile est, non modo iucundum, an vetus militia cum nostra comparanda sit? Multi omnia vetera mirantur, nostra contemnunt. Alii media via incedunt, nonnulli veterem militiam prae nostra aspernantur. Quinque autem sunt, quae in militia consideranda sunt. Nempe delectus, Ordo, Arma, Acies, disciplina. De delectu dixi, nostrum expeditiorem, et si cetera accedant optimorum esse militum, quia volonum. Etsi autem ex faece hominum magna pars militum sit: multi tamen principes, comites, nobiles, divitesque nomen militiae dant, efficiuntque ut colluvies illa vulgi regatur, ordinemque, et disciplinam ferat. De ordine etiam nulla quaestio est: veteres suummostri nostrum habent, sed accuratum et ex parte meliorem, qui optimos initio collocant, et pressos non cedere sed a succurrentibus iuvari volunt. Dearmis igitur quaestio agitatur.
§. 2. Iustus Lipsius prudentissimus harum rerum aestimatur, valde ad priscos inclinat Nostris bombardis opponitfundas, et iacula. Primo inquit plumbum liquefactum. Lucret.
Plumbea vero
Glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
Ovid.
Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
Funda iacit. volat illud, et incandescit eundo,
Et quos non habuit sub nubibus invenit ignes.
Lucanus. Inde faces et saxa volant, spatioque solutae
Aeris et calido liquefactae pondere glandes.
Statius.
Arsuras caeli per inania glandes.
Imo idem cum fulmine comparat.
Volucres imitantur fulgura glandes.
Poetis fortasse fidem non habes? Philosophus accedat noster Seneca: Aera motus extenuat, et extenuatio accendit. Sic liquescit excussa glans funda, et attritum aeris velut igne distillat. Et tale in Aristotele alibiscriptum. Nec idtamen perdit vim teli, sed sic igneum veniebat in corpus.
Virgilius.
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multa porrectum extendit arena.
Uno ictu ecce interficit. Nec miror de Davide, qui iuvenis et inter funditores hoc telo immanem Goliathum deiecit. Atque ut semel et plene vim eius noris, accipe Diodori Siculi ista de Balearibus: [Gap desc: Greek words] Iaciunt lapides (scis enim et hos, nec solumplumbumfunda missum) multo maiores quam alii, itaintente etrobuste, ut vuleatur ictus a catapulta quapiam deferri. Cuntormento, ut vides, comparat: atque addit: [Gap desc: Greek words] . Et scuta et galeas, et omne armorum tegumentum perfringunt. Nego, nego bombardis his nostris maiorem vim esse posse, fortasse nec tantam: excipio Musquetta, quae vocant. Iam parteuna certo vincunt fundae, quod multo longinquius ferantur et laedant. Quae nostra bombarda ultraducentos aut trecentos pedes tenorem et vim servat? languescit, aut aberrat, si protendis. At fundae telum ad sexcentos pedes vim pertulit et permisit, quodita in Vegetio clare scriptum. Sagitarii vel funditores, inquit, scopas, hoc est fruticum vel graminum fasces pro signo ponebant, ita ut sexcentos pedes removerentur a signo, ut sagittis vel certe lapidibus ex fustibalo destinatis signum saepius tangerent. Iungit hic cum sagittis, et spatium utrisque dat, quod dixi: alii ante sagittas etiam ponunt, et longius volunt permeare. In Strabone leges, [Gap desc: Greek words] . longinquius iacere fundam, quam arcum, In Dion. [Gap desc: Greek words] ; Funditores longius quam sagittarii iaculantes, omnesetiam cataphractos laedebant. Hoc ille in rebus M. Antonii contra Parthos: quos tamen bene armatos fuisse constat, et eosdem sagittis scientissime usos. Sed praevalebant tamen iis fundae, quod et Xenophon diserte scribit in Graecorum suorum rebus: [Gap desc: Greek words] : Longius enim Rhodii quam Persae funditores eiaculabantur, atque adeo, quam plerique sagittariorum. Longe igitur iaculantur: an et certo? Omnes adfirmant, praesertim de Balearibus, et ab infantia didicisse destinatos istos ictus. Quin etiam in Bibliis sacris lectum: Habitatores Gabaa ad septingentos, sic
fundis lapides ad certum iecisse, ut capillum quoque possent percutere.
Fundarum vim extollit; quia plumbum liquefit, quia tempora dividit, et frangit scuta, galeasque fundae lapis, ictu ad sexcentos pedes perfert. Certus etiam est ictus, Gabaonitae enim etiam capillum tangere poterant.
Mihi vires illae magnae videntur, sed nequaquam bombardis nostris pares. Nam plumbum liquescere, aut arundinem ardere, non est indicium summae violentiae, sed magnae; Acestes in auras iaculatur, et ostento est, quod evenit.
Namque volans liquidis in nubibus arsit arundo,
Signavitque viam flammis, tenuesque recessit
Consumpta in ventos.
Nec tamen ferebatur arundo illa violentius quam tormenta nostra murifrangibula, quorum globi viam non signant flammis, quamvis interdum adsint, quae uri possint, Sed me, ut verum fatear, dubium res habet, de flamma, deliquefacto plumbo. Motus extenuat aerem calidumque reddit, sedtanta celeritate tam breviculo tempore, tam vehementem oriri calorem posse, cum duro corpori non illidantur, difficile est intellegere. Et profecto in contrarium est experientia. Qui funda sagittisque feriuntur, vulnere non ustione laeduntur. At vero si liquefacto plumbo tempora finduntur, necesse est, ut urantur, et nidorem exusta fundant. Si plumbum liquefit, etiam ferrum cum violentius e tormento mittitur, incandescat oportet; maior est enim vis contortae phalaricae, quam glandis exfunda. At ferrum non esse calidum docet experientia; nam scuta, vulneraque infixum ureret, ingenrique dolore conficeret saucios, nunc vero nemo de ardore, seddevulnere quaeritur. Quin et illi, qui mosquettis vulnerantur, quamvis haereat in visceribus plumbea pestis, non tamen exuruntur, et tamen ardentiores oportebat esse ignivomorum tormentorum glarides: Non igitur praeponi veterum debent armaturae, quiatela ignescunt, alioquin cum silicisscintillam excutimus, maiorem impetum credere oporteret, quam cum tormentum emittitur. Alia igitur horum causa effectuum quaerenda est, quae mei instituti non est. Hoc satis est, ignitionem non esse signum summae violentiae. Melior est illius ratio exillisquaede scutorum fractione dicuntur. Sed nec tamen ex hisce praeponi nostris tormentis debet. Liquefacto tempora plumbo dividit, apud Virgilium fortis bellator, Et
Vidimus horrendum membris, animisque Goliam
Invalida cecidisse manu, puerilis in illum
Dextera fundali torsit stridore lapillum,
Traiectamque caluo penetravit vulnere frontem.
Infixus est lapis in fronte philistaei, sed si tormento usus fuisset David, totum caput penetrasset ictus, longeque evectus alium quoque vulnerasset obvium: Et merito maiorem vim Mosquettis Lipsius concedit. Quod Theodorus Siculus, de Balearibus refert, non mirum si aerea munimenta, quae contrapila et sagittas ferebantur, frangerent, eum essent lapides magni, et regumenta non admodum munita, interim nego fractis integumentis corpora penetrasse; ictus frangebatur tegumentis: Fundae itaque corpora mediocriter tecta non penetrabant, sed percutiebant, atque ita ut iactus lapidum laedebant, crates et pallia et cortinae tentoriorum opponebantur. Quod vero ad sexcentos pedes funda iacere dicit Veget. cerium est, bombardas longius ictum perferre, et ictum qui paenetret Asserem unius digiti funda non traiciet, Atglans ferrea multos simul transibit. Constat autem sunditores longius, quam sagittarios iaculari. Nam sagittas non procul perferre ictum satis ostendit Homericus Ulysses:
[Gap desc: Greek words]
Hasta vero iaculor, quantum non alius sagitta.
Certe nemo hastam ita iaculatur, ut tormenti spatium praeteruolet. Scutum et Loricam aliquando pilum transibat, aut sagitta, sed crebrius haerebat. Utaunt plane cernas, quantum nostrae bombardae sagittis praestent, duo consideranda sunt; primo pila et sagittas in scutis haesisse, adeo ut crebro gravarent ferentem. Atscuta illa ex rabellis, excratibus, ex corio erant, quae omnia ludibria sunt, si ad nostram militiam referantur, minimi sclopi palmae magnitudine ista penetrarent. Itaque duas Romanorum legiones veteranas, ordine dispositas, suo more armatas facile Mosquettariorum duo milia vincerent. Quod si equitem opponere illis libeat, decem milibus seu duabus legionibus mille cataphracti sussecerint, quia bombardarum globos Romana tegumenta non sustinent, et intra teli iactum venire equites non est necesse. Quantae vires sint bombardarum nostratium, docet, Bernard. Mendoza, p. 1. c. 52. Praesentavieo tempore tormentum novi generis suae Maiestati, ex metallo fusum, cuius pretium est quadraginta coronatorum, pondus trigintalibrarum, glans quam eiaculatur est unius librae, tanta autem violentia fertur, ut murum duospedes geometricos longum pertranseat, quod admirdbile est, cum adeo leve sit instrumentum, et eius proportione globus sit gravis, deinde haud facile incandescit, quod magni faciendum est. Haec tormenta in classe usui esse poscsunt, quamvis parvae naves sint, nec ulla navium latera tam fortia videntur; ut non perforent. Si plura iungantur, etiam muris frangendis usurpari poterunt. Tanta vis bombardae. Denique quacumque vi funda [Orig: fundâ] glandem in arborem torqueas resilit, omnis bombardae globus figitur: alio signo opus non est. Negantem proscopo destituere licet. Nihil est violentius Petardo, quod paucos ante annos inventum est. portas enim aufert et perrumpit. Et pulvis incensus, montes et valla cum propugnaculis proicit.
§. 3. Hinc et illud conficio, Romana arma non esse repetenda, aut nostris miscenda, quod quidem contra quosdam scriptores omnium ingenia Ducum praestantia tuentur, qui nec sagittas, nec iacula, necpila curant. Nam primo pilum cum videatur, facile vitari potest; deinde vix ultra quadraginta passus iaci possunt pila, occidi ergo possunt pilani, antequam nocere possint hosti:
§. 4. Romana legio praeterquam quod nocerem non potest, etiam nuda est, si bombardariis nostris opponatur, nullo ergo modo consistere possunt.
§. 5. In Romana Graecaque militia robur corporum requirebatur, in nostris plerisque potius dexteritas, modo enim scite rotare ensem; tractare bombardam norint, cetera facile addiscunt.
§. 6. Scutum vetustae militiae munimentum erat praecipuum, itaque [Gap desc: Greek words] , scuto protegere, Graeco protierbio ad omnes defensionum species refertur. Atvero nunc scutum fierinon potest, quod fidum sit, et glandes ferreas Mosquettarum, aut plumbeasavertat. Cum enim longitudo Scuti sit, ut totum hominem tegat se leviter inclinantem, ut docet Lipsius l. 3. de militia Rom. cum longitudo itaque sit quatuor pedum; cum maius palmo excedat, Latitudo duorum pedum
et semis, non potest tale scutum manu ferre miles hodierno tempore; quia opus est, ut quadruplo crassius sit, quam fuerit olim. Velenium fit ex salice, ficu, tilia, betula, sambuco, populo, ex quibus scuta olim fiebant: Vel ex lignis duris, quercu, robore, cedro. Si ex mollioribus oportet pedis unius crassitiem esse, ultra enim glans Mosquettae penetrat, si ex robore gravius illud lignum erit, quam ut commode gestetur, rotetur et defendat. Quod si ex aere, ferrove clypeus fuerit, ea laminam crassitie esse necesse est, quae unam manum nimium gravet, parum vero crassa fuisse veterum scuta ex eo facile colligimus, quod ex vimine saepe conficiebantur, corriisque tegebantur, et gravia illa censebantur. Theocritus.
A [Gap desc: Greek words] .
Gravati brachia scutis vimineis.
At ridiculum fuerit hos opponere armatos nostris bombardis.
§. 7. Milites nostri communiter muniri contra ictus bombardarum non satis possunt. Veterum enim armatura inutilis est, penetratur enim facile, ea si firmior efficiatur in duplum, aut quadruplum, inutilis erit ob pondus. Hinc visum est, potius expeditos quam immobiles habere milites; Itaque nostra militia vetere periculosior est, et cum olim totos interdum dies pugnaretur, nunc celerrime proelia absolvuntur, quia nudi nudis concurrunt. Ideoque opus estanimis inea constantioribus.
§. 8. Hinc facile vincunt, qui plurimos cataphractos equites habent, quia namque munimentis fidunt, audacissime perrumpunt omnia.
§. 9. Denique hoc unicum in nostra militia deplorandum est, quod cum olim omnibus armis quibus vita petebatur, arma contraria inventa fuerint, quibus corpora tegerentur; nunc vero tot annis post inventas inhominis necem bombardas, nondum inventa sit lorica aut scutum, quod pugnantem et concurrentem tutari possit. Tanto in suiperniciem quam salutem est hominum indoles ingeniosior. Quod si in mediocri pondere aliqua metallorum mixtura impenetrabile scutum, aut loricam efficere aliquis regum posset; naeille uno exercitufacile imperium orbis obtineret.
§. 1. IUstus Lipsius in commendatione disciplinae Romanae apud eos ait. Iustitiam, Castitatem, Innocentiam habitasse in castris. Neque ego negare possum, multa praeclare apud eos fuisse. Sed nego usum legum disciplinaeque multo fuisse nostrae meliorem; quaedam sunt exempla integritatis, sed plura nequitiae, et vigor ille disciplinae crebro interpolatus est. De Iustitia militum non est quod disputetur; de priscis dictum est: Ibi ius, ubi maxima merces. Marius negabat in strepitu armorum se leges exaudire potuisse. Castitatem eorum multo minus intellego, quibus scortationes liberae erant; Mulieres quidem castris arcebantur Romanorum. Et posteri servarunt: Frederici primi lex est.
Non erit in nostris nobiscum femina castris,
Qui reus exstiterit, spoliis nudatus abibit
Turpiter et naso mutilabitur illa refecto.
Sed tamen gravius crimen apud Gentiles fuit. Scipio ad Numantiam duo milia scortorum e castris eiecit, sed idem Lipsius mulieres fuisse negat. Quorsum attinebat commendare castitatem, quae nefando crimine sexum deturpabat?
Innocentia alia nequaquam magnopere commendanda, etiam integra Re publica, superest.
§. 2. Nostra itaque non contemnenda videntur, quae tot habet milites timentes Deum. Sunt enim plurima historiarum monumenta etiam hodierni temporis. Innocentiae hoc argumentum, quod apud Romanos plurimi occisi ab exercitu duces, id apud nostrates vix audiatur. Ordo nunc quoque non inferior, etsi forte sumptuosior.
§. 3. Si leges legibus comparamus, non est dnbium, quin nostrae sanctiores sint. Si mores moribus, ex legum observatione sunt nonnulla, in quibus vincimur, in plerisque vincimus. Quod illi qui laudatores sunt temporis acti, fastidiosi praesentium ridebunt. At ego, nisi fallor, cum Deo bono probabo.
I.
Ne blasphement, blasphemos puniant, iurentque se ubi deliquerint, multam soluturos, anno 1530.
Verum tota militia Germanica descripta est anno 1570. factaeque ab Imperatore et principibus constitutiones, quas ordine articulorum servato in libri calce producam, ut certo appareat, nobis bonas leges nequaquam deesse, sed interdum legum usum.
Primum Equites, posteaquam praemissis exercitationibus bene milites suoserudierint, omnesque et singulos qua succinctoriis, manicis, sagis, pectoralibus, chirothecis, galeisque ad muniedum, tegendumque commodis. qua [Orig: quâ] binis etiam sclopis minoribus ad manum expeditis instruxerint, cum iisdem ad recensendum Exercitum eo loco et tempore, quo id a Nobis sacrove Imperio inductum, constitutumque fuerit, accedunto, ubi post acceptum pro auctoramento Menstrui dimidium, tribus a delectu proximis mensibus, aliisque deinceps consequentibus, fidelem, constantemque operam suam, quoad Nobis Imperioque fuerit necessaria, collocanto.
II.
Priusquam Exercitus in expeditionem educatur, in singulos ipsis equos N. et in singulis currus et Crucigeri dependuntor. Suae vero profectionis exordium pro eo, quo tenentur, sacramento conquisitoribus indicanto, et omni quidem die ad quatuor milliaria promovento, aliquando tamen ad nonnullam capessendam quietem liceat consistere.
III.
Ita prodibunt ad armilustrium, delectum praestolaturi: qui si differatur longius, quot diebus interim pro equo N. crucigeri, praeter impensam curruum, superadduntor.
IV.
Et quo illis expedirio sit expeditior, nulla difficultate implicita, omnium locorum, ad quae diverterint, Magistratus tolerabilem taxam publicis hospitibus constituet, uthi nimirum contenti N. crucigeris pro equite et equo, et N. cruc. pro curru et equis, maius pernoctationis pretium, aut non exigant, aut exactionis suaepoenas dent. non minus interim equites nostros modestiae volumus iraese memore, ut supra moderatam, et decentem satis mensam nequid amplius desiderent.
V.
Ad initium profectionis Ductor Exercitus, equitumque Magister turmatim equitatum distri buunto, singulisque turmis Decurionem aut certum hominem praeficiunto, cuius alterutrius nomen in omnibus locis, quacumque proficiscentur, edici et adnotari curabunt, ex quo innotescat, si ob illa tam vim ab equitibus, vel noxam indigenis depositae fuerint querelae, in quem, pro genere delicti, vel corporis supplicio, vel stipendii diminutione vindicandum sit, ut illi, qui accepit damnum, compensetur.
VI.
Equitibus post habicum delectum, mensis unius stipendium repraesentabitur, nempe N. floreni, idque in singulos equos delectu probatis. Itemque procurru impedimentis decutiae magistro aliisque, necessitatibus, ut ex pactis conventis constat.
VII.
Una cum delectu protinus mensis meritorius inchoator, triginta dierum decursu complendus. Et, sive brevi, sivelongo tempore post, quodesinerent esse necesaarii, a Nobis sacrove Imperio dimitterentur.
VIII.
A primo delectu, cui quemlibet cum suis paratum interesse volumus, postvenientibus neque secundus concedetur, neque Nos aut Imperium quicquam debebimus, nisi sicut ex illis manifestam moram coniugii impedimenta creaverint: quod si quispiam conscriptorum equitum, plures, quam ipsi praescriptus aut permissus numerus patiatur, quos nihilominus aeque atque alios sustentari vellet adducturus esset, intellegatis, nullo Nos sibi nomine obstrictos, nullo Imperium obligatum fore.
IX.
Si post recensitum exercitum intra vel ante trimestre spatium finitum primo alterove mense, de quo perinde dies pauciores pluresque defluxerint, eos tamquam supervacaneos Nos aut Imperium dimissuri essemus, trimestre quidem stipendium integre illis persolvetur, computato tamen decessu: cuius e contrario peculiaris habenda eritratio, si tertii mensis quolibet tempore missio detur.
X.
Quantum quisque a definito iugalium equorum numero abfuerit in delectu, tantum ei a commissariis de pecunia detrahetur. Defectum vero in huiusmodi equis omnem ipsorum erit supplere, sive fatiscentes vires deficerent, sive fractos vita relinqueret: ii tamen, qui ab hoste ceciderint, toto mense pro integris sospitibusque censebuntur, postmodum per alios omni vitio carentes restituendi.
XI.
Si quod belli fatum flagitaret currus equitum eo praesertim tempore, quo ipsis sine notabili damno carerent, eos libenter submittendo com muni necessitati parento.
XII.
Nemo lustratum approbatumque cursorium equum currui iungat, nisi necessitas postulet, et in id consensum conscius Magister praestet, ad quem non nisi permagno rei momento impelletur.
XIII.
Unusquisque Magistrorum sub suo vexillo plus minus 300. ducito, pro arbitrio et et moderamine conquisitorum et Ducum.
XIV.
Magistro Turmae in mensem pro equo probato per delectum florenus solvetur.
XV.
Singulis quinquagenariis suus praeficiatur Decurio, cuius erunt 25. floreni stipendium: Iterum 12. equis adiungatur satcinarius, et in hunc sex floreni impendantur. Legato autem 32. signifero 24. binis tubicinibus singulis, sicut et scribae, tonsori, Mensori, singulis 12. supra stipendium, praeterea sclopotum artifici 12. Ephippiorum 6. etiam duobus satellitibus, si praesto fuerint in delectu, singulis 8. ac tandem uni sacrorum Ministro aut contionatori, si eius copia fuerit, 24. floreni annumerantor.
XVI.
Etsi Decanis attribuitur, ut equitatum totum, eiusque Ductores militari disciplina et ordine informent, quia tamen eiusmodi peculium sibi hactenus nonnumquam Magistri reservarunt, ac proinde certis decurionibus caruerunt, quos observarent equites, ad certa loca et stationes emittendi, hinc saepius confusiones et turbae exstiterunt. Quare ut hae imposterum caveantur, curanto Magistri, ut aequaliter sui vexilli Decurionib. distribuant, eosque singulos singulis quinquagenariis certis nominib. declarent, ut singulis decuriis constare possit, quem sequi debeant, quandocumque ad quaecumque loca seu stationes mittendae fuerint.
XVII.
Quidquid praeterea Principes exercitus, equitumque Magistri acceperint, in ordinum Ductores, Equitesque gregarios dispertiendum, nominatim, et bona fide distribuunto, secus si egerint, censuram examinis, et poenam subeunto.
XVIII.
Quilibet Decurio una cum quinquaginta sibi demandatis ex ordine, quo fuerint in libello delectus adscripti, dum lustratur miles, transeunto.
XIX.
In quibusvis profectionibus, in pabulationibus, aliasque, ubi necessarium fuerit, curiose Decuriones observent, quos suae curae et custodiae commissos habent, ut hac ratione facilius in postulatos reos inquiri, et animadverti possit.
XX.
Quoniam longe porrectae series rei militari ex multis causis oneri sunt, nulli equitum Magistro plures equi, quam 12. nulli Nobili plures, quam 6. aut 8. nulli etiam commiti, aut Domino supra decem duodecimue assignantor, nisi quis ex hisopibus et auctoritate potentior, maiori numero bene instructus, et ab omni re paratus ad delectum appareret, cui proinde plures concedere poterunt conquisitores.
XXI.
Neque Duces, neque Magistri Equitum ferant, ut plures in unum ordinem coeuntes praetexto unius nomine, sed singuli eo loco et ordine, quem in catalogo suis nominibus et cognominibus annotatis, equisque adscriptis tenent, ut in delectu transeant, curanto [(reading uncertain: print faded)] .
XXII.
Inter hos Equites Dominis, aut Nobilibus, qui quatuor tantum aut tribus merentur equis.
nullo liceatfamulo uti: iis vero, qui equos quinque vel sex ducunt, unius tantummodo copia esto. etiamsi senarium numerum excesserint, duodenarium tamen non attigerint, quem si qui perfecte impleverint, duorum famulorum potestatem habento.
XXIII.
Quivis aut Herus, aut Nobilis, qui sex aut pluribus militat equis, unum de suis instituito, qui longiori sclopeto instructus illud perite in hostem agere possit, quippe compertum habemus, huiusmodi sclopum tam e re militari esse, quam ipsi Equitatui plurimum commodare.
XXIV.
Iuxta has constitutiones Princeps exercitus, equitumque Magistri nullum equitem in numerum conscriptorum; aut in delectum, eiusque libellum venire sinant, si non ipse Dominus praesto in campo adsit, neque equos sub alieno nomine, quod mentiuntur, et persona, ad quam non pertinent transire permittant.
XXV.
Quandoquidem et his temporibus is incessit mos ut Nobiles viri quidam, cum suos equos vexillo cuiquam subiecerint, ipsimet una cum uno al terove cnrsorio, quem reliquum habere se praetendunt, vivere libere, et nemini subiecti esse velint. quaeres pro eo, quod huiusmodi homines nulli alten, quam animo suo, voluntatique morem gerant, inaequalitates parere, et qua rebellione, qua confusione militarem disciplinam, adeoque ipsa proelia turbare solet. idcirco Magistri nulli Domino, aut Nobili viro inter suos locum relinquant, qui non peraeque, atque alii, catalogo adscriptus, et iisdem oboedientiae legibus teneatur alligatus.
XXVI.
Magistri, quantum fieri poterit, suos Equites a Nobilibus, non gregariis militibus conquirere et colligere studebunt. Porro iis in delectu ne prolixi ordines, nisi sorte solum veteranis emeritis explorataeque virtutis militibus, ita eorundem singulariter intercedente Magistro, pauci equi, quot nimirum conquisitori visum fuerit, approbantor.
XXVII.
Singuli Domini, Nobilesque ita suos vestiant ut a digressu domus et corpora sinta frigore, iniuriisque aliis caeli immunia, et sclopi sua quoque tegumenta habeant.
XXVIII.
Quilibet item Dominus, aut Nobilis ita suos constituito, ut operam suam adducant ad finem usque praefiniti tempotis locandam, atque adeo Nobis sacrove Imperio, quoad usus postulaverit, obnoxiam. Nequis vero exillis, qui stipendiantut, a Domino suo missionem, durante adhuc mi litia, vel exigito vel elicito, sive sub ineuntis anni principium, sive sub circumacti extremum: sed omnes constantes permanento, neque interim, dum manent, auctius stipendium sollicitanto, qui autem desertores militiae, invito Domino, sine missione vel honesta vel causatia discesserint, si deprehensi fuerint, ad supplicium deduntor, si fugaevaferint, publice periuri proclamantor, quo nomine infames ubique habebuntur, nec uspiam tolerabuntur.
XXIX.
Nemo Domino petulanter insultet, nemo se refractarium exhibeat: eidem vero sclopam gladiumve intentare, rescapitis esto.
XXX.
Nemo quempiam militum seu famulorum avertat alteri, quod si quis iniquo animo, vel alicuius delicti manifestus discederet a suo Domino, vel dimitteretur, eundem ne alius Dominus aut Nobilis, qui eandem expeditionem sequitur, suscipito, nisi ratum id fuerit priori Domino.
XXXI.
Econtrario etiam hi in tractandis famulis suis et modum custodiant, et aequum colant: Secus si actum fuerit, accensis utrimque per dissidia et querelas animis, in eam rem Magistri Equitum aut Ducisexercitus erit diligenterinquirere, qui sinecipsi litem componere potuerint, reicienda ea erit ad arbitrium tribuni Militum, quiaudita utraque parte, et expensa pro veritate et aequitate causam aestimabit.
XXXII.
Nemo Ductorum, aut Magistrorum unum, pluresve equites Sacramento absolvat, aut discedendi potestarem faciat, insciente et non volente Archistrarego, neque novos advenientes equites suscipere, vexillisque submittere audeat.
XXXIII.
Si qui unus aut plures de equitatu aegrescerent veletiam in honestis negotiis Ductoris suimandato susceptis ab hoste captivi ducerentur, ii quotmensibus, dum campos tenet exercitus, pro sanis et integris habebuntur, sed et eorum equi et armatura quavis lustratione producentur.
XXXIV.
Sicui de equitibus, equus aut famulusab hoste ceciderit, vel alio belli manifesto infortunio caducus interierit, is, nisi substituat alium intra unum vel summum duos menses posteaquam resciverir commissarius, de amisso stipendium deinceps ne exspectato.
XXXV.
Nemo, qui et fidem Sacramenti, quose Nobis et S. Imperio adstrinxit, et suum honorem tueri volet, vel in armilustrio velextra illud, ullum equitem, equum, armaruram, aliaque bello necessaria ab altero accipiat, vel alteri det mutuo, verum singuli ex omni parte diligenter se, et suffici entermuniantipsos, parati prodire et inire vigilias iisdem armis, quibuscum ad lustrationem comparuerunt. Huius autem constitutionis quicumque improvidus aut neglegens fuerit, stipendio multator.
XXXVI.
Nulli, exemptis Magistri equitum 12. et Signi feri 6. equis praeter hos excubitus immunitas detur.
XXXVII.
Ductores et Magistri equitum diligenti animo et cura seria in id incumbant, in disponendis agminibus, ut equites - iuxta delectus libellum, et equos et omnem apparatum perfectum, expletumque suis numeris et partibus circum vexilla exhibeant.
XXXVIII.
Ductores et magistri equitum, quotiescumque ad eos Commissarii venerint, vexilla separatim singula inspecturi, unum ab altero seorsim proponi, et singulorum numerum iniri patiuntor, quod si tum in aliquo vexillo notabilis, aut innu mero suspectus occurrerit defectus, inquirendum erit in equites, tum utreiratio, et origo defectus conster, tum ut imposterum necessaria cura adhibeatur, nequafraude facta vel per exiguam
imminutionem persoluto a Nobis numero Nos aut Imperium frustremur. Quocirca et volumus Ductores cum Magutris equitum omnibus lustracionibus interesse, et semper addesse con quisitotibus, qua postunt ope, subsidio et adiumento, quo non solum illi res sibi man datas rite exsequantur, sed et Nobis Imperioque fidelitterque constanterque serviatur.
XXXIX.
Dux, et quos subiectos habet, Magistri equitum, Ordinum ductores, et Equites observanro Nos in primis, supremum que a nobis constitutum Legatum, militumque Tribunum, tum deinde sibi praeposita Capica, quorum nutum ad omnes casus eventusque rerum fide debita, et oboedienria praestolantor, parati diu noctuque, plenis aut semiplenis vexillis turmisque, quaque universim, quaque sigillatim, prout resipsa, vel nostrum nostrique Legati mandatum exiget, inferre se campo, locari in praesidiis, agere excubias pabulationes, deductiones, insuper citta superiorum licentiam neque cum vexillis, turmis, aliterque ex otdine migrent aut castris, neque impedimenta ulla dimittant, neque etiam iniussi gradum cum hoste conferant, verum singuli ibidem persistunto, quo loci ab Archistratego, aut Ductore sen Magistro suo dirigentur, quitus proinde omnibus locis et temporibus, pro eo, quod veros milites decet, quodque ipsi ducibus et Capitibus suis iure, tum etiam viharum constitutionum debent, morem gerunco.
XL.
Dictus item militum Praefectus, eiusque Magistri equitum, ordinum Ductores, atque Equites, quantum curae gerunt tum de generis sui, ordinisque Equestris dignitate sustinenda, tum et de fide, qua se Nobis et Imperio adstrinxerunt, reddenda, tantum etiam faciunco, ut antiquitus laudatum Equestre ius summo studio et diligentia constituatur, firmetur, proponatur, cui tamquam perfectae Iustitiae regulae subiciant se omnes, ac pareant, atque etiam iudicia et poenas ferant delictorum, iuxta hasce constitutiones, Decrera Caesarea, et laudabilem ad Nos translatam belli consuetudinem.
XLI.
Nos D. G. Romanorum Imperator pro Caesarea potestate, et Maiestate, tumex Auctoritate officii nostri, tum consensu electorum Principum, generalium statuum, absentium consiliariorum, Legatorumque volumus ista equestria iura iam inde antiquitus magna cum laude usurpata, in pristinum vigorem restitui, et conservari confirmantes insuper, et consulto praecipientes, ut quidquid intra fines imperii, vel extra sub exterorum Dynastarum dominio, rite legitimeque, iuxta sancitas constitutiones, non solum a Nobis Imp. Roman. in aula nostra, in expeditionibus et praesidiis nostris, verum etiam per totum imperium, perque omnes diriones nostras hereditarias ratum, firmum, et perpetuum habeatur, irrefragabiliter prosequendum, perficien dumque.
XLII.
Omnia, quae pro iudicio equestri ubique locorum, quoad usque duraverit expeditio, tractabuntur et decernentur, libro seu volumini, quo belli Acta referuntur, commendantor, unde, posteaquam bellum sibi finem invenerit, bina exempla describantur, vel Tribuni militum, si is praesens adfuerit vel ducis sigillo munienda.
XLIII.
Et quoniam aliquod ab hinc annis in germanicas copias irrepserunt inobe dientiae, et confusiones variae, atque liberior quaedam efferatiorque vivendi agendique ratio, quam a maioribus non hauserunt (quippe qui prae ceteris nationibus et virtutis et probitatis palmam tulerunt, et disciplinae militatis observantia in primis clari fuerunt, ideo ut post hac non solum ab his malis praecaveatur, sed et Christiana Pietas, Bonus ordo, Iustitia et oboedientia, quibus hominum salus et incolumitas nititur, pristinum vigorem et in dies maius incrementum tecipiant, Equites omnem deinceps vitae licentiam freno rationis rectae coercento, sedinprimis a blasphemiis, se contemptu que divini verbi abstinento, neque cuiquam molestiam aut vim inferunto, neque etiam cum impudicis mulieribus se aut castra sequentibus ullum commercium habento: si quae tamen feminae adfuerint turpis notae expertes, quarum honesta opera tum ad aegtotorum ministerium, tum lotiones, aliaque citraiacturam honestatis conducitur et usurpatur, eae cum consensu Ductorum tolerati poterunt.
XLIV.
In id etiam duces, Magistri praefectique pro ea cura, qua proprium honorem defendere, et fidem datam liberare sollicitantur, diligentissime in cumbunto, ut inprimis ipsi vitae piae christianaeque instituendae studiosi, tum et acres iustitiaepauperumque defensores, potius exempla et incitamenta praebeant suis equitibus ad imitandum bonum, quam ut ad malum eos moribus suis in vitent.
XLV.
Et Domini et nobiles quivis una cum suis diebus Dominicis et alias quotiescumque ad id signum dabitur Buccina, vocati in contionem veniunto, divinoque officio intersunto. Quod siquis interim in commessationbus, tabernis, aliisque levitatis nota suspectis locis deprehonderetur, poena afficitor, eo tamen discrimine ut servus compedibus illigatus atrineatur carcere nisi pro ratione delicti videatur alius puniendi modus: Dominus vero si fuerit, postulatusa Magistro suo, aut Ductore, dictis acriter castigetur primum, tum deinde, si parum emendationis aut nihil ostenderit, castrorum Praefecto ludici sistatur reus, ad extremum etiam interminando illi equestria iura quorum uno acperpetuo tenore, si quidem per manifestam improbitatem sceleribus et flagitiis vitam deinceps impensurus, esset ad statuendum aliis exemplum exauthoratione puniendus.
XLVI.
Praeterea viharum constitutionum nemo Praefectorum annonae, dum sacra peraguntur, et contio habetur, vinum, cerevisiam, aut simile quid promat, divendatque.
XLVII.
Gravis item in publice blasphemantes animadversio esto, et omnes qui sacrum Dei no men deliberata voluntate violaverint, cum ignominia morte multanto.
XLVIII.
Cum turpis ebriositas apud Germanos, praesertim belli, adeo invaluerit, ut belluino more compotandi nihil sibi prius, nihil que potius ducant quo proinde vitio gens tota non solum se in contemptum apud alios, et infamiam adducit,
sed et patum felicesrei militari, victoriaeque successus conciliare solent, idcirco Ducibus, Magistris, Praefectis, Dominis, Nobilibus, et Equitibus iuxta constitutiones has nostras serio demandamus, vi et ipsi hanc animae labem eluere, ebrietatique modum apponere satagant, et in primis famulos suos huic vitio affines esse ne patiantur.
XLIX.
Si quis ex eis, qui in officiis sunt, ebrietati nota retur usque adeo deditus, ut officium suum curare et explere, quantum satis est, non posset, ei per castrorum Praefectum, et Ducem suum munus eripitor, et alteri digniori, qui magis sobrius sit, delegator. His autem neque quisquam sese opponiro, sicque quisquam illius causae patrocinium defensionemque suscipito, ita vetante hac constitutione et proprio cuiusque quo tenetur, Sacramento.
L.
A castrorum Praefecto, Duce et Iudicio Equestri in omni dellicto, quod a Dominis, nobilibus, famulis summis seu infimis viris commissum fuerit accusatione dignum, nomen ebrietatis ad facti excusationem poenaeve relevationem nec affertor, nec approbator, immo hoc acrius et gravius iudicium pronuntiator, poenaque duplicata reus condemnator.
LI.
Qui ex ebrietate improvidus, aut temulento sopore profligatus, periculum ab hoste impendens neglexerit, supplicium dato.
LII.
Si qui de equitatu seu equitum famulitio usque adeo se vino ingurgitarent, ut rarionis impotes deprehenderentur, e vestigio carceri et vinculis mancipentur, neque absque consensu Ducis aut Magistri sui solvantur. His vero etiam arbitrarium esto, eosdem re cognita punire, et poenam refugientes equestri iudicio relinquere.
LIII.
Quicumque castrorum Praefecto, Tribunove militum manus armatas iniecerint, aut quovis alio modo sese Ducibus suis Magistris, vigiliarum praefectis ordinum Ductoribus, praesertim in rebus, quas ipsi ex officio iniuncturi sunt, opposuerint, ii iuxta decretum iuris Equestris, supplicio corporis, iactura honorum et bonorum luunto.
LIV.
Qui sive contemptu sive contumelioso verbo superiorum auctoritatem contemerarit, equestri iudicio sistetur, pro reigravitate puniendus.
LV.
Qui contra Archistrategum aliosque superiotes sibi constitutos seditionem conciverit, arcessitus iudicio capitis poenas expendito.
LVI.
In castris, tum quoad conluo cariones et denuntiationes, tum quoad indicta et interdicta, omnes se ad iustitiae et castrensis disciplinae rationes, prout debent, accommodanto et fingunto.
LVII.
Nemo iustitiae exsecutoribus, uti Praefectis rerum capitalium, seditionum quaesitoribus, eorumqne Administris, aut Adiunctis quocumque titulo insignitis, vel manum inferat, vel per vim seu per imprudentiam adversetur, vel ullum impedimentum obiciat, quo minus suum munus exsequantur, quin potius eosdem contra violatores tueri, et ab omni iniuria et vi asserere omnes adnituntor, omnia intellegendo sub poena capitis.
LVIII.
Si quis equitum in castris, aut alibi quicquam inaudierit, intellexeritque, quod nobus sacro Imperio, militiae aut nostris, aut imperii provinciis, populisque, damno aut impedimento esse posset, aut suspectos viderit, scieritve, continuo magistro suo equitum, aut si gravitas negotii ita postulet, duci ipsi indicabit. Quod si unus, alterve id non fecerint, ille illive, re comperta, uti auctores culpae, capite aut fortunis, sine venia [Orig: veniâ] luent.
LIX.
Et ordinum structores, et gregarii Equites diligenter curanto, ut agmina recto et perpetuo ordine proficiscantur, nemo ante vexilla volitet aut vagetur, sed in primis ne quis se impedimentis aut curribus immisceat, aut maturius exiens castris suum antevertat vexillum. Sic enim bonus eques aestimare debet, qui aequi amans et honesti videri cupit, non solum ad sese, verum etiam ad commilitones suos spectari, ut non alio loco, quam ad suum, cui est adlectus, vexillum praesens compareat, ac proinde caveat, tum perse, tum per suos famulos vaga equitatione disici ordinem, aquo nullo modo, nullave de causa inscio Duce vel Magistro discedendum erit. Secus si fiat, poena incurtatur, pro arbitrio Tribuni, vel penes iudicium equestre.
LX.
Nemo quoque citra licentiam a Nobis, Legato nostro, eiusque subordinatis Ductoribus et officialibus acceptam uno pluribusue equis a castris, vexillove discedat, aut pabulatum egressus noctem emaneat. Secus qui fecerit, pro iudicio Marischalci et Ducis, atque etiam tenore Iuris Equestris multator.
LXI.
Qui stationem suam in campo citra consensum et veniam Ducis deseruerit, praeter equestre iudicium, quod Marischalcus in ipsum tamquam perfugam et defertorem pronuntiabit, liberam quoque omnibus equorum, armorum, rerum denique omnium, quas penes se habuerit, direptionem sustineto.
LXII.
Quisquis ad hostes defecerit, turpi transfugii nota infamis a Marischalco et Equestri iudicio publice proclamator et declarator.
LXIII.
Qui relicto vexillo vel occultam vel apertam fugam molitus fuerit, ignominia et morte multator: si quis vero alius fugientem eodem et loci et temporis vestigio represserit sclopo vel ense, id ei ne crimini detur, quin potius meriti loco habeatur.
LXIV.
Absque Imperatoris Licentia, neque Tubicinem ad hostem ableganto, neque ab eo missum recipiunto neque ullo sive negotiorum, sive sermonis, sive litterarum commercio cum illo communicanto. Si quis vero ab hoste nuntii vel litterarum aliquid acceperit, rem suum Ductorem Magistrumque ne celato, sed protinus per illum litteras clausas, et tectas nullique cognitas ad Imperatorem deferri curato.
LXV.
Nemini qui hostium partes sequitur, vir sit aut femina, iuvenis aut senex, per excubias sive ingressus in castra, sive egressus inde pateat liber, quin si notetur, ab excubitoribus [(reading uncertain: print faded)] intercipiatur, et
ad quempiam ex Ducibus, aut supremum exercitus Principem adducatur.
LXVI.
Nemo in profectionibus et stationibus, nemo erectis etiam et volantibus bono ordine vexillis, nemo etiam apud collocatas excubias in alterum manus arinatas intendito, aut pugnam singularem cum quopiam gerito. Facti reus protinus ab ordinum ductoribus praesentibus Marischalco captivus tradatur, aut carceri mancipetur, mox iudicio sistendus, et capite poenas daturus.
LXVIl.
Nemo quemquam intra extrave castra, sclopo aliisque lethiferis armis a tergo aggrediatur, invadatve: nemo alterum ad equestre duellum provocato, aliave ratione violato, sub poena Equestri iure constituta.
LXVIII.
Qui alterum in tentorio suo, vel hospitio petulanti audacia obruerit, et violaverit, summam poenam, et equestris iudicii rigorem incurrito.
LXIX.
Qui equos aut iumenta diripuerit aratris, quique molendina, furnos, et similia in usum communem Reip. structa, sive amicorum ea fuerint sive inimicorum, destruxerint aut confregerint sine licentia, quique vina, fruges aut farinam effuderint, perdiderint, aliudve damnum ad libidinem intulerint, corpore multantor.
LXX.
Omnes caveant decrepitae iam aetatis homines, sacerdotes, contionatores, feminasque, quando inermes inveniuntur, sicut et infantes neci dare, sub poena capitis.
LXXI.
Nullus privatus adversus alterum, nulla natio qualiscumque aut cohors militum, sive peditum, sive Equitum, contra aliam vel conspirato, vel turbas cieto, vel gentem suam implorato, sub poena capitis.
LXXII.
Nemo sclopum exonerando, cantus, clamoresque tollendo, aliisque modis excubias inquietas reddat, qui fecerit, impune ne ferat.
LXXIII.
Nemo simultates antiquas, et inveterata odia gerat tam in campo, quam in praesidiis, neque ultionem attentet, sed si qua ipsi cum alio ligitiosa ratio intercedat, eam vel differat, usque dum militiae finis imponatur, vel per Marischalcum aut Officiales componi curet, vel iure communi definiri. Secus qui fecerit, pro aequo et iusto puniatur.
LXXIV.
Si qui conceptis iris inter se concutrerent, et certamen capesserent, spectatores, qui praesentes aderunt, turbas compescunto, et animos dissidentes reducta [(reading uncertain: print faded)] pace committunto: quam deinceps quoadusque duraverit expeditio, constanter pars utraque reconciliata, lubenterque tueatur.
LXXV. Nemo suum officium, et partes in habendis excubiis praetereat, aut agere recuset, neque maturius statione decedat, quam inde ducatur, quinimo, quo statuetur loco, immotus persistat: qui vero legem hanc neglexerit, postulatus ad campi Praefectum, Ducem, Magistrumque suum, nisi de neglegentia sua satis purgare se valverit, equestris iudicii sententiam ferto, et sine stipendio, honestaque missione exauctorator, aut alia ratione prout res exiget, punitor.
LXXVI.
Singuli cum armatura et armis sibi lustratione exercicus destinatis ad excubandum prodeunto ne quisquam extra singularem coniugii causam qua diurnis excubiis, qua vigiliis nocturnis equo suo descendito. Secus qui egerit, equum, armaturamque suam campi Rectori cedet multam, cum praefecto vigiliarum ex aequo dimidiandam, ulterius interim re cognita puniendus.
LXXVII.
In excubiis nemo ad arma sine causa conclamato, sed quisque munus suum excubandi quam diligentissime obito, ut ne quid inde Imperatori, aut exercitui incommodum exsistat; Qui vero quippiam in hoc munere in curia sua neglexerit, coram Marischalco et Equestri iudicio sese purgato.
LXXVIII.
Qui usque adeo ebrius iniverit vigilias, ut neque munus vigilandi, quantum satis est, apte sustinere, neque tesseram edere possit, decreto Marischalci, et Ducis sui vel Iuris Equestris plectatur.
LXXIX.
Nemo suspecta, Personas aut hospitio excipiat, aut secum commorari patiatur, sed eosdem pro eo quo quisque tenetur, Sacramento ad Principem exercitus, vel eius Centuriones deferto.
LXXX.
Si quis modum circumveniendi hostem, aut alienos praeveniendi animadverteret, vel si cui ratio et consilium sive atterendi hostis, sive damni praecavendi occurreret, is secreto ad Imperatorem, seu Marischalcum, seu ducem suum referto, magnam inde debitamque gratiam collecturus.
LXXXI.
Nemo incendium minando pecunias extorqueat, neque castra aut alia flammis depopuletur, nisi de mandato Imperatoris.
LXXXII.
Si proelio decertandum, aliave ratione cum hoste confligendum foret, quisque loco suo, quem mandato superiorum occupat, persistat: neque inde citra eorundem voluntatem decedat sub infamiae periculo: At licet interim commilitones ex alia parte victores exsisterent ille tamen, qui huiusmodi oboedientia iussa peregerit, in aequali pretio habebitur cum iis, qui alia ratione morem gerentes ad ipsius victoriae patrationem opem suam contulerunt. Id enim spectare debemus, ut oboedientia tamquam fundamentum cuiuscumque bonae gubernationis ex omni parte stabiliatur, et e contrario inobedientia omnis eliminetur.
LXXXIII.
Quamvis bono DEO victoria ab hoste contingeret, nihilominus nullus absque venia vel spe praedae, vel persequendi hostis veruore abreptus ordinem aut vexillum deferito, sed constantes in ordine singulise ad nutum superiorum accommodanto sub periculo vel infamiae contrahendae, vel fidei temerandae, ne qua confusione aut inobedienita partis nostrae versus hostie in totum exercitum damnum aut incommodum refundat.
LXXXIV.
Nemo alteri, quam ipse ceperit, vel iure sibi acquisiverit praedam, seu pervim, reu alia ratione eripiat. Lites vero et discordias, quae ex illa causa orirentur, per Ducem aut Magistrum suum, aut
a Marischalco, iudicio equestri discerni componique curanto.
LXXXV.
Nemo annonae structores intra extrave castra spoliato, aut manus iis inferto, nemo quoque in locum annonae iiruito, aut ibidem per vim quicquam diripito. Facti reus carcere constringitor, et perMarischalcum seu Ius Equeure, corporis et fortunae bonis, piout delictum exiget, punitor.
LXXXVI.
Nemo castris egressus maturius commeatum coemendo praeripiat aliis; sed eiusdem liberam in castris venditionem praestolantor. LXXXVII.
Si quid pecorum, alteriusue commeatus hostibus adimeretur, totum id sine venia Marchischalci aut Ducis sui nemo avertat alio, sed in ipsis castris tolerabili pretio divendat, de quo si litigium oriretur, ad eundum Marchischalcum ut Arbitrum recurrendum erit.
LXXXVIII.
Quisquis ex praedicto iam Equitatu, sive in castris, sive aliis functionibus adverteret quippiam, quod Nobis, Imperio, reique militari, vel Nobis, Imperiove subiectis ditionibus incommodo impedimentove futurum esset, aut sicui de suspectis hominibus constaret, id omne citra moram Magistro ducive suo, quin imo, si gravius momentum ac pondus res haberet, ipsi exercitus Principi patefaciendum curato. De quocumque vero innotuerit, hoc non fecisse, tamquam auctor culpae, sine gratia bonis fortunae et ipso corpore punitor.
LXXXIX.
Quod si Nos Romanorum Imperator, aut nostri Dux supremus exercitus, Legatusque, uni pluribusque Personis, Civitatibus, oppidis, Pagis, vicis, Domibus et aliis bonis comitatum, commearum, salvam guardiam, immunitates donaremus, aliasque gratias impertiremur, nostri Equites neque per se, neque alii eorum nomine privilegia huiusmodi ullatenus impugnare aut labefactare ne attentanto.
XC.
Nullum ex iis, qui Nobis, Imperiove subditi sunt aut affines, qualescumque ii fuerint, gravanto, nulli tributum, aut exactionem imponunto, neque expilationibus, modisque similibus cuipiam nocento, sive ineunte sive exeunte expeditione sua, sive alias qua transitum habent, vel ubi stativa ponunt, contra vero iustissime omnibus et singulis, quod debent, persolvunto. Similiter illis publici Hospites aequam in pretiis rerum exigendis vicem exhibento. Cum vero in campis contra hostem et in procinctu futuri sunt, liberalioris eis pabuli copia esto.
XCI.
Si quando imperata suo tempore stipendiaria pecunia, ipsis hospitum et vulgi sumptibus vivendum esset, pto aequo et decoro sese gerunto, hospitibus suis, et tenuioris fortunae hominibus, quantum fieri potest, parcunto, acceptorum diligentem rationem attestationibus per syngraphas factis et datis habento, sibique tantundem de stipendio detrahi postmodum permittunto.
XCII.
E contrario pauperibus pro damnis ob equitum, peditumque transitus per nostrum, et sacri imperii, quaestorem ordinarium solvetur.
XCIII.
Castris in regione hostium, si tamen illa fundus imperii foret, metatis, nemo egrediatur adegenos expilationibus, exactionibus, aliisque iniuriis vexandos, neque hoc quisquam a servis suis committi patiatur, quin potius impensa cura eosdem observet, et diligenti circumspectione curet, non tantum, ut nequid alienum iniqua ratione castris inferant, verum etiam ut, quod ad commeatum pabulumque attinet, taxam, Modum, et ordinationem, quam ipsis castrorum Praefectus et Mareschallus omni tempore praescripturi sunt iuxta praestitum a se iuramentum [(perhaps: iurementum)] sequantur. Et si qua inde querendi causa oriretur, Magistri subditis egentibus damnum restituunto pecunia de stipendio illatoribus damni subtrahenda. Insuper et Nobles Domini famulos suos, ubi cognita causa inven erint culpae reos, ad restitutionem faciendam adigunto: quin etiam rei iudicium vocantor, et veluti praedatores puniuntor.
XCIV.
Quod si divini Numinis praesenti ope, Princeps hostilis exercitus, aut Ductores ab Equitibus nostris caperentur, eiusmodi Personae vel Nobis, vel duci nostro praesententur, vel in eius; qui hoc sibi minus comissum geret, manus tradantur, non absque lauti praemii et debiti largitione.
XCV.
Sin vero praeter iam dictas Ducum, Ductorumque personas captivae fierent aliae, arbitrarium quidem esto ei, qui capit illas, sibique subicit, exactionibus, et modis militari usu receptis tractare. tamen etiam de singulis captivis indicium Archistratego fiat, neque quisquam ex istis sine huius consensu liber dimittatur.
XCVI.
Et si quid civitatum, arcium, vicorum, ditionum et nationum bello devinceretur, totum id una cum suis tormentis bellicis, munitionibus et collecto commeatu, omnino in nostram cedito potestatem, et ad Imperium, non alio aversum referatur. Deinde husmodi civitates devictae, et arces, vici, regiones gentesque subiugatae, posteaquam praestito et accepto a nobis homagio in nostram tutelam fuerint receptae, reliquam omnem earum substantiam, quae alioquin militari more praedae foret, immunem ab omni iniuria et exactione, volumus, et ut nemo involare ausit, praecavemus.
XCVII.
Cum equites peditesque ortu et gente diversi in unum confluant exercitum, ut proinde, quas proclive est tanta varietate oriri et excicari, etiam levibus de causis, lites et discordiae caveantur, nullo pacto nationes peregrinae se mutuo lacessere verbis, factis, moribus aut contumeliosis dictis proscindere, aut ad disputandum provocare prodireque attentent; Verum tamen si uni laesae in alteram iusta competere actio videretur, pro Magistratu ordinario, et consueto Iuris Militaris more ea constituenda et persequenda erit.
XCVIII.
Si a quopiam aut piuribus de equitatu contra constitutiones hasce peccaretur, aut alio pacto adversus leges, moresque militares, etiam honorem proprium, fidemque datam committeretur, ii pro Iudicio castrorum Praefecti. Ducum Magistrorumque, vel ex decreto et more Iucis Equestris, supplicio corporis aut infamia, aut bonorum
lactura, prout delicti ratio postulaverit, poenas auferent.
XCIX.
Et si huic equitatui deesset ordinarius, aut praesens non adesset Marescallus, ac proinde ab ipso legitimum equestre iudicium agi non posset, oc currentibus tamen causis capitalibus, aliisque facinoribus, quae culpae affinia poenae moram, dilationemque non paterentur, ipse interim Archistrategus vindicaudae iniquitatis partes sibi sumito, convocatisque Magistris Equitum, Legatis, vexelliferis, atque etiam, si opus fuerit, aliquot de centurionibus, eorundem interposito iudicio, secundum has constitutiones, et tenore iurium equestrium, non minus acrem se reis iudicem, vindicemque maleficiorum praebeto.
C.
Etiam inter Germanos equites, quamquam pauciora, pluraque vexilla habituri, et certo Marescallo carituri sint, quaesitotes nihilominus rerum capitalium constituantur, quos malorum vindices experiantur, sive dum in profectionibus castra sequuntur, sive dum in praefidiis collocantur, vi huius constitutionis, quarn detrectare nulli ex illis fasesto.
CI.
Si quis unus aut plures accepto a Magistro Auctoramento in numero, dum miles lustratur, praesentes non essent, vel ante vel post lustrationem, nondum castrensi rarione constituta, vix prehenfis recederent armis, aut in alterius militiam adscribi se curarent, ii proeo quod aequum est, postulati ad equestre iudicium comparento, factum suum diluunto. Et si quis refractarius emaneret, nihilominus data in ipsum actionc, et causa cognita, tamquam de praesenti iudicium et sententia pronuntiator.
CII.
Si quis tum in hac expeditione, tum in aliis extra spatia imperii sub alienis Dynastis, vel erros, vel lis honoris causa suscepta, dum munia militaria obiverunt, inter Germanos remansisset, quam iudicio equestri prosequi placeret, veniensque accusator ius contra adversariam partem in exerciru nostro commorantem peteret, id ipsum ei redditor, et, qui accusatur, legitime in iudicium accersitus respondeto. Inrerim et ille, qui causam agit, Mareschallo et Principi Mrlitiae sese obstringet idonea cautela praestandi omnia, quae opottet, in huiusmodi negotio, donec pertractetur, et iure absolvatur.
CIII.
Per omnia haec dicti duces, Magistri, et Equites sese gerunto, prout probatae virtutis, et bonae sidei milites decet.
CIV.
Praeterea iam commemoratus Dux subordinatis sibi Magistris, et equitibus non modo praesens ipse adesse et adhaerere debebit, sed etiam neque legatum constiruere suo loco, neque vicarias alteri partes deman dare audebit, prout haec ipsa, ceu ordinis equestris persona, dignitatis suae memor rite perficiendi, et de iisdem interrogatus apte respondendi modum tenebit.
CV.
Porro praedictus equicatus in singulos menses vel quoties id petitum fuerit, lustrationem sui ad mittito, quam stipendiorum collatio subse quatur, quae tamen, si imparata pecunia non semper et continuo exeuntem mensem sequeretur, morae huiusce patientes, pro eo, quod faciunt iusti milites, partes muneris sui fideliter interim obeant, non intermittendo excubias, non profectiones detrectando.
CVI.
Hae quoque constitutiones atque hiatticuli prima lustratione publice in patenti campo, sub erectis vexillis gregariis equitibus praelegentur.
CVII.
Haec etiam Constitutionum et legum praelectio ad equites, ut facilius secundum illas recentiore memoria dirigere ac tractare sese noverint, quotiescumque deinceps militantium numerus inibitur, semper in Circulo iterator.
CVIII.
Pari modo sequi, posteaquam in expedito fuerit exercitus, equites accederent et auctotamento accepto in militiam eandem adscriberentur, ad easdem has leges observandas tenebuntur, non secus quam si a principio auctorati contraxissent.
CIX.
In colligendo millite cauti sint et providi Magistri, ne qua levis ingenio, turpi ctiminis, aut infamiae nota insignita persona suis equitibus sese immisceat, tum ut eo longius omne peticulum rebellionis, confusionis, et seditionum absit ab exercitu, tum etiam quo milites honesti et ingenui degere quietius, et suis muniis facilius vacare possint. Si qui vero huiusmodi inter vexilla latitantes innotescerent, maleficii nomine, quan do id et ubicumque contra fas patraverint, iudicio equestri sistentur, et pro ratione et modo delicti, vel ab exercitu exterminabuntur, vel alia poena multabuntur.
CX.
Si porro inter conscriptos milites deprehenderetur, vel publicus Dei, divinique verbi contemptor et blaspliemator, vel notorius virginum feminarumque violator, vel qui se iniusti homicidii crimine alligasset, aut perfidi transfugii, alteriusque facti, quod alienum indignumque sit, viro nobili, dedecore infamasset, is coargutus et convictus pro iudicio equestri puniatur.
CXI.
Ad extremum in his articulis si hac vice Nos praeteriisset aliquid, aut praetermissum esset, quod ab equitibus observari cum ipse decorrecti, tum mos, institutumque maiorum postulat, ad id perinde ac si expresse positum foret sequendum observandumque tenentor omnes, et praevaricatores puniuntor.
I
PRimum omnes Duces, equitum Magistri, ordinum Ductores, Domini, Nobiles una cum ali is commilitonib. equitibus, ad explicatas constituti ones, quib. ordine articuli iuris equestris, et disciplinae militaris a Nobis Rom. Imperatore, ab Electorib. Principibus, et generalibus imperii statib. compositi et sanciti comprehenduntur, conscribantur et suscipiantur.
II
Cum ergo conventum fuerit, Archistrategus noster quippe qui Romani Imperatoris imperiique exercitum prima cura sibi regendum ducit, omnem equitatum, nisi forte maior eius multitudo in partes dissecanda videtetur, in unum convocari curato, tum ipse, una cum Mareschallo et iis, qui in maiorib. officiis sunt, eundem in circumadito, praeferente interim denudatum ensem fetiale, ubi dato buccinae signo ad equites palam sermonem inprimis gratum, quod in Bonum nostrum, imperiique commodum usque adeo suam operam liberali animo obtulerint, tum cetera per benignum in hanc sententiam habeto.
III.
Quando quidem oboedientia et bona gubernatio tum ipsi Deo per quam grata, tum nobis adeo salutaris sit et utilis, ut sibi Germani Maiores nostri semper in eam vigilantissimo animo incumbendum duxerint, velle proinde se nomine nostro, impetii, etiam suo monitos omnes, ut disciplinam et oboedientiam amplecti, iura et iudicia sequi, Christianam colere caritatem, mores honestos, et nobili dignos induere, hoc est pietatis in Deum studioso, et vitae honestatis amantes esse, atque e contrario facinora, quae similiora sint homini Ethnico rudi, et viro ignobili, quam equiti nobili, sanguine claro, et christiana fide imbuto, devitare, et penitus fugere velint.
IV.
Et quo rectius haec observari et certius possint, ipsis iam Nostras et imperii praelegi volumus constitutiones, quibus articuli antiquissimi, et laudatissimi equestris iuris comprehendantur, quia Nos et Imperium in pristinum vigorem revocari, stabiliri, et in rem gloriamque nationis Germanicae exerceri iussimus, atque ita prisco more merebunt.
V.
Nec dubium esse, quin haec ipsa pro ingenuitate Germanorum equitum aequi bonique facturi, neque tantum libenti ac laeto animo accepturi sint, sed eadem effecta daturi. His ita praemissis articulorum praelectio subiungatur.
VI.
Qua peracta, iterato Archistrategus eosdem exhortator, uti, qua decet sinceritate, et Principes, et comites, et magnates, et Nobiles gregariique equites, cuiuscumque status et quantacumque aetate sint, alti seu humiles adolescente vergenteve, velint, prout debent, omnes praelectis accommodare sese, fideliter oboedienterque parere, atque in fide manere data Ducib. suis, Imperatori Romano, Imperio, legato nostro, eiusque subordinatis officialibus, sive late teneant campos. sive in praesidiis versentur, tam de nocte, quam die pro virili quisque portione sua, et pro more maiorum, spreto etiam periculo fortunarum et capitis sui, prodigi vitae, neglegentes bonorum suorum: neque hac fide liberari se putent, priusquam ist haec solvatur militia (nisi morte interveniente, aut aliis gravibus et iustis causis intercidentibus) verumtamen animum et mores ingenuo Germano equite dignos gerant, aequum rectumque tueantur, rem totam militarem ferventi prece praepotenti Numini commendent, ac demum sese omni culpa flagitio, flagitiique poena immunes praestent. Ad extremum hortationis suae petet ab illis Archistrategus, ut iuxta veterem consuetudinem, hoc sacramento se obligent, erectisque omnes manibus in has leges, et in omnia praestanda, quae his legibus continentur, iurare velint.
VII.
Lectis belli legib. et articulis, dictoque sacramento, dux belli ordines legionum constituet, et equitibus eos qui praecipuos magistratus habituri sunt, indicabit.
VIII.
Primum de Fecialis manu sumptum ensem Mareschallo tradito, eique curam Iustitiae, seu AEqui et Recti, ad tuendum bonos et morigeros, e contratio etiam puniendum malos et reos, serio inculcando, quod communi omnium voce praestitit iuramentum, demandato.
IX.
Deinde Archistrategus reliquas personas in maioribus aliis officiis constitutas nominato, iisque simul diligentem iuxta ac fidelem numerum suorum curationem, quae praestito iuramento respondeat, commendato: Ad haec ipsis equitibus universim inculcato, ut huiuscemodi officialibus, omnibus et singulis quam par est, oboedientiam praestent in rebus, quae ad proprium cuiusque officium pertinebunt.
X.
Hinc vicissim officiales, posteaquam gratias egerunt, debitam summissionem Archistratego, et Equitibus officium suum pollicentur.
Quibus peractis ad tubarum clangorem circulus dissolvitur.
Mareschallus virum nobilem vitae probitate, iudicii maturitate, et rerum experientia insignem, Legatum suum constituito, cui praeter cetera Iustitiae, et Iuris equestris curam commendet, adiuncta illi insuper persona, exercitatione bene perita, quae munus Scribae sustineat. Is primo equestri iudicio fidem suam publico iuramento obstringito.
I.
UT ergo Ius equestre rite observetur, primum de mandato Mareschalli per tubicem in castra promulgator, aut si commodius id visum fuerit, ordine ad partes singulas distributi exercitus divulgator.
II.
Inde Mareschallus, quippe cui iustitiae praecipua cura et oneris commissa est, 3. Equitum Magistros, 3. Legatos, 3. vexilliferos, item totidem decuriones cum uno Hipparcho sumito, quibuscum iudicium ineat et compleat, immo pridie quoque
consilium capiat, si id praemitti et causae necessarium, et utile videretur.
III.
Si equitatus copiosior fuerit, ut ex multitudine ad id facile homines suppetant, aut si qua capitis, aliave honoris causa gravis occurrerit, iudicium duplicator viginti quatuor personas constituendo, eoque plures de vexillis Decuriones adlegendo.
IV.
Hae iam dictae personae, ubi ante vel in conclave Mareschalli convenerint, cum iam hic ad locum futuri iudicii prodibit, is a Feciale, vel alio districtum sibi ensem praeferri, et tubae occentum, tum ad auctoritatem iuri adiciendam, tum ad terriculum militibus offerendum, praeire curato, illae vero continuo ordine binae subsequuntor gestantes suos etiam gladios humeris reclinatos mucrone in altum surgente (si causa fuerit capitalis) accommodatos vero lateri, (si illa non fuerit maleficii.)
V.
Atque in omni causa iudiciaria, praesertim si poenam exposcat, aut famae integritatem, rei seu disciplinae militaris custodiam spectet, ipsa persona Mareschalli praesens ius et aequum summo studio administrato, et auctoritate defendito. Quod si occurrentibus lenioris momenti civilibus causis, ipse interim gravioribus negotiis detineretur, vices suas ab Legato impleri perinde esto.
VI.
Facto tum Mareschalli, tum ceterorum in loco iudicii pleno consessu, ipse primum Mareschallus ensem suum Mensae imponito, tum deinde iudices gladios suos (si causa fuerit capitalis) invertunto mucrone ad terram vergente.
VII.
Item Libellus constitutionum in mensa exponitor.
VIII.
Post haec Mareschallus postulatis et constitutis iudicibus primum proponito et mandato, uti nec pecunia, donis et largitionibus corrupti, neque pro dono parando, remoto etiam odio, invidia, et tum amicitiae, tum inimicitiae nomine iudicare velint, verum iuxta constitutiones et decreta caesarea causas contentione et defensione disceptatas utrimque cognoscant, sententiamque ferant, et pronuntient ea sinceritate iustitiae, qua se iudicandos a iudice Deo in extremo iudicio votum habent, tum deinde a singulis illorum fidem ad hanc aequitatem servandam dextra data sancitam accipito.
IX.
Porro Mareschallus pro more inquirito de iudicio, num homines, penes quos illud est, idonei sint: item an habeatur legitimo tempore, intercedatne aliquod impedimentum, quod Caesareum Equestre iudicium fieri prohibeat.
X.
Deinde iudices adiurabit, per Deum omnipotentem, omnis iustitiae fontem, deinde nostro utpote supremi magistratus, et imperii, et nostri etiam ducis nomine: ne quisquam sine venia [Orig: veniâ] , et suo procuratore loquatur, iudicio excedat, ne turba circumstans eos elidat.
X.
Inde quaerito, num rite litigantibus dictus sit dies, et an citati sint.
XII.
In capitalibus causis, et iis, quae bonum militaris disciplinae spectant, quaesitor rerum capitalium, et li ob gravius rei momentum ita Mareschallo visum fuerit, praeter ipsum eius quoque Legatus, in causis tamen civilibus, ubi pecuniaria lis infertur, Actor et Defensor prodeuntes unam personam de iudicio etiam unam vel alteram ex adiunctis petunto, quorum consilio causam suam agi et pertractari curabunt.
XIII.
In poenalibus contentus in Equitum legibus articulus, et ius maleficii Imperatorium rectissima norma est, et regula iudiciorum.
XIV.
Inquisitio dum agitur, Equites sub suo sacramento admonentor, ut quisque votum suum teneat occultum, et perpetuo silentio involutum eodem secum condat sepulcro.
XV.
Ante pronuntiationem iudicii, si maleficii vel honoris causa inter viros graves controvertitur, semper id ipsum Mareschallus Archistratego detegito, ad eius quoque animum percipiendum, qui proinde poterit, prout personae dignitas, temporis ratio et rerum circumstantia feret, severitatem poenae mitigare et lenire.
XVI.
Cum ergo in Poenalibus iudicium pronuntiatur, gladium Mareschallus manu teneto, sursum mucrone recto.
XVII.
Ceteri vero ad iudicandum deputati, interim, dum inquisitio fit, et sententiae feruntur, suorum gladiorum mucrones demittunto, eosdemque propalato ium iudicio tum ipsierigunto, tum Mareschallus bacillum suum diffringito. Inde ex iudicio disceditor ad eum locum, unde venerunt, gerentibus singulis iudicibus gladios humeris reclinatos, aut, si maleficii causa non fuerit, laterib. affixos.
XVIII.
Quidquid demum ubique, dum militia decurrit, in huiusmodi iudiciis tractatur et concluditur, id onme bono ordine in libro ad id deputato perscribitor et adnotator, cuius, patrato iam bello, bina exemplaria Mareschalli sigillo consignentur, et alterum Nostrae, alterum dilecti Nobis Principis Electoris Moguntini Concellariae transmittatur, ut eo quisquis in posterum recurrere possit.
I.
COpiae Germanicae Nobis Romanorum Imperatori, sacroque Imperio primum iurabunt, fida se militia Nostris, Imperiiquetum malis praecavendis, tum commodis promovendis servituros, simili sese supremo Legato nostro, Ducib. suis, capitibus, Legatis, vexilliferis ordinum ductoribus, Mensoribus, aliisque in superioribus officiis constitutis a Nobis oboedientia obstringent, omnes Nobilis, ignobilisque, tum sanguinis, tum status, curandi, scilicet non obnitendo, neque subterfugiendo, ea omnia, quae ab illismandata, aequa [Orig: aequâ] militis conditione, acceperint, caventes offerre se illis animo mobili et seditioso, manibus violentis, et ore contumelioso, contra parati adire et deserere hostem, atque omni parere necessitati, qualiscumque illa, an profectionibus, proeliis, incursionibus, excubiis die nocteque acciderit. Si quis vero inobsequentem sese praebuerit, pro iudicio Ducis secundum iura multator, prout infra scriptis articulis declaratur.
II.
Omnis miles ab omni impietate tum verborum, tum operam quam longissime abesto, victoriam de hoste a Deo supplice animi prece flagitato; et quotiescumque circumsonante tympano vocatur, ad contionem venito, quam nisi gravi negotio impeditus ne praetermittito. Si quis vero blasphemo ore vel opere Deum sibi offendere non verebitur, is decreto Ducis et Iuris corpore et vita punitor. Et si quis sub contione et re divina in cellis vinariis, in commessationibus, aliisve locis levitatum et inverecundiae diversoriis deprehensus fuerit, in eum compediendum, et pro iudicio Ducis multandum sus esto quaesitori. Neque interim, dum sacra fiunt, et contio habetur, quicquam vini, cerevisiae aut simile a Praefectis annonae promatur, vendaturque.
III.
Quicumque hastas et breviores gladios gestaturi sunt, bene firmis ad defensionem gladiis, lateralibus utraque scilicet manu validis, aut idoneis frameis instructi ad armilustrium comparento, sed inprimis sclopetarii fidis se et habilib. frameis muniunto. Neque quisquam arma sua qualiacumque permutato, sed diligenti custodia, et ratione asservata non caedendis lignis, non ad alias res abutendo distruito, ut eadem integra ceu boni milites contra hostes ferre, ubi iam tempus feret, et usurpare possint. Secus egisse qui deprehendetur, multam ideo dato; praesertim imminuto eius stipendio, cum miles lustrabitur.
VI.
Quivis item superiora arma, sedinprimis sclopetarii maiores sclopos, et ea, quae ad hos pertinent, in tuto et expedito posita habento, et omnino pulvere tormentario, glandibus, et fomentis vacui ne reperiantur cavento. Si quis autem se adeo inermem in expeditionibus et excubiis offerret, ut neque gladio neque sclopo cum hoste congredi posset, is corpore poenas luito.
V.
Omnes item chlamydati sunto, quo incursum pluviaram et vim frigorum sustinere facilius, sed in primis sclopetarii sclopos et pyxidiculas cooperire, iisque commodius uti possint.
VI.
Quodliber vexillum sive coniunctim, sive separatim, sive etiam decurionatim, prout nimirum res tulerit, paratum se et promptum offerto, tum ad expeditiones suscipiendas, tum ad stationes et praesidia agitanda parendo praescriptioni nostrae et Ducum nostrorum ipsique necessitati.
VII.
Et si quando Capitaneus, vel alius, qui cum officio est, aliquid, quod virtuti militari non invium imponeret necessitas, perficiendum una cum alterius Capitanei signiferis, Ductoribus et militibus mandaret, parendum his erit, perinde acsi proprius Capitaneus iussum dedisset.
VIII.
Puerpuras, praegnantes mulieres, virgines, homines aetate confectos, sacerdotio initiatos, divini verbi Praecones et alios Ecclesiae Ministros illaesos et indemnes praestanto, nulla iniuria sub poena capitis afficiunto.
IX.
Sub eadem poena abstineto a templis, Monasteriis, Claustris, domibus et hospitalibus, et litterariae disciplinae consecratis, ea nullatenus affligendo.
X.
Porro triginta dierum decursus stipendiarium mensem expleto, pro more recepto, et singulis in singulos menses floreni 4. constantes 15. batziis, aut 60. crucigeris stipendium persolvuntor. Quod si imperata evoluto iam tempore pecunia mora solutionis fieret, ipsi nihilo segnius aut impatientius, tum vices excubiarum obire; tum contra hostemire, prout milites decet, ne recusanto.
XI.
Quisquis quocumque tempore et loco vel accepto auctoramento profugus resiliret, vel postmodum absque venia et missione honesta desertor exercitus abiret, is deprehensus inducta cau sa, nec in iudicium adductus capitis damnator, eius vero bona direptioni subiciuntor. Quod si deprehensus aut retractus non fuerit, publica infamiae nota [Orig: notâ] inustus omni libertatis, securitatis, et comitatus fide orbator.
XII.
Nemo in perfectionibus disecdat ex ordine, nisi gravi urgente causa. Quicumque autem in hoc morum non gesserit, eum Duces ordinum Ducto res, et publici Ministri per vim in ordinem redigunto, si contra obnitens iussa respueret, atque adeo patrandae in se necis causam praeberet, interfector in crimen ne vocetur.
XIII.
Quisquis in expeditionibus et stationibus ab alio Ductore iustas ob causas, eoque quod contra se gerat, quam addeceat militem, increpitus in illum vel concitata turba stipatus, vel probris contumeliosus insurrexerit, is iuxta decretum Ducis, et praescripta iuris multator.
XIV.
Cum sententiae rogantur, equites iuramenti et obligarionis admonebuntur, ut cuiusque suffragium ad sepulcrum usque tacitum servetur, promptos se aeque offerunto, parati fide animosa ad eadem tuenda extremam vitae aleam subire, quin immo pro honore suo et praestito iuramento de traditione neque colloquium neque consilium ineunto.
XV.
Vi quoque iuramenti sui, imminente ab hoste periculo et necessitate, cum id petet Capitaneus aut Ducum aliquis, ad laborandum et aedificandum se adhiberi ne recusanto.
XVI.
In huiusmodi praesidio collocati etsi uno pluribusve insultibus ab hoste tentarentur, suo peraeque ordinario stipendio contenti vivunto, Nobis aut Imperio nihil hoc amplius debentibus. Atque in arces, civitates, et alia praesidia, quae sub conditionibus acciperentur, nemo depraedaturus involet, aut se per vim ingerat, nisi facta Duce vel copia, vel praescriptione.
XVII.
Omnes, qui a Nobis securitate donati sunt, vel in fidem nostram, iurato venerunt, missos et intentatos relinquunto, nihil contra eos machinando, sub poena capitis absque consensu et venia Archistrategi, vel eius, qui huius vice perfungitur.
XVIII.
Loca quae salva guardia gaudent, ne diripiant, expilent, ullove damno afficiant sub poena capitis.
XIX.
Si quando Nos, seu Noster, quem constituimus, supremus Legatus secundo adversus hostem uteremur proelio, aut si qua praecipua munitio valido impetu, quem Deus bene vertat, caperetur,
tunc quidem singulotum militum stipendia rium tempus, quomodocumque se interim habente mense, pro completo habebitur, ac denuo incipiet, ut Nos tamen aut imperium ad nihil ultra eis obstricti simus. Et si nondum parata pecunia hostibus amplius detrimentum inferri pos se videretur, eundem ad imperium Ducis persequi, et qua possunt ratione deterrere ne recusanto. Quicumque autem repugnaverint, tamquam periuri aestimabuntur, capitalique poena afficientur. His tamen in rebus, in regnis et provinciis hereditariis optimas consuetudines, et pacta mutari nolumus, neque nobis praeiudicari; sed omnia perseverare immota.
XX.
In proeliis et incursionibus, eorumque secundo successu nemo praedae intentior esto, aut bonis diripiendis avidius inhiato.
XXI.
Nemo inscio et invito suo Capitaneo e castris ad praedandum vel alias ob causas egreditor, aut noctem a suo vexillo abesto sub poena et capitis, et alia pro Ducis decreto inferenda.
XXII.
Si quis unus aut plures in proelio vel alias in fugam inclinarent, eos proximus vel transfodito vel ferito, quin immo si huiusmodi fugam texens interficiatur a quopiam interfector non opus criminosum, sed opus singulari gratia persequendum patrarit.
XXIII.
Quisquis vero fuga se abstulerit, eius primum no mine Ducem delato, si deinde apprehensus fuerit, capite, sin minus, publicae infamiae nota perfidiaesuae poenas dato.
XXIV.
Caveant vi praestiti a se iuramenti conventus agere, inscio et invito Duce, qui egerint, tamquam perfida turba, praecisa omni spe gratiae, morte multantor.
XXV.
Nemo sub poena capitis cum hostibus, aut eorum cum tympanistis, et tubicinibus, sive in castris, sive in profectionibus, sive praesidiis ullum sermonis litterarumve commercium habeto, neque nuntium in castra inimica vel mittito, vel inde accipito, citra Ducis mandatum et licentiam.
XXVI.
Nemini hostium, aut iis adhaerentium, cuiuscumque fuerit sexus, et quantacumque aetate, homo, permittitor libere transmittentibus excubiis ingredi et egredi nostra castra, verum quisquis eos deprehenderet, etiam comprehendito, vel ad suum Capitaneum, vel supremum campi Ducem adducito.
XXVII.
Si quis conscius fieret proditionis, et aliorum maleficiorum, quae ab uno pluribusve vel detrimentosa ipsi exercitui, vel eius Principi noxia intenderentur inferrenture, is vel e vestigio vel nomina malefactotum apud magistrum et Quae sitorem rerum capitalium ut sui iuramenti prodendo suam conscientiam exoneret, vel instar ipsius auctoris tamquam perfidiae reus luat. XXVIII.
Si quis viam inveniret ad hostibus incommodandum infestam, ad suis consulendum accommodam, is eam Duci aut supremo Archistratego aperito et commonstrato, magnum huius facti gratiam habiturus.
XXIX.
Omnes insolentia mutuae contentionis iurgia diligenter evitanto, sub poena capitis, pace inter se et sociante animorum concordia coniunctissimi.
XXX.
Inter iurgia nemo vi praestiti iuramenti adver sus alterum usurpet arma letalia, cuiusmodi sclopi et longiores enses habentur, libero interim usu lateralium gladiorum ad vitam caesim, punctimve tuendam.
XXXI.
Inveterata odia si quos inter milites fuerint, tantisper iaceant, et dum laudabilis haec expeditio peragitur, interquiescant, verbis et opere inulta, nisi iure vindicentur: quisquis contra egerit, is in iudicium vocatus, et iudicatus ignominia et morte multator.
XXXII.
Ne quis alios contra alium turbato. Si qua tamen lis et discordia forte inter quosdam oriretur, proximi, qui adsunt pacatos eos reddere studento, utrimque pacem aequam exposcendo, quam bis terque expetitam qui reiceret, ideoque trucidaretur a quopiam, pacis ter a se repulsae iniuriam hoc modo expiasse censebitur. Et qui paci studentem aut armis nudum percusserit, iudicio sistitor, et iuxta decretum cum ignominia morte multator.
XXXIII.
Quisquis alterum, ante se postpacis compositionem, armis suis peteret, ea veliaculando, vel proiciendo, corpore punitor.
XXXIV.
Si qui duo aut plures coorto dissidio in verbera ruerent, ne quis factiosa concursione alteri tantum parti studeto, sed ut maius in crementum malum non capiat, distrahendae altercationis et pug nae dirimendae causae sese interponito. Secus qui egerit, pro arbitrio et decreto Ducis punitor, vel Archistrategi.
XXXV.
Nemo sub poena capitis sclopum exoneret eo loco et tempore, cum explosionis periculum est, et damnum timetur, sive fiat in castris, sive in civitatibus, sive arcibus, praesertim cum excubiae dispositae sunt, et nox est.
XXXVI.
Quicumque postulatus ad excubias non venerit, iuxta decretum Ducis multator: si tamen valitudinis causa non compareret: absentiae suae et rationem Capitaneo suo per commilitonem indicato, et veniam ab eodem petito.
XXXVII.
Qui cum partes suas excubandi agere debet, sine venia de statione abscederet, praecisa omni gratia multator: atque hoc ipsum commilitones eius indicare vi sui iuramenti tenentor.
XXXVIII.
Nemo invito et inscio Capitaneo suo vicarium excubitorem dato: utin primis diligentem curam tesserae, quae ipsis certa quovis tempore indicabitur, singuli habento. Hanc enim qui oblivioni dederit, aut alienam ediderit, iudicio sistitor, et cum ignominia morte multator.
XXXIX.
Qui in excubitu somno oppressus inveniretur, vel ante, quam liberetur, discederet, supplicio punitor, extra omnem culpae poenaeve remittendae gratiam.
XL.
Deductis vigiliis, similiter ad diurnas excubias, et in ordine neque in plateis, neque hospitiis quis quam cum altero altercator sub poena capitis.
XLI.
Nemo in amica regione, et nostro imperiique fundo sive cum itineribus, sive cum castris insistent, quidquam alteri per vim, aut insoluto pretio adimito, nemo plebem pauperem expilaturus invadito: verum singuli hospitem, apud quem in civitatibus aut pagis hospitaturi sunt, aequa solutione contentum relinquunto.
XLII.
Secus qui agens iustae querelae causam praebve rit, praeter restitutionem, ad quam a Capitaneo suo et Duce adigetur, vita et corpore poenas re cognita dependito.
XLIII.
Sub poena corporis nemo adversus peregrinam nationem, si qua in exercitu foret, seditionem atque discordias concitato, aut curbam commoveto, sed neque duellum cum ea quisquam committito ob maius incommodum cavendum. Verum tamen si qua de re cum illa controversia oriretur, ad superiores suos referunto, qui ex utraque parte iustum et aequum tuebuntur. Et quando commeatus ad exercitum convehitur, ne qua Praefecti annonae vi aut molestia afficiantur, nemo commeatum, sive ante, sive postquam invectus in castra fuerit, involet aut diripiat, priusquam aestimatus sit.
XLIV.
Nemo sub eadem poena coemendae maturius annonae causa e castris procurrat, sed singuli moram ferunto quoadusque in liberam castrorum aream importata, et ei pretium impositum sit.
XLV.
Praefectum rerum capitalium aut eius Ministros, cum legum et oboedientiae violatores appre hensuri sunt, nemo impedito, factiose contra illos concurrendo, vel plus aequo capiendis studendo, quin potius tueantur: quisquis vero illistantum morae et impedimenti attulerit, ut reus eorum manibus subtractus evadat, poenam is, ipsi reo quae illata fuisset, persolvito.
XLVI.
Quisquis in flagranti facinore, manifestus verbi gratia caedis patratae, furti, proditionis et similium deprehenderetur, non continuo Quaesitore, aut eius Ministris praesentibus, proximi qui adsunt, reum, quoad ille cum suis advenerit, pro dis ciplinae militaris bono attinento.
XLVII.
Nemo duobus Capitaneis nomen subscribito, aut bis lustrari se curato, nemo alterius nomine transito, neque alteri sua arma pro certo pollicetor, vel accommodato ad fallendum exercitus recensum. Culpaereus qui fuerit, in eum supplicium constituitor.
XLVIII.
In recensione singuli praeter nomen, quo a sa cro baptismatis fonte lustricum tulerunt, etiam cognomen suum proferunto, quin et civitatem patriam, vel civitati patriae vicinum natale solum nominanto, utinscribantur.
XLIX.
Nemo pro fide sacramenti praeiudicium facito aut fraudem concipito, sed neque quisquam cum ullo auxilia et consilia consociato, et, qua ratione id demum fieri potest, Nobis et Imperio iniustis et illicitis stipendiis impositis oneremur et circumventi fallamur.
L.
In lustrationem Militum tum ipsi Duces et ii qui in officiis sunt, tum et nobiles omni sua armatura induti comparento.
LI.
Si quando Equitibus et Peditibus simul unis in castris residendum esset, et placide utrimque coniunctionem istam ferundo, et Pedites Equitibus de spatio, quantum sacis est ad equos collocandos, libenter concedunto.
LII.
Singuli eo loco, qui ipsis a Mensore contigerit, contenti et pacato animo degunto.
LIII.
Sub poena corporis nemo aratrum despoliato, nemo molas, furnos, et quidquid ad usum Reip. constructum est, sive id amicorum, sive inimicorum fuerit, ab sque licentia vel destruito, vel diffringito: sed neque quisquam mera libidine vina, frumenta aut farinam effundito, aliave ratione pessundato.
LIV.
Nemo grandi aetate confectos homines aut di vini verbi Praecones, aut mulieres, si inermes deprehendantur, sed neque infantes trucidet, sub poe na capitis.
LV.
Nemo absque peculiari Archistrategi mandato incendium minando exactionem imponat, sed neque quisquam castrum aut quid aliud incendat sub poena capitis, praesertim iis locis, praeter quae vel per quae nostris copiis est liberum iter, ne quis obex commeatui ponatur.
LVI.
Eum sibi quisque compotandi modum statuito, ut et ipse sibi a temulentia temperet, et alium ad bibendum importune non urgeat. Et si quis ebrius alteri vel vim vel manus inferret, aut aliam culpam committeret, poenam non tantum aeque severam, atque si sobrius peccavisset, sed et duplo graviorem sustineto.
LVII.
Sed in primis caveto ebrietatem admittere, cuius erunt partes excubandi: si quis autem ita ebrius in excubiis deprehenderet, ut vices suas obire, quantum sufficit, non posset, is compedibus mandator, insuper iuxta decretum Ducis sui puniendus.
LVIII.
Si praeterea quispiam in viis publicis, aut in ipsis profectionibus adeo vino solutus deprehenderetur, ut rationis, sensuum, membrorumque necessario usu destirutus incerto gradu et erranti pede nec stare nec ambulare posset, eum Quaesitor aut eius Ministri apprehensum vinculis, et carceri mancipanto.
LIX.
Nemo sub poena capitis ulla necessitate addu ctus invito aut iuscio Duce ad arma conclamato.
LX.
Cumque conclamatur, singuli quamprimum aream vel locum sibi affignatum corripiant, nemine citra gravem valetudinis causam domi se continente, sub poena capitis.
LXI.
Qui vino somnoque pressus periculum ab hoste impendens aut classicum neglegeret, capite punitor.
LXII.
Quod sibi quisque inproeliis, et incursionibus raptum ab hoste acquisierit, pro iure et more militari possideto, praeter tormenta bellica, pulverem tormentarium, munitiones, provisum commeatum et alia; quae ad sustentationem oppidi faciunt, praeter etiam captiva hostium Magnatum, Principum, campi castrorumque Praefectorumque capita in Nostram, vel Nostri Archistrategi Legative potestatem et arbitrium ventura, quibus proinde tradi debebunt, interim tamen meritum ei, qui cepit, grata vice iusti praemii compensator. Nemo quoque liberum ullum dimittito captivum, sub poena capitis, absque Ducis concessione.
LXIII.
Et si quis vel ab hoste vel alia honesta causa laesus, infirmaretur, vel etiam Dei Numine incommodam ferret valetudinem, suo nihilominus expendio interim gaudeto.
LXIV.
Qui pecora aliumve commeatum hostibus averterint, ea ne alio abducunto, sed in ipsis castris, quod gregario militi bonum sit atque commodum, non gravi sed tolerabili ad Quaesitoris aut Ductoris sui arbitrium imposito pretio divendunto.
LXV.
Nemo, quam alter sibi peperit praedam, per vim ei eripito, vel auferto. Rei culpae huius ad decretum Ducis puniuntor.
LXVI.
Nemo libertatem carnificum, quam habent iuris communis, violare attentato, qui violaverit, morte multator.
LXVII.
Dum profectionis ducitur ordo, nemo inter impedimenta exercitus proficiscatur, nisi qui gravi valetudine infirmus sit, et a Capitaneo suo veniam huius indulgentiae impetrarit.
LXVIII.
Singuli impedimenta sua vel appendiculas impudicarum mulierum, si quibus adhaerent, vere non coniugibus, cum id mandatum ab Archistratego vel Capitaneo suo in ipso primo delectu, aut postea acceperint, pro fide sactamento praestita; et sub periculo famae et honoris amittendi dimittunto.
LXIX.
Nullus ex Capitaneis alterius milites, si qui a vexillo suo deficerent, citra Capitanei alterius conscientiam et voluntatem suscipito; sed neque eques, qui Dominum suum in eadem expeditione desereret, a quopiam Peditum numero adlegitor, neque demum ullus alteri quempiam ex suis avertito.
LXX.
Nemo colludentem auctiore deposito provocato, neque is, cui praesens est pecunia ludum producito: quantumcumque vero lucrum in futurum dandum alteri contigerit, ei tamen nihil alter debeto.
LXXI.
Si qui hosce conscriptos articulos non observarent, ii tamquam periuri et criminis rei poenas pendunto, iuxta decretum iuris, et Archistrategi sententiam. Et si quid in enarratis legibus vel oblivione vel silentio praeteritum esset, militari nomine et virtute non alienum, omnia tamen delicta et errata militum Archistrategi iudicio relicta, eiusdem vindice sententia puniuntor.
LXXII.
Porro omnes pedites, qui brevi longove tempore post in exerciru hoc Nobis et Imperio militare et mereri caeperint, nominibusque datis suis peculium susceperint, licet praesentes in has leges cum iuratum est, non fuerint, earundem nihilominus pari necessitudine et observatione tenentor, perinde ac si coram adfuissent.
LXXIII.
Si quibus constitutionum harum oblivio surreperet, ii quovis tempore Praetorem castrensem accedunto earundem relectionem et instructionem, quam ipse dare debebit, capturi.
LXXIV.
Ad tres menses iuranto, quos ultra si eorum fuerit opera necessaria, vi harum constitutionum ad omne tempus, quo opus fuerit, conscripti et suscepti nec recusando, nec excusando militanto, omnia intellegendo pro horum codicillorum tenore.
I
QUandoquidem Germanis Ducibus, Equitum Magistris, et Capitaneis non solum pro maiorum suorum ad se manantibus privilegiis et traducta libertate, verum etiam iuxta tenorem tum priorum, tum earum, quae nunc sunt imperii constitutionum; licitum est et liberum, exteris Dynastis germanas adducere copias, et vero cum idem sibi ius hoc tempore alii, qui nati Germani non sunt, arrogare et usurpare velint, non absque praeiudicio et detrimento, quod inde in Germanicam nationem redundare posset; idcirco nemini extero deinceps, qui nec imperii, nec regionis fidei et tutelae imperii commissae indigena est, fas esto, Germanas copias, sive equestres sive pedestres eae fuerint, Ducis, Magistri equitum, aut Capitanei more colligere, scribere, et ducere. Quod si contrarium unus pluresve peregrini Duces et Commissarii in imperio tentarent, omnis illorum conatus tum per generales circulorum Praesides, tum per Nos ipsos, ubi necessitas postularit, amoliendus erit, et prohibendus. Interim et in illos, siqui contra nostras, et imperii constitutiones nomina sua exteris Ducib. et Commissariis darent, Magistratus eorum, cui subditi sunt, vel intenta actione postulatus vel officio ductus animadvertito et poenam statuito, numquam in posterum in Germanicorum militum numero perferendos.
II.
Germanicae copiae, ceterique omnes, qui ab exteris Dynastis conscripti annuo stipendio merebuntur, in litteris auctorationis suae nominatim excipiunto, nolle se umquam contra sacrum Germanorum impersum, et caram sibi patriam, eiusque quamcumque nationem arma sumere, sive ad offendendum, sive ad defendendum sumenda fuerint, quin immo ante testantor, eiusdem inprimis salutis studio et incolumitatis amore militiae se tradere, nullo ei modo repugnaturos, quocumque tandem ab exteris Principibus proponi praescribique possit.
III.
Miles Germanus, et qui hunc regunt Ductores et Magistri, dum sub exteris Dynastis militant, ordinem et disciplinam militarem enarratis iam,
et a Nobis imperioque constitutis legibus, praeterea iuri Equestri, articulisque iam positis conformem instituunto et tenento.
IV.
Quod si quispiam ex Ducibus, Magistris equitum, Capitaneis aut aliis, qui in officiis erunt sive inter equites sive pedites, atque universim loquendo si quisquam militum, dum exteris Principibus militant, contra nostras, et imperii has leges, contraque iura equitum, et supra positos articulos, recedendo ab ordine et disciplina militari committeret, aliave ratione famam suam et existimationem labefaceret, tum vero inprimis si ordinum Ductores cum subiectis sibi militibus, qua hostium circumventionibus, qua fraudulentis machinationibus, tum quoad commeatum, tum quoad vestitum, vel etiam approbatis indebita arma imponendo, vel, quibus id fieri potest modis, stipendio suo, et debita contra hostes tutela fraudando perfidiose et inique agerent, eos omnes, etsi impuniti inde loci recesserint, Magistratus tamen ordinarius, cui parent, cum primum id resciverit, vel officio, vel intenta alicuius actione ductus iudicio arcessito, et poenis afficito: Et si quo inloco Magistratus deesset, factumque interim manifestum castigationem exposceret, Nostrum erit, ut qui summam rerum potestatem gerimus, ex officio, aut quia ad nos querela defertur, causam cognoscere, iuxtaque Nostras et imperii constitutiones, iura equitum, et articulos, aequam in reum poenam statuere et pronuntiare.
V.
Et quia res omnino ad omnis generis iacturas et detrimenta praecavenda bonum ordinem exigere videtur, uti nimirum vexilla instruantur et constent quam exercitatissimis et peritissimis militibus, tum etiam idoneo armorum apparatu, sed inprimis insignibus sclopetariis, quorum industria et virtus nostris hisce temporibus, quando praecipue externae Nationes ad hoc militiae genus erudiuntur et exercentur, permagni omnino momenti est; idcirco statutum est, ut sub singulis vexillis quadringenti, et inter hos centum apprime armati cum oblongis hastis, quorum singuli breviore sclopo instructi sint, constituantur, inter quos centum armati dimidiata parte, ii nimirum, quorum stipendium supra 8. florenos excrescit, plena armatuta integre loricatis manicis graves incedunto, et insuper 50. de veteranis et probe exercitatis militibus, qui et ipsi suam armaturam tum ad stipandum vexillum, tum ad alium, quem casus offeret, usum circumferant, singuli praeter romphaeas et alia breviora arma ut bipennes, etiam minorem sclopum silice ignipotentem de zona suspensum ferunto. Quinquaginti reliqui simplicem militum, qui hastas gerant, manum conficiunto. Quae omnia deinceps serio Ducibus et Capitaneis in conscriptionibus et auctorationibus commendabuntur.
VI.
Ducenti, qui restant, sclopetarii sint galeis oppugnatoriis, frameis, et similiter venaticis sclopis, igniario silice bene instructi. Porro singulis mensibus exercentor, et applicitum ad malas sclopum exonerare edocentor. Omnis autem artificiosae explosionis indocilis, aut ignarus in poenam a sclopo ad hastam ferendam deponatur, et in eius locum, qui exgregariis militibus idoneus videbitur, substituatur, quo ad artem recte explodendi discendam, et in mutuum sui conspectum progrediendum, illis et alacritas, et animus addatur.
VII.
Et quoniam exterae nationes sclopetariis duplicato sclopo formidandis uti assuescunt, singula vexilla ex hoc genere decem constituunto.
VIII.
Ex praedictis sclopetariis memorati centum 5. quinquaginta 6. quadraginta 7. vel 8. et reliqui decem, qui duplicato sclopo onerantur, 10. florenis in menses sustentantor.
IX.
Sub quolibet vexillo minimum octo, decemque Nobiles, aut alii probatae virturis, et experientiae singularis milites habeantur, qui ampliore stipendio conducti equis suis, quos ipsorummet erit alere, Ducis suiaut Capitanei voluntati et necessitari pareant, sed inprimis dirigendis sclopetariorum serviant.
Atque leges illae sunt militiae Germanicae, quae si accurate, severeque custodirentur, haud sane arma Sultani timerentur; nec prisca Romanorum militia nobis admiranda videretur. Et praeclare tamen multa observantur. Sed crebro inopia stipendii, dissimulatio ducum, avaritia centurionum, militum licentia, civilibus praesertim bellis bonas leges non opprimit modo, sed ne vocem quidem earum exaudiri patitur.
§. 1. QUOD Maharbal Hannibali dixit, Non omnia nimirum eidem dii dedere [Orig: dedêre] , Vincere scis Hannibal victoria uti nescis, id multis evenit. Tam in momento pendebat uti victoria, quam vincere. Mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. Sic Romani crediderunt teste Livio: Nec vane, si enim urbi perculsae supervenisset, facile occupare eam potuisset. Victoria multo sanguine comparata, facillime corrumpitur. Itaque hocagendum est, ut debellent, non ut triumphent. Marius victis Teutonis tota nocte reliquias per paucos suorum territavit, postridie vicit. Securitari suorum consuluit Hermocrates Syracusanus, iniecto metu novi hostis. Front. l. 2 c. 9. Hermocrates Syracusanus, superatis acie Atheniensibus, veritus ne captivi, quorum ingentem manum in potestatem redegerat, parum diligenter custodirentur, quia eventus dimicationis in epulas, et securitatem compellere victores poterant, finxit proxima nocte equitatum hostilem venturum: qua exspectatione assecutus est, ut solito attentius vigilae agerentur. Primam victoriam diligenter usurpavit L. Martius eques Romanus, Front. l. 2. c. 10. Titus Martius eques Romanus, qui reliquiis exercitus duorum Scipionum praefuit, cum in propinquo bina castra Poenorum paucis milibus passuum distarent, cohortatus milites, proxima castra intempesta nocte adortus est: et cum hostem victoriae fiducia incompositum aggressus, ne nuntios quidem cladis reliquisset, brevissimo tempore militi ad requiem dato, eadem nocte raptim famam rei gestae praegressus, altera eorundem castra invasit. Ita bis simili usus eventu, deletis ubique Poenis, amissas populo Romano Hispanias restituit.
§. 2. Serio igitur victoria utendum, urgendique successus, et trepidis instandum: Cum enim in magnis etiam proeliis, ut res nunc agitur, pauci ocdantur, ceteri facile se recolligant, plus plerumque temporis quam damni est in recenti victoria [Orig: victoriâ] , praesertim si et hosti sint sua funera et habeat fortuna regressum. Victoria egregie usi sunt
Pisistratus et Canon, Duces Athenienses. Pisistratus, inquit Front. l. 4. c. 7. Athmiensis, cum excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusin noctu applicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensium raperent, magnaque edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae ceperat navigia Atheniensi milite complevit, quibusdam matronis habitu captivarum in conspectu locatis, qua facie decepti Magarenses, tamquam suis, et cum successu renavigantibus effusi obvii inermesque rursus oppressi sunt. Conon dux Atheniensium victa classe Persarum apud Insulam Cypron milites suos captivis armis induit, et iisdem barbarorum navibus ad hostem nauigavit in Pamphiliam, apud flumen Eurymedonta. Persae quia et navigia et habitum superstantium agnoscerent nihil caverunt: subito itaque oppressi, eodem die et navali et pedestri proelio victi sunt.
§. 3. Quod ad victum pertinet, ita ille tractandus est, ut aut nolit, aut non possit rebellare: immo ut nec velit, nec possit. Ut nolit benignitate, ut non possit, cautione efficiendum. Romani utroque modo Imperium stabilierunt. Benignitate initio usi sunt, Tatium cum Sabinis victos in urbem receperunt. Albanos etiam cum opibus urbi intulerunt, atque ita sibi et victis consuluerunt, cum id efficerent, ut ex hostibus amicos, ac cives fidissimos haberent: neque enim postea discrimen Sabinorum, Albinorum, aliorumque fuit, omnes Romani fuere [Orig: fuêre] . Captivum non repugnantem occidere non licet, quia dum capitur, fides datur vitae, alioqui sese defendisset. Saevire in captivos non licet, ut Poeni fecerunt. Bona tamen captivorum Victori caedunt. Lex est, [Gap desc: Greek words] . Omnia victorum bona cedere victoribus. Quod si victis imperare obsides, tributa, delectus operas voluissent, nae illi haud urbes nobiles in officio continuissent: vel inter se, vel cum vicinis rebellassent. postea adulta potentia idfecerunt, et in victoria crudeliores fuere.
§. 4. Quod si in urbem et iura civium admittere non placeat, quod Romani potentiores fecere [Orig: fecêre] , socios et subditos faciant, postquam enim socios civesque tot habuerunt, ut aliam nullam Remp. timerent, victos tributarios fecerunt et subditos. Hoc in genere curandum, ut subditi bene habean tur, sic enim consequentur victores, ut non timeant opprimi: haec vero securitas fideles efficit. Itaque in ipsa victoria sit clementia, quia iure gentium deditis parcitur. Ut postvictoriam hostilitas desinat.
§. 5. Victoria quae iusto bello contra iniuriam obtenta, debetetiam iusta esse. Ut innocentibus gravis non sit, ut auxiliis grata, finitimis, non onerosa. Tormentis extorquere thesauros, inermes impuberesque caedere, libidinibus omnia foedare iniustum est. Haec maiore cura Imperator, quam hostium arma vitabit, per haec enim victoriae fructum perdet.
§. 6. Moderata sit, ne superbe, crudelitter, intemperanter grassetur. Superbia quidem plurimos in ipsa victoria evertit. Romanos stratagemate, hoc est, nobilissima victoria sine sanguine ad furculas caudinas Pontius Samnitum Imperator vicerat: nam indagine cinxetat, cum parens eius ut vel oes dimitteret illaesos, aut omnes interficeret, sapienter suasisset, contumelia irritatos sibi infestiores effecit, sub iugum enim misit. Pari enim modo Sesostris Rex AEgyptiorum insolentia victoriae orbem offendit, cum Pharios currus regum cervicib. ageret, cum in regionibus, quas facile occupasset, ad exprobrationem ignaviae, pudenda muliebria sculpta erigeret. Itaque brevi regnum ARgypti concidit. Modestus erit, si sciat, se sola occasione victorem fuisse, facili occasionis mutatione vincendum. Vere Polybius [Gap desc: Greek words] . In omnibus rebus humanis, sed maxime in bellicis pollet occasi. Saepe plus quam virtus.
§. 8. Crudelitas etiam absit. In hostem supplicem ira indecora, clementia divina est: Servandi sunt, qui crudeles et immanes non fuerunt: Truculentum consilium Machiavelli l. 3. c. 31. Is enim quamvis alios modos etiam probat, eversionem tamen liberarum civitatum praefert. lib. de principibus c. 5. Parte dominationis, si ex veteri consuetudine lebera fuerit, et sui iuris vivendi ratio, in eo ut ius tuum retineas, triplex affertur modus. Primum ut illum penitus evertas: Alter ut eo ipse demigres ad habitandum. Postremus, ut suis legibus et libertate annuam dumtaxat pensionem exigens sinas illum vitam degere. Paucorum item ibi, qui illum dominatum tibi in amicitia conervatum curent constituas: qui dominatus cum a principe sit ibi locatus, novit sine eius amicitia et potentia se non posse consistere, obnixeque omnia propterea sibi agenda existimabit, quo illum illi tueantur. Spartiatae atque Romani exemplo nobis esse possunt, Athenas Spartiatae obtinuerunt et Thebas, ibique paucorum dominatu constituto, amiserunt tamen. Romani Capuam, Carthaginem, Numantiam censuerunt delendas, non amiserunt. Graeciam feread Spartiatarum modum retinere voluerunt, nec abrogatis eius legibus, eorum votis respondit, sic ut ad eam retinendam coacti sint multas in ea provincia urbes evertere. Quocirca nullum consilium tutius afferri potest, quo secure possi leantur, quam eversio. In cuius enim potestatem venit civitas, suis legibus quae sit assueta vitam ducere, nec is evertendam putat, illam se eversuram exspectet. Semper enim desciscendi tempore habet, quo confugiat, ad suos nempe illos priscos ordines, qui nec temporis diuturnitate, nec beneficiorum collatione umquam oblivioni tradi possunt, et ut quibus fiat, quidquid prospiciatur [non distractis ac dissipatis habitatorihus] numquam illud libertatis nomen institutaqne ex eorum animis excidunt, et ad omnem rerum eventum statim in eo fit reditio, veluti a Pisanis post tot annos a servitute illa, ad quam Florentini eos adegerant, factum vidimus. Nimis durum est et barbarum occidere, ne aliquando rebellent, cum tot sint rationes rebellionis arcendae: ut migratio, abductio nobilium, coloniarum inductio, arcium adiunctio, armorum ademptio. Nec dubium, Romanos pessime sibi consuluisse, cum Carthaginem, Numantiam, Corinthum delerent. Praeterquam enim, quod cum desperantibus magna clade certarunt, etiam commoda sua minuerunt: pecunia virisque, quibus urbes illas deleverunt, integra regna comparare potuerunt. Nec alia causa quam insatiabile odium, aut nominis inane decus famosarum urbium interitu ducibus quaesitum. Nec sie tamen contra rebelliones securi fuerunt. Moderatio sit, quia uno ab ictu stetit, uno momento si praevertisset, tuo iugulo haesisset hostilis gladius, qui tuum ferrum recepit. Pulchre nos Poeta gentilis erudit:
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words]
Facile extollit, facile elatum deprimit.
Facile clarum minuit, et ignobilem auget,
Facile corrigit incurvum, et superbum in nihilum redigit.
Iuppiter altitonans supremas habitans domos.
Romani clementius aliquando pro ingenio ducis victoriam exercuerunt. Mitis in victoria Marcellus. Silius l. 14. sed raro tales Imperatores.
Ditmarsi ab Holsatis pressi, cum in templum fugissent, et religione se tutos fore sperareut, Holsati admotis ignibus vinos exurere tentabant: at illi eruptione facta impiam victoris crudelitatem vindicarunt, et duodecim Duces et Comites ac duo milia ceciderunt.
§. 8. Nihilominus tamen in hostes immanes et humani iuris ignaros ultio permittitur severior. David serravit populum Ammonitarum, et circumegit super eos ferrata carpenta, non absque divino iussu, quia eiusmodi poenas meruerant. Alioqui valde agendum leniter cum eis, qui subditi principi suo serviunt, nec belli causas examinant, nec possunt, immo etiam qui rebellasse videntur. Sthenius Mamertinos ad defectionem sollicitaverat, eos delere Pompeius cogitabat, Tum Sthenius. Non aequum facis Magne, quod propter me unum noxium tot innoxios occidere paras: quam animi magnitudinem incolumitate sua et civitatis donavit. Quanto truculentius Severus, qui omnes, qui ab Albini partibus steterant, nequiquam necessitatem temporis excusantes sine discrimine trucidavit? Quinaliquando severitas imperatur. Saul a regno deiectus est, quod pepercisset Agago mortem merito. Achab quia dimisit virum dignum morte, pro illo datus est, et populus eius pro populo Syro.
§. 9. Romanorum in victoria aliquando pacatior animus, sed plerumque nimia crudelitas, et fastus fuit. Victos venundari ordinarium fuit, servari ad triumphum, hoc est, certam mortem, sollenne. Multi etiam ad ludum gladiatorium, aut bestias damnabantur, ut mirum non sit, acrius illis restitisse gentes. Romani alioqui donec receptui signum datum esset, omnes trucidabant, etiam canes et animalia, ut terrerent; Verum haec causa est fortius resistendi.
§. 10. Victor ne omnia frange, nam est et in clade praesidium, memineris iam tua te perdere.
§. 11. Victori etiam pacem suadeo. Si Hannonem Poeni audissent post Cannensem victoriam, pacem a Romanis impetrassent aequam et honestam Multo meliorem ea, quam Hannibal a Scipione ante proelium poposcit. Multis contigit, ut pacem quam negarent in aliena calamitate inexorabiles, frustra deinde mutata sorte rogare cogerentur. Periculum semper est, ne potentiori se iungant victi, et novum bellum concitent.
Miseri sunt victi, sed violentiorest ultima virtus, quia pro salute illi, victores pro decore pugnant.
Pax aequa danda est: nam duram, contumeliosamque nemo servabit diutius, quam necesse est. Quis enim Atheniensibus suadeat, ut pacem Minoi servent, cum iuberentur dare
----- Septena quotannis
Corpora natorum.
Gratissima pax est, et durantissima, cum praeter opivionem datur commoda, et inexpectata victis. Haec enim facit, ut victi in partes victoris trahantur.
Victores cohibe ne spargantur. Fusa acies sequentes saepe fudit. Provide ne vincare, deinde ut vincas. Ubi viceris moderare animo, et pacis causa pugnasse te ostende. Pugnabunt qui fugere non possunt, pacemque negatam extorquebunt, aut suam victori imponent.
§. 1. PAcem accipere expedit victori, victo necesse est. Immo vinci interdum prodest, ut fracta ferocia discant pacem pati.
§. 2. Quamvis magna clade percusus sit, animum tamen immo et arma teneat: sub clypeo pax melius conficitur. Romani tribus ingentibus proeliis victi, clade Hispaniensi iuncta, hoc solo imperium tenuere [Orig: tenuêre] , quod animis non cecidere [Orig: cecidêre] . Conspirabant post Cannensem pugnam cives, defecerunt socii, Hannibal tabernas argentarias venumdedit. Stetit tamen Romana seu virtus seu metus Punicae crudelitatis et perfidiae. Cladem fortiter accipiendo, gradum ad victoriam fecerunt. Imitari sunt eam virtutem aliquando barbari. Vercingetorix Auarico expugnato nec animo defecit, nec in occultum se abdidit, sed in oculis civium versatus auctoritatem laudemque in adversis tenuit. Caesar l. 7.
§. 3. Animos igitur spiritusque pristinos praeferat, speret meliora, nam tristissima transierunt. Parum unius horae fortuna profecit, si animus erectus est. Bello victor esse potest, qui proelio saepe victus est.
Veneti gravissimo proelio victi a Francisco Mediolanensium Duce, cum nullus paene evasisset, intra triduum exercitum reperarunt, et hostem petere pacem coegerunt: Franciscus Foscarus enim eorum Dux pecunia proiecta in medium monuit, ut suo exemplo omnes conferrent, effecit, ut quid magnitudo animi posset, omnes intellegerent. Egnat. l. 3. c. 2.
§. 4. Victus omni vi, arte, vigilantia annitere, ut victoriae fructum corrumpas, concute pectus, et omne genus honesti stratagematis inveni, dabit occasionem victoris securitas. Nec vetera dumtaxat sectare. Nova semper invevienda. Thuc. lib. 1. [Gap desc: Greek words] . Minime bellum ex decretis geri potest, ipsum ex se multa artificiose molitur ad ea quae eveniunt.
§. 5. Si moderata victor imperat, accipiantur conditiones, si gravia, potenti se principi commitrant, tamquam dedititii. Campani a vicinis pressi, Romanis se dedunt, eorum hostes deleti sunt. Florentini cum a Castrucio Senensi opprimerentur, Robertum Regem Neapolitanum acceperunt in urbem. Castrucii, deinde et Senensium vires attritae sunt.
§. 6. Arma etiam exsere: Si enim post magnam cladem velitationibus, et parvis damnis victorem securum afficias, auctoritatem recuperas, et famam victoriae laceras. Ignaviam tollat necessitas, cuius irritatae sunt gravissimi morsus. Quacumque potes arte Martem repara in spem pacis. Pompe ius victus in Hispania, Italia pulsus, clades illas non aestimavit: In Pharsalia victus AEgyptum petiit, Bellum reparatum est in Africa, Hispania, Philippis, Sicilia; Timuit Antonius, nec bellum reparavit, cum facile AEgyptum, multarumque gentium auxilia contrahe epotuisset, sed perire solus maluit.
§. 7. Clades quantum fieri potest, occultanda, ita tamen, ut remedia non differantur. Urbes interim opportune occupandae et firmandae,
ancipites in officio continendae. Numquam vires deerunt, si deliberes.
§. 8. Haec omnia eo tendunt, ut aequam et minime suspectam pacem ineas, illa inter eos qui pares videntur optime convenire solet, an princeps ita pacem facere possit, ut privatos cogat remittere illata damna? ita sane fieri videmus. Alii putantcommuni sumptu restituenda esse. Difficilius est vero pacem facere quam bellum gerere, Angli Gallos vicisse bello gloriantur, pace victos queruntur.
§. 9. Pacem itaque et victor concedat, et victus accipiat, Pax enim finis est belli. Tantum est n. ait Aug. l. 19. de Civit. c. 11. et 12. pacis bonum, ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri. De quo si aliquando diutius loqui voluerimus, non erimus quantum arbitror onerosi legentibus, et propter finem civitatis huius, de qua nobis sermo est, et propter ipsam dulcedinem pacis, quae omnibus cara est. Quod enim mecum quisquis res huma nas, naturamque communem utcumque intuetur, agnoscit, sicut nemo est, qui gaudere nolit, ita nemo est, qui pacem habere nolit. Quandoquidem et ipsi qui bella volunt, nihil aliud vincere volunt: ad gloriosam ergo pacem bellando volunt pervenire. Nam quid est aliud victoria nisi subiectio repugnantium. Quod cum factum fuerit, pax erit. Pacis igitur intentione geruntur et bella: et his etiam qui virtutem bellicam student exercere imperando atque pugnando: unde pacem constat esse belli optabilem finem. Omnis enim homo etiam belligerando pacem requirit, nemo autem bellum pacificando. Nam et illi, qui pacem in qua sunt perturbari volunt, non pacem oderunt, sed eam pro arbitrio suo cupiunt commutari. Non ergo ut sit pax nolunt, sed ut ea sit quam volunt. Denique etsi per seditionem se ab aliis separaverint, cum eis ipsis conspiratis vel coniuratis suis nisi qualemcumque pacis speciem teneant, non efficiunt, quod intendunt. Proinde latrones ipsi ut vehementius et tutius infesti sint paci ceterorum, pacem volunt habere sociorum. Sed etsi unus sit tam praepollens viribus, et consocios ita cavens, ut nulli socio se committat, sociisque insidians et praevalens quibus potueris oppressis et exstinctis praedas agat, cum eis certe quos occidere non potest, et quos vult latere quod facit, qualemcumque umbram pacis tenet. Pax illa quamvis firma quaeratur, non erit tn [Abbr.: tamen] sine ali quo bello, aut suspicione belli, iniuriae suspitionesque vitam humanam, etiam amicorum omnino impleverunt Sed neque sancti, inquit Aug. l. 19 de Civ. Dei c. 10. et fideles unius veri Dei summique cultores ab eorum fallaciis et multiformi tentatione securi sunt. In hoc enim loco infirmitatis et diebus malignis etiam ista sollicitudo non est inutilis, ut illa securitas, ubi pax plenissima atque certissima est, desiderio ferventiore quaeratur.
Ad hanc igitur pacem non modo per bella, sed etiam per pacem humanae civitatis aspiremus pacem ordinatissimam et concordissimam societatem fruendi Deo, Pacem ubi ...lum [(reading uncertain: page damaged)] , nulla contradictio, pacem ...ctam [(reading uncertain: page damaged)] , plenam, pacem supernae I... [(reading uncertain: page damaged)] tu DEUS da in virtute tua, cu... [(reading uncertain: page damaged)] abundantia [(reading uncertain: page damaged, but see Psalm 121,7)] in turribus tuis [(reading uncertain: page damaged)]
FINIS.