QUONIAM igitur de doctrina paterna nobis instituendus est sermo, agedum hoc primum mihi expedi, mi frater, quanam potissimùm de re agat. G. De prima illa magnaque et vera omnibusque partibus absoluta Iurisprudentia, quam civilem sapientiam Ulpianus, Graeci Philosophiam Politicam nominant: ad quam quidem collata (quod sine invidia dicatur) quae vulgo dicitur Iurisprudentia, in tam parvum et angustum naturae locum conclusa reperitur (quantum cumque vasta et latè diffusa videatur) ut vix minimi momenti instar habeat: unde qui eam sustinent, magna professos in parvis versari, et non tam Iuris et Iustitiae, quàm litigandi vias tradere, quidam de veteribus sapientibus scriptum reliquit. S. Quid? eam quomodo describis? G. Aio principem esse disciplinam, quae rei publicae iure ac legibus ad ministrandae, gubernandaeque praeest. Nam cùm omnes atresac scientiae vel publicae sint, quae imperant; vel privatae, quae parent; haec prioris est generis, princeps omnium artium
ac disciplinarum, per quam reges (ut ille ait) regnant, et legum conditores iusta decernunt. Atque eam David sibi et filio suo optans, Deus, inquit, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis: iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Et Salomon neque amorum, neque opum potentiam à Deo perens: Dabis, inquit, servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possit, et discernere inter bonum et malum. Sacri autem canones, de disciplina hac loquentes, artem artium eam vocant; quippe quae et quas disciplinas inferiores in repub. esse, et quales quemque addiscere, et quousque oporteat, praescribat. S. Quonam autem modo eam partiris? G. In universalem Iurisprudentiam, et specialem; ut in artibus condendis vocabula artium non defugiamus. S. Universalis quaenam est? G. Quae per totum mundum diffusa, omnibusque gentibus ac populis communis, artem ipsam Politicam, qua iure legibusque constituendis resp. regitur ac gubernatur, comprehendit; in qua quidem non seclusa aliqua aqvula tenetur, sed unde universum flumen erumpit. S. Specialem verò? G. Quae circa unius alicuius populiiura, legesque, ex arte generali deductas, versatur. Nam quemadmodum in ceteris disciplinis aliud ars ipsa oratoria est, aliud oratio, Demosthenis fortè, ex arte facta; aliud ars poëtica aliud poema Homeri ex arte factum: ita et hîc aliud ipsa iuris ac legum condendarum ars est, aliud lex alicuius populi, Atheniensis fortè, aut Romani, ex arte facta. Unde et Plato libros suos duodecim, tum quidem de Legibus inscripsit, quod specialis est Iurisprudentiae; tum verò de Legum latione, quod universalis. S. Rectè. G. Nos autem Platonem sequuti, qui solus princeps disciplinam hanc coluit, eiusque non solùm vestigia quaedam minimè obscura impressit, sed et plurima ornamenta adiumentaque illi
subministravit; de utraque summatim disseremus. Nam haut satis est unam nosse, nisi et aliam noris, quaecum ea necessariò debet esse coniuncta. Sic ut ab universali ad specialem per certos gradus descendas, et à speciali rursum ad universalem per eosdem ascendas; prout de Angelis, quos in quiete per visum Iacob sursum ac deorsum per scalam discurrentes videbat, est proditum. Nec aliò pertinet Thesei filum, de quo in fabulis est: nempe ut certa ratione ac via, à principiis generalibus in rerum specialem labyrinthum intretur, et eodem modo denuo, à rebus specialibus ad principia generalia remeetur. S. Intelligo. G. Et quidem naturae ordinem sequ uti, primò generatim de arte ipsa universali dicemus; deinde autem particulatim de summis capitibus Iuris civilis Romani, quo utimur. Quae quo pacto ex arte universali manarint, eòque tamquam ad caput suum revocentur, quantum quidem pro instituta brevitate satis videbitur, dem onstrabimus. Sic ut non circa artis ipsius tractatum modò consistamus, sed et ad usum, quantum in nobis est, eam transferamus. S. Probè. G. Quinimo cùm Ius civile Romanum partim publicum sit, partim privatum (prout in omnium populorum legibus accidit) ut posteriùs latiùs tradetur; dici potest, Iurisprudentiam nostram omnem, vel universalem esse, quae per totum mundum patet, ut diximus: vel generalem, quae Ius publicum complectitur: vel specialem, quae Ius privatum: ut secundùm hoc tribus omnino tractatibus omnia comprehendantur. Nunc autem ad rem Deo duce accedamus.
S. ERGO de universali Iurisprudentia quid ais? G. Eam in veram divido, vulgarem, et assimulatam. S. Vera
quaenam est? G Quae in vulgus hactenus ignota, certa via ac ratione, certisque principiis ex natura notatis constat, unde non errans et vaga opinio, sed stabilis firmaque scientia exsistit. S. Vulgaris autem? G. Qua vulgo passim utimur, quaeque non tam ratione ac intelligentia, quàm usu, et multarum rerum memoria opinioneque nititur. S. Assimulata verò? G. Quae neque scientia, neque opinione, sed phantasia duntaxat (visum Latini vocant) continetur. Inter quae quidem quidnam sit discriminis, à Platone luculenter scis esse traditum. S. Ita memini. G. Nam cum scientia pro animo sit, opinio autem pro corpore; phautasia pro umbra meritò censetur, quippe quae neque scientiam, neque opinionem, sed errorem hominum duntaxat aucupatur. S. Sic est. G. Nobis autem de Vera primùm exponendum est, in qua praecipua opera, ut par est, ponetur: dèinde autem de vulgari, et assimulata, quas cum vera pòst deinceps comparabimus.
S. QUID verae autem Iurisprudentiae, anne partes aliquas sive species supponis? G. Maxime: duas nempe. S. Cedo quas? G. Primariam et secundariam. S. Quam dicis Primariam? G. Quam Nomotheticen Plato vocat: cui inde nomen est, quòd iure legibusque condendis, et de conditis iudicandis, rei publicae regendae gubernandaeque praeest; unde et Ars ipsa Regia nominatur, quam in antro Iovis, per totos novem annos (cui numero quae vis insit, pòst videbimus) Minoa didicisse, Homerus prodidit. S. Secundariam autem? G. Quae Dicastice ab eodem Platone dicitur: et secundùm nominis sui rationem, non quidem circa leges condendas sed conditas ex sequendas, et iudicia secundum eas exercenda versatur, quam Rhadamanto idem poëta tribuit. S.
Probè natras. G. Atque utrosque quidem hosce significat David, cùm ait: Et nunc Reges intelligite, (quod Nomothetarum est: erudimini qui iudicatis terram, (quod Dicastarum.) Pertinetque eodem, quod de Lege et Prophetis in Evangelio proditur, et quod Dominus tamquam auctoritatem habens, (quod legislatoris est,) non autem ut Scribae et Pharisaei, (quodinterpretum,) docuisse scribitur. De utraque separatè distincteque tradendum est.
S. ERGO de Nomothetice quid ais? G. De ea primùm dicam, an sit aliqua in rerum natura iuris ac legum condendarum ars. Quo inquirendo, simul et unde sit, et quando primum inter homines exstiterit, apparebit. Deinde quae eius definitio; tum quae divisio. Unde ad reliqua, nectendo alia ex aliis, progredietur oratio. S. De primo quid? An dubium autem est artem hanc in natura exstare, cùm quottidie alias atque alias leges condi videamus? G. Imò verò ob hoc ipsum vel maximè dubitari potest, naturáne, an arte, an divinitus, vel etiam casu fortuito, et pro voluntate ac libidine cuiusque ea res regatur. Dum non modò apud diversas nationes diversas leges exstare, sed et in eadem civitate, nunc has, nunc illas, exsistere videmus, nec unquam homines cessare alias ex aliis leges ducere. Cui accedit, quòd, licet plurimae ubique sint leges, nullius tamen unquam in omni memoria scriptum exstitit, quo arsipsa Iuris ac legum condendarum, plenè perfecteque describatur. Nam quòd vulgo artem Iuris in ea ratione ponunt, qua leges dissipatae ac disiectae in ordinem rediguntur, certisque capitibus ac membris secundùm genera et species describuntur, ut de Papirio et Flavio, aliisque apud
Romanos est proditum; non verè sed per abusionem dicitur. Nam ipsa vera iuris ac legum condendarum ars, naturâ leges omnes praecedit, quippe ex qua illae exprimantur: fuitque in natura multis antè saeculis, quàm lata est inter homines aut scripta lex ulla. Huius autem facultatis methodicae vis et effectus naturâ leges sequitur: ut postquam ex arte conditae sunt, certo ordine digerantur. Nec quidquam prohibet quo minùs non modò artem ipsam Iuris et legum condendarum, quae primaria est, sed et leges ex arte conditas, quae secundariae sunt, quis ignoret, aut certè earum non valde sit peritus: et tamen à facultate hac methodica, quae tertio demum loco succedit, minimè abhorreat. Atque hac quidem ratione apud Ciceronem de Iure civili in artem redigendo disseritur: et Hipparchus poemata Homeri ante disiecta in certum ordinem conclusisse dicitur. S. Quid ergo, tu an facultatem istam Nomotheticen, qua iura legesque conduntur, in natura exstare, et in artem includi posse ais, an non? G. Aio exstare, et in artem includi posse. S. At quanam autem ratione? G. Hac nimirum. Quicquid consilio ac ratione regitur, à Deo et natura est, et in artem ingenio humano includi potest. Nam ars nihil aliud est, quàm collectio quaedam praeceptorum ex natura manantium, unumque finem spectantium. Iura autem legesque condere, consilio et ratione regitur. Nam hinc lex à Chry sippo summa ratio dicitur in natura posita: et à Papiniano commune praeceptum, virorum prudentum consultum. Est igitur à Deo et natura, et in artem ingenio humano includi potest. S. Intelligo. G. Ac quod obicitur, à nemine unquam artem hanc descriptam, aut literis proditam fuisse, certè praeter quam quòd Platonem eius meminisse, quaedamque illius minimè obscura vestigia impressisse, iam antè diximus; quem et Aristoteles in Politicis est secutus. Cui accedit quod
Plutarchus in Themistocle, quandam tum temporis regendae rei publicae artem à Solone profectam exstitisse ait. Tum etiamsi horum nihil exstaret, tamen omninò putandum est, aliquando exstitisse. Nihil enim, inquit ille, sub caelo novum est, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est; iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. S. Sie est. G. Ac quod de varietate ac diversitate legum dicitur, quasi illa nullam legum condendarum artem esse arguat. Primùm si quid in legibus condendis, vel imperitia, vel cupiditate, vel alia aliqua animi labe peccetur, (ut saepe accidit, cum pretio leges figuntur ac refiguntur,) id artem non convellere, per se, nisi fallor, lucet. Praeter quòd varietas quae in legibus accidit, tantum abest ut artem tollat, ut eam vel maximè stabiliat. Etenim nihil est quod arti ac prudentiae magis congruat, quam rebus subiectis et earum circumstantiis, quae saepe mutantur, leges quae de iis feruntur accommodare. Cui adde, quòd non quilibet, sed is demum qui verè arte praeditus est, intelligit, unam eandemque rem, quantum ad formam externam attinet, multis modis rectè habere se posse: quod ex artis ipsius et naturae abundantia contingit. Nam cùm nullum unum uni tam sit simile, quàm homo est homini; quanta tamen figurae oris sit diversitas, constat; et in mari nihil sane opus est, ut ad eandem lineam navigetur, dummodo idem cursus teneatur. S. Probè narras. G. Et quod porrò dicitur, crebram legum humanarum mutationem facere, ut non tam ratione et consilio, quàm divinitus, vel casu fortuito, aut pro cuiusque voluntate et arbitrio, res ea regi videatur. Certè sic omnino sentiendum est, primam legum omnium ac principem causam unum esse Deum: secundam autem, naturam, et quae ab ea exsistunt necessitates ac casus fortuiti quos vocamus: tertiam verò, artem, sive hominem, qui primis igniculis à Deo et
natura acceptis, ut de Prometheo proditum est, reliquas leges inferiores, tamquam minor quidam Deus, ut Timaeus ait, inde (non autem ex sensu suo) deducit, et quasi parvam quandam naturam in maiore constituit. Nam quemadmodum in re nautica primae partes Dei sunt, secundae autem maris et tempestatis, tertiae verò artis nauticae, sive hominis ad utrumque se accommodantis: idem et circa iura legesque condendas accidit. In quare tantum interest, artene quis praeditus sit an non sit, quantum inter docti et indocti sapientiam interesse Pindarus ait. Nam cùm illius sapientia certa sit et stabilis, et tamquam catenis ligata; haec contrà instabilis est et incerta: haud secus atque de Daedali statuis in fabulis est proditum, quas ligatas manere non ligatas fugere aiunt. S. Perpulchre sanè. G. Atque est quidem haec iuris ac legum condendarum ratio, non modò senior omnium populorum legibus ac institutis (ut diximus) sed et cum ipsa natura humana prodita, et ex Deo ac naturâ deducta. Constat enim, principio rerum, primum parentem, postquam Deus hominem creasset maremque et feminam fecisset, mox legem matrimonialem inde deduxisse, et in republica constituisse, qua vir patrem et matrem relinquere, et adhaerere uxori iubetur. S. Ita res est. G. Nec verò ad rem pertinet, quòd nullis haec disciplina tum inclusa erat certis regulis; quoniam ipsa vera perfectaque scientia civilis, quae à natura homini erat in sita, supra omnes est regulas. Quae quidem tum primùm inventae fuêre, postquam animus labe peccati obscuratus, his minoribus praesidiis, et adminiculis opus habere coepit, ut per ea, tamquam per scalas, ad ipsam scientiam, accedente usu et natura, paulatim enitatur. S. Verum. G. Atque ita quidem si quis de omnium artium ac scientiarum praeceptionibus sentiat, minimè, ut puto, errabit. Sin verò secus, existimans eas sic describi posse, ut
omnem omnino rem comprehendant, non Deus quidem, inquit Plato, sed ipse sibi mentem eripuit.
S. QUONIAM igitur Nomotheticen, sive iuris et legum condendarum artem in natura esse constat, indeque erui posse et certa via ac ratione comprehendi; age quaenam ca sit, et quomodo definiatur, ostende. G. Sanè si non quantum velimus, certè quantum possumus, praestare conabimur. Nam definitione bene constituta, divisioneque rectè inde deducta, reliqua perse quodammodo sequuntur. Et verò ne quid erremus, tres ordine definitiones adferemus: ex quibus prima substantiam sive essentiam Nomothetices continebit; altera materiam et formam; reliqua vim et effectum, propriumque eius officium ac finem. S. Prima autem quaenam est? G. Quae apud Ulpianum ex Celso exstat, cùm ait, Ius (quo nomine scientiam ipsam iuris eo loco significat) artem esse boni et aequi. Quod perinde est, atque si Iustitiae dixeris; unde Iuris huius nomen (nam nomina convenientia debent esse rebus) deductum esse scribit: quoniam propria omnis lationis legum substantia in hoc consistit, ut id quod rectum iustumque est lege describatur. Ac cùm universae scientiae politicae tres omnino sint partes: ut vitae necessaria civitas habeat, quod agricolarum et opificum ministerio efficitur; ut libera sit, quod est rei militaris; ut sibi amica, quod per magistratus et iudices: his quarto loco accedens iustitia, vitam et motum per leges illi tribuit. Sic ut ea praesente omnia rectè se habeant, absente autem, vix ullum momentum ad beatam vitam bonumque civitatis statum habere videantur. Et verò cùm illorum neque accessione melior, neque decessione
peior vita fiat; absente iustitia, quae omni pondere gra vior est quàm reliqua, ne digitus quidem in ea revera porrigendus est. Nam cum haec caduca sint et mobilia, illa altissimis defixa est radicibus. S. Revera dicis. G. Et quidem boni et aequi potiùs quàm iustitiae artem eam dicere voluit Ulpianus, quoniam universae iustitiae nobilissima pars, ipsum aequum bonum est, (ut postcriùs demonstrabitur,) quò, scrupulositate omissa, pleraque omnia referre verum Iurisconsultum decet: ut de Servio Sulpitio Cicero prodit. S. Ita res est. G. Ac vocatur quidem ars, quoniam suis regionibus ac finibus circumscripta, certis et numquam fallentibus doctrinis ac praeceptis, ex naturâ haustis ac delibatis, et in unum exitum spectantibus, constat: quod artis est proprium. S. Iam altera definitio quaenam est? G. Quam Iustinianus Imperator ab Ulpiano sumptam ponit, cùm ait: IURISPRUDENTIA est divinarum et humanarum rerum notitia, iusti et iniusti scientia. Ubi cùm res divinae et humanae pro materia subiecta sint, iustum et in iustum pro forma habentur. Quia enim rei publicae, quemadmodum hominis, duae sunt partes, corpus et animus: res divinae et humanae pro corpore; iustitia autem et ius pro animo sunt. S. Probè. G. Nec verò absre est, quòd cùm iusti et iniusti scientia dicatur, quod intelligentiae est: quae à capite rem accersens, per causas et earum continuationes eam cognoscit, principiis à Deo ipso, qui prima rerum omnium causa est, repetitis. Rerum divinarum et humanarum not it ia tantùm dicitur, ad discrime~ opinionis, quae circa interiora et eorum simulacra et imagmes duntaxat versatur. Nam praeter quam quòd formarum, quae perpetuae sunt, propriè scientia est; materiae autem, quae immutatur, non scientia, sed notitia: tum ratio quoque dictat, eius quo disciplina ipsa continetur, cuiusmodi est forma, scientiam esse habendam; corum autem circa quae versatur, cuiusmodi est
materia, notitiam sufficere, quatenus ad formam in ea discernendam ac diiudican dam sat est. Nam haud parum saepe accidit, ut diversi artifices circa unam et candem rem versentur, non sim pliciter quidem et absolutè; sed quatenus suo cuiusque instituto convenit. Quo quidem modo de natura hominis et Hippocratestractat ut medicus, et Plato ut philosophus: et de arboribus caedendis Varro ut rei rusticae scriptor, et Ulpianus ut iurisconsultus. S. Optimè sanè. G. Atque ab istis quidem duobus, nempe quòd circa res divinas et humanas, iustumque et iniustum haec facultas versatur, et in scientia pariter et notitia consistit; nomen illi tributum est, Iurisprudentia. Nam iuris nomine, iusti et iniusti circa res divinas et humanas descriptio continetur: prudentiae autem, quae tamquam lanus bifrons, nunc supera spectat nunc infera, scientia pariter et notitia. Unde fit ut et sapientia civilis apud Pomponium vocetur: sic ut sapientiae vocabulum pro prudentia, civilis pro republica, iusta descriptione accipiatur. Et philosophia apud Ulpianum: quae â iurisprudentia et sapientia civili non nisi sono nominis differt. Nam cum philosophia secundùm nominis sui rationem, tum quidem amor boni sit, quod iuris et iustitiae est in rebus civilibus tractandis; tum autem scientia veri, quod sapientiae ac prudentiae: per se patet, eandem omnium horum nominum vim esse et effectum. S. Revera dicis. G. Quae quidem, quòd tria sunt numero, et ex duobus vocabulis constant, cum eo congruit; quòd haec scientia in ter binis spectatur, nempe in scientia et notitia iusti et iniusti, rerum divinarum et humanarum. S. Dehinc de tertia definitione Nomothetices exspecto ut dicas. G. Haec autem ita se habet. Nomothetice ars est ac scientia civilis ac regia, qua iustitia in hominem ac rem publicam per iura legesque inducitur. S. Cur artem vocas civilem ac regiam? G. Quoniam rei publicae
regendae praeest, ut suprà demonstravimus. S. Cur circa iustitiam eam dicis versari? G. Quia quemadmodum medicinae proprium munus est, sanitatem in corpus, ita Nomothetices est, iustitiam in animum inducere. Nam quod sanitas est corpori, hoc iustitiam in animo esse Socrates probat, et nos inferiùs latiùs explicabimus. Atque hunc quidem finem disciplinae politicae esse propositum, docet Sapiens, cùm ait; Diligite iustitiam qui iudicatis terram. S. Cur circa hominem et rem publicam? G. Quia uti corpus medicinae, ita homo quantum ad animum attinet, et res publica Nomotheticae subiecta est, ad iustitiam in ea inducendam: sic ut duo illa semper inter se coniungantur. Quod quidem ita fieri debere, ea re inter cetera Plato demonstrat, quòd libros suos de optimo civitatis statu, tum quidem De republica inscribit, tum autem De iusto. Et Poëta, plenam perfectamque rei publicae descriptionem duobus versibus comprehendens: O Regina (inquit) novam cui condere Iuppiter urbem, Iustitiaque dedit gentes frenare superbas. Et Iuppiter civilem vitam in hominum coetusinducturus, Pudotem et Iustitiam per Mercurium misisse, in Protagora scribitur. Nec alio quoque pertinet quòd Christus ipse in Evangelio, regnum Dei quaeri iubet et iustitiam eius: addens alio loco, desiciente iustitia in populo Israëlitico, fore ut et regnum Dei abiis auferatur. Et quidem non solum hominem, sed et rem publicam huic disciplinae subiectam esse dicimus; quia optandum quidem esset, virum politicum singulos homines obire et iustos efficere posse, quod primarium est: sed quoniam id fieri nequit, proximum ei est, ut civitate constituta, eam generaliter et universè quàm queat iustissimè describat, licet singuli qui in ea degunt homines, alii boni, alii mali, alii perfecti, alii imperfecti sint. Uti et de ecclesia sua Dominus ipse ait. S. Cur denique circa iura legesque? G. Quia
quod in arte medica pharmaca sunt ad sanitatem in corpus inducendam: hoc in ista disciplina sunt iura et leges, per quas tamquam instrumenta media inter iustitiam et rem publicam interiecta, unum cum alio coniungitur, et tum quidem actiones iustitiae certis praeceptionibus comprehenduntur, tum autem ipsi homines certa via ac ratione ad eas suscipiendas praeparantur. Unde sit ut leges in sacris literis iustificationes appellentur, quasi per quas homines iustitiae participes efficiantur. S. Praeclarè natras. G. Et quidem cùm praecipuum huius disciplinae officium sit, leges ferre ac constituere ad iustitiam in hominem inducendam, fit ut et nomen in de acceperit. Nam Nomothetice haud aliud est, quàm si legum latricem sive conditricem artem dixeris. S. Verum. G. Sed haec quidem de tribus Nomothetices definitionibus; quae quàm aptae et convenientes inter se sint, per se, nisi fallor, patet iam satis.
S. IGitur de divisione Nomothetices quid deinceps habes dicere? G. Enim verò quemadmodum in plerisque aliis disciplinis accidit, ita et hanc tum quidem Theoreticen esse aiostum autem Practicen. S. Quam vocas Theoreticen? G. Quae circa cognitionem eorum versatur, eaque ex naturae obobscuritate eruit, quae ad iustitiam in tempublicam per leges inducendam pertinent. S. Practicen verò? G. Quae reipsa id praestat, iustitiam in rem publicam per leges inducens. Sed nobis primum dicendum est de Theoretice. nam haud sanè ad agendum paratus esse quis potest, nisi priùs ea quae agenda sunt, cognorit. S. Ergo de Theoretice quid ais? Anne et illa rursum suas habet species, in quas dividatur? G. Habet verò: nam et simplex est, et coniuncta. S. Quae est Simplex? G.
Quae de supradictis, hoc est, iustitia in rem publicam per legem inducenda, simpliciter et absolutè tractat, docens separatè ac seorsim quid iustitia sit, quid res publica, quid lex. Nam haud sanè viam ac rationem cernere quis queat, quâ iustitia in rem publicam per legem inducatur, nisi quid eorum quidque sit sigillatim antè cognòrit. S. Quae Coniuncta? G. Quae quo pacto tria illa natura inter se affecta sint, et quónam modo iuncta se habeant, ostendit; absque quo certè nulla ratione fieri queat ut ad opus quis accedat. Nam quemadmodum in naturali parte medicinae primùm elementa quae vocantur et eorum qualitates per se cognoscendae sunt, quod simplicis partis est, tum autem eorum mixturae et temperamenta, quod coniunctae: ita et hîc usu venit. S. Intelligo. G. Verùm cùm Simplex pars coniunctam naturâ praecedat; de ea priùs nobis est explicandum. S. At quonam autem pacto? G. Quoniam circa iustitiam in rem publicam per legem inducendam, tota res, ut iam diu diximus, versatur; primùm de republica dicam, ut materia subiecta ante omnia cognoscatur, et à principe Deo, à quo omnes res divinae et humanae, quarum in definitione Iurisprudentiae primùm fit mentio, profluunt, exordium capiatur: Deinde de iustitia, quae et ipsa à Deo procedit, ut forma quae in materiam inducenda est, cuius definitio Iurisprudentiae secundo loco meminit, intelligatur: Tum autem de lege, quae originem quoque suam à divina mente ducens, tamquam pro instrumento est medio inter iustitiam et rem publicam interiecto, ad unum cum alio coniungendum. S. Quid ergo? visne de singulis te interrogem? G. Sanè volo; sed ea qua dictum est lege: nempe ut summa rerum capita, tamquam fastigia quaedam, pro aetatis et ingenii nostri mediocritate, duntaxat attingamus; alia autem maioribus illis libris, relinquamus, unde hauriri poterunt.
S. ABSOLUTA igitur Nomothetice, quid? anne sequitur de Dicastice mihiut respondeas? nam hic ordo nobis est propositus. G. Verum. S. Hanc ergo quomodo describis? G. Aio artem esse, quae ex Nomothetice desumpta, viam ac rationem tradit, qua iure legibusque exsequendis et ad effectum deducendis, iustitia in rem publicam inducitur: quod quia per iudicia potissimum efficitur, nomen inde accepit. S. Rectè. G. Ac est quidem ideo necessaria, quoniam non potest Nomotheticus solus omnia obire, ut suprà probavimus; sed opus habet magistratibus sub se, quibus tamquam oculis et auribus manibusque et pedibus utitur, ipse in summa rei publicae arce residens cunctaque contemplans. S. Probè G. Nec verò conveniret, maiorem illam curam ipsum relinquere, et inferioribus rebus operam dare: quoniam Apostoli negabant se praedicationem verbi Dei deserturos, et ministraturos mensis, sed mandabant eam rem Diaconis. S. Pulchrè. G. Et est res perinde atque si in media urbe fontem fingas, unde ad omnes urbis regiones aqua ducatur: cui rei cùm unus sit praepositus curator aquarum, qui veram fontis gubernandi et aquae ducendae rationem solus teneat, alios sub se habeat qui singuli singulis regionibus urbis praesint, et licet ipsam artem non habeant, rationem tamen tenent qua mandata eius exsequantur, quorum curam ipse gerat utrum rectè faciant nec ne. Uti de Minoë legislatore fiebat, qui Dicastas
sub se habebat duos, Rhadamantum in urbe, et Talum in agro. S. Quid? hanc Dicasticam quomodo dividis? G. In Intelligentiam iuris ac legum per Nomotheticen constitutarum (nam absque illa nulla potest fieri exsecutio) et ipsam Exsecutionem: de quibus singulis exponemus.
S. INTELLIGENTIA iuris ac legum quonam modo paratur? G. Recta docendi discendique iuris ratione, quae tribus interpretandi generibus continetur. S. Quibus verò illis? G. Scholastica, quae in scholis ferè locum habet; Forensi, quae in iudicio; et Politica, quae in republica. Quamquam omnes sunt omnium: quoniam quae in scholis traduntur, animos ad ea praeparant quae in foro et republica geruntur.
S. HABEO de scholastica ac forensi iuris ac legum interpretatione: de Politica nunc reddito. G. Haec ab eo nomen habet, quòd in senatu ac republica, ubi de legibus conden dis et corrigendis agitur, et utrùm rectè latae sint nec ne inquiritur, potissimum versatur. Et adeo neque in communibus scholis tractari debet, ubi leges ipsas iuvenes, non autem iudicium de legibus, quas ut Deas colere oportet, addiscere debent; neque in foro ac tribunali, ubi secundùm leges non de iis est iudicandum. S. Rectè. G. Sed maximè omnium pertinet ad eos qui arte Nomothetica instructi (nam inde proximè effluit) legibus in civitate sunt praepositi. Quos nocturnos iudices ac senes Plato in secunda Socratis republica vocat. Deinde ad summos etiam Dicastas, qui Nomothe is
proximi, aliquam etiam circa leges inferiores eonstituendas ac corrig endas partem obtinent, ut post dicetur. Post ad maximos quosque legum doctores, aetate, eruditione, et virtute praestantes, qui hanc facultatem cum iis seorsim communicare possunt, qui tricesimum quintum annum egressi, tales se iam in studiis et vita moribusque probaverint, ut, etiamsi quas leges inferiores non optimè constitutas reperiant, non tamen ob id minus eas colendas, et tamquam tutelares civitatis deos, ut dictum est, in pretio habendas putent, censentes tum quidem se nondum satis eas intelligere, tum verò dominabus etiam discolis esse parendum. Quos utique in hac disciplina convenit exerceri, ut ubi ad rem publicam venerint, eam quam oportet operam circa usum et exercitium legum navare possint. S. Probè. G. Sed qui aliter sunt affecti, quemadmodum ad interiorem illam partem rei publicae, ita nec ad hanc disciplinam admitti debent: ne ea instructi supra leges se efferant, et, si quid in iis non verissimum fortasse reperiant, totas reicere et abolere contendant. quemadmodum saepe accidisse, et quidem hoc tempore contingere, videmus. Nec aliò pertinet quod dicit Dominus: non esse sanctum dandum canibus, nec proiciendas margaritas ante porcos, ne fortasse conculcent eas pedibus et conversi dirumpant nos. S. Hanc igitur Politicam interpretationem quamnam esse dicis? G. Partem quandam Nomotheticae, de qua suprà expositum est: et ideo quae de ea iam diximus, multo magis in ipsa Nomothetice locum habent. S. In quo autem consistit? G. In duobus. S. Quod est Primum? G. Ut certa via ac ratione diiudices utrum leges latae recte se habeant, nec ne: idque tum quidem secundum substantiam, quoad res; tum autem seeundum formam, quoad personas; tum erò secundùm naturalia, quoad res et
personas, proutsuprà est expositum. Atque haec quidem est interpretatio, quae à primis principiis repetita hominem verè prudentem et politicum efficit, et ad rem publicam regendam ac gubernandam idoneum reddit. S. Quod secundum? G. Ut si inveniatur, legem non rectè se habere, dispicias ecquid mutanda sit nec ne: nam saepe fit ut quaedam sint in republica non optima, quae tamen non sunt mutanda, nempe cùm plus periculi et mali in mutatione est, quàm in ipsa re boni, ut suprà latiùs est expositum.
S. EXPOSITIS igitur iis quae ad Veram Iurisprudentiam pertinent; quid, visne de Vulgari Iurisprudentia, et Assimulata deinceps te interrogem? G. Volo sanè: ac primùm quidem de Vulgari dicam, deinde de Assimulata, quid sit, quomodo dividatur, et quis eius sit usus. S. Ergo Vulgarem Iurisprudentiam quam vocas? G. Facultatem administram, quae circa unius alicuius populi leges, earumque vulgarem intelligentiam et usum versatur. S. Quamobrem facultatem administram vocas? G. Quoniam non princeps ars est ac scientia, ut Vera; sed ancillula quaedam eius ac pedissequa, cuius opera utitur, ut mox dicetur: et ideo qui illi praesunt, non veri et expressi sed plebeii sunt ac minuti Iurisconsulti. S. Cur circa unius alicuius populi leges eam dicis versari? G. Quoniam licet apud plerasque nationes exstet, per se tamen non universalis est sed legibus specialibus circa quas versatur ita astricta, ut iis sublatis simul et ipsa intereat. Quod significare volebat Imperator ille, qui uno die totam Iurisconsultorum Romanorum sapientiam è medio se sublaturum minabatur. Ac si quid subinde verae scientiae hoc genus homines habere videntur, non ratione et arte
constat, sed bonitate naturae, ut Plato ait, et multarum rerum memoria cum longo usu et experientia coniuncta, quae saepe similitudinem quandam ac faciem gerit sapientiae cùm non sit. Nam quemadmodum qui in sole ambulant, tamen colorantur; ita qui in continenti rerum usu versantur aliquid subinde sapientiae colligere videntur, licet eam revera ne prim oribus quidem labris atttigerint, Verumque Iurisconsultum ne pictum quidem, ut dicitur, viderint. S. Quamobrem adicis, ad vulgarem legum intelligentiam et usum hanc iurisprudentiam pertinere? G. Quoniam cum legum duplex sit tractatio; una Vera, quae certa ratione ac intelligentia constat, et altera Communis, quae opinione fertur vaga et incerta, Prior ad veram iurisprudentiam, Posterior adhanc vulgarem pertinet. Et quidem cùm Prima brevis sit et sibi semper consentiens, quoniam certis finibus circumscripta arteque tota tincta, eâ tamquam mensura utitur, ad quam unamquam que rem propositam dimetitur: Vulgaris contrà quia mensura caret, nec definitam habet regionem cuius terminis septa reneatur, nec certum quid quod sequatur, infinita est et contentionibus plena, multisque difficultatibus obstructa, ut ex immensis scriptis eorum qui illam sequuntur, et opinionum varietatibus, quibus summa dissensione certantes, tamquam fluctibus in vasto mari sursum ac deorsum iactantur, videre licet. Qui quidem certis quibusdam destin atisque sententiis quasi addicti et consecrati, alii in aliorum auctoritate delitescentes cùm ipsi nihil clarè videant, haud absimiles iis sunt, qut noctu oberrantes eò accurrunt, ubi plurimas voces aliotum, aequè atque ipsi oberrantium, attolli audiunt: vel qui, cùm ratione non possunt clamore, vincere student. S. Quid? Iurisprudentiam hanc Vulgarem quomodo dividis? G. In duas facultates, quemadmodum ipsam Veram
suprà partiti sumus. S. Quas autem illas? G. In facultatem Leguleiorum et Pragmaticorum. S. Quos vocas Leguleios? G. Qui verae legum intelligentiae expertes et ignari, circa verba carum duntaxat et antiquitates versantur: haud aliter atque si quis verba quidem Arithmetica calleat, ipsam autem Arithmeticam prorsus ignoret. S. Quos Pragmaticos? G. Qui et ipsi à vera legum scientia alieni, circa varias quaestiunculas ex legibus deductas versantur, quibus congereadis ac memoriae mandandis operam navant: haud secus atque si quis multos quidem numeros, alios aliis additos, et in se multiplicatos, partim bene partim malè computatos, memoriter teneat: ipsam autem addendi et multiplicandi artem prorsus nesciat. Unde totum hoc genus exiguum meritò habetur ac mendicum. S. Horum autem hominum quisnam est usus in republica? G. Multus sanè, si non pulcher, necessarius certè. S. At quid ita? G. Nam primùm quidem Leguleii, quorum minimè inelegans et illiberale studium est, haud contemnendam operam rei publicae navant, cùm iis qui ad iuris Civilis principia cognoscenda ingrediuntur, et verba interpretantur et origines et antiquitates et alia eiusmodi, quae aequum est liberum scire adolescentulum. S. Recte. G. Deinde Pragmatici nec ipsi exiguum munus in republica sustinent, cùm litibus disceptandis se praestant: quod quidem tanto diligentiùs quàm qui ad altiora nati sunt obeunt, quòd animulae eorum maiorum rerum non sunt capaces, et quòd his tractandis magnum quid in civitate se facere existimant. S. Optimè. G. Ac per hos quidem (cùm officium faciunt) idipsum Nomothetae ac Dicastae efficiunt, quod Apostoli per Diaconos efficiebant: quos ob id creabant ut essent qui mensis servirent, ne ipsi à docendi maximo munere aliarumque rerum maiorum procuratione avocarentur. S. Probè.
G. Ac dicuntur autem officium facere, cùm Nomotheris ac Dicastis parent, et ex eorum praescripto rem agunt: quod cùm fit, neque facilè errare possunt, ut caecus qui ductorem pone sequitur valde gnaviter. Quoniam res quas tractant eiusmodi fere sunt, ut non tam ipsa iustitia, quam quaedam eius simulacra (de quibus vulgus ut plurimum digladiatur, uti Troiani et Graeci super umbra Helenae) in iis insunt. In quibus saepe non multum referre, quid ex pluribus statuatur, verè docti non ignorant: licet vulgares illi ac minutuli magnis fere clamoribus de iis, ut pueri de nucibus, certent. S. Recte. G. Et quidem cùm veri perfectique Iurisconsulti ad prima principia omnia reducant, eoque tamquam ad clariffimos septentriones semper respiciant in totius orbis ambitu obeundo; hi communes, in quibus non tanta vis ingenii inest, ea tantùm spectant inferiora, quae à superioribus sunt constituta, ad quae, certis quibusdam in rebus minoribus, tamquam pharos quosdam et alia signa in mari posita spectant, ad parvae alicuius regiunculae navigationem obeundam.
S. NUNC de Assimulata Iurisprudentia quid ais? G. Ea est, quae circa iuris et iustitiae umbras versatur Quod ideo dico, quia neque leges ipsas et earum veras intelligentias persequitur, neque itidem communem rationem et usum earum sed imaginem quandam et umbram duntaxat. Quae neque scientia constat, ut Vera; neque opinione, ut Vulgaris; sed viso solo sive phantasia, ut suprà dictum est. S. Quo autem modo eam partiris? G. In Sophisticen et Rhetoricen, ut in Gorgia apud Platonem demonstratur. S. Quam vocas Sophisticen? G. Quae argumentis brevibus ac concisis, aliisque eiusmodi rebus, non veris quidem nec verisimilibus, sed
assimulatis tantùm (quae Sophismata propriè dicuntur) circa externas legum imagines versatur, ut in phantasiam hominis (quam vocant) eas inducat. S. Quam Rhetoricen? G. Quae oratione latiùs fusa et ornata aliisque rebus eò pertinentibus, externas umbras iustitiae in externas hominum actiones infundere studet. S. Intelligo. G. Et quidem cum circa corporis curationem duae versentur artes verae, Athletica et Medicina, quas imitantur et assimulant duae earum aemulatrices, Fucatoria et Coquinaria, circa animum idem usu venit. Ut cùm duae ad eum excolendum exstent artes verae, Nomothetice et Dicastice, duae quoque earum sint aemulatrices, Sophistice ac Rhetorice, inter quas medii interiecti sunt Leguleii ae Pragmatici, de quibus iam dictum est. S. Quis autem harum aemulatricum est usus? G. Haud exiguus certè, dum modo Nomotheticae ac Dicasticae pareant. S. Quid ita verô? G. Nam primum, quantùm ad Sophisticen attinet, quoniam multi sunt in civitate rudes et imperiti, ad quos vera ratio adhiberi non potest, his Nomothetae ac Dicastae Sophistas apponunt, ut levibus quibusdam ratiunculis ad captum eorum accommodatis eos instruant, quibus legum umbras quoquo modo percipiant; ut communiter accidit. S. Teneo. G. Ac quantùm ad Rhetoricen: quoniam vulgus non ferè exanimo virtutem sequitur, nec iudicia semper sufficiunt ut à malo deterreantur, constituuntur Rhetores, qui tum quidem verborum suavitate ac lenocinio, tum autem rerum externarum ritibus ac ceremoniis, cantibusque ac picturis, si non veram virtutem nec mediam, externam saltem eius visionem ac speciem, in id genus homines inducunt. Quod quidem si non omnino optimum, necessarium certè est in republica. Nam ut ille ait: Est quodam prodire tenus si non datur ultrà S. Verum. G. Atque haec quidem
bona in republica Sophistae ac Rhetores faciunt, si Nomothetis et Dicastis, ut dixi, pareant, et ex eorum praescripto rem agant. S. Intelligo. G. Sed si contrà superbia et opinionis errore elati imperium eorum detrectent, et, quod deterius est, pro iis ipsis, hoc est, veris Nomothetis ac Dicastis se venditent, vide quaeso quantam pestem in rem publicam inferant et quam magnam stragem edant! S. Quî sic autem? dic obsecro. G. Quia cum suprà demonstratum sit, tum certò perire res publicas, cum veteres picturae ac cantus aliaque parva magna quae vocavimus mutantur; et leges divinae et magnae pro humanis et parvis aut contra humanae et parvae pro divinis et magnis habentur: hoc ita semper accidit, cum veris Nomothetis oppressis, Sophistae ac Rhetores imperium civitatis per tyrannidem accipiunt. Atque hoc modo rem publicam Iudaicam tum interiisse videmus, cum Scribae eorum ae Sacerdotes in Sophistas ac Hypocritas mutati (nam eodem nomine in saeris literis censentur) in foro ac senatu dominarentur. S. Ita est. G. Atque id quidem eo etiam fit facilius et proclivius, quòd vulgus simulatione magis virtutis quàm ipsa vera et expressa capitur. Et non parùm saepe verus Nomothetes ac Dicastes, verusque Rex, à Sophista ac Rhetore sive Tyranno perdifficulter internoscuntur, propterea quod, ut Paulus ait, Angelus tenebrarum frequenter figuram assumit Angeli lucis: sic ut qui intus tyrannus est ac lupus, foris vestem ovis et boni Regis (ut apud Aristotelem ex Platone est) ostentet: sed ex fructibus eorum cognoscetis eos, inquit Dominus. S. Hi autem quinam sunt? G. Quòd cum verus Rex ac Nomotheta eiusque Dicasta, suorum commodorum oblitus, nihil aliud studio habeat, quàm ut rem publieam secundùm tres fines supra commemoratos, quàm tbundantissimam liberrimam et supra omnia quam
iustissimam (nam is proprius eius finis est) efficiat, in quam rem omnibus viribus ac conatibus incumbit; Tyrannus ac Sophista contrà ad potentiam et commodum suum, quod animi errore sibi sinxit, omnia revocans, iisque cuncta dimetiens, nullam iustitiae in populo, nisi quatenus sib fructuosum putat, rationem habet: sed hoc solum toto conatu dat operam, ut cunctos quàm deterrimos effectos, animique robore ac virtute spoliatos, servitute opprimat, omnesque omnium copias ac facultates ad se traducat. S. Probè narras. G. Et verò cùm haec sint duo extrema; unum bonum, quod Nomothetarum ac Dicastarum est; et alterum malum, quod pravorum Sophistarum ac Rhetorum; (nam et in bonam partem utrumque nomen accipitur) medii inter eos interiecti sunt, ut dixi, Leguleii et Pragmatici, qui in utrorumque vicinitate versantes, cum bonis ferè sunt boni, cùm ad Nomothetas ac Dic astas se applicant; cum malis autem mali, cùm ad pravos istos Sophistas ac Rhetores. Qui equidem nihil ferè tam absurdum et à ratione alienum, pro re ac potentia sua stabilienda amplificandaque proponere possunt, quod non aliqua legum contortione Leguleii eorum ac Pragmatici comprobent ac defendant: ut quottidie videmus. S. Revera dicis. Sed visne de comparatione Perfecti Iurisconsulti ad Vulgarem et Assimulatum, secundùm institutum ordinem nunc dicere? G. Sanè volo: et quidem eo facto ipsum quoque Perfectum Iurisconsultum describam, et quo pacto in talem quis evadat demonstrabo: in quo finem huic instituto sermonique imponam.
S. ERGO comparatio Perfecti Iurisconsulti, Vulgaris, et
Assimulati, quaenam est? G. Eam autem rectiùs percipies, si imaginem aut ac similitudinem quandam tamquam aenigma ob oculos ponas in eamque tota cogitatione inspicias. S. Quamnam autem? G. Finge animo locum quendam pulchrum et amoenum, arboribusque consitum, et limpidis fontibus irriguum, ubi solis claro lumine fruentes, et res ita uti sunt intuentes nonnulli homines, sed pauci tamen, degunt, hilaresque et amicè interse vivunt. S. Sit ita. G. In proximo autem sit specus, non omnino quidem subterranea, sed lumine dubio, ubi non arbores montes fontesve sint; sed eorum et aliarum rerum quae supra terram exstant simulacra, ex argilla ligno marmore ficta, circa quae homines multo plures quàm superiores versentur, ardentes faces manibus gerentes, quibus ad simulacra admotis, ea contemplantur, et uti quisque maximè circa eorum cognitionem versatus est, ita prae ceteris in honore habetur. S. Fiat. G. Post autem sit antrum subterraneum penitus obscurum et vacuum, ubi nullae aliae res sint quàm umbrae supradictorum simulacrorum et hominum, quae in oppositos muros et parietes à facibus, quas dixi, iaciuntur; circa has autem magna versetur hominum multitudo, qui quid supra terram aut in media regione sit, prorsus ignorent, sed umbras illas simulacrorum, pro veris rebus ducant; quas qui ex illis in obscuro illo lumine quod à facibus procul proicitur aut in laternis à quibusdam circumfertur, acutissime vident et celerrime diiudicant, in magna apud eos sunt gratia et gloria sapientiae. S. Miram rem fingis: sed perfice quam instituist fabulam. G. Ex his hominibus in antro degentibus finge aliquando fieri, ut aliqui animadvertentes quoddam supra se esse lumen, eò recta via contendant; quid, ubi ad faces ipsas appropinquare coeperint, anne fore existimas, ut cùm tenebris assueti
sint, lumen id oculis non ferant; et ideo plerique ex illis rursum in antrum se recipiant, narrantes sociis locum illum superiorem esse inhabitabilem, nec usquam rectiùs quàm in ipso antro degi? S. Omnino certe. G. Sed qui in media regione forte manserint, ubi lumini illi nonnihil assueverint, caliginem ab oculis sermoverint, quid? anne contra omnino eos iudicaturos existimas, nempe homines ibi degentes haud paulo suis esse feliciores, cùm in claro luminis splendore, circa resiveras (nam eiusmodi simulacra esse putabunt) non autem circa obscuras et caliginosas umbras versentur? S. Nihil est dubium. G. Quin et sic finge. S. Quonam modo? G. Nempe nonnullos ex iis qui ex infimo antro in mediam specum venerunt, et alios, animadvertentes dubium quoddam lumen superne infundi, eò recta proficisci: de his ergo quid? Ubi primum caput supra terram extulerint et clarum lumen solis aspexerint, anne futurum putas ut magnam oculorum hebetudinem, et capitis vertiginem, ob insolitum splendorem patiantur? Quem plerique non ferentes, quàm poterunt ocissime in mediam specum revertentur; nonnulli etiam non ante fugere cessabunt, quàm in infimum antrum redierint, commemorantes sua quique in regione, quàm intolerabilis illa superior sit regio et minime ferenda. S. Non queat fieri aliter. G. Ceterùm qui illic manserint, ubi nonnihil se collegerint, et caliginem quam ob splendorem patiebantur, nonnihil deterserint, iam credo perspicis, quàm se felices iudicabunt, quòd è tenebris et caligine emerserint, et ab umbris ac simulacris rerum ad res ipsas pervenerint; quas tum quidem ex umbrarum et simulacrorum similitudine quoquo modo agnoscent, tum autem maxime monstratu eorum quos ibi repererint. S. Sic est. G. Cum quibus suaviter degentes et vitam
beatam ducentes, utique miseros et infelices eos iudicabunt à quibus discesserint, dum tenebris et caligine oppressi res sictas pro veris, ut in somniis, amplectuntur, magnisque contentionibus interse (quod in suprema regione non sit) super iis certant, et tandem errore et ignorantia vanaque cupiditate pleni, è vivis excedunt. S. Revera dicis. G. Itaque quid ais? anne quosdam ex illis misericordia motos sub terram redituros existimas, ut quos ibi reliquere homines, ad superiora ducant, secumque beatos faciant? G. Existimo sane: nam ad hoc vel maxime obligatos se sentient, ut non minus in alios quàm se sint animati. G. Ubi ergo eò venerint, uno aut altero ex iis qui in superiori regione semper vixerint fortasse comitati, et institutum urgere ceperint, dictitantes non veram illam esse vitam quam degunt sed somnolentam, nec res veras circa quas versantur, sed insomnia, quibus tamquam umbris et simulacris ludificantur, veram autem vitam et res veras supra terram exstare: quid? illis haec dicentibus, an homines illos in dubio illo lumine et tenebris natos et educatos, iisque assuetos, statim iis fidem adhibituros existimas, an verò contrà pro stolidis et ineptis habituros? S. Habituros certè. G. Ac maximè quidem si nonnihil caligantes illos cespitantesque videant, quod ob subitam à luce ad tenebras mutationem utique fieri necesse est; sed ubi nonnihil se collegerint, non solùm multo acutiùs quàm alii cernent; sed et de simulacris illis et umbris haud paulo rectius iudica bunt: quonium resipsas viderunt, quarum imagines ac similitudines partim bene partim malè factas, eas duntaxat esse referent. S. Verum. G. Ceterùm hoc alii mini mècredent, utpore erroribus suis iam assuefacti: ac potissimum quidem, cùm id ii, quos superiori lumine attonitos statim intrò redrisse diximus, suo exemplo confirmabunt, sibique id ipsum
accidisse commemorabunt. S. Verum. G. Quibus accedentes alii qui simulacrorum et imaginum prae ceteris periti inter cos habentur, eaque de causa in magno apud eos nomine sunt et gloria, dictantes mera insomnia esse quae de rebus superis homines illi adserunt, et de vero lumine rebusque veris tradunt; quid anne illos plerique omnes sequenter, idemque quod ipsi statuent? S. Omnino. G. Qua re non commoti, sitamen viri illi in instituto suo pergant, et non solùm vulgus, sed et maiores illos non de errore modò et ignorantia, verum etiam de ambitione cupiditate avaritia et aliis vitiis liberè reprehendant, quid? anne tandem futurum existimas, ut non tantùm pro stolidis et imperitis, sed et pro improbis et iniustis atque adeò nephariis ac seditiosis hominibus habeantur, atque ut eiusmodi, alii cum probro eiciantur, alii infamia notentur, alii flagris caedantur, alii denique morte mulctentur? S. Maximè. G. Qua quidem re fiat, ut optimis illis viris plerisque sublatis, homines illi in tenebris suis umbrisque maneant, nec quemquam qui secus suaserit, admittant. S. Verum. G. Nisi fortasse pauculi aliqui reperiantur, qui aurem illis praebentes, ad meliora se referant, eorumque ductum sequentes, à simulacris et imaginibus veli penitus se abducant, vel certè non pro veris rebus eas habeant, quas apud solos superos exstare censeant, quò ut perveniant omni conatu adnitantur. Quod quidem qui faciunt, primùm vel coipso sunt felices, quòd ita sentiunt, viamque illam insistunt; tum autem felicissimi efficiuntur, cùm ad res ipsas superas ipsumque lumen superum eos evadere contingit. An non? S. Maximè. G. Ergo cùm aenigma ita se habeat, iam ad rem propositam, si placet, breviter (nam cetera tacitae cuiusque cogitationi relinquenda sunt) accommodemus. S. Placet. G. Et quidem cùm ea de
causa in hunc sermonem digressi simus, ut quae inter Veram et Vulgarem Assimulatamque iurisprudentiam comparatio sit demonstremus; quid? Veram ubinam potissimùm ponemus, anne ea in parte supra terram, ubi clarissimo lumine omnia circumfundi diximus? S. Ibi sanè. G. Vulgarem autem an alibi, quam ea in regione quam mediam vocavimus? S. Non alibi G. Et Assimulatam denique numquid alio loco quam in infima? S. Non alio. G. Ergo certe nobis statuendum est, quemadmodum hae regiones, ita et gradus istos Iurisprudentiae se habere intersese. S. Verum. G. Sic ut primo loco sit Vera Iurisprudentia, secundo Vulgaris inde dependens, et tertio Assimulata, ordine ultima: numquid? S. Maximè. G. Qui quidem ordo si mutetur, et inferiores à superiore se dependere non solùm non agnoscant, sed quod deterius est, superiores se esse contendant; quid? an aliud eventurum existimas quàm quod iam commemoravimus? S. At quidnam autem? G. Nempe quòd dictata superioris non modò non admittent, verum etiam ridebunt et è civitate eicient, planeque extirpabunt, si poterunt. S. Verum G. Quod quidem vult Evangelium, cùm dicit: Lucem in tenebris lucere, et tenebras eam non comprehendere, hominesque tenebras magisamare quàm lucem: unde et potestas tenebrarum dicitur, cûm superiores ab inferioribus opprimunrur, eorumque quasi tempestate obruuntur. S. Intelligo. G. Ceterùm si, uti oportet, inter se conveniant, et inferiores à superiore se dependere agnoscant, eiusque dictatis pareant, quid? anne è contrà eveniet, ut omnia quam rectissimè se habeant? S. Nihil est dubium. G. Nam hac ratione fiet, ut non modò superiora, sed et inferiora et media, ritè administrentur, et secundum eius praescriptionem, quatenus cuiusque regionis natura ferre potest, dirigantur. S. Sic est. G. Quod quidem cum fit, plena demum et perfecta omnibusque numeris ac partibus absoluta Iuris.
prudentia in republica constituta esse dicetur; quae tum~ quidem tribus istis sub quaternario, tum autem ter binis subseptenario continetur. S. Praeclarè. G. Qua quidem qui instructus et imbutus est, enimvero is est in quo Veri Iurisconsulti nomen meritò ponatur: de cuius descriptione nunc nobis est dicendum.
S. EA autem quaenam est? G. Aio perfectum Iurisconsultum virum esse bonum, Vera iurisprudentia instructum. unde et Philosophus, et Sacerdos, et Iurisconsultus appellatur. S. Cur virum bonum? G. Quoniam principium sapientiae timor Domini: et in cor malevolum non intrat sapientia. Estque hoc discriminis inter hanc principem difciplinam et alias inferiores; quod cum in illis nihil impediat quo minus bonus quis medicus sit et tamen male sanus; et bonus calcifex et tamen sine calceis; i'n hac utrumque necessariò debet esse coniunctum; sic ut nemo verè iuris ac iustitiae possit esse consultus, nisi idem sit et iustus: absque quo non prudentem iuris et consultum, sed callidum et astutum vafrumque vocamus. Et quidem cùm ex iis circa quos Medicus versatur, alii aegri sintad curandum, alii discipuli ad docendum; circa quos Iurisconsultus versatur, omnes eiusdem ferè sunt generis, nempe ut iustitiam cum prudentia in eos inducat (quamquam hoc interest, quòd alii ad parendum duntaxat se parant, quod minoris operae est; alii ad imperandum etiam, quod maioris) quod nist primùm circa se praestet, non est idoneus ut circa alios id efficiat. Sic ut fundamentum huius reiea in re sit pofitum, ut qui bonus Iurisconsultus est dicendus, primùm ipse bonus sit et iustus. S. Cur Vera iurisprudentia dicis debere esse instructum? G. Quoniam ea sola perfecta cum sit, perfectum Iurisconsultum efficere potest:
Vulgaris autem et Assimulata, non perfectos, sed imperfectos efficiunt, quos Pragmaticos, et Leguleios, Sophistasque, et Rhetores vocari suprà audivimus; cum perfecti, Nomothetae et Dicastae nomen haberent. S. Curdenique tribus nominibus, Philosophi, Sacerdotis, et Iurisconsulti eum vocari ais? G. Ut doceam perfectum Iurisconsultum verè trismegistum esse, sive ter maximum, et ter unum in republica. S. At quid ita? G. A scientia nempe, bonitate, et auctoritate sive potentia. S. Quomodo à Scientia? G. Quatenus verus est sapiens. Unde Iurisprudentia civilis sapientia, et vera minimeque simulata Philosophia, apud Ulpianum dicitur, et Sempronius Iurisconsultus apud Romanos Sophos cognominabatur. Et quidem inter Philosophiam et Iurisprudentiam non nisi sonum nominis interesse, iam suprà demonstratum est, nam quemadmodum Philosophia, ita et Iurisprudentia partim sapientiâ constat, ad se, iuxta Delphicum oraculum foris in ingressu templi positum, noscendum; partim iustitiâ, ad se regendum ac gubernandum, iuxta alterum Delphicum intus in eodem templi ingressu collocatum, quod est: Nequid nimis. Nec verò inter utrumque hominem, Philosophum nempe, et perfectum Iurisconsuitum, aliud interest, quàm quòd ille secum potissimum agit, alios negligens, quod vitae contemplativae est: hic autem alios praecipuè curat, se minimè omittens, quodactivae. Estque res haud aliter, atque si eundem Ioannem Baptistam nunc in deserto agentem spectes, quod Philosophi est; nunc populum docentem ac baptizantem, quod Iuris consulti sive hominis politici. S. Quomodo à bonitate? G. Quatenus Iurisconsultus vir verè bonus ac iustus est et sanctus, ut modò diximus; unde Sacerdos apud Ulpianum appellatur, ab illo nempe sacrificio omnium sacrificiorum maximo, quod sacrificium iustitiae in Psalmis vocatur: in quo non oves aut
boves, sed homines, et quidem optima eorum pars voluntas Deo offertur, et in Dei voluntate collocatur. Quod quidem sacrificium verus Iurisconsultus tum in se procurat, ad se iustum probandum; tum in republica, ad iustitiam in ipsam infundendam; tum insingulis in ea hominibus, ad eos bonos et iustos efficiendos. Atque hoc est quod vult Ulpianus Iurisconsultus, cum Ius autem boni et aequi esse dicit, unde meritò quis nos Sacerdotes appellet. nam quod mox subicit, primùm: iustitiam namque colimus, boni et aequi notitiam profitemur, ad ipsosmet iurisconsultos pertinet, ut se iustos pariter et prudentes praestent: deinde, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, ad ipsam rem publicam et res divinas et humanas, ut quemadmodum iustum est, aut certe non iniustum, hoc est, licitum, describantur, et denique bonos non solùm metu poenarum, verum etiam praemiorum exhortatione efficere cupientes, ad homines qui sunt in republica, ut quàm optimi sint ac iustissimi. S. Quomodo tandem ab auctoritate sive potentia? G. Quatenus non modo consulentibus tamquam ex oraculo de iure respondet, quod minus est; sed et totireipublicae, iure ac legibus constituendis tuendisque consulit, quod maius; unde et Iurisconsulti nomen propriè est deductum. Et apud veteres Romanos idem et Consulum et Praetorum erat nomen, inde deductum quòd et consulendo, et iudicando, et iudicari iubendo praeibant. Nec verò ad rem pertinet, utrum reipsa ad rem publicam accedat, nec ne. Nam id neque pecuniae causa faciet, quod avari est; neque honoris, quod ambitiosi; sed necessitate coactus, poenae vitandae causa duntaxat, ne malis omnia occupantibus, illis parere cogatur, quod solum boni viri. Quoniam facultas ipsa per se hanc vim habet, ut qui ea praeditus est, ea ipsa re: tum quidem sibi praesit, ut Philosophus, tum autem rei publicae, ut Iurisconsultus; tum autem sibi et rei publicaeut Sacerdos. S. Optimè profectò. G. Atque haec
quidem res cùm ad Dei ipsius vim ac numen proximè accedat, eiusque vivumquoddam exemplarac similitudinem in terris referat; fit ut hoc genus homines etiam Dii in sacris literis vocentur.
S. RESTAT quo pacto in verum iurisconsultum quis evadat, et quaenam ad eam rem requirantur, ut exponas. G. Ea autem tria sunt numero. S. Quod est primum? G. Ut naturam huic principi studio cognatam quis habeat. nam si quis malè, inquit Plato, affectus est natura (qualis naturaliter animi habitus inest multis) tum ad illa quae discenda sunt, tum ad mores, eosque corruptos habeat; ne Lynceus quidem, ut eiusmodi animus videat, efficere possit. Atque ut summatim dicatur, neque acumen neque memoria faciet unquam, ut qui rei ipsius qua de agitur non est cognatus, ipsam inspiciat. Principium enim in habitibus alienis non sortitur. Quam obrem quiiustis aliisque quaecumque sunt pulchra non sunt apti natura atque cognati, licet alii ad alia ingeniosi simul sint et memores; rursus quicumque cognati sunt quidem sed hebetes et memoria parum validi; numquam ad summum discendi veritatem pervenient, vel virtutis, vel vitii. Necesse enim est ea simul perdiscere, et falsum simul et verum totius essentiae. S. Quod secundum? G. Labor ingens et studium immensum: quod proposito statim perspicitur utrum natura quis verus Iurisconsultus ac Philosophus sit, nec ne. Nam si cui ostendatur, inquit Plato, quàm magna ea res sit, quantoque studio et quantis laboribus comparetur; si verè sapientiam amat, eique naturâ cognatus atque ipsius possessione dignus est, quasi qui divinus sit, viam sibi mirabilem putat esse ostensam, perque eam sibi omni conatu existimat gradiendum, aliterque facienti vivendum esse non censet. Itaque
se ipsum atque etiam huius rei ducem impensius hortatur, neque prius desinit quàm vel finem omnium fuerit consecutus, vel saltem eam sibi comparaverit facultatem, per quam ipse iam sine duce ad terminum perducere valeat. Haec igitur atque eiusmodirationibus rem illi considerant: per universam vitam, quiquid omnino agat, ante omnia est Philosophiae intentus, victuque quottidiano utitur, quo maximè queat ingenium et memoriam et iudicium conservare, seque sobrium praestans, contrariumque huic victum semper odio habens. At verò qui non sunt revera sapientiae amatores, sed opinionibus duntaxat extrinsecus colorati, instar corum qui sub sole uruntur atque coloranrur; cum audierint quot discenda sunt, quanto labore, qua quottidiani victus temperantia Philosophicis studiis necessaria; rem protinus sibi duram impossibilemque rati, ut operam ei dent, adduci non possunt. Plerique verò sibimet persuadent, suffic ienter se omnia iam audivisse, neque studio prorsus ullo ulteriùs indigere. S. Quod tertium? G. Ut ad bonitatem naturae, et laborem studiorum, simul et Dei numen accedat, Musaque politica divinitus afflet: quae res totum demum absolvit, et ad suam perfectionem adducit. Sed id, ut praeclarè Plato ait, verbis nullo pacto exprimi potest, quemadmodum ceterae disciplinae; sed ex diuturna circa ipsum consuetudine, vitaeque ad ipsum coniunctione, subitò tandem, quasi ab igne scintillante lumen refulgens advenit, et in anima se ipsum iam alit. S. Pulcherrimè profectò. G. Et quidem uti bonitas naturae per se infra artem est, studium autem humanum ita ut oportet institutum, in ipsa arte; ita hoc divinum supra artem est positum, et tàm per se plenum et perfectum, ut neque arte humana, neque bonitate naturae indigeat; cùm sit doctrina ipsa Dei, à qua homines qui ea ita divinitus afflati et imbuti sunt à Deo docti appellantur, et sine natura et arte ipsi sibi in Deo sufficiunt. Quod secus est, si quis afflatu numinis et arte destitutus, sola naturae bonitate
nititur, quod non est satis; nec etiamsi ad naturam ars sine numinis adspiratione accedat: quoniam omnis ars humana per se manca et mutila est, nisi Dei afflatu adiuvetur; nec ferè tam ea quae artem ipsam continent, quàm quae illam praecedunt, certa via tradi et in praecepta includi possunt. Nam quemadmodum in arte medica perfacile est ostendere, quo pacto sanguis mittatur, vomitus cieatur, urina moveatur, corpus purgetur, et alia eiusmodi, quae artem praecedunt; ceterum quando et quo usque ad sanitatem in corpus inducendam id facere oportet, hoc opus, hic labor est, et supra omnia praecepta magna ex parte positum: ita et in hac scientia civili, non admodum difficile est, de doctrina, disciplina, usu; item de sacramentis, sacris, sacrificiis; ad haec de legibus, magistratibus, iudiciis, et aliis eiusmodi, ad iustum, hominem, legem pertinentibus, quae omnia substantiam ipsam artis praecedunt, disserere. Ceterum quandonam et quousque iis utioporteat, ad iustitiam in hominem et rem publicam inducendam, in quo substantia ipsa artis consistit; hoc verò supra omnes ferè regulas expositum, et ab unà Dei gratia maximà ex parte dependet. S. Optime sane. G. Et ideo si singulari Dei numine quis affletur, quod supra omnia est, et reliquis non indiget, ut iam dictum est, vera ratio ordinaria, qua in perfectum Iurisconsultum quis evadere possit, est, ut ad naturae bonitatem, quae primùm omnium adesse debet, laborem studiorum, et longi temporis usum et exercitium adiungat, easque res addiscat, quas tum quidem generaliter ad sapientem et bonum efficiendum, tum autem specialiter, ad Politicam doctinam, veramque Iurisprudentiam percipiendam, suprà diximus esse necessarias. Quibus tribus quarto loco continuae ad Deum preces, et alia pia sanctaque exercitia accedunt: sic ut quae naturae plantanti, arti riganti, et exercitio colenti desunt, ille sua divina gratia, quae sola incrementum dat, suppleat, et ad suam perfectionom perducat, quatenus
humana natura patitur, post divinam et mixtam. S. Quo pacto id ais? G. Etenim cum haec sint tria, Deus creator, suprà; homo creatus, infra; et Deus homo, medius, qui utrumque coniungit: triplicem quoque Iurisprudentiam, et tres Iurisconsultos constituere oportet. S. Quî sic verò? G. Nempe unam Iurisprudentiam divinam, in Deo ipso inclusam, non alii quam uni Iurisconsulto Deo cognitam, ad quam omnia quae intelligentiâ non percipimus referre debemus, et in ea tamquam summo lumine acquiescere. S. Audio G. Deinde alteram Iurisprudentiam humanam homini inditam, qua res externae humanae ad imaginem ac similitudinem divinarum diriguntur, ubi umbrae intelligentiam saepe obscurant, uti in divinis lumen efficit. S. Intelligo. G. Tum tertiam mediam, divinam et humanam, quae Christi est Dei et hominis, qui à Patre luminum usque ad imas umbras descendens, et rursum ex infimis ad summa rediens, per omnia quaecumque sunt, supra, infera, et medioxima, pervadit. Estque solus Christus ipsa vera perfectaque Iurisprudentia, nec non ipse verus perfectusque Iurisconsultus, et item omne id quod inde promanat. S. Quo pacto ipsa Iurisprudentia? G. Nam est verbum Dei et veritas, quod iuris est aclegum; et sapientia, quod prudentiae. S. Iurisconsultus autem? G. Quoniam cùm secundùm substantiam sit Iurisprudentia ipsa; secundum personam utique Iurisconsultum eum esse oportet. S. Ea denique quae in de promanant? G. Quia cùm Iurisprudentiae et Iurisconsultitria propria sint opera, sacris literis prodita, unum infimum exsecutionis legis, quod legis peritorum est: alterum superius, quod legis doctorum; et tertium supremum lationis legis quod legislatorum: omnia tria à Christo praestita fuisse in Evangelio est proditum, vocatque eum nominatim Iacobus legislatorem nostrum. In quo uno omnia quae hactenus dicta sunt concluduntur.
FINIS.