DOCTRINAM civilem mihi tradere instituenti paratam esse accusationem, atque de ipso titulo causam dicendam non ignoro: cum enim honestis se conatibus malevolorum semper livor opponat, nec hoc saeculo tam vitiorum, quam virtutum fecundissimo, ullus sine multorum obtrectatione recte vel doceat, vel agere queat, mirum nemini debet videri, si his in disputationibus, quae non modo iudiciis, censuris, cavillationibus, reprehensionibus legentium, et scribentium, sed vindictae etiam regnantium, si erratum fuerit, obnoxiae sunt, dura iudicia, aversosque multorum animos sentiamus.
§. 2. Quatuor autem sunt, quae in ipso operis vestibulo, atque aggressu obices ponuntur. Primo enim religionis, in quam nomen dedi, professio, rerum saecularium tractationem, studiumque vetare atque interdicere penitus videtur. Quid enim tu, cui mundus crucifixus est, aut esse debet, mundanam ordinas Rem publicam? Cur tu, qui mundo crucifixus es (nisi religionem mentiris) de cruce tua pendens leges regibus, et regnis figis? Quae tuae in aula, in curia, in tribunalibus, quae etiam in seditionibus, et bellis esse partes possunt, quorum omnem tibi memoriam excutere ardor precandi, et sacrarum scripturarum studia debebant? Deinde periculosae plenum opus aleae est, non modo leges praescribere dominantibus, sed et consilia, multis enim magno bona consilia steterunt. Quam vero facilis sit in hac causa, quamvis absit culpa, et error, offensio; quicumque ignorat, is ad scribenda politica numquam idoneus est. Tertio. Nimium videtur superba, aut potius insana professio, velle docere senatum, Principes, Reges, Imperatores, Pontifices: obtemperare enim illis imperantibus, non imperii leges scribere boni civis est. Denique qui nullam umquam Rei publicae partem attigit, de Re publica tamen administranda consilia, legesque scribit, Phormionis Ephesii irrisionem effugere numquam poterit; eum autem omnium senum stultissimum Hannibal iudicabat, qui coram veterano, et multorum triumphorum imperatore, de metandis castris, instruenda acie, proelioque declamaret. Haud minor sane stultitia videtur, si mundi rectoribus, quos educatio ad imperium formavit, usus exercuit, varietas eventuum erudivit, canities, et prudentia firmavit, moderandae Rei pub. rationem modumque obtrudat is, qui ne Formiis quidem, aut in Alpibus praetor fuerit. Si enim cunctis artibus, aut artificibus maximum decus usu venit, si experiendo tantum discitur, quam arduum, quam subiectum fortunae sit cuncta regendi onus; cur non consideras audientium personas, ne prius irridearis, quam audiaris? Non vereris ne intempestiva sapientia sit potentibus taedio, sapientibus ludibrio? Ego vero nequaquam ista vereor, nec profecto vereri debeo, causas, tu, quicumque haec lecturus es, mecum perpende.
§. 3. Initio quidem de Regum, Principumque, ac subditorum mutuis officiis, obligationibus, ac universae Rei publicae gubernatione tractare; a Societate nostra non modo alienum non est, sed ita illi proprium, atque connexum, ut munus hoc nec defugere, nec alteri delegare possit, modo constitutionum suarum normis, et patrum vestigiis insistere porro velit. Scripturam Sacram, et universam Theologiam Scholasticam privatim et publice interpretamur, at tam scriptura sacra, quam Theologia Scholastica Rem publicam accurate format, nec pacis munia dumtaxat, sed belli etiam iuste gerendi, vel omittendi rationem praescribit. Nec humana iudicia moramur, ubi divinum oraculum nobis praeit, quod ad Sacerdotes, et Theologos Reges ablegat; Deut. 17. 18. Postquam sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine, accipiens exemplar a Sacerdotibus Leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba, et caerimonias eius, quae in lege praeceptae sunt. Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dextram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii eius super Israel. Qui igitur scripturam explanat, de iure regni aequo, et iniquo, quale [1 Re. 8. 11] proponitur, disputationem instituere debet, nec privatis modo, et insipientibus, sed magistratibus etiam, et sapientibus debitor est, quicumque docendi munus publicum in se suscepit. Quod si reges audire, et discere iubentur, docere etiam Theologis convenit. De regibus eorumque disciplina sic ipsa sapientia pronuntiat. c. 6. 1 Melior est sapientia, quam vires, et vir prudens, quam fortis. Audite ergo reges, et intellegite, discite iudices finium terrae. Praebete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam
datae est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur: quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, nec custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Magna igitur cura instituendus est ex divinis litteris magistratus, ut iudicet populum Dei in iustitia, et pauperes Dei in iudicio; Ut speret in Domino, et in misericordia altissimi non commoveatur.
§. 4. Hinc est, quod regibus Deus Prophetas, ac sacerdotes, instructores, monitores, recte factorum laudatores, scelerum vero interritos censores semper adiunxerit. Sauli Samuel, Davidi Natan, Roboamo Semeias, Ieroboamo Ahias, Basae Hanani, Achabo Elias, Ioramo Helisaeus, Ezechiae Isaias, Ezechiae posteris Ieremias, alii aliis additi fuerunt, qui de Re publica recte gubernanda praecepta tradebant, et quamvis illi extraordinario legationis munere fungerentur, non tamen idcirco ordinariorum doctorum vacabat industria, nam et magistratum illi monebant, et cum officium docendi, reprehendendique in silentium, vel adulationem converterunt, tamquam rei laesae maiestatis aeternae accusantur, damnanturque, et animarum pereuntium sanguinem de manu pastorum caelestis iustitia reposcit. Nec umquam Christianis regibus piorum Theologorum defuit institutio, vide S. Athanasii, Ambrosii, Chrysostomi, Leonis, Gregorii, Remigii, aliorum tum scripta, tum facta, invenies praecipuam eis fuisse semper Rei publicae curam. Nec alia Scholasticorum Theologorum mens fuit, eorum de Re publica, et in primis D. Thomae Aquinatis de regimine principum opus, et in politica Aristotelis commentarii, in manibus versantur: atque utinam illi potius tractatores sinceri, et Christiani, quam novi intestabiles, athei, Epicurei principum aulis offerantur.
Si igitur vitio mihi vertitur cura Rei publicae, amor patriae, principum, subditorumque institutio, mecum pariter in causam vocanda tam magna, et sancta nomina, Prophetae, Sacerdotesque, et doctores in reos referendi: neque enim in pari causa me damnari, absolvi alios aequum est; neque de mundanis imperiis, et saecularibus negotiis disputans, a spiritali cura, officioque discedo, quandoquidem ita Rem publicam temporalem ordinare animus est, ut bonum et felicitatem terrenam in spiritalem, ac caelestem conferat. Scopus enim et finis instituti mei est, ut ostendam quomodo omnia humana tam privata, quam publica in summum bonum, ac ultimum finem dirigenda sint. Quemadmodum igitur Apostolus spiritaliter nos instruit, cum ait (1. Tim. 2. 1.) Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate; hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo; ita quoque Spiritalis censenda est doctrina, qua reges, et qui sublimitate imbuti, sic armis, legibus, exemplo subiectos continent, instruunt, trahunt, ut quietam ac tranquillam vitam agant, in omni pietate ac castitate: itaque non immerito sperare possum, hunc meum laborem bonum et acceptum fore coram Salvatore nostro Deo, et cunctis, qui eo uti volent, salutarem.
§. 5. Quod si alias Societatis nostrae functiones inspicere, atque expendere velis, hoc illi studium maxime consentaneum esse tute ipse fatebere: in Gymnasiis, in templis, congressibusque de omni genere officii nobis paene omnibus, et cottidie tractandum est, instituendi, monendi, firmandi ad virtutem, vitamque beatam omnes; subiecti docendi ut magistratui pareant, ius superiorum, suamque ad obtemperandum obligationem agnoscant; monendi magistratus, ut iure suo ad oboedientium incolumitatem, non propria commoda utantur, ne potestas sit iniuriosa, sed iniuriarum expultrix, ac vindex, aequi et honesti armata conservatrix. Haec se cura latius, quam ad privatos extendit, publica etiam complectitur, nam ex Rei publicae recta constitutione, ac gubernatione, privatorum quoque oeconomia moresque dependent. Frustra profecto teneros adolescentes ad prudentiam, modestiam, pietatemque intra Scholarum parietes laboriose formamus, si postquam emancipati fuerunt, publicorum vitiorum violentia, in communia mala abripientur. Pauci in publica licentia virtutem colunt, multi diu constantes, tandem blanditias admittunt, postremo etiam scelera perpetrant. Sed hac de re erit proprius dicendi, vel potius lacrimandi locus, nunc satis est intellegere omnes, sine optima civitatis gubernatione, sine publica disciplina, vitiorum inimica et vindice, parum habere virium hominum religiosorum adhortationes. Si enim ad illecebras sua dulcedine, quasi visco tenaciter haerentes, exempla plurium, impunitas, mos patrius, auctoritas publica vel probatrix, vel dissimulatrix, vel certe vitiis impar accedat, quis negabit esse conclamatum?
§. 6. Si tamen me Theologia civilibus disputationibus excludet, alia via regrediar, et mediis me consiliis Historiae, et Philosophiae professor ingeram. Ad hoc enim historias legi, et auditoribus exposui, ut civilem prudentiam iucunda facilitate adolescentes haurirent. Philosophia autem vitiorum expultrix, virtutumque commendatrix, praeclarissimum opus habet; leges condere, Rei publicae ordinem constituere, inaequalem regentium, parentiumque aequalitatem, ad utrorumque pacem, utilitatem, felicitatemque invenire. Quis veterum Philosophorum de Re publica non disseruit? Quis leges non condidit? Ne per exempla sit eundum, vide Platonem, et Platonis discipulum Aristotelem, qui plus operae in morali philosophia illustranda, quam in dialectices argutiis, aut naturae arcanis indagandis collocarunt. Quid igitur Aristoteles? Scripsit Ethicorum Nicomacheorum libros decem, Ethicorum magnorum libros duos, Eudemiorum libros septem. De virtutibus librum unum, De Re publica libros octo. De Oeconomicis libros duos, De nobilitate librum unum. Sed haec forte exigua sunt. Quid autem mirabilius, quam id quod auctores fide digni tradunt? Diogenes Laertius in catalogo librorum Aristotelis. [Gap desc: Greek words] (inquit) [Gap desc: Greek words] . Politiae urbium centum sexaginta minus duabus, et seorsum Democraticae, Oligarchicae, Aristocraticae, et Tyrannicae. Ammonius in vita Aristotelis, eum, ait, usque ad Brachmanas comitatum, ibi constituisse ducentas quinquaginta quinque politias. Quin et Tullius testatur libro 5. de finibus, eum plurima de hisce scripsisse, Omnium fere civitatum, non Graeciae solum, sed etiam Barbariae, ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto etiam leges cognovimus. Et Varro lib. 6. de lingua Latina citat Aristotelis, [Gap desc: Greek words] . Scita barbarorum. Omnia illa perierunt, citantur tamen de nonnullis libri, nempe de Re publica Atheniensium,
Aeginetarum, Aetolorum, Agragentinorum, Ambraciotarum, Argeiorum, Arcadum, Bottiaeorum, Gelororum, Deliorum, Euboeorum, Epirotarum, Thessalorum, Ithacorum, Himeraeorum, Carum, Corcyraeorum, Ciorum, Cyoniorum, Cymaeorum, Cypriorum, Lacedaemoniorum, Leucadiorum, Locrorum, Massiliensium, Megarenorum, Methonaeorum, Melienorum, Naxiorum, Opuntiorum, Orchomenorum, Samiorum, Samothraciae, Sicyoniorum, Syracusiorum, Tarentinorum, Tegeatarum, Tenediorum, Troezeniorum, Tyrrenorum, Phoceorum, Hae cum paucae sint, et nonnullae obscuriores, non est dubium in claris, et illustribus eum fuisse magis operosum. Si igitur hoc Aristoteli laudi datum est, cur mihi vitio vertatur? Quod si etiam in ipsa Aristotelis Politica commentarios meditarer, gratiam mihi adolescentes, et forte politici deberent, et gravium auctorum exempla me defenderent, Thomae Aquinatis, Iacobi Fabri, Bernardi Senensis, Antonii Montecaniti, Cyriaci Strozzae, Dionysii Lambini, Donati Acciaioli, Guilelmi Gregorii, Ioannis de Fabriano, aliorumque, nec non pro me causam dicerent sectarii, nam Camerarius, Melanchthon, aliique multi, etiam isto in pulvere sudarunt! Sit igitur et mihi liber ille campus, nec Societati bene docendi occasionem inimicorum malevolentia praecidat, vel amicorum timiditas impeditiorem faciat.
§. 7. At periculosum est. Quasi vero ullum munus nostra Societas sine periculo obire queat, quae inter continua pericula perpetua constantia incedit; hinc saepta apertis inimicis, inde petita clandestinis aemulis, qui amicitiam praeferunt verbis, et fronte; re ipsa vero, et animo manifestis hostibus tanto sunt nocentiores, quanto occulta odia valentiora sunt professis. Itaque nullum mihi hac in causa singulare periculum impendet, neque enim metus est, ne mea ratis scopulo illidatur, si cursum teneat, qua hactenus tot incolumes iere, et rediere carinae. Nec video quid formidare debeam, nisi forte si principum potestatem minuam, vel contra populorum libertatem durius loqui videar; quod facile cavero, si media via incedens, ea, quae pro principum maiestate, et iure populi sunt certa, proponam, quae ambigua, et calumniis obnoxia, iurisperitis relinquam.
§. 8. Nec timenda est mihi superbiae suspicio, si magisterium mihi Rei publicae sumam, si enim de sacra Scriptura, si de caelestibus mihi loqui non modo licitum est, sed ex officio necessarium est, cur crimen fuerit, si de terrenis loquar? Egent profecto reges, et principes, atque Rempublicarum [(perhaps: Rerum publicarum)] senatores institutione, consiliis, et crebro gravibus monitis in ordinem redigendi sunt, cum nimium licere sibi volunt: non alio fato nascuntur magnatum liberi, quam pauperum, ut imbecillitate corporum, et mortalitate, sic ignorantia, affectibusque pravis detinentur; vide imperia, et verum senties. Errores imperantium specta, acta consule ab ipso Iulio usque ad Constantinum, et ab hoc usque ad Carolum Magnum, alios in paucioribus, alios pluribus, plerosque in pravissimis, foedissimisque rebus deliquisse, imperiumque avare, crudeliter, libidinose, et, quod ad rem praesentem attinet, sine ulla politices ratione stultissime administrasse. Si tamen indignatur quispiam regibus quocumque modo leges scribi, haec mea ita accipiat quasi principum, magnatum, nobilium, senatorum liberis, quorum insignem numerum, humanitatis, et sapientiae studiis nostra Societas erudit, dictata sint. Legant illi, et discant, ut cum ad gubernacula admoti fuerint, nihil desit nisi experientia; quae etsi multum potest, sola tamen non sufficit, cum ad ipsa iudicanda, quae consiliis, rebusque agendis interveniunt, opus sit accurata ratione, et prudentia multiplici. Experti sunt mali principes coniurationes suorum, et odia ingentia, quorum fons, et origo, crudelitas erat, sed illi omnia alia suspicati, causas in alios reiecerunt, crudelitatem, quasi eo solo remedio possent machinis adversariorum occurrere intenderunt, interitumque sibi maturarunt.
Quid igitur? De gubernanda civitate audes scribere, nec ullam umquam gubernasti? Vide quam facile ad quaestionem, quae difficilis videtur, respondeam. Rei publicae clavum tenent interdum adolescentes, nonnumquam imperiti, omnes aliquando inexperti rexerunt, quia regimen inchoarunt; Solus Deus absque principio aeternum tenuit imperium: si igitur inexpertum ad regnum admittis, cur a consilio semoves? Maiore omnino periculo medelam facit imperita manus, quam suadet inexpertus animus, consilium enim neglegi, aut corrigi potest, pharmacum noxium numquam sine aegroti pernicie exhibetur. Deinde circumspice orbem Christianum, et ex tot milibus, qui principibus a consiliis sunt, numera eos; qui Rem publicam, aut partem eius gubernarunt. Hos ubi aulis omnibus exegeris, me quoque a scribendo deterrere poteris. Ego nec Platonem, nec Aristotelem, nec Lipsium, nec alios rem publicam gubernasse certo scio. Eorum tamen si consiliis reges obsequerentur, nae illorum multi propriae incolumitati, diuturnitati, famae, et quod caput est, populorum saluti prudentius consulerent. Onerosum est fateor, et prope superbum docere velle expertos, forte etiam periculosum docere principes, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent. [Cicer. Philip. 7.] Scitum est illud [Gap desc: Greek words] Remigem prius esse oportere, quam clavum tenere: [Aristophan. Equit.] claros tamen nauarchos novimus, quorum manus remo non occalverunt. Non facile de artibus iudicat; qui artes ignorat; nam artificibus dum laborant, quaedam se sponte aperiunt, quae alios latent. Vere tamen dixit Fulgentius: [Ep. 2.] Vita mala immaturos senes demergit in tartara, bona iuvenes maturos perducit ad regnum. Non caeleste modo; verum etiam ad hoc terrenum, quod tamen datur bonis, et malis. Regnum itaque iuvenum est, et senum. Usus est magister egregius, sed melior, recta ratio. Saepe melius iudicat de Re publica, qui multa de ea legit, audivit, multa vidit, quam is qui experimentum eius cepit. Vere Isoc. [panath.] [Gap desc: Greek words] . Omnes homines plures scientias auditu, quam visu hausere. Medici morbos omnes scientia complectuntur, et arte sanant, paucos, aut saepe nullos senserunt, illi vero qui morbis torquentur, medendi rationem ignorant: poterit igitur et Rei publicae sanitatem, hoc est, pacem, tranquillitatemque tueri, morbos, hoc est, seditiones et bella sedare, atque compescere, qui malis illis conflictatus non sit, modo ex sapientum dictis, factisque idonea remedia didicerit, sapienterque Rei publicae admoverit. Experientiam laudo, sed lectionem, historiam, cognitionem praefero. Quis enim omnia experiri potest? In uno regno, in uno oppido, in una aula aetas conteritur, et frequenter in unica functione: sui principis, suae gentis, suorum collegarum mores novit, haec si ad alios transferre quis cogitat, perinde faciet, ac si quis
Venetiis equestrem, Noribergae nauticam exercere velit. Quod vero Hannibal Phormionem dementem existimat, quod coram Imperatore de bello disserat, cum castra numquam ille vidisset, numquam tubae sonum nisi in spectaculis audisset, confidentia sui, et punica superbia aberravit; multo melius Antiochus qui probavit. Quam multa enim docere Hannibalem etiam in bello potuit Phormio? Ne scilicet perfide ageret, ne crudelis esset in victos, in deditos, ut victoria uteretur, ne militem campanis deliciis enervaret, ne cum Scipione sine aliquo suo commodo depugnaret, ne omnia in discrimen unius proelii coniceret. Denique necesse erat, ei, qui Romanos Antiochi viribus, et vellet, et posset vincere, ut comitate, si adulationem fugiebat, regem demereretur; at ille barbaro fastu, regem mollibus suorum sermonibus assuetum a se abalienavit, et uno dicterio Romanos summis periculis exemit, cum enim illi Rex exercitum vestitu pretioso, armisque fulgentem ostentaret, atque ex Hannibale: Anne haec Romanis satis fore arbitraretur? quaereret; Plane, inquit, etiam si sint avarissimi: qua in urbanitate regium apparatum, omnes eius duces, atque adeo Antiochum ipsum cum irrisisset, ab indignantibus contemptui habitus est, atque ita uno dicterio plus ille Romanis, quam tot legionibus Scipio profuit. Quod si copias illas approbasset, sensimque exercuisset, novum militem legisset, non difficile fuisset tantis opibus Romanum imperium pessum dare. Sed fugit magnos viros saepe in maximis negotiis ratio, et politicos exercitatissimos verae politiae ratio, quod Hannibali omnino contigit, popularis Rei publicae gnaro, regnum inexperto; dum enim exsul ea libertate regem tractat, quasi Carthaginis Consul cum aemulo senatore contenderet, sui, patriaeque liberandae pulcherrimam occasionem perdidit. Nec me movent bullata turba, acumen responsionis admirantium, et experientiam Hannibalis extollentium, cum experientiam intra unicam Carthaginem, quasi in lacum angustum inclusam, fateantur in Oceano, et varietate Rerum publicarum, ac nationum cursum tenere non posse. Quidquid enim Hannibal post egerit, numquam obtinere id potuit, ut suo arbitrio bellum administraret. Experientia itaque quamvis laudabilis, tamen semper mutila est, saepe in ea Re publica, in qua nemo sapiens est, in qua, ob gentis stuporem, in proverbium senatus venit. Politica scientia, et prudentia, alii disciplinam practicam vocant. Besoldus iurisprudentiam illi ait subordinari. Aliis aliud visum.
Atque haec ad meam excusationem sufficere arbitror. Quod si necessitatem harum disputationum, quam nostrorum licentia temporum adfert, animo perpendamus, omnes profecto intellegemus, iure merito, planeque necessario hunc me laborem suscepisse. Etenim non unum genus hominum hoc tempore Res publicas evertit, sed plurimi, qui se tamen politicos haberi, et dici postulant. Quidam sine litteris, sine experientia, suo sensu nituntur, novaque ac mira quaedam excogitant, qui ideo minus obsunt; quod in ipsa rerum molitione, et initiis fere concidunt. Nonnulli ita veterum institutis inhaerent, ut nihil nisi ex Atheniensi, [(transcriber); sic: ] Spartana, Romana Re publica probent, magnis in erroribus illi versantur: nam primo necesse est, ut omnes post Augustum natos, regnandi et consulendi ignaros esse iudicent, adeoque ipsum Augustum, qui vetera statuta cuncta paene mutavit, quamquam nomina, speciemque, ut populo imponeret, fere retinuerit. Quis enim nescit quid inter consulem Caesaris asseclam, adulatoremque; et consulem illibatae libertatis intersit? Qui igitur in ipsam veritatem oculum mentis intendet, multa in veterum Re publica haud proba, pleraque in novis regnis, et urbibus meliora inveniet: Errant plerique etiam saepe iudicio, et affectu, nunc hunc, nunc illum laudant, et sunt in partibus; plerique victoribus patrocinantur, et quod usitatum est moribus humanis, ad felicem parietem inclinant, multi ut delectent, et operi admirationem concilient, speciosa, quam vera malunt dicere, et scribere.
Hodierno autem tempore invaluit, et paene multis locis praevaluit detestabile genus pseudopoliticorum, qui pro vera Re publica et legitima [Gap desc: Greek words] , hoc est, impiorum, perditorum, ac nefandissimorum hominum civitatem exstruunt, quibus patrum saeculo facem, qua multa regna adussit, Nicolaus Machiavellus praetulit. Cum enim religionem imperio accommodare, cum vitia, erroresque regni causa probare, iustitiae utilitatem praeponere, factiones admittere, aliaque de quibus suis locis agemus, docet, quid agit aliud, quam ut principem iniustum, impium, versutum, simulatorem, atque hypocritam efficiat? Qua quidem in re ab ultimo fine recedit, ideoque ruinam aedificat, et cum in continuo errore versetur, divina sapientia destitutus, ne humana quidem prudentia principem informat, cum neque hypocrisin perpetuo celare possit, nihil enim simulatum potest esse diuturnum, et patefacta semel perfidia, simulatioque in perpetuum fidem auferat. Imperium autem is, cui nec subiectorum, nec vicinorum ullus credit, tenere nemo diu potest: Hos contra, veram, solidam, divinis legibus fundatam, naturali ratione constitutam, vera prudentia, religione, virtute armatam regnandi artem, potentiamque demonstrare mihi constitutum est, nec meo tamen solius sensu, verum ex divinis litteris, sanctorum Patrum institutis, legitimorum principum legibus, iusta consuetudine, rerum publicarum ordine ac modo, probata historia, exemplis, et ratione, iudicioque hominum naturali. Atque ita quod ad securitatem gubernationis et maiestatem, ad tranquillitatem commodaque subditorum, ad omnium vero, tam rectorum, quam populi salutem, ac felicitatem pertinere iudicavero, in medium proferam.
§. 1. QUaedam, non quia dubia sunt, sed ordinis causa disputantur: tale est, quod de necessitate, utilitate, dignitate doctrinae civilis dicturus sum, quam ego inter omnes vel maxime necessariam iudico. Cum enim natura sua homines ad societatem, mutuamque communicationem ferantur, aliorum hominum benevolentia, auxilioque utantur, (neque enim vivere more Scytharum, Hamaxobiorum, aut spora/dwn Arabum humanum genus in universum, quamquam nec barbarorum illa feritas sine imperio esse omnino potuit, a Deo est permissum,) Res publicas constitui oportuit. Societatem igitur inierunt inter se homines, et Rem publicam instituerunt. In ea necessarius est [Gap desc: Greek words] , imperantium, et parentium ordo, vicissitudoque. Ordo tamen necessarius, ut potestatem malis permittere, quam nulla potestate contineri homines Deus maluerit; adeoque uni impio multos subesse iustos, quam nulli subesse melius duxerit. At vero si politia necessaria est, etiam politice necessaria est; quomodo enim vel recte imperabitur, vel parebitur, si gubernandi parendique
prudentia destituantur? Regnorum fere clades, et felicitas ex imperantis errore, vel prudentia nascitur. Illi, ut docet Augustinus [lib. 5. civit. c. 19.] qui vera pietate praediti, bene vivunt, si hanc scientiam regendi populos consectati sunt, nihil est felicius rebus humanis, quam si Deo miserante, habeant potestatem.
Necessitatem illam declarant etiam amplius morosa subiectorum ingenia, adeo quidem ut multo facilius sit invenire virum fortem, qui hostem vincat, quam prudentem, qui civem regat. [Gap desc: Greek words] , morosum et difficile animal est homo, neque servitutem, neque libertatem ferre potest, sub leni imperio lascivit, sub aspero fatiscit, sub utroque contra imperantem insurgit; aut si conatus metu severioris potentiae compescitur, querelis se ulciscitur, et consolatur. Quanta igitur opus est arte, ut hoc animal ferox, superbum, varium, instabile, praefidens, nulli minus aequum quam ei, cui parere cogitur, ad recti normam incedat, ut tot hominum milia eodem tendant, et quidem per tam diversa itinera unicum, eumque optimum finem consequantur? Agrum, et vineam non nisi perito cultori permittimus, nemo se nauclero credit ignaro maris, et fluctuum, ne imperitum quidem tibicinem conviviis adhibemus, et grandem illam navem, tot animas ferentem unius inscitia, ignaviaque periclitari patiemur? Imperium igitur necessarium est; et imperii administrandi scientia, quae difficilior est, quia bonis et malis vivendi legem, modumque praescribere cogitur, et bonus quidem quisque facillime regitur, malus difficillime; sed tamen ille regendus est, ne noceat bono, ne quamvis malus esse non desinat; non possit tamen, quae vult, mala facere. Hic perpetua vigilia opus est, ut Scaturigo vitiorum obturetur, ne in probra profundatur, et insigni dexteritate, ac scientia agendum, ut si venenum effuderit; ita avertatur, ut quam minima aliorum noxa, defluat.
§. 2. Magna est ac divina plane scientia medicorum, qui corpus humanum, tot, tamque variis membris concinnatum, tam contrariis muneribus organa destinata, venis, arteriis, visceribus, musculis, humoribus, spiritibus constantem machinam ita curant, ut omnium partium ad omnes partes analogiam, symmetriam; amicum consensum tueantur, atque hoc consequantur, ut omnium temperatura, ac constitutio omnibus suavis sit, ac propitia, quodlibet membrum a quolibet foveatur; at vero in principe tanto illa scientia est operosior, quanto maius est, atque a se magis dissidens corpus reipublicae, quam corpus humanum; tanto sublimior est; quanto dignius est consulere omnibus quam singulis. Prudenter magnus Philosophus, infelicis Caesaris infelix magister: Omne hoc quod vides unum est, membra sumus corporis magni. Tuum est o [Orig: ô] princeps corporis magni, corporis liberi, membrorum a se distantium, membrorum sibi mutuo infestorum, membrorum contra caput suum, hoc est, rectorem, rebellantium, servare concordiam, tranquillitatem, unitatem, amorem, hoc quam exquisiti artificii sit, quam illuminatae prudentiae, nos docet eorum paucitas, qui hoc potuerunt, et multitudo eorum qui non potuerunt. Exemplis certare si libeat, singulis opponam centena. Magna vis est ordinationis divinae, ut sit in mundo potestas, et potestas a Deo, etiam cum a bonis defertur malis, vel bonis a melioribus, sed magna temeritas, sine regendi scientia potestatem exercere.
§. 3. Cum male Res publica administratur, cetera omnia suis finibus destituuntur, nam mercatura in fraudes, et imposturas desinet; navigatio in piraticam, agricolatio in discordias, iudicia in rapinas, militia in latrocinia, artes liberales in desidiam, religio in superstitionem, sacra in nudas et inanes caerimonias; publicum enim vitium virus suum omnium privatorum actionibus communicat, atque ipsa ornamenta ad exitium civitatis vertuntur. Huius igitur scientiae necessitas; et necessitati inclusa utilitas est demonstrata, de dignitate pauca dicenda; pro dignitate enim nihil satis dici potest.
§. 4. Cum imperandi scientiam nominamus, satis eam laudasse videmur: Est illa omnium artium domina, omnium actionum civilium moderatrix, societatis humanae conservatrix, omnium humanarum scientiarum maxima. Ita Philosophorum prudentissimus iudicat Arist. l. 1. pol. c. 1. Quandoquidem, inquit; omnem civitatem videmus societatem quandam esse, et omnem societatem boni alicuius gratia coalitam esse, (eius enim, quod bonum videtur, causa omnes omnia faciunt,) manifestum est omnes societates ad bonum, tamquam scopum aliquem tendere, ma/lis1ta de/, kai\ tw= kuriwta/tou pa/ntwn, h( pas1w=n kuriota/th, kai\ pa/s1as2 perie/xous1a ta\s2 a)/llas2 . au(/th de/ e)s1ti\n h( kaloume/nh po/lis2 kai\ h( koinwni/a politikh/.. Eam vero quae est omnium societatum princeps ac domina, hoc bonum sibi propositum habere, quod omnium est praestantissimum, haec vero est, quae civitas, seu Res publica appellatur, seu societas civilis. Societatis igitur humanae instituendae ac conservandae scientia praestantissima sit oportet, quae scilicet propositum habeat sibi publicum bonum. Hinc et divina maiestas tantum regno splendorem circumdedit, tot ornamenta affinxit, ut ostenderet maximum opus esse mundum gubernare; hinc Deorum nomine principes dignatur; quod divinae potestatis participes sint. Sed nolo hac in re diutius versari. Satis est inquieta multorum ambitio, etiamsi laudando regna non irritetur: utinam cognitionem et facultatem imperandi, ante imperia ipsa sibi comparare studeat. Verum fieri aliter ut plurimum experimur. [Gap desc: Greek words] . Imperium est res quidem lubrica, sed eius multi sunt amatores. Clarus regni nitor fulgore falso oculos aufert, honoris exordia laeta sunt, dum publica gratulatione aeger animus titillatur, mox consequitur cura, et verus laborum aestus. Verum decepti laudant maiestatem, et imperium, vident enim ut recte iudicavit Socratis discipulus, [Gap desc: Greek words] . Frontem quidem et vestibulum blandiens, quae vero intra domum sunt, misera.
§. 5. Tam ingentem curam, laborem, miseriam, tolerantiam bonis quidem principibus aeterna maiestas, quae sine anxietate mundum administrat, mundani honoris specie; et supermundanae gloriae veritate compensabit; mali vero rectores inanibus inhiantes sola vanitate contenti, imperium, hoc est, alienae salutis curam, cum odio saepe publico suscipiunt. Misera quidem res, sed usitata, tot mala nullo fructu, ne spe quidem boni alicuius suscipere.
Hoc etiam lectorem monendum duxi, in politicis disputationibus esse non posse nec debere eam, quae in Physicis, aut Mathematicis adhiberi solet, a)kribologi/an tenuem, acutam, demonstraticem facundiam; neque enim Principem, ut in Scholis disputet, sed ut populos regat instituendum suscepi, neque in rebus moralibus, et humanis, quibus e)piei/keia; conniventia, clementia, saepe etiam severitas, et graviores veris minae interveniunt, apodicticae ostensiones usurpari rei natura, et ratio tractandi permittit.
§. 6. Denique nec hoc celandum existimo. Optimam quidem Rem publicam quaerere me, eam
religione, virtutibus, institutione, legibus, magistratibus Ecclesiasticis, civilibus, potentia togata, et bellica contra internum externumque hostem munire, non tamen Rem publicam Platonicam constituere; ille enim, qualis optari potest, civitatem nobis describit, non quae in hoc mundo, hoc est, malorum congerie et provincia improbitatis esse potest; neque enim de illis quae numquam fuerunt, nec erunt, sed de Rebus publicis, quae sunt, aut esse possunt, sermonem instituam. opto quidem ego Rem publicam in qua optimus, et sapientissimus princeps semper amore, et aequitate civibus uti pater liberis imperet, in qua boni cives inter se concordes, principi obtemperantes, omnes honesta cupiant, ac sequantur. Verum illae Res publicae in Utopia [Orig: Outopia] sunt, ego de nostris agere constitui; Eas instruere in quibus pauci optimi, multi mediocres, et magis extra vitia, quam cum virtutibus, non pauci pessimi, qui solo timore legum continentur, neque publice sint criminosi. Aliam meliorem Rem publicam Sol nec Oriens, nec Occidens umquam vidit, sed multas saepe deteriores; quorsum igitur ideis, et supervacuis specularionibus indulgeam, quibus nec praesentia bona defendi, et promoveri, nec insitis iam malis medicina fieri, aut instantibus occurri potest? Statum ergo Rei publicae ut recte monet Aristoteles lib. 4. pol. c. 1. *to\n dunato/n, eum qui esse potest, consideremus. Eumque si optimum facere non possumus, a pessimo tamen quam longissime abducamus. Alioqui si talem Rem publicam umquam fuisse constaret, sperari etiam iam posset. Non omnino vanum est, quod ait Seneca Ep. 90. Melior a mundus nondum effetus dedit. Et Poeta saeculi sui osor, et irrisor:
--------Aliter tunc orbe novo, caeloque recenti
Vivebant homines.
Et forte Plato aliquando tam sanctam Rem publicam fuisse suspicatus est; [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] . (Pol. 2.) Prisci meliores nobis fuerunt, et propius Deos habitarunt. De multis concessero, de pluribus nego; memini duobus fratribus, mundi hereditatem angustam fuisse, deinde orta bella Gigantum, et mox totum genus humanum relictis in semen octo animabus, haustum undis et inter hos tamen irrisorem Chamum, Bella regum ante ipsam arcam, et senem Noe; Sodomaeos ignes, Chananaeorum, Horraeorumque excidia. Fuerunt igitur et tum vitia, et vitia plurima, atrocia, et nostris sceleratiora tempora; dum historiam lego, suorum quemque temporum accusatorem intellego, laudatorem veterum, sed profecto causa est, quod mala nostra cum dolore, et metu sentimus, praeterita fallendi temporis causa legimus.
Fugere pudor, verumque, fidesque,
In quorum subiere [Orig: subiêre] locum fraudesque, dolique.
Fugere haec tria bona, sed inde, ubi fuere, multis namque locis nec pudor, nec veritas, nec fides, nisi in paucis admodum fuit. De Re publica igitur acturus, ita rationes componam, ut statuam in ea multos esse malos, omnes autem bonos maiore in periculo esse, ne fiant mali, malos autem bonos minore in spe, ut fiant boni: principem utrisque consulere oportere. Nonnulli arcana imperiorum tradere professi blandiente titulo, nihil nisi notissima, et iam olim a Platone, Aristotele perscripta attulerunt. Exstat Arnold. Clapmarii tractatus, de arcanis, sed iam libris et usu publicatis, si aliquod arcanum est, illud est artem regendi tegere, nemo enim artificio decipi, et sic gubernari desiderat, sed caritate et prudentia ad bonum finem dirigi. Summum est, pietas, et eius effectus auctoritas, quae teneri non potest, si Deus effundat contemptum super principem.
§. 1. NOMEN Rei publicae latissime accipio, ut Monarchiam, Aristocratiam, et *politi/an proprie dictam, seu populi regimen complectatur. Neque in latitudine imperandi, aut arctis terminis regnorum discrimen statuo. Nam et parvum oppidum Rem publicam vocare non dubito, et unius civitatis dynastam, regem. Graeca dictio politei/a non eodem modo accipi consuevit, nam aliquando presse dicitur pro ea rei publicae forma; quae popularis est; Aristoteles lib. 4. pol. c. 8. vocat [Gap desc: Greek words] , temperaturam ex paucorum, et multitudinis dominatu. Et lib. 1. pol. c. 1. [Gap desc: Greek words] . Qui Politicum; Basilicum; Oeconomicum, et Despoticium eundem esse aiunt, non recte dicunt. Hos enim non multitudine modo, et paucitate, sed etiam specie differre existimat. Politicum, ait, qui vicissim imperat, et paret, Basilicum qui solus imperat, et non paret, aliam tamen esse ait in ipsa rei publicae gubernatione diversitatem, atque ita dicitur politei/a presse sumpta. Aliis tamen locis Aristoteles pro omni Re publica Politiam interpretatur. Nam libr. 3. pol. c. 14. [Gap desc: Greek words] Rectum fortasse fuerit post hanc orationem alio transire, deque regno tractare. Bene enim institutarum Politiarum unam, dicimus esse regnum. Quin ipse acceptionum differentiam disertis verbis expressit, de moribus lib. 8. c. 1. [Gap desc: Greek words] . Politiae tres sunt species, totidemque ab illis aberrationes seu corruptiones bonae politiae. Sunt autem politiae, regnum, et optimatum gubernatio, tertia vero, quae est ex censu, quam proprie timokratikh\n apparet appellari, hanc plurimi politiam vocare consueverunt. Duplex igitur politia est, prior quae tres species continet, et quae trium specierum est ultima, quod monere debui, ne de verbis lis deinceps nobis intendatur. Quin et civitatis nomen sic usurpant Latini. Plin. lib. 7. Regiam civitatem AEgyptii, popularem Attici, etc. Et Cicero lib. 3. de legibus. Sed quoniam regale civitatis genus, probatum quondam, postea non tam regni, quem regis vitiis repudiatum est, nomen tantum videbitur regis mutatum, res manebit, si unus omnibus reliquis Magistratibus imperabit.
§. 2. Politian igitur seu Rem publicam Aristoteles definit lib. 3. pol. c. 6. in hunc modum. [Gap desc: Greek words] . Politia seu Res publica est civitatis ordo, ac magistratuum, tum aliorum, tum praecipue eius, qui omnium supremus est. Plutarch. Res publica est corpus quoddam concinnatum membris, quod divini muneris beneficio animatur, et summae aequitatis agitur nutu, regiturque quodam lumine rationis.
Scipio apud Ciceronem, referente S. Augustino lib. 2. de civit. Dei cap. 21. Rem publicam dixit esse rem populi. Populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu, et utilitatis communione sociatum esse determinat. Hinc colligit, tunc esse Rem publicam, id est, rem populi, cum bene ac iuste geritur, sive ab uno rege, sive a paucis optimatibus,
sive ab universo populo. Populus autem continet omnes qui in Re publica sunt, cum enim absolute populus dicitur, etiam rex, et senatus in populo censentur. Obscura haec est definitio. Nam ager, moenia, aerarium, porticus, aliaque sunt res populi, nec rem publicam tamen illam constituunt, sed Rei publicae ornamenta, vel adiumenta, quin et aes alienum, similiaque detrimenta res populi sunt. Deinde populus ipse est pars Rei publicae materialis, cum coetus vocetur, nec populus tamen recte dicetur res populi, si vero in abstracto, ut vocant, definire malis, minus erit pars Rei pub. populus. Iustus Lipsius lib. 2. c. 1. Vitam civilem definit, quam in hominum societate mixti degimus, ad mutua commoda, sive usum. Eius rectores nominat prudentiam et virtutem, recte sane, ne commoda, et usus, ad solam utilitatem et iucunditatem, sed praecipue ad honestatem referantur, has ergo definitiones verbis magis, quam sententia discrepare arbitror, quia autem non Stoicis, aut Spartiatis, sed politicis, et populo scribo, visum est mihi definitionem quae omnes causas contineat, eamque in concreto, ut facile percipiatur, dare. Est igitur Res publica hominum coetus, iuris consensu, et utilitatis communione ad bene beateque vivendum naturae ductu sociatus.
§. 3. Causa efficiens est naturae ductus quidam et instinctus a Deo insitus, ideo et Deus causa est; quae enim a natura, et in natura sunt, ad Deum referuntur. Quapropter recte conclusit Aristoteles; [Gap desc: Greek words] . Ideo omnis civitas natura est. Et polit. 1. cap. 2. Ex his igitur constat; civitatem in iis rebus quae natura constant, numerandam esse, et hominem civile animal esse natura, et eum qui naturae impulsu, non fortunae culpa civitatis sit expers, aut esse improbum, aut, homine meliorem, ut is, in quem ab Homero hoc maledictum coniectum est:
[Gap desc: Greek words]
Sine curia, sine iure, sine lare.
Qui igitur mis1a/nqrwpoi, hominumque osores fuere, magnitudine vitiorum naturalem s1torgh\n, effectumque obruerunt; qualis graeculus ille Timon, et Tyranni; qui omnem populum habere unam cervicem optabant; qui se flagellum Dei nominarunt, qui hostem occisum bene olere, melius civem putarunt. Causa materialis est hominum coetus. Plebs, senatores, nobiles; principes, reges. Servos autem excludo; neque enim pars sunt rei publicae, sed organa; et instrumenta quaedam animata; quia tamen et illi homines sunt, et homines saepe dominis suis praestantiores; eorum quoque curam res publica suscipiet; et contra crudeles, atque iniuriosos dominos tuebitur.
§. 4. Forma est ratio iuris in quod populus consensit; hoc est, ordo imperantium atque parentium imperio, ex qua forma triplex res publica consurgit. Quo etiam ex loco apparet, cum consensus ille deest, non esse Rem publicam, sed alium aliquem coetum; utpote servorum in potestate domini alicuius viventium. Itaque Turcarum imperator Rem publicam proprie dictam non habet: cum enim in subditos, adeoque supremos belli duces habeat absolutum ius vitae, et necis, cum omnes praedicent facultates suas omnes, seque ipsos mancipio magni imperatoris addictos; illudque ius maius sit, atque, impotentius quam olim fuerit dominorum in servos, non est hic aliud regimen, quam des1potiko\n, nullo modo civile, civitates enim quamvis habeat; non tamen regit eas iure civium, sed absoluto dominationis arbitrio, nihil aliud igitur magnae illae civitates sunt, quam capaciora quaedam ergastula; magni autem Bassae, et Beglerbeii quasi atrienses quidam servi, ad nutum domini nullo legum, aut iuris praesidio morituri.
§. 5. Finis est bene beateque vivere. Hoc ita Aristoteles explicuit. Perfecta autem Societas ex pluribus vicis conflata, civitas est, quae terminum habet omnis a)utarkei/as2, quae scilicet sibi sufficit omnino, et perfecte. Oriens quidem vivendi causa, constans autem et perseverans bene vivendi causa. Finis autem omnium est beatitudo, quae cum in virtute collocatur, bonam Rem publicam efficit, cum in voluptate, divitiis, honoribus quaeritur, Res publica quidem fuerit, sed vitiosa, inquieta, brevis, et dum falsam felicitatem persequitur, veris se calamitatibus involvet. Audire hac in re iuvat servum sapientem.
Quid id quod vidisti, ut munitum muro tibi visu'st oppidum,
P. Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
Perfidia, et peculatus ex urbe, et avaritia si exsulant;
Quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio,
Septimum periurium. S. Euge. P. octava indiligentia,
Nona iniuria, decimum, quod pessimum aggressu, scelus.
Haec nisi inde aberunt, centuplex murus rebus servandis parum est.
Consignabo hoc sententia Platonis. [Gap desc: Greek words] Idem igitur ut videtur sunt; Rex, tyrannus, politicus, oeconomus, dominus, temperans, et iustus; et unica ars est; regia; tyrannica, politica, dominans, oeconomica, iustitia, et temperantia. Uno verbo. Magna arte Rem publicam gerit, qui temperanter et iuste vivit, et imperat.
§. 1. REs publica ex pagis seu vicis componitur, vici ex domibus; domus ex coniugibus, ita natura et experientia nos edocet.
Tria autem hominum genera ad Rem publicam necessaria sunt, Agricolae, artifices, milites. Socrates agricolas, magistratus, et milites requirit. Verum potest esse Res publica, in qua magistratus sit ex agricolis; nam et ab aratro vocatus est ad dictaturam Cincinnatus, et post victoriam rus suum exercuit triumphalis agricola, et Regulus cum rem optime in Africa gereret, populum Romanum agelli sui cultorem habuit, ne ex medio cursu victoriarum, ad tenue rusculum avocaretur. Possunt igitur esse in magistratu agricolae, iidemque artifices, et milites. Sed tamen diversa ratio est: Magistratibus opus est paucis, satis enim est si centesimus quisque praesit, artificum et militum necessaria est copia, itaque hos ab agricolis diversos esse fere necesse est; cum procul domo milites frequenter agere oporteat, et incerta sint temporum momenta, quis hostis repellendus aut petendus est.
§. 2. Neque modo illa differentia in constitutis rebus publicis, sed in barbaris etiam requiritur; nam et Garamantes qui sine magistratu vivebant, et nunc Brasilii, et Floridae habitatores, munia militibus, et agricolis dividunt, artificibus vero, utpote nudi, clavis, et arcubus armati vix egent. Nec recte vteres [(perhaps: veteres)] Rem publicam ex similibus coalescere censuerunt, quo enim maior est varietas munerum, laborum, artium, statuum, eo est res publica copiosior, atque instructior. Accurate hoc Aristoteles, ut cetera perpendit, l. 2. pol. cap. 2. cum ait; non modo ex pluribus hominibus esse civitatem, sed ex specie differentibus, non enim potest esse ex
similibus; aliud enim est civitas, aliud symmachia, et belli societas, plurium enim civitatum auxilia unum exercitum conficiunt, ex eodem hominum genere. Sed de varietate hominum, in civitate dicam suo loco.
§. 3. Cum vero Aristoteles civitatem definiat tam numerosa, et instructa ex pagis compositione, ut habeat pe/ras2 a)utarkei/as2, culmen abundantiae, et quasi cornu copiae, quo ex se sibi sufficiat, non immerito a prudentibus quaeritur, de quanam a)utarkei/a|, aut sufficientia intellegendus esse videatur. Si enim de rebus ad victum, vestitum, defensionem, offensionemque necessariis loquitur, nusquam eiusmodi Res publica ostendetur; voluit enim Deus propter Societatis humanae conservationem, aliorum hominum ope alios indigere. Regna quaedam sibi ea ratione suffecerint, ut AEgyptus, Italia, civitates nequaquam, ne durae quidem sobrietatis cultrix Sparta; Remiges enim, pecuniam, machinas aliunde petere eam oportebat, hoc vero tempore potentissimas, et celeberrimas urbes vel maxime alienis praesidiis egere cernimus. Neque satis rem declaraverit, si quis eam civitatem appellet, quae aut ipsa ex se sufficientiam habeat, aut ad eam acquirendam idoneas vires, et facultates. Hoc enim et divites familiae possunt, et multo magis pagi, alia ergo sufficientia quaerenda, qua civitas seu Res publica constituatur, non enim opibus, nec hominum multitudine, nec moenibus a pagis Res publicae distinguuntur, cum Sparta paupertate claruerit, nec supra duo civium milia censuerit, nec moenibus se munierit, multis tamen opulentissimis urbibus, immo toti Graeciae, ipsisque adeo [Gap desc: Greek words] magni urbibus Athenis, multis annis imperaverit. [Gap desc: Greek words] igitur, sive sufficientiam ex vicorum coniunctione coalitam definio, cum gens aliqua, aut populi coetus ita sociatus est, ut omni externo dominio liber, absoluto et perfecto imperio utatur, et a nullo dependens libere de se statuere possit. Si enim alieno imperio sit obnoxia, non erit integra ipsa res publica, sed alterius Rei publicae, unde magistratus, et iura mutuatur, pars, atque accessio. Ita sentire ac docere Aristotelem perspicuum est, l. 3. pol. c. 1. Postquam civitatem tw=n sugkeime/nwn, compositorum; esse docuit, quaerendum esse ait, quis sit civis? Civitas enim civium, inquit, multitudo est. Civem deinde non opibus, aut habitatione definit, sed [Gap desc: Greek words] , Eo quod iudicandi et imperandi communione potiatur. Tandem enim rem totam hisce verbis decidit, [Gap desc: Greek words] . Cui potestas collata est, ut particeps sit magistratus ad consultandum, et iudicandum pertinentis, civem eius civitatis esse dicimus. Civitatem talium civium multitudinem, quae illa habeat, quae ad vitam sufficientia sunt. Ad vitam nempe politicam, quae in re maxima, et libertate a nullo dependente cernitur.
Ex his igitur civitas constitui debet, vocaturque libera res publica, sive regnum sit, sive aristocratia, sive presse dicta politia, si supremi magistratus, et iudiciorum ex sese, et in se potestate praedita sit. Hoc est unum corpus se ipsum movens, se nutriens, non alieni corporis pars, atque in hac Re publica magnitudo, aut parvitas nullum discrimen efficit, quemadmodum enim non minus omnibus suis partibus absolutum est, formicae compactum, et laboriosum corpusculum, quam vasta moles elephanti, ita quoque suam perfectionem parva Res publica obtinere potest; nec cedere ingentibus monarchiis; legum, magistratuumque iusta ordinatione, atque administratione, si civium singulorum atque omnium utilitas spectetur. Ea est enim florentissima res publica, in qua singuli florent. Quemadmodum corpus sanum, forte, Formosum est, si humorum omnium legitima est temperatura, membrorum modus, naturae conveniens symmetria, et coagmentatio, coloris suavitas, ita in Re publica omnium partium inter se apta connexio, et vita quaedam iuris, administrationisque integritas omnes florentes, divites, pacatos, felices efficit.
§. 1. FAtum appello non divinam ordinationem, praescientiam, permissionem, sed quod a rerum nexu necessario, quod a mundo, a positu siderum dependere volunt, de quo exclamat impie disertus poeta:
Heu fatis superi certasse minores.
Si nonnulli auctores boni, et orthodoxi nomine sati utuntur, cum recte de divina providentia, libertateque arbitrii sentiant, non reprehendo sententiam, malo tamen loquendi modum corrigere eos, quam periculose propter multorum infirmitatem disputare; consilium Augustini illi audiant, l. 5. de civitat. Dei, c. 8. Qui vero non astrorum constitutionem, sic uti est, cum quidque concipitur, vel nascitur, vel inchoatur, sed omnium connexionem seriemque causarum, qua fit, omne quod fit, fati nomine appellant; non multum cum iis de verbi controversia laborandum, atque certandum est: quando quidem ipsum causarum ordinem, et quandam connexionem Dei summi tribuunt voluntati, et potestati, qui optime et veracissime creditur cuncta [(transcriber); sic: cucta] scire antequam et fiant, et nihil inordinatum relinquere: a quo sunt omnes potestates, quamvis ab illo non sint omnium voluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi voluntatem, cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic probatur: Annaei Senecae sunt, ni fallor, hi versus:
Duc me summe pater, altique dominator poli.
Quocumque placuerit, nulli parendi mora est.
Assum impiger: fac nolle, comitabor gemens:
Malus patior, facere quod licuit bono:
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
§. 2. Fatum Mathematicorum insuperabili siderum vi inclusum, Fatum Priscillianistarum, Bardesanis, aliorumque Deo ipso omnipotente potentius detestamur. Suavem providentiam [(transcriber); sic: provideniam] Dei per medias causas, pro earum captu eventa ordinantem, et sinentem, liberis voluntatibus sua arbitria non excutientem agnoscimus, itaque haec, quae ab impiis profano sensu dicuntur, repudiamus. Ut:
Fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
Manet haec ab origine mundi
Fixa dies bello populique in proelia nati.
Tantumne aliquis sibi posse videtur,
Fata quoque ut superet?
Haec nisi benigna interpretatione leniantur, tolerari non possunt. Hac de re pluribus disputare me cogit Atheorum importunitas, qui dum fata illa iam olim sepulta renovant, atque e tenebris educunt, non modo Reges, et Res publicas pessimis artibus implicant, sed vatibus, astrologis, magis obnoxios faciunt, ut sceleratissimis perditissimisque hominum se, ac Rem publicam committant: Ecce tibi hominem quem merito Christianum negaveris, cui si credas, citius regnum amiseris, quam vera didiceris. Lib. 2. de repub. c. 28. ita loquitur: Si rerum vicissitudinem
contemplemur, comperiemus multa accidere ex fato ita urgente, ut iis obviam ire nemo possit, [Note: Machiavellus impium fatum comminiscitur] quamvis in promptu remedia fuerint. Et si populo Romano talia quaedam acciderunt, in quo omnis generis virtutes enitebant, et religionis imprimis, ac rei militaris studium vigebat: cui mirum videri debet: si aliis Rebus publicis, provinciisque etiam eveniant, in quibus nullae harum virtutum tantopere elucent? Imprimis igitur habenda ratio est earum rerum, quae fato ipso, seu astrorum influxu, evenire videntur: et quibus ut resistamus, fortuna non permittit. Quarum exemplum luculentissimum est id, quod populus Romanus in clade Gallica accepit.
§. 3. Fatum igitur ille astrorum influxum appellat, et fatum ex astris inevitabile. Hoc unum, inquit, pronuntiabo de fortunae viribus, et fati necessitate, quod historias omnis generis percurrenti facile apparebit, homines fati necessitatem evitare non posse; sed faciliorem eventum iis, quae ab eo impendent efficere, eumque promovere, adeoque Parcarum telas texere; non retexere aut rumpere. Et in principe suo c. 25. Haud illud mihi obscurum est, eius sententiae complures esse, ac olim fuisse, ita rerum humanarum procurationem a fortuna omnino, ab ipsoque Deo teneri, ut ab hominum prudentia nulla ratione corrigi queat: immo nullo posse occurri remedio. Ob id existimari posset, in iis rebus non multum laborandum esse, sed quo fortuna impellit, eo se ferri permittendum. Haec opinio maiori persuasione his nostris temporibus, propter rerum multiplicem conversionem, recepta est: quod numquam non visae sint; cottidieque videantur mutationes, extra omnem humanam, quae posset capi, coniecturam. Hoc ego nonnumquam animo cum cogitassem, aliqua ex parte eo inclinaveram sententiae. Sed ne arbitrium nostrum exstinguatur, eam opinionem sequor; ut alteram nostrarum rerum partem fortunae arbitratis iudicem procurari, alteram vel paulo minus administrandam relinqui. Fortunam enim montano flumini omnia prosternenti comparare soleo, quod tum praeceps fertur, in agros effunditur, arbores sternit; convellitque domos; hinc terrae multum abripiens; alio idem illud regerit, omnia item prae se agit, omnia eius conspectum fugitant, omnia illius furori cedunt, sublata omni, qua posset ratione reprimi:
Fortunam ecce montano flumini comparat, cui nulla vi, arte, ratione possit obsisti.
Meus princeps, senatus, civitas, exercitus, uni, vero, bono, iusto se Deo committet, siderum seu errores, seu statas periodos, et iussos a Deo circuitus, ad se nihil pertinere, nullam in suam vel aliorum libertatem habere iurisdictionem, aut efficientiam certo sibi persuadebit. Ita nec in malis animo deicietur, memor Deum esse, qui rebus tristibus finem statuit, nec prosperis efferretur; nescius occulti consilii, quo subito superbia plectitur. Hoc modo magna ac recondita, sed numquam iniqua efficacitate, momento fit cinis, diu silva; ad sonum tubae cadaverum fit congeries, quae castra fuerant. Fateri hoc ipsum cogit, vel invitum, vel ignorantem, veritas. Quid enim est quod ait, Parcarum nos telas posse texere? non igitur illa caelorum, et constellationum aspectus inevitabili necessitate vehunt, sed suae quisque fortunae est faber, ut in proverbio dicitur. Si enim necessitas illa causas habet astrorum positus, aspectus, elevationes, retrogradationes, domicilia, inclinationes, triangulos, e)pis1kia/seis2 et obscurationes, obliquitates, coniunctionumque tam vanas, quam innumerabiles s1uzugi/as2, et quasi connubia; non est in hominum potestate magis fata sua texere, quam citatissimos siderum cursus inhibere, cum incommutabili, atque insuperabili nexu, vinculis adamantinis fata caelis fixa trahantur. Deinde quomodo faciliorem eventum iis quae ab eo impendent efficere, atque promovere potest homo, qui totus fato agitur? Utar exemplis Machiavelli. Inexpugnabili fatorum necessitati tribuit, Trium Fabiorum, qui legati missi fuerant, ut pacem Clusinos inter, et Gallos componerent, pugnam, qua Gallos in Romanos concitaverunt, Camilli exilium eidem fato imputat, ne resisti Gallis a tam insigni imperatore posset. Immo etiam stellae fecerunt, ne dictatorem dicerent, ne Tribuni castra munirent, ne Deorum memores essent, ne auspicato; ne litato instruerent aciem, ne Romam clauderent, ne inermem turbam fugere sinerent, ne Romam exscinderent. Haec absoluta necessitate astra vehebant, ut ille sentit. In quibus hoc primum quaero, quomodo vel Camillus, vel Manlius meliorem his fatis eventum efficere potuerit? Vel enim melior ille eventus, quem in humana prudentia, ac cautione collocat, extra vim fati, siderumque conspirationem fuit, vel is quoque eadem necessitatis catena alligatus stabat sub ictu fati, et tormento fortunae. Si melior eventus a fato fuit, non igitur eum efficere ac promovere Camilli fides, atque industria potuit; non magis quam illa quae fato iam acciderant. Si extra ius ditionemque fati ac fortunae melior eventus in Camilli arbitrio fuit, cur non et reliqua eodem loco reponit? Si enim aliqua fato liberat: quo iure cetera fatis addicit? Parum considerati hominis est; calamitates fato inscribere, meliorem eventum nobis, si enim necessitate improvisa, atque inflexibili eveniunt, non possumus nos ea in ullam partem aliam detorquere. Tam enim in fatis est, ut ictum gravi pondere libratum, nudo pectore excipiam, quam in fatis est, ut saucier. Si enim cladem fata ferunt, magnitudinem etiam eius demensam, modumque, et circumstantiarum momenta sub numero tenent. Si feriunt, destinato feriunt; nec quicquam iam nostrum est nisi pati; quamquam et quantum doleat, id quoque, si consequenter initiis philosophabitur, fatis assignabit. Si enim caeli Iulio cruentam mortem fatarunt, etiam viginti tria vulnera, primum a Casca sub iugulo, secundum et solum letiferum sub pectore, cetera leniora; decreverunt. Vanum igitur est; et propriae sententiae adversum, quod de fato Machiavellus asserit.
Hoc quidem, ut ostendi, imprudentis est. Illud vero quod fato vetitos iudicat; ne deorum memores essent, ne auspicato, ne litato aciem instruerent, peculiarem habet cum stultitia impietatem. Nam si, ut fati defensor, et astrologus loquitur, quid praesidii in Deis esse poterat, cum fatis illi sint certare minores? cum Iuppiter ipse preces, et iras Iunonis iniquas fatis subiciat?
Fata viam invenient,
inquit.
Auspicia, extispicia, miserarum pecudum viscerationes, fissum iecur, decolora victimarum intestina, sinistrae aves, et captata vocum omnia, non possunt fatorum violentiam flectere, si igitur in fatis erat vinci Romanis, nullae aves, nullae Hecatombae malum avertere poterant.
Si Christianus est, quo modo a fato venisse censet, quod auspicato, et litato, acies instructa non sit? Si consultationes magicas, tripudium Solistimum, refultum escae voracis ore pulli proiectae fata fieri vetuerunt, iam aliquid boni fatis adscribit, quia ne per tales quidem praestigias vincere pulchrum fuit: Sed quis sensus illius est, quae religio, qui tot scelerum, quorum caput magia, et idololatria fuit, impedimentum putat fuisse cladium, et
amissae urbis? Tu Christianus es, et tamen inter causas afflictae rei publicae, ac in extremas angustias redactae etiam hoc refers, quod ex daemone consilia non exquisierint? illi nefaria sacrificia non obtulerint? non litarint? Tot exercitus Deorum contemptores victoriam consecuti sunt, non auspicato, non litato pugnantes, cur igitur hoc in Romanis reprehenditur? Verum de illa controversia latius disseramus, est enim necessarium Deo omnium regnorum salutem ascribere, omnia sunt a Deo. Perversa sunt omnia, quae non sunt a Deo. Tert. de cultu fem. Nam habet Deus testimonia, totum hoc, quod sumus, et in quo sumus. Idem Tertull. l. 1. contra Marcion. Ille omnia quae sunt verbo, ratione dispensat, virtute consummat. Salus hominum in Dei tutela est, dixit ille etiam, qui de Deo dubitavit l. 3. de Finibus. Nemo regum intumescat, omnes servi sumus, dominum enim habemus Deum. Tot urbium, tot regnorum, in quibus tu operosius, quam Deus, coleris, dominus est Deus; usumfructum et incerti temporis usuram tibi relinquit. Tot tibi populi serviunt, tu uni Deo, qui tibi hos subiecit, servi. Nulla est rei publicae pestis perniciosior, nulla clades vitalia magis oppressit, quam cum magistratus auctoritas, et imperii maiestas infringitur. Maior tamen est calamitas cum princeps, aut res publica summae maiestatis laesae rea est.
§. 1. MIhi haec disputatio est adversus Atheos, divinae providentiae, et benignitatis infitiatores blasphemos, qui daemonibus non litasse, noxium Rei publicae arbitrantur, quos contra ratione, et saecularibus litteris potius quam scripturis divinis pugnandum non ignoro: Non tamen omittenda etiam haec arma existimavi, quae si non laedant hostem refugientem, tamen fatigabunt, et terrefacient. Causa vero mihi quadruplex: principio principibus et consiliariis orthodoxis utilis erit, et grata atque ad detestandum Machiavellismum efficacissimi contemplatio. Deinde pluribus quos inter pietatem, et simulationem ambigua tenet e)poxh\ atque haesitatio, proderit: necesse est enim scripturam tam antiquam, tam venerabilem, tot annorum milibus commendatam, auctoritatis aliquid etiam apud incredulos obtinere. Tertio, latens est in verbis Dei vis quaedam, et efficacia penetrabilior omni gladio ancipiti, quae saepe etiam in impiorum cordibus conversionem operatur, quam causam arbitror, cur crebro sancti patres divinarum litterarum oracula contra gentes disputantes illarum fabulis opposuerint. Denique historia sacra, si prophetarum oracula adiungas, non fideles modo, sed gentes, atque atheos, convincit, Deum esse, et in manu eius esse omnia regna terrae. Sacris ergo litteris et hic utar: Cui enim magis de Deo, quam Deo credam? [Ambros. contra Symm.] Coniciam vero testimonia in tres classes, nam aliquando Deus ipse dicitur omnia gubernare. Deinde aliquando dare regna, auferre, transferre, denique omnem Regnorum mutationem iam olim praedixit. Si igitur Deus omnibus omnium regnorum administrationibus interest, atque adeo praeest, regna se dare, et transferre profitetur, si eversiones urbium, commutationes monarchiarum multo ante quam eveniant, denuntiavit, quomodo ab eo non pendent omnia, qui omnia creavit? omnia praenovit, cui etiam curae fuit, ut omnia amicis suis prophetis aperiret?
§. 2. Tota scriptura sacra in eo est, ut a Deo omnia dependere, omnia eius regi arbitrio demonstret. Quid rerum molitio, et mundi constructio aliud, quam auctorem loquitur? Singula attendisse eum, sacrificia duorum fratrum docent, quorum aliqua aspexit; aliqua neglexit. Mundi deinde primogenii scelera undis ultricibus, cum universo hominum genere mersit, nec tamen iustum Noe cum familia sua eadem poena involvit. Idem Deus quanta AEgyptiis damna intulit? nec modo aquas maris Rubri duxit et reduxit, sed ranis, muscis, et tenebris afflixit, haud minor artifex in parvis, quam in magnis, itaque vilissimis bestiolis impiae gentis superbiam castigavit, et edomuit. Vide unius noctis stragem et centum octoginta quinque milia funerum in castris Assyriis regnante Ezechia, et nega Deum Israeli tum propitium, Assyriis infensum fuisse. Deo igitur credamus, regni sui testis ille optimus est.
§. 3. Exod. 15. 18. Dominus regnabit in aeternum et ultra.
Deut. 17. 20. Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram; vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et Filius eius super Israel.
1. Regum 8. 7. Dixit autem Dominus ad Samuelem, Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi, non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos.
1. Regum 12. 12. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi. Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
1. Paralip. 29. 11. Tua est Domine magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria, et tibi laus: cuncta enim quae in caelo sunt; et in terra, tua sunt: tuum Domine regnum, et tu es super omnes Principes. Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium: in manu tua magnitudo et imperium omnium.
Iob. 34. 18. Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios
Iob. 34. 24. Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
Lucae. 1. 33. Et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.
Isaiae 24. 23. Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Ezechiel. 20. 33. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Et educam vos de populis: et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis, in manu valida, et in brachio extento, et furore effuso regnabo super vos.
Ieremiae 23. 5. Ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum: et regnabit rex, sapiens erit: et faciet iudicium, et iustitiam in terra.
Dan. 4. 31. Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem [(transcriber); sic: generatione] , et generationem.
Dan 4. 14. In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.
Psal. 47. 9. Quoniam rex omnis terrae Deus, Regnabit dominus super gentes.
Psal. 93. 1. Dominus regnavit, decorem indutus est.
Psal. 97. 1. Dominus regnavit, exsultet terra.
Psal. Dominus regnavit, irascantur populi.
§. 4. Si domini igitur est regnum, si ille est, qui dat potestatem super gentes, ut regat eas in virga ferrea. Apocalyps. 2. 27. et 19. 15. Si in Deum non cadit imbecillitas, ipse regni est, et protector, et cum offensus est, eversor. Nec principi cuius rationes a Deo pendent, timendus hostis est: Non enim plus ad deiciendum potest terrena potentia, quam ad erigendum tutela divina. Cyprian. l. 2. ep. 6. Nulla vis humana divinis resistit. Sen. Et re vera bene Philo: Quicumque cum Deo foedus habet, felicitatis tenet fastigium. Ita habeant principes; supremum moderatorem Deum esse: Et sicut Deo offenso nihil est, quod illis possit suffragari, ita Deo propitio illis nulla nocebit adversitas. Quos enim omnipotens tutela defendendos suscipit, etiam si mundi totius viribus petantur, vinci tamen non poterunt, quia Deus, qui cum ipsis, et quo cum ipsi regnant, invictus est.
§. 5. Testatur idem Deus, se non modo regnare, et imperia moderari, sed dare, auferre, augere, minuere. 1. Regum 15. 28. Et ait ad [(transcriber); sic: a] eum Samuel, scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
Sapient. 10. 10. Haec autem, profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Sapient. 10. 14. Et in vinculis non dereliquit illum donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant: et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.
Isaiae 10. 10. Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Ierusalem et de Samaria.
Isaiae 13. 19. Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclita in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Isaiae 14. 16. Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient, Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna: Qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
Isaiae 60. 12. Gens enim et regnum quod non servierit tibi, peribit: et gentes solitudine vastabuntur.
Isaiae 62. 3. Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Ezechiel 32. 1. Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem AEgypti, et dices ad eum: Leoni Gentium assimilatus es, et draconi, qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum. Propterea hac dixit Dominus Deus; Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea Et proiciam te in terram, super faciem agri abiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae. Et dabo carnes tuas super montes; et implebo colles tuos sanie tua. Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te. Et operiam cum exstinctus fueris, caelos: et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Omnia luminaria caeli maerere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in Gentibus super terras quas nescis. Et stupescere faciam super te populos multos: et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae. Quia haec dicit Dominus Deus, Gladius regis Babylonis veniet tibi, in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam, inexpugnabiles omnes Gentes hae: et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo eius. Et perdam omnia iumenta eius, quae erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas.
Dan. 2. 21. Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intellegentibus disciplinam.
Dan. 5. 18. O rex, Deus Altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus et linguae tremebant, et metuebant eum, quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est.
Dan. 5. 28. PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis.
Dan. 7. 14. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas eius, potestas aeterna quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur.
§. 6. Tertium est argumentum a praedictionibus desumptum. Abrahamo, Isaaco, Iacobo, ceteris patriarchis multo ante omnia, quae eventura fuerunt, posteris indicata sunt, Mosi et Iosue ducibus omnia futura panduntur, ceterisque prophetis: providentia Dei igitur regna stant, caduntque.
Vide Num. 24. 7. Fluet aqua de situla eius, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex eius, et auferetur regnum illius.
Deut. 3. 21. Iosue quoque in tempore illo praecepi, dicens. Oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es. Ne timeas eos: Dominus enim Deus noster pugnabit pro vobis.
2. Reg. 11. 11. Dixit itaque Dominus Salomoni. Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo Filio tuo propter David servum meum, et Ierusalem quam elegi.
2. Reg. 3. 10. Sic faciam cum eo, ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam, a Dan usque Bersabee.
Dan. 2. 39. Et post te consurget regnum aliud minus te, argenteum: et regnum tertium aliud aereum: quod imperabit universae terrae, Et regnum quartum erit velut ferrum, quomodo ferrum comminuit et domat omnia: Sic comminuet et conteret omnia haec.
Est igitur efficax contra Politicorum Atheismum antidoton futurorum praesensio et praedictio. Si enim regnorum interitus, et regum punienda scelera tanto ante servis dei, et per ipsos impio mundo denuntiavit Deus aeternus, dubitare nemo potest, oculatissima providentia, et immutabili iustitia mundum administrati.
§. 7. Philosophorum veterum exquisita quaedam argumenta, cur esset divinatio, collecta fuisse docent multorum libri, et vetustissimorum a posterioribus relatae sententiae. Et omnium quidem, qui Deos esse dicebant, excepto Xenophane Colophonio, et Epicuro, in divinatione astruenda consensus fuit, ut auctor est l. 2. de Divinat. Cicero:
Omnium, inquam, qui aliquid sciri posse concederent; nam Academici qui nihil sciri contenderent, adeo ut ne hoc quidem scire se, quod nihil scirent, omnium ambigui, semper e)pe/xontes2, profiterentur, illi inquam divinationem quomodo probarent, qui esse se nescirent! Ceterorum, qui Deos esse putarent haec erat ratiocinatio; si sit divinatio, deos esse, et si dii sint, divinationem esse. Haec enim inter se reciprocari. Veteres illos improbarunt, qui proxime sunt eos insecuti. Natura enim sine Deo futura significari posse putabant, et posse esse eos deos, qui humano generi divinationem nullam tribuerent.
Verum et hi, et illi ignari veritatis, varia se fraude et superstitione obligarunt, eoque rem adduxerunt, ut tam illi qui Deos, religionemque a se defendi arbitrabantur, quam illi, qui superstitionem gloriabantur se tollere, ex aequo divinandi omnem vim facultatemque enervarent, aut magnis sceleribus infamarent. Quam futili enim ratione Chrysippus, Diogenes, Antipater pro rerum futurarum cognitione pugnant? Si sunt dii (inquiunt 2. de divinat. apud Tullium) neque ante declarant hominibus quae futura sunt: aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant: aut existimant nihil interesse, hominem scire, quid sit futurum: aut non censent esse suae maiestatis, praesignificare hominibus quae sint futura: aut ea ne ipsi quidem dii significare possunt. At neque non diligunt nos: sunt enim benefici, generisque hominum amici, neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et designata sunt: neque nostra nihil interest, scire ea quae futura sunt, erimus enim cautiores, si scierimus: neque hoc alienum ducunt maiestate sua: nihil est enim beneficentia praestantius: neque non possunt futura praenoscere, non igitur sunt dii, nec significant nobis futura: sunt autem dii, significant ergo.
Sunt quidem in hac ratiocinatione vera nonnulla, si ad unicum, verumque Deum referantur, qui in nos beneficentissimus est, qui prior dilexit nos, ita ut pro reconciliatione totius mundi unigenitum suum dederit, qui omnium rerum quamvis arcana reconditaque praenovit eventa, et quae eius voluntate accidunt, et quae eius permissione non carent. Non tamen inde suas praedictiones probare gentilitas potest, cum multa adeo latere voluerit, etiam optimos atque amicissimos.
Allatis deinde vatum suorum exemplis partim manifeste falsis, partim ambiguis, et flexiloquis rem inter ipsos dubiam, irrisionibus Atheorum obnoxiam reddiderunt, dum extis, avibus, ominibus, fulgure, somniis, ac postremo furoribus eventuum certitudinem denuntiant. Quid facilius quam fabulas de Tage exarato vate, de anguibus Gracchi, de passeribus Calchantis, De Aio Locutio, de novacula Tarquinii, tripudio Solistimo, Epimenide Cretensi, Babylioniis [(perhaps: Babyloniis)] annorum quadringentorum septuaginta millium observationibus, ceterasque refutare, quandoquidem ab ipsis gentilibus irrideri ut plurimum consueverunt? Vani igitur, superstitiosi, et saepe furentes Ethnicarum divinationum sunt approbatores et defensores.
§. 8. Nec tamen e contrario probabilis fuit eorum ratio, qui omnem rerum futurarum praesensionem, et praedictionem sustulerunt, hi enim ius suum Deo, praescientiamque auferentes sacrilegi fuerunt, nec ullius sunt momenti in re gravissima rationes. Quod enim omnium rerum enumeratione probare conantur, non esse posse prophetiam, aut quamcumque fortuitorum praenotionem, in singulis aberrant. Argumentum omnium Atheorum est apud Ciceronem, lib. 1. de divinatione: Quae sensibus percipiuntur, arte tractantur, quae in Philosophia de officiis statuuntur, quae in Physicis, Dialecticis, medicina traduntur, non sunt aruspicum, aut vatum, nulla igitur divinatio. Ratio tamen ostendet in his omnibus esse veras praedictiones, et licet rationes nullae appareant, cur ista eveniant, non illa, divina tamen patefactione a [Orig: à] vate cognoscitur, quod in se cognosci non poterat. Et miranda est hominum alias acutorum in praenotione futurorum exagitanda hebetudo. Cum enim in hominis sit potestate, quae ipse facere statuit, futura praedicere, cur non possit esse suorum consiliorum revelator, qui est omnipotens auctor? omnium itaque rerum illarum potest esse divinatio, quia omnes a certo eventu pendent. Alii ideo divinationem infitiantur, et praescientiam, quia fatum stoicum exsecrantur. Putant enim non dissociabili vinculo praescientiam, praedictionem, fatumque coniungi, atque ita devinciri, ut aut hoc concedendum, aut illa neganda sint, ita quidem Cicero libris suis de divinatione conscriptis. Et notavit S. Augustinus lib. 5. de civitate Dei, cap. 9.
Hos Cicero ita redarguere conatur, ut non existimet aliquid se adversus eos valere, nisi auferat divinationem. Quam sic conatur auferre, ut neget esse scientiam futurorum, eamque omnibus viribus nullam esse omnino contendat, vel in Deo, vel in homine, nullamque rerum praedictionem. Ita et Dei praescientiam negat, et omnem prophetiam luce clariorem conatur evertere vanis argumentationibus, et opponendo sibi quaedam oracula, quae facile possunt refelli: quae tamen nec ipse convincit. In his autem Mathematicorum coniecturis refutandis eius regnat oratio, quia vere tales sunt, ut se ipsae destruant, et refellant. Multo sunt autem tolerabiliores, qui vel sidera fata constituunt, quam ille, qui tollit praescientiam futurorum. Nam et confiteri esse Deum, et negare praescium futurorum, apertissima insania est. Quod et ipse cum videret, etiam illud tentavit asserere, quod scriptum est: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus: Sed non ex sua persona, vidit enim quam esset invidiosum et molestum, ideoque Cottam fecit disputantem de hac re adversum Stoicos in libris de Deorum natur. et pro Lucilio Balbo, cum Stoicorum partes defendendas dedit, maluit ferre sententiam pro Cotta, qui nullam naturam divinam esse contendit. In libris vero de divin. ex ipso apertissime oppugnant praescientiam futurorum. Hoc autem totum facere videtur, ne fatum esse consentiat, et perdat liberam voluntatem. Putat enim concessa scientia futurorum ita esse consequens fatum, ut negari omnino non possit. Verum tam clarum ac manifestum est aliquam prophetiam esse futurorum, et occultorum, ut quidquid ad illud probandum assumitur, minus videatur esse clarum. Multarum enim praedictionum plena est omnis historia, sacra, profana, neque omnes fictae sunt, aut fallaces, quae daemonum ope vere, sed fallaciter factae sunt. Ut enim plurima vana fictaque sint, certe non excedunt spirituum istorum facultatem pleraque, quae narrari solent, ne longius rem extraham, quae Augustinus lib. 1. contra Academicos de Albicerio recenset, in medium afferam.
§. 9. Hic Licentius, quem post istam definitionem diu putabam quaesiturum esse quid diceret, subiecit statim, cur ergo non sapientem vocamus flagitiosum illum hominem, quem ipsi bene novimus per innumera scorta solere dissolvi: Albicerium dico illum, qui apud Carthaginem multos annos consulentibus mira quaedam, et certa respondit: Innumerabilia commemorare possem, nisi et apud eos loquerer, qui experti sunt, et paucis nunc satis sit, ad id quod volo. Nonne cochlearium, (mihi autem dicebat) cum domi non inveniretur, tuo iusso percunctatus, non solum quid quaereretur, verum etiam nominatim cuius res esset, et ubi lateret, citissime verissimeque respondit? Item me praesente, omitto illud quod in eo quod rogabatur nihil omnino falsus est, sed cum puer qui nummos ferebat, certam earum partem cum ad eam pergeremus, furatus esset, omnes sibi numerari iussit, coegitque illum ante oculos nostros quos abstulerat reddere, priusquam omnino ipse aut eosdem nummos vidisset, aut quantum sibi aliatum fuerit audisset e nobis. Quid quod doctissimum et clarissimum virum Flaccianum mirari solitum esse abs te accepimus? qui cum de fundo emendo esset locutus; ad illum divinum rem ita detulit, ut quid egisset, si potis esset, ediceret. Atque ille statim non modo negotii genus, sed etiam, in quo ille vehementer clamabat admirans, ipsum fundi nomen pronuntiavit, cum ita esset absurdum, ut vix eius Flaccianus ipse meminisset. Iam illud sine stupore animi non queo dicere, quod amico nostro discipulo tuo sese volenti exagitare flagitantique insolenter, ut diceret, quid secum ipse tacitus volveret: Virgilii versum eum cogitare respondit. Cum ille obstupefactus negare non posset, perrexit quaerere, quisnam versus esset. Nec Albicerius qui Grammatici scholam vix transiens vidisset aliquando, versum ipsum securus, et garrulus canere dubitavit. Nunc igitur aut res humanae non erant, de quibus ille consulebatur, aut sine rerum divinarum scientia tam certa consulentibus et vera respondit? At utrumque absurdum est, nam et humanae res nihil sunt aliud quam res hominum, ut argentum, nummi, fundus, postremo ipsa etiam cogitatio: et res divinas quis non recte arbitretur esse, per quas homini divinatio ipsa contingit? Sapiens ergo fuit Albicerius, si sapientiam rerum humanarum divinarumque scientiam esse illa definitione concedimus. Hic ille: Primo inquit, Ego scientiam non appello, in qua qui eam profitetur, aliquando fallitur. Scientia enim non solum conprehensis, sed ita comprehensis rebus constat, ut neque in ea quisquam errare, nec quibuslibet adversantibus inpulsus nutare debeat. Unde verissime a quibusdam Philosophis dicitur, in nullo eam posse nisi in sapiente inveniri, qui non modo perceptum habere debet id quod tuetur ac sequitur, verum etiam inconcussum tenere. Scimus autem illum, quem rememorasti, multa saepe falsa dixisse, quod non solum aliis mihi referentibus comperi, sed praesens aliquando ipse percepi. Minime igitur scientem vocem, cum saepe falsa dixerit, quem non vocarem si constanter vera dixisset? Hoc me de Aruspicibus et de auguribus et de his omnibus qui sidera consulunt, et de coniectoribus somniorum dixisse putatote. Aut aliquem ex hoc genere hominum proferte, si potestis, qui consultus numquam de responsis suis dubitaverit, numquam postremo falsa responderit. Nam de vatibus nihil mihi puto esse laborandum, qui mente loquuntur aliena. Deinde res humanas esse, ut concedam res hominum, quicquam tu existimas nostrum esse, quod nobis vel dare, vel eripere casus potest? aut cum rerum humanarum scientia dicitur, ea dicitur, qua quisquam novit vel quot, vel quales fundos habeamus, quid auri, quid argenti, quidque denique alienorum carminum cogitemus? illa est humanarum rerum scientia, quae novit lumen prudentiae; temperantiae decus, fortitudinis robur, iustitiae sanctitatem. Haec enim sunt quae nullam fortunam metuentes, vera nostra dicere audemus: quae si Albicerius ille didicisset, numquam mihi crede tam luxuriose, deformiterque vixisset, quod autem dixit quem versum volveret animo ille, a quo consulebatur; neque hoc puto inter res nostras esse numerandum: non quo negem honestissimas disciplinas ad possessionem quandam nostri animi pertinere, sed quia versum alienum etiam imperitissimus canere, ac pronuntiare concessum est, ideoque talia cum in memoriam nostram incurrerint, non mirum est, si sentiri possunt ab huius aeris animalibus quibusdam vilissimis, quos daemones vocant, a quibus nos superari acumine ac subtilitate sensuum posse concedo, ratione autem nego. Atque fieri nescio quo modo secretissimo atque a nostris sensibus remotissimo. Non enim si miramur apiculam melle posito, nescio qua sagacitate, qua hominem vincit, undecumque advolare, ideo eam nobis praeponere, aut saltem comparare debemus. Itaque vellem magis iste Albicerius ab eo, qui discere cuperet, interrogatus ipsa metra docuisset, vel coactus a quopiam consultorum, de re sibi statim proposita versus proprios cecinisset. Quod eundem Flaccianum saepe dixisse soles commemorare, cum illud divinationis genus magna mentis altitudine derideret, atque despiceret, idque nescio cui abiectissimae animulae; sic enim dicebat, tribueret, quo ille quasi spiritu admotus vel instatus haec respondere solitus esset. Quaerebat enim vir ille doctissimus ab iis, qui talia imitarentur num Grammaticam, vel Musicam, vel Geometriam, Albicerius posset docere? Quis autem illum nosset, et non istorum omnium imperitissimum fateretur? Quamobrem ad extremum hortabatur, ut animos suos ii, qui talia didicissent, illi divinationi sine dubitatione praeferrent, darentque operam his disciplinis instruere, atque adminiculari suam mentem, quibus veram istam invisibilium animantium naturam transilire, et eam supervolare contingeret. IAM res divinae, cum omnibus concedentibus, meliores, augustioresque multo quam humanae sint, quo pacto ille eas assequi poterat, qui, quid esset ipse, nesciebat. Nisi forte existimas sidera, quae cottidie contemplamur, magnum quiddam esse, in comparatione verissimi et secretissimi Dei, quem raro fortasse intellectus, sensus autem nullus attingit, haec autem praesto sunt oculis nostris. Nec ista igitur sunt illa divina, qualia se sola scire sapientia profitetur: cetera autem quibus isti, nescio qui, divinantes, vel ad vanam iactantiam, vel ad quaestum abutuntur, prae sideribus profecto viliora sunt. Non igitur Albicerius rerum humanarum, ac divinarum scientiae particeps fuit, frustraque abs te isto modo definitio nostra tentata est. Postremo, cum, quidquid praeter res humanas atque divinas est, nos vilissimum ducere, et omnino contemnere oporteat, quaero in quibus rebus quaerat ille tuus sapiens veritatem? In divinis, ait ille: nam virtus etiam in homine, sine dubitatione, divina est. Has igitur Albicerius iam sciebat, quas tuus sapiens semper inquiret? His igitur relictis, de vera divinatione agamus.
§. 10. Deinde videmus, quanta sit in medicis, Philosophis, aliis sagacitas, quanta ex re parva in animis prudentium praesagitio; quid igitur causae esse dicemus, cur non mens illa creatrix, omnium causarum arcana permeans atque gubernans eventa possit pernoscere? Si cognoscit, cur communicare non possit? Quod narrare sodali potest amicus, non possit id homini significare Deus?
§. 11. Tertio. Scripturarum auctoritas omnem omnino dubitationem tollere potest, etiam gentibus, nemo enim adeo rerum humanarum est imperitus, nemo tam contumax, ut universam historiam generis humani, vel in dubium vocet, vel contemnat. cum vero Rerum publicarum commutationes illae, quas mundus magna sui dilaceratione expertus est, cum grassantibus quasi in
diversa incendiis, utrimque vexaretur, cum Assyrios Chaldaei, hos Medi et Persae exciperent, Persas cum Asia quasi una ruina involveret Macedo suis adulatoribus, gentium funeribus solitus parentare, cum illa inquam adeo diserte distinctaque praedicta, nominatus etiam Cyrus, descriptus Alexander, et eius principes, non potest in occulto esse vaticinium, quod orbis repetita concussione, multarum gentium sanguine scriptum est. Usus est illo olim argumento D. Augustinus, et cetera eventura docuit, quod maior pars iam evenisset.
Haec ergo cum praedicta sint, a Deo regi discimus, quorum tam multa impleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera confidamus.
§. 1. IAM ex scripturis satis me demonstrasse arbitror, regna terrena non fortuna, aut casu, nec fato, sed Dei voluntate inchoari, augescere, conservari, deprimi, haerere tamen hic animus est, et hanc providentiam in re clara, historia notissima, quasi in exemplum ceterorum producere. Verba Danielis c. 8. ita habent. Anno tertio regni Balthasar [Orig: Baltasar] regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio, vidi in visione mea, cum essem in Susis [Orig: Susan] castro, quod est in Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero succrescens. Postea vidi arietem cornibus ventilantem, contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem: et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. Et ego intellegebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terra, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud, per quatuor ventos caeli. De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius.
§. 2. Et versu 19. et sequentibus. Dixitque mihi. Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. Aries quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. Porro hircus caprarum, rex Graecorum est, et cornu grande quod est inter oculos eius: ipse est rex primus. Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges degente eius consurgent, sed non in fortitudine eius. Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intellegens propositiones, et robor abitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosper abitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. Et Visio vespere et mane, qua dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
Expende haec, et tecum puta, quam accurate Darius et Alexander describantur, eorumque gesta, et translatio monarchiae in angulum Graeciae ignobilem. Aries est Darius, qui stat ante paludem, seu ante fluvium, Hebraice Liphne haubal in conspectu Ubal; nam etiam reliqua Asia amissa, in fluminibus, et stagnantibus aquarum paludibus ex Euphrate, et Tigri spem collocabat Darius, Mediam enim Persidem, Assyrios, et totam cum Bactris barbariem tenebat. Hic igitur fidenter stat Aries.
Cornua excelsa sunt regnum Mediae, et Persidos; quamquam enim plurima regna Dario parerent, Medi tamen et Persae dominabantur. Cornu autem excelsius fuit Persicum regnum, quod multo inferius Medico, post Cyrum invaluit, et Medorum regno praestantius fuit, ideoque dicitur succrescere, seu ascendere in novissimo. Cyrus cum Persicum imperium ipse Persa hereditarium, Medicum vero dotale possideret, Persas Medis praetulit; Ideoque ab auctoribus Monarchia Persica, non Medica solet appellari.
Aries ille ventilat cornibus, menagag, hoc est, cornu petit, [Gap desc: Greek words] , ut Exodi 21. 28. et v. 31. et 32. de regibus violenter provinciam opprimentibus dicitur. ut Deut. 33. 17. Cornua Rhinocerotis, cornua illius.
Contra Occidentem, Hebraice iamma, [Gap desc: Greek words] , ad mare, nempe mediterraneum sic vocare Occidentem Iudaei consueverunt, quod Palaestinae Occidentale latus clauderet mare. Persarum autem imperium vix mari terminabatur. In Occidente Persidos fuere, Babylonii, Syri, Armenorum pars, Insulae maris Mediterranei. In meridie Arabiam, Aegyptum, Libye partem, Ammonios, et Indos Meridionales vicerunt. In Aquilone Armeniae partem, Pontum, Colchos. Haec exponunt Herod. l. 1. Xenoph. Paedia Cyri. et a)naba/s1ei Halicarnas. l. 1. Curtius, Ctesias [(transcriber); sic: Cresias] in Persicis, alii innumeri.
Nemo resistere poterat, nempe Asiaticorum gentium, Graeci enim, Scythaeque restiterunt, quamvis maximis cladibus affecti
Regem aut regnum indicari non ignorabat Daniel, quis tamen ille esset nondum cognoscere poterat. Sed ecce venit Hircus caprarum, rex Graeciae, Melech Iavan. Rex Iavan, seu rex Ionum, nam Graecis [Gap desc: Greek words] , qui Hebraeis . quia iot consonantem Hellas non agnoscit, unde celebris Graecis civitatibus Ionia. Iavan porro filius fuit Iapheth; frater Madai
Persa Aries est, quia ut Theodoretus ait, Imperium opibus, sagina, luxu iam grave, et sui vix potens, certe rex illis rebus quibus maxime abundabat, ut pecunia, a Graecis vincebatur, quod praefectorum avaritia milites neglegerentur. Itaque hoc tempore velut aureum pecus, aureo vellere aliis fere proderat, iam dudum viribus ursi deficientibus. Graecorum enim duces vel pecunia conducebant, vel corrumpebant, ita utiam non sibi, sed aliis vellera aries ille ferret.
Rex Graecorum est hircus caprarum. Hircus-hircus, dicitur in Hebraeo, duobus tamen verbis. vehazaphir veschaghir, et hircus
caper. Septuaginta tamen vocant. [Gap desc: Greek words] alii legunt hircum pilosum, noster et 70. interpretes legerunt additum in fine hoc modo. hazephir haschehiroth hircus caprarum: ita plerique interpretantur, et idem vocatur v. 5. zephir hahazim, hircus caprarum. Perinde quasi dicat e grege caprarum, aut filium capre, sic Lev. 4. 28. dicitur . Hirca seu capra caprarum. Nonnulli putant hoc additamento maternam originem indicari; nam Philippo mortuo sola mater Olympias superstes erat, illi quam patri gratior fuit, adeo ut conscius paternae necis fuisse putetur, certe Olympias adeo gaudium de morte mariti conceptum celare non potuit, ut Pausaniae parricidae in cruce pendenti coronam noctu imposuerit, non ausura tam infame scelus, nisi filio placiturum putaret, qui tandem etiam Philippum patrem negavit, et eius laudatores occidit. Sed malo tamen eum phrasi hebraea Hircum caprarum nominari, quam incertam expositionem sectari.
Hircus est, qui celeri assultu quasi terram non tangeret, magna regna quasi pervolaret; Darius non vane iactavit tantum terrarum sibi adhuc esse, quantum perambulare, non vincere modo operosum soret. Senescendum, (inquit apud Curtium) fore, tantum terrarum vel sine proelio obeunti. At ille, ut capreae solent, de rupe in rupem se librat, valle non transita, atque ita sexennio tantam monarchiam subegit. Primo anno multas gentes rebellantes compescuit, et seditiones exstinxit, inde citato gradu profectus dux Graeciae constituitur, dum bellum Persicum apparat, in ipso molimine nuntiatur Athenienses, Thebanos, Lacedaemonios ad Persas defecisse, tracturos auctoritate et potentia, totam Graeciam, eodem tempore ad Istrum contra Barbaros belligerandum fuit. Quibus motibus occursurus tanta celeritate, instructo, paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut quem venire non senserant, videre vix crederent.
§. 3. Deinde in campis Adrastiis sive ad Granicum, 600000. Persarum fugavit, 120000. equitum cecidit, cum de eius exercitu 9. pedites, 120. equites occisi essent. Gessit plura bella cum Darii praefectis, quos terrore nominis sui vicit, tribus proeliis post pugnam Issicam eos attrivit, cum montem Taurum transiret 500. stadia, hoc est 15. milliaria Germanica cursu confecit. Tyrus impetum paulum est morata, plus enim negotii exhibuit, quam totum regnum Persarum, sed ea capta AEgyptus, Cilicia, Rhodus in ditionem sine certamine concesserunt, interim quasi per otium Ammonium Iovem salutat, Alexandriam condit, et demum ad Gaugamella Darium vincit, et sepelit. Ea causa Hircus celerrimus dicitur, qui terram non tetigerit.
Hircus etiam dictus est, quia asper, inhumanus, libidinosus, cruentam non modo aulam, sed etiam convivia habebat, amicissimorum caedibus, et periculis infamis. Curtius lib. 6. curis laxatum excepisse voluptates, ludosque, et greges pellicum. Qualis in urbium expugnationibus fuerit, docet Eleadas captivus post victas Thebas. Nunc senum, inquit, feminarumque sicut infirmum, ita innoxium restare vulgus, quod ipsum stupris contumeliisque vexatum esse, ut nihil amarius umquam sint passi. Nec dissimiles Alexandro fuere Graecorum sequentes reges, libidinibus, superbia, crudelitate insignes, et orbem terrarum afflixerunt, perpetuis inter se bellis infesti. Ita enim de regibus loquitur, ut corpus regni universum complectatur.
§. 4. Venit autem Hircus ad Arietem cornutum bahalker anaim, dominum cornuum in impetu fortitudinis sua, [Gap desc: Greek words] , ait Graecus, quod Hebraeus Bacchamath cocho, in fervore, vel excandescentia fortitudinis suae.
Cum autem appropinquasset prope Arietem, efferatus est in eum, [Gap desc: Greek words] , cum ante animal esset domesticum, et cicur, nunc in beluam ferocem, et saevam commutatur, hebraeus vaithmarmar, et efferavit Se ipsum, iras totas in unum collegit. Quis non putet Danielem ista scribentem gestis interfuisse? Diu quidem officiis certarunt, et humanitate quamvis durante bello, sed tamen cum ad rem ventum est, furiis agitur. Alexander (inquit Iustinus) periculosissima quaque aggrediebatur, et ubi confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset, eo se semper immergebat, periculaque sua non militum esse volebat.
Appropinquavit, tres ducum exercitus cecidit, deinde ipsum fugavit, secundo proelio rex uterque vulneratus, tertio Darius interiit. Verum de efferato animo Alexandri in Darium audiamus Curtium l. 4. Impia enim bella suscipitis (sic Legatis Darianis exprobrat Macedo) et cum habeatis arma, licitamini hostium capita, sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti, repello igitur bellum, non infero, et quia titulum regis Darius omiserat, de cetero cum mihi scribes, memento non solum regi, sed etiam tuo scribere. Sed nihil magis efferasse eum, quam litterae de quibus cap. 4. Curtius. Interceptae deinde Darii litterae sunt, quibus graeci milites sollicitabantur, ut regem interficerent, aut proderent, ideoque Alexander in responsione ad Legatos, Quod si saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan an darem. Verum enim vero cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam sollicitet, ad internecionem, mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor et veneficus.
§. 5. Ecce tibi efferatum Hircum, et sine respectu propriae salutis in Arietem gravi impetu ruentem. Nonne Deus qui haec tam longe ante praedixit, qui ab aeterno praevidit, munire Arietem, hircum avertere potuit? Comminuit vero duo cornua eius, Hoc proelio, inquit Iustinus, totam Asiam rapuit, quinto post acceptum regnum anno: cuius felicitas tanta fuit, ut post hoc nemo rebellare ausus sit, patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint. Post Persepoli deleta, Medi etiam ne resistere quidem conati sunt.
Omnes bestiae non potuerunt resistere ei, neque liberari de manu eius. Causa quia iam a Deo desertus erat Aries, itaque ne semel quidem tot habitis proeliis vicit. Excreverant enim iam iniquitates Persarum et Medorum, nec mundo amplius tolerabile, erant, neque id ignorabat Alexander. Apud Iustinum l. II. ita res narratur: Priusquam ulla navis litore excederet, hostias [(reading uncertain: print faded)] caedit, petens victoriam bello, quo toties a Persis petitae Graeciae cultor electus sit, quibus longa iam, et satis matura imperia contigisse, quorumque tempus esse, vices excipere melius acturos. Ita fieri non potuit ut resisteret, aut duceret saltem bellum Persa, sed destitutus auxilio et sapientia, omnia in manus victoris tradidit.
Cum misisset in terram conculcavit. Persecutus erat ut percussorem, et veneficum; Darius cum vinci suos videret, mori et ipse voluit, sed a proximis fugere compulsus est, ut Iustinus refert. Deiectus ergo in terram est, cum adhuc Hircania, Bactra
et dimidia pars regni superesset. A Nabarzane et Besso praetoribus suis vincitur aureis catenis, in currum pellibus contectum conicitur, demum iussus ascendere equum, cum recusaret comitari parricidas, Tum vero, inquit l. 5. Curtius, ira quoque accensi, tela iniciunt in regem, multisque confossum vulneribus relinquunt. Iumenta quoque, ne longius progredi possent, convulnerantur, duobus servis, qui regem comitabantur, occisis. Haec Hirco caprarum omnia tribuuntur, quia is omnium causa, et fugienti instans, dicebat; In illo corpore posita est victoria nostra. Sed eum in terra iacentem nobis quasi ipsa Danielis verba recitans Curtius l. 5. demonstrat. Artabazum ultimum illum visurus amplectitur, perfususque multis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: Velato deinde capite, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, IN HUMUM SE PRONUM ABIECIT. Sic abiectus et conculcatus miserrime vitam amisit: Conculcata deinde est Persis, per ludibrium incensa, ad nutum meretriculae, Persepoli; occisi captivi, quos pretium sui miserabiles fecerat. Victores enim divites vilissimos captivorum occidere, quam vendere malebant.
Cornu insigne [Gap desc: Greek words] inter oculos est Alexander non primus rex Macedoniae, sed primus dux universae Graeciae, et Monarcha Asiae. Potentior successoribus suis, in fronte eminens, inter oculos, hoc est, oculatissimos parentis duces; nemo enim facile ordines nisi Saxagenarius duxit. Est igitur Hircus et ipse Rex, et regnum Graeciae.
Fractum est autem cornu magnum, vel ebrietate, vel Babylonio veneno excussum, cum annos duodecim ftetisset.
§. 6. Eo fracto quatuor reges surrexerunt, Hebraeus quatuor Malchivoth, regna vocat: noster pro uth legit niem, nempe melachim, de vera prisca lectione non potest ex verbo iudicium statui, est enim iaghamodenna, cuius initium habet notam masculini, finis autem generis est feminini, cui simile non invenio, itaque vel in hebraeo error est, vel indicium est, de regibus et regnis, seu de personis, et rebus sermonem esse. Plures fuere reges, et regna, sed praecipua de quibus hic agitur quatuor dumtaxat, Macedoniae, AEgypti, Asiae, Syriae. Regum praecipui, Philippus seu Aridaeus, Antigonus, Ptolomaeus Seleucus. Ex his concludo, Providentiam esse omnia dirigentem, omnia illi obnoxia, Dei arbitrio omnia stare, omnia cadere, non modo provideri, et praedici.
Non minus illa consideranda sunt, quae capite 11. dicuntur, cum nempe tres reges in Perside staturos ait, Cyrum, Cambysem, Darium, (nam Smerdem ut paucorum mensium tyrannum omittit) et quartum, magnum scilicet Xerxem, ditandum opibus maximis, et eum, cum invaluerit, divitiis suis omnes concitaturum in bellum adversus Graeciam. Deinde surget Alexander rex fortis et dominabitur potestate multa, e Macedonia ad Ammonios usque et Indias; parto autem regno, conteretur regnum eius, et dividetur in quatuor ventos, in quatuor regna praecipua, et multa alia minora, sed non in posteros eius, omnis enim eius posteritas intra annum duodecimum exstincta est, neque secundum potentiam illius, neque enim quisquam successorum vel decimam partem eius potentiae obtinuit.
Misera felicitas Alexandri cognato sanguine iturus in Persas se contaminarat [Orig: contaminârat] , post mortem eius a Cassandro obsessa Olympias, et hostis a Macedonibus iudicata, publico iudicio iussa mori; Barsane, et Roxane cum liberis occisae, Pars quaedam, et nomen regni concessa Aridaeo fratri, sed mox ille etiam exstinctus.
§. 7. Laceratum regnum etiam in externos, qui scilicet ex Macedonum proceribus non erant. Laceratum inter domesticos, laceratum inter externos. Livius lib. 45. Maximum in terris Macedonum regnum, nomenque morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae, ad ultimum finem, 150. annos stetit. Nonne commentarium ille in Danielem scribere videtur? O altitudo sapientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Post mortem Alexandri eius duces imponunt sibi diademata, et multiplicata sunt mala in terra, unius illius praedonis felicitatem luunt, mater, frater, uxores, liberi, omnes fere duces principesque, et orbis spoliis opimi Argyraspides intra annum sextum decimum mutuis vulneribus concisi, et absumpti sunt. Olympias Aridaeum, Olympiadem et duas nurus, cum duobus nepotibus Cassander, Cassandrum et totam eius domum, quasi Alexandri familiae parentaret, exstinxit Demetrius. Perdiccas Meleagrum, Ptolemaeus Cleomenem, et Perdiccam, alios; Philotes Phitona, Antigonus Eumenem, et Argyraspidas, exstinctis iam 34. ducibus, Alexandri commilitonibus postremi Seleucus et Lysimachus concurrerunt. Res foedissimi spectaculi (inquit Orosius) erat, duos reges quorum Lysimachus natus annos 74 Seleucus autem 77. de eripiendis alterutrum regnis occurrere, in acie stare, arma gerere, ultimum quidem bellum hoc Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum summae miseriae fuerit reservatum; quippe cum orbem terrarum exstinctis iam 34. ducibus Alexandri, soli possiderent, et angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non aspicientes, angustiores imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. In eo bello amissis antea variis casibus 15. liberis, Lysimachus non instrenue moriens postremus domus suae ruinae cumulus accessit. Laetus tanta victoria Seleucus, et quod maius victoria putabat, solum se de cohortibus Alexandri magni remansisse, victoremque victorum exstitisse, non humanum opus esse, sed divinum gloriatur, ignarus prorsus non multo post fragilitatis humanae se ipsum exemplum futurum. Quippe post menses admodum septem a Ptolomaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, per insidias circumventus occiditur, regnumque Macedoniae quod Lysimacho eripuerat cum vita pariter amittit. Itaque qui caedibus, ambitione, stupris totum orbem foederant hoc fine, perierunt igne ultionis divino throno erumpente, haec quidem inter domesticos. Externi vero quid? Indi mox audita morte Alexandri occisis eius praefectis se in libertatem vindicarunt, nec ultra Persidem et Mediam diu imperarunt Seleucidae. Iustinus lib. 41. Arsacem Parthum defecisse, simul mille Bactrianorum urbes, narrat Theodorus, et eorum exemplum secutos totius Orientis populos, et pari ratione Ponticas, Scythicasque gentes, unde nova postea regna, et Res publicae emerserunt.
Et confortabitur rex Austri, Ptolomaeus Lagi filius, qui regni Macedonici meridianam partem AEgypti obtinuit, vir prudentissimus ut historicus ait. Sed Ptolomaeus in AEgypto sollerti industria magnis opes parabat, quippe et Aegyptios insigni moderatione in favorem sui sollicitaverat, et reges finitimos beneficiis, obsequiisque devinxerat; terminos quoque imperii acquisita Cyrene urbe ampliaverat, factusque iam tantus erat, ut non tam timere hostes, quam
timendus ipse hostibus esset. Videantur quae de eo in Atticis Pausanias; fuit autem in ceteris ducibus inter se certantibus occasio crescendi habenti regnum firmum, nec incursibus ullis obnoxium, a Rhodiis dictus est Soter quod contra Demetrium auxiliatus sit. Iudaeorum captis Ierosolymis centum et duodecim milia cepit, sed humanissime habuit, ut multi ex Iudaea ultro in AEgyptum sint profecti, illis arces, et urbes credidit, quod iuramenti servantissimos sciret ex Iaddi ad Alexandum responsio.
Unus ille ex principibus eius est. Ptolomaeus Philadelphus fratrum insidiantium interfector, cui peditum centum milia, curruum duo milia, Elephanti quadringenti, navium longarum centum quinquaginta, onerariarum mille, argenti talenta annua quatuordecim milia octingenta. denique decies quinquies centena milia artabarum frumenti, artaba modios tres, et unam tertiam continet.
In fine autem annorum post multa et molesta certamina, inter Asiae et AEgypti reges, filia regis Austri, Ptolomaei Philadelphi regis AEgypti filia Berenice veniet ad Regem Aquilonis Antiochum [Gap desc: Greek words] , ut amicitiam conciliet, cum magna dote, ut et [Gap desc: Greek words] nomen invenerit. Sed non tenebit fortitudinem brachii, nec erit duorum regnorum vinculum; Laodice enim prior uxor Antiochi maritum veneno occidet, Seleucum Callinicum regem constituet, Berenicen cum filio Antiochiae principibus occidendos tradet. Immo qui eam adduxerunt, auctoresque matrimonii fuerunt, pariter occidentur. Stabit autem de germine radicum eius; nempe Ptolomaeus Euergetes, frater Berenices, qui paene universum regnum Seleuci occupavit. Historiam narrat Iustinus l. 27. Mortuo Syriae rege Antiocho (Deo scilicet) cum in locum eius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae inhibere deberet, auspicia regni a parricidio coepit, Quippe Berenicem novercam suam, sororem Ptolomaei regis Aegypti, cum parvulo fratre ex ea suscepto, interficit, quo facinore perpetrato, et infamiae maculam subiit, et Ptolomaei bello se implicuit. Porro Berenice cum ad se interficiendum missos didicisset, Daphne se claudit, ubi cum obsideri eam cum parvulo filio, nuntiatum civitatibus Asiae esset, recordatione paternae, maiorumque eius dignitatis, casum tam indignae fortunae miserantes, auxilia ei omnes misere, frater quoque Ptolomaeus periculo sororis excitus, relicto regno cum omnibus viribus advolat, sed Berenice ante adventum auxiliorum, cum vi non posset expugnari, dolo circumventa trucidatur; Indigna res omnibus visa, itaque cum universae civitates quae defecerant, ingentem classem comparassent, repentino exemplo crudelitatis exterritae, simul et in ultionem eius, quam defensuri fuerant, Ptolomaeo se tradunt, qui nisi in regnum domestica seditione revocatus esset, totum regnum Seleuci occupasset.
Itaque apparet cur dicat Daniel: Insuper et Deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Aegyptum: Historici aiunt illa quae olim Cambyses extulerat reduxisse. Seditione enim domestica revocatus, 4000. talentorum auri, 2500. Deorum secum avexit, omnia autem usque ad Euphratem occupavit.
§. 8. Reliquorum expositione supersedeo, quibus si nomina regum adiungas, ex prophetia perfectam historiam conficies. Tu lector Dei praescientiam accuratissime omnia acta, omnes animos omnium pervidentem considera, omnium eventuum conscium numen reverere. Atque omnia a Deo esse, a Deo conservati, sine Deo consilia humana in irritum cadere, atque in summa calamitates verti invenies, potentium illae nuptiae, primo reges, reginas, liberos deinde ipsa regna internecino bello colliserunt.
Futurorum igitur praenotio certissimum est divinitatis omnia imperia moderantis, et numquam fallax signum. Sic Isaiae 41. Annuntiate nobis quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos.
Quas inter etiam illam de Cyro manifestissimam refero, quae illi post ducentos annos regnum adepto ostensa est. ut Ioseph l. II. antiq. c. 1. narrat.
§. 1. SUpervacaneum videri hoc possit, cum patrum multi integros ea de re tractatus conscripserint, sed tamen ex his pauca delibare ad institutam disputationem haud fuerit inutile.
Tertullianus apol. contra gentes c. 17 Quod colimus nos, Deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum; verbo quo iussit; ratione, qua disposuit; virtute, qua potuit, de nihilo expressit, in ornamentum maiestatis suae. Et c. 18. Videte igitur ne ille regna dispenset, cuius est et orbis, qui regnatur, et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit, et saeculum corporum tempus fecit, ne ille civitates tollat, aut deprimat, sub quo fuit aliquando sine civitatibus genus hominum.
S. Basilius Hexam. hom. 7. Nemo homo stellarum scientia praeditus, nemo Chaldaeus procellis ex ortu siderum coniectans aeris turbelam erinaceum docuit: sed marium dominator, atque ventorum, huic etiam animanti parvo immensae suae sapientiae vestigium evidens, et apertum impressit. Nihil est prorsus quod sub providentiam Dei non cadat. Nihil est omnino, quod a Deo neglectum sit: omnia explorat, omnna conspicit oculus ille pervigil: omnibus adest, facultatemque salutis cuique praestat. Si erinaceum Deus a sua providentia non excludit, ea quae ad ad te pertinent non explorat? non conspicit?
Et in haec verba Psalmi 32. Non salvatur rex per multam virtutem. Non exercitus militaris, non quantavis munitio, non civitatum moenia, non peditum phalanx, non equestris turma, non navalis muniminis praeparatio, regi salutem parit. [Gap desc: Greek words] , Dominus constituit, et destituit reges. Servatur ergo rex non per multam virtutem, sed divinam gratiam.
Athanasius oratione contra Gentes: Ita quoque in universitatis istius ordine et harmonia, necesse est, ut animadvertamus omnium istorum principem esse Deum, eumque unum et non plures. Nam ille dispositionis ordo, et rerum omnium consentiens harmonia, non multos, sed unum sibi ducem, principemque declarat esse, nimirum verbum Dei.
Deinde in eadem oratione. Ipse igitur omnipotens, omnino integer, sanctus ipsius Dei sermo, et ratio omnibus incumbens, et ubique suas vires explicans, illustrans omnia, tum quae oculis apparent, tum quae oculos subterfugiunt. Universa in se continet, et constringit, nihilque desertum a sua potentia relinquit, sed omnia in omnibus, singula in singulis, publice universa vivificat, et conservat, initia, elementaque omnis sensibilis substantiae.
Irenaeus adversus haeres. lib. 3. cap. 41. Providentiam autem habet Deus omnium, propter hoc et consilium dat: consilium autem dans adest his, qui morum providentiam habent. Necesse est igitur ea quae providentur et gubernantur, cognoscere suum rectorem: quae quidem
non sunt irrationabilia, neque vina, sed habent sensibilitatem perceptam de providentia Dei. Et propter hoc Ethnicorum quidam, qui minus illecebris ac voluptatibus servierunt, et non in tantum superstitione idolorum abducti sunt; providentia eius moti, licet tenuiter, tamen conversi sunt, ut dicerent fabricatorem huius universitatis Patrem omnium providentem, et disponentem secundum nos mundum.
Augustinus de civitate Dei, lib. 5. cap. 10. Neque enim et vitam Dei, et praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus, necesse esse Deum semper vivere, et cuncta praescire: sicut nec potestas eius minuitur, cum dicitur mori, fallique non posse. Sic enim hoc non potest, ut potius si posset, minoris esset utique potestatis. Recte quippe omnipotens dicitur: qui tamen mori, et falli non potest. Dicitur enim omnipotens faciendo quod vult, non patiendo quod non vult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens
Augustinus de civitate Dei lib. 4. cap. 28. Sicut autem potuerunt auream pecuniam habere Romani, quamvis Deum Aurinum non colerent: Sic et argenteam habere potuerunt, et aeream, si nec Argentinum, nec eius patrem colerent Aesculanum: et sic omnia quae retexere piget. Sic ergo et regnum invito quidem Deo vero nullo modo habere possent, Diis vero istis falsis, et multis ignoratis, sive contemptis, atque uno illo cognito, et fide sincera ac moribus culto, et melius hic regnum haberent, quantumcumque haberent, et post hoc acciperent sempiternum, sive hic haberent, sive non haberent.
Augustinus de civitate Dei lib. 5. cap. 1. Iam consequenter videamus, qua causa Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni, ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum tamque diuturnum esse voluerit. Quia enim hoc Deorum falsorum illa, quam colebant multitudo non fecit, et multa iam diximus, et ubi visum fuerit opportunum esse dicemus. Causa ergo magnitudinis imperii Romani, nec fortuita est, nec fatalis, secundum eorum sententiam, sive opinionem, qui ea fortuita dicunt esse, quae vel nullas causas habent, vel non ex aliquo rationabili venientes: et ea fatalia, quae praeter Dei et hominum voluntatem cuiusdam ordinis necessitate contingunt. Prorsus divina providentia regna constituuntur humana.
Petrus Chrysologus. Potentia Domini non est maior in regno potentissimo confirmando, quam in tugurio pauperis evertendo. Quis enim in Graecia potentior fuit Alexandro? Ei tamen successisse legitur, non suus, sed saltatricis filius.
§. 2. Vere igitur Augustinus l. 5. de civitat. Dei, c. 11. Deus itaque summus et verus, cum Verbo suo, et Spiritu sancto, quae tria unum sint, Deus unus, omnipotens, creator, et factor omnis animae, atque omnis corporis: cuius sunt participatione felices, quicumque sunt veritate, non vanitate felices: qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore: qui eum peccantem nec impunitum esse permisit; nec sine misericordia dereliquit: qui bonis et malis essentiam etiam cum lapidibus, vitam seminalem etiam cum arboribus, vitam sensualem etiam cum pecoribus, vitam intellectualem cum solis Angelis dedit, a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo; a quo est mensura, numerus, pondus: a quo est quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuscumque aestimationis est: a quo sunt semina formarum, formae seminum, motus seminum atque formarum. Qui dedit et carni originem, pulchritudinem, valetudinem, propagationis fecunditatem, membrorum dispositionem, salutem, concordiam; qui et animae irrationali dedit memoriam, sensum, appetitum: rationali autem insuper mentem, intellegentiam, voluntatem: qui non solum caelum, et terram, nec solum angelum, et hominem, sed nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec avis pennulam, nec herbae flosculum, nec arboris folium sine suarum partium convenientia, et quadam veluti pace dereliquit, nullo modo est credendus regna hominum eorumque dominationes et servitutes, a suae providentiae legibus alienis esse voluisse.
Sane tam magna numquam negleget, cui tam parva curae sunt. Numeravit capillos nostros, immo ut notat Tertullianus, saetas porcorum: non numeravit provincias regum urbesque terrarum?
S. Augustinus lib. 5. de civitate Dei, cap. 19. idem pulcherrime describit, et malos non sine providentia regnare ostendit. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem: quorum tamen, si vere bonus est, non contemnit salutem: quoniam tantae iustitiae est, qui de spiritu Dei virtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos: et ita diligat, ut susurrones, vel detractores velit correctos habere consortes: non in terrena patria, sed superna. In laudationibus autem suis, quamvis parvipendat quod eum laudant, non tamen parvipendit, quod eum amant: nec eos vult fallere laudantes, ne decipiat diligentes. Ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo, quidquid in iure laudatur. Qui autem contemptor gloriae, dominationis est avidus, bestias superat, sive crudelitatis vitiis, sive luxuriae. Tales quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa, dominationis cupiditate caruerunt. Multos tamen fuisse, prodit Historia. Sed huius vitii summitatem, et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit: cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur virile metuendum: tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur, nisi summa Dei providentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re vox divina est, loquente Dei sapientia: per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram.
Concludit igitur S. Augustinus lib. 5. de civitate Dei, cap. 21.
Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni atque imperii potestatem, nisi Deo vero, qui dat felicitatem in regno caelorum solis piis: regnum vero terrenum et piis, et impiis, sicut ei placet, cui nihil iniuste placet.
§. 1. MINUS est hoc argumentum firmum apud sinceros iudices, et orthodoxos, quam id, quod ex sacris litteris deprompsimus, apud Pseudo-politicos tamen, qui scripturae sacrae non credunt, cum omnino historiam humani generis negare non audeant, multum ponderis habeat necesse est. Si enim est divinatio, igitur etiam est providentia alicuius numinis; Si providentia, igitur administratio rerum ad numen pertinet, non igitur casu, aut humana dumtaxat ratione res humanae gubernantur. At vero rerum futurarum praedictionem esse ostendunt, non illa modo, quae ex sacris scripturis disseruimus, sed multa quoque in vita communi acciderunt, atque etiamnum eveniunt, quae eam ita confirmant, ut nemo nisi plane ab omni humanitatis, et historiae cognitione abhorreat, negare illa possit
§. 2. Prophetia et oracula vera, apud quoscumque reperiantur, non nisi Deo loquente, contingenter futura pandunt, vel occulta manifestant, quae nemo nisi solus Deus indicare potuit: Naturales enim [Gap desc: Greek words] , et coniectandi peritiam quam politicis, medicis, philosophis concedimus, nisi praestantior, et divinior lux affulgeat, a praedictionibus de quibus agimus, omnino removemus. Qui daemonum ope, in occultorum scientia, vel quorundam futurorum praesensione, abutuntur, eos ut impios et crebro fallaces detestamur. Qui vero (ut est apud Tullium l. 2. de divinatione) halitu quodam terrae, ad futurarum rerum praesensionem excitari, vegetarique animos vatum putarunt, quamvis id quoque Plutarchus, libro quo quaerit causas, cur oracula cessarint, sentiat, eos nos longissime a ratione vera abire iudicamus, et prope insanire. Quam enim cognationem, analogiam, aut causae rationem habere potest, taetra vligo terrarum, aut speluncarum mephitis, cum illis rebus, quae ex Dei voluntate, et libero hominis arbitrio dependent?
Haec igitur excludo, atque universum illud oraculorum genus, quod totum mundum olim afflixit. Ex eo tamen ipso colligimus etiam divinam providentiam. Si enim sunt daemonum saepe vera vaticina, quia res longe dissitas intuentur, vel occulta hominum consilia, et causas eventuum certas norunt, ex eo etiam providentia regi mundum discimus, cum enim mali sint illi, et malefici spiritus, providi tamen, callidi, fortes; necesse est, maiore vi ac metu eorum vim nequitiamque cohiberi, id vero a nullo hominum, sed a Deo fieri potest, cum vel unus tanta agilitate, robore, cognitione omnium rerum naturalium, maxime inaspectabilis, et invulnerabilis perdere homines universos possit. Horum impostura spirituum gentium fere superstitiones nitebantur, verum postea manifesti fraudum vates auctoritatem, et pretia mendaciorum perdiderunt, postremo etiam daemones ipsi elingues sunt facti.
§. 3. Praecipua auctoritas fuit librorum Sibyllinorum, ceteros fere prudentior ac cultior aetas repudiavit. Suetonius in Augusto. Quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis, nullis vel parum idoneis auctoribus, vulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremavit, ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque delectu habito; condidit duobus forulis auratis sub palatini Apollinis basi. De illis eisdem libris Augustinus libro 18 de civitat. Dei, c. 22. mentionem facit, cum probat Sibyllam Erythraeam de Christo domino etiam multa praedixisse.
Nec solum de futuris Deus monere sanctos ac pios voluit, sed cum illi pauci essent, et in multis populis vix ulli, impiorum voce usus est. Ut Balaami Numer. 22. et 23. Hinc quoque innumera sunt apud gentes vera ostenta, atque indicia rerum publicarum, et regnorum, vel de novo constituendorum, vel mutandorum. Exempla sunt apud Lipsium in monitis, et in omnibus scriptoribus, praecipue posterioris aevi, maxime in imperii Constantinopolitani variis variorum eventuum praedictionibus.
Plurima vero historiae martyrum, ac sanctorum patrum referunt, quae quamvis profanitas pseudopoliticorum ridere consuevit, non tamen quicumque prudenter, et sine praeiudicio eorum virorum acta, doctrinamque perpendit, fraudis aut imposturae quicquam potest suspicari. Plurimis certe praedicta sunt imperia, et victoriae, quibus ea consecuti sunt. Constantino Magno dictum: In hoc signo vinces: aliis alia sunt, nec sine effectu praedicta.
Marcianum aquila imperii insigne dormientem, obumbrat, iterumque id fit in Africa, mirantibus Barbaris, et captivo libertatem ultro dantibus. Theodosio deinde mortuo, mox Augusta coniuge, et imperio ornatur.
Admirabile quod l. 1. monit. recenset post alios Lips. Compar istis, quod Patrum aevo LUDVICO Hungariae regi accidit: cui bellum Soleimannus Turcarum Princeps parabat, atque ipse pariter se accingebat. Prandebat in arce Budae, foribus tunc regiae de more clausis. Astat ad portam quispiam humana specie, sed claudus, distortus, et habitu cetero cultuque foedo: qui acri et stridula voce clamat, poscitque colloquium Regis. Neglegitur, et putabant mendicabulum hominis esse: cum magis magisque inclamat, et opus convento rege, nec alio, esse. Re ad regem delata, mittit e splendidioribus aulicis, iussum nomen, et personam suam praeferre, et hoc quidquid esset elicere. Venit, et appellat claudum de arcano, qui inspecto, abnuit hunc regem esse: et quoniam, inquit, audire aspernatur, abi, nuntia brevi et certo periturum. Et cum dicto ex oculis adstantium evanuit. Nimis vera comminatio fuit, rex ad Mohatrium urbem, grandi proelio victus, et fugiens in paludes incidit: et dum enititur, equo super eum corruente obteritur, aut suffocatur. Annum agebat vigesimum primum.
§. 1. QUamvis recte dixerit Sapiens huius saeculi, et cuius doctrina in multis ad verum proxime accessit, Semper humanum genus de Deo male meruisse, male enim et stulte de Deo sensit. Sunt tamen animis insitae [Gap desc: Greek words] praeconceptiones, et magni luminis, quod in primaevae gratiae puro refulgebat, quaedam scintillae inter densissimarum caliginum nubila emicantes, quae mentem suis tenebris obsessam, et saepe ignorantiae suae amantem in finem suum dirigunt, aut sane otiose, et secure vitiis suis indormiscere, atque veterno gravi obtorpescere non sinunt. In his fere mundus impiorum, cum viris optimis consentit quamvis deinde in electione magna sit iudicandi agendique diversitas. Pericula subita, grandia, fidelibus religionem incutiunt, eosque ad pietatem, orationem, peccatorum detestationem convertunt, impiorum superstitionem accendunt, atque ad atrocia scelera impellunt. Ieiunant, orant Ninivitae, et Bethulienses, cum excidium ante oculis obversatur, at Rex Moabitarum primogenitum in moenibus immolat, et miserabilius liberatur, quam vinceretur. Curtius se pro legionum periculo praecipitat, Romani Graecum, et Graecam, Gallum et Gallam defodiunt, Carthaginenses selectae formae, et indolis patricios pueros Satanae in holocaustum exurunt. Omnes numen aliquod [Gap desc: Greek words] , quod calamitatibus avertendis, malisque minuendis idoneum, et beneficum esse naturaliter sentiunt, placare se, et auxiliare habituros esse confidunt, omnes ex alio se suasque res pendere agnoscunt, solum in eius designatione aberrant. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit arva;
si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad Leonem.
Tertullian. apol. c. 40. Sic in sanguinem innocentem conclamabunt nocentissimi, quod omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse causas, vel existimerent, vel praetenderent. Hoc igitur nostri saeculi apostatas occultos, simulatores perfidos, vel maxime percellere debet, quod inter gentilium impietates ipsorum atheismus fuerit rarissimus. Non ignoro plurima egregie ab illis dici, sed tamen erroribus, et falsis vera misceri. Ut apud. Platonem libr. 4. de legibus. [Gap desc: Greek words] . Deus omnia, et cum Deo fortuna, et occasio gubernant universa.
Cur Deo fortunam, quae nihil est, aut si est, temeraria, caeca, Deo subdita, est, [Gap desc: Greek words] , et quasi addit? consortem regni obtrudit? cur [Gap desc: Greek words] occasionem, cum omnis opportunitas sit a Deo? Sed valere tamen contra nostros Pseudopoliticos etiam auctoritas errantium debet, cum vera dicunt, quia non adeo a vero est corum remotus sensus, ut in tantam impietatem paucissimi aberrarint. Certe Platonicos Deum intra mundum constituisse docet in Apol. Tertullian. et exemplo naucleri intra illud, quod gubernat considere. Nec a Platone, qui Ciceroni pro quodam Deo est, recessit ipse magnus illius admirator. ita enim loquitur lib. 1. de natura Deorum. In mundo est Deus aliquis, qui regit, Ipse idem lib. de leg. Nulla gens nec tam immansueta, nec tam ferrea, quae non etiamsi ignoret, qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Et libro 2. Providentia Dei mundum, et omnes eius partes ab initio constitutas esse, et omni tempore administrari, et singulis a Deo consuli demonstrat.
§. 2. Habuit ille haec ex Platone libro primo de legibus, ubi asserit. Rem publicam sine divini numinis adiutorio non posse gubernari. Quemadmodum enim bestiae animantesque rationis expertes, sui curam habere nequeunt, neque per se ipsae se regere possunt, sed ad illas moderandas hominis imperio opus est, ita homines ad felicitatem deduci non possunt, nisi Deus ipse moderetur, et manuducat. Ita est profecto, nam timidae sunt, et incertae providentiae nostrae.
§. 3. Aristoteles ipse, lib. 11. Metaphus. cap. 10. Unum esse Deum docet, omnium administratorem. Et lib. de mundo. Quod in navi gubernator, quod in curru agitator, quod in Choro praecentor, quod denique lex in civitate, et dux in exercitu, hoc Deus est in mundo. Vere omnino. [Gap desc: Greek words] . Divina providentia in privatis, in publicis, ubique gentium cernitur. Mutuatus hoc ab Aristotele Philo videtur. Credendum est, sicut in curru aurigam, aut in navi Gubernatorem, ita in rebus omnibus superstare eum, qui praeest corporibus, animabus, animantibus, mentibus, Angelis, cunctis, quae terra, vel aere, vel caelo continentur naturis, tum visibilibus, tum invisibilibus. Totum enim mundum ex sependentem regit.
Rectissime Seneca de provident. cap. 1. Quis enim credat sine custode tantum opus stare? et hunc siderum cursum, discursumque fortuitos impetus esse? Immo vero etiam qui pereunt illi curae sunt, [Gap desc: Greek words] curae Deo sunt, etsi pereant. Plato in Epinomide, Deos magna, parva, curare asserit, nec illi esse quae subito accidunt, improvisa; nam et Ecclipsis repentina luminis obscuratione efficitur, et ante multa tamen saecula in certam horam, et horae momentum est descripta.
§. 4. Pulchra est et regia plane oratio quam Cambyses ad filium in Medos profecturum habuit. Hoc unum, inquit, praecipue commendo, idque tamquam pretio sum thesaurum a patre donatum in tua memoria recondi cupio. Dei esto amicus, in eundem pius, nihilque aggrediare, nisi divino numine implorato. Imbecilla est enim et hebes mortalium natura: Nihil autem Dei sapientiam latet, omnia ex sententia cedunt iis, quibus illa praesto est.
Movet haec omnia ipse immobilis, semper sibi similis, et praecipue movet per vicarios suos: Praeclare hoc Lipsius praefatione in lib. de militia Roman. exposuit. Sicut unus in superis Deusest, qui machinam hanc tot am moderatur, et temperat: sic in terris velut curatores et vicarios quosdam suos constituit, qui in partibus eam tueantur; et administrent: Atque horum quosdam crescere voluit in magnas opes, copias, opera: quid nisi in imagine ostendens caelestem illam, et sine fine ac modo potentiam, quam ipse habet, et per rivulos ac canales illos deducit, ut igitur caelum et micantia illa astra cum intuemur, ab iis ad puram primam et inaccessam quandam lucem ducimur: sic ab humana ista magnitudine ad auctorem illius, et fontem Deum. Et Seneca: Prope Deus est, tecum est, intus est, ita dico Lucili, sacer intra nos Spiritus sedet, bonorum malorumque nostrorum observator et custos.
§. 5. Insigne est sane prooemium legum Locrensium a Zaleuco latarum, si de uno Deo loqueretur, quod refert sermone 42. Stobaeus: Omnes qui orbem, aut regionem incolunt persuasos esse oportet, Deos esse, quod manifestum fit ex caeli, et totius mundi inspectione, rerumque in ipsis dispositione pulcherrima, et ordine. Materiae enim universae fictrix est, et moderatrix providentia, Cicer. libr. 3. de nat Deorum. Omnium, inquit, nec enim magnarum dumtaxat, sed etiam minimarum.
§. 6. Discrimen hominum ex errore, et tenebris ad veritatis lucem emergentium, nobis Epictetus tradidit. Quod ad Deos attinet, sunt qui negent ullum Numen esse. Sunt qui esse donent, sed ignavum, incurium, et nulli rei providere. Sunt tertyii, qui et esse, et providere, sed non nisi magnis et caelestibus, terrenorum autem nulli. Quarti, et caelestibus, et terrestribus; sed universis dumtaxat, non autem singulis, et unicuique seorsim. At quinti, in qua parte Ulysses et Socrates, asserunt statuuntque. Quod te o [Orig: ô] Deus NEC IN MINIMO MOTU lateam aut fallam.
Itaque nec iure, nec vere libr. 4. Acad. Stoicos culpet Cicero, quod Dei maiestatem ad apium et formicarum perfectionem deducant, neque enim haec facit, sollicitus, anxius, negotiosus, a maioribus rebus abductus, sed sine labore, cura, et ut Clemens Alexandrinus ait. [Gap desc: Greek words] . Non divisus, non dissectus, non transiens de loco in locum, sed ubique semper exsistens, et nusquam circumscriptus, totus mens, totus lux, totus oculus, omnia videns, omnia audiens, omnia sciens.
Hunc qui agnoscit, qui in eius conspectu omnia peragit, facile bona consilia dare, et ut illa [Gap desc: Greek words] magnus confirmet, successumque det, exspectare potest.
§. 1. TESTIMONIA hucusque aliena produxi, nunc Atheos, Epicuraeos, et Diagoristas domi suae conveniam, et conscientiam eo usque agitabo, donec confessionem veritatis, aut assensum extorqueam.
Rationem primam malo Philosophi eximii verbis, quam propriis adducere. Seneca de providentia: Supervacuum est in praesentia ostendere, non sine aliquo custode tantum opus stare, nec hunc siderum certum discursum fortuiti impetus esse, et quae casus incitat, saepe turbari, et cito arietare: hanc inoffensam velocitatem procedere aeternae legis imperio, tantum rerum terra marique gestantem; tantum clarissimorum luminum et ex dispositione lucentium: non esse materiae errantis hunc ordinem; neque quae temere coierunt, tanta arte pendere, ut terrarum gravissimum pondus sedeat immotum, et circa se properantis caeli fugam spectet; ut infusa vallibus maria molliant terras, nec ullum incrementum fluminum sentiant; ut ex minimis seminibus nascantur ingentia. Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque, et elisorum fluminum iactus, et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis seli, et alia quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt: sed suas et illa causas habent non minus, quam quae alienis locis conspecta mir aculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae, et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia. Iam verosi quis observaverit nudari litora pelago in se recedente, eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas, et introrsum agi, modo erumpere, et magno cursu repetere sedem suam: cum illae interim portionibus crescunt, et ad horam ac diem subeunt ampliores, minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
Quam vero causam omnium mutationum dicemus, nisi ab uno aliquo incipiant, atque in unum finem omnino tendant? sidera atque eorum orbes incitatissima velocitate, quamque nulla intellegentia possumus assequi, rapiuntur, nec illo tamen suo motu proprium aliquod bonum accipiunt, sed mundo inferiori, atque hominibus ministrant, non sua voluntate, aut scientia, sed summae cuiusdam intellegentiae, potentiaeque vi ac decreto.
§. 2. Alia ratio quam nobis cum Metaphysici, tum etiam Theologi explicant. Totum enim universum, atque rerum omnium quae in eo sunt congeries, non potest esse a se ipso, nec res singulae sua se vi crearunt, sed ab alio esse coeperunt, ideoque ab alio conservantur, et ad finem suum diriguntur. Tot causarum actionibus, ac concursu ad rerum singularem effectionem, conservationem, atque augmentum opus est, quomodo esse igitur possent a se ipsis? aut quomodo deficere, si a se, hoc est, per essentiam suam exsistunt? Quod ex sese est, ut permaneat esse, alieno adiutorio non eget. Si igitur ab alio, hoc est a Deo omnia suas habent origines, a Deo esse, conservari, regi, ac gubernari necesse est. Hoc enim ius [Gap desc: Greek words] , et opifici in opera sua negare nemo potest, a casu autem non esse iam prima ratione docui.
§. 3. Si regna potentia, et providentia divina non administrantur, ne possunt quidem sic regi. Si enim Deus est, necessario est, et ab eius nutu omnium rerum humanarum stabilitas, ac vicissitudo pendet. Si Deus non est, necessario non est. Fieri enim Deum ex illis est, quae esse non possunt: Cum igitur Dei quandam generalem et omnibus insitam conceptionem natura dederit; omnis enim anima naturaliter Christiana, cum res adversae premunt, vel pericula instant, Deum invocat, a Deo auxilium exspectat; non igitur ille omnibus animis innatus, atque a natura infixus sensus ita fallitur, ut [Gap desc: Greek words] , quaeque in rerum natura esse nequeunt, persequatur. Si enim Deus non est, nihil tam alienum a ratione, tam cogitatu absurdum, tam contradictorium fingi potest, quam esse Deum. Tam vero se ipsam implicans, seque evertens [(reading uncertain: print faded)] opinio, non potest omnibus esse naturalis.
Documento sunt homines improbissimi, qui cum nemesin, et meritarum poenarum imminere cohortem cernunt, a Deo sibi tanta parari mala intellegunt. Vide Antiochum nobilem iam sero servili timore pietatis umbram ostentantem. Audi Romarum Tyrannum querentem, In dies se a Deis perdi, etiam peius quam sentiat. Vide alium, omnia tonitrua fugientem, ad omnia fulgura pavidum, concamerationibus subterraneis, et vituli marini pelle se male tegentem.
Cur igitur mens aliqua omnium domina, increata et creatrix esse non potest? cum mens impiorum contra factorem suum tam argute disputet? unde vis illa tibi est, qua abscondita comprehendis, in memoria recondis, alia atque alia ratiocinando colligis? Nemo mentem tam capacem, tam nobilem, omnia intellegendo penetrantem, alia cupientem, alia liberrime refutantem, ab alio quam a praestantissima quadam mente, atque intellegentia originem habere, pronuntiabit. Quomodo enim tantam intellegendi, sentiendique sollertiam, tam celeres appetendi motus efficere, atque ordinare res bruta, et rationis expers poterit?
§. 4. Plurima hinc absurda sequi, si Deum esse negemus, docet lib. de providentia doctissimus noster Lessius ratione 12. Verba eius sunt. Si nullum est numen, nullaque providentia, qua res humana guber nentur; mult a prosecto sequuntur absurda, et ab omni ratione, sanoque iudicio aliena; quae clare convincunt illud nullo modo statui posse. Nam primo sequitur, Primam ac supremam verit atem de numine et providentia, aperire portam mort alibus ad omnem vitae impuritatem, ad omne in iniquitatem et iniustitiam, ad omnem superbiam, arrogantiam, tyrannidem, denique ad perfidiam, periuria, sacrilegia, et omne scelerum genus. Nihil enim est tam immane, vel iniquum, vel impium, quod metu numinis sublato, mens humana non ausit aggredi, et perficere, iuxta illud Psalmistae: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus, etc. Ecce fructum illius doctrinae et persuasionis; omnium scelerum turpitudo et abominabilis enormitas. Illud sequi est manifestum. Sicut enim, si est aliquod numen, prima et suprema veritas est, esse Deum qui mundum regat: ita si nullum est numen, prima et suprema veritas erit nullum esse Deum qui mundum regat. Erit enim veritas de eo, quod apprehenditur ab omnibus esse supremum ac primum omnium principium. Haec autem veritas exstinguet in animis hominum omnem numinis metum et reverentiam: sublato autem metu, patet via ad omnia scelera. At quid absurdius dici vel cogitari potest, quam primam et summam veritatem, et maximum divinitatis arcanum ab bominibus cognitum vel apprehensum, ad omne nesas et flagitium viam aperire, eosque sceleratissimos et impurissimos
efficere? Secundo sequitur, id quod est falsum et impossibile, et mera chimaera, esse causam omnis religionis, pietatis, iustitix, temperantiae, modestiae, benignitatis, patientia, denique omnis virtutis et honestatis: pacis insuper et tranquillitatis in Re publica, et omnis boni in genere humano. Persuasio enim numinis, eiusque amor et timor; haec omnia bona pariunt: et quo illa maiora et vehementior afuerint, eo maiora bona ex illis in animis hominum, et statu politico oriuntur. Unde numquam exstitit Res publica bene institura, in qua Religio, et persuasio providentiae numinis non viguerit: et privatim quo quisque fuit erga numen reverentior et religiosior, eo probitate et vitae innocentia fuit illustrior. E contrario quo quis numen minoris aestimavit; eo fuit sceleratior: ut ex utraque historia tam profana quam sacraconstat.
At cuius amentiae est credere, salso et impossibili figmento tantaminesse vim ad omnem virtutem; solidae autem veritatitantam illecebram ad onine flagitiam et perniciem? Tertio sequitur, veram et summam sapientiam exstinguere oninem virtutem, et homines efficere pessimos: summum vero errorem et amentiam excitare ad omnem virtutem, et homines efficere optimos: Si enim nullum est nunien, summus error et amentia est, certo credere est numen, et providentiam, summa sapientia, credere haec nihil esse nisi hominum figmenta et Chimaeras. Item consequitur, veritatem et sapientiam esse homini et Rei publicae maxime perniciosam; errorem vero maxime salutarem: veritatem et sapientiam esse maxime occultandam tamquam venenum animorum, et omnis Rei publicae; errorem vero omnibus modis promovendum tamquam omnis boni fontem: lucem summam intellectus summas adferre tenebras animorum; et summas tenebras intellectas gignere lucem et pulchritudinem animorum. Quae omnia plena sunt furoris et amentiae. Quarto sequitur, omnes eos qui sapientia, virae sanctit are, mir aculis prophetico spiritu maxime illustres umquam fuere, deceptos fuisse in re maxima, nec potuisse veritatem circa numinis rationem assequi, hi enim omnes divinitatem et providentiam agnouere [Orig: agnouêre] , et summe venerati sunt: qui vero impietate, turpitudine vitae, et omni scelerum immanitate erant infames, eos solos hoc arcanum reprehendisse; tales enim fuerunt omnes numinis contemptores. Omni uni ergo mortalium pessimi fuere sapientissimi, oninium vero optimi, insipientissimi, et tenebris maximis ignor antiae, et errorum obsiti. Quinto sequitur, Amare Deum, timere vindictam, offerre sacrificia, or are numen, hymnis et laudibus illud celebrare, servare iusiurandum, non esse bona, sed inania, stulta, impia, et rectae rationi adversa: non secus ac amare, timere, colere, laud are Chimaeram, vel aliud humani capitis figmentum. Si enim divinitas est sigmentuni sicut Chimaera, manifestum est, non amplius illi deferendum quam Chimaerea. Sexto sequitur esse impium, sacrilegum, blasphemum, numinis contemptorem, non esse malum, aut rectae rationi adversum; sed haec esse bona et laude digna, cum verae doctrinae de numine sint consentanea. Si enim nullum est numen, omnes illi actus quibus cotemnitur, et ignominia afficitur, boni sunt: tum quia sunt protestationes quaedam arcana veritatis: tum quia valent ad falsam persuasionem hominibus de providentia et numine eximendam. Sicut contumeliaein idola gentilium sunt laudabiles, quiaeillistestamur nullan idolis inesse divinit atem. nihil contemptibilius eo quod nec est, nec esse potest. Septimo sequitur, Mundum esse instar navisin salo fluctuantis, quae gubernaculo et gubernatore est destituta. Item instar maximae Rei publicae ex omni hominum genere conflatae, in qua nullae sunt leges, nullus Index, nullus rector, nullus tranquillitatis et boni publici curator. Si ita est, quomodo mundus potest consistere, praesertim cum rebus tam disparibus, et contrariis, et pugnantibus constet? Sicut enim navis absque gubernatore huc illuc fortuito impetu iactatur, donec illidatur in scopulos, vel impingat in brevia, vel fluctibus hauriatur; et Res publica absque rectore caedibus et seditionibus se ipsa conficit: ita necesse erit mundum inordinatissime ferri, et contr ariorum pugna dissolvi, si nullus est rector, qui dirigat, et pugnantia in concordiam conspirare faciat. Octavo sequitur, Hoc universum, et partium eius formationem ac disspsitionem casu exstitisse, et in hanc formam ac speciem coaluisse. Si enim nulla est mens, quae singulas eius partes formavit, et in hanc structuram, quam videnius, digessit ac composuit; necessario fatendum est casu id totum accidisse, iuxta sententiam Democriti, qui ex fortuito inipetu et concursu atomorum omnia formata statuebat. At quid hoc est aliud quam mer a fatuitas et rationis inopia. Quomodo quod summa ratione constat, casu fieri potuit? videt quispram splendidissimum et summa arte persectum palatium, cuius structur am omnes Architecti mir antur; quaerit, quis artifex hoc instruxerit: respondetur ei, a nullo artisice exstructum, sed olim ibidem exstitisse montem arboribus consitum, quo per terrae motum corruente partes dissilierint, et hoc lapsu ac collisione singulaspartes ita format as, in hanc speciem substructionis et palatii formam, loco informis cumuli, repente coaluisse, quis adeo vecors erit, ut hoc credat? Haec et alia multa, eo principio posito, maniseste consequuntur. quae onmia quam ab omni specie veri sint aliena, rationis luci adversa, et dictu horrenda, nemo non videt. Quare et illud principium, quod fons est talium scatebrarum, oportet a veritate esse alienissimum. Dicet aliquis falsam persuasionem in religionibus saepe maximam vim habere ad hominum animos a sceleribus absterrendos, et ad probit atem ac iustitiam impellendos. Ethnici enim, qui plures Deos pro multitudine et diver sit are rerum humanarum statuebant, eorumque providentiares humanas geri, et mortalibus praemia vel supplicia pro meritis decerni putabant (quae tamen omnia falsa erant, et impossibilia) nihilominus ex hac animi conceptione abstinebant a multis iniuriis et sceleribus, quibus illa numina credebant offendi, ne in illorumiram incurrerent, et poenas sive in hac vita, sive infutura darent. Itaque argumentum illud quod supra secundo loco numero 141. adduxinius, alicui videri possit minime firnium. Respondeo, Persuasionem Ethnicorumfuisse quidenifalsam in particulari (quatenus sentiebaut hos vel illos esse numina, et curare res humanas) non tamen in genere, quatenus sentiebant esse aliquod numen, cui res humanae sint curae, quodque factorum exigat rationem. Unde quando vel metu numinis offendendi, vel affectu placendi, abstinebant a malo, vel faciebant aliquid boni, impellebantur non vi persuasionis, qua falsa erat de tali numine, sed qua vera in genere. Solum enim errabant inre subiecta, tribisentes rationem numinis et providentiae illis quibus minime oportebat, eamque in illis venerantes. Itaque non tollebant ipsam rationem formalem numinis et providentiae, sed eam statuebant: ac proinde retinebant aliquo modo iustitiae politicae verum fundamentum At vero si nullum est nunien, nulla providentia, ipsum fundamentum in genere penitus est falsum et fictitium: ac proinde fieri non potest, ut aliquam vim habeat ad vitae probitatem: aut si aliquam vim habet, ut experientia constat habere maximam, perspicuum est non esse rem fictitiam, sed veram. Haec summi Theologi verbis referre volui, quia neque brevius, neque nervosius, et clarius dici posse existimo.
§. 5. Haec adeo sibi constant, ut quisque in foro mentis suae testimonium Deo reddat. Novum testimonium (inquit Tertull. lib. de testimonio animae)
advoco, immo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine maius, id est, totum quod est hominis. Quid igitur postulat ab anima? Non placemus, ait, Dominum praedicantes, hoc nomine unico unicum, a quo omnia, et sub quo universa. Dictestinionium, si itascis. Nam te quoque palam, et totalibertate, qua non licet nobis, donu ac soris audimus ita pronuntiare: Quod Deus dederit. Et: Si Deus voluerit. Ea voce et aliquem esse signific is, et omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spect as voluntatem: simul et ceteros negis Deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Iovem, Martem, Minervam. Nam solum Deum consirmas, quem tantum Deum nominas, ut et cumillos interdum Deos appellas, de alieno, et quasi pro mutuo usa videaris. De natura quoque Dei, quam praedicamus, nec te latet: Deus bonus est, Deus benesacit, tua vox est. Et deinceps: Hinc ergo tibi anima de conscientia suppetit domi ac foris, nullo irridente, vel prohibente praedicare, Deus videt omnia, et Deo commendo, et Deus reddet, et Deus inter nos iudicahit. Unde hoc tibi non Christiana? Miratur vero Tertullianus in ipsis templis daemonum eos Deum iudicem implorare, ideoque exclamat: O testimonium veritatis, quae apud ipsa daemonia testem essicit Christ anorum?
Hanc testimonia animae, quanto vera, tanto simpliciae; tanto vulgaria; quanto vulgaria, tanto communia: quanto communia, tanto natur aliae, quanto natur alia, tanto divina. Non putem cuiquam frivolum, et frigidum videriposse, si recogitet nature maiest atem, ex qua censetur auctoritas animae. Quant um dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae, magistra natura, discipula anima. Quidquid aut illa edocuit, aut ista perdidicit, a Deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae Quid anima possit, de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ca quae in te est. Senti illam, quae ut sentias efficit: recogita in praesagiis vatem, in omnibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum si a Deo data homini novit divinare. Tam mirum si eum, a quo data est, novit. Etiam circumvent a ab adversario meminit sui auctoris, et bonitatis, et decreti eius, et exitus sui, et adversarii ipsius. Sic mirum, si a Deo data, eadem ramt, quae Deus suis dedit nosse. Sed qui eiusmodi eruptiones animae non put avit doctrinam esse naturae, et congenitae, et ingenitae conscientiaet acita commissa, docet potius de ventilatis in vulgus opinionibus publicat arum liter arum usumiam, et quasi vitium corobor atum taliter sermocinandi. Denique, Omnium gentium, ait, unus homo nomen est, una anima; varia vox; unus Spiritus, varius sonus, propria cuique genti loquela, sed loquelae materia communis. Deus ubique, et bonitas Dei ubique, daemonium ubique, et maledictio daemonii ubique, iudicii divini rcuocatio ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique, et testimonium ubique omnis animasuo iure proclamat; quae nobis ne mutire conceditur. Merito igitur onimis anima rea, et testis est: in tantum et rea erroris, in quantumtestis veritatis, et stabit ante aulas Dei, die iudicii, nihil habens dicere. Deum praedicabas, et non requirebas: daemonia abominabaris, et iliae ador ab. is.
§. 6. Denique Deum esse factorem, atque rectorem omnium imperiorum, adeoque totius mundi, omnia in fines suos ordinatissime tendentia ostendunt. Quae enim ars, quae intellegentia, actiones, instrumenta, tempora, locum, circumstantiaque et coniuncta tam concinne, tam sine errore ordinare potest? at res ipsae nihil horum agnoscunt, naturae quodam instinctu atque impetu efficiuntur atque efficiunt, suae molitionis ignarae. Vide granum sinapis, quod inter femina parvum, et tamen minima eius portio est vivida, et pingui, oleosoque humore in arborem exitura, in minima autem minimi seminis particula, varietas partium maxima est, aliud enim sirmatur in truncum, et quasi lignum, aliud in medullam emollescit, aliud tenditur in corticem, aliud in folium se explicat, aliud in florem, aliud deorsum in terram sucos hausturum sese deprimit, nec in has modo partes, sed in partium particulas quoque scinditur; nam trunco, cortici, foliis, floribus, sua sunt carnes, ossa, venae, tunicae, adco ut nulla arbor sit quam non facile in centenas heterogeneas partes diviseris, quomodo igitur tanta, in tam tenui corpusculo virtus, partes tam distinctae, earum tam mira efficientia, ut crudos terrae humores, tam vario sine, in tam diversa dispensent? Partem enim spissant, et indurant in lignum, partem in corticem, in florem, in solia. Quae haec operatur nisi insignis, et omnium architecta sapientia? Et haec omnia in unum sinem deducit, nempe hominum utilitatem. Quorum igitur causa quis dixerit essectum esse mundum? Eorumscilicet animalium, quae ratione utuntur, hi sunt Dii, et homnies, quibus prosecto nihil est melius. Cicero libro 2. de nat. Deorum, et Lactantius de ira cap. 13. Vera est sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum. Omnia enim quibus constat, quaeque geverat ex se niundus, ad utilit atem hominis accommodata sunt. Optime Seneca si unum DEUM agnosceret, libro sexto de Benefic. cap. 23.
Adice nunc, quod non externa cogunt Deos, sed sua illis in legem aeterna volunt as est. Statuerunt, quae non mutarent. Itaque non possunt videri facturi aliquid, quamnis nolint: quia quidquid desinere non potest perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii Deos paenitet. Sine dubio stare illis et descisiere in contrarsum, non licet: Sed non ideo, quia vis sua illos in proposito tenet, ex imbecillit are permanent: sed quia non licet ab optimis aberrare, et sic ire decretum est. In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt, rationemque hominis habuerunt. Itaque non possunt videri suat antunscausa decurrere, et explicare opas suum: quia pars operis sumus et nos. Debemus ergo et Soli, et Lunae, et ceteris caelestibus beneficium: quia etiamsi potior a illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maior a ituros iuvant. Adice, quod destinato iuvant, ideoque obligati sunius, qui non in beneficium ignor antium iucidimus; sed haec quae accipimus, accepturos scierunt: et quamquam maius illis proposit um sit, maiorque actus sui si uctus, quam servare mortalia: tamen in nostras quoque utilitates a priucipio rerum permissa mens est, et is ordo mundo datus, ut appareat cur am nostri non inter ultima habitam. Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non ut gignerent, coierunt. Dii non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, cum omnibus alimenta protinus, et auxilia proniderint: nec eos per neglegentiam genuere, quibus tam multa genuerant. Cogitavit enim nos ante natura, quam fecit: nec tam leve opus sismus, ut illi potuerimus excidere. Nonne omnino Christianus videri postet, si uni vero Deo, haec tribueret.
Si nostri igitur causa tanta moles vertitur, si tam parva tanto constant artificio providentiaque, ut in uno paene grano non minor sit admirandi materies, quam in vastissimis caelorum orbibus, certe hominum societatem, imperandi parendique vices, proemiorum et poenarum cuncta Deus idem moderatur.
Quomodo enim praestantissimae creaturae neglegat gubernationem, qui olerum, ut ita dicam, Rem publicam, tam concordibus, tam plenis nascendi, crescendi, florendi, fructificandi, feminandi
legibus instruxit, idque eum in finem, ut homini servirent? Si igitur bruta servitia, si fundos, si iumenta tanta cura dignatus est, quis miretur cum nos dignos habuisse, quos regeret, quinostra omnia gubernat? Neque enim stolidos parentes imitatur, qui agros, pecuniam, domos, familiam liberis suis parant, ipsos neglegunt.
§. 1. LIBRO Secundo proprius huic disputationi locus Erit. Nam improbos puniri, bonos principes soveri, ac defendi ostendam.
Lento passu, sed gravi divina vindicta procedit, quamvis propere nonnumquam poena repraesentetur. Haec vero iudicii divini in delinquentes exercitum vigorem velmaxime demonstrat. Quamvis peccantium nemo evadit, sed vel mox ducitur, vel differtur, nisi paenitentia, et benefactis ultricem numinis manum antevertat, maxima tamen pars poenarum in futurum servatur; interim tamen aeterna illa mala, tot mala temporaria antecedunt, ut dubitare nemo possit, Deum esse, qui res mortales regit, iudicat, bonos remunerat, impios ulciscitur. ludicat ille orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Quod enim necessitatem fati esse, quod fortuitum eventum quidam interpretantur, Dei iudicium est. Hinc mirae et inopinatae rerum conversiones. Nullus annus est, non insignis potentium ruina, aut morte, immo nulla dies, quae non aliquos vesperi iacentes videat, quos mane viderat superbos: non facit hoc
Sidus, et occulti mirand a porentiasati,
sed Deus; Deus inquam, quia sidera vocat, et dicunt, adsumus; qui non ad suum ministerium, sed hominum utilitatem luces illas effecit.
§. 2. Iudicio illo perculsus fratricida primus perpetuo pavore vagus, ac tremens sceleris indicia mundo circumserebat; illo iudicio diluvium terras inundavit, Sodomitas caelestis flamma exussit, AEgyptios rubrum mare oppressit, Chananaeos Israel delevit. Hoc iudicio Core, Dathan, Abiron, et multa milia in deserto ceciderunt, multos annos Israel vicinorum regum tyrannide pressus, postremo sub regibus suis afflictus, septuaginta annorum servitute damnatus est. Sed maiora videamus, Assyriorum avaritia totam Asiam exhauriri Deus permisit, hos per Chaldaeos spoliavit, Chaldaeorum luxum per Medos et Persas latissime imperantes, etiam summo sastigio sublatos vitiaque maximo imperio maiora, propalam ostentantes, per sordidissimam Graeciae gentem, Macedones iugum servitutis accipere coegit. Hos vero in se collisos Romanis debellandos, conterendos, exossandos obiccit.
Cum Romanorum deinde peccata excessere [Orig: excessêre] modum, ut nectolerari amplius, nec medicinam ferre possent, eos primum mutuis coedibus attritos, deinde Cimbris, Heculis, Gothis, Vandalis, Longobardis, aliisque barbaris divisit, nunc tota Asia, praestantior Asricae portio, et nobilis Graecia contemptae religionis poenas sub acerbo et duro dominio Ottomanidarum luit.
Omnes clades quae vel universum, vel partes orbis per vices exercuerunt divinorum iudiciorum exsecutiones sunt. Legimus, (inquit Tertullianus in apol. cap. 40.) Hierapolim, et Delon, et Rhodon, et Coon insulas multis cum milibus hominum pessum abiisse. Memorat et Plato maiorem Asiae et Africae terram Atlantico mari ereptam. Sed et mare Corinthiuni terrae motus ebibit. Et vis undarum Lucaniam ltaliae abscissam in Siciliae nomen relegavit. Antiquissimae fuere poenae, sed antiquiora tamen scelera quae poenam comitem traxere. Narrant veteres Phaethonte rege impio, Graeciam, Aethiopiamque incendiis vastatam, ipsum regem fulmine exstinctum. In ultionem adulterii regnum Priami, et opulentia barbarica concessit in rogos, Sardanapalus Assyrius cum grege turpium virorum, et mulierum, immensae luxurie finem fecit incenfo palatio. Tullum Hostilium regem Romanorum iustissimum fulmen contrivit, incendia Ierosolymorum, Athenarum, Romae, Sidonis, Turi, Thebarum, Persepolis, Sagunti, Corinthi, Carthaginis, Numantiae, Byzantii, Nicomediae, Aquileiae, Patavii, Antiochiae, Basileae, Venetiarum, aliarumque urbium et crebro repetita legimus; terraemotus, aliaque incommoda taceo. Magna pietati regum ac populorum data praemia ostenderem, ut hac etiam parte regnum suum Deo astruerem, sed ad eam partem qua de pietate tractaturus sum relegare malo; nam nulla res luculentius divinum in Re publica imperium, quam virtutis proemia demonstrant.
§. 1. MULTA sunt quae Athei serio, imbecilles et imperiti discendi causa contra providentiam, ac Dei gubernationem obicere consueverunt. Cum enim mundus sit, ut Euseb. lib. is. definit. [Gap desc: Greek words] Sustema sive compages ex caelo, aere, terra, aqua, atque illis quae in hisce sunt, naturis; cum sit communis hominum atque Ahgelorum civitas, ita ut una ex toto orbe Res publica conficiatur, adeo ut Stoici caelum proprie civitatem dicant; nostras quas incolimus, dici quidem, at non esse civitates affirment. Si igitur Res publica haec ab optimo; providentissimo, fapientissimo principe; Deo gubernatur, optime etiam ac tranquillissime, eam reginecesse est, et bonis bene, malis male esse oportet. Praemia bene meritis, supplicia impiis constituta sint. At vero inquiunt, in illa Re publica mundi, in vasta illa civitate maior est saepe malorum selicitas, nec modo humiles, et caelestium inscias animas telum illud serit, sed fortibus etiam, et munitis pectoribus figitur. Quare bonis viris adversa eveniunt, malis prospera? Hic provinciam spoliavit, et in lucem bibit, et fruitur ut, inquit ille, Diis ir atis.
Marmoreo Licinus tumulo iaecet, at Cato parvo, Pompeius nullo; credimus esse Deos?
Ita apud Davidem Psalmo 72. 9. Posuerunt in caelo os suum: et lingua eorum transivit in terra. Et dixerunt. Quomodo scit Deus? et si est scientia in excelso. Ecce ipsipeccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitia. Et dix: Ergo sine causa iustisicavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Existimabam ut cognoscerem hoc: labor est ante me. Donec intremin sanctuarium Dei, et intellegam in novissimis eorum.
Vetus haec igitur est querela:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Audeo dicere; suntne Dei?
Mali enim felices attonitum me reddunt.
Alterum argumentum est, quod fere industriae, labori, consiliis, astutiae, et humanae providentiae enenta respondent, non igitur ad alia converti hominum animos oportet, sed suo quemque ingenio,
providentiaeque fidere. Hinc Spartani monebant, Admot a manu fort unam invoc andam, et Attici [Gap desc: Greek words] , cum Pallade, et manum move. Nondum hi longe aberrant, peius ille,
Nondum numen abest, si sit prudentia.
Humanam enim, hoc est, miserrimam prudentiam numinis loco ponit. Et alii: Quare Deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem, vulnera, et acerbafuner a praesoriberet? Itaque si Deus non facit, error, imprudentia, ignavia efficit. Romani orbem subegerunt, sed labore, audacia, patientia, iustitiae specie, prudentia. Lacones imperium Graeciae tenucrunt, sed sua industria, omni in re si stratagemate utaris, non est, quod alium Deum quaeras. Hinc impia et Deo pugnantia verba. Sapiens ille plenus gaudio, hilaris, et placidus, inconcussus, cum Diis ex pari vivit. Seneca Ep. 509. Nec ex pari modo, sed nec egens Deo. Idem Epist. 31. Hoc est sumnium bonum, quod si occupas, incipis Deorum socius esse, non supplex. Ut vero insaniae summum apicem conspicias, audi Sextium apud Senecam Epist. 73. Solebat Sextius dicere, Iovem non plus posse, quam bonumvirum. Plura Iuppiter habet, quaepraestet hominibus: sed inter duos bonos, non est melior, qui locupletior; non magis, quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cut maius (peciosiusque navigium est. Et Seneca eo loco. Iuppiter quo antecedit virum bonum? diutius bonus est. Haec illi, et exclamant: Hac fitur ad astra Hic non modo sapientia, sed etiam felicitate homines Deo exaequant, adeo ut minus scelerate quidam dixerit. Dextra mihi Deus, et telum quod missile libro.
Tertium argumentum. Quia indignum est divinam maiestatem ad omnia etiam vilissima devocare, ad vermium et formicarum fetus, ad opera hominum, quorum plurima aut vitiosa sunt, aut vitiis coniuncta.
Quartum argumentum est; Natura eodem cursu omnia peragit, circuitus caelorum stati sunt, mutationes mundi inferioris suo modo etiam non admodum diverfae, animalium, et fruticum nascendi, moriendique perpetuae vices, et hominum etiam pueritia, adolescentia, virilis aetas, et senecta in omnibus pari modo succedens, ostendit naturam sibi sufficere, omniaque ista naturali quadam lege, et necessitate fieri, non autem alia quadam mente, quae dominatum in naturam ipsam exerceat.
Quintum argumentum. Monstra nascuntur, errat igitur illa sapientissima mens, et in opere suo deficit. Hinc bicipites, tricorpores, centimani, sedigiti, et contrario errore, unoculi, unimani, quin etiam naturarum insociabili coniunctione, semiboves homines, semihominesue boves, soetus canino ore, simiarum manu, capripedes. Erratur et aliis modis, distorsione membrorum, magnitudine aliquorum membrorum, vel totius corporis, itaque Macrocheires, Gigantes, nanos saepe producit operatrix fessa, vel exuberans. Quorsum tot serpenrium, herbarumque venena? tot ferarum formidines, insectorumque molestiae, si nobis a Deo provisum est? Atque hinc tam multa multorum contra opera Dei sunt querelae. Hinc est quod Cotta academicus libro tertio de natura Deorum, omnia Deo negat, aut omnia mala tribuit, etiam ipsa scelera. Si enim rationem, inquit, hominibus Dii dederunt: et malittam dederunt. Est enim malitia, versuta et fallax nocendi ratio. Ex hisce conficiunt, Fortunam, prudentiam, astutiam, scelera felicia, humanam vitam ac negotia omnia moderari, divinioris providentiae rationem nullam esse ducendam.
§. 2. Vetera haec sunt non ab uno proposita, sed tamen vera, et solida dari responsio non modo a sanctis prophetis, sed patribus, et a philosophorum etlam praestantissimis consuevit.
§. 3. Primum vero argumentum plurimos semper movit, ipsi Philosophi apud Ciceronem, et ipse Cicero libro quinto de natura Deorum, vix Deos defendere possunt. Querelas ore Ciceronis proponam ac respondebo. Telamon, inquit, autem uno ver su locum totum, consicit, utrum dii homines neglegant.
Nam sicurent, bene bonis sit, male malis: quod nunc abest. Debebant illi quidem omneis bonos essicere, siquide hominum generi con sulebant. Sin id minus: bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duos Scipiones, fortissimos, et optimos viros in Hispania Poenus oppressit? cur Maximus extulit silium Consularem? cur Marcellum Hannibal interemit? cur Paulum Camtae sustulerunt? cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est praestituni? cur Affricanum domestici parietes non texerunt? sed haec vetera, et alia permulta. Propiora videamus, cur avunculus meus vir innocentissimus, idemque doctissimus, P. Rutilius in exilio est? cur sodalis meus interfectus domi sua Drusus? cur temperantiae, prudentiaeque specimen, ante simulacrum Vestae, pontisex Maximus est, Q. Scaevola trucidatus? cur etiam tot civitatis Principes a Cinna interempti? cur omnium persidiosissimus, Caius Marius, Q. Catulum, praestantissima dignitate virum, mori potuit tubere? Dies deficiat, si velim numer are quibus bonis male evenerit: nec minus, si commemor arem, quibus improbis optime. Cur enim Marius tam seliciter, septimum consul, domi suae senex est mortuus? cur omnium crudelisstmus tam diu Cinna regnanit? at dedit poenas. Prohiberi melius fuit, impedirique, ne tot summos viros interficeret, quam ipsum aliquando poenas dare. Summo cruciatu, supplicioque Q. Vartius homa importunissimus, periit: sed, quia Drusum ferro, Metellum veneno sustuler at, illos conservari melius fuit, quam poenas sceletis Varium pendere. Duodequadr aginta Dionysius tyr annus annos fuit opulentissima, et beatissimae civit at is. Quam mult as ante hunc in ipso Graeciae flore Pisistratus, ac Phalaris, ac Apollodorus poenas sustulit, multis quidem ante cruciatis et necatis! Et praedones multi saepc poenas dant: nec tamen possumus dicere, non plureis captivos acerbe, quam praedones necatos. Anaxarchum Democritium a Cyprio tyranno exc arnificatum accepimus: Zenonem Eleatem in tormentis necatum. Quid dicam de Socrate? cuius morti illacrymari soleo, Platonem legens. Videsne igitur, Deorum iudicio, si videt res hunanas, discrimen esse sublatum? Diogenes quidem Cynicus dicere solebat, Harpalum, qui temporibus illis praedoselix habebatur, contra Deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas; isque cum secundisime cur sum teneret; Videtisne, inquit, amici, quam bona a diis immortalibus nanigatio sacrilegis detur? Atque homo acutus, cum bene, planeque percepisset, in eadem sententia perseverabat. Qui, cum ad Poloponesum classem apulisset, et in sanum venisset Iovis Olympii, aureum eum detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat ex manubiis Carthaginensium tyrannus Gelo. atque in eo etiam canillatus est aestate grave esse anreum amiculum, hieme frigidum: eique laneum pallium iniecit, cum id esse aptum ad omne annitenipus diceret. Idemque Aesculapii Epidauri barbam auream de... [(reading uncertain: print faded)] iussit, neque enim convenire, barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset. Iam mensas argenteas de omnibus delubris
iussit auferri: in quibus quod more veteris Graeciae inscriptum esset, Bonorum Deorum, uti se eorum bonit ate velle dicebat. Idem victoriolas aureas, et pateras, coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat: caque se accipere, non auferre, dicebat: esse enim stultitiam, a quibus bona precaremur, ab iis porrigentibus, et dantibus nolle sumere. Eundemque ferunt haec, quae dixi, sublata de fanis in forum protulisse, et per praeconem vedidisse: exactaque pecunia edixisse, et quod quisque a sacris haberet, id ante diem certam in suum quisque fanum referret, ita ad impietate in Deos, in homines adiunxit iniuriam. Hinc igitur neque Olympius Iuppiter fulmine percussit, nec Aesculapius misero, diuturnoque morbo intabescentem interemit: atque in suo lectulo mortuus, in Tympanidis rogum illatus est: eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nactus, quasi iustam, et legitimam, hereditatis loco filio tradidit.
Concludit tandem hunc in modum. Improborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, (ut Diogenes dicebat:) vim omnium Deorum ac potestatem.
§. 4. Primo quidem respondeo, multis in hominibus falli humanum iudicium, quos enim Cicero, optimos vocat, et sanctissimos, eos multis sceleribus implicitos fuisse, et ut supplicia paterentur, meruisse constat. Scaevola, Catulus, Drusus, Metellus, et alii, quos ut sanctissimos viros ab importunissimis cum cruciatu trucidatos deplorat, mihi non multo videntur, inimicis suis fuisse meliores, ne Socratem quidem scelerum, et omnis contumeliae turpissimum doctorem. Quis vero Romanos innocentes dicet, si eos cottidie arenae spectaculis assidentes iubere mortes sontium et insontium considerat? Ure, verbera, seca, occide: erant haec verba sollemnia, et totius caveae, quid maius Phalaris fecit? aut Pisistratus? qui pauciores ad suam tutelam, quam Romani illi viri optimi ad voluptatem occiderunt?
Secundo: Non sunt humana bona talia, quae momentum adferunt ad felicitatem, nec mala quae miseros facere queant. Nam paupertas, exilia, quomodo gravia sunt, nisi sola aestimatione? An miser Fabricius, cum ad focum ipsas radices, quas in agro repurgando triumphalis senex vulsit, cenabat? an, ut ad nostra veniam, Patriarcha Iacobus, cum noctu lapidem capiti supponeret, an Paulus et Antonius miseri ad fontem pane vescentes. Error est, iudicare non esse felices, nisi in ventrem longinqui litoris pisces, et transmarina aucupia congerant, nisi exoticis condituris stomachi nauseantis pigritiam erigant, ut nova voluptate dapes nocituras accumulent? Vir bonus dives non est, improbus abundat. Quid igitur? Frugaliter hic vivet, ille flagitiose. Mullum quatuor librarum, et mediae Tiberius Caesar vendidit, Apicius, et P. Octavius licitati sunt. Octavius emit quinque milibus HS. hoc est, centum vigintiquinque Philippicis. Sen. Ep. 95. An hic felices illi Ganeones, qui emerunt delicias, quas Caesar vendidit? An miser vir bonus si emere non possit, quod Caesar non concupivit?
Caligula centies Sestertio cenavit, et omnium ingenio opus fuit, ut mediocris provinciae vectigal una cena ficret, pretium vero ad nostram monetam, est ducenta quinquaginta Philippum milia. Audiamus vel ipsos Gentiles, et divites: Seneca cons. ad Heluiam. Quid tam multa conquiritis? scilicet maiores nostri, quorum virtus etiam nunc utia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum: quibus terra cubile erat: quorum tecta nondum auro fulgebant: quorum templa nondum gemmis nitebant. Itaque tunc per fictiles Deos religiose iurabatur: quiper illos invocaverant ad hostem morituri, nefallerent, redibant. Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitum legatos audit, cum vilissimum cibum in soco ipse manu sua versaret: illa, quaiam saepe hostem percusserat, laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat. quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando Philosophi velut corruptores iuventutis, abire iussi sunt, scientiam popinae professus, disciplina sua saeculum infecit: cuius exitum nosse operae pretium est. Cum sestertium millies in culinam congessisset, cum tot congiaria Principum, et ingens Capitolii vectigal singulis commessationibus exsorbsisset, aere alieno oppressus, rationes suas tunc primum coactus inspexis. Supersuturum sibi sestertium ceties computavit: et velut in ultima fame victurus, si sestertio ceties vixisset, veneno vitam finivit. Quanta luxuria erat, cui sestertium centies egestas fuit? I nunc, et puta pecuniae modum ad. rem pertinere, non animi. Sestertium [Orig: Sestertiûm] ceties aliquis extimuit: et quod alii voto petunt, veneno fugit.
Non igitur in his Dei iudicium reprehendendum, cum is felix sit, qui minus cupit, infelix, cuius immensum, incomprehensibile arbitrium est. Cuius cupiditatinihil saris est.
§. 5. At multi bonorum in fame, siti, carcere, servitute, tormentis vitam exigunt, dum interea omnibus suavitatibus improbi circumfluunt. Durior est eorum conditio, fateor, sed tamen, hoc quoque divinam providentiam nobis approbat magis, quam convellit. Magna est, etiam in publico talium exemplorum utilitas. Ratio hoc docuit infideles quod fides Christianos, nos probationes dicimus, illi exercitia. Omnia adversa sapiens exercitationes putat. Marcet sine adversario virtus, quid possit, patientia ostendit.
Seneca de providentia cap. 2. Non vides, quanto aliter patres, aliter matres indulgeant? illi excitari iubent liberos; ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos, et sudorem illis, et interdum lacrimas excutiunt: at matres fovere in sinu, continere in umbra volunt: mumquam flere, numquam tristari, numquam laborare. Patrium habet Deus adversus bonos viros animum, et illos fortiter amat: et, operibus, inquit, doloribus, ac damnis exagitentur, ut verum colligant robur. Languent per inertiam saginata: nec labore tantum, sed mole, et ipso sui onere deficiunt. Non fert ullum ictum illaesa felicitas, at ubi assiduafuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias ducit; nec ulli malo cedit: sed etiamsi ceciderit, de genu pugnat. Haec Romanus sapiens.
§. 6. Deinde sunt medicamenta, atque a vitiis avocamenta, prosunt illis ipsis qui patiuntur. Audi Hieronymum in Ezechielem Quae put atur poena, medicina est. Sed quia cum Atheis mihi res est: audiant eos quos ratio eo duxit, unde illi a fide excidentes prolapsi sunt. Pro ipsis est, inquit Seneca de provident. c. 3 in exilium proici, in egestatem deduci, liberos, coniugem efferre, ignominia affici, debilitari? si miraris, hoc pro aliquo esse, miraberis quosdam ferro et igne curari, nec minus fame ac siti. Sed si cogitaneris tecum, remedii causa quibusdam et radi ossa et legi, et extrabi venas, et quaedam amputari membra, quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant: hoc quoque patiteris probaritibi, quaedam incommoda pro his esse, quibus accidunt, tam me hercules, quam quaedam quae laudantur atque appetuntur, contra eos esse, quos delectaverunt: simillima cruditatibus, ebrietatibusque, et cateris quae necant per voluptatem.
Et paulo post: Veniamus ad Regulum, quid illi fortunae
nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit? Figunt autem clavi, et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, et in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina. Quanto plus tormenti, tanto plus erit gloriae. Vis scire, quam non paeniteat hoc pretio aestimasse virtutem? Refice tu illum, et mitte in senatum, eandem sententiam dicet. Feliciore ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio, et morosae uxoris cottidiana repudia defleti, somnus per symphoniarum cantum, ex longinquo lenem resonantium, quaeritur? Mero se licet sopiat, et aquarum fragoribus avocet, et mille volupt atibus mentem anxiam fallat: tam vigilabit in pluma, quam ille in cruce.
Calamitas virtutis occasio est. Hos itaque Deus probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet. Eos quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles venturis malis servat. Erratis enim si quem iudicatis exceptum, veniet ad illum diu felicem sua portio. Quisquis videtur dimissus esse, dilatus est. Quare Deus optimum quemque aut mala valetudine, aut aliis incommodis, afficit? Quare in castris quoque periculosa fortissimis imperantur? Dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis, aut explorent iter, aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt, dicit. Male de me Imperator meruit: sed, bene iudicavit. Ide dicant quicumque iubentur pati, timidis ignavisque flebilia. Digni visi sumus Deo, in quibus experiretur, quantum humana naturaposset pati. Fugite delicias, fugite enervatam felicitatem, qua animi permadescunt, nisi aliquid intervenit, quod humanae sortis admoneat, velut perpetua ebrietate sopiti. Quem specularia semper ab adflatu vindicarunt, cuius pedes inter fomenta subinde, mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet. Cum omnia, quae excesserunt modum, noceant; periculosissima felicitatis intemperantia est. Movet cerebrum, in vanas mentem imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit, perpetuam infelicitate, quae advocat ad virtutem, sustinere, quam infinitis atque immodicis bonis rupi? Levior ieiuno mors est: cruditate dissiliunt. Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris, quam in discipulis suis praeceptores: qui plus laboris ab his exigunt, in quibus certior spes eft. Numquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur indole publice verberibus admotis? ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant per severent vu! nera praebere vulneribus. Quid mirum, si dure generosos Spiritus Deus tentat? numquam virtutis molle documentum est. Verberat nos et lacerat fortuna? patiamur, non est saevitia: certamen est, quo saepius adierimus, fortiores erimus. Solidissimapars est corporis, quam frequens usus agitavit. Praebendi fortunae sumus, ut contra ipsam ab ipsa duremur. Paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum assiduitas periclitandi dabit. Sic sunt nauticis corpora, ferendo mari dura: agricolis manus tritae: ad excutiedatela, militares lacerti valent: agilia sunt membra cursoribus. Id in quoque solidissimum est, quod exercuit. Ad contemnendam malorum potentiam, animus patientia pervenit: quae quid in nobis efficere possit, scies, si adspexeris, quantum nationibus nudis et inopia fortioribus, labor praestet.
Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali Deus fieri? (Seneca de provid. l. c. 6.) Ille vero non patitur. Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia, et cogitationes improbas, et avida consilia, et libidinem caecam, et alieno imminentem avaritiam: ipsos tuetur ac vindicat. Numquid hoc quoque a Deo aliquis exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet? remittunt ipsi hanc Deo curam: externa contemnunt. Democritus divitias proiecit, onus illas bonae mentis existimans: quid ergo miraris, si id Deus bono accidere patitur, quod vir bonus aliquando vult sibi accidere? Filios amittunt viri boni: quidni, cum aliquando et ipsi occidant? In exilium mittuntur: quidni, cum aliquando ipsi patriam non repetituri relinquunt? Occiduntur: quidni, cum aliquando ipsi sibi manus afferant ? Quare quaedam dura patiuntur? ut etiam alios pati doceant, nati sunt in exemplar.
§. 7. At mali felices sunt? vide sapientem eundem. Isti, quos profelicibus aspicitis, si non qua occurrunt, sed qua latent videritis, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parierum suoru extrinsecus culti. Non est ista solida et sincerae felicitas: crusta est, et quidem tenuis. Itaque dum illis licet stare, et ad arbitrium suum ostendi, nitent et imponunt: cum aliquid incidit, quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac veraefaeditatis alienus splendor absconderit.
Si placet audire pios et sanos doctores, rectius et liquidius illi providentiae rationem nos edocebunt. Augustinus de Gen. ad litteram, li. 11. Cur et hoc (tentari) permittit Deus? An quia probatur, et exercetur virtus, et palma gloriosior non consersisse tentatum, quam non potuisse tentari? cum etiam ipsi qui deserto creatore eunt post tentatorem, magis magisque teneant eos, qui in verbo Dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem devitationis exemplum, et incutiant contra superbiam timorempium? Unde dicit Apostolus: Expendens te ipsum, ne et tutenteris. Mirum est enim, quantum ista humilitas qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes, de nostris viribus praesumamus, per scripturas omnes divinas cura continua omnibus commendatur. Cum ergo etiam per imustos iusti, ac per impios pii proficiunt, frustra dicitur: Non crearet Deus quos praesciebat malos futuros: cur enim non crearet, quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum voluntatibus exercendis; admonendisque nascantur, et iuste pro sua voluntate puniantur.
§. 8. Tu malorum prosperitati invides, aut etiam illacrumaris? quae causa est tantorum tumultuum, nonne etiam gladiatores sagina distenduntur, ut speciosius pereant, nonne in publico supremum cenant bestiarii? Quaestionem solvit David, sed in sanctuario Dei, et in novissimis eoruni. Quia mali cum hic differuntur, ad poenas sine fine reservantur; et boni, cum hic laborant, exercentur, ut in fine hereditatem consequantur.
Huius tanti praemii tam ardua maiestas, tam pura, atque honesta suavitas, tam secura atque invariata aeternitas est, ut per liberrimos agendi patiendique labores, non per delicias, et terrena praemia tendere eo oporteat. Totum hoc quod vocatut genus humanum, omnis ista massa mortalitatis ventura est ad examen, ventura ad libram, appendentur ibi opera hominum cuncta. Modo nubes involvit, sed Deo cognita sunt merita singulorum. Noluit Deus auro iustitiam remunerare. Qualis enim institia quae propter aurum habetur? quasi pretiosius sit aurum, quam ipsa iustitia, aut cum quisquam negat res alienas, magis damnum patiatur cui negat, quam ille qui negat? ille perdit vestem, ille fidem.
§. 9. Ad providentiam etiam vel maxime spectat, ut Deus causas, quas creavit, suis proprietatibus, et potestatibus relinquat, ut quas liberas fecit, in agendo libertatem illis permittat, hinc suum unusquisque sibi defectum, non Deo imputare debet; neque enim laus virtutis est, nisi labor sponte, et honesto fine suscipiatur, neque vitati criminis ulla gloria,
nisi illecebris voluntate contemptis. Qui timore innocens est, non est innocens, multo minus qui necessitate malus, aut bonus est, virtutis aut vitii laudem meretur.
§. 10. Verumtamen huius blasphemiae unica causa est, cur dicant Deum oculos avertere ab operibus fidelium, malos autem benevolentia prosequi, quod morte omnia finiri arbitrantur, nec post fata superesse animae vitam, vel ad meritorum praemia, vel poenas delictorum. At vero vel hoc primarium est aeternitatis iudicium, quo cognoscimus omnia hominum facta tandem aequari, quae hic tam inaequali poena, et premio censentur; Miraris non continuo occidi Neronem, annos quadraginta saevire Siculum turannum. Miserrimum eum iudica, cui tot anni in maiora tormenta verterint.
Impiis lenta vindicta excusationem aufert, paenitentibus dat tempus emendandi. Velles cum primum scelus quispiam admisit, poenam repraesentari, inde ne pauci diu vivant, time ne te quoque celeri ultione sustulisse debuerit.
§. 11. Denique communia mala esse quaedam Deus, et obvia cunctis secunda esse voluit. Tertullianus in Apolog. cap. 41. Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens, et increpitans, communia voluit esse et commoda profanis, et incommoda suis, ut pari consortio omnes et severitatem experiremur; qui aequitatem didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem: vos contra utramque despicitis: et sequitur ut omnes saeculi plagae nobis siforte in admonitionem, vobis in castigationem a Deo obveniant. Atqui nos nullo modo laedimur: inprimis, quia nihil nostra refert, in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere: de hinc, quia si quid adversi infligitur, vestris meritis deputatur. Sed et si aliqua nos quoque perstringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmationum scilicet fiduciam et fidem spei nostrae. Sin vero ab eis quos colitis, omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseveratis tamingratos, tam iniustos? qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et asserere debuerant, quos separare deberent a meritis Christianorum.
§. 12. Mirum mihisaepius videri solet, malos tanta supplicialuituros, in hoc etiam saeculo plerumque, et anxios vivere, et gravissimis conflictari calamitatibus, exitus vero horribiles sortiri. Sed tamen etiam in hac parte divinae iustitiae severitas elucet, neque enim peccatores praesentibus bonis securos degere permittet, quandoquidem multas suturorum metus parum contineret, et certa impunitas maximam ad crimen illecebram adferret.
§. 13. Secundum argumentum, in quo sibi mirifice placet argutia humanae prudentiae, erat ab eventu industriae, ordinarie enim bona consilia felices exitus habent, stolida autem calamitosos, non est igitur alia providentia humanorum consiliorum moderatrix, aut emendatrix. Verum ista etiam ratio specie veri illudit. Neque enim omnia bene consulta feliciter ceciderunt, ut merito successibus careat, si quis ab eventu consiliorum integritatem aestimandam censeat.
Neque tamen, si omnia quae consilio ac ratione in administranda Re publica geruntur, prudenter instituuntur, ad optatos semper fines perducerentur, nec ulla umquam temeraria coepta in bonum verterentur, ideo partes suae Deo in civitatis gubernatione adimendae forent. Utriusque experientia, et ratio manifesta est. Consilia saepe optime instituta res minima conturbat, nec modo inutilia, sed etiam perniciosa reddit, 1. Corinth. 1. 19. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientiam, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Magnam sapientiae opinionem habuit AEgyptus, quae a Iosepho erudita, Graeciam excoluit, quis enim sapientium, cum AEgyptiis non egit? quid tamen Deus? Isa. 8. 10. Inite consilium, et dissipabitur. et 18. 11. Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicitis Pharaoni Filius sapientum ego, filius regum antiquorum? Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent, quid cogitaverit dominus exercituum super Aegyptum. Cur vero insipiens? quia ut numero tertio ait, consilium eius praecipitabo. Sed quia Athei sacris litteris fidem non habent, sua ipsorum sapientia confutandi sunt. Quam magna sapientia multi legum latores Rem publicam fundarunt, ornaruntque, et in illis tamen legibus, quam misere laborare civitatem, et inter se collidi cives coegerunt? Adeo vero multa sunt, ut Patriarcha Pseudopoliticorum libr. 2. disput. cap. 29. Fortunam dicat animis hominum tenebras obicere, ne vim suam ingruentem infringant, impie ille quidem, quidivinam ultionem qua sapientiam illis negat, fortunae adscribit, accommodate tamen ad institutum, ut cognoscamus numquam non eventa consiliorum humanorum in ancipiti esse.
Multa enim interveniunt, quae curas, et fallaces spes incidunt. Callida fraus erat Metii, sed uno eam verbo irritam fecit Tullius, cum suo iussu factum esse, mentitus est. Dionysium a sceptro ad ferulam lupus redegit; nam litteras cum carne e vidulo dormientis tabellarii intercepit. Claudium protraxit miles, et casu imperatorem fecit. Commodi maturata mors fuit, quia Philocommodus chartam in qua descripta erant destinatorum nomina pueriliter extulit. Quot proelia, quot exercitus una vox perdidit? et omnia consilia in nihilum redegit?
§. 14. Causa erroris blasphemi est, quod imperiorum initia, conversiones, et interitus per causas intermedias ad eos fines valde idoneas, contingere videamus. Hinc enim totum eventum tribuunt causis quae apparent, causam aeternam etiam mediarum moderatricem ignorant. Cum ad occasum, et velut mortem suam vasta regnorum corpora tendunt, iam ante signa et criteria multa prudentibus apparent, quibus certo praesagio de futura ruina vaticinantur. Cum iam in lubrico staret Persarum imperium, immanis luxus, ignavia, disciplina militaris omissa, duces belli imperiti, ignavi, nec ullus cui fideres, nisi e Graecia, avaritia, contumeliae in subiectos, ambitio, et inde discordia consiliorum, populorum alienatio, omnia mala accelerabant; fortitudinis, prudentiaeque dona tam sceleratis, tam arrogantibus divina iustitia subtraxit.
§. 15. Quod tertio loco adferebatur, non debere exiguis rebus adesse maiestatem infinitam, neminem movere potest, qui divinum numen didicerit mentem esse infinitae essicientiae, quae omnes arenas maris, omnes universi particulas in numerato habeat; Deum esse, qui nihil anxius agat, nihil distractus, qui omnium rerum
cognititione ac gubernatione, a singularum tutela non avocetur, cui omnes nostri capillinumerati sunt, a cuius cura nihil eximi potest, quemadmodum esse sine eo non potest. Non defuere veteres, qui rerum minimarum curam a Deo alienam ducerent. Plin. libro secundo, cap. 7. Irridendum, agere curam rerum humanarum illud, quidquid est, summum. An tam multiplici ministerio non pollui credamus, dubitemusve? Multo melius Epictetus: Te Deus nec in minimo fallo.
Firma ratio est, si enim maiora Deus administrat, debet eius etiam esse potestas in minutis, igitur et providentia; nam ex minutis illis maxima constant. Non potuit mundum Deus creare qualem videmus, nisi eum ante totum pernovisset, totum cognoscere non potuit, nisi singulas partes inspiceret, quomodo enim animal crearet, si non venas, arterias, fibras, poros, omnium actionum instrumenta animo percepta, ac comprehensa teneret? Indignum igitur illa maiestate foret, rem vel minimam ignorare, minimam non semper clarissima luce intueri, esse aliquid quod vel ad momentum eius sensum cognitionemque effugiat, si enim aliqua latere et brevi tempore latere Deum posse statuamus, non est causa cur non plurima, et longissimo tempore, immo omnia et semper latere dicamus. Cur enim illa quidem norit, haecnesciat? Dicam id quod ex hac ratiocinatione consequitur omnium impiissimum dogma. Nempe Deum si quaedam ignorat, et fallitur, cum sit immutabilis, ne posse quidem illa umquam discere: ideoque Deum illum, a cuius maiestate parvarum rerum procurationem alienam censent, ne DEUM quidem esse, sed truncum, qui omnium rerum sit ignarus. Pollui maiestatem Deirerum sordidarum contagio dicis, et solis radios sine contaminatione sui omnibus cloacis, et lacunis pestilentibus allucere negare non potes. Egregie Divus Augustinus lib. 9. de civit. Qui profecto incontaminabilis DEUS, absit, ut contaminationem timeret ex homine, quo indutus est, aut ex hominibus, inter quos in homine conversatus est.
§. 16. Quartum argumentum Dei regimen fortissime asserit: Non enim nisi incredibili sapientia, status omnium motuum ordo, elementorum pugnae et paritas quaedam servatur, quomodo enim fortuna aut casu semper eadem ratione nascuntur, aut intereunt? Qui vero ex corporum lineamentis colligunt animam esse mortalem, cur non potius ex animi perspicacitate, agilitate, mirabilique cogitandi, et ratiocinandi natura potius concludunt, tam spiritalem, ac divinam vim corporatam non esse, nec morte corporis posse corrumpi?
§. 17. Quintum erat de erroribus naturae, seu monstris, ea enim videntur esse non posse, si universum hoc a Deo administratur, omnis enim erroris expers sit, necesse est.
Respondeo nihil contra communem Dei providentiam facere, naturae in partibus suis aberrationem: Deus est, inquit S. Augustinus, l. 16. de civi. c. 8. qui ubi, et quado creari quid oporteat, vel oportuerit, ipse novit. Causam insinuat: Sciens universitatis pulchritudinem, quarum partium, vel similitudine, vel diversitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deformitate partis offenditur: quoniam cui congruat, et quo referatur ignorat. Constat igitur sua causa Deo, cur hos in rebuscreatis permittat defectus, omnia enim illa quae occultis mundi causis fiunt, sub providentia illa constituta sunt. Monstra hominum fabulofae historiae narrant, alios esse monophthalmos, alios versis post crura plantis, Sciopodas, Pygmaeos, Astomos Onopthalmos, Cynocephalos, aliosque ipsa raritate mirabiles. Quos ego esse, aut fuisse, non adducor ut credam. Sed videntur historici illi de sua curiositate gloriantes, impunita vanitate mentiti. Si tamen talia fuerunt, et si homines fuerunt, placet mihi de illis S. Augustini iudicium l. 16. de civ. c. 8. Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt: quid si propterea Deus vovit etiam nonnullas gentes itacreare, ne in his monstris, quae apud nos patet ex hominibus nasci, eius sapientiam, quae naturam fingit humanam, velut artem, cuiuspiam minus perfecti opificis putaremus errasse? Non itaque nobis absurdum videri debet, ut quemadmodum in singulis quibusque gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in unverso genere humano quaedam monstra sunt gentium.
Nec Aristoteles aliter sensit: [Gap desc: Greek words] Monstrum est aliquid praeter naturam, sed non omnem, sed eam, quae ut plurimum est usitatae. Nam praeter naturam quae aeterna est, et quae ex necessitate est, nihil umquam fit. Itaque Deus, cum monstri aliquid nascitur, non ipse errat, sed causae secundae ob materiae defectum, exsuperantiam, intemperiem, et circumstantium impedimentorum violentiam novum aliquid, aut rarum edunt, quod universi varietatem exornat, quamvis in suo genere deformitatem habeat. Neque his magis Dei culpanda sunt opera, quam ea quae in omnibus hominibus est, corporum magn itudo, parvitas, forma, quem enim ita omnibus membris temperatum ad amussim effinxit, cui non aliquid sit, quod in alio est decentius? quemadmodum igitur in tanta vultuum dissimilitudine divinum artificium admiramur, ita nequaquam defecisse eius industriam dicimus, cum quosdam informes esse voluit. Causas naturales ita direxit, ut secundum vires sibi insitas, id, quod Deus vult, efficiant. Quantum sit artificium parva docent, r...d... [(reading uncertain: print faded)] supercilium, quantum decoris corpori detrahitur? oculum paululum perverte, formosissima facies deformis erit. Haec igitur, ut occultis causis gignentium eveniunt, ita quoque occulta divina providentia gubernantur. Optime S. Augustinus libro undecimo, de civit. cap. 22. Hanc tamen causam, id est, ad bona creanda, bonitarem Dei, hanc inquam causam, tam iustam atque idone am, quae diligeter considerata, et pie cogitata, omnes controversias quaerentium nundi originem terminat, quidam haretici non viderunt: quia egenam carnis huius, fragilemque mortalitatem, iam de iusto supplicio venientem, dum ei non conveniunt plurima offendunt: sicut ignis, aut frigus, aut fera bestia, aut quid huiusmodi. Nec attendunt quam vel in suis locis naturisque vigeant, pulchroque ordine disponantur; quantumque universitati rerum pro suis portionibus decoris tamquam in communem Rem pub conferant, vel nobis ipsis, si eis congruenter atque scienter utamur, commoditatis attribuant: ita ut venena ipsa quae per convenientiam perniciosa sunt, covenienter adhibita in salubria medicamenta vertantur, quamque a contrario etiam haec quibus delectantur, sicut cibus et potus, et ista lux, immoderato et importuno usu noxia setiantur. Unde nos admonet divina providentia, non res insipienter vituperare, sed utilitate rerum diligeter inquirere: et ubi nostrum ingenium vel infirmitas deficit, ita credere occultam, sicut erant quaedam, quae vix potuimus invenire: quia et ipsa utilitatis occultatio, aut
humilitatis exercitatio est, aut elationis attritio, cum omnino natura nulla sit malum, nomenque hoc non nisi sit privationis boni: sed a terrenis usque ad caelestia, et a visibilibus usque ad invisibilia sunt aliis bonis alia bona meliora, sed hoc inaequalia ut essent omnia. Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in parvis: quae parva non sua granditate, nam nulla est, sed artificis sapientia metienda sunt: sicut in specie visibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam propemodum corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini, quoniam non mole constat, sed parilitate et dimensione membrorum.
§. 18. Concludam hanc de Deo Rei publicae gubernatore disputationem insigni discursu S. Aug. de quo licet supra quoque actum sit, ab illo tamen viro omnium ingeniosissimo nervosius mihi exponi videtur.
De Gen. ad litteram, lib. 5. c. 22. sic disputat. Et certe isti qui hoc negant, nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis acquiescunt, si in hac mundi parte qua putant fortuitis motibus perturbari, potius quam sapientia divinae summitatis regi: et hoc ut quasi probent, gemino abutuntur argumento, vel quod supra commemor avi, de inconstantia tempestatum, vel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro vitae meritis accidunt. viderunt tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis apparet, non dico medicis, qui haec propter suae artis necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt; sed cuilibet mediocris cordis et considerationis homini: nonne clamarent, ne puncto quidem temporis Deum, a quo est omnis mesurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? Quid ergo absurdius, quid insultius sentiri potest, quam eam totam esse vacuam nutu et regimine providetiae, cuius extrema et exigua videas tanta dispositione formari, ut aliquanto attentius cogitata, ineffabilem incutiant admirationis horrorem? Et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam putare nullum esse divinae providentiae iudicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta eius sollertiae clareant et demonstrentur indicia? sed quia haec minima in promptu sunt sensib. nostris, et ea facile investigamus, elucet in eis ordo rerum: at illa quorum ordinem videre non possumus, inordinata arbitrantur qui esse non putant nisi quod videre possunt, aut si putant, tale aliquid putant, quale videre consueverunt. Nos autem, quorum gressus, ne in illam perversitatem incidamus, eade divina providentia per sanctam scriptur am regit, ex ipsis quoque operibus Dei eodem adiuvante indagare conemur, ubi haec simul creaverit, cum a consummatis suis operibus requievit, quorum species per ordinem temporum, usque nunc operatur. Consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis, frondibus, pomis, haec species non utique repente tanta ac talis est exorta, sed quo etiam ordine novimus. Surrexit enim a radice, quam terrae primum germe infixit: atque inde omnia illa formata atque distincta creverunt. Porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia fuerunt primitus; non mole corporeae magnitudinis, sed vipotentiaque causali. Nam illa magnitudo copia terrae humoris congesta est. Sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adiacens terrae commixtus humor, tamquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in soliorum viriditatem, ac figuram, infructuuformas et opulentiam, omniumque ordinatissimam distinctione. Quid enim ex arbore illa surgit aut pedet, quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromptum est? At illud semen ex arbore, licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine. Aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. Ergo semen ex arbore, et arbor ex semine, et arbor ex arbore. Semen aute ex semine nullo modo, nisi arbor interveniat prius. Arbor vero ex arbore, etiamsi semen non interveniat. Alternis igitur successionibus, alterum ex altero, sed utrumque ex terra, nec ex ipsis terra. Prior igitur eorum parens terra, sic et animalia, potest incertum esse, utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus. Quodlibet tamen borum prius, ex terra certissimum est. Sicut autem in ipso grano invisibiliter erant omnia simul quae per tepora in arborem surgerent: ita et ipse mundus cogitandus est, cum Deus simul omnia creavit, habuisse simul omnia quae in illo et cum illo facta sunt, quando factus est dies: non solum caelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terra et abyssus, quae velut inconstantes motus patiuntur, atque inferius adiuncta partem alteram mundo conferunt, sed etiam illa quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per teporum moras ita exorirentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae Deus usque nunc operatur.
§. 1. DEpartibus, et membris quae Rem publ. constituunt, deque eius auctore Deo, et natura, iam nisi fallor, dictum est satis. Nunc de ipsa eius forma, quaeque ab ea oriuntur, divisionibus agendum est.
Forma, sive ut vocat Aristoteles, et Plato, [Gap desc: Greek words] species, seu ipsum [Gap desc: Greek words] , hoc est, Essentia est, quae ex hominibus caetum constituit, qui Res pub. dicitur. Est vero ea, ordo imperantium, atque parentium, harmonia quaedam atque anima; diversa ingenia, functionesque complectens, vinciens, vegetans. Haec cum una atque eadem perseverat, manere eadem Rei pub. species dicitur; haec si mutetur, quamvis aedificia, moenia, suburbia, atque adeo homines maneant iidem, non eadem tamen Res p. manere potest. Alia Romae instituta est Res publ. cum pulso Tarquinio penes consules imperium fuit; alia cum lege Regia in unum iterum delapsa est potestas.
§. 2. Formam Rei publicae tripertitam facere est omnibus consuetum auctoribus. Est enim Monarchia, Aristocratia, Politia, seu populi regimen. Sumpta haec ex Platone: [Gap desc: Greek words] . Sitibinon constat, urbium quasdam ab uno, quasdam a populo, quasdam ab optimatibus administrari. Magistrum imitatus Aristoteles l. 3. pol. c. 7. Necesse est imperare aut unum, aut paucos, aut multos. Receptissima haec est partitio. In qua tamen animadvertas licet, non esse divisionem [Gap desc: Greek words] , membrorum scilicet pari amplitudine dissidentium; ideoque Plato aliquando duas species constituit. Nam Rem publicam gubernat vel unus, vel plures, si unus Regnum, aut Monarchia nominatur: si plures, velii pauci sunt, veltotus populus: ex quo duae species [Gap desc: Greek words] , imperii plurium, consurgunt, optimatum, et populare regimen. Sed Platonem audiamus, de leg. l. 3. Sunt politiarum quasi matres duae, ex quibus qui alias omnes progenitas dixerit, recte dixerit. Et hanc quidem appellari Monarchiam rectam, illam vero democratiam, seu populi regimen, et illius quidem summum Persarum natio, huius nostenemus. Et lib. 5. [Gap desc: Greek words] . Sunto igitur duae politiae species. Idem in politico, septem administrationis formas constituit, Regiam, tyrannicam, optimatum imperium, et paucorum, populare secundum leges, et populare contra leges, atque illae sex sunt species, tres legitimae, tres vero minime. Optima ab his
seiuncta, nempe Monarchia seu unius principatus bonis scriptionibus devinctus, hoc est, legibus. Monere ista oportuit, ut Rei publicae natura, partesque omnes penitus inspiciantur. Verumtamen maneat, quando ita receptum est, tres esse Rei publicae formas legitimas, tres earum a bona gubernatione discessiones, de quibus singulis deinceps dicemus.
§. 3. Nunchoc statuimus, tres illas Rei publicae species ita fere hoc tempore temperatas esse, ut nusquam vel Monarchia pura, vel Aristocratia, vel Politia reperiatur. Omnes enim Imperatores, Reges, Principes, (de Turca, Moscoque non loquor) et siqui similem formam habent, certis legibns potestatem habent circumscriptam, multis se sacramentis suae Rei publicae obstrinxerunt, et multo magis, qui inter optimates, et e populo magistratus capessunt. Itaque omnia paene regna Christianorum sunt Monarchiae Aristocraticae, et politicae. Imperium ipsum Romanum admirabilem habet trium Rerum publicarum commixtionem, summum caput est Imperator Augustus, cui ius est in omnes, sed secundum leges iudicare debet. Optimates sunt electores septem, aliique principes, nec desunt nobilitati sua decora, et multis imperatorum privilegiis firmata libertas. Nec populus excluditur; civitatum liberarum sunt gubernacula, illarum in conventibus publicis suffragia audiuntur, ad summos quosdam magistratus plurimis aditus patet. Non potest imperator opprimere principes, nec hi nobilitatem, cum ex nobilitate sint multi principes suae nationis patroni. Sed neque civitates manente Imperatoris auctoritate vicinorum principum potentiam extimescunt. Helvetii Democratiam imitantur, et olim nobilitatem aut expulerunt, aut in ordinem redegerunt; optimates tamen rem administrant. Veneti ducem unum habent quidem, sed tota potestas est penes optimates, seu nobilitatem, quae triplex esse refertur, vetus, media, nova. Multis tamen civium ad minores dignitates via patet, verum nobilium suffragio ac decreto omnia peraguntur.
§. 4. Hanc unicam causam arbitror, cur nunc formae Rerum publicarum Christianarum rarius commutentur, cum videamus olim Romae, Athenis, Carthagine, perpetuo novis rebus maximam partem studuisse; quia alterius partis excessu peccabatur. Quemadmodum aegra corpora in continua iactatione versantur, et mutatione loci levationem doloris quaerunt: quia enim malum visceribus inhaerens excutere nequeunt, varietatem dolendi amplectuntur, ita se habet Rei publicae valetudo, cum enim una eius pars, vel Princeps ipse, vel optimates, vel plebs infima praeter leges, et cum aliorum membrorum damno, pressuque crescit, totum corpus concutitur, atque convellitur, mutationemque affectat: si enim potestate sua praeter ius princeps utatur, non tam principem, quam mores principis detestari optimatum imperia malunt; at cum collata in paucos potentia vident pro uno tyranno novos in diem succedere tyranniscos, regem reposcunt, aut populi regimen; sed in eo plura etiam incommoda sentientes, tribunos oderunt, et nomine libertatis oppressam libertatem multo acerbius serunt; sed in eo perpetuo peccant, quod cum totam rem publicam corrigere volunt, non hoc agunt, ut aequatis legibus in unam concordiam, atque amicitiam coalescant, sed eam partem quae premere alias videbatur, praeter modum exagitant, penitus opprimere, atque elidere conantur, eius deinde vires in aliam partem conferunt, quam priore faciunt insolentiorem; nec enim aequare libellam, nec moderari civitatem, sed alteram partem deprimere, et vincere propositum habent. Neque memini ullam Remp. correctam, in qua haec facta non fuerint.
§. 5. Superest, ut, quae Rei pub. forma conveniat diversis nationibus, exponam. Natura enim hominum, ingenioque intellecto facile legislator de forma Rei publicae statuet, et magistratus sine discrimine moderabitur. Arist. l. 6. c. 7. polit. Aristocratiam eo in loco constituendam censet, ubi opus est milite gravis armaturae, uti equitatu; nam equos bello alere, et gravem armaturam curare, non est tenuium, sed divitum. Si igitur divites pericula sustinere, sumptum belli in se suscipere, patriam tueri coguntur, iustum etiam est, ut in honoribus ac magistratibus capiendis primas partes obtineant, ut sint penes eosdem commoda, et pericula. E contrario ubi opus est velitibus, crebris excursionibus, populi regimen est accommodatius. Hoc enim spectandum est, ut illi qui in armis exercentur, dignitatem in Re publica obtineant; neque enim diu armati inermibus obtemperare, nec missa arma facere, nisi cum visum est, solent; cogi enim non possunt. Arma tenenti omnia dant, qui iusta negant.
§. 6. Spectandae inclinationes animorum sunt, et mores. Quidam enim Regem malunt, ut Persae post caedem Magorum, Isaelitae tempore Samuelis, alii regium statum, atque etiani nomen abominantur, ut Romani post Tarquinios urbe pulsos. Graecia reddita per Quinctium libertate, plausu, ac clamore aves attonitas caelo deiecit, aceruos florum in Proconsulem proiecit; at Parthi pluresque aliae gentes Regem ab eodem populo petierunt.
§. 7. Nec expedit quidem omnibus populis, esse liberos; itaque etiam Augustus, multas civitas libertate multavit, quod ea non recte uterentur. Ipse populus Romanus iam sui dissimilis, cum in eo vitia excrenissent, ut maiorum virtute non possent amplius sustentari, libertatis suae arbiter esse non poterat, cum iam pretio, et studiis, non ex aequo honores divideret,
Annua venali redeunt certamiva campo,
ipsorum illis senator exprobrat. Perspexit hoc S. Augustinus lib. 1. de libero arbitrio. An potest aliquando iniustum esse, ut mali miseri sint, boni autem beati sint? aut ut modestus, et gravis populus ipse sibi magistratus creat, dissolutus vero, et nequam ista licentia careat. Video hanc aeternam esse, atque incommutabilem legem; simul etiam te videre arbitror, in illa temporali nihil esse iustum, atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines derivaverint: Nam si populus ille quodam tempore iuste honores dedit, quodam rursus iuste non dedit, haec vicissitudo temporalis ut iusta esset, ex illa aeternitate tracta est, qua semper iustum est gravem populum bonores dare, levem non dare. Hac veluti trutina expendemus, cui genti, quae forma Rei publicae, quae magistratuum sit ratio consentanea.
§. 8. Exempla ponam de longinquis aut priscis, ne nostra vitia tangam, quae singularum nationum ita propria sunt, ut cum ab aliis populis omnibus exprobrentur, illi tamen domi suae foveant, nec agnoscant. Qui intra tropicos aut proxime tropicos incolunt, timidi natura sunt, ex timore praecipites, temerarii, et cum dominantur crudeles. Omnes paene servili indole, praecipue qui ob
calorem suut atro corpore. Nimio aestu namque calor insitus evocatur, spiritus vitales, et quos animales vocant, attenuantur, debilitanturque, ut nec affectus integri maneant, nec ratio constet. Itaque qui circa promontorium Bonae Spei incolunt, Brasilienses, aliique populi, si Europaeis coparentur, bruta potius quam homines censeri possent, nihil his melius, optatiusque denuo Deus dederit, quam bonum et clementem Regem, seu absolutam Monarchiam, ipsi enim ad obtemperandum nati sunt, multi eorum non immanes modo sunt, sed etiam anthropophagi. At quos Boreae penetrabile frigus adurit, audacia valent, sed inconsulta, ideo et illi minus idonei sunt Aristocratiae, nisi externis misceantur, aut diligenter instituantur. Temperatae regiones ut saniora corpora, ita meliora et moderatiora ingenia producunt, atque adeo aptiora ut civiliter vel regant, vel regantur. Sane si vetusta repetimus, Germani, Franci, ante eos Cimbri, Heruli, Gothi, Vandali, post eos Nortmanni, Hunni, Dani, a Septentrione maxima multitudine egressi, audacia, saevitiaque incredibili fuere, postea magna prudentia, et moderatione rem publicam instituerunt.
§. 9. Quid vero de illis urbibus quae negotiatione multiplici opulentae sunt? Aut unius principatum, aut populi regimen amplectentur. Si enim sint in vasto regno, facile et commercia distrahent, et tutam habebunt negotiationem, experientia enim docuit, urbes sui iuris, et opulentas, quae habent vicinos principes potentes saepe periclitari; itaque etiam urbes sub vinbra Imperii florentes, et liberae, antiquitus principes patronos, et protectores sibi delegerunt. Imperium optimatum emporia magna vix ferunt, cuius ratio est; quia ex infima plebe plurimi celerrime ad magnas divitias auctoritatemque divitiarum comitem evehuntur, optimates et nobiles annuos proventus habent, qui ad negotiationum fructus nullo modo pertingunt. Duorum igitur incommodorum alterum accidat necesse est, ut vel nobiles lautisimos mercatorum imitati, aes alienum contrahant, patrimonia accidant, egentesque, et dignitatis suae tamen retinentes ad malas artes, peculatus, concussiones, et calumnias se vertant. Aut si pares facultatibus, sumptus faciant, a plurimis subditorum, liberalitate, splendore, familia, potentia vincantur, ideoque contemnantur, contemptum autem sequitur status eversio. Servatur tamen auctoritas, si uni pareant, ut fit in Imperio Germanico, ubi magistratus auctoritatem tuetur Imperator.
Hoc ita intellego, ubi non est urbi annexa provinciarum subditarum gubernatio, quemadmodum apud Venetos, nam ubi soris etiam imperant, sat multa habent ad potentiam, et auctoritatem praedii.
Quamquam et alia ratione Veneta Res publica utitur. Nam aliquando trecentos una vice cives opulentos in nobilitatis corpus pari iure transcripsit, quo facto, et aerario succurrit, et seditionum causas praecidit, adscitis in suas partes civibus potentioribus, et aliis spe paris dignitatis iniecta.
§. 1. MOnarchia est unius principatus, cui ceteri omnes parent. Eam bifariam dividit Aristoteles. 3. polit. c. 7. In [Gap desc: Greek words] seu regnum, et [Gap desc: Greek words] tyrannidem. [Gap desc: Greek words] definit, [Gap desc: Greek words] , eam quae communem respicit utilitatem. Lipsius. Unius imperium moribus, aut legibus delatum, susceptum, gestum, parentium bono. Tyrannidem autem ait, esse [Gap desc: Greek words] . Esse Monarchiam utilitatem Monarchae spectantem.
Hoc igitur inter legitimum regnum, et tyrannicum generale discrimen est, quod rex subditorum, tyrannus privatum spectat bonum. Vel enim libido dominandi, qua conteritur genus humanum, vel alia quae videntur bona, tyrannum fascinant, regem subditorum salus excitat; quae tamen et hoc requirit, ut interdum dominationem assumat, ea enim causa, ut auctor est Tranquillus: Urbium quasdam foederatas, sed ad exitium licentia praecipites libertate Augustus privavit. Recte, et prudenter, si non ut ipse dominaretur, sed illae ne perirent. Arcta sane lex est omni magistratui posita, in tanta copia, in tam licentiosa potentia, in tanta amicorum importunitate sua quaerentium: alienorum, et saepe ingratorum, atque aliquando hostium commodis invigilate. Est veroutile, quod nobis Plato definivit, [Gap desc: Greek words] , Iustum est, constituti imperii utilitas. Atque hoc est, quod filium suum iuveniliter exsultantem Antigonus admonuit. Scito sili, regnum nostrum esse splendidam servitutem. Optime, si verbisfacta respondissent; nam servus domini utilitatem, non suam spectat.
§. 2. Regni autem genera sunt admodum varia, non tam potentia, et latitudine imperii, quam more lege, usuque diversa. Quaedam enim hereditario iure ad filios et agnatos devolvuntur, ut Regna Hispaniarum, Galliarum, Britanniae, multique principatus Europae, alia electione dantur, ut Romanorum, Polonorum, principatus Ecclesiastici. Alia sunt regna libera; ita ut penes unum regem sit omnium rerum potestas absoluta. Belli, pacis, sacrificiorum, iuris dicundi. Hoc regnum [Gap desc: Greek words] nominatur, estque sine lege ulla. Cetera regna legibus constituta sunt.
§. 3. [Gap desc: Greek words] definit Aristoteles, [Gap desc: Greek words] cum omnium dominus est, unus exsistens, aut, cum omnibus imperat secundu suam voluntatem rex. Comparat hoc regnum ipse cum oeconomia; est enim ut oeconomicum regnum, domus; sic politicum regnum, civitatis. Tale regnum describitur Dani. 5. 19. Quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. Ita Chaldaeus ille, sive iure, sive iniuria. Nec multum ab eo Persarum regnum aliquando abfuit, etsi legibus fundatum, sed leges interdum potentia violenta opprimebat. Xerxes Asiaticis principibus convocatis, ut de bello Graecis inferendo consultarent, se solum Monarcham ostendit: Vocasse se eos affirmat, ne suo solius consilio uteretur, ceterum scirent, sibi magis parendum, quam suadendum esse. Neque vero multo diversum est imperium Turcarum; subditis, si ullum umquam, saevum, et grave. Absolutum enim dominum vitae, necis, omniumque fortunarum se tyrannus ille pronuntiat. Moscus suos etiam planc despotice, quasi mancipia gubernat. Notum est illud Machometae Vesiti, Moscum et Turcan: solos esse regnomm suorum dominos. Non dissimilis tyrannis fuit olim Ingae in Brasilia, ubi nemo rem propriam habebat, sed Inge beneficio, nec ea res ad heredes transibat. Mosco tamen principi leges nonnullae datae sunt, sicut et Turcae,
sed ubi tanta potestas est, fere licentia exlex regnat. Fuere tamen olim Heroicis temporibus huiuscemodi imperia legitima et iusta. Si quis enim artem multitudini tradidisset, si servitute liberasset, si sparsos congregasset, aut insigni aliquo beneficio affecisset, a voluntariis reges creabantur, et quia rari boni ac iusti habebantur, sine pactis, et legibus eorum se prudentiae, virtutique ultro committebant; neque enim iuris, et legum praesidia parabant, ubi nullam contumeliam, nullam iniuriam suspicabantur.
Absolutam potestatem princeps etiam in causa iusta non facile exercebit, ut nempe reum inauditum occidat, licet nocentem ipse norit.
Editus liber est anonymi de iure liberae monarchiae, quae barbarorum regum tyrannidas approbat, et l. 1. regum c. 8. praetendit tantis malis. Sed refutant impia illa etiam non pii auctores. Lorichius loc. commun. de instit. princip. tit. de principum potest. Burchananus de iure regni Scotici. Haffenrefferus dc loco Deut. c. 17. Althus polit. c. 19. Gentilis disput. regia. Hunnius, Keckermannus, alii plurimi. Immo sunt ex illis qui publica auctoritate contra illos iudicant posse procedi, et Lansius discursu de l. regia, Thesi 94. et 101. Ioan. Gerard. in 100. qq. polit. decad. ultima. Verum de his alibi.
Nec deerat ratio qua reges suos illi defenderent. Nempe; [Gap desc: Greek words] . Legem universe loqui dumtaxat, non autem ad ea, quae eveniunt acconimodare, it aque in quavis arte secundum scripta iudicare, stultum esse. verum de ea re suo loco dicam, nunc in exponendis regnorum divisionibus pergamus.
§. 4. Regnorum quae summae potestati leges certas praefiniunt, variae etiam formae, et olim fuerunt, et nunc visuntur. Quatuor praecipuae sunt. Nam aliquando princeps ius belli indicendi, et gerendi, iuris dicendi, sacrificiorumque habebat. Idemque erat Imperator, Iudex, Rector, Pontifex. Quibusdam locis ius dicebat, et civibus imperabat, belli gerendi ius non habebat. Nonnullis locis tantum sacrificiorum curam gerebat.
Reges qui illa omnia, sed ex legum praescripto praestitere, plures fuere, nam Romulus, eiusque successores Rem publicam administrarunt ex legibus. Deinde reges et duces Iudaeorum, qui post captivitatem Babylonicam floruere, Imperatores, Iudices, Rectores, Pontifices fuerunt. Ea fere ratio est omnium, quae hodie sunt, imperiorum, nisi quod sacerdotio abstinent. Sed tamen magna quoque in his varietas est, prout cuique Rei publicae est visum sibi contra regnantium licentiam cavere.
§. 5. Regna quae solo bello durarent perpauca et rara fuere. Romae summis in periculis Dictatorem, dicebat Consul, qui gesto bello se magistratu abdicabat; erat vero imperium plane regium, et paene sine legibus, sed tamen a populo moderante pendebat; nam aliquando Dictatori magistrum equitum aequarunt. Apud Spartiatas perpetua fuit dictatura, quantum ad moderanda bella pertinebat. Nam domi summa potestas penes Ephoros erat, non regem; ille enim vitae et necis ius in cives nullum habebat, nisi in castris; dictatori Romano civem etiam indicta causa occidere licebat. Plato tam leni aequabilitate temperatam potestatem in Epistolis vehementer commendat, nempe populi, et libertatis ex instituto Graecorum amator; alioqui ille ordo maximas res impediit, et Spartanis causa cladium fuit. Aristoteles lib. 3. politic. cap. 14. militare imperium appellat. [Gap desc: Greek words] . Hoc igitur regnum est quasi praefectura militaris aliqua imperatorum, et perpetuum est.
Nomine tam lenis imperii, ne liberis Graeciae civitatibus titulo Regio invisus esset Philippus Macedo, tyrannidem suam stabilire conatus est; In concilio enim Graeciae, ut decerneretur Dux belli, effecit, quasi tantum pericula contra Persas suscepturus esset, libertatem Graeciae nequaquam violaturus. Olim similis potestas erat Agamemnoni, cum Europa et Asia lento duello collisa est. Nam in contionibus, et regum conventu maledicta, et convicia tolerabat; etiam Thersites, et teterrimus quisque [Gap desc: Greek words] , populi voratorem regem appellabat, at vero extra contionem, in proelio, in expeditionibus, [Gap desc: Greek words] , occidendi ius habebat: Id ipse profitetur, iliad. 2.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Quem vero ego pugna excessisse cognovero, non erit illi sacile canes, et volucres fugere, penes me enim necis est potestas. Hoc genus imperii nec belli, nec pacis tempore esse utile, ipse Homerus satis indicat, dum contentionibus contionariis Imperatori auctoritatem detrahunt, et non nisi pro arbitrio pugnant; hinc Achyllis ira factum, ut tota Graecia paene perierit, nec ad pugnam tamen cogere eum Agamemnon potuit.
§. 6. Aliud regum genus memoratur ab Aristotele, quos l. 3. politic. c. 14. vocat [Gap desc: Greek words] , fueruntque priscis Graecis saepe usurpati. Cum nempe suffragio suo principes aliquos eligerent, vel ut tota vita, et semper praeessent, vel ad certum tempus, vel ad certa negotia, ut cum Mitylenaei Pittacum elegerent adversum exsules. Videtur autem [Gap desc: Greek words] ex eisdem fere causis orta quibus dictatura, ut libere alioqui, et populares Politiae facilius unius imperio componerentur.
§. 7. Reges sacrificiorum dumtaxat causa raro creatos legimus, nec regum nomine digni censentur. Romae Rex sacrorum creabatur. Causam Livius l. 2. et Dionys l. 5. reddit. Verba Livii sunt; Regibus exactis, et parta libertate, rerum deinde divinarum habita cura, et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, nec ubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant, id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomine honos, aliquid libertati, cuius tunc primafuit cura, officeret. Dionysius a Pontificibus, et Auguribus designatum, Agellius l. 15. c. 27. comitiis centuriatis factum. Huius non modo nulla erat Politica, seu regia dignitas, sed ne magistratum quidem capere licuit; immo nec alloqui quidem populum, quin etiam ante comitium facto sacrificio fuga se proripiebat. Ludibrium igitur regum eiectorum potius, quam rex erat.
§. 1. OMNIA imperiorum genera, cum a fine suo de clinant, et vel regentium, vel parentium vitio, a iusto recedunt, Rem publicam
admirabiliter conturbant, et plerumque in extrema exitia impellunt. Sunt autem quemadmodum Rei publicae legitimae formae tres, ita quoque ab illis totidem declinationes. Regiae potestatis abusus est Tyrannis: Aristocratiae, Oligarchia: Politicae, Democratia. Generale nomen tribus his vitiis non est positum, vocari posset [Gap desc: Greek words] , mala seu vitiosa Rei publicae administratio. Definitio eius; [Gap desc: Greek words] . Imperium quod spectat utilitatem imperantium. Nomme imperantium intellego etiam eos, qui imperantibus sunt coniuncti; multi enim magis cognatorum, filiorum, certaeque partis, quae est in Re publica, quam causa sua tyrannice agunt. Explicatiorem igitur definitionem tradet, si quis dixerit, Esse imperium quod ad imperantium, aut alicuius partis in Re publica utilitatem respicit. Sulla opes nobilitatis stabilire, Marius plebis potentiam tueri conabatur, Caesar suum, nemo totius Rei publicae bonum spectabat: nec maelior aliorum, qui in partibus erant, animus; praedas, proscriptiones, hastam, inimicorum ruinam in occulto agitabant, bonum rei publicae praetendebant.
§. 2. Cum igitur finis Monarchiae mutatus est, pro regno Tyrannis inducitur. Est enim [Gap desc: Greek words] . Monarchia ad utilitatem Monarchae. Eius tria genera facit Aristoteles libr. 4. politic. cap. 10. Barbarorum, AEsymnitarum, et tertium quod maxime tyrannis est, [Gap desc: Greek words] , quae regno opposita est. Recte hanc maxime tyrannidem vocat, reliqua enim imperia possunt esse iusta, quamvis raro, quia paucissimi fuere sancti reges, qui sine lege pro arbitrio omnia moderati, nulli iniuriam fecerunt.
§. 3. Sed tertium tyrannidis genus gravissimum est malum, malum violentum, et late patens. Eius ortus multiplex, sed ad trium generum aliquod referri potest. Nam saepe legitimi principes mutatis moribus, mutantur in tyrannos. Deinde principum potentes amici in ipsos dominos insurgunt, et regnum occupant. Tertio in politia demagogi, et leves populi ductores tyrannidem in deceptos usurpant.
§. 4. Prima igitur et vetustissima tyrannidis origo est, regum in peius mutatio. Ambitio, avaritia, libido potestatis comites sunt, et pestes. Etenim ut nemo fere principum est, qui non initiis mansuetudinem, clementiam, liberalitatem praese ferat, ita plurimi firmato imperio virtutis simulationem, multi virtutem exuunt. Haec mutatio humanae imbecillitati familiaris est, et animos ad deteriora propensos magno momento potestas impellit.
Scelera si nesciant
Regnum docebit.
Ita Atreus; dum filios scelerum consortes facit. Hinc usu venit, ut quemadmodum
Mitissima sors est
Regnorum sub rege novo:
Sic tristissima sub Tyranno nihil timenti, et adulationibus efferato. Magna est in regno vis ad vitia; quia magna licentia, veri insolentia; mali approbatio. Saul divino restimonio, et suffragio rex dictus est, et eum tamen potestas mutavit, ac Satanae tradidit. Sapientiam Salomonis diu florentem tandem licentia regia perdidit. Asa, Amasias, Ioas, alii fortuna et felicitate in transversum acti, multa tyrannice egerunt, quamvis initia eorum praeclarissima fuerint. Externa videamus. Romulus initio comis, cotandem insolentiae, et crudelitatis progressus est, ut inter patrum manus discerperetur, ipsi patres Romani quamdiu cupiditates metu Tarquiniorum continuere, moderate egerunt, illis sublatis, cives suos opprimere ceperunt. Decemviri legum scribundarum uno tantum anno virtutem simulare potuerunt.
Tiberius prosundissimus simulandi, dissimulandique magister, diu negavit se imperium, quod tamen gerebat, accipere; esse magnam beluam, esse servitutem miseram, et onerosam; nec minus tamen posita persona civilem se gessit, et quasi privatum, at quanta postea saevitia regnarit, nemini est incognitum, ut merito iactatum de illo sit:
Regnarit sanguine multo
Quisquis ab exilio venit ad imperium.
nam post lenia initia, exardescente calumniandi, atque accusandi surore, eius imperium non nisi nobilium carnificina fuit, ut praesagium Augusti eventus comprobarit, miserebatur ille populi Romani, qui sub tam lentis maxillis futurus esset. Suet. Tac. alii in Tiberio.
Caius magno gaudio exceptus est, studia hominum omni genere popularitatis sibi conciliavit, damnatos absolvit, exsules restituit, reis ignovit. at paulo post in suum ingenium immigravit, ac quantum summa vitia in summa fortuna possent, ostendit.
Claudius alioqui fatuus, et stipes, comitate et beneficentia brevi sibi tantum amoris conciliavit, ut cum profectus Hostiam, periisse nuntiatus esset, populus militem quasi proditorem, et senatum quasi parricidam diris exsecrationibus incessere non desierit: Sed brevi usuram gaudii magnis calamitatibus solidissimus, et ex metu crudelissimus princeps mature pensavit.
Neronis prima dicta, et gesta aureis, argenteisque columnis insculpenda iure optimo senatus censuit, et quinquennium eius non multi principes attigerunt, reliquam eius aetatem vix ullius vitia superarunt. Neque Galba, nec Vitellius, ne Domitianus quidem aspera initia habuit. Diocletianus etiam, et Maximinianus, atque adeo ipse Iulianus exordia regnandi incruenta habuerunt.
Mutantur igitur animi principum, et magnis cladibus Rem publicam primo, deinde seipsi involvunt; nec mirum eos mutari cum omnes ad laeta, et iucunda, pauci ad honesta, et dura invitent. In culpa tamen crebro sunt proceres, populusque, dum dicteriis, seditionibus, conspirationibus principes exasperant, coguntque esse alienos, deinde praetextu cavendi crudeles. Multis principibus regna benignis uterentur, si mediocra eorum vitia, nec in cladem subditorum, nec publicum dedecus erumpentia civiliter ferre, aut dissimulare possent, quae dum importune carpunt ac traducunt, nec illa emendant, sed, ut vulnera vexata, deteriora faciunt, et principem a se alienant.
§. 5. Alter exortus tyrannorum est ex principum ignavia, vel indulgentia, dum amicos quosdam negotiis praeficiunt, unde ad ea incrementa perveniant, ut iam pares sint principibus, aut etiam superiores, certe firmiore sint gradu, quam ut deici queant. Mirari libet regum et principum in nimia potentia amicorum fovenda consuetudinem, quos cum ad par paene fastigium evexerint, timere, vel aemulari, saepe etiam odisse incipiunt. Exempla apud omnes paene sunt principes; Seianus, Germanicus, Felix, Plautianus, sed ut notiora persequar, Rufinus, Eutropius, Stilico, Alaricus, Aetius, Narses, Belisarius, Aristonicus, qui
potentes cum essent, imperatores offenderunt, misereque, aut inglorii perierunt. Quod si tyrannos intueamur, magnam partem esse inde discemus. Galba, Vitellius, Vespasianus, Severus, Macrinus, Philippus, Caius, Diocletianus, Iulianus, et plures quam centum tyranni inter horum imperia grassati ex potentio, quam ab Imperatoribus acceperant, tyrannidem inchoarunt, et beneficia contulerunt ad evertendos auctores. Magnum semper principibus periculum a magnis imminet. Itaque principis potestas quae in ipso est una atque unita, mox a principe in multos aequales dividitur, quod si unus sit dignitate a principe secundus, aut tertius, ita tamen illius moderanda potentia est, ut plus honoris, quam virium ex eo consequatur. Quod si in unum omnia conserantur, iustitia conturbatur, principi tribuunt mala quae unus ille patrat, nemo libere sententiam dicit. Unus ille cum sit multis invisus, neque id ignoret, conatur multos evertere, principem amicis spoliare, in difficulrates conicere, ut iam obligatum teneat, et obnoxium. Verum quomodo hoc caveat princeps, dicam suo loco, nunc fons et origo tyrannorum ostenditur.
Hinc igitur cum multae tyrannides exortae sint, plures tamen populi eas sibi ipsi imposuerunt. Fuit hoc priscis temporibus usitatissimum, ut docet Aristoteles l. 5. polit. c. 10. Tyrannus rero ex populo et multitudive sumitur adversus nobiles, atque illustres viros, ne quam popolus ab iis iniuriam accipiat. atque hoc ex eventis intellegere licet. Nam plerique omnes fere tyranni ex levibus populi custodibus ac ductoribus facti sunt (si dicere fas est) fidem apud populum consecuti, claris et illustribus viris falso criminandis, et calumniandis.
Non alia ratione tyrannidem affectarunt Manlius, Gracchi, et consecuti sunt Marius, Caesar. Et in minoribus imperiis, Panaetius Leontii, Cypselus Corinthi, Pisistratus Athenis, Dionysius Siracusis, et posterioribus saeculis multi in urbibus Italiae, Plorentiae, Senis, Genuae, Mediolani, Pisis, atque aliis plurimis urbibus, quae multa varietate administratae sunt, et sub crudelissimis Demagogis egerunt, donec ad moderata, et legitima imperia revocarentur. Ut plurimum se malis suis populus implicat, nam cum cives populus plus iusto effert, illi dominationem adepti, eosdem contra ius opprimunt.
Signa autem quibus principatum tyrannicum a legitimo discemas multa sunt.
§. 6. Primum virtutum simulatio, maxime iustitiae, et clementiae. Quamquam enim omnis tyrannis gravis est, et odiosa, alius nihilominus tyrannus alio est humanior, cuncti tamen virtutes, quas non habent, saltem aliquando ostentant. Rari enim sunt extreme mali, ut Nero, qui iactabat nullum principeni scisse, quid sibi licuisset. detestabilis itaque tyrannidis institutor est, quicumque principem docet, simulare virtutes, amplecti vitia. Simulationem deprehendes, si in quibusdam clementiam, ac iustitiam exhibeant, in alios crudelitate, et violentia utantur. Andronicus Comnenus nullo diserimine dignitatum noxae convictos damnabat, laudari poterat iustitia, nisi in maximis rebus, ipse maximas iniurias adferret. Aliquando clemens fuit Alexander, sed magnam tamen amicorum partem occidit. Caesar quam clemens vifus est Ciceroni? et tamen undecies centena milia bello non semper necessario, sed quod ambitione, et avaritia illectus gessit, trucidavit. Octaviani clementia laudatur, qui Corocottae famoso latroni ignovit, sed crudelem fuisse proscriptio acerbius quam a collegis exercita ostendit: totque equites ad Iulianam aram immolati, et fera vox, qua una deprecantibus occurrebat: Moriendum est, animum crudelissimum demonstrant. Nero cum damnationi duorum militum subscribere rogaretur, Quam vellem, inquit, nescire litteras. Annos hoc monstrum immane, ingens, lutum sanguine subactum idcirco clementibus accensebimus? Haec igitur si spectemus, non facile veras esse virtutes credemus, quarum interdum vestigia timor, spes, ambitio imprimit: Vitia enim saepe virtutum imitamenta efficiunt.
§. 7. Alterum tyrannidis signum est, ut ait Aristoteles l. 5. polit. c 11. [Gap desc: Greek words] . Eminentes viros minuere, et prudentes ac magni spiritus homines e medio tollere. Sic Periander Thrasybulo dum spicas eminentiores amputat, sic filio Tarquinius papaverum amputatione suasit.
Causam enim litis perpetuam habent magnates, et tyranni: nam quasi eiusdem artisae mulationem inter se exercent, imperare summo iure tyranni nolunt, parere nolunt, nisi civilitter, optimates. Itaque proprium tyrannidis est, odisse virtutem: trucidare sortes, omnibus invidere. Tyrannorum saevitiam maxime sentit nobilitas; nam senatum Romanum, equitesque fere Imperatorum Romanorum, qui sanguine multo regnarunt, crudelitas absumpsit: nec umquam tam insignite improbis consilia defuerunt; Regulo, variae, et carptim iussae mortes, nimis operosae videbantur; Neronem itaque monuit; Univer sum senatum una voce posse deleri.
§. 8. Tertium tyrannidis indicium est, subiectos facere [Gap desc: Greek words] , homines pusilli animi, serviles, abiectos, ne quis de libertate asserenda cogitet, hinc tot mortes in Re publica Romana iussae, si quis privato maiora videretur agitare. Duo sunt hoc tempore potentes Monarchae, Hispaniarum rex, et Turcorum imperator, diversa studia utriusque, hunc tyrannum, illum regem legitimum ostendunt. Hispanus academiis, mercatura, arte bellica, navigationibus, plurimo sumptu subditos exercet, ad magna excitat, et tantas opes, ad principum dignitatem, ad nobilitatis splendorem, animos alendos, ac firmandos impendit; Ottomannides vero inscitia, pauperie, servitio tot populos premit, Timariotas et Ianizaros veluti satellites provinciarum spoliis saginar, nec illos tamen ad maiora quam cottidianarum rapinarum, et voluptatis spem erigit, hacque impunitatis illecebra, quae teterrimi cuiusque est auctoramentum, tenet. Itaque quamquam multos audaces, et temerarios habeat milites, duces tamen providos fortesque nequaquam habet, immo nec milites; sed mancipia vitae prodiga. Nec Moscorum principes alia ratione imperium auctoritatemque tuentur. Ut enim solum principem mirentur, nemini exteras regiones obire permittunt, ne prudentiores, instructioresque, quam tam despotico imperio prosit, domum redeant; nullas scholas, nisi in quibus legere, et scribere addiscant, admittunt, nec in litteris progrediendi desiderium ostendisse periculo vacat, id ideo, ne quis ipso plus sapiat, aut principipar sit; itaque cum de regrandi, et recondita quaeritur, proverbio dicunt: Deus hoc scit, et magnus dux. Tyrannicum igitur est, quidquid habet subditus, amplum, egregium, pulchrum, sive in rebus mobilibus, sive etiam ingenio et dotibus animi, id sibisoli vindicare. Seneca
in extremo periculo fuit, quod visus esset eloquens Caio; alius quod conspectiore veste, alius quod cincinnorum comptu oculos in se convertisset, occisus est.
§. 9. Quartum signum tyrannidis, ut vocat Aristoteles [Gap desc: Greek words] , rerum agendarum ablata potestas. Eo enim modo securam se putat, si nemo agere quicquam possit, quomodo enim Tyrannidem evertet, si nullam habet in Re publica potestatem? Itaque tyrannus amicis non fidit, novit omnes quidem velle, solos paene amicos posse tyrannidem exstinguere. Hinc eos varie commutant, persequuntur, occidunt.
§. 10. Quintum signum, si subditos, amicos, principesque inter se committant, sibique mutuo reddant suspectos, Aristoteles libr. 5. politic. cap. 11. hoc utile tyranno iudicat; nempe, si inter se male conveniant, calumnientur, discordiae sint inter amicos, cives a nobilibus sint alieni: cum enim omnis tyrannis ex se sit infirma, (est enim trannis Regni vitium, atque error) natura sua est brevis; quapropter alienis discordiis, atque imbecillitate magis, quam suo robore fulcitur, et durat. Perniciosum hoc consilium esse suo loco ostendam, nunc tantum signa cognoscendae tyrannidos exhibeo.
§. 11. Sextum tyrannidis indicium est; Homines ambitiosos, avaros, crudeles ad honores, et dignitates evehere. Eosdem deinde bonis, vitaque exuere; Utuntur hominibus improbis veluti spongiis, quos aridos ac sitibundos in provinciarum opes, sanguinemque immergunt, plenos deinde exprimunt, atque alieno nomine praedantur. Utres plenos Dionysius suspendebat, vacuos abiciebat. Quid atrocius illa voce beluae, quae haud temere cuiquam magistratum demandabat, nisi adderet; Scis quid nobis opus sit, Et: Hoc agamus, ne quisquam quicquam habeat. Late patet illa per Turciam tyrannis, neque enim facile quisquam Bassis, et Begis opulentior invenitur, neque tamen nisi raro bona in heredem transeunt, sed in fiscum fere redeunt. Sunt alia, quae, a bonis regibus rectenonnumquam fiunt, non sunt propria criteria tyrannorum; Ut alere externum militem, timeri, exploratoribus, et Corycaeis uti, vectigalia magna exigere, fevere in delinquentes animadvertere, de quibus suo loco agam.
§. 12. Utinam, utinam quam serio tyrannidem, et tyrannum omnes detestantur, ita sedulo fugiant. Si ulla res est orbi perniciosa, sibi gravis, illa est tyrannis: Tyrannorum status est laboriosus, rara laetitia, infelix exortus, miserrimus exitus. Quotus enim quisque suo fato functus est? Vere Iuvenalis Satyra 10.
Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci
Descendunt Reges, et sicca morte tyranni.
§. 13. Causae tyrannorum morte sublatorum, iniustitia, metus, contumelia, quas Aristoteles l. 5. polit. c. 5. recenset.
Oculos per orbem universum circumfer, et specta non minutos illos oppidorum tyranniscos, Alexandrum Phereum, Dionysium Siracusanum, Phalarin Agrigentinum, Hannonem Poenum, Elearchum Heracliensem, Nabidem Chalcedonium, Hipparchum Atheniensem, Pisistratos, Periandros. Neque tyrannos poeticos; Diomedem Thracem, Phineum, Erycem, Antaeum, Mezentium, Cyclopas, sed magnos regum nomine tyrannos, Antigonos, Seleucos, Antiochos, Perdiccas, Lysimachos, Caios, Nerones, Vitellios, Galbas, Othones, Domitianos, Commodos, Maximinos, Michaeles, Phocas, Mauritios, Aristonicos, invenies omnes perpetuo in metu versatos, omnes quos terruerunt, timuisse, metum in auctores redisse, plerosque, quamvis muniti gladiis vixerint, exercitus et arces tutelae suae adhibuerint, ferro, aut foediore nece perisse.
Vidi cruentos carcere includi duces,
Et impotentis terga^plebeia manu Scindi tyranni.
Tyrannus enim quemadmodum omnibus libertatem, omnibus quietem, ita sibi praecipue securitatem aufert. Qui enim pacate, secure, quiete vivere is potest, ob cuius calliditatem, violentiam, iniustitiam nemo securus est? Cuius sub ictu tremunt omnes? Quam meticulosus Constantius Augustus, postquam regnum paternum in tyrannidem verterat? Quidquid concrepuisset, ad salutis dispendium esse existimabat. Marcellin. l. 14.
Agnoscunt ipsi interdum sua merita, ita Adonibezec (Iudic. 1. 7.) Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Et Constantinopoli Mauritius, Iustus es Domine. Accedit et illud ad miseriam tyrannorum, quod quocumque modo cedantur, etiam per fraudem, et iniuriam, magna tamen in laude apud improbos sint illi, qui hoc ausi sunt, etiamsi per scelus, et contra iurisiurandi religionem facinus patrarint: Hoc sane ad cumulum miseriarum pertinet, etsi iniusta sit caedes, multis sit tamen grata. Causam reddit princeps Philosophorum l. 2. polit. c. 7. Enimvero maximas iniurias propter immoderatas cupiditates homines inferunt, et non propter res necessarias: Verbi gratia, tyrannidem occupant, populumque impio dominatu opprimunt, non ut ne algeant, sed ut suas libidines impune expleant. Idcirco magna praemia proposita sunt, non ei, qui furem: sed qui tyrannum occiderit. Necalius sensus est nefariorum tyranni satellitum, et ministrorum. De Caligula audax factum senatoris narrat Dio. Interfecto Caio praetoriani milites conturbati, concursantesque quaerebant, quis eum occidisset? Hos Valerius Asiaticus vir consularis praeter opinionem sedavit. Ascendit enim in excelsum, atque editum locum, atque inde vociferatus. Utinam, inquit, eum ego interfecissem. Quibus verbis obstupefacti, tumultuari desierunt. Praetoriani milites, et Praetoriani Caiani omnium scelerum socii, atque administri, libidinum, et rapinarum participes unica voce moti vindictam omittunt, et facto ostendunt sibi iure caesum videri. Cum igitur tyranni quemadmodum leones, tigrides, ursi, aquilae, laniatu acraptu vivant, ideoque se norint omnium odiis esse obnoxios, omnium insidiis se peti, ad instar beluarum loca praerupta, et speluncas amantium, ipsi arces, castra, arma quibus tegantur, apparant, quantumque possunt, sese recondunt. Deo pariter et hominibus exosi. Ideo ille etiam qui eos per scelus occidit, apud iniuriam passos saepe gratus est.
§. 1. ALTERA Rei publicae species est, cum plures imperant. Ea bipertita, vel enim pauci, et optimates, vel totus populus est imperii particeps.
[Gap desc: Greek words] dictis convenienter definire licet, [Gap desc: Greek words] . Optimorum regimen quod utilitatem parentium spectet. Aristoteles l. 4. poli. c. 7. Simpliciter in hac gubernatione optimos poscit. [Gap desc: Greek words] . Aristocratiam igitur appellare liceat, (de quaprius egimus) Politiam quae sit ex viris simpliciter, et secundum virtutem optimis, non qui ex hypothesi, seu ad certum aliquem finem sint boni. In hac enim sola Re publica idem est et vir simpliciter bonus, et bonus civis.
Difficilis sane fuerit non eius definitionis explicatio, sed usus, si res humanas spectemus. Quis enim optimos solos agnoscet, quis ad magistratus evehet? Cato sam tulit. Aristeides ostracismo pulsus est. [Gap desc: Greek words] igitur huiuscemodi potius nulli, quam multi imperant. Occurrit tamen Philosophus l. 3. c. 7. [Gap desc: Greek words] dici, [Gap desc: Greek words] . Vocari Aristocratiam seu regimen optimatum, vel quod optimi imperent, vel quod omniae ad id, quod civitati, illiusque municipibus optimum est, referant. Potest tamen et hoc aliis convenire formis, nam in regno, et populariregimine optimum quaeritur. Et potest hoc sibi propositum habere vir non optimus, nec tamen iniustus.
§. 2. Optimos igitur dicemus, qui aliorum comparatione minus mali sunt, aut in quibus plura quam in plebe virtutum argumenta reperiuntur. Cum vero electio virorum simpliciter optimorum sit difficilis: nam facillime per simulationem probitatis nequissimus quisque gubernaculis adrepit, et male tecta vitia, in potestate cum exitio Rei publicae manifestat, non est ut vitiosa reprehendenda administratio, si nobiles, divitesque frequenter praeteritis e plebe melioribus, et prudentioribus magistratum capessant. Nam quam diu ratio boni communis habetur, manet legitima Rei publicae forma. Nobilium vero et divitum ratio habenda est. Nam genere, institutione, indole, potentia praevalent, maior igitur illis animus ad hostes arcendos, acrior ad patriam defendendam stimulus, in qua fortunas, et honores habent, qui in publico periculo privatim perdere plus timent, neque enim oppressa vel excisa patria alibi tam esse possunt honorati. Pauperum alia est ratio, neque enim qui labore suo, et industria victitant, multum se patriae debere arbitrantur, et facile patriam aliam reperiunt, ubi labori et arti alimenta praestentur. Cum igitur amantiores patriae sint nobiles, fortiores, fideliores, eorumque intersit Rei publicae statum manere, merito optimates illi censentur, ut plurimum, qui his praestant.
§. 3. Res publicae Aristocraticae paucae fuere [Orig: fuêre] , nec diuturnae. Spartana optimatum fuit, sed tamen ita permista cum regia, et populari, ut nullo modo pura fuerit Aristocratia, Carthaginiensis, diuturnitatem, potentiamque coniunxit; rarum opus; et quod nulla hactenus imitari, nisi Veneta, potuit, nec illa tamen pura Aristocratica est: Sed potius ex omnibus formis Harmonia; Principatus potestas in uno duce, principe senatus, Grande consilium seu senatus, ex nobilitate constat; ad hoc omnes nobiles cum annum vicesimum quintum attigerunt, admittuntur, ad varia tamen iudicia et officia plebes quoque assumitur.
Civitates liberas Germaniae Noribergam, Ulmam, Francofurtum quae a patricia nobilitate gubernantur, omitto, quia non sunt absolutae Res publicae, sed partes Romani imperii, atque Imperatori parent.
Romana Aristocratica exiguo tempore duravit, a Tarquiniis pulsis ac mortus; nam sublato regum metu in oligarchiam degeneravit, accensa deinde patrum iniuriis plebes, tribunos variis seditionibus, magistratusque, et imperium extorsit.
Ad Aristocratiam defendendam, multa necessaria sunt; quia plurimae sunt causae cur pereat. Ideoque non facile diuturna est.
§. 4. Primum igitur conandum est, et enitendum summa vi optimatibus, ut vere, ac reipsa sint [Gap desc: Greek words] , optimi; virtuti enim numen aeternum favet, eamque promovet, nec a melioribus homines regi dedignantur, atque hoc fundamentum est, sine quo ceterae politicorum artes non nisi ruinam struunt. Iure igitur, aequitate, clementia, comitate, liberalitate, erga cives utantur, inter se, concordibus sententiis, bonum publicum spectent. Quia tamen in Re publica multi sunt semper improbi, ambitiosi, inquieti, omnesque proclives sunt, ut imperantibus obtrectent, virtus quoque consiliis politicis utitur, et stratagemate non inhonesto, submovet a clavo imperitos, et perniciosos rectores, quod tamen ita faciendum moneo, ut virtutis prima ratio ducatur, et simulatio omnis tamquam labes, et pestis removeatur. Aberrant enim multi eorum, qui optimatum Rem publicam instituere satagunt, non modo in eo, quod nimium tribuant opulentis, sed etiam in opprimenda, et divexanda plebe; temporis autem successu, ut ex bonis falsis verum malum oriatur necesse est; nam divitum opes, et praerogativae, Rem publicam facilius dissolvunt, quam plebis, ut vere monet Aristoteles lib. 1. politic. c. 12. Consilia igitur bona servandae Aristocratiae sunt ex virtute profecta, et ad commune bonum tendentia.
§. 5. Alterum est, ut multis e populo pars aliqua magistratuum, officiorum et functionum honoratarum committatur, quae tamen eiusmodi sint, ut vel sumptu gravent eos, qui sustinent, quem tamen facile divites praestent, honoris dulcedine inescati, vel invidiae quippiam habeant; deinde nihil potentiae, aut favoris apud populum concilient. Multa sunt etiam quorum administratio dignitatem non habet, sed lucrum, ea civibus industriis, et sibi obligatis demandari convenit, neque enim quicquam periculosius est, quam paucos ad se omnia attrahere. Praeclarum est Philosophici politici monitum. l. 3. polit. c. 11. Nullos autem eis mandare magistratus, neque eos ullius esse participeis, horribile ac formidulosum est. Cum enim multi honoris expertes et pauperes sunt, plena hostium sit civitas necesse est. Reliquum est igitur ut consultandi et iudicandi sint participes. Quocircae et Solon, et nonnulli alii latores legum, eos comitiis magistratuum creandorum, et rationibus abiis qui gesserunt magistratus repetendis praeficiunt, gerere aute magistratum per se, et solos, non sinunt. Omnes enim collecti et cogregati satis multum sensum habet, et permixti cum melioribus, prosunt civitatibus, quemadmodum victus non purus cum puro coniunctus, omnem efficit utiliorem pauco. unusquisque enim seorsum in iudicando imperfectus, et mancus est.
Hinc enim illa commoda consequuntur, primo, ut populus non existimet esse Aristocratiam, sed popularem rem publicam, cum contribules suos participes Rei publicae vident. Deinde
multi spe allecti optimatibus favent, illisque fidi sunt, ut a quibus et ipsi exspectant paria. Huiuscemodi sunt, Cura annonae, vini, frumenti, tabernarum, viarum, iudiciorum, et litium privatarum, in quibus collegae esse optimatum possunt. Videre licet exemplum in Re publica Veneta. Quamvis enim tota auctoritas, et potestas, hoc est, censendi, et iubendi ius est penes senatum, hoc est, duo milia quingentos circiter nobiles, ad multas tamen functiones, et honores, etiam plebeios admittunt, ut quarundam artium praefecturas, scribarum, et secretariorum munera, quorum tamen officiorum illa est ratio, ut per illa nobilitati magis magisque obligentur, et quasi mancipentur.
Nec hoc Venetorum novum est institutum, usi sunt olim Romani, Carthaginenses, et nunc quoque id faciunt, quae sub Imperii aquila domesticam Aristocratiam tuentur, liberae civitates.
§. 6. Tertium est, ut annonae prospiciatur. Hoc enim arctissimum est, quo multitudo continetur, vinculum. Romanos mores non probo, nam dum e publico panem multitudini praebebant, aerarium exhauserunt, et inutilem, vitiosissimamque turbam alverunt, sed moderatam curam suadeo. Senatus Venetus magnam in singulos annos pecuniam impendit, ut quae ad victum necessaria sunt, et copiose invehantur, et vili pretio comparentur. Nulla paene res magis imperium stabilit; nam cum eos populus, qui commodis fere ducitur, tam paterne consulere civitati animadvertit, filiorum more eos veneratur ac amat. Quin et hoc iustitiae est vel maxime consentaneum. Cum enim optimates, ad summos honores evehantur, et maxima habeant ex magistratibus emolumenta, aequum est ex bonis publicis aliqua etiam ad cives tenues, populumque summi honoris exortem derivari.
§. 7. Cavenda inolitum nobilitatis malum, superbia: Nihil enim magis exasperat inter pares, aut paene pares. Cavenda in filiis etiam, et nepotulis, ne contubernales et cives contemnere assuescant. Romae nobilitati consulatum excussit mulierculae risus: duae sorores erant, altera patricio, altera plebeo nupta, haec illam inviserat, dum vero maritus Consul domum redit, lictorque de more ostium fascibus pulsat, ad insolitum strepitum, illa quae in plebeo matrimonio erat, expavescit, atque a sorore, cum ignobilis coniugii exprobratione, ridetur: Nec mora, maritum ad sperandos, ambiendosque magistratus, uxor impellit, ille cives suos, atque ita Aristocratia iam inclinans in Democratiam conversa est. Hoc nisi cavetur, fit servorum et dominorum civitas, non liberorum: et hominum partim invidentium, partim contemnentium, quae ab amicitia et societate, communioneque civili distant plurimum; Societas enim est communio ad amicitiam pertinens. Neque enim cum inimicis societatem itineris inire volumus.
§. 8. Plurimum etiam momenti habet liberalitas, quae est privatorum; ut tenuioribus usum rerum suarum concedant. Praeclarum vero est, etiam Tarentinorum consilia imitari. Illi enim iumentis, et possessionibus cum egentibus ad usum communicatis, multitudinis sibi benevolentiam comparabant. Utentur itaque nobiles civium industriorum opera in villis, agrisque et ceteris rebus curandis, eosque liberali, et honesto stipendio prosequentur, mensae adhibebunt, qua ratione si singuli optimates utantur, magnam civitatis partem sibi obstrictam rei familiaris communicatione tenebunt.
§. 9. Si potens sit res publica, si bellum gerat, si variis provinciis imperet, magna occasio est benefaciendi in magna fortuna, ditare etenim plurimos poterunt, ita fecisse Carthaginenses testis est Aristoteles l. 6. polit. c. 5. cuius verba sunt: Tali autem quodam modo Carthaginenses rem publicam administrantes populi erga se benevolentiam collegerunt. Semper enim cum aliquos de plebe ad urbeis circumpositas dimittunt, eos locupletant. Est autem hoc quoque humanitate politorum et venustorum, et cordatorum nobilium, egentibus inter se distributis suppeditare eis adiumenta rei faciendae, eosque ad opus faciendum cohortari et excitare.
Nec aliud Romanorum iudicium, qui Coloniis sentinam urbis, et exercitus exhauriebant.
§. 10. Aliud consilium tamquam callidum nobis Philosophus proponit. Nempe si tribus diversae sint, et ex illis ius dicendae sententiae in concilio facultatem aliqui habeant, aequitas in speciem , uti nobiles, divites adesse cogantur, aut pignus capiatur, excusatio non accipiatur, deinde rogatos, sententiam suam, atque animi sensa exponere necesse sit, ceteri nec convenire, nec si adsint dicere sententiam cogantur, nec excusatio, nec multa exigatur.
Consequuntur illo stratagemate, ut cives se meliore conditione esse arbitrentur, quam nobiles; quia ius veniendi decernendique par habent, obligationem veniendi nequaquam habent. Itaque suis rebus vacare pro arbitrio possunt; et si venire libuerit, in re invidiosa, aut odiosa tacere, in aliis dicere sententiam liberum est: In speciem igitur ea lege sublevari pauperes, gravari divites videntur. Sed revera arte res agitur, id enim quaeritur, ut nobiles frequentes conveniant, in Re publica exerceantur, plebs per speciem privilegii excludatur. Solent vero frequentissime senatum convocare, tempus extrahere dicendo, de minimis rebus consulere, donec taedio, et contemptu cives sese sistere desinant, ac tum per occasionem de summa Re publica tractare. Hoc si in fraudem Rei publicae faciant, iam non optimates, sed oligarchi, et in sua politia tyranni dicendi sunt. Si illa consilia eo dirigantur, ne homines imperiti, turbulenti, et improbi suffragio suo leges violent, Rem publicam in discrimen adducant, sine iniuria illa statuuntur. Legis enim illius hoc ius est: Ut sapiens atque integer senator consilio iuvare patriam iubeatur, imperitus et improbus lege iudicandi solutus sit.
Eodem cetera spectant. Ut, Nobilis, aut Dives magistratum ne recusanto, aut multam grandem pendunto; plebeo eiurare omnem magistratum liberum esto.
Nobilis iudicare causas coguntor, cives non nisi volentes, lubentes assumuntor.
Nobiles arma gestanto, in illis exercentor, in hostem primi eunto, cives alii domus suae curam habento.
Non sunt haec iniqua, si legitimum finem habeant; nam pauperes labore, onere, invidia liberantur, non tamen arcentur magistratu, iudiciis, militia.
§. 11. Stratagema par est, ut ubi Aristocratiae plebs insidiatur, atque aliquos e suis interseri nobilitati desiderat; id agant optimates, ut optimi quique, et gratissimi ex nobilitate sint competitores, e plebe autem contemptiores, sic enim reverebuntur magnatum dignitatem, et aliorum in comparatione vilitatem contemnent,
atque insuper paribus invidebunt.
Factum id Romae; Tribuni militares consulari potestate creabantur, ad eum magistratum tam plebeis, quam patriciis patebat aditus. patricii ut verecundiam plebi incuterent, primos atque eminentissimos patrum candidatos producebant, ita saepe evicerunt, ut nullus a plebe plebeius designaretur. Verum non est hoc firmum; nam saepe dignitas optimatum odia, et invidiam excitat, sola sua luce oculos malignos perstringens. Romae etenim quamvis initio patricios plebs crearet magistratus, contenta quod sui ratio esset habita, sensim tamen audacior e suo corpore aliquos admiscuit, aliquando omnes e suo genere legit, frequenter etiam homines audaces, callidos, et quos patriciis maxime adversaturos sperabat, suo suffragio adiuvit. Magnam tamen vim habet ad securitatem, et auctoritatem optimatum, si constet alios non esse aptiores, fore alios homines, non alios mores. Insigne est quod decad. 3. l. 3. narrat Livius de Pacuvio Calavio. Is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Thrasymenum est, in summo magistratu esser: Iam diu infestam senatui plebem, ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus, ut si in ea loca Annibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, improbus homo, sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa Repub. dominari, nullum autem incolumem esse orbatam publico consilio civitatem crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret, et obnoxium sibi, ac plebi faceret. Vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset: quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet, filiamque Romae nuptum Livio dedisset: ceterum maiorem multorum, magisque timendam instare, nunc enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare: ac per caedem senatus vacuam rem publ. tradere Annibali ac Poenis velle. eo se periculo posse liberare eos, si se permittant sibi, et certaminum in Republ. obliti credant. Cum omnes victi metu permitterent: Claudam in curiam vos, inquit, et tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia, quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestrae inveniam, in hoc fidem, quam vultis ipsi, accipite. Fide data egressus, claudi curiam iubet, praesidiumque in vestibulo reliquit, ne quis adire curiam iniussu suo, neve inde egredi possit. Tunc vocato ad contionem populo: Quod saepe, inquit, optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam nunc non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis, ac liberam. Clausos omnes in curiam accipite, solos, inermes: nec quicquam raptim aut forte temere egeritis, de singulorum capite vobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat, sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim hos (ut opinor) odistis senatores. nam senatum omnino non habere non vultis: quippe aut Rex, quod abominandum: aut quod unum liberae civitatis consilium est, senatus habendus est. Itaque duae res simul agendae sunt vobis, ut et veterem senatum tollatis, et novum cooptetis. Citari singulos senatores iubebo: de quorum capite vos consulam: quod de quoque censueritis, fiet. Sed prius in eius locum, virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis, quam de noxio supplicium sumatur. Inde consedit, et nominibus in urnam coniectis, citari quod primum sorte nomen excidit, ipsumque e curia produci iussit. Ubi auditum est nomen, malum et improbum pro se quisque clamare, et supplicio dignum. Tum Pacuvius: video quae sententia de hoc sit data: eicitur pro malo atque improbo, bonum senatorem, et iustum eligite, primo silentium erat, inopia potioris subiciundi: deinde cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur: cum alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem, sordidamque inopiam, pudendae artis aut quaestus genus obicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret: quem autem in eius substituerent locum, deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos: et multo humiliores obscurioresque ceterierant eis, qui primi memoriae occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse, iubentesque senatum ex custodia dimitti.
Sapienter sane Pacuvius homo alioqui improbus, plurimi enim magistratum in ordinem redegerunt, paucissimi rem publicam emendarut, hic civibus senatum approbavit, eumque modestiorem fecit.
§. 12. Septimum est, Patronorum clientiumque iura mutua, et tanta necessitudo, ut sexcentorum annorum spatio dissensiones inter patricios, et plebem ad sanguinem vix devenerint: sed postquam illa quoque vincula sublata sunt, et fraus innexa clienti, caedibus Res publica mutuis interiit, et ad unum tyrannum delata est. Necdum ea apud Venetos consuetudo exolevit; manet etiam in Germania Protectorum nomen, et ius antiquum, quod fuit apud veteres, quo multae provinciae in potentium familiarum clientela esse dicebantur.
§. 13. Consultum est, varios ordines constituere, et discrimina civium, ea tamen moderatione, ne cuiquam iniuria inseratur. Ita erat
Martia Roma triplex equitatu, plebe, senatu.
Facit illa multitudo, et diversitasne facile conspiretur, idque in omni Rei publicae forma, praecipue tamen in Aristocratia. Nam medius ordo seu equitum vehementer optat senatus auctoritatem sartam tectam conservari, si enim senatum plebs e medio tollat, aut ius illius imminutum eat, omnis etiam equestris ordinis dignitas pessum dabitur, nec plebs tam insurget in senatum facile, a quo longo intervallo distat, quem equitum turmis vallatum cernit. Sed neque equestrem ordinem timere optimates debent, si enim ille quippiam moliatur, non difficile fuerit eum advocata in auxilium plebe coercere. Fateor tamen ordinum illam diversitatem multarum litium, seditionumque esse seminarium, verum hoc ex gubernantium erroribus nascitur, dum ius inaequaliter dicitur, dum alter supprimitur, alter cum detrimento aliorum extollitur. Atque haec fere in Aristocratia sernantur, in qua hoc praecipue servandum est, ut sic pauci imperent, ne plures statum civitatis oderint, et detestentur. Brevis enim est potestas, quae multos invitos violentet continet, omnis itaque aristocratia brevis est, ubi tamen illa est, alios duos ordine, esse, quani unicum praestat.
§. 14. Quaesitum est an cum Triumviri Romam premerent, cum duo Antonini, cum Maximianus et Diocletianus pari iure regnarent, monarchia fuerit? negat Bodinus l. 2. c. 2. de repub. affirmant alii. Si verba spectes, dyarchia, vel triarchia dicenda esset. Si rem, monarchia; nam semper unus ex illis est pimariae auctoritatis, qui alterum allegit. Quod si omnino par potestas, administrant tamen velut unus, tota gubernatio est velut unius, ad unum reditura; cum enim reges sibi filios regni socio
adsciscunt, non censentur mutare Regni formam, sed monarchiam stabilire: moraliter itaque, non metaphysice ista sunt aestimanda. Pari ratione cum filiae regnorum heredes, maritis exteris nubant, et pari iure administrant, ut Hispaniam Ferdinandus et Isabella, Belgium Albertus et Eugenia, non est tamen nova Rei publicae forma.
In Aristocratia qui caput esse negant, ideoque illud gubernationis genus repudiant, politicos se esse pernegant. Maior enim pars senatus in sententia consentiens caput est: Unitum est enim consilium. nec eadem capitis metaphorici, et physici conditio est. Quare nec singuli proceres, aut senatores capita sunt, nec imperium habent, sed totus simul senatus, aut pars maior.
§. 1. OLIGARCHIAM interdum pro Aristocratia usurpant, sed proprie et presse ab Aristotele definitur: [Gap desc: Greek words] imperium ad divitum utilitatem institutum. l. 3. c. 7. et 8. [Gap desc: Greek words] . Cum in Re publica dominantur, qui rem possident. Rectius forte, [Gap desc: Greek words] , seu [Gap desc: Greek words] nominaretur, cum divitum utilitatibus consulatur, non totius Rei publicae. Fieri certe potest ut in Re publica aliqua plures divites sint, quam mediocres, aut pauperes, ut Colophone fuisse ante bellum Lydorum testis est Aristoteles; Si igitur plures alibi sint divites, quam pauperes, nihilominus dicetur oligarchia paucorum dominatus, quia etsi paucorum non sit, cum tamen institutus est, primum fuit paucorum, et nunc quoque in omni Re publica divitum numerus exiguus, mediocrium, et tenuium maximus.
§. 2. Cum ex corporum proceritate aut forma, ut olim apud Aethiopes, magistratus creantur, non est oligarchia, quia tam mediocrium, et tenuium, quam divitum dona illa esse possunt. Nomen tamen illi convenit, necesse est enim paucorum esse potestatem; nam dignitate corporum paucissimi excellunt. Hi vero si commune bonum spectent, Aristocratia, si unius partis tantum, Oligarchia dicetur. Quamquam ergo si soli divites imperent, sit dicenda [Gap desc: Greek words] , Imperium divitum, potest tamen etiam esse [Gap desc: Greek words] , si non imperent ad utilitatem divitum, sed universorum. Prudentissime hoc Plato animadvertit. [Gap desc: Greek words] . Quando igitur divites illam imitantur, tunc [Gap desc: Greek words] vocamus illam Rem publicam, quando autem negleguntur leges, oligarchiam. Leges autem negleguntur, cum ad sua commoda cupiditatesque divites omnia referunt.
Non est igitur iniustus paucorum dominatus, et divitum, si scopum teneat, qui est omnium salus; nam aequum est eum, qui pro Re publica decem aureorum milia expendit, praeferri alteri, qui decem dumtaxat in commune confert. Nec tamen ille qui patriae tantum praestat, commodis tenuioris civis obstare debet.
§. 3. Quatuor genera oligarchiae Aristoteles (libro 4. ca. 5. politicorum) agnoscit. Primum est, cum ex censu legitur magistratus, ut pauperes excludantur. Romae senatus censu legebatur, si haberet sestertium octingenta milia, periere quidem sic vitae pretia, sed tamen augustissimi ordinissplendorem etiam domesticis facultatibus augendum putabant. Itaque etiam censu imminuto, et senator et eques dignitatem amittebat.
Secundum genus est, cum ex censu eliguntur nonnulli, sed illi alios sibi allegant, sive ex censu, sive ex optimis, sive ex omnibus.
Tertium cum patri filius succedit, ut fere fit apud Venetos, ubi nobiles omnes qui 25. annorum sunt, habent ius veniendi in Senatum. Verumtamen in his non est vitiosa oligarchia, si bonum publicum spectetur, sed vel Aristocratia, vel Politia, quemadmodum enim in regno unus succedere uni potest, nec tamen tyrannidis notam subibit, ita in Aristocratia plures pluribus, servata optimae gubernationis integritate.
Quartum itaque est genus oligarchiae vitiosae, cum lege non agitur, sed regentium placitis, et ad potentium commoda omnia administrantur, quod regiminis genus perniciosissimum est; quia pro uno tyranno plures, eosque crudeles, et egentes habet tyranniscos. Haec gubernatio ut improba est, ita diuturna esse nequaquam potest, cum maxima pars Rei publicae minimam oderit, et perisse expetat. Neque fugienda est tantummodo iniuria, sed etiam iniuriae suspicio. Alioqui contra eos dux esse quilibet potest, quantumvis invalidus, neque in eorum eversione quicquam difficilius est, quam prima vox. Initio superioris saeculi multae civitates imperii in magistratum suum insurrexerunt, caedes et direptiones factae sunt. Perinde autem est, verene an falso de Senatu suspicentur.
Recens est tumultus Francofurtensis recordatio, cuius principes fuere [Orig: fuêre] homines abiectissimi; sed populi favore praevalidi; quia exosum erat imperium optimatum. Et plus nocere poterant, si modestius seditionem inceptassent. Olim Massiliae, Heracleae, divites contra paucos sunt tumultuati, et Rei publicae formam commutarunt. Aristoteles libro quinto capite sexto politicorum.
§. 4. Facilimo itaque negotio plurium tyrannis evertitur, sed numquam sacilius, quam cum inter eos discordiae oriuntur, aut cum ex illis quispiam secreta revelat, aut popularis efficitur. Quod faciunt vel iniuria affecti, potentiam affectantes, vel cum res suas fregerint, ac dilapidarint, publico malo privata dedecora contegere satagunt: quo vero saeviores, ac importuniores sunt, co brevior est eorum gubernatio. Et foedis exemplis periere [Orig: periêre] , quorum est iniquissima coniuratio, qualem meminit fuisse quorundam Aristoteles lib. 5. politic. cap. 9. Nunc enim in nonnullis oligarchiis ita iurant. Et in populum male animatus ero: et populo quidquid potuero mali incogitabo. At opus eos, et existimare, set prae seferre, ac simulare contrarium, significanteis in iurisiur andi praescripti verbis, se nullam populo iniuriam illaturos.
Iurant igitur se inimicos fore populo, et amicos fore peierant.
§. 1. [Gap desc: Greek words] vocat interdum Aristoteles, et alii [Gap desc: Greek words] . Sed quia nunc partes distinguimus, proprie ac presse de utraque agendum. Sic et Aristoteles libro tertio cap. sept. politicor
[Gap desc: Greek words] Quando vero multitudo in publicum bonum civitatem administrat, vocatur ea forma Rei publicae communi nomine omnium Politiarum, Politia. Definiri igitur Politia debet, [Gap desc: Greek words] . Imperium multitudinis communem utilitatem spectans.
§. 2. Huius administrationis fundamentum est, et scopus libertas, deinde aequalitas. Et libertatem quidem facile obtinet populus, aequalitatem difficillime. Quamvis enim in eo pares sint, quod omnes vicissim imperent, et pareant, imperandi tamen vices ad paucissimos perveniunt. Libertas autem in eo versatur, non ut vivas pro arbitrio, sisque omnino tua in potestate, sed ut vivas iuxta leges, subditus tuo magistratui, atque ea conditione, ut tibi quoque sit imperandi potestas. Sic enim est omnibus par civitatis ius, atque honor.
§. 3. Varii sunt Politiae gradus ac formae, illa est perfectissima, cum sine generis, opumve discrimine omnes dignitates, ac magistratus omnibus demandari possunt. Haec inquam in suo genere perfectissima est, nempe accuratissima libertatis, et aequalitatis conservatrix. Infirma tamen, et tumultuosa, et hominum taeterrimorum promotrix.
§. 4. Aliae temperatiores sunt; cum enim in Re publica sint varia hominum genera, ut artifices rerum necessariarum et utilium, artifices rerum voluptuariarum, et fastui servientium, agricolae, pecuarii, negotiatores, milites, Divites et nobiles e censibus suis viventes, litterati, sacerdotes, cum sit etiam magistratuum, et civilium functionum magna diversitas; nam magistratus alii sunt primarii, alii secundarii, nonnullae functiones honoratae, sed sumptuosae, aliae difficiles sed lucrosae, hinc magna oritur Politiarum constituendarum varietas. Non enim omnibus omnes functiones demandant, sed cum discrimine diversis; honoratas, et sumptuosas nobilibus ac opulentis; negotiosas industriis; iuridiciales aequis, peritis ac prudentibus; qua ex distributione magnae varietates gubernandi exurgunt; nam magistratus esse penes alios, iudicia penes diversos esse nihil impedit. Quibusdam populis satis est magistratus legendi ex optimatibus habere potestatem, nonnulli contenti sunt, si ratio honorum gestorum sibi reddatur.
§. 5. In populari forma conservanda, ne tyrannidem unus, aut oligarchiam pauci instituant, plurimum laboratur, ideoque fere in vitium quod Democratia dicitur, administratio recidere solet.
Primum est, ut ad clavum Rei publicae fere medii assumantur. Illi enim nec ea sunt potentia, ut tyrannidem unus possit arripere, et nimis multi pro oligarchia constituenda, nec propter paupertatem, et domesticas difficultates turbulenti sunt. Monuit hoc Aristoteles libro quarto politicor. ca. 12. Oportet porro latronem legis semper in reip. administratione medios assumere. Nam sive leges oligarchiae convenienteis ferat, ad medios leges dirigere debet: sive democratiae congruentes, hi legibus adiungedi sunt. Ubivero mediorum multitudo superat aut utrosque extremos, aut alterutrum tantum: hic fieri potest, ut rei pub. administrandae forma sit firma et stabilis. Non est enim metuendum, ne umquam divites cum pauperibus in hos consentiant et conspirent; nam numquam alteri alteris servire volent.
Habet enim aliquid moderatio illa mediorum, et boni cives censentur, qui medii sunt: Ideo et Phocylides iudicio Philosophi sapienter dixit:
[Gap desc: Greek words]
Multa mediis optima sunt, medius in urbe volo degere.
§. 6. Secundum est, ut in ipsa Politia et potestate populi hoc agatur, ne pessimo cuique atque audacissimo parata sit ad honores via, sed habeatur magna ratio optimae partis in populo; nam quemadmodum in Aristocratia, nisi optimus quisque magistratum sortiatur, brevi commutatur forma gubernationis, ita etiam e populo pars optima, atque integerrima quaerenda est. [Gap desc: Greek words] . Optimus autem populus, inquit Philosophus, est qui agriculturam exercet. Ita rem habuisse olim nemo dubitat, hinc tribus rusticae honoratae in urbe fuerunt; urbanae vero, contemptu, et nota non caruere; in eas enim tribus faex populi, et subrostrani coniecti fuere [Orig: fuêre] . Causa cur fuerit corruptior urbana plebs ab Aristotele adfertur, quod assueta otio, et contionibus, callida, ac fraudulenta, rerum novarum avida, atque ambitiosa evadat; rusticana vero agricolatione, aut passu pecorum occupata, raro contiones adit, raro seditiosos coetus accedit. Fuit olim alia etiam causa, quod otiosa plebecula contionibus, theatris, spectaculis assueta, voluptatibus evicta, vix ad honesti, et aequi considerationem cogitationes attolleret, nunc vero in urbibus bene moratis, alia ratio est; Cives enim tribuniciis contionibus, detestandis spectaculis, et publicis morum corruptelis minus inficiuntur, deinde in scholis, in templis, ad virtutem, pietatemque erudiuntur, rusticana plebs minus culta est, et crebro minus religiosa; itaque mutatis temporibus, urbana plebs melior habenda. Ita ut censeam, docent florentissimae Europae civitates, quarum in tribubus, quae negotiatoribus et artificibus constant, iustitiae, publicae honestatis, pietatis summa ratio tenetur, ex his praesertim liberis in civitatibus viri graves, prudentes, moderati ad rem publicam regendam quotannis leguntur, nam veteruni corruptionum causas procul habent, quot enim milia inter eos sunt, qui a puero sacris contionibus, piis lectionibus, Christianae fidei institutionibus eruditi, theatrales foeditates, arenae crudelitates, turbulentas declamationes ne semel quidem oculis, auribusue hauserunt? Quin etiam criminosos, et infames non admittunt, admissos eiciunt.
Locum itaque non habet quod libro sexto capite tertio monet Philosophus, numquam convocandam multitudinem urbanam, sine rustica, de veteribus illis scurris, qui aliud non spectabant, quam panem, et Circenses, concessero, qui pecuniam aerarii, qua classis alenda erat, pro mercedibus theatri expendendam censebant, qui poetas quod obscenis verbis abstinuissent, mercede privabant, qui omnes improbos, et seditiosos stipabant. Hos ad nullam Rei publicae partem plebs urbana admittit, hi ne in tribubus quidem locum habent.
§. 7. Tertium est, ut magistratuum electio fiat comitio omnium, more Romano; nec enim ibi turbae, pugnae, ambitiones, corruptiones evitari possunt, sed placeat vetusta Mantineensium ratio, apud quos quidam ( [Gap desc: Greek words] ) electi secundum partem populi, magistratus mandabant. Vidi Monasterii Westphaliae insigni et polita civitate, primo
ab universo populo quosdam legi, qui alios designarent, a quibus Senatus legitur quotannis, est illaratio penitus popularis; nam omnium consensu ac suffragio censores illi constituuntur; deinde ea cura electio fit, ut nemo scire possit, qui ultimi lectoressint; illi vero more Cardinalium includuntur, ac de toto senatu constituunt, et eum ante noctem eligunt. Nulla hic potest esse munerum corruptela, nulla honoris prensatio, Censores autem illi ad suam existimationem pertinere arbitrantur, ne ullum nisi spectatae virtutis, et prudentiae virum concilio suae civitatis immisceant, quod si unum, alterumue favor, aut cognatio ad aliquem nominandum induceret, ceteritamen resisterent, nec famam suam pro alieno honore pacisci vellent. Haec sane ratio multis partibus praestat Romanis comitiis.
§. 8. Quartum est, Ut multos, et graves viros, qui a magistratibus rei publicae administratae rationem reposcant, eamque tribubus exhibeant, non minore cura constituant, quam ipsos magistratus. [Gap desc: Greek words] . Nam ab alieno arbitrio dependere, neque licere omnia, quae libet facere, utile est. Neque enim maior illecebra peccandi ulla est, quam peccati impunitas. Atque haec res tanti momenti est, ut ex ea Rei publicae Venetae incolumitatem maxima ex parte dependere putem; omnium enim urbium praefecti ita gubernationem instituunt, ut rationem reddendam sibi certo sciant. In vitam eorum privatam, in acta publica, in iudicia inquiritur. Hoc in Politia facilius est, atque efficacius quam in Venetorum Aristocratia; nam in populari forma, qui in magistratu deliquerunt facile puniri possunt, quia medii sunt, nec opibus, nec clentibus, aut potentia eminentes, ut leges eludere possint, vel infringere; in Aristocratia aliquid nobilitati, affinitati, maioribus, et spe paris impunitatis indulgetur.
§. 9. Quintum est, ne optimates et nobilitatem offendant, aut irritent, sed in honore, atque aestimatione habeant, ac venerentur, plurimos ipsis magistratus, et honoratissimos demandent, et cum plebeos illis collegas dederint, primas tamen patriciis deferant. Sic enim erga plebem optime afficientur, seque illi probare contendent. Neque arbitror ullam hactenus Politiam interisse, nisi prius mutata in Democratiam, iniuriis, contumeliisque optimates, et divites vexarit. Ex eo enim occasionem aliqui e nobilitate acceperunt, ut sese vindicarent; magni enim animi homines, et contumeliarum impatientes, cum de rebus suis desperarunt, facile totam rem publicam evertunt, et quemadmodum cum reges in tyrannos degenerant, multi sunt, qui laudem occisi tyranni etiam cum periculo capitis quaerunt, nec aliorum suppliciis deterrentur, ita cum Politia a lege discedit, nec communem, sed tenuiorum utilitatem quaerit, nobilesque et optimates servitio premere, et expilare incipit, multi vindices oriuntur; est enim illa Res publica tyrannis multorum capitum, quae ut uno ictu confici non potest, ita lacerari per partes, et dividi potest. Lege historias Graecas, Latinas, et cessante, aut inclinato imperio, Italicas; invenies summas calamitates ab exsulibus allatas esse; Exules autem orti sunt ex civium in se mutuo saevientium conflictibus; pugnae vero ex Rei publicae vitiosa administratione. Atque ut uno verbo complectar; optima forma Rei publicae popularis est, in qua summa potestas est penes populum, summus honor penes optimates, summaque cura tenues adiuvantur; In qua optimatum dignitas pendet a populi suffragiis, in qua honor defertur optimatibus a populo volente: quia ubi illa moderatio adhibetur, nulla pars civitatis, mutari Rei publicae formam optabit: ac proinde consensu praesentem statum tuebuntur.
§. 1. DEMOCRATIA est [Gap desc: Greek words] . Imperium quod pauperum, seu tenuorum utilit atem spectat. Finis huius imperii e diametro oligarchiae opponitur, illa enim divitum caufam agit, haec eorum qui pauperes, sive tenues sunt, neutra totius Rei publicae.
Nulla umquam Democratia diuturna fuit, aut si qua aliquandiu duravit perpetuis discordiis agitata est, et vel in tyrannidem unius, vel in oligarchiam desiit. Saepius tamen in tyrannidem, quia populi faex, cum in se divisa praevalere non potest, uni se committit, a quo praemia datae potestatis exspectat: sed ab eo deinde opprimitur. Cur administratio illa diuturna esse non possit, causa est, quia cum tenuiorum civium commodis prospicitur per iniurias honestiorum, necesse est praecipuam civitatis partem, sine qua esse alia non potest, molestiam pati. Si enim contumeliis exagitatur nobilitas, aut civitatis status ita iactatur in manibus pauperiorum, ut rerum suarum sint incerti divites, quis dubitare potest, quin illi vel tandem potestatem ad se attracturi sint? vel Rem publicam in qua sordidissimo cuique ludibrio, et praedae sunt, deserturi? Nec diu, in eo periculo cessabunt, cum facultatem ulciscendi magnam habeant.
§. 2. Democratia esse potest etiam ubi pauperum est minor, quam divitum numerus, si ad paucorum arbitrium commodaque clavus administrationis vertitur, plerumque tamen maior est pars tenuium, et qui rem, vel non habent, vel exiguam habent. Olim tamen in urbibus militaribus saepe penes infimos summa potestas residebat: ad hanc enim formam accensenda sunt illa Romanae Rei publicae tempora, cum plebs subrostraria leges ferebat, cum annua venali venderent susfragia campo, cum milites Praetoriani, vel paucae legiones contempta senatus, ac populi auctoritate, donativa, et praedas, licentiamque pacti monstra hominum ad augustum fastigium eveherent, eosdemque mox nefario scelere occiderent.
§ 3. Ex hac Rei publicae forma tyrannis nascitur facillime. Optime Plato: [Gap desc: Greek words] Mutari enim assuevit nimia libertas, in gravissimam servitutem, tam privatis, quam urbibus. Ita enim fieri solet, meritoque dixi, non ex alia Re publica tyrannidem oriri, quam ex Democratia, ex summalibertate maxima atque immamssima servitus.
Cur autem is cuise populus permisit, tyrannide eum premat, causa est. Quod aliter salvum se esse posse diffidat; cum multi improbi multa
petant, cum terreant, non potest eos amore sui tenere, ideo vimparat.
§. 4. Sunt autem quatuor genera Democratiae. Prima cum honestior pars civitatis, quae mediocres opes habet, exclusis divitibus consultat, et magistratus mandat, tam divitibus, quam mediocribus. Haec forma quia plustribuit magnatibus firmior est, neque enim divites, nobilesque a Re publica repellit, et quos candidatos, et supplices habet, eorum se fidei regendam committit.
Altera forma est, cum omnibus licitum est administrare Rem publicam, quantum ad genus attinet, non tamen ullus admittitur, nisi cui licet esse otioso. Haec administratio fere etiam optimatum est. Nam artifices, negotiatores, aliique removentur.
Tertia forma est, cum lege etiam illi qui otiosi esse nequeunt ad gubernacula admittuntur; quia tamen ab rebus suis otium non habent, nec cum rei domesticae incommodo publicis vacare volunt, sponte magistratibus abstinent.
Quarta est Democratiae species, seu potius tyrannis multorum, ut iudicat Aristoteles lib. 5. c. 11. politicor. Cum paupetes non admittuntur modo ad gubernationem, sed merces illis datur, ut otiari possint, multis modis illa res iustitiani laedit. Viri enim honesti, nobiles, et ad gerendam Rem publicam idonei, sordibus tam indecoris, atque adeo extremis ne patriae consulant, arcentur. Deinde cum ad otium pauperum alendum opus sit pecuniam ex Rei publicae visceribus conferri, iniuria afficiuntur nobiles, et divites, ut qui cogantur sua pecunia emere sibi magistratus, atque adeo suis opibus efficere, ne venire ad honores possint, quo nihil est acerbius. Denique eiusmodi homines ut plurimi sunt rerum imperiti, cupidi, et potentia abutuntur.
Cum autem nec pecuniae, nec honoris causa imperium gerere vir bonus velit, hoc tamen oneris suscipere solet, ne ipsi deterior imperet. Necessitatem namque summam arbitrantur gubernaculi suscipiendi, ne imperitis committatur, atque ea causa omnes periclitentur. In hac vero democratica tyrannide, per violentiam legesque et pretium agitur, ne viri honesti praesint Rei publicae, sed taeterrimus quisque, atque egentissimus imperet.
§. 5. Leges porro Democraticae contra optimates variae sunt a popularibus excogitatae, quae tamen ipsum populum oppresserunt, et libertatem sub nomine libertatis in tyrannidem converterunt. Quamvis nullius unius tyrannis sit aequanda populo furenti. Et prima quidem lex est, Magistratum ex omnibus esse, quam sit illa perniciosa, tum exempla, tum ratio docet. Quid enim a vera ratione alienius, quam ex imprudentissimorum iudicio ac sententiis Rei publicae rectores praefici? Ex faece hominum seligi, qui summos honores, summamque potestatem habeant? Nemo vineam imperito cultori, agrum ignaro colono committit, quae vero prudentia est, corpora, fortunas, libertatem, hominum sua commoda quaerentium arbitriis committere? Quod aiunt populares, plebem in delectu magistratuum non fere aberrare, id omnino aliter habet. Nemo suae libertatis minus est idoneus arbiter, quam populus, nemo illa magis ulla in re abutitur, quam in creandis magistratibus. Omnes quem sibi commodum arbitrantur, non quem utilem Rei publicae, quaerunt. Credamus Romano populo, cuius instar Euripi comitia in diversa commutabantur, Cato bis repulsam tulit, Clodius, Vatinius, Piso, Antonius curuli sella consederunt.
§. 6. Altera lex. Vicissim imperare, crebroque imperia mutare. Hanc populus amat, sed ducit ad anarchiam, et licentiam, quis enim e plebe natus, brevi, iamque exspiratura potestate praeditus, homines improbos, atque audaces a civium iniuria arcebit? legum poenarumque metu ac vi continebit, quos crastino die, vertente rota comitiorum, in summo conspecturus sit? Quem hodie potens irritaveris, cras dominum experiere. Inimicum tuum publica auctoritate armatum privatus excipies. Ut nota referam, vel unicum Ciceronem specta. Consulatu suo tam glorioso, conservator patriae potentissimorum civium in se odia concitavit, quae tantum potuerunt, ut in exilium pelleretur.
§. 7. Tertia lex. Damnatorum bona plebi dividere. Id si populus iudicet, manifeste iniquum fuerit, ut lib. 6. cap. 5. monuit Aristoteles. Quis dubitet iudicem egentem adduci haud difficulter posse, ut reum damnet, cuius exitio rem suam augere constituit? Si illa iudicia penes optimates, praeda vero penes plebem sit, quamquam minus periculi sit, non tamen aequum multam publicam unius partis commodis impendi. Deinde neglectis laboribus, calumnias divitibus intendere incipient.
§. 8. Quarta lex. Nobilium et fortium virorum criminationes frequentes esse. Nihil Athenis usitatius, et hac ex causa cecidere [Orig: cecidêre] .
§. 9. Quinta lex. Sortito legi magistratus. Qua quidem lege nihil ad Rem publicam evertendam aptius.
§. 10. Sexta lex. Vectigalia in eos, qui ad contionem veniunt, distribui.
§. 11. Septima lex. Locupletes pro iudicandi labore nullam, tenues largam mercedem accipere.
§. 12. Octava lex. Nullam artem impedire, quo minus imperes.
§. 13. Nona lex. Neminem, nisi raro, ullum magistratum bis gerere.
§. 14. Decima lex. Posse hoc tamen in bello periculoso fieri.
§. 15. Undecima lex. Nullum magistratum esse perpetuum, immo omnes esse brevissimos, ut plures imperent.
§. 16. Decima tertia lex. Advenas etiam ad honores admittere.
§. 17. Decima quarta lex. Nobilitatem occulte premere, in speciem colere, ampla quaedam, et sumptuofa illis committere.
§. 18. Decima quinta lex. Cavere ne irritentur.
§. 19. Decima sexta lex. Eos inse mutuo accendere, et simultatibus atterere, eos qui e nobilitate habent multos inimicos, honoribus, et potentia munire, ac defendere
§. 20. Decima septima lex. Plurimas tribus instituere, eas quam maxime miscere.
§. 21. Decima octava lex. Varia sodalitia opificum, negotiatorum aliorum consociare.
§. 22. Decima nona lex. Licentiam permittere vivendi, ut quisque vult. [Gap desc: Greek words] . Dulcius est enim multitudini inordinate, quam temperanter vivere.
§. 23. Vicesima lex. Magistratus omnes sepire aliorum magistratuum custodia, ne quid possint
invito populo, sic Romae Tribuni plebis optimis saepe consiliis intercesserunt, et specie defendendae plebis Rem publicam turbarunt.
Omnes illae leges si originem, rationem, exempla perpendamus, parum firmare statum democraticum possunt, quocirca nulla democratia firma fuit umquam, nec sine perpetuis motibus. Praeter Atheniensem et Romanam legi poterit historia Rei publicae Florentinae a Frederici temporibus, in quam maximas, celerrimasque rerum commutationes, proelia intestina, et ex turribus pugnas cum admiratione leges.
§. 1. QUAESTIONEM propono non in curia modo, et contione populi, sed in exercitationibus etiam scholasticis agitatam. Causa est quod uberem hominibus ingeniosis ac facundis matetiam praebet contra tyrannidem, anarchiam, servitutem, pro libertate et aequitate dicendi. Alii itaque unius nimiam potentiam, alii parium ambitionem, et discordias, alii vulgi confusionem, ac temeritatem exagitant; idque eo maiore plausu, quod rerum male administratarum nullo saeculo desint exempla, plerisque etiam abundent. Verum nos hac de re politice, atque ad instituta Rei publicae accommodate dicamus.
§. 2. Principio cum tres Rei publicae formas inter se comparamus, atque optimam inquirimus, prudenti atque conveniente analogia id constat esse faciendum, neque enim unius regiminis vitia ac damna, cum alterius virtutibus commodisque conferenda sunt, sed bona bonis, mala malis, minora bona minoribus, maiora maioribus, itemque mala aequa lance pensanda sunt. Optima Monarchia cum optima Aristocratia, ac Politia: mediocris cum mediocri, pessima cum pessima comparari debet. Cum eodem igitur gradu res steterit, utra melior, firmior, felicior sit Res publica? quaeritur. An scilicet gubernatio illa quae describitur Iud. 2. 6. Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel, unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: Scruierumque domino cunctis diebus eius, et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera domini quae fecerat cum Israel. An illa seniorum Aristocratia sit praeferenda monarchia Davidis, aut Salomonis, aut alterius regis commune bonum spectantis?
§. 3. Deinde non esse in hac disputatione minutim omnia, et mathematice disputanda; sed quia de Re publica agimus, morali et civili modo tractanda. Frustra enim civitatem aliquam Platonicam aut Utopicam cogitatione informamus, et construimus, si nostris urbibus in quibus multi sunt imprudentes, improvidi, improbi, et tales faepe etiam illi, quorum officium est iustitiam aequitatemque tueri, consilia damus. Neque enim hominem unum, aut certum, definitumque tempus Rei publicae institutor spectare debet, sed universum tempus complecti; quamquam enim unum aiiquem optimum principem esse contingat, et optimates aliquando laudabiles, crebro tamen et mores in potestate mutantur, et crebrius bonis rectoribus mali succedunt. Itaque ea forma Rei publicae constituenda, in qua magistratibus plurimum boni, minimum mali liceat, ut suis legibus, non virtute unius hominis salvus sit populus. Non igitur legislator multa, et excellentia bona deserere timebit, ut periculosissima mala avertat. Nec civitatis illius praestantissimam formam arbitrabitur, in qua unum aliquid egregie comparatum est, nisi ab omnibus undique provisum fuerit. Omnia mediocria potius eligenda, quam extrema cum periculo magno, nam ut Res publica constituatur in qua nullum si periculum, in tantis hominum cupiditatibus, perfidia, ambitione fieri non potest. De rei publicae igitur optima forma dicam distincte.
§. 4. PRIMO. Forma Rei publicae despotica, cum omnium rerum absolutus dominus est princeps, illaudabilis est, iniqua, nec diuturna. Despoticam voco eam, qualis est hodie Turcici imperatoris, olim fuisse videtur Nabuchodonosoris, Regum AEgyptiorum, et nunc quorundam Barbarorum est. Incolae Turcici imperii mancipia se imperatoris sui nominant, nemo fortunarum, aut vitae securus est, omnia de nutu crudelissimi, superbissimi, libidinosissimi tyranni dependent, ipsam adeo auram, quam ducunt, magno domino referunt acceptam.
Rationes adferre nihil est necesse, nemo enim est, qui non servitutem fugiat, libertatem amplectatur, at in illo imperio omnes, etiam uxores et filii servitutem serviunt. Quin etiam divina scriptura in maximis poenis numerat; Seruitute premi, in libertatem autem asseri summi beneficii loco habet. Isaiae 19. 4. Et tradam AEgyptum in manu dominorum crudelium. Et cum Iudaeos Deus subie cisset Sesaco, sive Sesostri AEgyptio, Veruntame, inquit, servient ei; ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum. Neque occurrere potest fautor tyrannidis, et dicere: Posse absolutum dominum boni communis rationem habere, eamque remp. fore quasi magnam familiam. Nam si dominus est, suae igitur utilitati mancipia impendit, et omnes subditi, magni domini possessio sunt. Ideoque domini, non sua commoda curare tenentur. Non ignoro quarundam gentium eam esse barbariem, exnativa tarditate, et ingenii stupore, ut ad servitutem geniti videantur, quae si bello captae sint iusto, ut in servitutem redigi possint, non nego quin eundem habere regem, et dominum eas oporteat. Sed hoc ad paucos pertinet, cum in magna gente quamvis multi sint dedititii, servitutem tamen meriti sint pauci. Toti autem genti more regio est providendum, ut in religione, in humanitate, ac politia recte instruantur. Barbarorum autem est miserorum imbecillitate, et stoliditate ad compendia sua abuti.
§. 5. Non potest esse diuturnum hoc imperium, quia violentum, quia omnes illud detestantur, etiam illi qui summo in honore, ac deliciisvivunt. Extrema tentant, quorum miserrima fortuna est, et cum omnia meliora putent, illis, quae patiuntur, levi momento impulsi, magnum aliquid audent, atque inopinum; quia etsi nihil sperant, non tamen habent, quod desperent, cum afflictissimo in statu manere sit desperantium, movere aliquid, et turbare, animi non degeneris indicium.
Revera sapienter a Seneca dictum: Non diu potest, quae multorum malo exercetur, stare potentia. lib. 3. de ira. cap. 16. Phalaris supra annos 32. regnavit, sed postquam primus furor exsaevit, iustitiam et clementiam coluit. Ingenio et vi pollebat ad occupandum,
moderatione opus erat ad retinendum. Quamquam autem omnes id mordicus teneant, Pedibus tractum, non insidentem equo, relinquere tyrannidem oportere. Livius lib. 24. Plerique tamen nimia potestate abusi deiecti, et facile sunt excussi. Cum enim homo animal sit politicum, absolutissima Monarchia sit dominatus violentus, et convenientior beluis, non est secundum naturam, ideoque perpetua esse non potest. Denique tanta potestas cum facile excedat limites rationis, populosque conterat, fit ut corrumpat ipsam rem publicam. Natura liberi omnes sunt, servitutis nomen clades induxit, ideo res publica in qua nulla libertas est, naturae contraria est.
§. 6. Turcicum imperium obici solet, quod in Ottomannidarum familia multos iam annos perseverat, et subiectos tamen illi omnes iniquo ac gravi dominatu premunt. Quo in regno nemo demissius, nemo periculosius servit, quam is qui maxima in dignitate, potentiaque versatur.
Equidem ferreum esse iugum Asiae populis, multisque Europae, et Africae partibus impositum ab Ottomannis, et iam paene inveterasse, ut iustum imperium videri possit, tot gentium querelae, urbiumque gemitus testantur, Trecentos annos illa tyrannis iam perseverat: anno enim 1300. Ottomanni industria, et fraude constituta est. Saevum igitur et diuturnum est imperium, nec desunt, pro [Orig: prô] pudor! e Christianis, qui suis principibus Machometana consilia suggerant, ut principarvum robur, et diuturnitatem tam barbaris, exemplis stabiliant.
§. 7. Verum ego nequaquam illius Monarchiae firmitatem iniustae ac barbarae dominationi tribuo, sed imprimis iustae numinis vindictae, gentes impias, apostatrices, impuras, regi nescias, virga ferrea regentis, et conterentis, qui et saevire tyrannum sinit, et miseris gentibus consilia corrumpit, animosque adimit, ne in ultionem assurgant.
Deinde vicinorum mutuae simultates ac bella Monarchiam illam omnibus formidabilem erexerunt. Quia vero multorum politicorum oculos, Turcorum diuturna potentia perstringit, rem penitius considerare mihi animus est. Anno 1300. Ottomannus Turcorum regulos discordia imbecilles variis proeliis cecidit, et e multorum spoliis magnus factusest ipse imperator, annos 27. imperio praefuit, vir magni consilii, et cum subitae res occurrerent, temerariae, sed felicis tamen audaciae. Ottmanni filius Orchanes, a parricidio duorum sratrum maiorum natu imperium auspicatus est, quod aliquanto melius gessit, quam incepit, magnam Imperii Constantinopolitani partem suo regno adiecit, non sua virtute, sed Andronicorum avi et nepotis, deinde Cantacuzeni, et Palaeologi diuturnis dissidiis, civilibusque bellis adiutus, nam illis scelere, perfidia, caede mutua certantibus, facile destitutas auxilio regiones occupavit, et in auxilia partium tractus, quod magnatibus usitatum est, vicinorum calamitates in occasionem crescendi convertit. Orchani successit Amurathes, ambitione, laborum tolerantia, calliditate, disciplina militari, robore, aequitate, comitate, moderatione, blanditiis omnibus Turcorum ducibus superior, faciles ad illum aditus, mitisvultus, in honoribus distribuendis, compellandoque summa humanitas: Alia erat itaque ea tempestate imperii facies, et fub crescente monarchia si non illibata libertas, magna tamen securitas, nec tamen suo marte imperium Constantinopolitanum fregit, sed vocatus a Palaeologo, quem Graeci proceres Bulgarorum auxilio adiuti premebant, eos devicit, deinde iterum eius miles avaritia naucleri Christiani in Europam vectus facilem de Graecis victoriam habuit.
Amurathis filius Baiazetes fratris Solymanni interfector, ferocior fuit. Sigismundum regem Hungariae castris exuit, sed in eo proelio a nostris potius peccatum est, quam fortiter a Turcis actum. Galli enim dum invitis ducibus inconsulte procurrunt ab equitatu circumventi occidione deleti sunt. Hicanno 1934. a Tamerlane victus, et caveae inclusus fuit, magna tum clade Turcicum imperium affectum est, nam praeter 140000. qui in acie occubuerunt, centum viginti milia ab equitatu obtrita sunt.
Res collapsas Calepinus Baiazete filius restituit, collectis veteranis, et a Graecis principibus adiutus, firmavit deinde felici proelio contra Sigismundum Hungariae, nam equitatus Christianorum temerario impetu in hostem delatus, antequam a pedite auxilic ferri possent, in fugam actus est, et pedestrem aciem turbatam hostilibus sagittis consiciendam praebuit.
Calepini silium Orcanem Moses insidiis circumventum occidit, Mosen Machometes, qui primus regnum utcumque hactenus politicum durius, atque atrocius effecit, Regulos enim et principes Turcorum sibi quacumque causa suspectos, vi, fraude, armis oppressos ditionibus spoliavit, lateque patuit ea clades, ut paulo post principes nulli fuerint, sed mera mancipia, mortuus ille est anno 1419. Ex quo colligas ad illud usque tempus monarchiam Turcicam optimatum potentia temperatam fuisse. Sequitur alter Amurathes quem Ioannes Hunniades quinque proeliis vicit, quem Scanderbeius Crozae obsidione depulsum mori coegit. Clades intulit Graecis, sed eorum tanta erat ignavia, ut pugnaturi nullum e sua gente ducem, sed Mustapham Amurathae patruum deligerent, et eo victo, alium Mustapham Amurathae fratrem adolescentem annorum 13. exercitui praeficerent. Quid igitur mirum, si ceteris Christianorum otiosis, aliis etiam prodentibus, Graecis vero imperii sui fortunam in exsulem puerum conferentibus, crevit Amurathes?
In perfectam tyrannidem degeneravit hoc imperium sub Machomete secundo, qui Constantinopolim anno 1453. occupavit. Non suorum Turcorum virtute, sed Illyricorum, Walachorum, Dardanorum, Serviorum, Bulgarorum perfidioso labore, et avaritia, hae enim gentes illi militarum spe praedae venerant. Ille in suos saevus, omnis iuris, et iurisiurandi, numinumque contemptor, absolutissimum tyrannum egit, sublato aemulo rege Constantinopolitano, mortua est illa belua anno 1487. ac tum patuit, quam nullo consilio regnum illud fuerit institutum. Nam de successore purpurati Bassae, et Ianizari dissenserunt, ut ad pugnas, et caedes veniretur: Ianizari Baiazethen, adnitentibus generis illius, imperatorem dixerunt. Alii Baiazethis filium Corchutum elegerunt, ut puero rege, ipsi rerum domini essent. Sed patri cessit adolescens, et largitione placati milites. Non minus bellum ei frater Gemes movit, et tribus proeliis victus, ad Christianos profugit. Clades multas intulit Baiazethes Venetis, sed mox repressus pacem facere coactus est; a Persis vero maiores pertulit, ut parum abfuerit, quin una expeditione Asiam septentrionalem amitteret.
Interim tres eius filii, Selymus, Acomathes, Corchutus de imperio certant, Selymus ope Ianizarorum obtinuit, et veneno patrem necavit, fratrum filios, non modo fratres interfecit, Persas attrivit, sed amissis 100000. suorum.
Selymum secutus Solimannus, et Solimannum Selymus tertius, qui saevitia, et rapacitate maiores superarunt.
§. 8. His bene perspectis annos 160. durasse hoc imperium comperiemus, ab eo tempore, quo absolutissimum, et plane tyrannicum esse coepit. Sed tamen infelicissimum fuit. Primo in ipsa stirpe Ottomannica, ex qua unus regno destinatur, vel pellicis alicuius blanditiis, vel tumultu militari, cetera omnis domus sua morte securitatem regnanti praestare cogitur. Fratrum, et nepotum turba mactatur, ut unicus sine metu imperet. Nec id tamen umquam contigit. Nam filii Baiazetis, et posteri bellis civilibus atque externis attriti sunt.
Mala itaque perpetua sunt in hoc regno. Nam primo cum multi sint filii, ut pote in magna plurium coniugiorum licentia, omnes tamen spem imperii concipiunt, vel de favore parentis, vel militum praetorianorum, deinde spem illam acuit, adiunctus mortis timor, cum inter solium, et sepulcrum, inter diadema, et laqueum nihil in medio sit relictum. quid igitur metuant morituri? Timor extremus fiduciam parit, et honestae gloriosaeque mortis ambitum. Tertio, Metus ille, et spes, filios patri suspectos, et infensos efficit, cum enim unum praeferri aliis minimo signo didicerint, iam a patre se morti addictos arbitrantur. Addo quod totam domum imperatoriam ad unum caput redigant, cui si humanitus aliquid contingat, iam aut nullus, aut puer heres futurus sit. Subditorum vero innumerae ex eo calamitates oriuntur, agricultura omnino deseritur, regiones ita spoliant, ut vix vitae necessaria illis relinquantur, nemo agricolarum de peculio cogitat, nam nobiles, tam fertiles agri longe lateque siluescunt, et iniuria regnantium omnia ad vastitatem tendunt. Arma omnibus adimuntur, solum paucis quasi latronibus omnia permittuntur. Ex quo constat regnum hoc debilissimum esse, et vicinorum discordia stetisse, si stetisse est tot calamitatibus, et coedibus foedatum esse. Concludo igitur Monarchiam illam absolutam, et despoticam perniciosam, brevem, metus, et sanguinis plenam esse, omnibus invadentibus obnoxiam.
§. 9. Alterum igitur statuendum est, Monarchiam temperatam, in qua optimatum, sive senatus valeat auctoritas, in qua civitatum atque aliorum ordinum sit nonnulla potestas, praeferendam esse. In pua tamen hoc cavendum ne precario rex imperet; sed ubi iuste, et secundum leges iudicarit, summa illius sit potestas, si enim vigor potestatis fummae marcescat, necesse est subditorum res agi, et ferri; cum sine metu legum continuo potentiorum iniuriae crescant.
Ratio prima est, quia sic videmus plerosque censuisse sapientes. Plato in Politico. Aristot. lib. 3. polit. cap. 5. et lib. 8. cap. 10. Herod. libr. 3. Quin omnibus illud Homericum probatum est:
[Gap desc: Greek words] .
Non est bonus plurium dominatus, unus dominus esto.
Philo libro de confusione linguarum, Plutarchus in septem sapientum convivio, item de Monarchia, Oligarchia, et Democratia, Demosthenes contra Androcionem, et Timocratem, Maecenas apud Augustum, Philostratus apud Vespasianum, Isocrat. in Nicocle, Stobaeus sermone 45. Eadem etiam sententia fuit sanctorum Patrum. Iustin. Exhortatione ad gentes, Cyprian. de Idolorum vanitate, Athanasii oratione adversus idola. Hieronymi epist. ad Rusticum Monachum, D. Thom. libro quarto, contra gentes. Neque vero facile dissentientem invenias, etiam ex illis, qui in libera Re publica educati honores, et Magistratus gesserunt. Cicero sane, Olim unius imperium civitati placuisse satetur, nec regale civitatis genus regni, sed regis vitiis repudiatum esse. lib. 3. de legibus.
§. 10. Nec modo ea est sapientium mens et consensus, sed orbis universi usus. Omnes enim gentes antiquae primum regibus paruerunt. Cicero libr. 3. de legibus. Instinus libr. 1. Principio rerum gentiumque imperium penes reges fuit. Seneca, Secundum naturam esse regale civitatis genus arbitratur libr. 1. de clementia. Natura enim commenta est regem: quod ex aliis animalibus licet cognoscere et ex apibus, quarumregi amplissimum cubile est, medioque ac tutissimo loco. Praeterea onere caret, exactor alienorum operum, et amissorege totum dilabitur examen.
Idem nobis antiquitas, sacra ac profana historia, auctoritate sua consignavit. Postquam enim viventibus adhuc Noe, eiusque filiis linguarum confusionem insanae turris machinatio induxit, singulae familiae reges habere coeperunt. Quin etiam Nemrod filius Chus, nepos Cham ad ipsam arcam genitus, quae totum genus humanum angustis spatiis incluserat, regnum meditatus est in finitimos. Ille enim potens esse coepit in terra, et robustus venator coram Domino. certe a diluvio usque ad Phaleg, anni sunt 101. at ex eo nomen ille accepit, quod in diebus eius divisa sit terra. Genes. 10. 25. a Phaleg ad Abraham anni sunt 191. at tum iam omnia plena regibus, et urbibus erant, immo iam regum foedera noscebantur, et servitia. Reges enim Chananitidis annis duodecim servierunt Chodorlahomor regi Elamitarum, cui erat rex Sennaar, seu Babylonis confoederatus. Elamitae autem Persae sunt, ut mirum sit Noacho, atque adeo Semo, Iapheto, et Chamo superstitibus, immo Arphaxad, Sale, Heber, Phaleg qui sub uno avo, sub uno tecto educati erant, spectantibus, tanta bella gessisse nepotes, ut a Perside usque venerint cum exercitu hostili, Raphaim, Carnaim, Zuzim, Emim, Chorrhaeos percusserint, usque ad solitudinem Pharan proruerint.
Cum igitur non amplius sub vero patrefamilias viverent, non tamen sine unico magistratu esse voluerunt, sed viros quorum integritati, prudentiae, fortitudini fidebant, sibi praefecerunt. Nec ea consuetudo postea esse desiit; ita 1. Reg. 8. Israelitae regem postulant. Constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et universae habent nationies. Libertas rerum publicarum in Graecia, et paucis Italicis, ac Punicis urbibus fuit. Pauci enim libertatem, magna pars iustos Dominos volunt.
§. 11. Altera ratio qua nobis Monarchia commendatur, est diuturnitas. Assyriorum regnum 1240. Medorum 260. Persarum 233. et post Graecorum abolitam potentiam 480. Spartae 500. Moabitarum, Ammonitarum, AEgyptiorum plurimos annos perseverarunt. Omnium urbium quae Aristocratiam, aut Politiam tenuerunt, brevissima fuit gubernatio, secuta tyrannis vel exitium.
Crudelitate, avaritia, contumelia insames tyranni in Graecia, Italiaque fuerunt, quia brevem populi potentiam gravi servitio atterendam putabant.
Liberae fuere Siculae civitates, sed per temporum intervalla tyrannis in praedam datae. Quoties Athenae, Corinthus, aliaeque Graecorum urbes tyrannos passae sunt? Roma vero annos quadringentos, quibus inter reges, et Caesares libertatem se habere professa est, nonne quasi in perpetuo certamine, ac tumultu vixit? hinc secessiones, hinc fracti consulum fasces, et odio imperatoris hosti praebita victoria. hinc tribunicia potestas, coniugiorum, et honorum communicatio, Tribuni militares, Decemviri legum scribundarum, dictatores magistri equitum. Quis annus absque tumultu, nisi cum partibus ab hoste communis timor impenderet, transactus est? Inter se itaque collisi sunt Romanae urbis incolae, donec ad unum Res publica perveniret. Sola Venetorum res publica cum optimatum sit, iam annos mille numerat, quod est unicum Aristocratiae diuturnae exemplum. Verum cum ducem, quem magnum vocant, habeat perpetuum, tam mihi Monarchicum, quam Aristocraticum imperium videri solet.
Quamquam enim penes senatum seu grande consilium decernendi, et iubendi sit auctoritas, Dux tamen est senatus, et totius Rei publicae caput. Ac primo quidem magistratus ille seu principatus est perpetuus, quod sane Aristocratiae amatores plurimum reformidare solent, quamobrem Antonius ad hominum conciliandas voluntates dictatoris nomen et potestatem in perpetuum lege lata sustulit, quod Iulius Caesar perpetuam dictaturam recepisset. Deinde, Ducis Veneti est senatum cogere, et consulere: quamquam ipse nihil nisi ex decreto senatus statuat, quod perinde est, ac si Romae perpetuum consulatu gereret. Quod sane genus Rei publicae de regio gubernandi genere plurimum trahit. Tertio, cum Venetiis sint facile sexaginta novem sive Consilia, sive Tribunalia, et iudicum ordines, his omnibus dux interesse, et praeesse potest, quod quanti sit in Re publica, nemo ignorat. Quarto, Honos illi regius, sive comitatum publicum, sive aliorum erga eum observantiam spectes, defertur. Denique quanta sit ducis potestas, optimatum timor ostendit. Nam aetate provectum, moderatum, Rei publicae amantem, atque animi civilis hominem ad hoc fastigium evehere solent, ac summa cura eniti, ne vel populi favore sibi conciliandi, vel principum amicitiis aucupandis potentior effici queat. Si enim Sulla, vel Marius, vel Iulius quispiam eam qua Venetiarum dux praeditus est, auctoritatem consequeretur, haud difficili eventu totam sibi Rem publicam subderet, qua in re haud parum adiuvaretur ipsa decretorum forma, quae omnia ducis nomine perscribuntur, atque evulgantur. Haec qui perpenderit, Aristocratiae diuturnitatem, ex Monarchiae coniunctione esse, facile intelleget; Nam perpetuitas dignitatis, ius convocandi, et consulendi senatus, ius omnia consilia, conventusque iudicum, cum dignitate ac praerogativa adeundi, honos ac splendor principalis, decretorum suo nomine edendorum potestas tam sunt propria Monarchiae, ut Romani singula; quasi regia detestati sint. Quid aliud Pompeius, quam princeps senatus, sed regnantis esse cupivit? Quid Caesar, nisi ut absentis ratio haberetur? Quanta inter Socerum Generumque bella exorta sunt, quia ferre non poterat
Caesarve priorem,
Pompeiusve parem?
Cur tot vulneribus ante statuam Pompei immolatus Caesar? Quia dictaturam perpetuam retinebat. At vero magnus dux Venetiarum, seu consul, seu dictator perpetuus haberi merito debet, cuius nomine omnia peraguntur, ad quem in Concilio suam legati orationem dirigunt. Cui etsi non omnino dictatoria est potestas, regius est tamen honor.
Itaque hac in re Venetam Rem publicam praepono Romanae, libera est enim innumeris periculis, quae ex ambitiosorum concertationibus oriebantur, neque in illa
Annua venali redeunt certamina campo.
§. 12. Tertia ratio cur Monarchiam praeferam est, quod in ea maxime, facillimeque concordia, coniunctioque animorum conservari queat. Nulla res publica sine concordia potest consistere, vix ulla sine discordia interiit. Sub uno facile servatur unitas. Itaque etiam in Ecclesia sua Deus voluit uno gubernatore, ac capite constituto dissensionem ac schismatum occasiones tollere. Eadem fuit etiam mens ac sententia politicorum. Tacitus 1. ann. Discordantis patriae non aliud remedium esse, quam si ab uno regeretur. Causam nobis natura ipsa dictat. In optimatum namque regimine, sparsa est in plures potentia, quae cum diversis sententiis, atque affectibus iactetur, Rem publicam distrahit, ubi unus imperat, singulorum animi se dictis illius accommodant, nec civitatem dividere queunt, uni maiori imperio subiecti.
Optimatum discordias in urbe Romana si spectemus, eas et perpetuas, et perniciosissimas inveniemus. Athenis ubi populare civitatis genus praevaluit: tanta fuit principum discordia, ac simultas, nemo ex optimis viris ut exilium, aut multam effugerit. Semper enim potentium certamina sunt, nisi singulorum vires, cupiditasque maior aliqua potestas coerceat, ac vinciat, raro duo consules collegae, rarissime decem tribuni concordes fuerunt. Civitates autem Italicae Friderici temporibus, et deinceps continuis magistratuum contentionibus paene exhaustae sunt, dum invicem exilia patiuntur, atque inferunt. Florentiae vicini contra vicinos e turribus pugnabant, Mediolani nobiles et plebs in se mutuo saeviebant, Patavini, Veronenses, aliique populi odio, ac fastidio suorum civium, exteros iudices malebant.
§. 13. Quarta ratio. Nec modo concordia facilius custodiri potest, sed etiam iustitia, si unum imperii corpus una anima regatur. Cum enim optimates imperant, sese mutuo respectant, sibi ignoscunt, aliis alii indulgent, ut pari ipsi impunitate fruantur, interim
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Regibus maior est cura, efficacior auctoritas ad iustitiam conservandam, minor causa eius violandae. Nam velius princeps ipse dicit, atque ita haud facile ab integritate, ac rectitudine discedit, vel iudices constituit, quos rationis reddendae cura facile in officio continet, nec opprimere reum, nec gratificari agnatis, aut potentibus possunt, cum appellatio ad principem, et sententiae latae examen legum observantiam non modo suadeat, sed praevaricatori etiam poenam praesentem denuntiet. Nam improbos iudices facillime plectunt
principes, quamvis nec ipsi iustitiae amantes sint: cuius rei causa est, quia summa gloria sua, in eos tamquam publicos latrones animadvertunt; deinde amorem quoque subiectorum sibi conciliant, tamquam praesidium, quos omnes oderunt, sint et ipsi inimici, denique aerarium mortibus et confiscationibus pecuniosorum magistratuum locupletare antiquum est. Cum igitur a regibus constituti iudices, non ignorent sibi aliquando subeundum iudicium, magnopere cavent, ne sua damnatione famam principis celebrare, et fiscum augere cogantur. Durum est despoticum Ottomannidarum imperium, sed tamen in tam cruda tyrannide, provinciarum atque urbium praefecti, omnem iniustitiae speciem vehementer reformidant, multique in singulos annos ob minimas noxas publicatis bonis trucidantur, quae saevities crudelitatem Tyranni populis facit tolerabiliorem, cum tyrannidis administros puniri intellegunt.
Quanta vero indignitate, violentiaque inter optimates iustitia, legesque vexentur, nemo facilius aestimarit, quam is qui Romanorum gesta perpenderit, qui gentium iustissimi habebantur. Quid passa sit apud illos terrarum Dominos iustitia ex Romano consule audiamus. Inveteravit, (inquit, Orat. 5. in Verrem) iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa; quae non modo Romae, sed et apud exteras nationes, omnium sermone percrebuit, his iudiciis, quae nunc sint, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Nec sine causa iactabat Verres; Illis esse metuendum, qui quod ipsis solis satum esset, surtipuissent; se tantum rapuisse, ut id multis satis esse possit: Nihil esse tam sanctum, quod non violari; nihil tam munitum, quod non expugnari pesunia possit.
Nec dubitavit ille hoc publice apud Quirites profiteri, cum pro lege Manilia disputaret. Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes, propter eorum, quos ad eas per hos annos, cum imperio misimus, iniurias, ac libidines. Quod enim sanum putatis in illis terris, nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam, ac munitam fuisse? Urbes iam locupletes ac copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. Et: Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis, an hostrum simulatione contra socios, atque amicos? Quae civitas est in Asia, quae non modo Imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos, ac spiritus capere possit. Exclamat idem ille. Nulla in iudiciis severitas, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. Nihil vero magis iudicia corrupta ostendit, quam quod Cicero Romae pro contione commemorare ausus est. Arbitrari se, fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis, iudiciumque tolleretur. Si enim iudicia nulla sint, tantum unumquemque ablaturum putant, quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur: nunc quod eiusmodi iudicia sint, tantum unumquemque auferre, quantum sibi, patronis, advocatis, praetoribus, iudicibus satis futurum sit. Hoc profecto infinitum esse, se avarissimi hominis cupiditati satisfacere posse, nocentissimae victoriae non posse. O commemoranda iudicia, praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris, sociorum causa comparata sunt. Ita consul Romanus de sua Re publica.
Causa tantae improbitatis ac turpitudinis fuit forma Rei publicae Aristocratica: Cum enim optimates vel sibi cognatione, vel affinitate iuncti essent, cum iisdem in culpis haererent, aut ab aliis sibi indulgeri desiderarent, cum avari, egentesque, et prodigi viverent, denique cum per flagitia, et adulationes favorem potentium sibi conciliarent, populum, provincias, Rem publicam, postremo se ipsi perdidere. Neque enim orbis terrarum, qui cuiusvis etiam avarissimi cupiditatem explere posset, tot milibus sufficiebat, praesertim cum in singulos annos novi praedones mitterentur, qui effusis patrimoniis, ius vexandarum, spoliandarumque provinciarum populi suffragio se obtinuisse arbitrabantur. Difficilis est igitur res in optimatum, et populi imperio iustitia, facilius illa etiam sub iniquo rege custoditur. Unus etiam vel copia, vel fastidio frenat cupiditatem facilius, quam multi.
§. 14. Sexta ratio. Quamquam vetus sit querela de raritate principum bonorum, et aut malignitate vulgi libenter magistratui obtrectantis, aut veritate iactetur: omnes bonos principes uni annulo inscribi posse; plures tamen res publicas a regibus, et Monarchis, quam optimatibus, aut populo recte administratas invenio. Nam facilius unus recti honestique tenax invenitur, quam multi. Catonis imprudentiam Cicero reprehendit, quod tamquam in Platonis Re publica, ita in faece Romuli sententiam diceret.
Quis ergo in tam vasta curia, in tanto numeroso patrum conscriptorum exercitu vir bonus erat? Egone Catonem quidem ipsum in bonis numeravero, idque facio Tullio consentiente, qui in Epistolis Catonem in se malignum fuisse queritur, at bonus senator non est, qui in patrem patriae malignus eft. Cum igitur magna sit bonorum, constantium, prudentium raritas, necesse est, ubi ad magistratus adhibentur multi, ab improbis, levibus, stolidis ut plurimum eas res publicas administrari. Idque eo magis quod ambitu, largitione, fraude, audacia, violentia, viam sibi mali aperiunt, boni sola virtute nituntur, quae tamen crebro calumniis opprimitur, saepe exosa est. Quod vero insignium virorum multitudinem hodie videmus in quibusdam Rebus publicis, id Christianum sidei opus est, non politicae disciplinae.
§. 15. Septima ratio ducitur ex natura populi, qui timere regem, invidere optimatibus solet. Rex enim quasi Deus quidem supra invidiam positus videtur, optimates cives, et suo modo aequales videntur; livor autem inter [Gap desc: Greek words] , et similes exardescit. Hinc in populum melius animatus esse rex solet, quam optimates, et e contrario populorum mirabiles in suos reges affectus historiae tradunt. Quanto eos gaudio excipiunt, quo fletu mortuos prosequuntur? Nempe illis sidunt, optimates suspectos habent. Regis est enim populum tueri, et fere non nisi potentibus formidabilis est. [Gap desc: Greek words] (inquit Aristoteles) [Gap desc: Greek words] . Regis officium est, ut curet, ne opulenti iniuriam patiantur, populus vero nulla in re contumelia afficiatur. Hoc ut plurimum faciunt principes, cum in alio Rei publicae genere, divites per tenuiorum vexationes contumeliasque ad immensas opes aspirent, at vero cum sirmior, meliorque sit illa civitas, in qua rector, et subditi mutua caritate concordiaque iunguntur, quam illa in qua magistratus oderunt subiecti, non est dubitandum, quin Monarchiam ceteris Rei publicae formis praeferri oporteat.
§. 16. Octava ratio. Nihil turpius, nihil perniciosius est in Re publica, quam magistratuum contemptus, is in regno rarissime, in populari
ac magnatum regimine semper locum habet. Princeps si levis, stolidus, pauper, meticulosus, libidinosus est, contemni solet. haec enim vitia populorum magis dicteria, et despicientiam quam odia excitare solent, quia tamen hisce improborum, et seditiosorum audacia roboratur, facile princeps ille evertitur. Precario enim imperat, cuius viri boni miserentur, quem despiciunt mali. Sed in principe seu Monarchia quamquam haec omnia insunt, non tamen facile agnoscuntur, aut aestimantur.
Multa per se, multa per suos animose, prudenter, magnisice, caste agere potest, quae famam honesti, et regni firmitatem concilient.
Alexander Magnus homo turpissimus, Darii coniuge, acfiliabus, pudice asservatis magnam laudem assecutus est. Claudius levis, stolidus, timidus, magnitudine imperii multo tempore tutus fuit; nam tantam potestatem etiam in contemptissimo homuncione venerantur, ita initio regni sane gratissimus fuit. Quod si in optimatibus ista dedecora deprehensa fuerint, sine metu vulgantur ab aemulis, avidissime accipiuntur a populis, et cum nihil sit, quo auctoritas retineatur, summo apud omnes sunt contemptui, idque adeo etiam magis in Democratia, cum vitia inter domesticas sordes nata, clavum rei publicae invadunt, et mimos ac scurras potius, quam rectores populis ostentant.
§. 17. Nona ratio. Monarchia vires unitas habet, alia rei publicae genera dissipatas. Themistocles invidet Aristeidae, et eius tropaeis angitur. Pompeium urit Caesaris gloria, et vel Galliarum amissione socerum perderet, Cato Scipionem allatrat, Hanno Hannibalem, maluntque victoria carere, quam civem victoria gloriosum cernere. Hinc numquam Res publica optimatum, aut popularis sibi [Gap desc: Greek words] sufficiensque est, sed cum opus est potentiam exercere, cum tumultu aut bello petitur, Monarcham designant. Bello ducem unum praesiciunt: in periculo dictatorem consul dicit. Hanc igitur partem concludamus, ac nobiscum statuamus. Unum in mundo Deum, unum solem, unum in una Re publica ducem esse oportere. Sed nunc tamen eos qui aliter sentiunt, audiamus.
§. 1. UTmulta contra regum, principumque imperia a viris doctis, et politicis adferantur, faciunt tyrannorum importuni mores, et vitia, quasi ego Mezentios, Phalaridas, Nerones, Ucilinos, ac similia humanae naturae dehonestamenta defendam, quorum memoriam ne quidem haerere in principum animis oportebat. Itaque principem benignum, moderatum, prudentem, et frugi malo, quam nobilium aut plebis dominatum. Tyrannum detestor, absoluta Scitharum, Persarum, Turcarum imperia, et [Gap desc: Greek words] repudio, temperatam legibus, astrictam moribus, fultam optimatum auctoritate, obnoxiam iustis populi boni voluntatibus Monarchiam praedico, obligatam reciproco iureiurando fidem probo. Et ut verbo dicam. Hanc rem publicam probo, in qua quam plurimum boni potest princeps, et quam minimum mali, in qua leges plus possunt, quam potentia, in qua cum rege aequo iure privatus contendere potest, in qua cadere causa, et possessione privata deici summa potestas non iudicat sua maiestate indignum. Magna est illa, ac plane regia dignitas Francorum, quod cum de possessionibus lis oritur, aequo iure respondeant subditis, eumque regem qui primus legem tam salutarem tulit, supra regnum fuisse existimo. Haec si recte perpendimus; pleraque iam argumenta contra Monarchiam concidisse reperiemus.
Sed nunc optimatum et plebis, ut videri volunt, defensores causam dicant.
§. 2. Primo obicitur nobis auctoritas divina, Deus enim Iudaeis regem petentibus gravissime irascitur. Audi, inquit, Deus, 1. Reg. 8. 7. Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi. Non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos. Iuxta omnia opera sua quae fecerunt, a die qua eduxi eos, de Aegypto, usque ad diem hunc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. Nunc ergo vocem eorum audi. Et c. 12. 16. Sed et nunc stare, et videte rem istam grandem, quam facturus est dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est hodie. Invocabo dominum, et dabit voces, et pluvias; et scietis et videbitis, quiagrande malum feceritis in conspectu Domini petentes super vos regem. Et populus quoque delictum suum tempestate, et tonitru attonitus agnovit. Ora, inquit, pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur, addidimus enim universis peccatis malum, ut peteremus nobis regem. Malum igitur est regem petere, et regnum a Deo non est, nisi irato, et puniente. Et sane gravis est, quae additur ratio. Me abiecerunt, ne regnem super eos. Cum igitur in regnum exaltatur homo mortalis, a regno Dei receditur, et rex immortalis throno suo deturbatur.
§. 3. Haud difficilis est hac quidem in causa responsio. Divino enim oraculo constituendi regis conceditur facultas, Deut. 17. 15. Et Gen. 17. 6. Promittitur Abrahamo fore ut ex ipso reges nascantur, non esset autem promissionis ulla gratia, si omne regnum esset iniustum, et reges instar latronum detestabiles. Denique non iussit Israelitas ad Aristocratiam, vel Democratiam redire, sed regnum esse iussit, multosque reges insigni virtute, regnandique scientia dedit. Quid igitur petendo regem peccarunt? Primo in Samuelem Prophetam, ducemque suum ingrati erant, quem optime de se meritum, optimeque gubernantem Rem publicam, potestate se abdicare coegerunt, et regi subdiderunt. Deinde a Dei voluntate, in perioque recesserunt, cuius iussu atque auctoritate tum Samuel, tum alii iudices dati erant, quorum minor erat, quam regia potestas; nam quamvis Monarchicum hoc esset regimen, valde tamen magna erat optimatum et populi libertas, adeo ut quisque quod sibi rectum esse videbatur, id faceret. Formam Rei publicae igitur a Deo constitutam importune mutare cupierunt. Tertio causa mutandae rei publicae sufficiens non fuit. Quamquam enim filii Samuelis a patre degeneres non ambulaverunt in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium, poterant tamen illi a Samuele et Re publica corrigi, de dignitate deici, iudicesque, quorum esset spectata integritas, sanctitasque, constitui, non autem necesse erat, eam ob causam, novam Rei publicae formam inducere. Quasi non possent et reges iudicium pervertere. Quarto, Deo diffidebant, eiusque beneficiis erant ingrati, vano enim timore Ammonitarum regem poposcerunt. Exprobrat hoc illis Samuel 1. Reg. cap. duodecimo. Nunc ergo state ut iudicio contendam adver sum vos ceram Domino de omnibus misericordiis Domini,
quas fecit vobiscum, et cum patribus vestris, quomodo Iacob ingressus est in AEgyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de AEgypto: et collocavit eos in loco hoc. Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Hasor, et in manu Philistinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt, peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. Et misit Dominus Ierobaal et Badan et Samson, et Barac, et Iephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adver sum vos, dixistis mihi; Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem, et non exasper averitis os Domini: eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. Si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones eius, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
Denique regem, ut habebant omnes in circuitu nationes, postulabant, ut nempe illo externo splendore oculos pascerent, atque ad insignem potentiam, licentiamque pervenirent. Magnates enim honores sibi et aulicas dignitates, populus opes, et luxum meditabatur, atque ita omnes praesentium fastidiosi, et futuris inhiantes regem petebant. Quasi nullum Gedeonem, aut Samsonem excitare amplius Deus posset; qua re graviter deliquerunt, Deum summum imperatorem suum, qui iudices, et belli duces constituere solitus erat, reiciendo, et specialissimam eius, ac benevolentissimam providentiam, qua ipse populum suum gubernabat, et suavi imperio sine tributis, exactionibusque moderabatur, contemnendo.
§. 4. Secundo obiciunt. Prudentia maior est in multis: apud principes summa est penuria veritatis. Praestat igitur multorum consiliis, quam unius, quantumvis prudentis iudicio populorum salutem fortunasque committi.
Respondeo id quidem optandum, ut unus multorum instar, imperet, ut reges prudentia, consilioque valeant, ac divino imprimis Spiritu ipsi, ut David, et Salomon gubernentur; verum nec semper sceptrum sapientia comitatur, et fastus purpurae crebro Spiritum sanctum excludit. Hinc temeraria frequenter consilia, et sine consiliis negotiorum praecipitationes; non regni vitio, sed regum. Non tamen video, cur non et reges prudentia, usuque spectatos consiliarios habere queant, et optimatum magnam saepe partem rudem constat esse. Nunc profecto in Germania, Italia, ceterisque Europae regnis sapientum, et fortium virorum copiam esse eximiam videmus. Quamvis igitur principem, vel ingenium, veleruditio, vel prudentia ex parte deficiat, de consilii tamen sententia salutaria multa decernet, quodque decretum fuerit, quia ab uno pendet, celeriter effici potest. in optimatum consultationibus quamvis consensio sit, ob aemulationem tamen, favores, aliaque incommoda, tarde, et non sine altercationibus ad exsecutionem pervenitur. Quod igitur in consiliis posset habere praecipuum multitudo suffragiorum, hoc perdit tarditas, et impedimenta rerum gerendarum.
§. 5. Tertio obiciunt. Plures difficilius corrumpuntur, incorruptius iudicant, unum facile est in fraudem illicere.
Respondeo contrarium me capite praecedente docuisse, corruptiora fuisse in Aristocratia, et Politia, quam in regno iudicia, quod exemplo Romanorum patuit. In populari autem Re publica documentum nobis dant artium omnium inventrices, et altrices [Gap desc: Greek words] , magni-urbes Athenae, ut monstri simile videatur, in ea urbe, in qua litterarum, artiumque cultus, et Philosophia supremum verticem fixit; in eadem corruptissima, iniquissima, et vere latrocinantia fuisse iudicia. Areopagum non accuso, quamvis, et illius iudicia auctoritatem amiserint, nec iudicium tamen fidei, sed nocti, et tenebris, atque adeo reorum ignorationi integritatem suam debet. De populi iudiciis loquor, quibus nihil turpius, perniciosius, iniustius. Qui viros bonos, iustos, etiam incognitos ostracismo afflictabant, atque exiliis agitabant, qua in re omnem barbariem cultissima Attica superavit. Causas ut optimatum, et populi iudicia facile corrumpantur, supra atruli. Nunc de munerum corruptione loquar, quae multo facilius penetrat domos iudicu avarorum, egentium, quam regum, quorum immensae opes faciunt, ut sordida privatorum munera spernantur. Si enim, aliquid generositatis vel animo gerat, vel moribus praeferat princeps, nemo facile ostendet se eum adeo despicere, ut pretio eum sibi coemere, atque in turpe obsequium prodendae iustitiae pertrahere posse glorietur.
Cum ergo parva et mediocra dona in amplissima regum fortuna, non faciant momentum, cum difficilis sit, et periculosus ad eos aditus, sinceriora ab illis iudicia exspectare licet. In civium penates etiam pauculi numi, iuvenci, lepusculi, caseoli, et arbutei fructusillati, Themidem, pro [Orig: prô] nefas, in suo ipsius sacrario, hoc est, Tribunalibus opprimunt. De iudicio Clodiano corrupto, constupratoque probationem ex Cicerone adducerem, nisi me verecundia retraheret. Verum ad res publicas appello. Quis hodie principes aut reges accusat quasi sint munerum captatores? de his, qui in minoribus subselliis ius dicunt, haec querela est: Minor, si principes severi sint, et rigidi iustitiae defensores: si iudici corrupto numquam ignoscant. Maior, si principes indiligentes sint, et lenti. Maxima, cum nullus maior magistratus inquirit, aut si censura illa detur cognatis, affinibus, obnoxiis, et contra eos qui aliquando praevaricatricem censuram gesserunt, aut, tamquam gesturi sint, timentur. Quae fere in optimatum regimine contingunt: Unde tot leges in urbibus, cum tot fraudibus luctantur. Ne duo fratres, ne pater et filius, socer et gener in eodem iudicio sedeant.
§. 6. Quarta obiectio. Principem errantem nemo monere, multo minus reprehendere, aut docere audet; quodsi vera, et fortia quis audeat, facile assentatorum multitudine victus in alteram partem concedere, aut cedere aula cogitur. Moneri putant idem esse, quod vinci, maiestatem laesam putant, nisi quis et vitia regum laudarit. At vero in alia Rei publicae forma cum unicuique optimatum adversarius e regione immineat, omnia delicta non modo notantur, sed in iudicium etiam trahuntur. In omni Aristocratia sunt partes, et quia multi sunt aequales, omnes ab omnibus observantur, et in officio continentur; Themistoclem formidat Aristeides, AEschinem Demosthenes, Pompeius Caesarem, utrumque Crassus, Cicero Clodium, Catonem Scipio, omnes metuunt multos,
nullus periculi exsors est. Metus autem ille mutuus avaritiam continet, libidines cohibet, iram compescit.
Respondeo miserrimum esse principem, apud quem vera tacentur, miseriorem, cuius et mala laudantur, nec ex hac tamen causa regnum inferius Aristocratia est, aut si principum [Gap desc: Greek words] , et monitionum inscius fastus consilia saeperespuit, non tamen desunt alia bona, quibus hoc malum compensetur, ut iam dudum explicatum est.
Verumtamen maligne et invidiose paucorum mores in omnes conseruntur, multos reges novimus, qui non modo tempestivos monitores non sunt aversati, sed eorum sinceram libertatem beneficentia prosecuti sunt, et dignitatibus ornarunt, multi etiam rumores, scommata, et vulgi dicacitatem leni, et civili animo tulerunt, satis esse arbitrati, si id consecuti essent, ne malefacere quisquam illis posset.
Qua quidem in re vehementer Augusti Caesaris commendanda est moderatio, qui historicum domo prohibere contentus fuit, a quo graviter Iaesus fuerat. Sed cum de virtutibus agam, de civilitatis hac laude tractabo.
Nunc id certum est, principum multos esse monitores. Nam et libros veterum, et viventium, quamvis in illis sua interdum errata legant, sine offensa tenent, et contiones sacras audiunt, et suam ipsi conscientiam examinant, atque rationem a se ipsis exposcunt. Denique nullus principum adeo infelix est, qui non multos habeat, qui libere consulant, quos adulatio, servitusque indecora offendat. Praecipue si Christiani sint, apud quos deesse non possunt, Hilarii, Ambrosii, Chrysostomi, Gregorii, quorum libertas regnantium peccatis possit obsistere. Tantum monitio publica, acerba, et exprobrationi atque irrisioni non absimilis e medio tollatur, tum quia monitoribus sunt periculosae, tum quia potestates exasperatas ad excusationem, defensionemque erroris, ne victi videantur principes, non ad emendationem, quae etiam in privatorum reprehensione finis esse debet, excitant. Importuna enim libertas, stulta temeritas est, nec corrigit errantem, cum semper ipsa egeat venia, raro eam impetret. Doctor autem, et emendator principis esse non potest, quo cum praeclare agitur, si supplicium evadat, si alium monendo se ipse non evertat. Laudat populus libere dicta, et principum conviciis delectatur; Sed idem de eorum qui sic agunt interitu non miratur, immo in principis saevientis postea laudes effunditur. Merito perisse eum existimat, qui sic locutus est, ut merito illi princeps irasceretur. Quis probavit Galbae temeritatem, cum in foro Iulio dictatori diceret: se de pecunia, cuius pro genero illius Pompeio Magno sponsor esset factus, appellari? Sic enim Caesari generum occisum, et hastae subiecta bona exprobrabat, non saeviit tum Caesar, sed mirata est tamen Roma hanc Galbae audaciam ultimam non fuisse. Poterat enim privatim, poterat per libellum agere. Vulgus obstupescit vecordem Theodori Cyrenaei asperitatem, cum enim Lysimacho minitanti mortem, respondisset, Magnifica tibires oltigit, quia Cantharidis vim assecutus es. Prudentes vero improbant. Quid enim attinebat tyrannum sua sponte crudelem, contumacia in rabiem agere, atque occasionem dare, ut iure saevire videretur? Et sane in crucem actus, didicit interesse, humine, an sublime putresceret. Hac perversitate monendi, principes multifaciunt deteriores, qui cum laudem potius constantiae, et libertatis quaerunt, quam bonum Rei publicae, aut principum emendationem, procul a principibus arcendi sunt; quia eos exasperant, et pravissima, perniciosissimaque eos opinione imbuunt, quasi a subiectis populis non amentur, quos e contrario, et illi odisse incipiunt, multo vero magis inardescunt, cum intellegunt, ea quae in se dicta sunt, iucunde et cum plausu a civibus accipi. Sed de monendis principibus, suo loco consilium dabo; hoc enim malo, quam monere principes, et ni fallor, tutius est.
§. 7. Quinta obiectio. Leges anima sunt Rei publicae, ubi leges vel non sunt, vel a potentioribus vexantur, vitiosa est Res publica: at principem quis legum cancellis includat?
Respondeo cum magno imperatore, ad maiestatem imperantis pertinere, ut legibus pare at. Ideoque iam ante [Gap desc: Greek words] et absolutum unius in ceteros dominatum exclusi. Nec tamen est dominatus ille gravior, quam sit optimatum in ceteros absolutuni imperium. Nam in illo tot sunt tyranni quot capita. Quid enim illos boni civibus allaturos censebimus, qui in senatum cooptati iurabant, ut ait Aristoteles, [Gap desc: Greek words] ; quod in plebem malo animo sim futurus? Certe Romanicives id senserunt, cum in montem sacrum secederent, cum consilio Coriolani annona negaretur. Quae legum erat aequitas Romae, cum etiam ipsi tribuni multas ferrent rogationes coniunctim? quod Appius Claudius perinde esse ait. Ut si quis ei, quem sames urgeat, venenum ponat cum cibo, et aut abstinere eo quod vitale sit, iubeat, aut mortiferum vitali admisceat. Collige omnia quae in Romana Re publica laudata sunt, et ostende umquam senatum, optimates, immo ipsos legum scribundarum decemviros legibus coerceri potuisse.
§. 8. Obiectio sexta. Libertas par omnibus est, ea fruiquisque debet. ubiautem plures participes sunt libertatis, ibi iustior est res publica. Ita enim sapientissimus Rei publicae institutor Ari. li. 2. polit. c. 2. [Gap desc: Greek words] . Quapropter aequalitas, et reciproca vicissitudo servat civit ates, in liberis enim, et aequalibus necesse est eam esse. At nusquam minor aequalitas, quam in Monarchia. Ubi uni omnia parent.
Respondeo Aristotelem pro nobis dicere sententiam. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] . Manifestum est eosdem semper imperare melius esse. Neque hic iniustitia illa deprehenditur, nam aequalitas non nisi aequalibus, et inaequalitas inaequalibus convenit; contra ius enim est aequalia tribuere inaequalibus. Nec ulla est res publica in qua omnes imperare possint.
Deinde male aestimatur libertas, cum ea sub principe esse denegatur. Quidam enim libertatis extremam licentiam consectannur, quae est extremae servitutis initium, alii senisi imperent, esse liberos non arbitrantur. aliine leges quidem, et magistrum ferre possunt. Falluntur prosecto. Libertas est quidem illa potestas vivendi ut velis, sed necessarium tamen est, ut iuste, et recte velis. Non est enim libertati adversum iustum imperium, neque legum scriptarum coercitio. Nulla autem ratio est, cur populum Romanum cum patriciis suis rixantem liberum dicamus, Iudaeos sub Davide, et Salomone servos appellemus. Necidcirco qui sub regibus sunt, servorum appellatione censeri debent, quia a malis et iniustis regibus servilem in modum premuntur, quia sub optimatibus numquam aequa conditione vixere plebes. Nos in
Germania proprie urbes quasdam liberas, civesque liberos vocamus, quamvis a Caesare regantur, illumque summum caput, ac dominum appellent. Tam igitur peccant, qui libertatem [Gap desc: Greek words] , et Nomadum vagabunda licentia, quam qui icelerum impunitate metiuntur.
§. 9. Obiectio septima. Principes viros, et claros e medio tollunt, quia eos timent, prudentes et integros vitae tamquam molestos luxuriantis aulae censores oderunt, at inter optimates, et in plebe hi soli ad fastigium evehuntur. Virtutem igitur premit unius summa potentia, ubi vero plurium estregimen, quia virtuti tamquam merces honor, et magistratus dantur, probitas, industria, fortitudo acuitur.
Responsio. Neque principes, nisi plane tyranni viros bonos persequi solent, et in Re publica plurium saepius fraus atque audacia quam virtus populi fasces obtinet. Quis enim excuset Atheniensium Ostracismos, exiliaque virtutum a populo iussa; cum enim crebro libertatem amisissent, et gravissimam servitutem exrepentino libertatis occasu experirentur, ideo in omnes in quibus virtus, industria, eloquentia, opes eminere visae sunt insurgebant, nec vitia, sed vitiorum et periculorum suspiciones sustulerunt. De Romanis locupletem testem T. Quintium habemus apud Livium. Discordia ordinum, est venenum huius urbis. Patrum et plebis certamina, dum nec nobis imperii, nec vobis libertatis est modus; dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum Magistratuum, sustulere [Orig: sustulêre] illi animos. Pro [Orig: Prô] Deum fidem: quid vobis vultis? Tribunos pleb. concupistis: concor diae causa concessimus. Decemviros desider astis: creari passi sumus. Decemvirorum vospertaesum est, coegimus abire Magistratu. Manente in eosdemprivatos ira vestra, mori, atque exsulari nobilissimos viros, atque honor atissimos passi sumus. Tribunos plebis iterum creare voluistis: creastis. Consules facere vestrarum partium, etsi Patribus videbamus iniquum: patricium quoque Magistratum plebi donum fieri, vidimus. Auxilium tribunicium, pronocationem ad populum, scita plebis iniunctta Patribus, sub titulo aequandarum legum: nostra iura oppressa tulimus, et ferimus. Qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc patriam esse licebit? Victi nos aequiore animo quiescimus, quam vos victores. Satisne est, nobis vos metuendos esse? Adversus nos Auentinus capitur, adversus nos sacer occupatur mons Esquilias quidem ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum hostem nemo submovit, in nos viri, in nos armati estis. Agite dum, ubi hic curiam circumsederitis: et senatum infestum feceritis, et carcerem principibus impleveritis: iisdem istisferocibus animis, egredimini extra portam Esquilinam: aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros serro ignique vastatos, praedam abigi, sumare incensapassim tecta. At enim communisres per haec loco est peiore: ager uritur: urbs obsidetur: belli gloria penes hostes est. Quid tandem privatae res vestrae, quo in statu sunt? iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur. Quid est tandem domi, unde ea expleatis? Tribuni vobis amissa reddent, acrestituent? vocis verborumque quantum voletis, iugerunt, et criminum in principes, et legum aliarum super alias, et contionum. Sane Camillum exsulem, Tarquinium Collatinum solo nominis odio civitate deiectum, Valerium quod in Velia, loco eminentiore domum exstrueret, suspectu Scipiones in agro contabefactos aliosque ingratae patriae vitio miserrimos habuisse exitus monumenta tradunt, ut principes moderati censeri debeant, si aemulationem, et malignitatem civium prava iubentium spectare libeat. Invidiam principatus auxerunt illi, qui urbem adhuc spiritus priscae libertatis retinentem, violenta et saeva dominatione servire coegerunt indignis, quin et dominorum asperitatem, coniurationes, seditiones, sarcasmata, calumniae incenderunt. Nunc in Europa alia facies est, quanta est inter reges potentissimos contentio, ut viros fortes, nobiles, prudentes sibi iungant? Unum Hispaniarum regem tot habere viros usu, ingenio, sapientia praestantes arbitror, ut vel centum nobis Scipiones praebere posset. Duces, equitum magistros, Tribunos numerate, et tantae Monarchiae stabilimenta admiramini. Reges, inquiunt, viros fortes oderunt, eos e medio tollunt. Historiam nostri saeculi appello, et viros praestantes tyrannide regum trucidatos inquiro. Nego vel unum dari posse, nisi eos deplorare libeat, qui iniustitiae, rapinarum, maiestatis, proditionis convicti meritas poenas dedere [Orig: dedêre] . Nam de illis quos propter fidem religionemque veterem reges, aut principes novarum opinionum sectatores excruciatos necaverunt, nunc non agimus, quamvis plures populus, et tyrannisci occiderunt.
§. 10. Obiectio septima. Rem publicam aeque nihil affligit, atque convellit, quam legum, actionumque varietas, et inconstantia. Nam rectoris auctoritatem omnino tollit; deinde omnes suarum rerum facit incertos, ideoque principi infensos; quemadmodum enim in solo, quod crebris terraemotibus quatitur, nemo prudens arcem exstruit, ita a principe, qui in diversa rapitur, quia sua beneficia facile evertit, amicosque commutat, omnes alienantur atque recedunt, etiam qui beneficia acceperunt, timent enimne quod potius proiecit, quam dedit mox mutata mente retrahat, damnumque ac contumeliam insuper adiciat. In populo vero maiorem esse constantiam probare nititur Nicolaus Machiavellus li. 1. de Rep. comparat autem principem solutum legibus cum populo, qui nullis utitur legibus, et principem qui exlegum praescripto Rem publicam administrat, cum populo qui bonis legibus utitur, et utrimque praefert populi administrationem. Nam Romani quadringentos annos regnum infensissime oderunt. Populus raro homines manifesto improbos honore afficit. Populus lenius saevit, facilius placatur. Causa vero cur populi inconstantia a scriptoribus traducatur, non est illa, quod populus magis quam principes, peccet, sed quod populi vitia exaggerare tutius est, quam principum. Nullus enim singulatim hic carpitur.
Respondeo primo fateri Machiavellum se contra omnes scriptores loqui, ac docere. Inconstantem, variam, ac mutabilem esse populi multitudinem, cum Livius multis in locis, tum ceteri scriptores testantur omnes unofere ore. Quod igitur omnes scriptores, omnes rectores populoru testantur, negare unus Machiavellus non debuit. Multo minus gravi omnes accusatione percellere, quasi populi delicta exaggerent, ad principum vitia conniveant. Maligna est illa, et perspicue falsa calumnia. Nam qui in libero populo vixerunt, id testantur, quibus Monarchiam laudare, populum vituperare periculosum fuit. Plato. Populus ingratus est, leviter alicuiusrei satur, mutabilis, crudelis, invidus. Sed summum populi patronum, summis a populi acceptis beneficiis contra suum populum detonantem audiamus Tullium. In imperita multitudine est varietas, et inconstantia, et crebra tamquam tempestatum, sic sentetiarum commutatio. Pro domo sua, et pro Planc. Non comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos, a
quibus est maxime ambitus; denique si iudicat, non delectu aliquo, aut sapientia ducitur ad iudicandum: sed impetu nonnumquam, et quadam etiam temeritate. Non est consilium in vulgo, non ratio, non discrimen, non diligentia: semperque sapientes, ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda, duxerunt. Et pro Murena. Nullum fretum, nullus Euripus, tot motus, tantas, tam varias habet agitationes fluctuum, quantas perturbationes, et quantos aestus habet ratio comitiorum. Dies intermissus unus, aut nox interposita saepe turbat omnia, et totam opinionem parva nonnumquam commutat aura rumoris, Saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimamus, ut nonnumquam ita factum esse, etiam populus admitretur, quasi vero non ipse fecerit.
Haec Cicero de populo gentium Domino, de populo qui oratores, et homines prudentissimos de Re publica concertantes cottidie audiebat, atque illis auditis, quod fieri volebat, suprema potestate iubebat. Causa vero tantae mutabilitatis ab eodem recte pronuntiatur: Quod ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat. Pro Rosc. Amerino. Quod honestum putant id quod a multis laudatur. Cum igitur imperitia saepe peccet, cum opinione ducatur, cum audiat homines imprudentes, etleves, necesse est saepe mutari, suisque tribunis honori, et quaestui esse.
At constans fuit populi Romani in affectatores regni, atque acerbum odium. Ita oinnino, quia tyrannidem metuebant, id adeo libro de legibus Cicero testatus est; regnaturus enim erat sanguine multo, qui Romae dominatum occupasset. Verum duo in Re publica Romana observavi, quae civitati tyrannorum odium ingerebant. Prinium exempla Sicularum, et multarum in Graecia urbium, quae barbara, atque immani tyrannide torquebantur, florebant tempore libertatis Romanae Persarum res, in Sicilia Gelo, Dionysii, in Graecia Periander, Thrasybulus, Alexander Pheraeus, Triginta Tyranni Athenis, et vix eo tempore sine effera crudelitate civitas ulla regnabatur; hinc tantum odium regum, et in populo bellicoso prompta manus, et suspectorum vix audita causa, certe lite pendente, repraesentata supplicia. Subleni enim et iusto rege non admodum desideratur extrema libertas, sed quiete, et tutela rerum plerique contenti vivunt, at cum sub ictu tyranni furentis impallescunt, qua occasio libertatis proxima aperitur, ea se, quamvis magno periculo, effundunt.
At populus etiam iratus, lenius saevit. Immo vero nulla belua est populo crudelior. Romanae plebi obiciunt legati patrum, eos crudelitatis odio in crudelitatem ruere, prius quam liberisint, dominari in adversarios velle. Si populi crudelitatem advertere animus est, vide Lemnios, Hetruscos, Samios, Athenienses. Lemniorum crudelitas in proverbium abiit, ut quod immanissime factum est, Lemnia manu factum dicatur. Hetrusci viva corpora mortuis iungebant, non enim solius hoc Mezentii facinus fuit. Samii Atheniensium frontibus noctuam, Athenienses, Samiorum frontibus Samaenam insculpebant, foedo exemplo inter cultissimos populos repensata crudelitate. De Romanis vis dicam? Crudeles fuere, et monstra quaedam hominum primi imperatores, nullum excipio, nec Augustum, nec Titum: At illis tamen populus crudelior fuit, totos dies cruciatibus, et mortibus amphiteatri delectatus; deinde illa ipsa monstra nonne ex civibus erant? An optimates Romani mites? Fimbria, Sulla, Telesinus, Catilina, Pompeius, Pollio, Marius, quique fuere Marianarum, aut Sullanarum partium, id est omnes Romani. Pauci reges procerum Romanorum crudelitatem aequarunt. Sed omnes hos populus Romanus superavit, horrendis in Nerone, Caligula, Galba, aliisque principibus editis exemplis, in punienda crudelitate crudelissimis. Excessit medicina modum, periere [Orig: periêre] nocentes, et innocentes. Est igitur et populus inconstans, et crudelis. Inconstantiae causa est, quia non iudicat, nec nisi levibus movetur, ideoque et in alteram partem movetur, et quamquam saepe etiam delirent reges, maior est tamen ignorantia populi, cuius maxima pars privatis rebus occupatur. In populi iudicio nemo suum proprium dedecus metuit, aut laudem sperat, si male cedant consulta, aliis unusquisque potius, quam sibi imputat; Cur enim sordidissimos hominum tangat rei publicae fama? At ubi princeps est, ille et veretur statuere, quod continuo sit mutandum, et subitas rerum conversiones, leges figendi refigendique libidinem, necessario ut pestem Rei publicae aversatur.
§. 1. HOminis, qui proprii potius, quam prudentis iudicii est, opinionem describam et expendam, ut cunctis pateat, eum non modo ratiocinatione uti infirma, sed contra historiae fidem etiam peccare, atque ex illis, quae penitus salsa sunt, conclusiones et consectaria deducere, libro 2. cap. 2. de Repub. ita scribit. Difficilem arduamque de vicinis et aliis quibusdam populis victoriam populo Romanosecit amor conservandae libertatis, qui tunc multis getibus infidebat. Eam enim tanto studio defeudere conabantur, ut non nisi singulari quadam virtute vinci et superari potuerint. Cutus rei argumentu habestot periculorum exempla, quae adire evis defende dae ac recuper andae causa voluerunt: tot tamque horrenda supplicia de iis sumpta, qui illius amittedae causam praebuissent. Sed neque obscurum est ex lectione historiarum, quanti facienda sit libertas, et quantum et quam disficile sit populo iugum servitutis. Aetate nostra unica gens superesse videtur, in qualiberae civitates sint: olim per omnes mundi plagas extabant populi liberrimi. In Italia certe inter Alpes, quae Galliam Cisalpinam a Tuscia dividunt, et extremam Italiae oram, multi liberi populi habitabant, Tusci, Romani, Samnites, et alii: nec mentio fit ullorum Regum, qui tunc imperarint in Italia, praeter Reges Romanorum et Porsennam. De cuius stirpis excidio; etsi historiae nihil memoriae prodiderint: constat tamen Tusciam, cui Porsenna imperaverat, liberam fuisse eo tempore, quo Romani adversus Veios bellum susciperunt, et libertate quidem tanta cum voluptate usam, tantoque odio Monarchiae appellationem habuisse, ut cum Veii defendendi sui causa Regem creassent, et auxilium a Tuscis contra Romanos petiissent, Tusci re diu deliberata, tandem censuerint non feredas iis esse supperias, donec regem haberent: neque enim decere, iis auxilium ferre, qui patriam unius viri imperio subiecissent. Sed neque sine causa insidet populo omnit libertatis amor. Testatur enim experientia, nullam civitate suos cives ditare, nisi tempore libertatis, neque etiam imperium comparare, aut publicas opes quocumque modo augere. Admiratione summa dignum est, Athenienses Pisistrati tyrannide liberatos, centum annorum spatio, vires atque potentiam suam tantopere augere potuisse. Et longe magis stupendum adhuc, Romanorum Rem publicam, expulsis Regibus, ad tantum fastigium pervenire potuisse. Eveniunt
autem haec omnia, quoniam non privatorum opes, sed quae publica communiaque sunt, Rem publicam augent: neque habetur ratio boni publici, nisi in liberis civitatibus, in quilius id, quod ex aequo prodesse potest omnibus aut quam plurimis, semper decernitur, nec habetur ratio paucorum quorundam, quibus nocere forte possit id, quod universis prodest. Contra quam accidit in iis civitatibus, quae principis alicuius imperio parent. Nam in iis plerumque sit, ut quod principi prodesse potest, universis civibus noceat. Quo sit, ut si libera Res publica sub tyrannidem alicuius redigatur, inter levissima detrimenta, inde sibi orta, hoc numerare queat, quod iam neque opibus, neque imperio amplius augeri queat: sed decrescere etiam panlatim incipiat. Nam etsi concedamus Tyrannum hunc, sub cuius imperium redacta est, virum esse industrium et bellica virtute praestantem: tamen id, quod ille comparat, in suum privatum commodum, non in usus publicos convertit: cumque neque ex subditis suis, quibus tyrannice imperat, deligere ausit excellentissimos quosque, ut eos praeficiat rebus gerendis, metu nimirum vindictae. Quod si quas praeterea urbes occupabit, non certe huic tributarias faciet: cum tyranni scopussit, non augere potentiam subditorum: sed subditam sibi conservari, et vires, quibus aliquando iugum excutere queant, opprimere. Qua de re multa praeclare apud Xenophontem, in libro de tyrannide leguntur. Quoe cumitase habeant, nemini mirum videri debet, veteres tanto libertatis studio flagrasse, et tyrannorum nomen tanto in odio habuisse: ut cum nuntius olim ad exercitum pervenisset, de interfecto Hieronymo Hieronis Syracusani nepote, ac milites omnes fremerent adversus coniur atos: tamen cum paulo post nuntiaretur, proclamari libertatem publice Syracusis: deposita iracundia contra coniuratos, de modo conservandae libertatis deliberare coeperunt. Ob easdem causas ingentibus suppliciis persaepe affecti sunt ii, qui amittendae libertatis auctoresesse voluerunt. Quorum exempla cum plurima exstent, hoc loco unumtantum, idque horrendum et memorabile adducam, quod in Corcyra accidit, tempore belli Peloponesiaci. Nam cum tunc universa Graecia in binas factiones divisa esset, quarum una Atheniensium, altera Spartanorum amicitiam retinere conabatur: et in Corcyra optimates superiores facti, populo libertatem semel eripuissent: factum est postea, ut populus Athenienfium auxilio adiutus denuo optimates devicerit. Iraque servitutis iugo excusso, optimates omnes in magnum quendam carcerem incluserunt: ex eo denos deinde sigillatim educentes, tamquam illos in exilium mittere vellent, variis suppliciis afficiebant. Cuius rei tandem certiores facti reliqui in carcere, decreverunt, quocumque modo se a tam foedis suppliciis defendere: facto igitur impetu in eos, qui carceres ingrediebantur, illos repellebant, et aditu prohibebant. Sed ea re cognita populus, concitato tumultu, tabulatum caroeribus impositum aperuit. et ruina murorum universos simul suffocavit. Huiusmodi crudelitatis exempla, pro defensione libertatis tunc plura quoque alia enenerunt: maiori tamen cum impetu solent homines ereptam libertatem vindicare: quam in eos, qui eam eripere voluerunt, ferri. Sed non immerito possit quisquam hoc loco admirari causam aur antiqui illi longe magis labor asse videantur, pro liberrate publica, quam id at ate nostra fieri vide amus. Ego vero ob eandem causam id fieri puto, propter quam iidem illi fortiores viri erant, quam nostri: atque illam maiore exparte pendere ex ipsa educatione, et religionis illorum nostraeque diversitate. Nam cum ex religione nostra veritatem rerum intueamur: discimus ex illastatim honores et pompam huius mundi contemnere. Sed Ethnici haec omnia magni faciebant, et in iis summum bonum situm esse putabant: quapropter promptiores ferocioresque erant huiusmodi rerum desensores. Id ex multis eorum institutis apparet: nam si vel eorum sacrisicia cum nostris conseras: in illis magnisicentiam quandam horrendam, in nostris delicatam quandam molliciem cernes. In illis, Pompae et magnificentiae caedes multorum animalitum adiungebantur, qui terribilis aspectus homines etiam feroces reddebat, nostra his omnibus caret. Ethnicorum religio non reddebat homines beatos aliis rebus quam gloria et laude virtutis, pro reb. bene feliciterque in bello aut pace gestis: ex nostrae religionis institutione, beatiores putantur humiles, et qui rerum divinarum contemplationi dediti sunt, quam quires magnas gesserunt. Summum praeterea bonum statuit in humilitate et contemptu rerum huius mundi. Ethnici omnia contrario modo se habere credebant: nam summum bonum existimabant in magnitudine animi positum esse, et corporis viribus ceterisque omnibus, quae a fortissimis viris fieri solent. Haec vitae institutio Christianorum orbem imbellem fecisse videtur, ut sceleratis ac perfidis priucipibus certa praeda esse soleat. Nam plerique mortalium spe vitae beatae cogitant potius de toler andis iniuriis, quam de iisdem vindicandis: tamquam si oporteret caelum sine armis ullis solo otio comparare: sed non caret errore ista Religionis nostrae explicatio, et qui illam ita sunt interpretati, abiecti homines fuere [Orig: fuêre] , quibus otium potius quam virtus cordisuit. Nihil enim religioni Christianae adver satur patriae defensio, imperiique eius per legitimum modum anctio: permittitur omnibus patriam amare, in honore habere, et ad illius defensionem se praeparare. Sed inepta illa educationis ratio efficit, ut si per universum orbem aetate nostra percurras, neutiquam tot populos liberos, tot liberas Res pub. ut olim erant, invenire queas, nec homines libertatis amatores, atque eiusdem acres defensores. Equidem Romani imperii magnitudo non parum etiam ad id fecit, cum per universum orbem liberas Res pub. sub suum iugum subiecerit: sed neque destructo imperio Romano, tamen potuere pristinam libertatem recuperare, nisi perpaucae quaedam. Quotempore augebatur Romanum imperium, inveniebantur in omnibus regionibus multi liberi populi, multae liberae Res pub. praeclare institutae: et libertatis defensores acerrimi: nec proinde a populo Romano absque singulari virtute vinci, ac superari potuerunt. Exemplo esse possunt vel soli Samnites: quos Livius testatur tam potentes pace ac bello fuisse, et tam acres libertatis defensores, ut quadraginta sex annos bellum cum Romanis gesserint, nec vinci omnino potuerint, ante tempora Consulatus Papirii Cursoris, qui Papyrii primi filius fuit, quamvis infinitas strages perpessi fuissent. Quo magis miseratione dignum est. si quis eam regionem aetate nostra propemodum desolatam videat, quae olim a tot liberis hominibus incolebatur, tot liberis et praeclare institutis civitatib. exornata erat. Quae omnia diver sitatis suae causam habent ex libertate et servitute. Quaecumque enim civitates ac regiones libertate fruuntur, augentur opibus et imperio, et hominum multitudine. Quis enim non libentius procreet homines in iis locis, ubi matrimonia et opes liberae sunt, quam ubi metus est, ne si quid labore tuo ad educandos liberos comparasti, id tibi atyranno aliquo auferatur? ubi libertas est, non modo tibi polliceri liberos fore non servos, quos procreas filios, sed, siquidem virtuti operam dant; etiam ad Rei pub. gubernatione adhibendos iri. Augentur opes hic, non ex agricultura modo, verum etiam ex omnibus aliis honestis artibus, quod omnes ita affecti simus, ut eo loco libenter acquiramus, quo speremus, reb. partis tuto fruiposse: In huiusmodi locis omnes certatim, cum publicorum, tum privatorum commodorum rationem habet, eaque augere conantur. At ubi servitutis iugo oppressi sunt homines, contrario modo eveniunt omnia, idque tanto magis, quanto durior servitus fuerit. Durissima videtur servitus earum civitatum atque regionum, quae imperio liberae
Rei pub. parent. Primum enim diutissima esse solet, ut nulla spes consequendae libertatis proposita sit. Deinde solent liberae Res pub. augendarum suarum virium gratia, subiectarum imperio suo civitatum potentiam imminuere, et sucum omnem propemodum exsugere, secus quam solent principes non omnino barbari, quales sunt aetate nostra orientales omnis vitae civilis corruptores, Ceteri humanis artibus instituti, aequiores esse solent, et subditos diligere consueverunt, permittuntque non solum, ut consuetis artibus rem faciant: sed statuta antiqua et leges relinquunt integras, ut si ob hanc servitutem incrementum amplius accipere nequeunt, conservare tamen possint res prius a se partas. Et hoc quidem loco de principatu loquor, qui ab extero homine occupatur: de tyrannide quem patriae civis invadit, supra locuti sumus. Quae omnia si diligenter contempleris, haud mirum videri debet, Samnites eo tempore, quo libertate fruebantur, ad tantam potentiam pervenisse, amissa illa ad extremum fuisse redactos. Qua de re Livius in bello Pumco inquit, Samnites unica Romanorum legione apud Nolam, usque adeo oppressos fuisse, ut legatos ad Annibalem imperandi auxilii causa mittere coacti fuerint: Legatos etiam de sua miseria apud Poenum coquestos, se esse illos, qui propriis viribus cum populo Romano centum annos gesserint bellum, et saepe binos exercitus consulares sustinuisse: nunc eo miseriae redactos, ut unicam legionem sustinere nequeant.
§. 2. Pronuntiata Machiavellica sunt. 1. Nostra aetate unicam superesse gentem, in qua liberae civitates sint, olim innumero, fuisse populos liberos. 2. Non aliam Rem publicam suos ditare cives aut imperium acquirere nisi liberam. 3. In Monarchia fieri ordinarie quod commodo sit principibus, noceat civibus. 4. Cum aliqua libera Res publica urbes alias servitio premit, eam servitutem esse et diuturnam, et durissimam. 5. Non habere rationem boni publici nisi in liberis civitatibus. 6. Christianam religionem efficere ne sint homines libertatis amatores, ad hoc etiam imperium Romanum non parum contulisse.
§. 3. Haec ex ratione atque experientia sunt consideranda. Nam Romanis imperium obtinentibus negat ipse gentes fuisse liberas, nisi paucissimas. Si antiquiora tempora spectemus, docent nos sacrae litterae toro oriente fuisse reges, idque a tempore Abrahami, usque ad Romanum imperium. Italiam habuisse liberos populos tempore regum, et consulum Romanorum satis docent Romana bella, nec omnes tamen liberi, sed multae quoque urbes reges suos habebant. Gallia et Germania nisi cum spartim habitarent, regibus, et regulis gubernabantur, itemque Hispani, et praeter Carthaginenses, Afri. Nunc urbes liberae sunt Venetiae, Genua, Rachusa, Helvetiae, Hollandiae, immo et Germaniae, Regnum Poloniae, quamvis regem habeat. Verum libertatis nomine abutuntur multi: cur enim liberae sint Venetiae, quia multae civium myriades a paucis nobilibus ita gubernantur, ut dicto audientes esse cogantur, nec tamen vicissim ipsi imperent, non autem libera Ubiorum Colonia, quae a suis civibus ita regitur, ut parendi, et imperandi vicissitudines habeat, moderata magistratuum imperia, et civium obtemperando alacritatem, quamvis summum caput agnoscat imperatorem? Sed imperatorem qui secundum leges, et recepta iura controversias cognoscat, ac decidat. Haec, si ratio examinabitur, plurimas in Europa liberrimas urbes reperiemus. Varia est enim libertas, et quae maxima putatur, estque in Democratia, plane est omnium deterrima. Hanc Romana plebs ad exitium sui libertatem extorsit. Primo quidem leges, deinde Tribunos, tandem communicationem magistratuum, et coniugiorum, donec iam omnia in eius essent potestate, ita Venetum populum liberum negaret populus Romanus. Ille enim contra Patres auxilium tribunicium quaesivit, tenuitque, Venetus populus manet in potestate nobilium.
§. 4. Secundo ait: Nullam rem publicam ditare cives, nisi quae libera sit. Si de libera Re publica loquitur, qualis Romana fuit, vel Atheniensis, ubi summa fuit potestas penes populum, iam nulla igitur Res publica libera est, nulla populum suum ditat, omnes enim a principibus vel optimatibus, nisi Helvetios excipere lubeat, gubernantur; at vero multae sunt, et nobiles aevo nostro civitates, atque olim fuere, quas ad magnas opes evasisse sub regum imperio videmus. Intuere insignes Europae civitates sub Imperatore, Franciae, Hispaniae, Poloniae, Britanniae regibus, et ostende inihi olim in Graecia pari cultu, pari felicitate, opibusque liberas civitates. In Italia, in Samnio, in Campania, in Latio erant liberi populi, at certe civitates exiguae, rusticae, pauperes, et ut vere dicam barbarae potius, quam liberae. Florus Romanae historiae compendiator suos quirites rusticam vitam egisse; rustica spolia, pecora Volscorum, greges Sabinorum duxisse, donec Asiam ingressi opes, luxuriamque domum advexerint. In Asia vero quae et quales urbes, a regibus corditae, munitae, ornatae, opibus supra modum onustae fuere? Babylo, Ninive, Ecbatana, Persepolis, Sidon, Ierusalem, Damascus, Tyrus, Memphis, Sardes, Divitias Tyri nobis in urbis felicis exemplum describit Spiritus S. apud Ezechielem. At in Italia Roma tum maxima, deinde Capua. Nam cum de Tarento et Pyrrho triumphatum est, prima divitiarum experimenta ceperunt, Ante hunc diem (inquit Florus l. 1. c. 28.) nihil, nisi pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitum arma, vidisset: tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Bruttius, Apulus, atque Lucanus: si Pompas, aurum, purpura, signa, tabulae, Tarentinaeque deliciae. Sed nihil libentius Populus Romanus aspexit, quam illas, quas timuerat, cum turribus suis belluas: quae non sine sensu captivitatis, summissis cervicibus, victores equos sequebantur. Ignaros fuisse divitiarum Asiaticarum docet nos ipse Romanus consul, cum de vetustis Romanis loquitur. Romani tres solum urbes, in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam statuerunt posse imperii gravitatem ac nomen sustinere. Falsum igitur est, quod tertio loco Machiavellus refert: In Monarchia omnia ad principis utilitatem referri, nam legitimus princeps populi commodum salutemque spectat, atque hoc fine a Tyranno distinguitur. Quamquam et populos opulentos habere, principis est utilitas, dignitasque. Itaque et Romana civitas sub regibus crevit, itemque ceterae Italicae urbes Corinthiorum res sub civili, et humana tyrannorum administratione creverunt. Qui igitur principes in suam dumtaxat utilitatem intentos esse criminatur, omnes uno calculo tyrannidis damnat, nisi extraordinarie clementes sint, et liberales.
§. 5. Consectarium itaque est, et illud esse falsum, quod ait, In solis liberis civit atibus publici commodi rationem haberi. Itane vero? An qui populos defenderunt, sanguinem non cupiditate imperii, sed ad patriae defensionem profuderunt, tot urbium, templorum, academiarum fundatores, nihil pro publico bono egerunt? Gerdones scilicet,
et aliptae dum annuo imperio extolluntur, publici boni rationem habent, reges et principes suis tantum rebus student. Contra itaque statuendum est, in regimine optimatum et populi, quemque proprii magis commodi, quam publici studiosum esse. Optimates enim maiestatem imperii commodumque in se vertere conantur, adeoque ut Romae duas esse civitates toties invidiose et vere Tribuni clamitent. Plebs sua commoda, leges agrarias, novas tabulas, contiones spectabat, panem et Circenses, donativa candidatorum petebat, nulla mentio publici commodi, nisi ubi magnitudo periculi et privata damna minabantur. Exprobrat hoc suis civibus animose T. Quintius Capitolinus. At enim communis res per haec loco est peiore: ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. Quid tamen privataeres vestrae, quo instatu sunt? Iam unicuique ex agris sua damna nuntiabantur. Quid est tandem domi, unde ea expleatis? Tribuni vobis amissa reddent, ac restituent? Vocis, verborumque, quantum voletis, ingerent, et criminum in principes, et legum aliarum, super alias, et contionum, sed ex illis contionibus numquam nostrum quisquam re, fortunaque domum auctior rediit. Ecquis retulit aliquid ad coniugem, et liberos praeter odia; offensiones, simultates publicas, privatasque, a quibus semper non vestra virtute, innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis. At Hercules cum stipendia nobis consulibus, non Tribunis ducibus, et in castris non in foro faciebatis, in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant.
§. 6. Denique religionem Christianam fatemur efficere, ut minus sint homines libertatis amatores, idque non modo, quia res fluxas, et caducas suo pretio aestimant, e servitute enim et ergastulo in libertatem filiorum Dei se asserendos aliquando, divinis oraculis edocti sperant. Credunt et sequunturApostoli monitum. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat: servus vocatus es? non sit tibi curae, sed si potes fieri liber, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. I. Cor. 7. 20. Sed minus horreat principum imperia, immo iis se libenter committunt, quia et illi norunt, servo se esse Christi, moderateque et clementer tractant conservos suos, memores in conspectu communis Domini sese consistere. Ubi enim inter Christianos principes veterum nota, et usitata saevities ac rapinae inveniuntur? Nostram vero religionem molles facere, non fortes calumniam esse ostendam, cum de fortitudine tractabo. Nunc impiam Pseudopoliticam Tertullianeo testimonio, et ratione refutabo. Si enim Christiani tam mortem ac tormenta contemnunt, quam fortes fortes essent in proelio, quibus honestae mortis est tanta cupido? Tot ingenia carnificum ferunt, cum uno se verbo eximere vexationibus valeant: si dicant: Christianus non sum. Certe si velim Christianus sum, tunc ergo me damnabis, si damnari velim, cum vero quod in me potes, nisi velim non potes, iam meae voluntatis est, quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet, proinde et nostrum est gaudium, quod sibi vendicant, qui malumus damnari quam a Deo excidere. Contra illi qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.
Certe qui mori paratus est, qui tormenta ridet, non est ille bello inidoneus. Et in Apologetico ca. 5. Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debearis per quos patimini quod vultis? plane volumus pati: verum eo morequo et bellum miles: Nemo quippe libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse, tatnen et proeliator omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem pro quo certaveris obtinere. Ea victoria habet et gloriam placendi Deo, et praedas vivendi in aeternum. Sed obducimur certe cum obtinuimus: ergo vicimus, cum occidimur: denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc Sarmenticios et Semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti Sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmatae vestis, tali curru triumphamus, merito itaque victis non placemus. propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae, vexillum virtustis extollunt. Mutius dextram suam libens in ara reliquit. O sublimit as animi! Empedocles totum sese Carthaginensium aethneis incendiis donavit, o [Orig: ô] vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo se secundum matrimonium dedit, o [Orig: ô] praeconium castitatis! Regulus, ne unus pro multis hostibut viveret, toto corpore cruces patitur. o [Orig: ô] virum fortem, et in captivitate victorem! Anaxarchus quam in exitium Ptisanae pilo contunderetur; Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem! Anaxarchum enim non tundis. o [Orig: ô] philosophi magnanimitatem, qui tali de suo exitu etiam iocabatur! Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. Attica meretrix carnifice iam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa volinsset. Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam Philosophia praestaret, cum respondisset, contemptum mortis: impassitbilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt, quantum sanguinis fuderint: O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasiso desperata reputatur, in contemptu mortis, et atrocitatis omnimodae, cui tantumpro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet, et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, titulos inciditis in aeternitatem, quantum de monumentis potestis: scilicet praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem hanc, qui veram a Deo sperat, si pro Deo patitur, insanus est?
Non igitur causa cur reges suos ament Christiani, est mollities, sed Dei ordinatio, imperantis moderatio, parentium virtus Neque enim Romani reges suos, nisi ob vitia repudiarunt. Testis ipsc Florus l. 1. c. 8 Postremo superbi illius importuna dominatio, nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus, cupiditate libertatis incenderetur. Sapientissime itaque Tertullianus fortes esse Christianos, et ferre imperia, qui marturia ferre possent. Ego paulo aliter concludam. Si Christiana religione facti sunt, tot Mutii, tot Anaxarchi, tot Zenones, tot Lacones, et omnes in meliore causa, non enervat hominum robur religio Christiana, sed confirmat. Verum de his suo loco. Nunc contra Pseudopoliticum hoc moneo, me cum iustum iusti principis imperium laudo, non agere contra libertatem. Inaestimabile bonum est, fieri suum: Est autem, ut ait Arist. 1. Met. c. 2. liber sui causa, non alterius. Gravissimam omnes iacturam libertatis arbitrantur, et cum
plausu cecinit Poeta, [Gap desc: Greek words] Non emoritur libertatis amor. Recte et Strabo. [Gap desc: Greek words] Sola libertas bona possidentibus propria esse facit, quae vero servitute sunt, imperantium, non parentium sunt. Sed iam ostendi parere iusto, et secundum leges imperio non esse servitutem, sed tutissimam libertatem. Quod si a iustitia recedat princeps, et leges rumpat avaritia, ira, libidine, non tamen unius tyrannis gravior erit, quam multorum dominorum saevities, ac contumeliae.
§. 1. PRoponi solet haec de principe quaestio, sed quia non principem dumtaxat, sed senatum etiam populumque informandum suscepi, de omnibus generatim disputandum mihi fuit. Sic autem accepta quaestio bipertita est. Quaeritur enim: An magistratus summus plus possit, quam universa Res publica? Deinde in quibus rei publicae sit obligatus magistratus?
Prima quaestio difficilis est, et forte periculosa: si enim magistratum plus posse dixeris, forte tyrannidem accendes, si Rei publicae supremam potestatem tribueris, reges in ordinem redigere videberis. Invenienda est igitur ratio, qua et magistratui, qui ut caput, ita pars est Rei publicae, sua auctoritas asseratur, et Rei publicae ius suum conservetur.
§. 2. Primum igitur respondeo. Omnem rem publicam quae sibi magistratus praeficit, seu regem eligat, ut olim Romani, et nunc Germani, Poloni, seu optimatum curiam, et consilium publicum, ut fecerunt exactis regibus Romani. Sive ex universo populo rectores designent, ut etiam Romae factum legimus, communicatis plebi patriciis magistratibus; nunc Helvetii, et foederatae Belgii provinciae in more habent. Hanc, inquam, Rem publicam qualemcumque magistratum eligat, eum certarum legum praescripto astringere oportere, et nonnullarum rerum potestate privare, eamque sibi reservare, alioqui dominatum paene despoticum sibi inducet, ut nuncin Moscovia. Turciaque factum videmus; cam Re publicae formam, ut perniciosam iam supra reiecimus. Deinde huiuscemodi imperiis nulla provincia nunc in Europa conflictatur, neque eam Christiani principes, aut magistratus videntur affectare. Si tamen talis sit aliqua res publica, uti nunc est Turcarum, dubium non est, quin penes unum sit summa potestas, neque aliorum quisquam, neque universi sese opponere iure possunt: Non magis, quam servi Dominis obsistere. Verum illa Res publica est Ergastulariorum, non civium.
§. 3. Secundo ita statuo: In Re publica legibus constituta, ius summum est penes magistratum; cum quia omnibus privatis eminet, tum quia quibusdam in rebus plus potest, quam tota res publica. Ideo recte simpliciter eius potestas est maxima; neque ex eo timenda est tyrannis: nam summa potestas esse potest, etsi non omnia possit. Sed ea summa dicitur, qua secundum leges non est par, aut maior. Regem itaque maiorem universa multitudine appello. Namnulla res publica regem suum throno deicere potest, et quamvis liberrimis suffragiis eum designarint, non tamen, cum suam in eum potestatem transtulerunt, pro arbitrio revocare possunt. Deinde iuris regii usum, functionesque legitimas, ne tota quidem res publica impedire, aut remorari valet, neque enim imaginarium, aut pictum regem instituit, sed gladium illi et usum gladii concessit. Tertio, Non potest magistratum suum cogere Res publica, ut etiam in parte iuri suo cedat, sed integrum illi, nec vi, nec fraude imminutum conservare tenetur. Denique in administratione iustitiae, defensione innocentum, condonatione delictorum, etiamsi principes, consilium, populusque a rege dissentiat, eum tamen sequi, adiuvare, et adesse cogitur. Neque enim principem tota reliqua cogere potest res publica, ut noxium dimittat, insontis causam deserat, reum, cui alioqui indulgere posset, secundum leges puniat. Egregio et ad imperii firmitatem conspicuo exemplo rem demonstrare animus est. Camillus Consul bello Samnitico dictatorem dixit L. Papyrium Cursorem, ille magistrum equitum dixit Fabium Maximum, profectusque Romam ad repetenda auspicia, mandavit ne se absente Fabius pugnaret, at ille nactus occasionem rei bene gerendae, cum hoste confligit, et insignem victoriam reportat, recenti militum gaudio ac gratulatione venit dictator, Magistro equitumn necem intentat, spoliari cum, virgas, ac secures expediri imperat, sed militum fidem implorantem Triarii recipere, ac tegere, proque magistro equitum nunc etiam victore, exercitus orabat. Sed severum, et nimis imperiosum dictatorem non moverunt, altero die adesse iussus, cum intellexisset infestiorem se iudicem esse habiturum, Romam profugit, primores patrum appellat, et intercessione senatus a saevitia dictatoris immunem se sperabat; perstat tamen in sententia Papyrius, donec tandem Fabii pater ad populum provocat: sic autem apud Livium perorat: Quandoquidem apud te nec auctoritas senatus, nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet, nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae Deorum iras placant: Tribunos plebis appello et provoco ad populum, eumque tibi fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero: qui certe unus plusquam dictatura tua potest, polletque. Videto, cessturttsne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit. Quid vero Papyrius post Fabii invidiosissimam orationem? Adhuc in incepto perseverat, et magistrum equitum ad poenam deposcit. Quid hic senatus Romanus, populus Romanus, et ipsi Tribuni plebis? Populus orare coepit, Tribuni plebis item, ut venia adolescentiae Fabii donaretur, ut poena magistri equitum sibi remitteretur, Pater Fabii in genua provolutus pro filio deprecabatur. Tum vero Papyrius damnatum populo, et tribuniciae potestati se donare est professus Verba eius sunt: Bene habet, Quirites: vicit disciplina militaris: vicit imperii maiest as: quae in discrimine fuerant, an ulla post hunc diem essent. Noxa non eximitur Q. Fabius qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus, donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precanti, non iustum auxilium ferenti. Vive Qr. Fabi. selicior hoc consensu civitatis adivendum te, quam qua paulo ante exsultabas victoria. Fuisti id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset, quo fuit L. Papyrius, veniam dedisset. Mecum ut voles, reverteris in gratiam: Populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis.
Papyrii severitatem in reiciendo supplice temerariam, neque ulli principum imitandam existimo. Sed iure tamen, et secundum leges egisse iudico. Neque senatus, neque populus, neque Tribuni iuste damnatum a dictatore poena eximere potuerunt, fuit tota illa popularis, et Aristocratica res publica supplex dictatori. Quod si temporarius ille magistratus maior erat tota Re publica, quis miretur id in Monarchia admittere. Quod si a populo senatus, aut a senatu populoquein administratione iustitiae dependeat princeps, quid inde nisi appellatio ad populum, frustrationes legum, aeternae lites orientur? Deinde in contemptum et irrisum auctoritatem imperantis venire necesse est, si eius iudex sedeat populus, et quod recte iudicatum est, irritum faciat. Neque video quomodo sit ulla Monarchia, si in omni regimine suprema potestas est penes universos. Video sane id quoque usu in Romano imperio receptum, ut quamvis principes Germani modum ac limites statuerint Augustae potestati, eius tamen in iudicando auctoritatem sartam tectam habeant, quocirca cum nonnulli principum hoc ius imminutum irent, et aliud quoddam principum iudicium obtrudere conarentur, graviter a Catholicis principibus moniti sunt, ne vim ius, ac gravitatem imperii convellerent, ac enervarent: Ipsum etiam Augustum Matthiam hortati sunt ius imperii integrum, inviolatum, ac sacrosanctum tueretur. Maneat igitur: ius summum apud principem residere, quamvis enim legibus ac iuramento suis sit civibus obstrictus, illarum tamen legum est ipse custos.
§. 4. Tertio certissimum est, Non modo universo populo utile, ac salutare esse, sed magistratui quoque ad quietem et diurnitatem necessarium; ut multa non possit, sed plus eo possit minor magistratus, et populus. Primo, ne nova tributa indicere, nova vectigalia constituere possit, inconsulta Re publica, quod in Hispania, Germaniaque, atque aliis in regnis sapientissime constitutum est. Nulla enim re graevius peccatum est, nusquam graviores turbae, quam nimia, atque austera tributorum ac vectigalium exactione, quae cum singulos attingat, aequum est, consentiente Re publica potius a violentibus dari, non ab invitis, cum exsecrationibus, dirisque in principem, et pauperum gemitu, extorqueri. Merito igitur in hac causa frenum ponitur principali licentiae, et ministrorum aviditati, qui dum fisco principis atque aerario patrocinari sese profitentur, sua compendia non inusitatis artibus quaerunt. Multos patronos habet fiscus, et multis ipse patrocinatur [(reading uncertain: print faded)] .
§. 5. Deinde legum condendarum, antiquandarumque auctoritatem penes Rem publicam, non unum magistratum, sive principatus ille sit, sive senatus optimatum, oportere esse, maxime legibus bonae civitatis est consentaneum. Qua de re, cum acturus sim libro de legibus, hic causas adferre supersedeo.
§. 6. Tertio, Nec in potestate principis unius sit successorem deligere, quod quidem in ommibus provinciis ubi electione, et suffragiis principatus confertur servariputo; ubi vero ex hereditate succeditur, id legumnorma, ac consuetudine, non principis arbitrio faciendum est, et si de heredibus controversia oriatur, hanc universa Res publica dirimet. Plus enim posse debet, quam dubius heres, est enim res omnium gravissima. Cur vero ubi electione princeps constituitur, nolim principis quamvis moderati, et prudentis valere [(reading uncertain: print faded)] iudicium, causa est: Quia per simulationem, et fraudem se pesimus quisque insinuabit, aemulos, aut in quibus spem regni esse suspicabitur, insidiis, calumniis, ferro submovebit: De herede dubitabat Augustus, et quem instituisset is rerum Dominus futurus erat. Quas clades, quas Tragoedias dedit illa potestas? Germanicus, eiusque stirps per muliebres arte se medio tollitur, et tandem successor ab exilio cligitur, qui regnaturus erat sanguine multo, ipse Augustus dolere se dicebat vicem populi Romani, qui sub tam lentis maxillis futurus esset. Fecit tamen Imperatorem Tiberium, seu necessitate, velut impar illius potentiae, seu voluntate, quo successoris immanitate commendatior, ac desiderabilior ipse redderetur. Nec melior Tiberii conditio, quem occisis vario eventu melioribus Caligula excepit.
§. 7. Quarto de pace et bello etiam ius Rei publicae potius, quam principis esse mallem, quamvis video id regibus ut plurimum iuris esse, ut bellorum, pacisque arbitri sint. Ratio esse, quia tardius sic bella inchoabuntur, citius finientur. Principes saepe laudis avidi, vindictae pertinaces, leves ob causas ad arma prosiliunt, incitant eos Tribuni nobiles, proponunt exempla Alexandrorum, Scipionum, Caesarum, et quasi ignavos increpant, qui domi desideant, nihil gerant. Magno ferocium hominum errore, quasi vero non omnium maximum opus sit, tot hominum milia, tot improborum centurias in pace continerc, atque ut sine aliorum iniuria vivant, auctoritate, et metu cogere. Belluarum illa laus est, eam fortissimam esse, quae pluribus caedibus oblita sit; princeps hominibus servandis eligitur, alioqui quieto principe famosus latro gloriosior dicetur. Cum vero plurimi optimi, ditissimique sub ditorum pacem optent, poscantque, eorumque intersit quam maxime, vitam fortunasque non committi incertae bellorum aleae, aequitas poltulat, ut eorum etiam consensus exquiratur, idque principi inprimis conducit. Nam eos fidos adiutores expcrietur, qui iam ante bellum decreverunt. Cum vero tempore belli maxime principum fama proscindatur, nec id umquam aliter fieri possit, nam ab hostibus, et ab amico milite quae damna accipiunt, omnia principi imputant; studiose curandum est, ut omnium iudicio bellum, sumptusque in bellum decernatur, quo quidem facto non omnes quidem obtrectationes, et calumnias princeps effugiet, consequetur tamen ne omnes habeat adversarios, sed quosdam approbatores.
§. 8. Quinto, Valde probo, quod in multis Germaniae provinciis praesertim Ecclesiasticis statutum est, ne aes alienum contrahere liceat principi insciis, aut invitis subditis. Nam hoc modo pars regni alienis oppignoratur, vires disipantur, et alio nomine novi tributi necessitas imponitur, dum aut fors, aut fenus dissolvendum est. Immo tolerabilius iudico leni aliquo tributo principisnecessitatibus succurrere, quam feneratoribus obnoxiam reddere patriam, et principis maiestatem ludibrio exponere. Haec praecipua sunt, quae prudenter Rei publicae quasi peculia quaedam referuantur. Sunt alia peculiaria multis regnis; Licere principum conventus iniussu regis congregare, Tribunal a rege liberum statuere. Nullum esseius regis in puniendis principum, aut nobilium delictis, appellationem a rege ad minores magistratus dari. De his suo loco agam, nunc tantum hoc doceo. Omnino utile esse principum potestatem ita legibus saeptam esse, ne exorbitare, et
in tyrannidem facile migrare possit, ita liberam ut coercendis malis, tuendis bonis sufficiat, hostibus sit terrori. Multae enim provinciae dum principum auctoritatem nimis acciderunt, everuerfae sunt; improbi enim homines precariae, et quasi servae potestatis contemptores, sursum deorsum omnia miscent.
§. 9. Altera magistratus obligatio in officio ipsius praestando cernitur. Praeclare Cicero, et ut puto, ex animo dixit; Duo se optare, primum ut moriens populum Romanum liberum relinqueret, alterum, Ut quo quis in patriam esset ammo, ea quoque fortuna uterttur. Neutrum ille cosecutus est, nam captivam patriam moriturus vidit, et eius defenfores amorem parriae morte, exiliique luerunt; qualem tamen principem esse, qualem civem vellet, nobisostendit; nempe amantissimum patriae, totius inquam, et singulorum in patria ordinum, singularum partium, oppidorum, vicorum, hominum. Si enim tantus est amor patriae etiam in privatis, ut omnes omnium car it ates patrtauna complexa sit, ut idem Cicero l. r. de off. Si ad eius amorem ostendendum fingunt Ulyssem sapientissimum virum patriam immortalitati praetulisse.
[Gap desc: Greek words] Cupsentem videre fumum de patriis focis ascendentem.
Si natura nihil est coniunctius patria, [Gap desc: Greek words] Si pro patria nemo bonus mori dubitat, si ci profuturus sit. Si pro ca mori, et nostra omnia ponere, et quasi consecrare debemus, quanto amore, studio, erga eam affici debet magistrus, princeps, rei, qui non modo patriam amare, cuigratis omnia praestare debet, sed eam patriam a qua habent tot pignora mutuae caritatis, a qua ad honores, opes, gloriam evecti sunt?
Singularissima enim est, et gravissima principum obligatio. Nam principio eorum caritati, fidei, diligentiae, iustitiae se patria commisit: nemo adeo barbarus est, qui cum non amat, cuius in se tantum amoris, et tam praeclarum iudicium expertus est. Deinde magnificentifsime ac sumptuosissime principem alit patria, inter tot milia pauperum, inter tot myriadas duro labore vitam tolerantium, principi nonad necessitatem dumtaxat, sed ostentationem, magnificentiam, recreationem abundantifsime omnia suppeditantur. De industria negotiatorum, de vigiliis artificum, de sudore rusticorum, de aerumnis metallicorum aliquid decicitur, quod in delicias dignitatemque absumat princeps. Non est autem, nec esse debet patriae is sensus, aut voluntas, ut has opes in unum conferat, aut paucos, ut de labore omnium luxurientur magnates, sed ut caritate, prudentia, labore, etiam periculis, et morte universos et singulos tutos, indemnesque praestent. Militi si munia castrensia obire nolit, si in acie state formidet, stipendium Imperator subtrahet; at princeps si religione, et conscientia ducitur, facile intellegit, tanto honore, tantis opibus se fultum, ut prosit patriae, regium comitatum, purpuram, coronam, honores delatos, splendorem aulae, epularum exquisitissimarum delicias, thesauros, obsequia populorum laboris esse stipendium, auctoramentum vigiliarum, maximarum curarum delinimentum, incitamentum ut patriae bona augeat, eius mala in se transferat, gravissimum flagitium existimet in ea curanda neglegentiam. Optime Aristoteles l. 5. polit. c. 9. Tria autem debent habere ii, qui magistratus totius civit at is amplissimos, et penes quos est sumnta rei pub. potestas, gesturi sunt: primum in rei pub. statum benevolentiam: deinde eius magistratus, quem gerunt, munerum obeundorum facultatem maximam. tertio loco virtutem et iustitiam in unaquaque rei pub. administrandae forma, pro cuisque rei pub. adpministrandae forma.
§. 10. De officio quidem magistratuum agam singulari libro, Nunc hoc moneo: Summam in principe requiri in omni genere rerum curam, industriam, diligentiam. Arbitror autem multos principes alioqui inculpatos, et iustos apud regem regum, et dominum dominantium severissima quaestione examinandos, tristissima sententia damnandos, quod in officio suo ea qua oportebat diligentia versati non sint; tempus seriis negotiis, et saluti publicae debitum ludxcris dedicarint. Si enim advocati neglegentia, causa cliens cecidit, si vinitoris socordia auctumnus intercidit, si militis somnolentia oppidum in periculum deductum est, venia negatur in minore delicto; quidsi principis in curia tota res publica detrimentum patiatur, quis ignoscet? AEstimare facilius est labores, et miserias principis, quam exponere, si muneris sui magnitudinem, errorumque discrimina ipse intellegat, AErumnosum est, et cur arum innumer abilium est, fieri principem, nam cum ad singula finguli teneantur, univer sa cur arum moles principi incumbit. Moles ponderosa principi etiam gentili, molestior Christiano, qui officii sedulitatem, integritatemque Deo approbare se debere credit. Hoc tanto rerum pondere, pressos, necesse est, aut lassari, viribusque paene deficere, aut obstupuisse, ut oneris gravitatem non sentiant. Laudatus historicis, sed impius, et Christianae pietatis immanis persecutor fuit Septimius Severus, ex milite gregario, per omnes honorum, et laborum gradus ad Augustum fastigium elatus, is moriens, cum vitae acta omnia relegeret; Omnia, inquit, fui, et nihil expedit. Omnium principum eam vocem esse non dubito. Procedat in medium mihi annosus princeps, qui iam in heredem sceptra transcripsit. Dicatque, quomodo a suis offenfus, et contemptus fuerit, quas ministrorum noxas dissimulare coactus sit, quot insidiis inimicorum, quot calumniis malevolorum appetitus sit. Quoties in fraudem inductus sit, quam importune vexatus, nullus dubito si totum vitae cursum sine fuco recenseat, fore ut ipse admiretur, tanta se perferre potuisse. Quod Si etiam princcps sit, cui pietas cordi, qui iustitiam aemuletur, rem publicam diligat, de omnibusrationem Deo reddendam sciat, quo horrore sese exammabit? An omnia quae Deo, quae pauperibus, quae divitibus praestanda fuerant, prompte, diligenter, mature, sine damno, sine pretio, exhibuerit? Regnum, sceptra, maiestas Dei beneficia sunt, quae quanto maiora sunt, tanto graviora peccantibus iudicia constituta sunt. Quo enim est indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior est largitatis abusus. Dona augentur, et crescunt donorum rationes. Quantum maiestatis accedit, tantum servitutis et periculosissime servitutis exigitur. Claudam hanc partem sententia D. Augustini. In hoc sermunt reges Deo, si in regno suo bona inbeant, mala prohibeant, non solum, quae pertinent ad societatem bumanam, sed qua ad religionem divinam.
§. 1. DIFFICILEM non altercationes modo disputantium, sed imperiorum etiam maximorum iudicia, ac usus quaestionem faciunt. Germani qui Augustum imperium obtinent, Poloni, aliique reges eligunt; Hispani, Franci, Angli, ac plerique alii hereditarios habent dominos. Quorum igitur instituta, legesque probandae sunt? an me decet de antiquis regnorum pacctis, ac consuetudinibus iudicare? Decet vero, si rei publicae consilium dare est propositum, nec aegre ferent heredes regnorum me praeferre electos, quia amici sunt electorum, nec electi irascentur laudanti hereditaria regna, cum et illi multa hereditaria possideant. Si enim vel Imperator, vel Electores Imperatorum malunt omnia liberis suffragiis constitui, ipsi de suis hereditatibus ditionibusque cedant, atque electionis arbitrio committant. Meam itaque sententiam perspicue breviterque paucis propositinnibus explicabo.
§. 2. Propositio 1. Politia seu populare regimennecessario electionem desiderat, cum enim omnibus civibus ad honores adituspatere debeat, et pauci possint esse qui imperent, electione faciendum est discrimen.
§. 3. Propositio 2. In Aristocratia etiam electio necessaria est; sunt enim plures optimates, quam esse possint in magistratu; si autem nascencdi iure nonnulli dignitates obtinerent, ceteri excluderentur, et res publica desincret in dominatum paucorum.
§. 4. Propositio 3. In universum hereditariam successionem electioni praepono:
Rationes quae me ut ita sentiam inducunt, sunt variae, quas considerandas omnibus in medium profero.
§. 5. Primaratio, Antiquitus nati sunt, non electireges, quod autem in Re publica antiquissinum, id haud facile mutandum. Regum enim dignitas patriae potestati similima est; qui enim inter patres prudentiores erant, familiam regebant; deinde primogeniti erant domini fratrum suorum, et incurvabantur ante eos filii matris eorum, Iacobo, Isaac oculis caligans, sed divino oraculo serviens, dominatum in fratrem dedit, qui exigua nascendi mora supplantatorem antecesserat. Dominum tuum, inquit, illum constitui, et omnes fratres eius, servit uti illius subingam. Genes. 27. 37. De Ruben quoque idem ait, Prior in donis, maior in imperio, quia et ille primogenitus erat, sed dignitate per incestum exciderat. Capita ergo familiarum erant primogeniturae aestimatione, non clectione fratrum, et prima regna non erant nisi magnae familiae. Ismaeli etiam nati sunt duodecim principes tribuum suarum, Genes 25. 1. Eodem etiam tempore Horraei in monte Seir hereditate ducatum adibant, ut constat ex Genes 36. 20. Quin et postea illa consuetudo mansit, nam rex Moabitarum filium primogenitum arripuit, qui regnaturus erat proeo, et obtulit holoc austum super murum. Regna etiam Assyriorurn, Chaldaeorum, Aeguptiorum, Medorum, Persarum erant hereditaria. Divino etiam munere de stirpe Davidis principes nati sunt, et apud Iraelitas in ipso schismate tyranorum filii patrura fuere successores, nisi cum alio tyranno urgente ante imperium adeptum trucidati sunt. Non tamcn fuit ignota electio regum ne illo quidcm saeculo. Nam Genes. 36. a versu 31. numerantur Idumaeorum reges octo, quorum nemo regnum hereditate obtinuit, nec credibile est omnes adoptione, aut tyrannide regnum gentis bellicosae consecutos, itaque electi sunt.
§. 6. Non audiendi igitur viri prudentes, et magni, qui electionem volunt antiquiorem, et heroicis illis temporibus vix aliter factos reges, principatus pace, aut bello, virtutis, aut roboris praerogativa assignatos. Naturae enim esse deteriora potioribus submittere. Hinc Brasiileenses ad Carolum nonum Franciae regem adducti, parvo, et tenello regi validos, et proceros Helvetios parere mirantur. Errant viri illi magni, nam Heroiois temporibus videmus eos qui ad Troiam pugnant, reges regum filios fuisse, ad Deos etiam plerique progeniem referebant. Si res fabulis definienda est, et Semidei adducendi sunt, in AEgypto colligam per quindecim dynastias, annis 3317. multos reges, et primos octo continua successione liberorum heredes, post etiam lege lata ad successioncm mulieres admissae sunt. Sed illa praetereo, Tempore Mosis Troiae regnavit Dardanus, eius posteri sunt, Erichthonius, Trosillus, Lacmedon, Priamus, quis Troiae imperium negarit esse hereditarium? Reges Turi Ablbahal, Hirom, deinde Astarthus, Asserimus, Pheles. Reges Mycenarum, Pelops, Eurystheus, Atreus, Agamemnon, Orestes, Penthilus ultimus Pelopidarum. Atheniensium reges, Erichthonius Vulcani filius, cuius familia annos 285. imperium tenuit, ad Melanthum deinde translato imperio quatuordecim reges habuit, ut semper filius patri successerit. In Spartano plus variatum pulsis heredibus per tyrannos, sed multa docent fuisse et illud ex successione, nec modo hereditarium, sed, etiam dotale fuit, Menelaus enim filius Atrei ducta Helena pro dote Spartam accepit. Post vero Heraclidarum regnum diutius non interrupta nepotum serie, quam ullum aliud duravit. Apud Corinthios quoque heroum tempore reges nascebantur; Sisiphus AEoli filius, Ornition, Thoas, Damophon, Propodas, Doridas; annos autem 259. regnarunt Sisiphidae. De Iano, Satumo, Fauno, Pico Latino Aboriginum regibus dicere fugio, ne fabulis rem setiam stabilire velle videar; sed evellenda vetus illa opinio quorundam, qui olim electione reges factos affirmant, et regnum fuisse virtutis, aut roboris praerogativa donatum, certe negarentid ipsi reges, dicerentque filius sapientum ego, filius regum antiquorum. Non tamen omnem electionem tollo, nempe si novum regnum inchoarent, siregia stirps deficeret, si inidoneus regno heres iudicaretur.
§. 7. Secunda ratio exipsa electione sumitur, quae tumultui, et novis machinationibus seditioforum obnoxia est. Transitus enim rerum malis conatibus opportuni sunt. Et cum futurus eventus incertus est, multorum animi eriguntur, multorum spes inflantur, quoe omnia cohibentur, si successor non sit in incerto. Iactationes comitiorum Romanorum cum Consul, immo aedilis eligebatur, turbulentae, et cum sanguine fuere [Orig: fuêre] , cum tamen annuus esset ille magistratus: quid si pro perpetua dictatura decertassent? Quanto in periculo sint ditiones, novae electionis tempore ipsa hominum follicitudo demonstrat, et tot exempla hactenus docent. Et miserum sane est non in Politico tantum
magistratu, sed Ecclesiasticis etiam officiis, sacrisque hominibus electionem aliquando non sine magno Ecclesiae ac Rei publicae vulnere peragi posse. Electio vero in Romano imperio, quas clades mundo intulent, nemo gnarus historiae ignorat. Nero Romae bacchatur, Galba ex Hispania saevitiam avaritiamque defert, Vitellius ex Gallia, Otho ex urbe proficiscitur, pares erant viribus, et vitiis; intereaVespasianus alia in parte eligitur. Antoninorum, Gallienique tempora si spectes, triginta simul tyranni imperium invasere. Dum enim fortuna sinit, dum sperare licet, quilibet quod fieri potest, aggreditur, et quod vigilans somniavit, adeptum se putat.
§. 8. Tertia ratio. Imperii firmamentum, et salus est auctoritas imperantis, extrema pernicies est contemptus; at maior est dignitas, maior auctoritas eorum, qui a regibus nati sunt. Qui aliorum suffragio, hoc est beneficio, regnum debet, multa tribuere, multa indulgere suae maiestatis auctoribus cogitur, in eorum delictis ne ingratus videatur, dissimulare. Multis etiam pactis, cautionibusque libertati suae electores prospiciunt, ut quam minimam in se potestatem illi tribuant, quem eligere statuerunt; quantum de potestate minuunt, quantum suis privilegiis arrogant, tantum de auctoritate detrahunt; Instabilis enim est auctoritas, quae solida potestate non fulcitur. Deinde tanti eum non faciunt, quem aliquando parem, aliquando se minorem viderunt. Tiberium contempsere Romani, quem exsulem, et palliolatum Graeculorum ritu viderant, inde ortae suspiciones, calumniae, coniurationes, et nobilium laniena. Galba contemptui fuit, ut qui prius aere alieno obstrictus vix Romae manere potuerit, ideo et illi brevissimum imperium, foedissimus exitus contigit. AElium Pertinacem, Macrinum, Maximinum, Balbinum, Pupienum, Tacitum, Probum, Carum cum filiis, milites quasi per ludibrium occiderunt, quemadmodum crearunt imperatores; neque erga eos maior quam commilitones, qui fustuarium meruissent, erat reverentia. Augusti enim insignibus, et nomine detracto, cum nec virtutis, nec generis ullo decore, aut praerogativa antecellerent, velut extremos hominum, nocentissimosque exquisitis plerosque suppliciis mactarunt. Contemptus igitur ex aequalitate ex eo, cum durius imperatur aliquid, indignatio, dolorisque sui cum aliis communicatio, insidiae, et exitium alterius partis, et saepius utriusque.
Tertio, Necesse est regem, nisi insigni animi robore sit, timide imperare, simultates, et inimicitias potentium, et audacium hominum non frustra metuentem. Cum enim vitae brevitatem, cum fortunae varietatem perpendit, non facile eos quantumvis merentes offendet, quos aliquando imperaturos suspicatur, familiae suae, fisiis, et uxori hostes relinquere multos non putabit esse sapientis. Ex quo sequitur magnatu magna potentia, maiorimpunitas, inferiorum oppressio, et contumeliae, iudiciorum lentitudo, causarum dilatio, difficilis sententiarum pronuntiatarum, et rei iudicatae exsecutio. Non ignoro regum, qui animo heroico, et intaminata iudicandi aequitate pollent, providentia omnium pravis conatibus obsisti posse, sed quid ex natura electionis consequatur moneo. Quarto, si filios habeat is qui Rei publicae suffragiis electus est, quis non videt patrem, pro filiis omnes qui ius suffragii habent, prensaturum, omniaque illa facturum quae solent facundi, et humiles candidati? Cicero a suo tempore alienissimum putabat, accusare Verrem, cum magistratum peteret, omnes enim Verraeos amicos petitioni suae adversaturos, et principem qui filium sibi successorem suffragiis aliorum destinat, necesse est saepe posita maiestate, subditis suis parem aut inferiorem se gerere. Quod si parum firmato sit animo, magisque patrem se, quam regem esse cogitet, multa saepe concedet, multa dissimulabit, ut filio suffragatores paret, multa etiam per filium candidatum regni a patre postulabuntur, quae mos, ratio, aequitas praestare prohibebit, nec quicquam facile negabitur illi, a quo regnum petitur. Nec deerunt reges, qui ultra donando, indulgendo, sanguinis sui potiorem, quam iustitiae rationem habeant.
§. 9. Quarta ratio. Quid si ne tutus quidem sit eius regni status in quo rex se familiae ultimum fore metuit. Natura ita comparatum est, ut in liberorum honoribus procurandis non minus industrii sint, et acres parentes, quam propriis. Ptolomaeus AEgypti rex, cum silium suo locoregem constituisset, inter satellites eius custos astitit, adeo augustius quiddam arbitrabatur patrem regis, quam regem esse. Severus omnes quos novi aliquid molituros suspicabatur in filiorum gratiam trucidavit. Gordianus audito filium a Maximinis occisum, maerore victus, laqueo sese suffocavit. Neronis mater vita sua bene filii imperium emptum iudicabat; cum enim vates praenuntiassent, fore ut si imperaret, matrem occideret: Occidat, inquit, dum imperet. Demetrius filio amanti uxorem cessit, trium insigni contumelia. Cum igitur tanta vis sit humanitatis, et sanguinis, vereri certe debent, ne pater vi, dolo, blanditiis, id agat, ut filius arceri regno non possit, nec video cur hoc sit arduum, et si filius se idoneum regno praestet, et pater procerum partem in suam sententiam trahat.
§. 10. Quinta ratio. Utilitatem regni si spectes, multa commoda habet successio, quibus electio destituitur. Qui heredes maiestatis suae se relicturu sperat; omnia regni negotia velut propria curat, heredibus prospicit, aerario, armamentariis, incolumitati civiu consulit. David sic omnia pro Salomone accurate disponit. At qui sua morte imperium suae familiae finiturus est; causam magnam non habet, ut regni tutelae, et dignitati in longum provideat, quod mox in aliorum, forte etiam inimicorum manu futurum est. Omnem potius cogitationem eo conferet, ut liberis suis, ac familiae, cui intuidiam, et multorum simultates relinquit, praesidia, securitatemque praestet, ne iam privati praeter ludibria, et imperia novi regis, etiam rerum necessariarum penuria laborent.
§. 11. Sexta ratio. Eorum qui electi sunt, officiales, et ministri minus fidi sunt, et quodammodo rapaciores; nam dum cum principis vita suas quoque functiones emorituras esse non ignorant; ad opes, et honores festinanter aspirant. Mutato enim et translato in aliam familiam principatu, veteres ministri aut dimittuntur, aut postponuntur. Quod suos quisque, quos privatus fidos et amicos habuit, merito iudicet etiam domini sui honoribus frui oportere.
§. 12. Seprimaratio. Maior est in principem hereditarium caritas, ut a quo non solo, sed maioribus quoque et posteris beneficia privatus quisque exspectat. Novos antequam amare incipiant, fastidire solent, et post omnia beneficia
multum consequuntur, si civiliter successor, et alterius familiae decus exspectetur.
§. 13. Octava rario. Unica ratio pro electione datur, quod optimum, prudentissimum, fortitudine, et iustitia spectatisimum liceat e milibus eligere. Sed ea res tam saepe olim fefellit, et nunc quoque vereor, ut raro firma sit. Nolo suffragatores culpare, quasimalos elegerint, imbecillitas humana, subita felicitas, fastus ex tenuitate infolentior, suspiciones, opinio, contemptus, timor successoris mentem etiam probe fundatam de mente deicere potest. Scelera si nescierunt regnum docuit, adulator instillavit, minister induxit, multos bonos regna fecere malos, in regno pauci facti meliores. Causa cur perperam elegerint, amor, odium, spes; qui affectus in omnia comitia allati sunt, nec in posterum facile exsulabunt. Alexius sine herede moriturus de successore deliberabat; Igitur alii, atque alii varie nominabantur, sed omnes, qui sibi opportuni, atque utiles essent; nominabant. De eo autem eligedo, qui optime et ex usupublico imperaret, nulli cur a aut cogitatio er at. Chonia. de Alex.
Honestior apud Romanos electionis Neronianae excusatio, apud Tacitum l. 13. Contra alii melius evenisse dixerunt, quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad labores vocaretur, servilibus iussis obtemper aturus, Burrhumtamen, et Senecam, multarum rerum experientia cognitos: et imper atori quantum ad robur deesse? cum octavo decimo aetatis anno Cn. Pompeius, nono decimo Caesar Octavianus civilia bella sustinuerit. Pleraque in summa fortuna auspiciis, et consiliis, quam telis, et manibus geri. Daturum plane documentum, honestis, an secus amicis uteretur. Si ducem amot a invidia egregium, quam si perniciosum et gratiae subnixum per ambitum deligeret. Haec excusatio de Nerone est modestior, et spe aliqua nititur, alioqui vix ullae successiones senatus, aut militu calculo designatae fuere [Orig: fuêre] laudabiles. Claudius stipes et monstrum, et tantum, cum duci iuberet inauditos, vividus; Nero a senatu; Galba, Otho, Vitellius a milite, Titus patri successit, atque adeo inter bonos principes; Nervam vires, et aetas non malignitas defecit; Traianus et turpissimus et crudelis fuit, sequentia monstra colligere non est animus. Melior fuit Carolus magnus eiusque progenies. Numquam tot boni imperatores una in serie, quam ab Alberto secundo ex una familia ad Matthiam primum, nunc imperii decus sustinentem. Electionem igitur qui probant, magna in Re publica certamina concitant. Omnia venalia reddunt cum mores corrupti sunt. Iulianus, non apostata ille, sed qui Severum antecessit, propalam praetorianis pecuniam spopondit, si eligeretur, Otho professus est; id se demum habiturum quod milites sibi reliquissent. Severus militem coli iussit, ceteros contemnere suasit. Milites non nisi taeterrimum quemque, et sub quo licentius agerent, ad imperium evexerunt. Scio excipi Probum, quem dixere principem, sed mox probitate offensi interemere. Scelus tamen suum, et imperatoris integritatem Epitaphio signarunt: Hic situs est Probus imperator, vere probus, se improbos igitur satebantur, qui probum sustulissent. Quid turbatius quam in Italia Gothorum electi reges Athalaricus, Theodahatus, Vitiges, Ildobaldus, Alaricus, Totilas, Teias, omnes mali, male electi, male regnarunt, male perierunt, a suis interfecti, a quo dedecore Vitigem captivitas liberavit. Gothi qui in Hispania fuerunt, reges Italicis longe deteriores habuerunt. Ad exempla igitur provoco, et electione non optimos semper ad regale solium educi exemplorum multitudo, saeculorumque vetustas edocuit.
§. 14. Varia mihi obici non ignoro. Primo. Regum filii inter delicias, et adulationes educati, superbia inflantur, voluptatibus franguntur, subditorum aestimare necessitatesnesciunt. Secundo, facile in tyrannidem erumpunt, et regnum quasi patrimonium, subditos velut servos habent. Tertio, in electione virtuti campus aperitur, et se patriae probare conabuntur multi, si viris bonis ad summum imperium patere aditum videant. Quarto, successio ex adulatione initium duxit, et malis artibus. Quinto, ex successione saepe princeps habendus puer, femina, stolidus, avarus, crudelis. Bonus certe eligi potest, hoc est in potestate eligentium. Sexto aequum est, ut imperaturus omnibus, eligatur ex omnibus. Septimo. Florentissimum regnum, viris virtutibusque dives, et bellatrix Polonia regem electione creat, et saepius externum. Augustum imperium Germaniae electorum suffragio datur, et optimis tamen legibus regitur. Octavo, hereditariae successiones certa sua, et magna vitia habuerunt, fere enim Heroum filii noxae, Salomon a pietate David Is, Roboam a sapientia Salomonis deficit. Intercedit Iosaphat rex bonus, sed Ioram, Athalia, Ioas, Amasias impii fuere [Orig: fuêre] . Ioathan Deum timet, sed Achaz a Deo, et religione secessionem fecit. Ezechias rex sanctissimus, Manassem, et Amonem, filium, et nepotem habuit nequissimos, Laudatur Iosiae fervens pietas, sed posteritas eius degener scelera sua exitio, et captivitate luit. Denique nusquam tanto successionis absque seditione procurandae studio laboratur, quam in Monarchia Turcarum, sed nusquam illa est infelicior, ut pauca recenseam. Baiazetes secundus fratris fugientis filios trucidat, Baiazetis filii vivo patre de successione belligerantur, tandem victor Selymus, patrem absentem, fratres et eorum filios supplices in conspectu suo laqueo perimit, numquam in illam tyrannidem sine consanguineorum caede pervenitur, praestare igitur successione hereditaria videtur electio.
§. 15. Ad haec ex parte responsum est, sed rem clarius exponam.
Propositio quarta. Quibusdam potius convenit electio, quam fuccessio, non quod huic illa simpliciter praeferenda sit, sed vel ratione morum, et regionum, vel ratione partium Rei publicae iam olim constitutae, quam mutare non est viri boni, ideo nec politici. Itaque eligiregem unum aliquem in valde lato regno non est inconveniens, neque illa incommoda habet omnia quae supra memoravi. Si regnum illud multos principes, et quasi reges minores complectatur, quod in Germania usu venire videmus. Etenim cum primum hoc imperium in Germaniam translatum est, non est visum alligare ad unam aliquam domum, sed beneficium commune esse cunctis. Incommoda tamen electionis plurima hactenus fuere [Orig: fuêre] , discordiaeque et bella, sed plurimas dissensiones tollit electorum paucitas; Sex enim sunt, et si par sit suffragiorum numerus, arbiter, et elector accedit Rex Bohemiae. Ex his tres sunt Archiepiscopi, qui ad regnum aspirare non possunt, quatuor electores saeculares, qui et ipsi possunt eligi, semper autem inter eos aliquis est, qui ob aetatem, aut alias causas eliginon possit. Itaque minime turbulenta est electio, nec alii principes, quamquam potentes, excludi se a suffragiis indignantur; sed legibus acquiescunt. Deinde coniuncta est electio Germanorum cum successione, non iure, aut consuetudine
praescripto, quod vim legis obtineat, sed principum electorum prudentia, modestia, et in patriam caritate. Recenseamus antiquitatis monumenta, nullum paene filium imperatoris quieta electione praeteritum inveniemus, quamvis adolescentes essent; neque facile futurum puto, ut alii in posterum quam imperatoris filio summum imperium deferatur. Olim Augustus, Tiberius, alii, adoptionibus privignorum aut nepotum in sua familia diadema retinere conati sunt. Imperatorum filii imperarunt, Titus, Domitianus, Commodus, Caracalla, Heliogabalus, Gallienus, Carinus, Numerianus, Constans, Constantinus, Conftantius, Gratianus, Valentinianus Iun. Arcacadius, Honorius, Theodosius iun. deinde progenies Caroli magni, et Othonum, pauci alii, nunc Austriacorum: itaque in Romano mixta est successioni electio, sic plerumque abfuerunt quartae, et quintae rationis incommoda, Imperator enim si filios habeat, immo si sine liberis est, modo fratres habeat dignos imperio, de successione certus esse videtur; ita nec sollicitus imperii vigorem imminuet, nec res imperii quasi alienandas a sua familia negleget.
§. 16. Contemptum etiam imperantis tollunt Germani, nam plerumque principes potentissimos, clarissimique nominis eligunt, ut Maximilianum primum, ducem Austriae et c. Carolum quintum potentissimum totius Europae Monarcham, Ferdinandum, alterum Maximilianum, Rodulphum, Matthiam, illos enim principes nobilissimos, ac potentissimos esse constat.
Cum igitur electionis ordo accurate servetur, cum electioni successio, quamvis sine praeiudicio liberrimae electionis, adiungatur, cum magni principes eligantur, multa electionis detrimenta evitant, et multa eius commoda consequentur. Sed hoc gentis gravitati, sinceritati, amori pacis, studio patriae tribuendum est; praecipue, quia Germaniae principes, quamvis sui iuris ac dignitatis sint retinentissimi, non tamen alieni sunt appetentes, vel ambitiosi. Itaque moribus, non electionis naturae, aut formae rei publicae pacem concordiamque debemus. Turcarum mores intuere, vide mutuas fratrum calumnias, caedes, vide decrepitos patres in conspectu iugulare filios, ab illis veneno hos tolli. Quantae discordiae, quae ducum, ac militum corruptiones, si in illos mores incideret electio? Exemplum nobis sit augustissimae domus, Auftriacae moderatio. Vivit Imperator Matthias, frater eius Maximilianus, alterque frater Albertus princeps provinciarum Belgicarum, Imperator Ferdinando iam cessit regno Bohemiae, Silesia, Moraviaque, reliquis mox cessurus, Maximilianus et Albertus, quorum proximum ius est, ac successio, eam cessionem adiuvant. Ipse Carolus quintus, et Philippus Rex Hispaniarum olim eas regiones cesserant Ferdinando. Confer his veterum cupiditates, fraudes, caedes, vide Romulum, et Remum, quorum unus focus erat regnum, et civitatis rusticanae spes dumtaxat, et tamen
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Quamquam autem ea moderatio, prudentia, gravitasque Germanorum principum sit, non tamen efficiunt, ne interregni tempore, omnes in magno sint metu, ne bella gravissima patriam aliquando atterant, Henricos, Ludovicos, Fridericos, Albertos, memoria recole, videbis
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
Externus de nobis scriptor Nicetus ita iudicat O quanto deterius est multorum suffragium et electio, quam unius. Tu inclitum Romanum imperium, et gentibus adoranda maiestas, quos tyrannos pertulisti? quales te amatores petierunt? quibus substrata tui copiam secisti? quales corona, et diademate, et purpurea veste exornasti? Verum querelae cessent, pro illis Deo vota pendamus, moresque praestemus tales, qui bonos principes mereantur, et ferant.
Poloni quoque electionem probarunt, sed revera, illi quoque ingentia saepe passi sunt damna, destituti ab Henrico Galliae rege, et contrariis studiis aliquando duos eligendo. Verum hac etiam in parte Poloni moderate, prudentemque rem gerunt. Primo numquam heredem excluserunt, aut praeterierunt, necregnum in aliam familiam transtulerunt; nisi cum Ladislaum deposuissent, substituto in eius locum Wenceslao Bohemo, Ladislaum tamen post restituerunt. Non minus prudenter etiam, quam humaniter filiarum regiarum rationem duxerunt. Heduigis ex stirpe familiae regiae emortuae in matrimonium collocata est Iagelloni, qui princeps erat Lituanae, ut ea saltem ratione erga reges affectum suum ostenderent, factum illud anno 1380. a Iagellonica familia non recesserunt, quam diu ex ea heredes vixerunt, quibus defunctis, id quoque actum, ut Anna quae reliqua erat e stirpe regia, Stephano insigni Heroi nuberet. Sigismundum tertium illis commendabilem fecit, quod natus esset Catharina Annae forore. Miscent igitur prudenter electionem successioni, ut quamvis liberrima sint eligentium suffragia, tantus tamen manet affectus in regum suorum liberos, quasi hereditarium regnum esset, qua una re pacem, et tranquillitatem, decusque regni, et maiestatem tuentur. Nec incommodis tamen ingentibus caruere; cum enim nobilitas sit magnanima, et bellatrix, si regem hereditarium, et cuius regnum proprium esset, pati vellent, faciliore negotio, quam ulla gens omnia ad Pontum, Euxinum occupare, et aut Istro transito agrum Constantinopolitanum, aut Ponto transmisso Asiam invadere possent. Et hoc sane Turca metuit, ideoque damna a Polonis illata, quantum potest, dissimulat, pacem, quocumque modo redimere contentus.
§. 17. De electione et successione disserui, nunc respondendum illis est, qui electionis libertatem praeferunt. Quos non ita refellam, ut non concedam multa esse electionis emolumenta, quibus successio destituatur, sed ut commodis omnibus, detrimentisque in unum collatis, ostendam in electione plura detrimenta, in successione plura commoda esse.
Primo sine causa obicitur fastus, et deliciae regum qui nati sunt, et in purpura educati. Eorum qui ex privata fortuna ad regnum venerunt intolerabilior superbia fuit. Repentina enim, et insueta in altum eductio tumidos facit. Et quemadmodum illis, quibus a somno surgentibus magna subito lux circumfunditur, hebescunt oculi, ita privati novo inexpertae maiestatis fulgore attoniti, sui obliviscuntur, et vero ita natura comparatum est, ut radii solares in obversam faciem incidentes memoriam excutiant, praecipue umbrae assuetis. Ita nos quoque Aristoteles haud malus regum doctor admonet l. 5. Politic. c. 8. Communis conservandae omnis Rei publicae ratio est, neminem ornare supra modum: sed exiguos potius et diuturnos honores tribuere, quam (ELERITER MACNOS, his enim talibus deteriores fiunt. Et ferre secundam fortunam non omnes possunt. Profecto non omnes, immo vero pauci. Otho optimus servus ante imperium, pessimus domius fuit, ut de eo proverbio,
iactatum est. Prudenter contra locutus est imperator, qui e duce ad augustum fastigium impetu militum evectus, clamabat: Bonum ducent o [Orig: ô] commilitones, amisistis, nec bonum tamen imperatorem fecistis. Non inficior in regum liberis esse periculum: Minus cupiditatibus suis plerique imperant inter obsequia fortunae. Curt. l. 8. Sed tamen quia facillime tenera concitantur ingenia ad honesti, rectique amorem, eaque est hominis indoles, ut ab ipsa stirpe bonus non nascatur, nec malus (de ea malitia loquor, quae extra hereditariam originis noxam est) sed ad utrumque procliva ingenium adeptussit, omnes cura, et opera, atque indefesso labore etiam contra naturae inclinationem meliores effici possunt.
§. 18. Principum tamen liberinostro saeculo minimum semper licentiae habuerunt, olim ratio illa valuit, cum tenella aetas sanguinem non modo in amphitheatro, sed in convivio etiam spectare cogebatur, cum insciis in scena omnium morum nocumenta exhiberentur. Nunc tanto fere iudicio principes eligunt, qui liberos instituant, quanto multae res publicae ne principem quidem sibi praeficiunt. Docentur interim temperare affectibus, amare iustitiam, misereri supplicum, omnibus benefacere. Sed de educatione alio agendun loco, ad alteram obiectionem venio, quae est de tyrannidis periculo.
Tyrannidem in omni imperii genere timeri supra dixi; etiam hoc addidi: Electum principem plus causae habere, ut principatum mutet in tyrannidem, quam is, qui iure hereditario imperat; alter enim avidius tondet, et deglubit, iam abiturus, alter sequentis etiam anni proventum exspectat, inseritque pyrosnepotibus carpendas.
§. 19. At tertio, aiunt, Electione virtutibus campum aperiri. Primo, quot sperare possunt? Ex centum myriadibus vix unus imperat, deinde quae virtus est, regnum sperare virtutis mercedem? Simulatore, et purpurae candidatos, spes illa, non verae pietatis et iustitiae cultores efficiet. Quid vero si bonis praeteritis pessimi deligantur? Non loquor de Aethiopibus qui ex forma corporum, re fallace et fluxa regem sibi praeficiebant; nec aliis qui mole, et magnitudine corporum eam dignitatem aestimabant; eos enim facile est redire, quemadmodum et Auruncanos Peruviae populos, qui pluribus grave lignum humero imponebant, qui diutius illud antequam succumberet, baiulasset, rex conclamabatur. Nos tamen barbarorum irrisores haec, et foediora in cultissimis populis cernimus. Romulum fratricidam elegere [Orig: elegêre] Quirites; plerique latrones, et qui asylo supplicium evaserant. Illo mortuo Sabinis Numam magum, atque impostorem accersierunt. In Tullo Hostilio species fortitudinis fuit, facta latronis, cum nullo iure moveret resides in arma viros. Ancus hominum sui temporis ambitiosissimus arte regnum accepit. Priscus quoque Graecis artibus rusticano populo imposuit. Servius, vere servus, dolo regnum obtinuit, eum Tarquinius interemit. Septem fuere [Orig: fuêre] reges, Romulus mutatus est in tyrannum, et a senatu discerptus est. Numa simulatione pietatis occupavit imperium. Tullus tyrannice administravit. Priscus praestigiis sese ingessit. Servius fraude muliebri, Tarquinius caede soceri: Ecce haec considera, et virtuti fac spem honoris. Vide Claudium unius militis clamore in castra sublatum imperare, Othonem paucis nummulis mundi imperium emere, Vitellium unus deligit, et militum stupor sequitur. Probus, dum commendatur exercitui, ut sortem, clementem, probum imperatorem nominent, nominis praerogativa fit Augustus. Regillianus ex nomine, Proculus ex ludo, orbi imponuntur praedones potius, quam principes.
§. 20. Quod loco quarto dicitur ex adulatione successionem ortam, id supra refutavi, cum ostendi antiquissimam eam esse, et in Dei populo etiam approbatam. At saepe puer tanto oneri impar purpuram induet. Rarum id erit, sed tamen, et Salomon puer erat, fratres viros habebat, cum eius prudentiam totus Israel miraretur; et pueritia regum, matrum, tutorum, agnatorum prudentia regi potest, Ioas etiam puer fecit rectum corans domino, cunctis diebus, quibus docuit eum Ioiada sacerdos. Ipsius Neronis quinquennium multos bonos principes, Seneca, et Burrho ductoribus superavit. Imperare possunt et pueri, sed adminiculo et ductu senum. Puer erat Theodosius iunior, sed quis principum pueri gubernationem aequavit? Periculum aetatis reformido, et Deum audio dicentem: vaeterrae cuius rex puer est. Sed Banias, Ioiadas, Senecas, Burrhos, Pulcherias fulciendae infirmitati adiungo. Quocirca non simpliter teneram aetatem reicit scriptura, sed duabus rebus terrae infelicitatem metitur, nempe, si rex pvert est, et principes mane comedunt. Si enim adolescentiae in ludicra, et delicias proclivi, principes voluptarios, ille cebrarumque artifices apponas, nae illam ipsa salus servare non possit.
§. 21. Septimum erat, aequum esse, ut omnibus imperaturus, ab omnibus eligatur. Plebeium hoc est, et ut Ioqui solet Aristoteles [Gap desc: Greek words] . Sumptum est ex declamationibus tribuniciis, nunc legibus, usu, ratione, atque ipsa rei publicae utilitate refutatum. Nullum esse populum qui principem totus eligat, nisi forte inter Pervanos, Canibales, aut vagos AEthiopes, certo constat; neque umquam illi [Gap desc: Greek words] recte cessit. Atque haec generatim ita esse pronuntio, non enim principes optimos e plebe lectos, Sardanapalis, et Porphyrogenitis pestibus postponendos umquam duxi. Alioqui est nobilitati quaedam indoles ad magna, et si poliatur, honesta. Effigies maiorum in tabulario vident, ut imitentur. Magnum ad virtutem est incitamentum, et pater Aeneas, et avunculus Hector. Generose Euryp.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Nullum pulchrius decus filiis, quam bono ac honesto patre ortos esse. Sed ita tamen, ut non minus virtutis sit, quam sanguinis progenies; alioqui magnitudo patris filium non producit, sed obruit. Falsum est, et invidiosum, sed pronis vulgi auribus acceptum, quod ait Spartianus: Neminem fere magnorum virorum, optimum et utilem filium reliquisse. Plerosque tales, ut melius fuerit sine posteritate discedere. Falsum, multi bonos, multi mediocres reliquere, multi errore, multi neglectu educationis corruperunt, nonnulli sponte. Heliogabalus monstrum imperii. Si habuero, inquit, heredem, dabo illi tutore, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci, quaeque facturus sum. Culpa ergo patrum frequenter est, saepe filiorum pravitas omnibus educandi laboribus est contumax.
§. 22. Qui regibus in deligendo successore regni ex liberis liberum relinquunt arbitrium, omnia caedibus implent. De Pyrrho Plutarchus, de aliis alii. Primogenitus nemo excludi se permittet, et si excludatur, non deerunt vindices. Alia causa Pertinacis, qui senatui electionem reservari volebat
videri successio hereditaria non est beneficium mortui, sed generis praerogativa. ita Philippus ius suum in Lusitania ursit, ita Eduardi testamentum Britanni irritum fecerunt.
Primogenitus patre nondum rege natus, aliis quamquam porphyrogenitis anteponuntur. ita consensu tradunt iurisperiti. Ulpian. in l. 5. de senat. Eadem enim ratio.
§. 1. FEMINAM imperium in viros tenere nisi singulari in periculo, aut heroica virtute viris ipsis femina exemplo sit, aequum non iudico. Non tamen iniuria, et contumelia sexus, a Re publica reiciuntur feminae, sed quia infirmiores sunt; Consilium mulieru est invalidum, pueri imperfectum, ait Aristoteles l. 1. polit. In matrem suam sunt iniuriosi, qui feminas omnes malas, omnes in eodem ludo edoctas ad malitiam clamant. Non mirum in eum sexum omnes dicere, qui a nullo defenditur. Politico more rem pensemus, et humano. Acerbum est enim quod procax feminarum insectator ait:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Mulieres quidem sumus ad bona ineptissima,
Ad mala vero omnia artifices callidissima.
Sed aliis aliter visum. Sub iudice lis est. Lex Salica feminas sceptro arcet; Lilia non nent, Eduardo Britanno nuntiat Philippus Valesius. Cuiac. li. 8. obser. c. 14. Tol. l. 7. c 16. Heigius. 1. q. 7. Hispanis, Anglis, Scotis, aliter visum. Etiam Austriis.
§. 2. Primo quidem naturalis est feminarum imbecillitas; viri, quia fortes et ambidextri sunt, regere possunt, et regi, at feminae reguntur dumtaxat, viris enim subditae sunt. Et verum aiunt, quod Hippocrates aph. sect. 7. c. 44. docet. [Gap desc: Greek words] ; Femina ambidextra non fit. Id quoque Plin. l. 7. c. 17. Hanc naturae infirmitatem consiliorum quoque imbecillitas consequitur. Sane legibus Romanis tutor, et curator illis datur, quamvis valde adultis, immo post mariti mortem. Cicero pro Flacco: Non licere mulieribus sine tutorum, et procuratorum consilio quicquam agere. et pro A. Caecinna. Quod mulier sine tutore auctore promiserit, non deberi. Et pro L. Murena. Mulieres omnes propter infirmitatem consilii, maiores in tutorum esse potestate voluerunt. Athenis, negotiationis illis modus lege praescribebatur, is autem sex hordei modiis definiebatur. Hoc quoque ad Romanos translatum videtur, Maiores nostri (inquit Cato li. 4. belli Maced.) ne privatam quidem rem agere feminas sine auctore voluerunt. Multo magis igitur sceptris arcendae sunt. Iudicii ille et prudentiae defectus est, ex quo voluntatis quaedam oritur inconstantia, et in lapsum proclivitas, affectuumque impotentia. Itaque nec auctoritatem habent, nec exsequi sine aliis pleraque possunt, loqui etiam in publico non convenit.
[Gap desc: Greek words]
Mulierus ornatus est silentium.
§. 3. Has ob causas Parthi, et Thraces mancipiorum instar mulieres tractabant, mitius Lydi, et Numidae apud quos domi feminae, foris viri imperabant. Mitius, non recte tamen, naturae ac ratione convenientius Romuli lex, qua uxor pudica, et marito morigera, erat familiae domina, aeque ut vir. Nam cum femina viro sit addita, dictumque sit, sub viri potestate eris, cum vere canat Lucretius lib. 5.
Longe praestat in arte,
Et sollertius est multo genus omne virile.
Aequitas eiusdem naturae paria iura desiderat, ut vir more patrisfamilias, non asperitate domini imperet. Ingrati in naturam sunt, qui eas ex quibus cum dolore nati sunt, quarum lacte enutriti in servarum conditionem deiciunt, quas, ne servirent, etiam periculo capitis in libertatem asserere oporteret. Quod si ideo, quia ignobilior est earum, quam virorum natura, libertatis societate privandae sunt, [Gap desc: Greek words] . Nam quod deterius est, vinci ab eo, quod melius est necesse est, ubi melius est. Viros quoque vitiis, viribus, mente debiles capite minuamus, et ergastulis mancipemus. Sunt enim mulieres multae multis viris ad multa praestantiores, ut Plato l. 5. de Rep. Mulierum igitur est non minus libertas, ius in familiam, et honor defendendus, quam pudicitia, quam fama. Nam etiam lex Christiana, ut vasculis infirmioribus abundantiorem honorem circumdari iubet, 1. Cor. 12. 23. Sed eatenus ut sociae sint, et administrae, non dominentur. Apud Achaeos quidem dominium erat, et negotiorum tractatio penes feminas residebat, unde et apud Hom. Iliad. [Gap desc: Greek words] . per contumeliam vocantur, [Gap desc: Greek words] , Achaides, non amplius Achivi. Lycios etiam mulieribus imperiis obnoxios fuisse historiae tradunt. Et quod doleam, de Germanis invictis Tacitus. Femina dominatur: in tant um non modo a libertate, sed etiam a servitute degenerant. Romae summae contumeliae erat vivere vitam Achaicam, verissime enim Plutarchus: [Gap desc: Greek words] , Naturae praevaricatio est, a muliebre gubernari.
§. 4. Mediam itaque viam probo. Femina et servi eodem loco ne habeantur, ut fit apud Barbaros teste Aristotele. Nec in eas ius necis habeat maritus, ut apud Gallos, ut docet Caesat l. 6. multo minus vendantur vetulae, vel laboribus opprimantur, aut vivae etiam sepeliantur, ut fieri solebat apud Barbarorum immanissimos, Parthos, et Thraces. E contrario nollem ad illas imperium humana lege deferri, nisi magna ratio id exigat, si enim maritis parere [Orig: parêre] feminam honestam oportet, qui convenit, ut exercitibus, et regnis imperet? Vir famosus redditur, si uxori paret, uxor infamis, si viro imperat.
§. 5. Magnum hoc est contra feminarum sceptra praeiudicium, non tamen iudicium, quo omnis illis gubernandi potestas, ac ius abdicetur. Quamquam enim marito parere leges iubeant, familiae tamen, hoc est ancillarum, et servorum do mina est, et in urbes ac ditiones suas ius retinent feminae illustres.
§. 6. Legitimum igitur feminae imperium esse censeo, et utile Rei publicae, cum marito defuncto heredes sunt liberi, minore aetate, quam ut impetium administrate possint, tum cum tutotibus matrem non ad consortium tantum regni, sed etiam prae tutoribus cum praecipua auctoritate educandi filii, et gubernandi admittendam existimo. Est enim materfamilias, et cura prolis negari illi non debet, illa vero annexam habet curam hereditatis, hoc est regni, nec sus Ficiet materna auctoritas regendo filio, filiique ministris, nisi etiam illi constet iusta in tegno potestas. Deinde magna pericula infantem regem circumstant, et eius aetate multi ad iniuriam utuntur, multi res novas moliuntur, qua in necessitate
nemo matre sagacior, nemo filio fidelior, praesertim cum filii periculum matrem quoque, tracturum sit. Atque hoc usus habet nobilissimorum regnorum. Gallia feminas regni heredes esse non sinit, nec fere ulla pars Germaniae, Reginae tamen matres, et principes matronae in Germania filiorum amantissimae tutrices, et adiutrices praecipuo semper in honore habentur, et de publicis negotiis consuluntur, idque prudentissime fieri multas ob causas arbitror. Nam primo divinae legisscitum est, filius ut matrem honoret, adire igitur, consilium quaerere, in rerum communicationem admittere consentaneum est coniunctioni, et obligationi naturali, cui enim princeps fidet, si matri, cuius dolore natus est, cuius ab uberibus pependit, cuius salus filii incolumitate nititur, non fidit? Deinde nulli administrorum utile est, matrem a rerum administratione separari, iam princeps adolescet, auctores alienationis agnoscet, ministros vel fastidiet, vel certe in aliquo errore deprehensos abiciet, nec deerunt inter multos errata, et si illa desint, non tamen delationes effugient, interim mater filio reconciliabitur, ipsi inconsultae temeritatis poenas dabunt. Quod si matrem principis consciam, et auctorem negotiorum habeant, non erit difficilis tali commendatrice ratio, nec in delicto, tali deprecatrice venia. Omnibus igitur expedit, matribus principum, auctoritatem manere.
§. 7. Secundo, Feminae imperium probo, cum secundum regni leges ipsa heres est. Si enim feminae villa, si castrum eripi non debet, quia femina est; nec igitur regnum, nisi regni legibus a sceptro sexus inferior arceatur. Hac tamen lege, ut patria consentiente, aut non obsistente in leges, domumque mariti veniat; interea ipsa Rem publicam gerat. In quo duo servanda, patriae utilitas, et religionis integritas ostendunt. Primo, ne ipsa sponsum patriae ingratum, aut suspectum amet; deinde ne patria odiosum heredi obtrudat, sed mutuo consensu, et bonum maritum, et bonum principem deligant. Hac ratione Hispaniae, in tantam magnitudinem creverunt, et optimus poeta Romanam maiestatem a dotali regno inchoat, cum sola tantas servaret filia sedes. Sed hoc feminae regnum breve esse oportet, nam multi solent esse competitores, cum uxor tantam dotem trahit, nonnulli etiam eo impudentiae progrediuntur, ut bello, et sanguine nuptias adornent. Pleraque enim bella, quae cum Carolo Geldriae duce Franciscus Galliarum rex gessit, quamquam aliae causae praetexerentur, eo tendebant, ut Carolus sibi e Galliae principibus generum adscisceret, adeo ut interdum rex ipse, et Carolus veram, et intimam belli causam ignorarent, ut Comminaeus prudentissimus regum consiliarius scriptum reliquit.
§. 8. Tertio, si spectata constantia, pietate prudentia sit matrona, regio genere, habens studia vulgi, et procerum, praesertim, si alioquiseditiones, et indignorum promotiones timeantur. Pulcheria sane vivo fratre Rem publicam servavit, et mortuo egregie vindicavit, vocato in consortium Marciano viro fortiaeque, et iusto.
§. 9. Quae scelera feminarum in administrandis imperiis politici enumerant, minus causae habent, ut omnibus Re publica interdicamus. Impia fuit Iesabel, Athalia crudelis. Laodice Cappadocis coniux sex filiorum ex senatorum interfectrix, multo quam Medeasaevior. Cleopatra luxuriosa, et in fratrem immanis. Messalina, et Faustina, et Fredegundis monstra scortorum, hae enim regiae feminae adducuntur. Sed eo si argumento utimur, ne viros quidem imperare ius ducemius, plures et plura illi peccarunt. Pro una Iezabele oppono cum omnibus regibus Israel apostatis Achabum, pro Athalia Abimelec qui omnes fratres suos viros septuaginta occidit super lapidem unum. Indignantur Laodicen in filios saevam fuisse, faciunt id Turcae cottidie, non enim ignorant legem, et consuetudinem, qua uni imperium aliis mortem decernunt. Messalinam, Faustinam, Fredegundem imperasse negamus, scorta potentia, et veneficae fuere, et viris administris usae sunt haud se melioribus. Messalinam Nero, Faustinam Commodus filius superavit. Nos certe egregias heroinas recensere possumus, et supra virile robur constantes in medium producere.
Prima est Iahel uxor Haber Cinaei, benedicta in tabernaculo suo, aquam petentilac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. Sinistram manum misit ad clavum, et dexter am ad fabrorum malleos, percussitque Siseram, quaerens in capite vulneri locum. Altera Debora quae iudicabat populum, nam ascendebat ad eamomnis Israel in omne iudicium. Iud. 4. 5. Surge, surge Debora, surge, surge et loquere canticum, salvatae sunt reliquiae populi, dominus in fortibus dimicavit. duces Issachar fuêre cum Debora; et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se dicrimini dedit. Ego ne quidem mulierem illam sapientem a regno excluderem, quae gravissimam seditionem eloquio suo composuit, 2. Reg. 20. Egressa est enim ad populum, et locuta est eis sapienter, qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Plus illa praestitit, quam victoria ipsa, quam fortissimus exercitus Davidis. Iudith quoque et Hestheris historiae notae sunt, ad alias propero, Alexandri matrem Mammeam, Placidiam, Pulchetiam, denique Mathildem quae quamquam impari potentia, summa tamen constantia, fide, pietate, prudentia contra reges potentissimos Italiam, Ecclesiamque defendit. Addo illis Isabellam Ferdinandi uxorem, Irenem Augustam. Inprimis Libussam Bohemorum reginam, cuius imperium quietum, iustum, forte. Deinde non socordia aut tyrannide, sed rectum iudicium populo faciens regnum amisit, ut refert Aeneas Silvius [Orig: Sylvius] . Contendebant coram eo duo ex optimatibus de possessione agrorum: sententia ex bono et aequo dicta: potentior humiliori damnatur. Ille tamquam iniuria esset, potentiorem in iudicio succumbere, populares appellans, indecorum esse indignumque ait, tantum populum, tot proceres: tantum imperium, unius feminae subesse arbitrio. Ad cuius vocem excitata multitudo, muliebre regimen accusare, vicinarum gentium mores in medium adducere, virum qui sibi dominetur expetere. Libussa, indicto silentio, desiderium se populi animadvertisse dicit, neque se illos eo frustraturam, imperium subditis, non sibi, post patris obitum tenuisse. Iubet ad diem posterum redeant. Obtemperatum est, itum atque revetum. Libussa in contione ubi adesse multitudinem vidit. Ego vobis, inquit, Bohemi in hanc usque diem, placide, mollitterque, ut mulieribus mos est, imperavi: nullum quod suum esset eripui: nullum laesi. Matrem experti estis, non dominam. At vobis meum regimen ingratum. More humani ingenii mecum agitis. Nihil diu placet homini. Pium, iustumque principem desiderant populi magis, quam ferunt. Estote ergo iudicatu meo liberi: virum qui vobis praesit, quique suo arbitratu capitae vestra iudicet, sicut optastis dabo. Ite, albicantem equum meum sternite, atque in campo late patentem, adducite, liberum effrenemque ibi dimittite: sequentes eum quocumque ierit. Curret equus aliquani
diu, denique ante virum subsistet, in men sa ferreae comedentem: ille mibi coniunx erit, vobis princeps. Gratus sermo contioni fuit. Emissus equus decem milia passuum percurrit. Postremo ad flumen Bieli ante aratorem consistit, nomine Primislaum. Securi proceres popularesque, postquam stantem equum, et aratori blandientem adulantemque viderunt, accedentes propius, salve, inquiunt, bone vir, quem nobis superi dederunt principem, solve boves, atque ascenso equo nobiscum venito. Libussate virum, Bohemia ducem poscit. Primislaus, quamvis agrestis, nuntios benigne excipit, facturumque postulat arespondit. Ita brevissime ex Silvio [Orig: Sylvio] vir doctissimus.
Quod sinondum placet eorum ratio, qui feminas quoque in spem regni, hereditatemque admittunt, sane audiant, alia multa haud paenitenda regna. Semiramis Babylonem auxit, Thomyris imperii fines late propagavit, et quod insigne est decus, Cyrum occisum sanguine exsatiavit. Rhodogune patriam vindicavit, et eius virtute delectati Persarum reges, Rhodogunes imagine, disiectis capillis ac ventilantibus attonitae signabant. Audita enim suorum defectione, cum lavaret, non abstersis capillis contra rebelles profecta, iureiurando etiam se obstrinxit, non loturam capillos, nisi victoria de hostibus reportata. Zarina Sacarum regina prudentia, clementia, gentem suam ad mitiorem, ac humaniorem cultum adduxit, multas urbes condidit, tantaque fuit inter suos gloria, ut a Medis ad eam Parthi defecerint, insigni muliebris imperii commendatione; nam eius iustitiam, humanitatemque praeferebant Medorum insolentiae, et tantas in femina esse vires putabant, ut ab ea contra veteres dominos defendi se posse non dubitarent. Quanta virtute Blanca Franciae regina, Divi Ludovici mater, et regnum administravit, et filium educavit? Margarita Angliae Regina, uxor Henrici sexti, marito quietis studio, animum ab Re publica abducente, pace et bello par magnis regibus omnia administravit; Henricum ab coniuratis captum, bello in libertatem restituit, eiecta regno animo indefatigato ter illud classe repetivit. Poloni fortissimi populorum Vendae heroinae imperium detulere; illa cumdiceret: Malle se principem, quam principis uxorem esse, caelebs vixit, de Marcomannis triumphavit. Quis ferocior, quis fastuosior populus, quam Longobardi? illi tamen mortuo Authari cum de successore, ut fit, in factiones iretur, seditioque et intestinum bellum glisceret, imperium Theodelindae Bavarae Autharis uxori detulere, ea lege, ut quem maritum illa cooptasset, illum quoque regem gens universa veneraretur, ita factum Agilulfum nominavit, et ab eius imperio gens illa cultior ac humanior esse coepit. Atque haec de primis Rei publicae causis, efficiente, materia forma, nunc de fine agamus.
§. 1. IN omnibus hisce formis relucet humana, sed divinae originis, et Deo proxima maiestas: illa enim (ut loqui solent) aut realis, autpersonalis est illa cum regno perennat, etiam cum interregnum est; haec personis adnexa, nunc in una, nunc in pluribus relucet. sive rege, sive optimatibus, sive populo. Ubicumque vero est imperium, cura est salutis alienae. Oppian. 5. Halicut. reges nominat [Gap desc: Greek words] , caelestia moenia terrae. Vide Augustinum de civit. l. 19. c. 15. omnes enim defendendos suscipit, sive late regnetur, sive arcta sint pomeria. Alexander orbem esse unam civitatem, eius arcem esse sua castra dicebat.
Maiestate reali regnum constituitur, et leges eius fundamentales communi consensu firmantur. Personalis est potestas omnia gubernandi, et disponendi; inde est admirabilis, et praeter naturam aliquid, cum uni aut paucis omnia oboediunt. ut Tolosanus et Lipsius recte docent. ita et Fast. 5.
Hinc sata maiestas quae mundum temperat omnem,
Quaque die partum est edita, magna fuit.
Hinc crimen laesae maiestatis omnibus gravissimum, quia rei maximae, qui contra omnes.
§. 2. Maiestatis iura sunt. Leges dare, non accipere, contra leges dispensare, patriam defendere, summa rerum administrare. Iudicare omnes, a nemine iudicari. Haec effecta ipsum ius seu potestas, unde omnia tam magna fluunt, maiestas est.
Regalia sunt maiestatis effecta, seu iura maiestatem consequentia, inter quae multi recensent legibus solutum esse. ut Bocer 1. de regalibus. §. 2. Arnisaeus 2. de iure maiest. num. 1. Oriuntur omnia ex summa potestate imperandi, quae et nomotheticen continet, et iudicandi.
§. 3. Distinguunt in maiora et minora. illa dignitatis, haec utilitatis seu fisci appellant. Non recte. nam fisci, omnia praesidia, et nervos continent potentia, sine illis maiestas aut nulla est, aut precariae: itaque non sunt illa minora, sed magna, saepe maiora illis quae dignitatis appellantur. Ioachim. Stephani. 3. de iurisd. c. 8. §. 2. Regalia ait consistere in [Gap desc: Greek words] . confuse, nec vere. Nam [Gap desc: Greek words] in moderato imperio non agnoscimus: si proprie loquimur privati nomen est, si late, est ipsa potestas. Deinde [Gap desc: Greek words] est ipsum cuiusque liberum arbitrium, quod in summo principe est summum: Sed [Gap desc: Greek words] seu legitimum: alioqui iniquum. Nollem vero hac in materia nomine illo abuti, nevoluntas principis pro iustitia censeatur. Nimium ista iuvant regios canes, regnorum eversores parasitos.
§. 4. Regalia quae minoribus in regno principibus dari solent, improprie dicuntur, sunt enim [Gap desc: Greek words] et communicationes iurium summo iuri similium. Summum principum sub rege ius est in Germania, edicta ponere, leges condere. Falsum itaque est, quod Fachinaeus, Bocerus, Camman. alii, inter reservata summae maiestati ista referunt.
Eiusdem leges novas condere, veteres probare, aut refigere. Bodin. 1. polit. num. 94. Sed ut dixi evidens debet non modo utilitas, sed quaedam necessitas, ut ab eo recedatur, quod diu visum est aequum. l. 2. ad constit. princ. Discit factiosissimus quisque disputare leges omnes, cum repudiari videt, quod diu pro sancto habitum est.