[Note: Varia est peritia Iuris: non omnis autem forte Prudentiae nomen meretur.] MAGNUM est nomen Prudentiae Iuris et ingens apud omnes gloria. Si rem ipsam verò spectemus, non unum quid sed multiplex variumque ist hac voce usurpatur; idque adeò inter se diversum, ut de nonnullis fortassis haud iniuria dubites, num tanti nominis mensuram adimpleant.
[Note: Omnium latarum Legum, cumprimis Iudaicarum,] Enimverò nulla gens, civitas nulla, imò nulla omnino societas, quamvis exigua atque ex hominibus pretii contempti conflata, reperitur aut esse potest, cui non sint iura et leges. Quae iura et Leges proinde numero sunt infinita, quemadmodum et coetus eiusmodi civiles numero nullo queunt comprehendi. Has Leges verò inter cumprimis celeberrimâ dudum fuerunt famâ, apud Iudaeos
[Note: Romanarum et Pontificiarum est sua aliqua peritia.] quidem non illae duntaxat quas per Mosen Deus ipsi Israclitico populo promulgavit, sed etiam (et praecipuè quidem) quas Magistri Iudaeorum, tamquam à Mose arcanâ traditione acceptas, falso quidem et inepte, venditantes, processu temporis in grande unum volumen Mischnae et Gemarae compegere; in Europa autem tantum non universâ, cùm illae quas Iustiniani Romanorum quondam, magni sane Imperatoris, auspiciis et iussu, vasto itidem volumine Tribonianus est complexus, tum quas Romani Pontifices proximis aliquot saeculis ediderunt, mole et varietate ceteris haud impares. Etsi autem harum legum praecipua hodie passim sit auctoritas atque existimatio, ac proinde harum cognitio dignitate prima sit: cum tamen et reliquarum Legum in suis civitatibus, quarum sunt in usum conditae, haud minor sit vis, illarum quoque notitia parilem fermè, saltim in singulis rebus publicis, locum solet invenire. Eo tamen discrimine, quod ubi leges sunt paucae et intellectu faciles, non ea Peritorum iuris auctoritas esse possit, quanta est alibi, ubi prae copia et obscuritate Ieges in paucorum notitiam perveniunt; utpote quum hi eo ipso legum penè fiant domini.
[Note: I. Peritiae Legum Spectes est Iu ris prtvati alicuius civitatis cognitio.] Coeterum et illarum, quae singulis civitatibus propriae sunt, Legum cognitio variis sese modis habere solet. Primum enim, cum ipsum cuiusque civitatisius, aliud sit Publicum, aliud Privatum: est quidem interdum ut utriusque iuris peritiam quis teneat, interdum tamen abest alterutra; nec minus tamen illa in vulgus audit peritiae iuris splendido cognomento. Romani sanè olim privati iuris solitaria cognitio, isthoc titulo fuit plaerumque venditata. Unde Antonium, virum magnum, Cicero ita disserentem producit: Si quaereretur, quisnam Iurisconsultus verè
nominaretur? eum dicerem, qui Legum et Consuetudinis eius qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum, et ad agendum, peritus esset. Pauci sanè tùm fuere ad exemplum Atteii Capitonis compositi, quem Gellius, publici privatique iuris peritissimum nuncupavit. Nec vero non hodieque idem obtinet, idque moribus Europae tantùm non universae.
[Note: II. Species est Iuris Iustinianei peritia. i] Quoniam verò omnes inter populorum Leges primâ dudum famâ fuerint Romanae, et quidem Iustinianeae, usque adeò ut hae Civilis iuris nomen praealiis per excellentiam adeptae sint; hine secundo has Iustinianeas novisse, id praesertim, esse Ius civile tenere, existimatur. Et tamen multum id abestà peritia iuris illius, quod in civitate quavis hodie obtinet. Nec enim Iustinianeum illud ius usquam terrarum, nisi aliqua sui parte et quidem exigua, vim legis amplius habet. Alicubi nullum illi pretium est. Ubivis statuta et consuetudines domesticae praevalent; et rebus publicis libera est potestas ius illud vel de novo acceptandi, vel reiciendi etsi iam quadantenus receptum. Eòque nec ipse Tribonianus hodie quidem sit idoneus in ulla civitate ius dicere secundum Leges. Perinde atque observare passim est, quamvis peritissimos iuris illius, ipsi pares Cuiacio, in foris nostris exiguum admodum posse, sivè agendae causae fuerint sive iudicandae.
[Note: III. Species constat nudâ cognitione sensus Legum.] Haeret porrò legum illarum singularium peritia, interdum in nuda cognitione sensus legum: Ut nimirum intelligas duntaxat, quid legibus sit sancitum, quidque adeò illae sibi velint. Est verò et illud scire haud levis operae; tùm praesertim, quando leges sunt vetustae, et prae nimia quadam copia aut verè aut certè in speciem inter sese dissident. Id quod usu venit praecipuè circa Romanas leges; illas etiam quas Iustiniani cura accepimus. In sola sanè
carum mente exponenda laboraverunt plurimi, prae aliis verò pretium operae fecerunt eximi viri, Cuiacii, Balduini, Pithoei, Fabri, Gothofredi, Fabrotti, et si qui alii Romanarum rerum veterum notitiam accuratam ad hoc Romani iuris studium attulerunt. Perinde atque illis adminiculis destituti, vix est, ut integri quidem legum illarum Corporis: (nam de quibusdam Legibus, quarum maximus est usus, non equidem id dixerim) plenum intellectum assequantur. Ea sanè est et difficultas et prolixitas studii huius, ut qui huic animum appulerunt, ipsum fori usum plaerumque negligant, imò ad iudicia causarum inidonei penè reddantur, nisi vel ampla ingenii capacitas eos erigat, vel non nihil ipsi remittant ab illa cura.
[Note: IV. Species est coniuncta cumsollertia iudicandi facta secundum leges.] Ceterum plaetumque haec Legum cognitio comitem habet sollertiam, quâ causae ad Leges tamquam normam possunt exigi. Et verò in id potissimùm solet peritia isthaec comparari; Ut nimitum vel possis iudicare controversias quasque civium, vel illis patrocinari, ad legum praescriptum. Plane autem posterior illa sollertia à Legum peritiâ strictim ita dictâ, (etsi uno communi nomine vulgò veniat) multum diversa est. Nam omnis quidem civilis ac forensis contentio est de eo, quod contra Leges ab aliquo actum creditur; attamen potissimùm versatur in iis dubitationibus: factum sit quidpiam ab illo qui accusatur nec ne, et si factum, sponte an invite, si sponte an deliberato consilio an repentino aliquo animi motu; si invite an per ignorantiam, camque aut vincibilem aut invicibilem, an vero per violentiam factum sit. Quae quatenus verisimiliter queant persuaderi Rhetoricae, quatenus autem certis argumentis iudicanda sint, eius peritiae est quae in iudice postulatur. Ut ad causas sive agendas sive arbitrandas tum
demum Legum cognitio sit nec essaria, quando iam de iis quae diximus constat. Sola nimirum superstite quaestione: utrum consentaneum fuerit legibus nec ne id quod est factum. Et verò hanc ob rationem, apud Graecos pariter et Romanos, (in quibus olim primò omnium causidicina in artem redacta est) illi qui egerunt in foro causas, rarò Legum sibi peritiam comparavere, contenti in dubiis Iurisconsultum aliquem, (quorum nemo tum egit causas) adiisse.
[Note: V. Species destituitur cognitione usus et nexae Legum.] Adhoc solet plerumque, etiam illa ad forensem usum composita legum peritia absolvi, non attento num lex bene an secus lata sit. Imò verò ea in vulgus obtinet sententia; non esse fas rationem et commoda legum quaerere; utque liceat, inveniri tamen non posse; certè operam esse inanem. Quod verum sit nec ne, nunc haud definio. Causas legum vulgo ignorari, et tamen illas qui ignorant [Note: VI. Species simul rationes atque commoda Legum cognoscit. Antiquae legis cuiusque prima lationis causa rarissime sciri potest. Est ta men seitu utilis] Peritos ac Consultos imo Prudentes Legum existimari, palàm est.
Posse tamen etiam rationes usumque Legum haud ignorari, et illam Scientiam cumprimis laudem mereri perfectae latarum legum prudentiae; non difficile adeò est perspectu.
Enimverò fatemur quidem et nos, verissimum esse Iuliani ICti illud: non omnium quae à maioribus constituta sunt ratio reddi potest: si rationis voce intelligas, id quod primam ferendae legi occasionem dedit. Quî enim assequamur illa omnia, praesertim si lex sit vetusta, et gestarum in republica rerum nulla in vulgus suppetant monumenta? Attamen et illa primordia Legum novisse, quin plurimum faciat ad veram Legum intelligentiam, quantum arbitror, vacat dubio. Certè ad Legum aliquot Romanarum
[Note: Quidam id tentarunt decere circa Leges Romanas.] interpretationem Franciscus Balduinus, (is enim nisi fallor princeps id vidit) cumprimis verò Iacobus Gothofredus U.V. C.C. plurimum lucis ex historia temporum, quibus Leges fuere olim latae, attulerunt. Et huc pertinet Wolfgangi Freymonii labor in conficiendo Indice Constitutionum Imperatoriarum, (quae prae aliis Legibus pris2atikoi\ sunt imò pro/s1kairoi) ad temporum seriem dispositarum. Imò collimaverunt isthuc, qui Romanorum Iurisconsultorum veterum illa fragmenta, unde Pandectae Iustinianeae constructae sunt, in libros quosque suos postliminiò revocarunt. Quos inter eminent Indicibus editis Antonius Augustinus et Iacobus Labittus. Nam et ita in conspectum quodammodo venit, quâ occasione quove sensu pleraque illorum iurium, quae in Pandectis nunc lacera et disiecta visuntur, olim ab auctoribus suis scripta ac pronuntiata fuerint. Sed et illis, qui Leges duodecim Tabularum, aliasque antiquas Romanorum iuris constitutiones, cumprimis verò qui Edictum perpetuum restituere sunt annisi, eadem videtur mens fuisse. Ut nimirum, quoniam Pandectae sunt conflatae ex fragmentis illorum scriptorum, qui cumprimis ad Leges illas veteres et Edictum perpetuum sunt commentati, factâ collatione occasio dictorum eò rectius elucescat.
[Note: Iustinianus tamen illam curam improbavit.] Verum illa quidem interpretandi Iuris Romani diligentia saltim sententiae Iustiniani non satis convenit. Utpote qui ista interpretationis adminicula omnia, partim aboleverit, praefationibus Constitutionum praecisis, et obscuris multumque disiunctis librorum Iuridicorum veterum frag mentis in centonem coniectis; partim incerta reddiderit, sub antiquis librorum auctorum annorumque inscriptionibus, pluribus novis Caesarea sua potestate editis: in universum quoque nihil ab sese editum, voluerit amplius veterum
illorum ICtorum aut Caesarum censeri, sed sua. Quod exemplum in Basilicis promulgandis alii Caesares secuti, quicquid illorum (ut ita dicam) adminiculorum in Iustinianeo Corpore superfuit, totum abiecerunt. Benè an secus vel à Iustiniano vel ab aliis id actum sit, iam non disputo. Id patet, illam interpretandi Iuris Iustinianei rationem Iustiniano ipsimet non probatam fuisse. Liquet etiam, quod illa inquisitio in Legum Romanarum verum sensum et rationem factae earum lationis, ad illam qua de nos iam loquimur Prudentiam iuris nihil faciat.
[Note: Maxime vera latarum legum prudentia longè est diversa à notitiae legum originis.] Hoc nimirum volumus: latarum legum omnium talem aliquam cognitionem posse accipi, ut sciamus, num latae leges, ante omnia aeterno illi et nobiscum nato iuri, deinde et rei publicae alicuius usui, satis conveniant nec ne. Ad quae cognoscenda, parùm praestat scire originem et occasionem factae lationis legum. Tum nem pe duntaxat aliquid valet, quando expendere animus est usum latae legis ad tempora eius prima: quamvis etiam ad sensum legum accuratè percipiendum, novisse illa omnium primordia, referat semper plurimùm. Certè vehementer errant viri magni, inque his ipsemet Iacobus Gothofredus, qui in illa primordiorum (ut ita dicam) cognitione, veram accuratamque Romanarum legum scientiam collocatam esse arbitrantur. Est enim quidem illa praestabilis eruditio, quaeve paucissimis contingat; estque adeò illa, quâ olim videtur sese multum adeò commendasse, C. Plinii Secundi iudicio, Titus Aristo Iurisconsultus: ab ea tamen quam modò tetigimus iuris peritia immane quantum dissidet.
[Note: Ea potest acquiri.] Posse verò talem aliquam acquiri, qualem nos ante indicavimus latarum legum cognitionem, non est quod dubitemus. Utique enim expendi omnia ad naturae ius
queunt: nec rei publicae cuiusvis singularis commoda atque incommoda novisse intellectus humani captum excedit. Ubi noveris igitur, et quid ipsa rerum natura quasi sanxerit, et quid exigat uniuscuiusque rei publicae ratio, poteris utique latarum legum examen eiusmodi quale diximus instituere, atque adeò talem tibi illarum seientiam comparare.
[Note: Peritia Iuris alicuius civilis, quae destituitur faculcate iudicandi, aut cavendi, indigna est titulo Prudentiae iuris.] Et verò omnes inter species peritiae latarum legum, quas modo commemoravimus, haec maximè videtur elucere, et Prudentiae legum nomen promereri. Quis sanè meritò Prudentiae grande nomen dederit saltim illi legum peritiae, quae circa solum lati iuris sensum haerescens inidonea est consulere humanae vitae? Tali autem peritia legum nonnullos esse instructos, iam audivimus. Non equidem diffitebimur, etiam hanc peritiam mereri eximiam laudem: imò iam tum professi sumus, Romanarum legum talem peritiam non posse quem perfectè consequi sine magnae doctrinae subsidiis, ac proinde hactenus illam solos Cuiacios et primae notae alios paucos, assequutos esse. Si tamen dicendum quod res est, Philologica potius quaedam, sive, quod perinde est, Grammatica aut Historica haec legum est peritia, quam Scientia, vel Ars, vel Prudentia iusti et aequi civilis.
[Note: Quid Civilis iuris nomine hîc intelligendum. Romanum ius reapse hodie non est amplius ius civile.] Civilis cum aio, intelligo tantùm illudius, quod in aliqua singulari obtinet civitate: nec enim nunc ago de eo, quod pro diversitate rerum publicarum multiplex est et diversum. Et verò etsi illa quae plene assecuta est omnia quae in aliqua singulari republica hodiè obtinent, possit civilis hodierni alicuius iuris scientia aliquatenus dici, Romani tamen illius iuris plenissima etiam cognitio non id nomen pari ratione meretur; quoniam illud ius nusquam
terrarum omni ex parte reapse vim civilis legis retinet. Huius certè perquam multa novisse, perinde ferme est atque leges Atticas aut Spartanas novisse: quod indicio maximo est, verum esse quod diximus, eiusmodi cognitionem esse historicam.
[Note: Iuris civilis peritia, quae coniuncta est cum facultate applicandi ius ad factum, revera est quaedam Iurisprudentia. Idque à nonnullis sine causa negatur.] Longè ad vitam et communem usum est utilior illa recepti iuris peritia, quae comitem habet iuris ad facta applicandi facultatem. Imò illam qui fraudant Prudentiae titulo, iniuriam profectò faciunt insignem peritia isthac instructis plurimis Iurisconsultis. Et verò cum Prudentia sit illa vis, quae circa humana occupatur bona, atque adeò quae id quod in vita utile est aut noxium assequi et consulere idonea est; quo merito Prudentiam non dixeris illam peritiam, quae et novit quid sit moribus atque institutis civitatis consentaneum (hoc est autem illud, quod in publicum est utile,) et simul actus omnes civiles ad normam institutorum civilium arbitratur ac dirigit? Hoc omne verò praestat illa iuris peritia quam nunc tangimus. Communis sanè omnium gentium usus semper eiusmodi peritiam Prudentiae nomine decoravit. Non alia utique peritiâ fuerunt instructi olim Romanorum Iurisconsulti; quos tamen Prudentes iuris appellatos esse ab omnibus, vacat contro versia De C. Aquilio Iurisconsulto ipsemet Cieero pronuntiat: Eius prudentiam populus Romanus in cavendo non in decipiendo perspexit. Iamdudum ante C. Aelium caetum h. e. cavendi prudentem Ennius cecinerat illo suo:
Egregie cordatus homo catus AEliu' Sextus.
Tullius certè sapientiae quidem nomen immerito priscis illis Romani iuris peritis tribui censuit: Prudentiae autem ultrò largitus est, illa etiam pro Muraena oratione, quâ Iurisconsultis istis iniquior fuisse creditur. Quid, quod illis peritiae
huius contemptoribus, cum Aristotelis voluerint haberi fectatores, ipsemet Aristoteles debuerit meritò linguam temperare? Is videlicet ipse Aristoteles passim laudat dikastikhn\ peritiam Prudentiae cognomento: nec tamen aliam ille legum peritiam iudici inesse debere existimavit, quàm illam qua de nunc sermo est. Ineptè sanè Prudentiae titulus ideò denegatur huic peritiae, quod rationem iuris nesciat. Ipsae scilicet leges et mores huic Prudentiae sunt loco rationum. Inverso nempe ordine procedit h(/ nomosqetikh\ et dikastikh\. Illi leges sunt opus aut conclusio: huic principium concludendi aliquid de negotiis civilibus. Nec verò cui legis auctoritas pro norma est, is abs ratione agit. Id sane affirmare, cum iniuria est coniunctum non duntaxat legibus obsequentium, sed etiam iudicum omnium.
[Note: Potissimum mereri Iu rispruden tiae cognomentum peritiam iuris, qua utilitas et noxa legum intelligitur.] Etsi verò Prudentiae nomine digna omninò sit talis iudiciaria legum peritia: indubiè tamen maioris est Prudentiae, ipsas legum illarum rationes, atque adeò commoda et noxas, quas illi queant rei publicae alicui praestare, posse expendere atque iudicare. Hoc certè usum maximum humanae vitae adferre est idoneum. Certè civitati plus commodi praestare aptus est is, qui tenet legum civilium utilitatem et noxam; quàm qui novit duntaxat, secundùm leges et mores usitatos controversias civiles decidere. Ac proinde plus in illa peritia est prudentiae.
[Note: Hanc Iurispruden tiam repe riri oportere in rectore rei publicae.] Et sanè in illo qui rei publicae praesidet, sive auctoritate sive consilio, non tam illa quam haec Prudentia unicè requiritur. Perinde ut Iudici illa ferè sufficit, haec non nisi leviter adsit necessum est. Nec verò rem publicam probè administraveris, si ignores, num leges et mores recepti rectè sese habeant, et si non habeant, quatenus corrigi
debeant et mutari. Enimverò non est quod nos turbent illa Neratii: Rationes eorum quae constituuntur inquiri non oportet, alioquin multa ex his quae certa sunt subverterentur. Agit enim ille non de rei publ. praeside sed de iudice, et quidem illo, qui in iudicando non tàm legum normam velit sequi quam sui animi ratiocinationes. Iudici sanè illam si permittas licentiam, subvertentur multa ex his quae sunt certa, et legum tandem ipsis in iudiciis non nisi inanis umbra superforet: quo nihil est civitati perniciosius. Dispar verò multùm est ratio Iudicis, et illius qui ad rei publ. se dens clavum, civitatem omnem gubernat atque administrat. Usque sanè adeò, ut quod huius est in officio, id alterine quidem extremo, ut aiunt, digito fas sit attingere.
[Note: Variam esse Iuris peritiam. et ultimam maxime dignam titule Iurisprudentiae, non autem sine discrimine omnem; etiam adversarius meus agnovit.] Sed hoc discrimen variae lati iuris peritiae, quodque adeò haec demum prae aliis Prudentia iuris sit, quum reliquae nonnullae non nisi commune illud Peritiae nomen mereantur, intelligere fortasse non multum est difficile. Videtur sane illa iam assecutus, ipsemet ille meus stupidus adversarius. Novisti hominem, Vir Magnifice, ideoque nolo eius nomine chartas maculare. Etsi enim antchac me petiisset isthac sua quaestione: An probabilis sit novatorum distinctio inter iuris Peritum et iuris Prudentem? inque sollemni Panegyri eam adversus me curasset ab aliquo dupondiorum suorum magnis clamoribus agitari; in nuperrimis tamen thesibus scripsit, cardinem controversiae nostrae versari, in iis quae Hopperus habet initio tituli 23. libri quarti, ibi. vero ab Hoppero gravissimis verbis sententiam meam damnari. Summa autem doctrinae illius loci est: Politicam legum interpretationem, in Senatu et republica, ubi de legibus condendis et corrigendis agitur, et utrum rectè latae sunt inquiritur, potissimum versari: eoque nec in communibus
scholis tractari debere, ubi leges ipsas iuvenes, nisi triginta quinque annos nati et composito sint animo, non autem iudicium de legibus, quas ut decet colere oportet, addiscere debent: neque in foro et tribunali, ubi secundum leges non de iis est iudic andum. Quorum cum nihil adversetur illi à me propositae inter iuris Peritiam et Prudentiam differentiae, sed potius ipso statim initio illam roboret, videtur ille homo, velle hoc iam incauto lectori persuasum: quasi de ipsa illa differentia nihil inter nos fuerit controversiae, sed fortè de eo; an iuris lati Prudentiam vel censuram Politicam fas sit in communibus scholis doceri, idque ipse negaverit cum Hoppero, ego affirmaverim. Qualibus figmentis (nec enim illam quam fingit controversiam ego unquam verbulo tetigi) mos est hominis, quaerere effugia, quando captus et convictus est: tamquam scilicet hac ratione in tuto collocetur [Note: Forensem prudentiam iuris non mereri Iurisprudentiaeam bitiosum elogium, ab aliis quoque animadversum est: atque ideo hi, diver sa tamen vatione, cogitarunt de formanda vera aliqua Iuris scientia.] illius pristina iamque agnita inscitia.
Viderunt verò et alii nonnulli magno ingenio doctrinaque illustres Iurisconsulti Romani, pragmaticam illam forensemque peritiam non aequare pondus, quod inest nominibus, quibus in ipsis Pandectis Iustinianeis Romani iuris Prudentia extollitur, eòque cogitaverunt de facie aliqua Artis aut Scientiae illi concilianda, modis tamen et conatibus multùm diversis. Alii nimirum id dederunt operam, ut legum illarum cum aeterno iure aequitateque consensum ostenderent: rati hoc esse demum veram et non fucatam iuris Philosophiam profiteri. Laboraverunt Alii in eo, ut communissimis quibusdam axiomatibus niti plurima corporis Iustinianei pronuntiata, docerent: hoc sanè potissimum fuit curae Matchaeo Gribaldo. Alii denique si ex pronuntiatis Iustinianeis communioribus, nullo naturalis aut positivi iuris facto discrimine, fluere multa alia
monstrarent, hoc ipso sese Iuris scientiam tradere arbitrati sunt: qua in sententia fuisse Antonium Fabrum prodit sanè eius Scientia Iurisprudentiae Papinianeae.
[Note: Co~atus illi laudabiles quidem sunt, non assecutita me~, quod voluerunt.] Verum enimvero tot praestantium virorum conatus nemo aequus arbiter non laudaverit quidem plurimùm: neque sibi tamen illi neque aliis cordatioribus satisfecerunt. Quo factum, ut nonnulli haud dubitaverint apertè profiteri, nulla esse latarum legum certa principia, et frustra in Scientiâ Legum comparanda laborari. At verò de hisce quidem aliàs.
[Note: Aberrarunt in ipsis Legum veris prim cipiis.] Ut autem cum illis reliquis nunc agamus. Utique demum in principiorum verorum indemonstrabilium necessariorumque notitiâ rerum scientiam sitam esse, caret dubio. Quae illi verò attulerunt, non profecto sunt Legum, sive Romanarum sive aliarum, vera fundamenta ac propria principia.
[Note: Ant. Faber.] Faber sanè quae produxit ab illo ordine absunt longissimè: quod nemo non mecum iudicabit Analytices peritus, saltim qui inspexerit opus iliud Papinianeae scientiae, coetera eximium.
[Note: Marth. Gribaldus.] Axiomata à Gribaldo producta sunt illa quidem principia legum atque actionum humanarum, perindeatque rerum naturalium aliarumque penè omnium, (sunt enim ex Metaphysicis magnam partem petita) attamen illa Metaphysica atque adeò communia (perinde atque Physica Mathematica atque Moralia, quae itidem inveniunt suum locum in Politicis aut Nomotheticis demonstrationibus interdum, ceu alibi docemus pluribus) non sunt verè propria domestica et proxima potissimaque Legum principia, quae maximè tamen idonea sunt demonstrandae Legum rectitudini. Et verò etiam illa communia tum demum in
demonstratione inveniunt locum, quando ad materiam specialem restricta merentur pro domesticis accipi.
[Note: Etiam illi qui in Legum ad Iustitiam naturalem exactione collocant Iuris Sciaentiam.] Magis ad rem solent accedere illi, quos primo loco commemoravimus. At profecto in nulla republica leges omnes condi solent, quoniam ita iubeat naturalis aequitas: eòque illa quidem non est legum civilium primum principium. Enimverò, saltim plaerarumque, Legum etiam optimarum ea est natura et conditio, ut naturaliter iustae sint haud alio sensu, quam quod non sint iniustae, sive quod naturali iuri haud adversentur: (prout vox iustum est polu/s1hmos) non quod Natura ipsa ita sanxerit. Positivae enim utique sunt Leges plaeraeque: atque adeò vim iusti naturalis non assequuntur. Quae Natura nimirum simpliciter quidem iussit per sunt pauca, plura ex hypothesi constituit; at negotia civilia longè ampliorem normam exigunt. Quinimo ea etiam quae Natura vetuit impunè permitti, quae mandavit non mandari, in civitate interdum est necessum.
[Note: Ex ipso Corpore Iuris Iustinianeo palàm est, potissi mum Iuris principium esse utilitatem.] Enimveròmitari saepè subiit, quî potuerint multi adeo praestantes doctores ita cespitare circa ipsa Iuris principia: cum Iustinianus tamen Caesar diserte et frequenter adeò, idque verbis optimorum maximorumque Romanae iurisprudentiae scriptorum, quae Iuris quidem Civilis Romani in universum rationes sint ac fundamenta, omni orbi propalaverit. In ipsum Titulum de Legibus recepit utique Caesar ille haec Pauli: Ius singulare est, quod contra tenorem rationis propter aliquam UTILIT ATEM, auctoritate constituentium introductum est. Haec item Modestini: Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas patitur, ut quae salubriter pro UTILITATE hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum COMMODUM producamus ad severitatem. In ipso Titulo de Iustitia et Iure haec Ulpiani
sunt verba: Publicumius est quod ad STATUM rei Romanae spectat, Privatum quod ad Singulorum UTILITATEM: sunt enim quaedam publicè UTILIA, quaedam privatim. Ibidem scripsit Paulus: Ius dicitur altero modo, quod omnibus aut pluribus in quaque civitate UTILE est: ut est Ius civile. Ipsiusmet Papiniani haec verba sunt de iure Praetorio: Ius Praetorium est, quod Praetores introduxerunt, adiuvandi, velsupplendi, velcorrigendi Iuris civilis gratia, propter UTILITATEM PUBLICAM. Titulus de Constitutionibus Principum habet haec verba Ulpiani: In rebus novis constituendis evidens esse UTILITAS debet, ut recedatur ab eo iure quod diu aequum visum est. Idem planè de Iure publico et privato Romano, tyronibus ipsis inculcatum voluit Caesar, statim initiò Institutionum. Imò idem quoque non obscure de Iure gentium voluit doceri illos ipsos Titulo secundo: Ius gentium, inquiens, omni humano generi commune est; nam USV EXIGENTE ET HUMANIS NECE SSIT ATIBUS, gentes humanae iura quaedam sibi constituerunt. Mitto alia complura, vel enim ex hisce paucis satis constat, principium, saltim magnum, Civilis et Gentium iuris, Iustiniano Caesare et ipsis illis Iurisconsultorum Romanorum omnium primatibus auctoribus, esse utilitatem. Quid? quod (si benè rem explices) non alia sit ipsiusmet Naturalis iusti propè mater et aequi. Etiam hoc scilicet producitur quasi ab Utilitate naturae eius quae humano est generi communis. Verùm id subtilius est fortè quàm ut huic loco conveniat: alibi tamen seorsim à nobis demonstratur. Illud abunde iam est manifestum, Romani atque adeò omnis Civilis iuris, maxime proprium atque domesticum principium ac fundamentum esse, civilem utilitatem. Si sane fides habenda est Caesari ipsi Iustiniano atque optimis
maximis illis consultis iuris: habenda autem meritò est, cum pariter omnium prudentum sententiâ, et evidentibus rationibus, demonstrare id in promptusit.
[Note: Falluntur ergo qui Leges positivas caeco arbitrio stare existimant.] Hoc ipso autem simul palàm fit, quantum illi et à recta ratione et ab ipsorummet optimorum iuris Romani conditorum sententia aberrent, qui Leges positivas civiles nullo certo niti fundamento, sed solo caeco arbitrio stare vel cadere arbitrantur. Verùm non est quod illa nunc nos morentur.
[Note: Utilitatem Iuris constituti licet certa quadam scientia intelligere.] Ceterum utilitarem constituti iuris intelligere, (quâ in re consistere si non omnem saltim potissimam eius, si qua est, scientiam, quamve notitiam summè commodam esse omni illi qui ea quâ par est ratione rei publicae fuae studet consulere, affirmavimus) possit forte videri difficilius, quam ut hominibus assequi sit concessum. Certe paucissimos reperias, qui viam rationemque id consequendi tradere sint aggressi. Verum enimverò nec ego quidem negaverim, paucos admodum id certâ quadam via ac ratione agere: usus tamen docet, tantâ sic satis multos pollere iudicii acrimonia, ut vel naturâ vel usu longo comparatâ ingenii facultate, commoda et noxas recepti iuris optime atque exacte comprehendant. Utique enim videas multos leges receptas corrigere, supplere, mutare, antiquare, imò et novas condere, insigni felicitate: quod profectò fieri non potest, nisi usu et noxa legum intime perspectâ. Vobis certe Magnifice LANGENBECI, qui ad clavum rei publicae sedetis, familiare hoc est; inque co non exigua pars vestrae est prudentiae, et praeclarorum de publico meritorum laudis, collocata. Si faciunt autem hoc multi (ut faciunt) vi quadam ingenii, ergo etiam certâ quadam viâ et arte idem effici potest. Licet enim
utique observare, et in unum cogere illos modos, quibus utuntur in isto felice Legum iudicio illi ingeniosi. Quod est viam certam atque artem quandam producere. Hac sanè ratione omnes artes initiò sunt conditae. Si verò certa quadam via iudicium instituatur, non potest non profectò illud cum summo rei publ. gerendae commodo esse coniunctum; multum sanè illa methodus praestiterit isti, solis ingenii dotibus innixae facultati.
[Note: Perperam à nonnullis, Iuris ars in proba dispositiono Legum Romanarum posita est.] Evidens hoc usque est adeò, ut etsi pauci, nonnulli tamen, meditati sint Iuris quam vocarunt artem condere. Utinam verò par successus omnem illorum conatum excepisset! At nonnulli statim in ipsa ianua, ut aiunt, impegerunt, Artem istam iuris collocantes in dispositione quadam concinna legum Iustinianearum: quasi illam qui teneat iam sit artifex legum simpliciter omnium. At nec ego quidem haud negaverim, isthoc sensu memorari: Ciceronem cogitasse de iure civili (Romano scilicet) in artem redigendo, et Celsum ICtum dixisse; ius, h. e. Leges Romanas, probo ordine collocatas, artem esse boni et aequi. At illa quoque ipsa vocis artis usurpatio multum abit à verò eius usu: et eiusmodi profectò ars, ad commoda atque in commoda legum pernoscenda, omnino nihil valet. Nec verò vel ipsius Romani iuris usum aut noxam illius beneficio assequaris; tantùm abest, ut illa te idoneum reddat alterius civitatis legibus arbitrandis.
[Note: Perperam iidem censuere. Ius Romanum solum vere Ius esse, et aptum o~mnibus rebus publicis.] Haud me latet, ea nonnullos erga Romanum ius duci superstitione, ut tamquam certum indubitatumque habeant, esse illud omnibus numeris perfectum commodumque; non correctionis porrò, non mutationis capax; aptum denique et sufficiens omnibus rebus publicis: eoque ad illud Ius, quicquid alibi tenetur, tamquam ad normam
exigendum; ut illud scilicet ubivis sit utile quod huic conveniens, illud noxium quod ab hoc dissentit. Verùm haec quidem postulata (postulant enim haec credi, nulla cùm sint ratione instructi) excedunt modum. Et verò satis insaniae illi (insania enim mera est) confutandae sufficit communis omnium gentium, omnium rerum publicarum, omnium saeculorum, ab hoc placito dissensio.
[Note: Ipsimet Romani prisci longe secus de suis Legibus iudicarunt.] Nec enim ipsosmet Romanos exceperim; utpote qui numquam adeò inepta superstitione leges suas sint venerati, sed semper ultrò fassi, maximam partem suarum legum esse ius suae civitati proprium, ut Atheniensibus Atticum, atque pro usu exigente mutabile, solis natur alibus legibus semper firmis atque immut abilibus permanentibus.
[Note: Romani suas Leges. XII Tabularum usu exigente mutaverunt.] Imò verò quas ipsinaet leges suas non mutavere? Utique enim prima et maxima auctoritas fuit decem Tabulis: his statim additae duae, ubi animadversum, deesse aliquid istis primis legibus, (ut loquitur ipso Pomponius) neve crederetur vel sic ferendis legibus impositum finem, ipsimet undecimae Tabulae hanc legem inscruerunt: Quod postremum Populus iussit, id ius ratum esto. Eopse pene tempore, (si Pomponio credimus: non mereri autem in omnibus fidem, dudum doctis innotuit) compositum prudent er illud Ius Civile quo disputatio fori comprehensa, et confectae Actiones legis quae formulis (non dicam qualibus; Iustinianus ipse illas appellat antiquae subtilitatis ludibria) constabant. Secutus inde immensus aliarum super alias acervataerum legum cumulus, ceu dicebat Livius; imo (ut Tacitus loquitur) perventum est ad multitudinem ac varietatem legum infinitam; adeò, ut quemadmodum antebac flagitiis ita tunc legibus sit laboratum. Quo malo Iulius Caesar permotus, teste Tranquillo, Ius civile ad certum modum
redigere atque ex immensâ diffusâque Legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros destinavit.
[Note: Lex XII Tabularum tandem tota est antiquata.] Nec verò mansit duodecim Tabulis primus honor: imo tantam non omnis earum vis, nisi in Legis Actionibus centumvir alium causarum, iam ante Caesarum aetatem, lege AEbutia latâ consopita est: quod Iuris peritus quidam iam olim Aulo Gellio respondit. Et verò testis est Ludovicus Charondas, in fragmento quodam Romanae antiquitatis sibi repertum: L. AEbutius Tribunus plebis, vir popularis, legem tulit ad populum, ut XII tabularum capita, quae inut ilia essent rei publicae, tollerentur: quae lex multis contradicentibus tandem lata est. Ille certè Iurisperitus Gellianus, Hadriani aevo non dubitavit profiteri, interpretationem Decemviralis Iuris non magis ad se pertinere, quam Iuris Faunorum et Aboriginum. Eadem tempestate ipse Sextus Caecilius, praestans sanè Iurisconsultus, fassus est Favorino, [Note: Populus ipse Roma nus multum detraxit aucteritati XII Tabular. cumprimis per Edicta Praetoria.] Plaerisque ipsis duodecim tabularum Legibus iam populum Romanum uti desiisse, addita excusatione: Legum oportunitares et medelas pro temporum moribus, et pro rerum publicarum generibus, ac pro utilitatum praesentium rationibus, proque vitiorum quibus medendum est feruoribus, mutari atque flecti, neque uno statu consistere; quin, ut facies caeli et maris, itarerum acfortunae tempestatibus varientur. Et verò utique Romanus Populus non ipse tantum processu temporis plaeraque mutavit suis Senatusconsultis et Plebiscitis; sed et Praetoribus suis facultatem concessit (bene an secus iam non disputo) leges corrigendi adiuvandi et supplendi.
Iam verò et Praetorum illud Honorarium Ius, quam instabile initiò fuerit, non passus est nosignorare Dio: Praetores, inquiens, omnes ea iura, secundum quae ius ipsi dicturi essent albo inscripti proponebant. Nec enime
[Note: Ius Praetorium, fuit inconstans usque ad conditum Edictum perpetuum.] iura et leges omnes ad contr actus pertinentes exprimebant, nec id uno eodemque tempore faciebant, nec abs se scripta servabant; sed alibi mut abant scripturam saepius, et in hac re multa, ceu facile creditu, ad gratiam vel odium quorundam fiebant. Igitur C. Cornelius Tribunus plebis rogationem tulit, ut et statim à principio Praetores praedicerent, quo Iure essent usuri, et deinde nequaquam ab hoc deflecterent. Illa Praetorii Iuris maior solito constantia coepit quidem anno V. DCXXCVI; fuit tamen perexigua. Quemadmodum nimirum ipsa Praetura annua fuit, ita et Edicta Praetorum non nisi annalia. Plurimùm enim falluntur, qui rogatione Cornelia maiorem stabilitatem arbitrantur Edictis datam esse: quum utique Ciccro ipse adhuc disertè affirmet: qui plurimùm tribuunt Edicto Praetoris, Edictum Legem annuam esse dicunt. Iussu demùm Hadriani Caesaris à Salvio Iuliano conditum est Edictum illud Perpetuum vocatum.
[Note: Ipsum Edictum perpetuum laboravit plurimum discordia commentantium.] Non vana quidem appellatione, si conferas cum antegressis temporibus, quando variè illud inconditeque à Praetoribus promebatur, ut Aurelii Victoris verba mutuemur: at non eo tamen sensu, quasi nec addere nec demere aliquid illi fas fuerit. Ipse divus Hadrianus (verba sunt ipsiusmet Caesaris Iustiniani) in compositione Edicti hoc apertissime definivit; ut si quid in Edicto positum non invenitur, hoc ad eius regulas, eiusque coniecturas et imitationes, possit nova instruere auctoritas. Sed et factâ Iurisconsultis Edictum interpretandi facultate, horum commentationibus penè illud enervatum fuit. Iustinianus sanc conqueritur: Antiquos Edicti Perpetui commentatores opus moderatè confectum in infinitum distraxisse, ut penè omnis Romana sanctio sit confusa. Item: in antiqui Edicti factum esse ordinatione, ut illud brevissimum constitutum, ex differentium commentantium
differentiae seu diversitate, in infinitam extenderetur multitudinem. Certè ipsum illud Edictum commentariorum mole et discordia tandem quasi suffocatum videtur; atque ita evanuisse.
[Note: Senaetusconsuita et Plebiscita Romana fuerunt itsdem inconst antiae.] Eadem inconstantia fuit Senatusconsultorum et Plebiscitorum. Tacitus de iis non dubitavit profiteri; duodecim Tabulas finem aequi iuris, sive eius quae aequalitatem conservârit inter Plebem et Senatum, fuisse: secutas autem leges, etsi aliquando in maleficos exdelicto, saepius tamen dissensione ordinum, et apiscendi illicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava, per vim latas esse. Plaeraque verò etiam illorum, statim Caesarum aevo, vim omnem legis perdiderunt.
[Note: Caesareae Constitutiones plurimum quoque mutavere.] Ipsismet porrò Caesareis Constitutionibus utique nihil incertius fuit et inconstantius. Citò profecto pericrunt omnes quae Hadrianum antecessere. Nec enim aliam temere dederis causam, quare ab Hadriano demum usque Constitutiones Caesareae in Codicem Gregorianum, Gallieno circiterimperante, collectae sint. Non aliae verò Caesarum omnium usque ad Constantinum Magnum Constitutiones aetatem aliquam sunt nactae, quàm illae quae in Codice Gregoriano et Hermogeniano locum aliquem invenerunt: cùm fuerint tamen fere infinitae. Voluit verò quondam tantùm non omnes, (Rescripta scilicet, quae bonam Constitutionum partem absolvunt) tollere Macrinus Imperator. Ita enim de illo testatur Capitolinus: Fuit in iure non incallidus, adeò ut statuerit omnia Rescripta veterum Principum tollere; ut iure non Rescriptis ageretur; nefas esse dicens, leges videri, Commodi et Caracallae et hominum imperiterum voluntates, cùm Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta
perferentur, quae adgratiam composita viderentur. Tametsi verò ille Macrini conatus irritus fuerit et (ceu ante diximus) à Gregorio pariter et Hermogene ICtis magna diligentia collectae fuerint Caesareae constitutiones, ad Constantinum usque, duos in Codices; omnibus tamen illis vim atque auctoritatem, novo Codice edito, Theodosius secundus Imperator detraxit. In Novella certè eius primâ haec verba legas: Quamobrem detersa nube voluminum, in quibus multorum nihil explicantium aetates attritae sunt, compendiosant Divalium Constitutionum scientiam ex D. Constantini tempore robor amus: nulli post Kalendas Ianuarias concessâ licentiâ, ad forum et quottidianas advocationesius Principale deferre, vel litis Instrumenta componere, nisi ex his videlicet libris, qui in nostri nominis vocabulum transierunt, et sacris habentur in scriniis.
[Note: Inrisconsult. Romanorum veterum ingens olim fuit discordia.] Postremò et Iurisprudentes ipsos Romanos, quibus auctoritatem condendi Iuris primus Augustus concessit, (alios enim non tangimus) usque ad Marcum Imperatorem, totas in sectas divisos fuisse constat, latissime diffundente sese sententiarum divortio. Exinde nonnihil moderatiores fuerunt res quidem: attamen nec ita dissidium omne quievisse, ex ipsiusmet Caesaris Iustiniani querelis palàm est. Ille scilicet in universum affirmat, Romanam sanctionem intestinis proeliis vacillaesse. Iamque tum Caesarem illum audivimus conquerentem, de discordia interpretum Edicti perpetui: hi vero omnes utique post Hadrianum vixere. Tantum nimirum illorum fuisse dissidium, ut ne rursum daretur legibus occasio seditionis et dubitationis, territus exemplo interpretum Edicti, vetuerit Imperator, Codici suo commentarios addere. Cum porro Iurisprudentum illorum scripta in duo milia librorum
extenderentur, (Amelius enim dicens, Iurisprudentiam multorum camelorum onus esse, videtur respexisse simul et illos, quorum scripturae seu libri ad Ius pertinentes nullis auctoribus in forum recepti vel usitati fuerunt, quosque proinde ab aliis rectè segregat Imperator Iustinianus) pauci tamen admodum in iudiclis vim aliquam et auctoritatem denique retinuerunt: ut reliquorum dignitatem tandem periisse, necessum sit. Imperator sanè affirmat, sex tantummodo libros, et ipsos confusos, et iura utilia in se perrarò habentes, à voce magistra Iuris studiosos accepisse. Indubie verò igitur non plures in foro retinuerunt aliquem locum; cum iudicia à iuris peritis in scholâ edoctis regerentur. Imo verò diserte idem Imperator ait: Homines qui antea lites agebant, licet multae leges fuerant positae, tamen ex paucis lites proferebant, vel propter inopiam librorum, quos comparare iis impossibile erat, vel propter inscientiam: et voluntate iudicum magis quam legitima auctoritate lites dirimebantur.
[Note: Patet ergo. Romanos, antè Iustinianum Iuris sui imperfectionem agnovisse.] Ex quibus omnibus id utique est sole clarius: saltim ante Iustinianum, ipsismer Romanis numquam fuisse persuasum, suas leges esse simpliciter omnium optimas, ac tales quas mutare sit nefas, quasque adeò recipere debeant omnes populi omnesque rei publicae, ututà monarchico statu, plurimum abeuntes.
[Note: Iustiniang Imperaror itidem fassus est, Ius suum non esse omnino persectum, sed aliquan do mutandum.] At verò nec ipsemet Iustinianus Corpori suo tantas laudes tantamque perfectionem attribuit. Id quidem ille sibi persuaderi passus est, omnem suis auspiciis confusionem, obscuritatem, dissonantiam, et superfluitatem Romani Iuris, quibus illud vitiis antehac gravissimè laboraverat, feliciter sublatam, (assecutus id fuerit nec ne, non est huius loci agi tare) nequaquam tamen existimavit, ita perfectum sese lus illud dedisse, ut vel solis Romanis rebus omni ex parte illud semper sufficiat; multo minus ut sit idoneum omnium
aliarum gentium rebus publicis moderandis, aut quod debeat esse ius commune omnium hominum. Ingenuè et prudenter optimus Imperator, inipsa Constitutione quâ Digesta confirmavit, diserte aurea haec verba reliquit scripta: Sed quia divinae quidem res perfectissimae sunt, humani verò iuris conditio semper in infinitum decurrit, et nihil est in ea, quod stare perpêtuo possit, (multas etenim formas edere Natura novas deproperat,) non desperamus quaedam postea emergi negotia, (scribendum autem censeo: non dubitamus quaedam posse emergere) quae adhuc legum laqueis non sunt innovata (rectius: innodata). Mox sanxit: si quid tale contigerit, h. e. si novam legem Romanae rei publicae usus exegerit, Augustum implorandum esse remedium: quia ideo Imperialem fortunam rebus humanis Deus praeposuerit, ut possit omnia quae noviter contingunt, et emendare, et componere, et modis et regulis competentibus tradere. Nec vero (ceu ante sueverat, saltim ad Constantinum Magnum usque) Iurisconsultis voluit concedere hanc facultatem: prudentissimo consilio; praesertim cum illorum interpretationes Romanum Ius (si Iustiniano credimus) dissidiis suis corrupissent, et nimia onerassent mole, Non autem sanxit ita solùm Imperator, sed reapse complura eorum quae in Digestis et Codice definierat, totis centum sexaginta octo Novellis mutavit: idque non unius Triboniani consilio, ut multi huic iniquiores calumniantur, sed Triboniano etiam dudum defuncto. Et [Note: Iustiniang non censuit suum Ius esse aptum omn ibus povulis, sed Ioli tum Romano Imperio] verò mortuus hic est anno Iustiniani undevigesimo, Iustinianus verò annis triginta octo et mensibus septem Impetio praefuit. Quoansam dedit infesto calumniatori Procopio, ut scriberet, illo Caesare nullum fuisse stabile ius.
Voluisse porrò laudatissimum Imperatorem, suum illud Ius, omnibus populis extra Romanum Imperium collocatis, aut diversis aliis rebus publicis, non tantùm non
obtrudere, sed nec commendare tamquam omnibus utile atque idoneum, argumento vel unum illud est: quod id ipsum nusquam in universo Corpore habeatur. Ineptè profectò huc trahuntur illa: Omnes populi legibus tam à nobis promulgatis quàm compositis reguntur. Sermo enim ibi est, de populis Imperio Romano tunc subditis. Quo sensu nimirum dixerant iam olim Imperatores, Gratianus Valentinianus et Theodosius: Cunctos populos quos clementiae nostrae regit imperium: et passim florentibus Romanorum rebus loqui mos fuit. Ex adverso autem ita de iure suo omni ille ipse Imperator etiam tyrones instituit: velle se exponere iura, non simpliciter, sed populi Romani. Huius porrò Iuris id quod publicum dicitur esse illud, quod ad statum, non omnium gentium, sed rei Romanae spectat. Privatum ius collectum esse ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus. Esse porrò Ius civile Romanorum, non quo omnis civitas, sed quo Populus Romanus utitur: Populum enim Romanum partim suo proprio, partim communi hominum iure uti. Perinde videlicet atque omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque Populus ipse sibi ius constituit id ipsum proprium civitatis esse, vocarique Ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis. Porrò naturalia quidem iura quae apud omnes gentes peraeque observantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanere: ea verò, quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepè mutari solere, vel tacito consensu populi vel alia postea lege lata. Denique quandonam nova lex fieri debeat, id utilitate aestimandum esse: in rebus enim novis constituendis evidentem esse utilitatem debere, ut recedatur ab eo iure quod diu aequum visum.
[Note: Iustiniani de suo Iure sententia differt plurimum à vulgaribus doctorum quorundam placitis.] Haec est perpetua et constans ipsiusmet Iustiniani doctrina de Iure suo; consentanea rectae rationi et Prudentiae
civili gubernandarum rerum publicarum. Quae immane quantum dissidet ab illis insanis placitis, quae magistrorum nonnulli hodie orbi persuasum eunt: Iustinianeum Ius omne esse velut caelitus datum ius, quo omnes res publicae atque adeò omnes homines debeant regi, idque nulla unquam facta mutatione: non observari quidem illud plenè passim, sed cum iniuria id fieri et contra aequitatem. Quaeve similia sunt umbraticorum aliquot hominum: (hi enim soli ista folemnia delirant) portentosa somnia.
[Note: Qui fiat ta me~, ut passim hodie usum inveniat Ius Iustinianum.] Quamvis verò istorum crassissimorum errorum ratio non difficulter pateat omnibus, qui in Republ. et Consilio de civilibus negotiis probè instituendis occupati, saltim usu quottidiano edocentur, si aliunde fortassis haud acceperint, quàm alienum sit à gerenda republica, eâque bonis legibus moderanda, ad sola Iustinianea respicere, iisque pro unicâ normâ adoratis, id demum salutare arbitrari, quod Iuribus illis est conveniens; solet tamen incautiores id nonnumquam reddere aliquantulùm ambiguos: si Ius Iustinianeum est uni populo Romano, qualis ille fuit tempore conditi istius Iuris, commodum, quî ergo fiat, ut illud tantùm non in universa Europa sit receptum, quasi in communem omnium tot populorum legem, qui tamen rei publicae forma multùm dissident. At verò observandum est, Ius illud Iustinianeum non solùm civilia sed etiam naturalia et gentium iura comprehendere; quae communis est ratio omnis legum corporis, quo aliqua civitas utitur. Eam porro esse omnium civitatum naturam, ut salvo statu suo multa queant habere communia, etiam civilia instituta, praesertim si non aspirent ad accuratam felicitatis civilis possessionem. Cum Monarchico denique statu omni, Imperium Romanum illud vetus maximè convenire; ac proinde, cum Leges illae Iustiniani idoneae
fuerint Imperio Romano, saltim plurimas earum locum aliquem in similibus Monarchlis posse invenire. Iam verò nusquam terrarum plene Ius illud receptum est. Nec recipi potest: praesertim si publicum Ius spectes. Privati Iuris non nisi illa passim obtinent, quae communia vel sunt omnium hominum, vel esse possunt rerum publ. illarum, quae perfectionem summam suae formae curant negligentius, aut certe quo populi subditi rationem non adeò accurate habentes, permittunt illum quidem vivere secundùm leges dominatui idoneas, modo aliis legibus sit cautum illis quos penes est summa rei publicae potestas. Si quippe etiam illi velint privatum illud Ius Iustinianeum intersese observare, brevitota eorum res publ. mutaretur. In Monarchias recipi iuris illius plura possunt, propter similitudinem quam habent magis minusve cum Imperio isto Romano vetere. Certè salutem et conservationem status sui non Romano Iuri, sed propriis moribus et constitutionibus, debent Res publicae quaeque aevi nostri: abs quibussi esset, dudum cum Romano illo Iure interiissent. Hinc multae satis Res publicae cùm incautius Romanorum illorum iusto plura admisissent, magnam pristini status iacturam fecere. Quod usu experti prudentiores, hodie passim locorum, sensim Romanis illis reiectis, res suas propriis statutis in tuto collocant.
[Note: Excusatio digressionis factae de Iuris Romani nimis superstitioso cultu.] Sed (hem!) quantum me detinet illa nonnullorum superstitiosa Romani Iuris veneratio! Fortassis verò haud abs re fuit, nonnihil prolixius (cum rationibus multis abstinere ipsum nostrum hoc institutum iubeat) saltim propria, Romanorum prudentum Caesarumque, ac spontanea confessione, ostendere, quàm superstitio illa non sit consentanea ipsimet Romanorum menti; imò quàm illa vehementer isti adversetur, Praesertim cum speciem normae omnium legum
Romano Iuri falsò affingens, veram genuinamque legum in usum civilem censendi arbitrandique scientiam, quantum in se est, propellat, summo cum rerum publicarum detrimento. Nec verò fas est, ut ad tam pestilentes errores boni atque intelligentes conniveant, offensae metu potentis factionis.
[Note: Examinare Legum latarum utilitatem, munus est Prudentiae Legislatoria.] Ut redeamus autem in viam; esse aliquam scientiam, qua liceat examinare leges quasque, utiles ne sint rebus publicis an non sint, hoc quidem iam palàm est: ut et, frustra illam ab aliquâ Romani iuris peritia exspectari. Non difficile verò etiam hoc definitu est, non aliam illam esse, quàm quae omnibus in universum rebus publicis leges salutares condere, et noxias novit reicere. Enimverò primaria omnium legum censura occupatur in earum ad formam quamvis rei publicae sive publicum statum expensione. Utpote quum prima legis cuiusque civilis dos sit, statui civitatis suae utilem, altera illi non inutilem esse, etsi ad alias aliquas necessitates civitatis proximè respiciat. Iustè igitur probeque legem ut examines, ne cessum est, naturam ante omnia teneas illius formae aut illius status rei publ, ad quam examen est instituendum. Acproinde, ut ad quamlibet formam queas oblatam quamque legem arbitrari, oportet instructus sis omnis generis rerum publicarum accurata notitiâ; quae leges scilicet, qui mores, quae instituta, cuilibet formae conveniant, quae noceant atque adversentur. Est autem hoc illius facultatis utique quam Graeci olim *nomosqetikh\n appellavere. Nec verò quae altera scientia commoda et incommoda latae legis diiudicaverit, quàm illa quae leges suas cuique rerum publicarum generi [Note: Legislatoria est verissima Prudentia Iuris.] condere atque dispensare idonea est: qualem sese *nomor sqetikh\ profitetur.
Et verò haec demum simpliciter et kat) e)zoxh\n IURISPRUDENTIA nuncupari meretur. Quippe quum omnis alia
singularis civilis iuris cognitio, non nisi vel Romani, vel Graeci, vel Germanici, ac similis alterius sit iuris; atque adeò semper, nonnisi cum aliquâ adiecta nota singularis alicuius civitatis, Prudentia iuris meritò dicenda veniat. Sola vero Legislatoria haec, citra omnem exceptionem ac simpliciter, Prudentiam absolvat iuris in universum omnis; quale scilicet in omnis generis civitatibus condi illud et observari debeat.
[Note: Legislatoria est pars Politicae aut Civilis Prudentiae.] Est autem et haec Philosophiae Civilis illius, quàm Politicam appellamus, portio, eaque pernobilis. Nec enim Leges salubres condere, aut à noxiis discernere est, nisi eius scientiae, quae in universum tenet omnia rerum publicarum discrimina, quidque earum quamvis servare, quid mutare et corrumpere possit: quod omne curae est uni Politicae Prudentiae. Etsi enim solis Legibus Politica assequi nequeat rerum publicarum salutem, imò interdum ex usu sit à legibus abstinere, quoniam tamen leges rectae et salubres optimum sunt ac frequentissimum tutandae rei publicae omnis remedium, itaque non nisi portio quidem est Politices h( *nomosqetikh\, eximia tamen et usus maximi. Et verò quicquid in Politica doctrina demonstratur utile esse alicui rerum publicarum speciei, (variae autem sunt et multae species) id omne in legem transit, si opus sit et res ferat. Perinde nimirum atque in Mathematicis ex Theoremate atque Problemate facili negotio fit Canon, qui instar habet civilis legis. Quandonam opus sit autem in leges eiusmodi scita recipere, ut et in universum, quae leges, quo tempore, quâ circumspectione, quo modo, condendae corrigendae abrogandae sint, atque adeò omne nomosqes1i/as2 negotium, unicè itidem pertinet ad curam Politices sive Civilis Philosophiae.
[Note: Politicae scientiae ma gistri tamen Legislatoriam prudentiam non docue runt hacte nus.] Utinam verò, quemadmodum haec omnia pertinent ad Politicam doctrinam, ita ab iis, qui magistri audiunt
nobilissimae scientiae, exactè pleneque sint tradita! At verò et in veterum pariter et recentiorum scriptis haud parum superest quod desideremus.
[Note: Non ipse Plato.] Princeps omnium apud Graecos Plato de iuris et legum veris principiis haud pauca disseruit, cumprimis in opere de Republica. Docuit itidem praeclara multa de legibus et institutis illis, quae ex sua sententia sint observanda in republica, cum eâ quam optando quasi finxit, tum alterâ quam existimavit minore difficultate posse in usum transferri At vero omnis illa de Legum principiis disputatio in eo unicè occupata est, ut refelleret pestilentem, qui iam tum animos hominum coeperat inficere, errorem; quasi ius omne ex sola hominum libidine et arbitrio suspensum, nihil verò eius stabile et à natura ipsa profectum sit. Leges ipsas porrò et instituta adeò laudata, soli optimae rei publicae ipsemet Plato convenire arbitratus est. Longe plura et alia tamen exiguntur ad id, ut fias ferendatum legum peritus, et quidem non in civitate duntaxat optima, quae vel numquam vel rarissime reperitur, sed omninò in quavis. Nenunc dicam, quam illa Platonica instituta à vero et recto in quammultis aberrent.
[Note: Non etiam Aristoteles.] Aristotelis Politica doctrina longè quidem est ad usum commodior, manca tamen vitio aevi et mutila, plusquam tertiâ et nobilissimâ sui parte. Itaque de iis quae ad statum publicum omnis generis rerum publicarum spectant, saltim potissima (nec enim dixerim omnia, imò vix pleraque) sic satis feliciter atque exacte tradita in venias in Aristotelico opere. Ut facile sit, iis, quae ibi sunt demonstrata, legum aliquam formam indere, atque ad illorum normam omnium rerum publicarum iura publica saltim potissima examinare. Ipsam tamen nomosqes1i/an (quid nempe in legum latione sit observandum, ut et quaenam privatim debeant in optima aut non malè
ordinata, civitate instituta teneri) in illo quidem opere, qualo hodie superat, frustra quaesieris. Quamvis ego haud dubitem, saltim horum pleraque virum summum esse persecutum in iis libris qui interciderunt: quum videam et in Ethicis, et in Rhetoricis quoque, praeclara multa quae huc faciant, cum docuisse.
[Note: Multo minus alius ali quis Graecorum.] Praeter verò hosce duumviros nemo ex omni Graecorum numero reliquus est, qui vel manum huic negotio admoucrit.
[Note: Non etian aliquis Romanorum peritorum Iuris veterum.] Latinos inter scriptores veteres nescio an quis praetor unum Tullium aliquid hoc in argumento fuerit conatus: etsi nusquam gentium plures legum peritia inclarue rint. Enimverò quotquot Prudentum iuris nomen inter illos sunt assequuti, videas ferè in eo ingenium suum exercuissc, ut iura unius Romani populi interpretarentur ad usum forensem. Quod quidem praeclarum et in illa republica fuit utilissimum: à vera tamen iuris legum que Philosophia toto, quod aiunt, caelo remotum esse, ex iis quae ante attulimus. iam palam est.
[Note: Unus Cicero sapuit aliquid circae Legislatoriam: non tamen illam docere potuit.] Altius legum naturam docere exorsus est Tullius: nec dissimulavit quas credidit fore maxime commodas. Verùm potissima pars nobilissimi voluminis, quo argumentum hoc persequutus est, periit; ita ut non nisi de paucis, quid ex sententia Tullii sit constituendum, appareat. Periit quoque eiusdem Tullii opus de Republica, quo in dubie doctrina haec itidem fuit illustrata. Ad hoc omnia à Tullio adducta ad usum unius optimae rei publicae spectant: de ipsa verò legumlatione habent nihil. Eòque nec ab illo disertissimo viro multum adiumenti est quod *nomosqetikh=s2 discipulus exspectet.
[Note: Post Ciceronem nemo hoc argumentum est aggressus, per aliquot saecula] Post Tullium verò nemo Latinorum scriptorum, nemo Arabicorum (qui soli tamen aliquot saeculis studia sapientiae aemulati sunt) ultra mille trecentos annos Civilem Philosophiam excoluit quamvis vestigiis veterum in haerens: tantum abestut eorum quisquam ipsam nomosqes1i/an, de qua veterum quoque monumenta plerumque silent, illustraverit. Ex eo tempore, ab eximiis quibusdam viris, quorum alii, in Theologorum, alii Iurisconsultorum, alii in Philosophorum classibus, locum atque nomen consecuti sunt, quae huc pertinent maiore solito cura sunt disputata, quae merito laudes: si tamen dicendum quodres est, non nisi obiter sparsimque haec acta, et plaerisque nomosqes1i/as2 partibus neglectis.
[Note: Primus et unus multum hîc conatus est Ioachimus Hepperus.] Princeps (quod equidem sciam) imò unus, utilissimum hunc civilis Philosophiae locum seriò et data opera aggressus est V. C. Ioachimus Hopperus, magno, omnique doctrina veterum Philosophorum pariter ac Iurisconsultorum, ut et pietate morumque insigni gravitate, plane imbuto animo.
Quae de Hoppero et eius opere diximus, illa legi rectius possunt in ipsamet nostra operis illius Praefatione.