HAec est, nisi vehementer fallimur, mens Legis illius nostrae. Et vero ea exposita, satis iam officio nostro perfuncti quea mus videri. At vero multum adhuc abest, ut sensu illo Legis percepto veram eiusdem prudentiam simus assecuti. Nec enim qui tali aliqua ratione tenet sensum Legum, eapse opera simul intelligit, num leges conveniant rei publicae nec ne: id quod intelligere grande illud Prudentiae cognomentum quammaxime promeretur. Etsi enim hac scientia destitutus, secundum leges et controversias decidere, et cavere clientibus, et de iure possis respondere, idque omne agere prudentia quaedam sit et quidem prudentia iuris; utpote quum omnis ea mentis nostrae facultas, quae humanae vitae rectc consulere idonea est, passim apud omnes Prudentiae titulo audiat, singulatim vero illa quae id ex praescripto legum praestat, communi omnium consensu Prudentia iuris usurpctur: longe tamen potius indubie Prudentiae munus est, ipsarummet legum commoda atque incommoda perspicere posse, imo haec demum mensuram nominis Prudentiae iuris adimplet; quod vis ipsa vocis satis indicat. Adeo plena autem Legum cognitio requiritur in illo Politico viro, qui ad clavum rei publ. sedens leges illi praescribere ex officio tenetur. Quî enim intelligat, num ferenda sit nova lex, num vetus abroganda, num huius aliquid corrigendum, nisi usu omni et noxa Legum probe perspecta? Nihil tale iure postules ab iis quorum gloria in prompto est obsequio. Ne Iudici quidem nefas est isthaec ignorasse: quamvis per )bpiei/keian quam appellant leges interdum in iudiciis sint
temperandae, )bpiei/keia autem absque eiusmo diplenâ notitiâ esse nequeat. Illa enim moderandarum legum peritia ac potestas supra dignitatem est iudicis; munus tou= nomosqe/tou, qualis in republica Rex est, et in universum omnis quem penes est potestas summa. Nec temere communicari iudicibus aut magistratibus potest, absque summo rei publ. dispendio. Ceu usu ipso docemur: non satis sibi hodie ea in re caventibus passim civitatibus, etsi ipsemet Iustinianus longe prudentissime id omne sibi solitamquam summo Principi in sua republ. olim vindica verit; qua de re alias accuratius disserendum.
Igitur non profecto satis fuerit, dedisse in eum modum mentem huius Legis, si quem in republ, gerenda usum invenire debeat interpretatio nostra. A nobis autem merito hoc forte exspectaveris, saltem ratione muneris quo in incluta hac Iulia fungimur: utpote quum Politici philosophi sit thn\ nomosqes1i/an omnem novisse, atque adeo latarum legum examen in usum rei publ. posse instituere. Et verò quam hactenus exhibuimus, Historica quaedam duntaxat vel Grammatica (ne quid dissimulemus) interpretatio fuit: altera autem illa demum Politica est. Quod ipsum non sine singulari quadam animi voluptate videmus iam etiam ante nos agnovisse, summum virum et aeternum Frisiae nostrae decus Ioachimum Hopperum, numquam satis laudandi scripti de Vera Iurisprudentia lib. IV. tit. 16. et 23. Quamvis ipse eiusmodi interpretationem Legum neutiquam volumine isthoc dederit, maiori forte isti operi eam reservans, cuius hi libri non nisi praeludium aliquod esse debuerunt, quantum ex illorum prologo pariter ac epilogo ut et ex libri quarti tituli quarti fine colligere est. Agamus igitur etiam quod officii ratio expostulat; saltim paucis, ne prolixa dissertatione moremur tempora aliorum, usibus rei publicae dedicata.
Verum ante hoc quam agamus, cogimur quasi adducere huc nonnulla eorum quae alibi plenius docemus, quo Politica haec interpretatio veris certisque principiis suis quasi muniarur. Omnis lex aut iubendo, aut vetando, aut permittendo sciscit nonnihil de actu aliquo civili: perinde atque omnis quaestio et deliberatio Politica circa actum aliquem civilem occupatur. Actus porro, ut in universum omnis etiam naturalis, ita et omnis civilis; simul causam suam efficientem, materialem et finalem habet quidem: Finalis tamen causae in Legibus rara fit mentio, quod non intersit obsequentium eam scire, imo intersit saepenumero cam in vulgus ignorari. Materialis quoque et Efficientis causae memoria nonnumquam in Lege desideratur, sed non nisi quando aut de iis iam tum liquet, aut lex est imperfecta. Perfecta autem est quae integre determinat omnia quae ad actum pertinent. In definienda vero causa Formali actuum potissimum lex omnis versatur. Hinc iam tum pene sub initium dissertationis huius observavimus, in ipsa nostra hac Lege primariò quidem de Actuum quorundam forma, simul tamen aliquid etiam scitum esse de effi ciente causa, quinam scil. actus illos debeant edere, et de causa materiali circa quas personas nempe autres (ut omnis materia eiusmodi Politica vel est res velpersona) oporteat actus illos exercere; solius causae finalis nulla omnino facta mentione.
Quoniam porro actio in universum omnis, adeoque et civilis, speciem formamque suam à sine quidem potissimum, ex parte autem etiam à materia atque effectrice causa conse quitur: hinc in examine Legis formam actus alicuius definientis, praecipue ad finem sive scopum actus, ex parte tamen etiam ad agentem personam, atque ad id circa quod actus occupatur, est respiciendum.
Similiter et Effectricis causae cum principalis tum instrumentalis, (quarum illa in civilibus sem per est persona aliqua, haec modò persona modòres) aptitudo ad mater am formam actuum, et finem venit exigenda. Materiae vero (quae in civilibus nunc persona nunc res aliqua est) idoneitas ad effectricem formalem finalemque causam spectanda est. Idque non minus in civilibus negotiis adeoque et ipsis Legibus ac deliberationibus, quàm promiscue in omnibus quae naturae, cumptimis autem humano operi, sunt oboxia. Illa verò aptitudo utriusque potest accipi ex iis quae ad essentiam pertinent. Qualia sunt alia quidem communia, alia vero ad societatem civilem solùm spectant, atque adeo proprie sunt politika\; cum illa communia sint partim metafus1ika\, partim fus1ika\, partim etiam e)qika\ et fiant demum politika\, si quando ad negotium aliquod politicum adstringuntur.
Finis denique civilium actuum (ut aliàs quoque) aut est remotus aut proximus; item aut externus aut internus; ut et aut universalis vel particularis. Nec particularis finis recte se habet nisi universali integrae rei publicae fini conveniar: nec proximus. nisi ille congruat remoto: nec internus, nisi respondeat is externo. Eòque in examine finalis causae hic ordo semper est observandus.
Et verò quae modò attulimus in omni nomosqes1i/a| observanda veniunt: cuius portio quasi est latarum legum examinatio Politica. Imo observanda illa veniuntin omni deliberatione et tractatione civilium negotiorum: nec aliunde possunt petiidoneae probationes Politicae, quae ita institutae vim habent verarum dem onstrationum. Alibihaec à nobis suoque loco plenius docentur, heic non nisi obiter quasi adferenda fuerunt.
Unum adhuc praemonendum est anteaquam ad remipsam aggrediamur. Veterum latarum legum examen difficile
esse, propterea quod censura nequeat probe institui, nisi omnibus, quae modò diximus, exacte perspectis, harum vero plena cognitio ob antiquitatem et monumentorum defectum vel omnino non vel aegre haberi possit. Et sanè hactenus longè est verissimum illud Iuliani: Non omnium quae à maioribus sunt constituta ratio reddi potest. Illarum tamen legum antiquarum censura minus est difficilis, si exigantur illa ad certum aliquem notum que rei publ. statum. Id quod fieri par est, si fortè velis in usum praesentem illas transferre, atque adeò ex aevo vetere commodum aliquod remedium tuae rei publicae petere. Necverò prudentis est hominis eiusmodi censurâ haud institutâ admittere in usum alienas leges: sed talis quidem a)/texnos nomosqes1i/a (ut scite illam appellat Hopperus) plane indigna est et neutiquam ferenda: cum rerum publicarum varia admodum sit conditio, intantum quidem, ut uni quod prodest maxime obsit alteri.
VERUM tempus monet, hisce sepositisad institutum negotium accedere. Et quidem initium faciemus de causa finali Legis, quoniam id exposcit ratio Examinis: quod nulla ex parte institui rectè potest nisi de fine omnia fuerint antè constituta. etc.
CETERUM haec quidem proxime voluisse Caesarem Lege isthac sua consequi, manifestum satis est. Nondum liquet tamen, vel num hunc finem rectè sibi propositum ille habuerit, vel num media quae adhibuit fuerint paria fini isti assequendo: quorum prius primo loco inquirendum est. Ut autem iam ante monuimus, fines eiusmodi ad finem ultimum integtumque rei publicae aestimandi sunt: eòque attendendum venit, quis ille fuerit Imperii Romani, quo tempore Lex condita est. Est autem hocfortè incertius. Etsi enim status Imperii simpliciter monarxiko\s2 fuerit, adeoque indubie
salus rei publ. tum fuerit in conservatione monarchici talis regiminis posita: cum duo tamen sint genera th=s2monarxi/as2, in quorum utroque bonum quidem spectatur commune, at verò in alio dominantium commodum primariò quaeritur et non nisi pene ex accidente commodum subditorum, in alio vero ex pari dominantium atque parentium salus attenditur; non perinde certum est cuiusmodi tum fuerit Romanum Imperium. Multum autem interest cuiusmodi fuerit, cum neutiquam omni ex parte iisdem institutis utraque monarxi/a queat conservari. Et verò omnes leges Romanae in universum monarchiae sunt quàm aptissimae, in cuius duntaxat usum etiam sunt conditae: ceterum videtur (ut solet) fluctuasse illam rem publicam; et modò communis boni ex aequo, modò dominantium potius rationem habitam. Plurimum sanè falluntur qui existimant, omni perinde statui Leges Romanas convenire: id enim omnino est a) du/naton, et à mente ipsorummet Romanorum legislatorum alienissimum: arguitque talis opinio summam Politices vel regendae rei publ. inscitiam, imo et ignorantiam Romanarum legum. Nec enim id verum est, nisi fere de paucis illis quae faciunt simpliciter ad usum communem omnium rerum publicarum: reliquarum et numerus est maximus, et uni illi speciei quam monarxi/an dicimus congruunt, ad alias rerum publ. formas translatae illas mutant ac perturbant: interim et illarum aliae favent magis herili aliae civili monarchiae, tamquam Romana res publica duas hasce inter species quasi dubia haeserit. Nec enim omnibus par Caesaribus animus, quorum hodieque leges in Codicibus supersunt. Multum profecto à Traiani, Hadriani, Antonini Pii, Marci, Severorum, civili in rem publ. benignitate alii abfuerunr: eòque vel in gratiam vel augendo
dominatui constituta sunt ab iis haud pauca: quae nec Iustini anus mutavit omnia, sive per incuriam, in illa insinitâ discordantium legum multitudine recensendâ inevitabilem sive quod nec ipse ab herilibus studiis fuerit alienus: perinde ut primus fere omnium qui Constantinopoli vixere Imperatorum, non tantum nomine sed etiam re ipsa fuit a)uta kra/twr, quod observavit l. 5. Agathias. Ceterùm Valeriani Caesaris illae virtutes, quas procul adulatione describit Ammianus Marcellinus sub finem l. 13. (ne de aliis nunc dicam) vetant nos sequius aliquid suspicari. Ut proinde habendus ille sit inter eos quibus persuasum fuit, Finem iusti imperii (quae verba ibidem sunt cap. 23 Ammiani) utilitatem oboedientium aestimari et salutem: atque adeò Romani Imperii administratio non tam dominantis commoda quam bonum commune tum spectaverit. Ille imo fuit Caesar iste, ut haud iniuria dixeris, non amplificandae potentiae, non parandis opibus, non vitae luxuriosae studuisse tum rem publicam Romanam, sed verae felicitari. Quam in virtutis exercitio, cum eorum quae ad vitae civilis usum requiruntur iustâ copiâ, collocant sapientes: etsi alias, non privatim duntaxat sed et publice à magnis civitatibus ea in re peccetur vehementer.