CIvilium rerum exactam cognitionem, etsi illa innitatur usui et experientiae, tamen non usu sed mentis ratiocinatione comparari, fecimus perspicuum. Nunc porro est videndum, quam illa certa sit aut lubrica, eaque num demonstratione admittat, et si admittit quales illae sint, cum demonstrationum omnium non aeque exacta sit ratio.
Ac demonstrationibus quidem nullum hic locum esse, passim recepta sententia est. Enimvero plerosque argumenti Politici scriptores, oratoriis videre est rationibus omnia probare. Philosophi quoque vulgò ipsi demonstrationes omnes ut artibus, ita et huic methodo circa res agendas occupatae, abiudicant.
Neque id videntur facere abs ratione. Civiles nimirum res fluxae sunt atque instabiles, utpote quae ab humano arbitrio imò à fortuna dependeant. Rerum autem incertarum nulla certa datur scientia: eòque nec demonstratio; quippe quae est syllogismus tpisthmoniko\s2, et cum ex necessariis praemissis constat, tum circa sola ea, quae non aliter atque aliter sese habent, aut habere sese possunt, occupatur. Econtrario illa est vita omnis humana, ut iam olim non dubitaverit ipsemet Theophrastus, longo rerum usu edoctus, probare illud:
*tuxh=| ta\ qnhtw=n pra/gmata ouk e)ubouli/a|
Unde expressum illud Latinum proverbium: Vitam regit fortuna non sapientia. Ut quod ille in Fabula de amore id meritò de republica pronuntiaveris: quae res neque
consilium neque modum habet ullum, eam consilio regere non potes. In republica haec omnia insunt vitia, iniuriae, suspiciones, inimicitiae, induciae, bellum, pax rursus. Incerta haec si tu postules ratione certa facere, nihilo plus agas, quam si des operam, ut cum ratione insanias.
Quamvis autem haec speciose dicantur aganturque magnis auctoribus, multùm tamen absunt à vero. Nec enim probari debet illa quae passim à plerisque instituitur civilis doctrinae rudis et oratoria tractatio. Sane ad vulgus quidem Rethorica illa per sunt utilia, imo necessaria: (nec enim aliis argumentis quam illis in vulgo receptis tpixeirh/maoi pertraxeris populum aut alium aliquem indoctiorem in sententiam tuam, aut illi quod reip. expedit persuaseris) attamen cum Rhetorica argumenta laborent plerumque in certitudine, et veritati raro sint omni ex parte consentanea, ac proin nihil certae veritatis doceant; Oratoriae etiam nihil sit prius quam persuadere, quibuscumque tandem id fiat modis; contrà vero rerum civilium omnino detur-certa aliqua cognitio; non profecto illi rite funguntur officio doctorum, qui doctrinam omnem Politicam Oratoriis declamationibus expedire annituntur.
Philosophos nostri temporis quàmmultos Politicae doctrinae vim demonstrationum detrahere, non est mirum, cum iidem ita disserant de demonstratione omni, quasi illa pene nusquam habeat locum, ineptos interim parologismos loco demonstrationum ostentantes. Enimvero et in Mathem aticis disciplinis, et in Physicis, et in Metaphysicis, eorundem quammulti negant hodie demonstrationes reperiri. Quod cum ab omni veterum Philosophia alienissimum, ac manifesto sit indicio, eos minus recte
Analxticam doctrinam callere, non est proinde quod eorum auctoritate terreamur. Et vero Aristotelem aliter sensisse olim, vel inde apparet: quod opus suum Politicum volucrit a)xroamatiko\n censeri, libri autem a)kroamatikoi\ fuerint u)podeiktikoi\, ut alibi ostendimus. Recentiores qui rectam sententiam tenuerunthic laudare, nihil attinet.
Levia porro sunt, quibus vulgo adducuntur nonnulli, sinistre adeo de Civili doctrina arbitrari. Res civiles enim ita fluxas esse et lubricas, quasi omni careant certitudine, non est profectò veritati consentaneum. Habent sese illae non aliter atque res naturales, et illae circa quas occupantur Artes: quae scilicet etiam ipsae obnoxiae sunt mutationibus et vicissitudinibus, et tamen perpetuam certamque habent veritatem. Scilicet singulae res inquantum tales fluxae quidem sunt, ac proin nihil de iis sciri potest quod perpetuò sit verum; at eaedem in communi, et quatenus generum specierumque naturam habent, stabiles sunt atque aeternae. Nec enim etsi ex arbitrio gerantur res humanae, omni illae ex parte meri arbitrii nostri sunt. Namque et illa ex arbitrio gesta habent effectus certos, nec amplius in arbitrio nostro collocatos. Perinde ac humani quidem est arbitrii cor gladio transfodere nec ne, mors tamen necessariò consequitur si id feceris. Itasane et dissidium excitatur in rep. sponte quidem nostra; necessario autem multa hinc mala nascuntur, quae non aeque amplius nostrae sunt potestatis; quorum proin necessaria et perpetua dari scientia potest.
Ita praeterea fortuita esse rerump. negotia, quasi non sapientiam, non rationem, non consilium admittant, usu profecto quottidiano confutatur. Longe sane alia ille persuadet, propeque facit credere illud:
Nullum Numen abest si sit prudentia: sed nos
Te facimus Fortuna deam caeloque locamus.
Theophrastus sane videtur tantum notare voluisse dicto suo imprudentiam plerorumque hominum: quâ sit, ut non tam ratione quam forte fortuna id quod sibi commodum est assequantur. Fortassis etiam respexit ad ea, quae in republicâ singulari fato fiunt. Qualia soepenumero contingere, neminem potest latere, qui paulò accuratius in res civiles intuetur. Perperam verò illa Theophrastus fortunae tribuit, cum divinae essent providentiae ascribenda. Et tametsi illa regere non sit omninò virium humanarum, tamen prudentia etiam hic vim suam aliquam retinet: cum ut precibus flectas Numen eiusque iram depreceris, tum ut mala caelitus immissa modereris nonnihil, perinde ut tempestatem prudens nauta. Qua de re aliàs commodior dicendi locus est.
Tantùm abest igitur, ut istis quidem argumentis evinci possit, Civilium rerum certam nullam scientiam atque demonstrationem dari: ut invertere illa liceat, et ex iis contrarium liquido ostendere. Etenim quaecumque pertinent ad rerump. constitutionem, salutem, et corruptionem, illa non habere sese possunt diversimode, tamquam sint fortuita; adeoque omni tempore et loco vera et certa sunt. Nec verò hodie Regna, Aristocratiae, Democratiae, aliaeque rerum publicarum species, aut aliis vitiis corrumpuntur, aut aliis remediis conservantur, quam vel factum est olim, vel inposterum futurum est. Illa porrò à nobis cognosci possunt non tantùm quemadmodum fiant, sed et quamobrem. Imo tum demum, vulgi etiam consensu, Prudentes credimur, quando rerum quae aguntur autagendae sunt causas intime
cognoscimus. Atqui omnis certa cognitio rerum stabilium, Scientiae utique dignitatem habet. Scire enim dicimur quotiescumque aliquid intelligimus secluso errandi metu, multo magis quando simul causas habemus perspectas.
Talis verò certa cognitio, cum aut inductione ex singularibus, aut demonstratione duntaxat comparetur, inductione vero omnis Civilium rerum peritiâ accipi nequeat, (ceu iam supra probavimus) vel hinc manifestum est, Politicam scientiam demonstrationibus esse acquisitam.
Constat porrò et alias, ex principiis per experimenta constructis de rebus Civilibus plurima doceri: hoc ipsum autem est demonstrare ex principiis propriis.
Ad hoc probat usus, in Civili etiam doctrinâ, non minus atque in Physicis et Mathematicis, alia probari deductione ad impossibile, alia à signo, alia ab effectu. alia à causa proxima. Utproinde nulla demonstrationis species in Politicis locum suum non inveniat.
Quamvis autem haec ita sesehabeant, fatemur tamen, non adeo exactam civilium rerum scientiam haberi posse, ut non interdum illa fallat, utque non eius pronuntiata quandoque egeant emendatione. In causa verò est infinita civilium rerum propter circumstantias multitudo et varietas: quam proinde omnem sive animo sive scripto comprehendere ingenii humani captum exsuperat.
Non sola tamen Politice ita est imperfecta, sed commune hoc illi est cum omnibus Artibus, imò cum ipsa Naturali Philosophia. Nequevero nisi in solis Mathematicis disciplinis, earumque duntaxat iis quae purae vocantur, concessa est numeris omnibus absoluta scientia
om nique vacans exceptionc; idque quoniam solae illae occupantur circa subiectum, quod tamquam abstractum ab omni materialitate, h. e. omni vicissitudine, consideratur, adeoque aliis atque aliis circumstantiis non est obnoxium. Quod rpsum auctor a/ Minoris Methaphysicorum c. 3. (Aristoteles, perperam tamen, vulgo creditus, sive is Pasicrates sive alius quis fuerit) observans scribit: thn\ de\ a)kribologi/an thn\ masqhmatikhn\, ouk en a(pa/s1in a)paitete/on, a)lla\ en toi=s2 mh\ e)/xous1in o(/lhn. dio/ter ou) fus1iko\s2 o(/ tro/pos, a(pa/s1k ga\r i)/s1ws2 fu/s1is2 e)/xei u(/lhn. In eandem sententiam doctissimus Paraphrastes Graecus l. 1. Nicom. c. 3. Fieri non potest ut in quovis similiter subiecto exquisitissimam inveniamus veritatem. Sed in Mathematicis quidem disciplinis, utpote quae necessarium et semper sui simile habent subiectum, simplex est veritas, nec quicquam ibi accuratam tractandi rationem impedit subiectum. In reliquis vero, in quibus nec necessaria sunt subiecta, nec eodem semper modo se habent, ea sufficit docendiratio, quae ex iis quae ut plurimum ita se habent aliquid colligit. Ipsemet Aristoteles eadem de causa lib. 1. Nicom. c. 1. iubet, nos in Politicis contentos esse doctrina, quae veritatem ostendit non nisi paxulw=s2 kai\ tu/pw|, quod ipsum repetit l. 2. eiusdem operis cap. 2.
Deprehenditur idem in Legibus Civilibus: quae sunt opus aliquod th=s2 nomoqe tikh=s2, adeoque Politices. Recte enim Iulianus ICtus in Digestis tit. de Legibus: Neque Legesneque SCta ita scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint comprehendantur. Item: Non possunt omnes articuli singillatim aut legibus aut SCtis comprehendi. Et verò hinc adeo fit, ut ad omnes leges opus sit th=| tpieikei/a| aut aequitate, quae (ut scite definit Aristoteles l. 5. Ethic. c. 10.) est e)pano/r sqwma nomi/mou o\ikai/ou.
Quam rem prolixius quidem non nihil, adeo eleganter tamen et perspicue illustravit Ethici operis Paraphrastes Graecus, quem modò laudabamus, ut sit pretium operae doctrinam eius integram huc afferre, ex lib. 5. c. 16. Huive vero emendationis (quae fit per tpiei/keian) causa haec est, quod universaliter pronuntiet lex omnis: quibusdam autem singularibus secundum rectam retionem accommodari hoc non possit. Quia ut definitum quid lex est, ita definitum quid respicit; indefinita autem sunt nec uno modo se habent singularia. Ut e. gr. Lex iubet in genere, omnem peregrinum qui muros adscendit, mori. Forte fortuna aliquis adscendit, qui egregium virtutis documentum dedit. Si ergo Legem hanc illi qui rem gessit strenue accommodemus, atque interficiamus hominem, praeter rectam rationem et idquod iustum est agemus. Eodemque modo in multis habet aliis. Nec tamen hoc erratum sive in Lege, sive in Legislatore est, sed in ipsa negotiorum natura. Etenim Legislator (quia impossibile est singulare omne comprehendere et quae numero sunt infinita) id, quod ut plurimum fit, sumit, eoque respiciens fert Legem. Neque propterea quod vitium tale ignoret Legislator, nihil definivit in Lege: sed quia fieri non potest, ut negotiorum natura definitione circumscribatur, aliter illis atque aliter se habentibus. Indefinita enim rerum agendarum est materia, multasque patitur mutationes. Ideoque illa quae ut plurimùm accidunt, Legislatores respiciunt. Etenim ut peregrinus aliquis belli tempore muros ascendat, atque ex iis belli tempore ferat suppetias, rarò evenit: saeptus vero ut in detrimentum urbis ascendat. Cum ergo necessario sit sciendum, quo pacto eiusmodisint servandae leges, praeterea quando, et in quibus: oportet quoque habitum dari aliquem, quo emendari errata eiusmodi possint. Talis vero est AEquitas qua defectus Legis suppletur, et quod erratum est corrigitur, novaque definitio, quam praetermisit illa, quod singularia omnia haud
noverit, adicitur. Dicet enim vir aequus, omnem qui ascendat peregrinum mori debere si insidiandi animo hoc fecerit; si bene rem gesserit, non modo conservari, sed et praemiis affici debere. Quae eadem et Legislator dixisset, si suisset praesens: aut si hoc ipsum praevidisset, tulisset eiusmodi legem. Haec omnia ille Paraphrastes.
Ut Leges autem per e)piei/keian, ita reliqua omnis Civilis scientia itidem corrigenda subinde est prudentiâ quadam particulari, quae circa singularia occupatur: oportetque proinde illos, qui in civilibus negotiis versantur, pro\s2 to\n kairo\s2 s1kgpei(=n, quemadmodum fit in Arte medica et nautica, ceu recte monet Aristoteles l. 2. Ethic. c. 2.
Licet vero ita laboret Politice, assequitur tamen quidnam inrebus civilibus plerumque contingat, ita ut exceptioni non nisi rarò locus concedatur; atque hoc ipso dignam sese praestat Scientiae titulo.
Sane si hoc nomine velis privare omnem eiusmodi cognitionem, profecto humanae sortis parum fueris gnarus, et praeter Mathematica nihil pene sciri posse necessum est fatearis. Id quod tamen dictu est absurdum. Certe communi omnium consensu Scientiae nomen, non exactissimae tantum, sed et huic minus perfectae cognitioni attribuitur. Unde et Aristoteles 6. Metaph. Omnis, inquit, scientia eius est quod aut est semper, aut utplurimum: Et lib. 1. Analyt. Poster. c. 24. scribit: demonstrationem confieri ex iis quae omni sunt ex parte necessaria aut w(s2 e)pi\ to\ polu/. Et vero si teneas quid plerumque eveniat, in iis quae rarissimè ab eo deviant homo intelligens facile perspicit, quid agendum veniat. Neque enim isthac in re magna esse difficultas potest; naevum unius scientiae aliarum rerum pleniore peritiâ quasi sponte suâ emendante.
Notandum vero est quod diximus, mereri Scientiae nomen illam cognitionem, quae ut plurimum rebus est consentanea, ita ut non nisi rato occurrat quod fuerit praeter visum. Fatemur nimirum et nos, indignum te esse illo titulo, si ea dun taxat noveris quae raro et infrequentius contingunt. Si eadem habeas perinde ac si plerumque eveniant, etiam erras. Quamvis sua laude privandus non sis, si quae raro contingunt ex merito suo aestimes, h. e. in numero habeas eorum quaeraro occurrunt. Non sane illa, quae etiam discedunt ab eo quod plerumque fit, in demonstrativo aliquo syllogismo civilium rerum locum inveniunt. Recte enim Galenus l. 4. de ratione victus in morbis acutis: Omnis doctrina ex universalibus recipit incrementum: quae si perpetua fuerint, primam habentutilitatem: si vero magna ex parte, secundam; quod si anceps quippiam vel rarum fuerit, id ad doctrinam inutile censendum est. Certe nullum ex ratis illis eventis construi praeceptum porest, quod reip. sit utile. Eòque verum est quod dixit ICtus Celsus: Ex his quae forte uno aliquo casu accidere possunt, iura non censtituuntur. Recte etiam Pomponius probavit illud Theophrasti: iura constitui oportere in his quae e(pi\ to\ plei=ton accidunt non quae en para lo/gou.
RErum civilium certam et qualis demonstratione comparatur notitiam dari, secus quàm multis vulgò est persvasum, firmis nisi fallor argumentis constituimus. Ea vero res iubet nos deinceps statim inquirere, paucis tamen, quale nam ergo nomen et quem dignitatis gradum cognitio isthaec commereatur.
Tantum quinque scilicet numerantur, Aristotele quidem auctore, mentis nostrae habitus, qui certam rerum veritatem percipiant: Sapientia, Scientia, Prudentia, Ars, et quem nou=n Graeci Interpretes Latini Intellectum appellant: neque est quare nos, idem qui valeant, plures habitus mentis numeremus. Quamvis vero apud scriptores passim hae voces non semper eodem sensu accipiantur, adeoque soepius altera pro altera, sive per imperitiam sive ex vulgi consuetudine, soleat poni, nos tamen nunc sequimur accuratiorem illam doctrinam quam hac de re instituit Aristoteles l. 6. Eth. Nicom. Et vero Aristoteli urique fuit consilium, isthoc loci accurate ista tractare: eòque semper alibi, et in ipsis Meraphysicis, solet nos hoc in argumento reicere ad hunc locum. Igitur extra controversiam nunc collocabimus, quas ibi significationes vocibus illis Aristoteles adscribit, eas maximè esse genuinas: ut eò expeditius liceat nobis definire, cuiusmodi sit mentis habitus nostra illa, qua de agimus, civilium rerum cognitio.
Antequam vero id praestemus unus alterque error est eximendus, quem qui Aristotelem volunt videri quam maxime sectari, solent vulgò errare. Primò enim creditur, ita hos quinque memoratos habitus inter sese distingui, quasi circa unum idemque obiectum nulla ratione occupentur. Deinde cum Aristoteli Ars poihtikh\ dicatur, Prudentia proktikh\, pra=zis2 et poi/hs1is2 existimantur eo inter se differre, quod haec semper opus aliquod sensile producat, (Ut sutoria producit calceum, Architectonica domum,) illa non item.
At vero primum quidem illud Aristoteleae doctrinae non esse consentaneum, vel inde liquet, quod Sapientiam ex Scientia et Intellectu quasi componi Aristoteles docuerit. Hinc
vero omnino est consequens, Scientiam aliquam et Intelle ctum versari circa easdem res, circa quas et Sapientia versatur, etsi non vicissim omnium illarum rerum quarum est Scientia vel intellectus etiam sit Sapientia.
Liquet vero idem etiam ex eo, quod Aristoteles in libris Acroamaticis (ubi quam accuratissime loquitur) non ex prae scripto illo vulgi vocabula istaec Scientiae, Prudentiae, Artis, distinctim usurpet. Statim initio quippe ipsius Eth ci operis, memorat ille e)pisth/mas2 praktika\s2: libro 11 Metaphys. c. 6. et 7 e)pisth/mas2 poihtika\s2, addito Medicinae Gymnasticae At chitectonicae et Musicae exemplo. Lib. 1 Metaphys. cap. 1. mentio fit e)pisthmw=n ad vitam utilium, quaeipsae ibidem mox Artes appellantur: imo discrte scribitur. th\n te)xnh th=s2 e)mpeiri/as2 o)io/mesqa ma=llon e)pisth/mhn ei(=nai. Libro 1 Polit. cap. 4. memorantur e)pisth)/mai doulikai\, item e)pisth/mh des1potikh\ quae sit xrhstikh\ dou/lwn. Libro 2. Polit. c. 6. ubi dictum suisset, profuisse nonnullis scientiis antiquorum institutorum mutationem, additur pro exemplo oi(=on i(+++trikh\ kai\ gumnastikh\ kai\ o(/lws2 ai( tou/xnai pa=s1ai. Lib. 8. Polit. c. 6. fit mentio e)pisth/mps2 xeirourgikh=s2, ut 2. Eudemiorum c. 3. pra/zews2 e)pisthmonikh=s2. Mitto a lia Aristotelis loca, quae passim reperiuntur haud pauca.
Non est vero quod dicas, Aristotelem minus ibi exacte locutum esse. Utique enim debuit ille in Acroamaticis loqui quàm accuratissime. Hîc itaque praetextus est reapse Aristotelis accusatio, illaque cum eius iniuriâ coniuncta. Et vero libro 1 Metaphys statim atque Artes scientiae nomine appellasset subiungit: Dictum autem in Moralibus est, quaenam sit Artis et Scientiae differentia. Unde liquet, saltem tum Aristoteli in mente fuisse definitiones Artis et Scientiae n Ethicis propositas.
Eam porro in Ethicis et Analyticis alibique Scientiae
definitionem tradit Aristoteles, quasi cognitio demonstrativa omnis debeat Scientia appellari. Iam vero possunt et Artium et Prudentiae praecepta universalia demonstratione cognosci.
Nec obstat, quod Scientia secundum Aristotelem circa theoretica versetur. Nam et universalia illa praecepta Artium et Prudentiae, inquantum talia, theoretica sunt, proktika\ autem aut poihtika\ demum censentur quatenus singularibus operationibus moderantur.
Similiter et alterum illud arbitramur non esse Aristotelicae doctrinae consentaneum: quantumvis Aristotelem ita acceperit etiam Alexander, (sive quis alius est Graecus Metaphysicorum interpres, cuius versionem Latinam publicavit Iohannes Sepulveda,) l. 6. metaphys. num. 2. lib. 11. num. 25. ut et Eustratius l. 6. Ethic. c. 5. Imo quamvis aliisiam olim ita visum fuisse, liqueat ex Quintiliani l. 2. Instit. cap. 19. Primo enim certum est, nusquam id disertis quidem verbisab Aristotele doceri, quod fieri tamen omnino debuisset in Ethicis, hoc est loco proprio, Deinde ubique Aristoteles non alias artes agnoscit quàm poihtika\s2, et ramen passim hoc nomine dignatur eas, quae nequaquam operis, quod oculis subicitur, consummatione finem accipiunt; prout tamen loqui amabat Fabius. Ita Aristoteli passim artes audiunt: Musicae omnes, inque iis Citharistrica, Orchestrica, item Dialectica, Rhetorica, Medica, Gymnastica: quarum nullum opus est sensibile, nisi per accidens; ut oratio scripta opus est Rhetoricae.
Quod usque adeo clarum est, ut Alexander, Eustrathius et alii, coacti fuerint artes quasdam practicas agnoscere. Non tamen ad mentem Aristotelis: utpote qui simpliciter Artem definiverit e(/zin poihtikh\n. Disertis porro verbis de praxi pronuntiat Aristoteles, non illam propter se ipsam esse, sed
interdum ob finem quendam alienum lib. 6. Nicomach. cap. 5. th=s2 me\n ga\r poi/hs1ews2 e(/teron to( te/los2, th=s2 de\ pra\zews2 ouk a)iei=. quae totidem verbis reperias lib. 5. Eudemiorum c. 5.
Sic igitur sese res habet. Scientia non tantùm circa merè theoretica, sed et circa poihta\ et praktika\ simul cum Arte et Prudentia versatur. Eoque fit, ut cognitio aliqua nunc Scientia sit, nunc Ars aut Prudentia. Aliter tamen Scientia aliter Ars et Prudentia circa subiectum occupantur. Scientia enim consistit in nuda cognitione aeternae veritatis, cùm aliorum, tùm eorum etiam, quae aut agi aut effici possunt, adeoque quatenus et illa sunt aliquo modo theoretica. Artis verò et Prudentiae officium est, videre quemadmodum illa sive pra/zei sive poi/hs1ei quadam singulari in effectum possint deduci. Hinc Ars et Prudentia norunt quidem universalia, norunt vero potissimum tamquam principia operationum: Scientiae autem illa magis conclusionum sunt loco, ex principiis nimirum propriis et indemonstrabilibus demonstrata.
Et vero tum Prudentia tum Ars quam maximè circa particularia occupantur, ut praeclare docet Aristoteles in Ethicis: etsi praecepta artis et prudentiae sint univ ersalia. Hoc ipsum vidit Ioan. Baptista Montanus Philosophus non minus quam Medicus doctissimus: qui proinde ad cap. 2. Fen. 1. l. 1. Canonis Avicennae ita est locutus: Ars dupliciter considerari potest: uno modo ut versatur circa materiam et subiectum extrinsecum, circa quod operatur: altero ut versatur circa universalia et rationem faciendi. Priori modo Medicina est Ars, posteriori Scientia. Respectu Platonis vel Socratis quem curare debet, Medicina est Ars: respectu vero artisicis, ut ipse mederi novit in mente, est Scientia.
Hoc observato, patet simul, minus recte sentire, qui omne problema Euclideum Artem esse pronuntiant, non Scientiam.
Etsi enim problemata illa effici aliquid postulent, quoniam tamen illa effectio non pertingir ad aliquod opus singulare, hinc Problemata non minus quàm Theoremata ad scientiam mathematicam pertinent, et per consequens unà cum theorematibus locum suum in methodis mathematicis inveniunt, secus quam fieret si problemata artes essent.
Differentiam pra/zews2 et poih/s1ews2 porro quod attinet, videtur illa potissimum in eo collocari, quod praxis maxime proprie ita dicta sit summi boni humani, poih/s1is2 vero singularis alicuius usus gratia instituta operatio. Hinc sanè fit, ut operationes virtutum sint pra/zeis2: et quoniam in talibus operationibus practicis plaerisque ipsa consistit felicitas, pra/zeis2 etiam plaeraeque non alieni finis ergo ineantur, sed earum paucaetantum: quae scilicet non proximè quidem ex virtute fluunt, iuvant tamen ad virtutem comparandam vel auxiliandam ornandamque. Ex adverso non potest non poih/ois2 quaelibet respicere finem à sese distinctum; est scilicet poih/ois2 effectio operis propter finem alienum. Iam verò fieri utique potest, ut una aliqua operatio nunc summi boni, nunc particularis commodi causa exerceatur; ceu in bello subit pericula miles, alius lucri, alius rei publ. causa, quorum hic pra/ttei alter autem lucrum efficit. Hinc adeò fit, ut eadem quodammodo operatio et pra/zis2 et poih/s1is2 sit, pro diversa finis ratione. Eadem aio quodammodo. Accurare enim si loquaris, revera non est eadem; utpote cum fine distinguantur, fini autem potissimum essentiam suam operatio quaeque debeat. Et vero cum summum bonum et particulare aliquod commodum toto genere differant, necessum utique est, tales operationes reverà toto genere differre, prout de omni poih/s1ei et praxi Aristotcles etiam pronuntiavit.
Hinc liquet, Artem et Prudentiam, quarum illa circa
ta/s2 poih/s1eis2 haec pra/zeis2 occupatur, quàm maximè scopo differre: fieri tamen interdum posse, ut quodammodo Ars et Prudentia unum idemque agat, diverso licet scopo.
Ex hisce quae diximus lucem accipit Aristotelis doctrina, cum alia tum illa, quam habet l. 5. Polit. cap. 6. ubi ingenuum et ad optima quaeque educandum iuvenem negat in Musicis instituendum esse texnikh=| paidei/a. *texnikh\n de\. ait, ti/sqemen th\n pro\s2 tou\s2 a)gw=n as2 entau/th| ga\r o( pra\ttwn, ou) th=s2 a(utou= metaxeiri/cetai xa/rin a)reth=s2, a)lla\ th=s2 tw=n a)kouo/ntwn h(donh=s2 kai\ ta/nths2 fortikh=s2. Verum haec prolixius docere non potitur instituti ratio.
HISCE obiter ita explicatis, Politicam, qua de nos agimus, veram et propriè dictam esse SCIENTIAM affirmamus. Quandoquidem versetur circa subiectum non minus perpetuum et constansatque sunt res naturales; demonstrationes quoque admittat certas ac genuinas; axiomatibus denique aliisque longo usu compertis principiis innitatur. Locutus vero ad eum modum Aristoteles est non semel. Etenim initio Nicomachiorum non obscurè illam appellat e)pisth/mhn a)rxitektonikh\n. Ipsomet lib. 6. (ubi quam accuratissimc voces illas exponit) cap. 7. e)pisth/mhn politik\hn memorat distinctè u)po\ th=s2 fronh/s1ews2. Lib. 4. etiam Polit. cap. 1. scribit his verbis: th=s2 a)uth=s2 e)pisth/mhs2 esse, describere et optimam rem publ. illam quae maxime est ex voto, et illam quae multis conveniat. Alia loca adducere non attinet. Omnino vero huc pertinet excusatio, quam prolixiori de rerum publicarum differentiis doctrinae praemittit. lib. 3. Polit. c. 1. tw=| de\ peri\ e(ka/sthn me/qodon filos1ofou=nti, kai\ mh\ mo/non a)poble/ponti pro\s2 to\ pra)tiein, o)ikei=on e)sti\ to\ mh\ paror=|n mhde/ ti katalei/pein, a)lla\ dhlou=n th\n peri\ e(/kaston a)lh/qeian. Unumquemque circa methodum sive doctrinam aliquam philosophanti, non
autem ad solam operationem spectantem, oportet nihil prater videre et nihil negligere, sive cuiuslibet omnino rei veritatem ostendere. Hisce sane verbis apertè significavit, doctrinam Politicam non omni ex parte aut unicè thn\ pra=zin spectare sed habere aliquid qewrhtiko\n, quod tamen in doctrina Politica negliginon debeat, sed accurate tradi. Similiter lib. 1. Polit. c. 11. cum de omni arte xrhmatistikh=| prolixe egisset, subiungit: e)pei\ de\ ta\ pro\s2 thn\ gnw=s1en diwri/kamen i(kanw=s2, ta\ pro\s2 th\n xrh=s1in dei= dieltei=n, pa/nta de\ ta\ toiai= ta th\n me\n qewri/an e)leu/qeron e)/xei, th\n de\ e)mpeiri/an a)nagkai/an. Unde itidem patet, Theoreticum aliquid occurrere in doctrina Politica, quodque proximê ad th\n pra=zin non faciat. Proxime, inquam. Revera enim etiam istuc facit, non quamvis proximè. Quod enim nullo modo usui civili inservit, non etiam est Politici argumenti.
Si Politica autem Scientiae nomen iure meretur, patet doctrinam etiam aliquam de Legibus idem haud iniuria mereri. Non quamlibet tamen plebeiam, aut illam quae totam se occupat in legibus unius alicuius singularis republicae, Romanae scilicet. Sed generaliorem illam, quae circa Leges omnium rei publicae specierum versatur, ut exiis quibus par est fontibus et accurata ratione tradatur: cum utique sit Politicae verissimum munus ferre leges, ut supra docuimus. Qui ergo ita loquuntur de Legum peritia quadam, illoque vocabulo eam nuncupant, non loquuntur improprie: etsi unius Romanae aut alterius alicuius civitatis iurium peritia nomen illud perquam impropriè mereatur.
Eadem porrò Politica iure censeri etiam PRUDENTIA potest, inquantum cumprimis hac scientia qui est imbutus, redditur aptus rei publicae gerendae, adeoqueiis quae humanae socierati sunt commoda administrandis. Etenim
qui isthaec generalia Politica tenet praecepta, illi non est multum difficile in rem et usum isthaec transferre. Certè nisi isthaec teneat, non poterit omni rei publicae omnibusque negotiis rectè consulere; utpote cum praecepta isthaec sint omnis rectae civilis administrationis principia. Quod si tamen quis illa non possit transferre in usum, is (fateor) non est Prudens. Adeoque revera, ad id ut Prudentiae nomen commereatur haec scientia civilis, necessum est accedat illa in singularibus civitatis negotiis versandi et humanis rebus recte consulendi facultas. Optimè Aristoteles lib. 6. Et hic. c. 8. Prudentia non tantum est rerum universalium, sed opus est, ut singularia etiam cognoscat. Est enim activa, at actio circa singularia versatur. Ceterum cum isthaec agendi facultas plerumque adsit, si teneas civilem scientiam, certè facili negotio ab homine intelligente possit addisci: hinc adeò praxeos illius respectu, haud malè etiam et potest pariter et solet universalis isthaec quoque civilium rerum peritia Prudentiae nomine usurpari. Perinde nimirum, ut consimiles omnes scientiae texnikai\ simpliciter Artes audiunt, cumprimis ipsamet doctrina Medica artis titulo usurpatur.
Nec tamen universalis haec peritia est propriè illa Prudentiae species, quam Aristoteles u)rxitektoniouhn\ prae aliis existimat. Id quod tamen multi vulgo arbitrantur; eo decepti, quod Aristoteles reliquas Prudentiae species particulares appellet saepe laudati libri 6. Nic. c. 8. Etenim qua de agit Aristoteles illa nomosqetikh\| est, adeoque etiam ipsa circa leges singulares ferendas occupatur. Nec vero alia de causa haec nomosqetikh\ Universalior, aliae autem species particulares Prudentiae, Aristoteli dicuntur: quam quoniam haetantum sive in consiliis, sive in iudiciis, adeoque in singularibus
negotiis tantum versentur, nomosqetikh\ autem vel Legislatoria prudentia in universum negotiis civilibus leges praescribat.
SAPIENTIAE aut s1ofi/a; nomen, Aristotele quidem accutatissimo Graecarum vocum censore iudice, scientiae civili propriè non convenit: audit tamen ita omnis Prudentia cum aliis multis tum sacris etiam scriptoribus. Verum hi eadem voce omnem omnino Philosophiam comprehendunt, ceu cum alias liquet, tum praecipue de sacris quidem auctoribus manifestum est ex Salomonis encomio illo quod legitur 1. Reg. 4. Ut hiproinde s1ofi/as2 vocabulo non voluerint distinctim significatam scientiam omnium nobilissimam. Itaque illo quidem apud Hebraeos aliosque recepto vocabuli usu, non prohibetur, quo minus s1ofi/a nuncupetur civilis scientia, ceu mox clarius patebit: posita autem Aristotelica vocis interpretatione, vetatur id ipsum, et quidem maximè ideo, quod civiles et in universum omnes humanae res nequaquam sint eorum quae à nobis cognosci possunt nobilissima, ad illa vero unicè Sapientia sese exporrigat. Quo argumenti genere ipsemet utitur Aristoteles l. 6. Ethic. cap. 7.
Plato porro in dialogo cui Politico nomen est, bas1ilikhn\ kai\ politiklio\ TEXNHN agnoscit. Aristoteles quoque l. 6. Politic. c. 5. to\ texna/cein usurpat de civilibus sophismatibus quae appellantur. Obscurius idem l. 2. Polit. c. 8. Politicam accenset Artibus. Porro si Ars est, quae opus efficit permanens, videtur quoque et Politica ars esse: utpote cum res publica non minus sit opus aliquod permanens atque sanitas humana, quam effici ab arte Medica omnes consentiunt. Verum Platonis quidem testimonium non est quod nos moveat: usque enim adeo ille abusus in Dialogo illo est voce Artis, ut contemplativas quasque
scientias ea comprehenderit: perinde ut à Galeno, Luciano et aliis factum est. Ab Aristotele autem Artis titulum Politicae esse inditum, lib. 2. Polit., non sane liquet: imo videtur hanc potius scientiam ibi appellatam. Nec vero etiam est, quare vocem Artis iuxta vulgarem definitionem accipiamus: cum in vitio illam cubare paulo ante sit demonstratum. Econtrario autem indignum esse, uti Artis nomine audiat Politica, manifestum ex eo est, quod societas civilis etsi non omnino, ut nunc tamen plerumque sunt mores, ad summum faciat hominis bonum, artium vero materies longe sit ignobilior. Quoniam tamen nonnullae civiles societates nomine magis tales sunt quam reapse, eoque non ad illam felicitatem summam, sed ad alia (divitias scilicet aut potentiam) referantur, neque bonis ac Iaudatis mediis sed fraudibus etiam ac sceleribus studeant id quod propositum habent assequi; haud inscitè fortassis Artium nomine tales Politicae scientiae sive species sive partes appellaveris. Sane eiusmodi sunt illa sophismata, de quibus Aristoteles to/ texna/cein usurpavit, quaeque vulgo te/xnai passim audiunt.
VERUM de hisce satis. Antea tamen quam hunc locum deseramus, monet rei affinitas verbo etiam indicare, iurene an iniuria Politica Philosophiae pars habeatur, et num sit revera omnium scientiarum maximè Architectonica. Ac prius quidem ut brevibus expediamus, ponimus nunc extra controversiam: Philosophiam non esse, vel quamlibet, vel quarumlibet rerum scientiam; sed eam demum, quae et certior est, et earum rerum, quarum cognitio animum hominis reddit beatiorem. Absurdum scilicet fuerit quamvis rerum sine discrimine licet certissimam
cognitionem Philosophiae titulo donare: utpote cum ita et artes quaeque serviles imo ludicrae, inter Philosophiae species fuerint numerandae. Quo nihil dictu est absurdius. Quo sensu autem nos Philosophiae vocem intelligendam diximus, eo sensu semper disputatum est et olim, utrum Physica et Mathematica et Logica sint Philosophiae partes. Iam vero, qualia nunc sunt tempora, fieri vix potest ut feliciter homo vivat, nifi accedentibus civilibus institutis. Quandoquidem igitur ea quae felicitatem humanam iuvant, ignorari nequeunt absque felicitatis humanae dispendio: proinde non est dubitandum, merito Politicam inter Philosophiae partes recenseri.
Similiter facile est expeditu et Alterum: si ponamus maximè Architectonicam cognitionem esse illam demum, quae definit, quantum quaelibet scientia homini conducat, adeoque inquantum et quare sive omni sive nonncmini eorum in universum quaelibet sit discenda. Non esse autem Politicae definire, quid simpliciter felicitati humanae sed duntaxat quid rei publicae et civili sit societati commodum: quippe cum non simpliciter ad beatitudinem huius vitae opus sit societate ista, sed tantum propter mores, qui nunc passim terrarum obtinent, ut alibi demonstratur. *arxitektonikh\ itaque omnium scientiarum est quidem Politice respectu civilis societatis, quandoquidem nulla carum debeat ab illa societate abesse. Simpliciter tamen Architectonica omnium non est, sed potius Ethica hanc dignitatem videtur promereri: utpote quae omnia illa, quae ad vitae humanae pertinent felicitatem prosequatur simpliciter ac universim.
QUi limites sint et quae natura Civilis doctrinae, hactenus exposuimus. Consequens est ut viam muniamus, quâ ad illam liceat pervenire- Etsi enim iam tum docuerimus, ipsam quidem illam Philosophiam per demonstrationem ex iis quae experimento sunt percepta comparari, eâque occasione de utroque illo nonnulla nobis dicta sint; instituti tamen ratio postulat, uti et exactiùs et clariùs isthaec expediantur. Ordine igitur progrediemur, initio ab Experientia facto, utpote quae ut aliarum artium et scientiarum plerarumque ita et civilis huius quasi mater est. Nec verò hoc quidem loco docebimus, quid usus et ex perientia conducat ad id, ut queas praecepta Civilis prudentiae in rem transferre, et secundum ea rei publ. cuivis consulere, id enim pòst dicendum: nunc tantùm videbimus, quemadmodum Experientiae beneficio principia Civilis scientiae quàm commodissimè comparentur.
Ac quousque porrigere quidem sese debeat Experientia omnis Civili scientiae inserviens, haud difficile est definitu. Quum enim illa unicè suggerat quasi principia omnis civilis doctrinae, haec autem versetur circa civitatem et rem publ. non in genere tantùm, verùm etiam circa omnes eius species harumque affectiones, virtutes, inquam, vitia, salutem et interitum, adeoque et circa leges ac instituta omnium; manifestum est, Experientiam illam in omnibus omnino rei publ. speciebus, earumque casibus, eventis, moribus, et institutis, occupandam esse.
Est autem Experientia duplicis ordinis: propria alia, alia aliena. Propria indubiè animum nostrum quàm maxime reddit certum. Rectè enim de illa Plinius loquitur: Usus est efficacissimus rerum omnium magister. Eoque anniti sanè oportet, ut quantum datur nostrapte opera quicquid ad rem publ. facit, usu addiscamus. Quis quis profectò in re civili intelligens haberi volet, illi opus est experientia; ut scitè dixit Aristoteles x. Ethicor. c. ult.
At verò ut omnia rei publ. negotia usu comperta habeat homo unus, id neutiquam potest fieri: quamvis ad maximè seram ille aetatem perveniat et operam omnem in id impendat. Ea enim est multitudo negotiorum et casuum, quarumcumque etiam rei publ. specierum, regni, democratiae, aristocratiae, aliarumque, ut vel unius speciei omnibus usu addiscendis unius hominis aetas et industria haud sufficiat; tantùm abest, unum aliquem parem esse rerum publ. omnium quibuslibet rebus experiundis. Proinde etiam, aut fieri non potest ut scientiam civilem homo unus consequatur (utpote quum nisi principiis cognitis non haec parari, nec principia intelligi nisi per experientiam possint) aut praeter propriam aliena experientia in auxilium advocanda est, quo Civilis scientiae fias compos. Absurdum autem creditu est, Scientiam Politicam ab uno aliquo homine parari non posse. Porrò propria Experientia in senectute demum complementum fuum accipit; etenim seris venit usus ab annis, ut ait Poëta. Itaque si illâ solâ liceat uti, tum demum possit homo Civilis esse scientiae particeps, quando ad res gerendas minùs amplius est aptus. Alienum autem est à naturae providentia, ut illa servaverit summè utilem scientiam illi demum aetati, quae inidonea est scientiam istam in usum, cui unicè est consecrata, transferre.
Igitur vel hinc patet, iubere quasi naturam rerum, ut à sola nostrapte experientia non omnia exspectemus, sed confugiamus etiam ad alienam. Posse verò et illam plurimum benefacere, res docet. Nec verò ulla ars et scientia non maximam partem alienae illi innititur. Videmus verò planè idem evenire in civilium rerum scientia: utpote quum, ut Tacitus l. 5. Annal. ait, plures aliorum eventis doceantur. Tutam verò illam esse et certam, modò rectè sese habeat, alibi pluribus demonstratur.
Ceterum Experientiae alienae compendium omnium locupletissimum est Historia. Non enim inscitè Empiricis Medicis Historia olim definita est: oratio eorum quae visu perspecta sunt aut quasi perspecta: si tu per visu perspecta intelligas omnia usu comperta. Quocirca quod Polybius lib. 1. dixit, a)lhsqinwta/thn paidei/an kai\ gumnas1i/an pro\s2 ta\s2 politika\s2 pra=zeis2 thn\ en th=s2 i(stori/as2 ma/sqhs1in ei\nai, i. e. verissimam institutionem exercitationemque ad civiles actiones esse eam quae ex historia petitur doctrinam; id de hoc usu scientiae civilis comparandae quo de nunc agimus, non minùs verissimum est, quàm de commodo quod eadem proximè praestat rebus gerendis. Et verò omnis generis Regna, Aristocratias, Democratias, Oligarchias, aliasque res publ. quemadmodum illae omni tempore fuerint legibus ac moribus institutae, unde ortae, quare perierint, quid fecerit illas florere, quid mutare; non uno aut altero sed plurimis exemplis, et tamen citra magnum laborem, citraque longi temporis iacturam, animo item nullis affectibus praepedito, ex historiâ licet pernoscere. Quod ipsum usque est adeo omnibus cognitum, ut, quamquam in promptu sint plurima ab optimis scriptoribus prodita in hanc rem Historiae praeconia, tamen testimoniis isthac in luce non sit opus.
Verum enimvero magna est monumentorum historicorum varietas: eoque non omnia perinde huic quidem nostro proposito benefaciunt, sed delectus aliquis prudenter est instituendus. Primùm enim naturalium aut medicarum utique rerum historia nihil hîc iuvat, sed sola ea quae in civilium narratione occupatur. Est autem et haec alia ficta, alia vera et ex rebus ipsis quasi expressa, Ficta aut versatur apertè in humanis rebus aut per simulacrum. Prioris generis sunt Fabulae poëtarum, aliorumque nonnullorum, qui descripserunt confictas à se vel res publicas vel res gestas. Posterioris ordinis sunt Apologi; sive de plantarum brutorumque animalium actibus ad humanarum rerum effigiem compositae narrationes.
Quamvis verò usum suum omnia illa habeant, ad experientiam tamen civilem comparandam non nisi per accidens conducunt. Nec enim inde discere est quid reapse evenire soleat; sed duntaxat, quid figmentorum illorum scriptoribus fuerit visum, contingere in humanis rebus solere. Qua in re fieri indubie potest uti errent ipsi: immo eorum multi plurimum iam erraverunt, Poëtae praesertim Graeci Romanique. Ac proinde certae quidem experientiae nihil inde consequi poteris. Minimè omnium isthuc faciunt Apologi; utpote quorum argumentum à rebus ipsis omnium maximè remotum est.
Et verò omnis in universum Historia ficta, quamvis ingeniosissimè elaborata fuerit, auctoritatem suam et fidem non à rebus ipsis sed ab existimatione narrantis accipit: proindeque utut delectet, neminem tamen certâ aliquâ notitia, sed tantùm opinione probabili instruere apta est, et quidem prout auctor ipse maiori est in prudentiae laude.
In figmentis itaque eiusmodi non profectò est cur
terat tempus, cui certam civilium rerum scientiam comparare consilium; sed omninò vera historia illi est adeunda, quam tu quo signo dignoscas, non est huius loci exponere.
Est verò et Historiae verae ingens diversitas. Quaedam enim non attingit ipsa rei publ. sed alia quaevis hominum negotia: qualis est quae domestica, aut privatorum itinera, aut etiam proelia narrat, vel quae in temporibus et familiis digerendis occupatur. Ac proinde licet eiusmodi Histeria sit nonnumquam apprime ad vitam utilis: ad civilem tamen usum per se non adiuvat, nec Politicae prudentiae consulit, utpote quae à reliquis prudentiae speciebus diversa est. Per se, inquam, non iuvant historiae illae prudentiam quae propriè Politica est; per accidens tamen etiam huic prosunt, quoniam omnia vitae humanae negotia solent in rei publ. actibus locum suum obtinere; ac ptoinde ad hunc quoque ordinem istae historiae hactenus possunt referri.
Ceterùm quae res civiles commemorant Historiae, pertinent huc indubie quam maximè. Solent autem illarum pleraeque in rebus gestis enarrandis occupari: quaedam tamen potissimùm ipsas rei publ. formas, mores, eventa et instituta describere annituntur. Ad hoc aliae nudè tantùm casus, actus, resque omnes enarrant, ad horum causas non attendentes: aliae verò ne has quidem solent silentio praeterire.
Quin autem in universum omnes hae multùm queant experientiae Politicae conducere, non est dubitandum: simul tamen manifestum est, illas quae causas eventuum civilium exponere haud negligunt, aliis istis longè utiliores esse. Nec verò abs re est, quod Polybius gravis scriptor olim dixit: Ab historia si quis aufer at quare, quomodo, quo fine
unumquodque sit gestum, et num id quod actum est ex ratione satis ceciderit: quod eius reliquum est exercitationi quidem prodest, non tamen doctrinae.
Prima laus porrò videtur rerum publ. descriptionibus tribuenda; utpote quae, siquidem rectè sese habeant, et multò plurima et nobilissima, quaeque ut ita dixerim ad ipsam pertinent rei publ. animam, nos possint edocere; quum reliquae in iis quae non nisi à rerum publ. institutis vim et speciem suam nanciscuntur magis haereant, potissimis quibus res publ. quaevis innititur plerumque praetermissis. Hac sanè ratione permotus videtur fuisse Aristoteles, ut Politicam scientiam traditurus, non actorum civilium (prout vulgò adsolet fieri) sed rerum publ. et quidem multarum adeo historias conscriberet: utque extremo Nicomachiorum promitteret, en twn s1unhgme/nwn politeiw=n sese docturum, quid conservet aut perdat civitates, quaeve quamlibet rem publ. benè aut secus faciant administrari.
Pertinent porrò ad hanc historiam, Legum quoque ac institutorum civilium recensio. Plurimùm certè ad usum civilem facit, si teneas, quid apud varias gentes aut civitatates, de iis quae ad omnem vitam civilem pertinent, vel legibus sit cautum vel receptum consuetudine, quantumque commodi aut incommodi instituta illa singulis civitatibus adferre soleant. Unicè sanè prodest ad thn\ nomosqes1i/an variarum haec legum experientia: idque disertis verbisiam monuit Aristoteles lib. 1. Rhetor. c. 4 iubens proinde nomosqes1i/as2 caussâ consulere libros quibus th=s2 gh=s2 pri/odoi continentur, quoniam ex iis leges et instituta gentium queant hauriri. Quin et Theophrasto Eresio Aristotelis in Lyceo successori usus idem observatus est: qui quatuor et viginti Legum libros congessit, ex quo omnium civitatum non Graeciae solùm sed
etiam Barbariae leges cognosci, apud Tullium Piso profitetur.
Solet porrò de rerum publ. negotiis non tantùm iis in monumentis agi, quae propriè historica nuncupantur, sed et in Epistolis et Orationibus perquam multis. Immo ex Epistolis saepe gravissima, et maximè ceteroquin arcana, petere est; numquam magis animum suum exporrigente scriptorum stylo. Eadem paeneratio est Orationum nonnullarum deliberativi, interdum et demonstrativi generis.
Quocirca haec etiam versanda diligenter fuerint, ad experientiae civilium rerum decus aliquod adspiranti. Si is tamen observetur delectus, quem circa libros historicos sic propriè dictos commendavimus; utpote quum neque hîc desint qui prae aliis in latentes negotiorum causas penetrantes, actorum quorumcumque consilia exponant, adeoque maximo queant esse adiumento.
Neque verò alia cautela in delectu videtur opus circa ipsa etiam historica monumenta. Quod sanè quidam suadent, nova veteribus praeferenda, id quidem ad prudentiam illam quae iam circa res agendas occupanda est, fateor, per est utile. Simpliciter verò usui rerum consequendo, aut parandis Politicae scientiae principiis, non est cur aut novis vetera aut veteribus nova anteponas. In rebus videlicet humanis eadem semper agitur fabula; ut qui nôrit quae olim contingere solita, idem ignorare nequeat nostrorum etiam temporum similes casus fortunamque.
Ast vero quicquid horum est historicorum operum, revera non nisi materiam exhibet parandae Civili Experientiae. Ut nimirum illam ipsam Civilem Experientiam ex monumentis istis historicis consequaris, necessum porrò est,
primum ut summa attentione historias quasque in animum admittas, deinde vero omnia illa firmiter memoriâ comprehendas saepiusque repetas et animo volvas. Est nempe, quod iam tum supra dictum, Experientia aliud nihil, quàm unius rei iterata saepiùs memoria, sive ut Aristotelis utamur verbis, a(i pellai\ mnh=mai tou) au)tou( pra/gmatos mia=s2 e)mpeiri/as2 duu/amin u)potelou=s1i. Multae memoriae eiusdem rei vim unius Experientiae absolvunt. Ac proinde illi, qui nec animum probè possunt attendere ad res civiles, sive eas proprio usu versent sive in Historiis spectent, quique nullâ memoriae dote sunt instructi, non est quod ullo labore Experientiam hanc civilem studeant acquirere.
VErùm de Experientia civilium rerum, qualis ad Scientiam Politicam requiritur, comparanda, satis est dictum. Expediendum nunc etiam est, quemadmodum Scientiam ipsam commodissimè assequaris.
Videtur autem fortassis in facili id esse, modò Experientiâ instructus sis. Et sanè multos hodie Politicae magistros, Usum civilem et Historiae lectionem videas unicè laudare; quasi quod reliquum est nullo negotio soleat accedere, quandoquidem in promptu sit ad similia progredi. Eiusdem fere sententiae fuerunt apud Graecos illi qui Sapientiae docendae causa tum audiebant superbo nomine Sophistae, circa Socratis Platonis et Aristotelis aetatem. Namque et hiexistimaverunt, legum ferendarum peritiam, quae utique Politicae scientiae pars nobilis est, facilem esse, si
tu habeas praeclaras aliquot Leges in unum collectas; inde enim id quod optimum est à nemine non posse promi: quo nomine in eos animadvertit Aristoteles sub finem operis Nicomachii. Et vero videntur Sophistae illi paene eam Politicae doctrinae institutionem laudavisse, quali ad Dialecticam et Rhetoricam comparandam usos illos esse, narrat idem Aristoteies in calce librorum de Sophisticis elenchis; proponendo nimirum in exemplum orationes ac disputationes de argumentis maximè obviis, praeterea autem docentes nihil. Sed et veterum probabiliumque maximè auctorum nonnulliiis laudibus usum civilem et Historiam commendant, ut dixeris haud iniuriâ, illos quoque palmarium operae, quae civili est scientiae impendenda, tantùm non unicè iis tribuisse. Livium sanè ipsummet ita existimasse, non est vero absimile, quoniam ita locutus est. l. 1. Hoc illud est in cognitione rerum salubre et frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posit a loco intueri; unde tibi tuaeque rei publ. quod imitere capias, unde foedum inceptu foedum exitu quod vites.
VERUM enimvero id utique certum est; nullum usum nullamque Historiam parere scientiam aut etiam scientiae principia, nisi illa, quae Experientiâ propriâ alienâque sunt comperta, transierint ante in universales regulas. Utpote quum omnis Scientia in solis eiusmodi universalibus occupetur. Igitur nec exempla ex Historiis civilibus aut usu civilium rerum desumpta ad res agendas quicquam iuvant, nisi ex illis universalem aliquam adsertionem Politicam exstruxeris. Nec enim vel quisquam artificum, exemplis inductus agendum aliquid aut omittendum sibi sumit, propterea quòd semel aut iterum hoc vel illud benè successerit; sed quòd existimet alia
quaeque ad propositum exemplum successura: alioquin certè non nisi periculum faciat et casui rem omnem committat.
Iam autem universalem aliquam regulam ex singularibus eventis eruere, non vacat profectò difficultate. Enimvero quod de Experientia medica dixit olim Hippocrates: h( pei=ra s1falerh\, idem et de civili longè est verissimum. Fit autem ipsum hoc, cùm quoniam facilè nobis imponitur, ut existimemus multa contigisse eas ob causas, quae per se nihil aut parum ad rem fecerunt, sed eam forte fortuna et per accidens sunt comitatae: tum quoniam nimis saepe praecipitamus sententiam, nondum facto iusto exemplorum numero. Quae per accidens autem sese habent, à veris et propriis rerum causis discernere, non profectò est cuiuslibet, ut nec sufficientem exemplorum recensionem instituere.
Porrò etiamsi ad manum habeas multa eaque utilissima variarum rerum publ. instituta, non tamen facilè adeò est, ex iis id quod aut tibi aut singulis rebus publ. conducit, seligere. Nec enim eo ipso iam tenes rationem quaelibet commodè in usum traducendi. Planè quemadmodum non est facile de artisicum operibus exactum iudicium ferre, et quod inter ea est optimum eligere. Soli id possunt et artifices, et qui circa opera illa accuratè examinanda multum studii posuerunt, suntque in iis quasi pepaideume/noi. Nec tamen etiam qui sic satis benè iudicant, de pictura ex. gr. aut calceo, co ipso iam artem pictoriam et sutoriam addiscunt.
Hoc ipsum Sophistarum institutioni Politicae iam tum olim Aristoteles obiecit; ridens eos, quod electionem legum facilem esse pronuntiassent, quasi illa electio non
singularem postulet s1un/es1in, et rectè iudicare non maximum quid sit. Idem alibi scitè Sophistas perstringit, quòd Rhetoricam et Dialecticam ita docuerint, quasi tironi sutoriae artis multos duntaxat calceos tu tradas, atque ad eorum formam iubeas alios conficere. In universum videlicet verum est de variarum historiarum experimentorumque civilium ad Politicam Scientiam utilitate, quod de legum collectionibus idem Aristoteles pronuntiat. Legum, inquit ille, et rerum publ. collectiones iis qui contemplari possunt et iudicare, quidnam rectè aut contrà sese haebeat, aut quaelia qualibus conveniant, utiles sunt: at qui sine isthoc habitu talia pertractant, iis iudicare quidem rectè non licet, nisi fortuitò; tamen illi ipsi ad eiusmodi negotia fiunt perspicaciores
Observandum porrò hîc est, id quod iam tum supra inculcavimus, illorum quae ad rem publ. attinent, non omnia posse exstrui ex solis expetimentis, neque id uti efficere coneris necessarium esse. In promptu autem causa est. Quoniam videlicet firmae collectionis beneficio mente nostra longè ulterius quàm experimentis pertingente, illa et possit ulterius et debeat tendere. Iam verò non in omnium esse potestate collocatum, subtili ratiocinatione veritatem invenire, notissimum est: ac proinde etiam hoc modo patet, non satis esse ad integram plenamque Scientiam civilem parandam, vel usum rerum civilium vel historiarum quamvis diligentissimam lectionem, sed maiorem aliquam operam omnino exigi.
Ceterùm non est fortassis, cur errori isti confutande argumenta multa in medium conferantur, quum sufficiat refellendo illi solum id quod usu cernimus quottidiè evenire, Videre nimirum est, nonnullos historiarum civilium longè peritissimos Prudentiae nihilominus Politicae
rudes aut parum intelligentes, eoque nec consiliis idoneos: alios ex adverso minùs longè in historiis et usu versatos, civilis tamen doctrinae eximie gnaros, et in quammultis negotiis ad benè consulendum rei publ. promptos atque expeditos esse.
IGitur non quidem vel sine usu vel absque historiae peritia ad scientiam civilem datur temere pertingere: exigitur tamen omnino praeterea aliud quid, ut scientiae illi fias compos. Imo etiam ad id ut ex historia et usu rerum suum fructum capias, opus est quibusdam quasi adminiculis. Id quod vel inde liquet, quoniam sine illis neminem assequi Civilem hanc Prudentiam aut Scientiam solere, usu ipso docemur. Igitur aute omnia de illis adminiculis dicendum nobis venit. Quaenam videlicet illa sint, quae Politicae discendae inserviunt.
Videtur autem non aliud quippiam huic rei parandae exigi praeter ea, quae ad omnem omnino scientiam comparandam sunt necessaria. Certè etiam hisce ad Politicam scientiam adspiraturo opus est. Sunt autem haec quatuor numero, ceu aliàs pluribus ostenditur.
Primum eorum est filopeni/a. Quae profectò necessaria est futuro Politico, non in id tantùm ut experientiam sibi comparet civilium rerum partim usu proprio partim diligente historiarum omnis generis lectione, sed cumprimis etiam, ut porrò ad scientiae ipsius exactam perveniat possessionem. Latè quippe patent scientiae huius limites, nec
facile est addiscere id omne, quod ad quamque rei publ. speciem benefacit aut eandem corrumpit. Ipsamet itaque Politicae amplitudo ostendit, labore et industria opus esse ad illam capiendam. Laborem autem nemo impenderit, nisi idem sit filo/ponos, et fugiens desidis otii.
Alterum est filalh/sqeia aut veritatis studium: quo ad Politicam scientiam maximè est opus, quoniam amore et odio facillimè hîc peccatur. Qua sanè ratione fit, ut multi unam alteramque rei publ. formam immodicis laudibus aut vituperiis prosequantur: ceu olim Athenienses popularem statum, Spartani optimatum regimen, Persae aliique Asiatici populi principatum, omnibus aliis damnatis, tantùm non in caelum evexerunt.
Necessum est tertiò adsit e)ufui/a quaedam ingenii, eaque in acumine inveniendi, potissimùm tamen in iudicandi facultate posita: nec enim fieri potest, ut absque eiusmodi indole ullam aliquam scientiam atque adeò Politicam consequaris. Econtrario quò illa sollertia est praestantior, eò maior ad scientiam quamque comparandam est aptitudo. Ea certe dos est nativa ingenii, ut nonnulli hinc existiment, non esse opus ullo magistro ad Artes et Scientias parandas. Quam in rem quae de Rhetoricis disputat Quintilianus l. 2. cap. 20. operae fuerit pretium legere. Est verò excellentissima omnium e)ufui/a, quam Graeci a)gxi/noian vocant, Aristoteles autem l. 1. cap. ult. Analyt. posterior. scitè desinivit: e)ustoxi/an tina\ en a)s1ke/ptw| xro/nw| tou= me/s1ou. Quandam, momentaneo temporis spatio, eius quod probandum est aut sciendum medii, feliciter coniectandi facultatem. Tanta certè huius etiam ad Civilem scientiam interdum vis est, ut nonnulli, si non omnem, magnam eius partem, nullo magistro, modò accedat aliquis rerum singularium usus, sive
ptoprius, sive ex historia aut aliorum relatione comparatus, consequantur. Quin imo et mediocris tantùm vis si fuerit ingenii, hac sola haud parum licet proficere. Et verò hac una dote videas in vulgo plurimos rerum civilium haud proletariè peritos reddi: praesertim simul ac usus aliquis accedit aut historiarum diligentior lectio. Ut forte haud iniuria de Politica etiam prudentia quaeras, utrum illi plus conferat doctrina an natura.
Ceterum a)gxi/noia quidem illa rara naturae dos est. Nec fieri temerè potest, ut solo mediocris indolis beneficio veritatem semper ab eo quod falsum est, aut quod similitudine veri decipit, discernas. Quòd si itaque ars quaepiam datur inveniendi veritatem, illam omnino etiam ad Politicam scientiam comparandam adhiberi oportere, et quarti adminiculi loco censendam esse, manifestum est. Talis autem est quam Logicam hodie nuncupamus: cuius pars a)nalutikh\ accuratam quaerendae veritatis viam docet: Dialectica autem manuducit ad opinionem, ac proinde inservit etiam scientiis, si quando ad veritatem omni ex parte exquisitam non licet pervenire, quod sanè ut aliàs ita et in Politicis frequenter satis usuvenit. Certè Logicae artis a)paideus1i/a unicè efficit, quòd paucis admodum, etiam usu rerum et ingenii in dole praestantibus, datum sit hactenus, Politicam scientiam omnibus numeris perfectam consequi, quodque multi adeò passim errores committantur.
Praeter haec autem quatuor nihil superest, quod experientia civili instructo necessum sit ad Politicam porrò addiscendam. Haec verò si adfuerint, non videtur illa comparatu multum difficilis: utpote quum hisce adminiculis liceat uni homini quicquid est scientiae adipisci. Quod profectò Aristoteli aliisque nonnullis certum est obtigisse.
Vix est tamen ut rectè sese haec habeant, nisi commoda contingat EDUCATIO. Non tantùm sane ingenii indoles hebescit, et à labore ad otium reddimur proclives, quòd si à teneris haud fuerimus probè exerciti. Sed nec veritatem, vel qua par erat ratione amamus, vel possumus adsequi, nisi adsueti simus hanc omnibus aliis anteferre, et cumprimis honesta amplecti, turpia autem habere odio. Atqui rem publicam ea quae hon esta sunt maximè beatam reddunt, turpia autem non dedecorant tantùm sed etiam corrumpunt, ut aliàs docetur.
Accedit, quod quaedam res publicae solis bonis artibus non queant vel institui vel conservari: adeoque ad plenam omnium rerumplicarum scientiam omnino requiratur et malarum artium cognitio. Cum praeterea et optimae res publicae soleant malis aliorum artibus corrumpi, quò corruptelae illae caveantur, necessum utique est, malas illas artes, etiam bonarum rerum publicarum conservandarum gratia, deberc haud ignorari. Ad hoc fieri saepenumero non potest, ut res publicae sint salvae, nisi ad leoninam generositatem vulpinae aliquid versutiae accesserit. Quamvis verò vulpina ist haec non simpliciter in malis artibus numeranda, ut multi perperam existimant, sed me/s1a sint; attamen nisi animus virtute fuerit munitus, facilè etiam illa in devia quem deducunt et degenerant in malas fraudes. Itaque quod Aristoteles defiderat in Moralis Philosophiae auditore, animum praecultum consuetudine, ut rectè gaudeat ac oderit, id profectò iure maiori à Politicae discipulo est postulandum. Nec enim ceteroquin poterit honestas et sceleratas artes probè distinguere: atque adeo non poterit rebus publicis quibusque congrua media et vere salutifera praescribere: sed vel solas fraudes secta bitur,
illasque unice laudabit, vel prae nimio vitiorum odio dolosi nihil docebit unquam. Opus igitur omnino est, ut animus benè sit praecultus, adeoque et proba educatio ad talem animi culturam capescendam est necessaria.
Multùm porrò obstat, ne iustam viam teneas parandae scientiae civilis, quòd si haud fueris adsuetus accuratae doctrinae. Prudenter sanè dictum est Aristoteli l. 2. Metaph. cap. ult. ai(\ a)kroa/s1eis2. kata\ ta\ e)sqh s1umbai/nous1in, auditiones doctrinae cuiusque differunt pro auditorum consuetudine. Qui verò civilem tractant doctrinam, eorum plerique hodie adsueverunt humaniori quam vocant litteraturae, eoque sententiolas affabrè compositas, utque ita loquar papavere aut sesamo quasi sparsas, aut historias iucundas adsectantur; quicquid vero accuratiorem sapit Philosophiam, fugiunt paene ut scopulos, quasi curiosum nimis illud sit et Scholasticam subtilitatem redoleat. Et verò luphro\n to\ a)kribe\s2 molestum est omne quod accur atum est. Nec tamen Civilis scientia absque illa subtili curiositate perficitur aut sibi constat; nec rem publ. quamvis, omni quidem ex parte, ignoratis istis subtilioribus rectè curaveris. Omnino igitur etiam hîc locum habet consilium illud Aristotelis: de=i pepaideu=sqai pw=s2 e(/kasta u)podektn/on, probe à pueris oportet institui, quemadmodum doctrina quaevis sit accipienda. Oportet inquam exerceri in iis quae ad accuratam scientiam faciunt; ut inoffenso pede possis etiam ad Civilem doctrinam quàm exactissimam progredi, neve cius loco contentus sis eo quod plebeiam ruditatem vix antecellit.
HISCE vero dotibus omni ex parte probè in structus, atque ita recte à teneris educatus et assuefactus, ad Scientiam civilem illam eruendam, felici potes successu aggredi.
Est autem ut aliàs ita et in Politica doctrina primus
post experientiam labor, ut ex singularibus iis, quae usu aut proprio aut alieno comperta habes, universalia AXIOMATA et pronuntiata conficias. Quod quemadmodum possit commodissimè fieri, quum in Logicis doceatur, saltim doceri merito debeat, non est quòd híc repetamus.
Sunt autem talia universalia axiomata Politica quamplurima, iam tum omnibus temporibus à prudentissimis quibusque observata: quod nos docent monumenta adsertionum eiusmodi plena. Iis igitur utendum quidem esse, non est dubium. Immo si tutò possis illa usurpare, iam tum magnum est factum laborum compendium; utpote quum necessum non sit, uti laborem ipsemet impendas construendis illis universalibus axiomatibus; quod aliàs operae haud est exiguae.
Attamen omnino hîc opus est cautela; quippe quum fieri possit, ut falsa pro veris accipias, nec quodlibet tale adsertum, etiamsi rectum, certam indubitatamque mereatur fidem. Necessum igitur est, ut anteaquam eiusmodi quid in Scientiae usum admittatur, veritas eius probè sit perspecta. Explorariautem id potest triplici ratione. Primùm: si inquitas in auctoritatem illorum à quibus Politica gnw/mh est profecta; num ea tanta sit, ut propter auctoritatem illam tuto possis axiomati in medium allato confidere. Secundo: si examines ipsam gnw/mhn ad experimenta, sive usu proprio comperta, sive in historicis scriptis memorata. Tertio: si causam pronuntiati in vestigaveris, eâ enim cognitâ non est quòd ampliùs dubites.
Ac tertium quidem illud est maximè accuratum quid; facilius tamen est primum et secundum. Nec enim historiarum perito difficile est, examinare universalia
pronuntiata ad Experientiam tamquam ad Lydium lapidem. In promptu quo que est intelligere, num multi in eandem sententiam consentiant, et num sententiae auctor magno valuèrit retum usu, aut num prudentiae laude excelluerit, nec ne. Quod videlicet omnibus, vel permultis prudentibus, vel etiam civilium rerum perquam peritis placuit, fieri vix potest ut fallat. Hinc sane rectè docet Aristoteles lib. VI. Ethic. c. 11.: dei= pros1e/xein twn e)mpei/rwn kai\ pres1bute/rwn kai\ froni/mwn tai=s2 a(napodei/ktais2 fa/s1es1i ou)x h(=tton twn u)podei/zewn, dia\ ga\r to\ e)/xein en th=s2 e)mpeiri/as2 o)/mma, o(rw=s1i ta\s2 u)rxa\s2. Usuperitorum et senum et prudentum pronuntiatis, quamvis demonstratione carentibus, non minùs atten dendum atque obtemperandum est, quàm ipsismet demonstr ationibus. Illi enim quoniam usu isto quasi oculum aliquem comparavere, perspiciunt ipsa rerum principia. Qua de re aliàs ex professo disseritur.
Sunt porrò eiusinodi universalia pronuntiata, quae proximè experimentis innituntur, non nisi principia Scientiae civilis, quod ex Apodicticis constat: coque nequaquam in iis est subsistendum, sed utendum potiùs illis ad ulteriorem ipsiusmet Scientiae exstructionem. Et verò plurima licet ratiocinando adsequi, usu nondum comperta: perinde ut in Arte Medica et plerisque scientiis contemplativis usu solet venire. Quoniam verò Politica Scientia potissimùm occupatur in cognitione eius, quod civili societati sive omni sive singulis eius speciebus utile est: facilè apparet, utilitatem publicam praebere maximam vim ratiocinationum Politicarum: sicut etiam in Artibus pleraque solent fine potissimum aestimari. Ante omnia igitur operam dare oportet, ut rerum publicarum, et in universum emnium et singularum specierum, scopus sit exactè
cognitus: quò de omnibus rerum publ. institutis et legibus quàm expeditissimè possit institui inquisitio. Neque verò de mediis quae ad finem aliquem ducuntiudicaveris rectius, quàm fine ipso accuratè perspecto. Leges autem et instituta civilia nihil nisi media sunt boni publici impetrandi.
Praeter finem tamen multum quoque praebet argumentorum, ipsummet (ut ita loquar) subiectum civilis societatis: planè ut in omnibus artibus magnum est momentum in subiecti natura collocatum. Est autem subiectum in Politicis, praecipuum quidem humana natura, in quantum illa est civilium bonorum capax: secundarium verò bona civilia ipsamet. Necessum itaque est, ut ingenii humani indolem, quemadmodum illa animata esse soleat circa res civiles, idque secundum omnes eius differentias, ab aetate, à sexu, à fortuna, à consuetudine dependentes: adhoc ipsamet bona civilia (qualia sunt virtus omnis generis, divitiae eaeque et naturales et artificiales, potentia, honor, volupras) quantam omnia illa vim habeant in civili societare, intimè cognita habeat, quisquis ritè de civilibus negotiis velit ratiocinari.
Quoniam porrò omnium actionum civilium suae sint effectrices causae, principales pariter et instrumentales, actiones itidem multum differant pro earum diversitate; liquet utique, haud parvum de forma actionum Civilium argumentum, etiam à natura illius effectricis causae et posse et debere accipi: atque adeo et haec non debere ignorari.
Haec vero omnia si teneas, et argumentandi artis si sis peritus, ad summam Scientiae Civilis perfectionem pervenire, haud ampliùs fortasse fuerit tibi difficile.
QUoniam verò omnia haec quae diximus ad Prudentiam civilem comparandam sint necessaria, nullo monente iam tum nemini non est perspicuum, fieri non posse ut integram illam sine discrimine quilibet è vulgo adolescens vel iuvenis plene consequatur. Idque quoniam isthaec aetas haud soleat vulgo ab experientia virtute et iudicio sufficienter esse instructa. Enimverò seris venit usus ab annis. Et solet aetas isthaec animi affectibus esse multum obnoxia. Exactum quoque iudicium aetas demum largitur virilis. Et vero in iuvenibus plaerisque, ut scitè dixit Aristoteles, to\ bouleutiko\n est a)tele\s2, perinde ut in feminis idem est a)/kuron. Etsi enim reperiantur praecocia quaedam ingenia, quae naturae quadam prodigalitate anticipant multorum annorum beneficia; rarum tamen hoc est. Sed et illi quoque, utut habeant rerum aliquarum usum, atque ita ad res nonnullas gerendas interdum summa cum felicitate magno omnium stupore admoveantur: tamen experientia omnibus numeris absoluta, qualis ad in tegram scientiam requiritur, ut instructi sint, fieri non potest. Verùm nobis sermo est de eo quod plerumque usuvenire solet; itaque rara illa non est quod hîc nos moremur.
Si iuvenis autem non est capax integrae Civilis seientiae, non est quoque idem eius doctrinae idoneus auditor. Id quod iam olim ab Aristotele l. 1. Ethic. c. 2. est pronuntiatum. Est videlicet is demum auditor idoneus, qui iudicio valet
adsequi, rectè an secus sese habeant quae à magistro proponuntur. Iudicare autem de omnibus civilibus negotiis non potest iuvenis propter thn\ a)peiri/an, et animi virtute nondum subacti ut et iudicii imperfectionem, ceu modò est dictum.
Etsi verò non scientiam exquisitam, Opinionem tamen sive do/zan, potest nihilominus de omnibus rebus civilibus iuvenis sibi comparare. Immo si in Logicis fuerit probe institutus, uti possit iudicare num quid ritè ex positis principiis sit collectum, poterit cum haud exiguo fructu ipsammet Scientiam civilem etiam exactissimam audire; modò tamen incidat in commodum magistrum. Cuius nempe ea est eruditio eaque auctoritas, ut illi saltem circa ea quorum veritas non nisi per experientiam potest innotescere, tutò liceat credere. Nascitur quidem ita non Scientia sed Opinio: urpote quum sic ea quae principiorum loco sunt tantùm propter auctoritatem magistri credantur. Meritò tamen contenta est Opinione, aetas Scientiae perfectae nondum capax. Quemadmodum felix illa aetas est prudentium tutelâ, ipsamet nondum apta rebus suis administrandis. Donec nempe paullatim maturescente iudicio, et rerum usu accedente, ea quae hactenus non nisi ob magistri auctoritatem erant credita, firmiter explorentur, adeoque proprio quod dicitur remigio possis iam navigare.
Indubiè autem illis magistris quàm tutissimè fidem habueris, qui rerum usu, prudentiae item ac doctrinae nomine, quàm maximè eminent. Adeoque quin hi potissimùm prae aliis sint sectandi, omni vacat dubitatione. Est autem duplex quasi ordo magistrorum. Alii enim muti sunt, ut in proverbio loquimur, alii coram docent ore. Quum utrique autem sint consulendi, hos illis tamen
iuventuti esse utiliores, modò sint quales esse debeant, itidem extra controversiam est: nec verò temerè quis ignorat, quantum latentis e)nerge/ias2 vox viva habeat. Certè rarum est, ut sine vivo magistro illa aetas tantum proficiat, quantum potest proficere, cùm in aliis scientiis et artibus, tùm etiam in Politicis. Id quod iam olim iudicio suo ipse Socrates comprobavit, utpote qui Xenophonte l. 4. Memorabil. teste, ne Themistocli quidem suum magistrum defuisse censuerit, Euthydemo ad scientiam hanc sine magistro adspiranti dicens: Stultum esse arbitrari, non posse quem praestare vilissimis in artibus, nî idoneos sit magistros nactus, gubernandae verò civitatis notitiam sponte sua et ultrò hominibus obvenire.
Quamvis verò manuductione commodi magistri possit iuvenis hactenus, quemadmodum diximus, Scientiae Politicae fieri particeps, si nullâ is tamen valeat Logices peritiâ, ne quidem illuc facile pertingere poterit.
Ast idem saltem opinionem aliquam civilium rerum sibi comparaverit, si optimas prudentiae civilis sententias animo comprehendat; et ob existim ationem corum à quibus sunt profectae fidem iis aliqua mdiu habeat.
Ut ipsemet hac aetate ex singularibus eventis com munia eiusmodi pronuntiata et universales regulas exstruat, nativum aetatis vitium vix permittit: certè prae imbecillitate isthac non potest id fieri prout aliàs par est.
Hinc autem manifestum porrò est: non posse iuvenem ex sola historiarum lectione civilem scientiam addiscere, nisi summâ cum difficultate; et quidem nisi adsit simul ingenii quaedam praecox sollertia, id quod rarum est. Ulteriùs item hinc consequens est: non esse iuvenem idoneum historiae civilis lectorem, quippe qui fructum eius solidum,
ut ia dicam, quae scilicet consistit in illa axiomatum ex singularibus confectione, nequeat decerpere,
Aliqua tamen ex parte sic satis idoneus historiae lector esse potest; si nimirum ante prudentibus sententiis animum instruxerit, multò magis, sieo quo diximus modo scientiam didicerit. Ita sanè poterit attendere ad multa, quae aliàs illum non possunt non sugere: imo praeterea sententiarum doctrinaeque totius civilis certitudinem, ad exempla historica quam promptissimè examinaverit. Certè ita qui est imbutus, illum cum eximio civilis prudentiae profectu historias terere, usu ipso experimur. Tempus contrà et operam perdere videmus vulgò iuvenes, qui ex historiis etiam optimè conscriptis student civilem scientiam consequi, animo nullis antè praeparato sapientum praeceptis. Illis ex adverso qui differentias rerum publ. et quae ad earum sanitatem et morbos attinent, ex optimorum magistrorum institutione iam audierunt, feliciter pergentibus. Propterea quòd praeceptorum veritatem ad historiam exigere non multum impeditae sit operae, certè facilioris multò, quàm proprio quod aiunt Marte conari ex historiis scientiam condere.
Fatemur quidem etiam nos, posse iuvenem multarum rerum memoriam, nullo licet magistro, certè nullo Politico magistro, ex historia petere; et hoc si tantùm spectet, haud ipsi esse ad historiae lectionem opus praeviâ quadam Politicâ institutione, sed sufficere ei praeter linguae quâ scripta est Historia, locorum quandam temporumque notitiam, qualem ex Geographicis et Chronologicis petere est. Quin fatemur, talem Historiae omnis generis cognitionem non iucundam tantùm esse, sed et liberaliter institutum quemvis decere: quandoquidem scil. rusticum est et
puerile, ignorare omnia quae alibi gesta sunt. Verùm non de quavis historiae lectione nos nunc agimus, sed de illa duntaxat, quae ad civilem scientiam parandam queat iuveni conducere.
Longè minùs porro adolescente aptus est scientiae huic addiscendae Puer aliquis, idque quo niam à iudicio et rerum usu multò est imparatior. Et verò vix intelligat ille vocum doctrinae huius significationes: tantum abest ut res ipsas adsequatur. Non tamen abs re est, etiam illam aetatem manuducere nonnihiliam tum ad Prudentiam hanc; si praesertim illam aliquando exercere fuerit propositum. Fieri autem hoc potest, pueritiam ipsam bonis moribus et sententiis imbuendo. Id sane quo maiore factum industria, inposterum iam adultior quis eo felicius poterit progredi. Hinc probatum est hoc consilium prudentioribus quibusque iam olim. Id quod vel Aeschines docuerit, cuius verba sunt: dia\ tou(to ta\s2 twn palaiw=n gnw(mas2 tai=des2 e)xmansqa/nomen, tn) a)/ndres2 geno/menoi a)utai=s2 xrw(mesqa. Eam ob causam sententias veterum pueri ediscimus, ut viri facti iis utamur. Quoniam autem ea quae numeris sunt inclusa omnium facillimè et memoriae mandentur et firmissimè haereant; eiusinodi numeris inclusas sententias maximè pueris esse ediscendas, manifestum est: praesertim si ab auctore ipso singularem aliquam auctoritatem simul sint nactae.
DE omnibus iis quae ad Civilem scientiam ipsam faciunt addiscendam, fortasse plus satisiam dictum. Antequam tamen hunc locum deseramus, paucis addendum;
quum Scientia haec operationis sit gratiâ, adeoque in effectum amet deduci, quemadmodum id possit quàm commodissimè fieri. Et vero eiusmodi Prudentia singularis iam tum olim primum meruit Politicae titulum: adhoc eam actu exercentes etiamnum Politici et audiunt praecipuè et aestimantur.
Ante omnia vero extra controversiam collocamus: illum quàm optimè rei publ. posse consulere, qui Prudentiae civilis non partem sed quod eius est integrum animo comprehendit: Proximo loco censendum illum, qui saltem potissimas eius partes accuratè didicit; Tertium locum autem mereri, qui addidicit universalia praecepta illa quae respondent negotiis istis civilibus singularibus, quae quis tractanda suscipit: ut (v. gr.) qui curam regni alicuius aggreditur, saltem quae ad regni naturam et salutem pertinent, qui vectigialium ille ist huc facientia, teneat. Hinc manifestum verò est, quemlibet in actu rerum versaturum oportere vel integram vel ex parte Philosophiam Civilem didieisse. Quamvis enim iam tum ingenii vim quantum valeat agnoverimus, simul tamen ostendimus, quantum praepolleat addidisse Scientiam. Ita sanè opera Mediea ab iis qui Medicam artem didicerunt constat quàm rectissimè exerceri, nautica à nautis, et in universum artium omnium opera ab optimis artificibus.
Praeter Prudentiam autem universaliorem hanc necessum est accedat accurata cognitio, cùm personarum tùm rerum omnium singularium, circa quas et cum quibus ex praescripto Politices aliquid agendum venit. Planè ut artifex omnis secundum artem suam necessum est intimè habeat cognita singularia omnia subiecta, circa quae sua ars debetlaborare.
Ea vis ad agendum profectò est in singularium rerum notitia, ut interdum ii qui illa duntaxat norunt sint ad res agendas aptiores longe illis qui universali prudentia sunt praediti. Quod ipsum ab Aristotele iam tum olim est monitum l. 6. Ethicorum cap. 1. Verba illius ita Latine verti possunt. Omnis actio versatur in rebus singularibus. Ideoque quidam non instructi Scientia, ad agendum aptiores sunt iis qui Scientiam sibi comparaverunt, et in aliis rebus ii qui Usum earum atque Experientiam habent. Nam si quis sciat carnes leves esse concoctu faciles et salubres, leves autem quae sint ignoret, non efficiet sanitatem: sed is potius, qui avium carnes scit leves et salubres esse.
Quoniam verò rei publ. negotiorum omnium, Alia eaque plurima inter cives et in rebus propriis haerent; Alia cum exteris, praesertim vicinis civitatibus, deque rebus peregrinis intercedunt: manifestum hinc est, ante omnia domestica quae libet quàm accuratissimè perspicienda esse, iuxtim verò peregrina etiam cognoscenda, interque haec vicinissima maximè, in quantum saltim quaeque illorum rem publ tuam attingunt.
Sunt porro harum singularium rerum aliae iam praeteritae, aliae adhuc praesentes. Atqui has quidem ignorari minimè omnium debere, certè in has maximè respiciendum esse palàm est, quoniam actiones omnes civiles circa has potissimum occupantur. Operae tamen est pretium praeterita quoque, praesertim proxima aetati suae, addat ille, cui consilium est rei publ. ritè operam dare; idque quandoquidem horum etiam cognitio magnum saepe in consiliis et deliberationibus habeat momentum. Quid, quod et futura praenovisse summe in vita civili sit
utile? Qui futurorum certe est providus, idem maxime aptus est malis cavendis et bonis curandis.
Discuntur autem cum praeterita, tum praesentia quam maxime usu et experientiâ, ut alia quaevis singularia: atque adeo sive propria sive aliena experientia. Ac Praesentia quidem proprio usu, quem admodum et praeteritorum maxime propinqua, didiceris. Si aliena autem fuerit experientia consulenda, (quod est frequentissimum) tum haec omnia optimè discuntur ab eo, qui Politicae Prudentiae simul est consultus: quandoquidem is longe intimius singularia quaeque novisse idoneus est. Perinde nimirum atque Artis Medicae peritus naturam singulorum corporum humanorum longè aptior est perspicere, quàm idiotarum aliquis. Multa sane rerum civilium momenta occultiora sunt et arcaniora, eoque fugiunt saepè quamvis aliàs satis cautos. Haec igitur ut solus Politicae Prudentiae gnarus intelligit, ita solus potest docere.
Non vivi autem duntaxat magistri hîc queunt consuli, sed etiam scripta monumenta, cum alia quaeque ad res civitatis singulares pertinentia tum cumprimis Historica. Quema dmodum autem cognitio praesentium aut recentium rerum praevalet ad res agendas, cognitioni rerum antiquarum: ita etiam recentiorum rerum monumenta plus afferunt commodi. Ideoque in hunc quidem finem Historiae earum quae pro tempore sunt civitatum, prae vereribus singulari cura et studio volvendae sunt. Quinimmo siquidem illae Historiae pari cum priscis monumentis laude sint conscriptae, possintque non minùs atque veteres ad Scientiam ipsam comparandam facere, compendium operae haud exiguum in recentioribus historiis est collocatum: utpote quum uno
eodemque labore et Scientiam Politicam, et simul quae ad res agendas proximè pertinent singularia, liceat isthâc ratione acquirere.
Est autem eorum quae ad civitatem quamque et rem publicam attinent, ingens satis copia. Quae omnia ad quatuor causarum genera quam commodissimè retuleris: cum quaevis civilis societas imò actio quaevis civilis quatuor causis perficiatur: sicuti fit etiam in Natur alibus.
Omnia igitur illa scienda sunt curaturo integram civitatem aliquam, aut opus aliquod civile. Attamen ut rectè est l. 1. Rhet. cap. 4. observatum Aristoteli, quinque numero in deliberationem maximè solent in republ. quavis venire. Agitur enim potissimum aut de vectigalibus et reditibus publicis: aut de pace et bello: aut de regionis custodia: aut de iis quae importantnr et exportantur: aut denique de legibus. Unde consequens est, omni rei publ. benè consulturo, praeterquam quòd teneat horum omnium universalem scientiam, in id maximè laborandum esse, uti civitatis et propriae et vicinarum saltim omnia illa addiscat, quae ad quinque hasce rerum classes possint conducere; prout idem Aristoteles prudenter admonuit. Ex, gr. Circa vectigalia; unde illa capiantur aut capi possint minimo damno, et in quae necessariò veniat aliquid impendendum aut vulgo soleat impendi. Circa bellum et pacem: quae vires, quaevé arma et tuae suppetant rei publicae et hosti, quae item bellandi sit commoditas. Circa regionis custodiam: illius ac viciniae omnis situm, robur et debilitatem. Circa importanda et exportanda: quaenam desint aut supersint et tibi et aliis, quemadmodum item quaevis optime possint sive exportari sive adduci aliunde. Circa leges denique: cum alia tum praecipuè instituta quaevis publica ac privata populi et tui et vicini.
Secundum horum omnium accuratam notitiam~, ut ad resgerendas sis idoneus, nihil aliud requiritur quàm sedula in civilibus illis rebus exercitatio, idque in id ut ad agendum eò sis promptior. Facit nimirum exercitium, ut omnia quae cum ad Scientiam ipsam tum ad subiectorum singularium notitiam pertinent, animo quasi obversentur, adeoque in memoria quàm maximè sint expedita: prout etiam in omnibus aliis Artibus et Scientiis usuvenire, nemini est ignotum. Eleganter sanè Plinius iunior: Difficile est tenere quae acceperis, nisi exerceas. Quocirca non etiam est cur Politicam facturo alia porrò nunc magnopere commendemus.
Observandum tamen, quemadmodum in eo qui adspirat ad Scientiam Politicam requiritur, eximia in genii et iudicii vis, magna item industria et proba educatio: Ita eadem cumprimis exigi in omni rei publicae cuiusvis administratore. Imo dixerim multò maxime talia in Pragmatico homine necessaria esse, propter singularium rerum agendarum et multitudinem, et ambiguitatem, et difficultatem, maiorem quàm est eorum quae ad Scientiam pertinent. Etiam porro hoc notandum: quandoquidem nonnullae res publicae non possint solis bonis artibus regi, in illarum quidem rectoribus non debere exactam virtutem reperiti, sed satis esse, si rectores illi sint sem iboni aut semimali. In aliis tamen rectius sese habentibus rebus publicis, regentium virtus quo perfectior est, eo in publicum est utilius.
Cumprimis postremùm animo in figere oportet id quod iam tum saepius diximus: Universalia Politicae Prudentiae praecepta non posse omnia quae in singulis negotiis agenda aut omittenda veniunt comprehendere: atque
adeo, tametsi universalia illa teneas accuratissime, omnino tamen adhuc multa te ignorare. Hinc verò palàm est, exigi in quovis prudente rerum administratore vim aliquam eximiam, quae etiam non scripta et non praecepta pro renatâ possit subitò pernoscere et in alterutram partem decernere: praesertim si rei difficultas moram deliberandi haud patiatur. Versatur autem facultas illa bonam partem in omnium omnino circumstantiarum accuratâ expensione, atque in investigatione latentium causarum singularis cuiusque eventus. Hoc sane posse, reapse praestat prudentem Pragmaticum Politicum. Est autem haec facultas fere illa quam Aristoteles deino/thta appellat, describitque, l. 6. Et hicorum Nicomachior. cap. 12.
Haud parum verò habet difficultatis isthaec singularium rerum civilium accurata cognitio: longe enim difficultate superat Prudentiam Politicam universalem. Quin imo in hoc praecipue consistit ipsa Practica prudentia civilis. Id quod itidem iam olim est Aristoteli obser vatum. Cuius in eam sententiam nectarea verba ex l. 5. Ethicor. cap. IX. non possum non hic ad ultimum adducere. Ubi scilicet accurate docuisset, quantum sit situm in notitia eorum quae verè et secundum omnes suas circumstantias sunt iusta, addit haec sequentia. *tou=ta de\ ple/on e)/rgon h)/ ta\ u(gieina\ ei)de/nai e)pei\ kakei= me\n me/li kai\ oi(=non kai\ e(lle/boron, kai\ kau=s1in kai\ tomhn\ e)ide/nai r(a/dion) a)lla\ pw=s2 dei= nei=mai pro\s2 u(gi/eian, kai\ tai/, kai\ po/te, tos1ou=ton e)/rgon, o(/s1on i)atro\n ei)nai. Hoc autem maius est opus quam nosse id quod salubre est. Nam et ibi facile est, novisse mel, et vinum, et helleborum, et ustionem, et sectionem: at verò, quemadmodum haec adhibenda sint in usum, sanitatis, et cui, et quando, aeque magnum est opus quam esse medicum.
QUemadmodum Politica prudentia, cum illa universalis, tum altera singularis Pragmatica, possit debeatque comparari, iam docuimus. Proximum est paucis aliquid adicere, de Ordine in docenda saltim universali illa Prudentia observanda. Est sane et hoc scitu utile, quandoquidem iustus ordo efficit, ut doctrina commode in animum possit quasi illabi, et deinceps memoria comprehendi. Sicut ex ad verso vitiosus ordo turbat mentem, ut nec accipere possit doctrinam nec bene retinere.
Quamvis autem et de Ordine, quis demum sit iustus, multae sint contentiones, nos tamen nunc, quasi extra contro versiam, collocabimus virtutem eius in convenientia cum cognitione nostra. Haec verò exigit, ut antecedant primùm quae aliorum notitiae viam quasi muniunt, et sine quibus alia accipi nequeunt: secundo, quae faciliora sunt cognitu: tertio quae perfectiora et reliquis quasi pro regula sunt. Exigit eadem, ut seorsim tradantur quae aliis inspersa vel obscutitatem parerent vel magnam inducerent intercapedinem: qualia fere sunt quae ad aliorum illustrationem aut nihil aut non in totum faciunt. Exigit postremo, ut si vocabulorum significationes habeant quid ambigui, illarum definitiones ante omnia constituantur: et principia demonstrationum ipsis demonstrationibus praemittantur, nisi alibi illa seorsim sint tradita.
Haec igitur quidem in omni omnino tractatione etiam Politici cuiuslibet argumenti sunt accurate obser vanda. In omni, dico, cuiuslibet argum enti tractatione. Potest
scilicet et Tractatio argumenti cuiuslibet diversimode institui, et ipsum argumentum esse aliud atque aliud.
Enimvero alia Tractatio est plena accurata et omnibus numeris perfecta: alia rudior. Habet autem utraque suum locum etiam in doctrina Politica. Philosophia enim Civilis postulat Tractationem exquisitissimam. Pragmaticae autem nonnumquam sufficit alia rudior. Quam differentiam Aristoteles ipsemet in docendo attendendam monuit, dum l. 3. Polit. cap. 5. ita loquitur: Illius qui circa unamquamque doctrinam Philosophatur, et non respicit solùm ad to\ agere, proprium est nihil praetervidere, et nihil quidquam omittere sed veritatem aperire de re qualibet. In eandem sententiam ab illo prolixius nonnulla l. 1. cap. 6. Eudemiorum Moralium disseruntur; quae tamen haud adducam nunc, ne ab instituto deflectere nimium velle videar: quoniam haec iam tum scire convenit. Tractatio porrò aut integram suscipit Politicam Prudentiam docendam, aut duntaxat aliquam eius partem.
Ceu ante tamen diximus, in quavis omninò tractatione cuiusliber argumenti, iuxta illa proposita in medium praecepta ordo docendi est instituendus. Fòrtassis verò haud abs re fuerit, si saltim nonnihil hîc adumbremus quasi okiografi/an integri Corporis Politici, secundum illa Ordinis didaokalikou= praecepta.
Quandoquidem igitur integra Prudentia versatur circa omnem omnino civilem socieratem, omnesque societatum illarum civiles affectiones (ceu supra ostendimus) plena autem cognitio quatuor causarum notitiâ absolvitur, palàm est, initio omnium agendum esse de iis quae Civili societati omni sunt communia, idque secundum illam
quadruplicem causarum classem, habita tamen (ut semper) potissima ratione causae formalis.
Proximum fuerit summas differentias civitatum indicare: quae cum à diversitate formae (quae est regimen ipsum sive res publica) maxime oriantur, hae cumprimis ostendendae fuerint.
Iis constitutis iam porro ad speciei cuiuslibet tractationem fuerit progrediendum. Quas inter cum una sit ex voto et simpliciter optima, adcoque omnium perfectissima, primum illa merito locum sibi postulat. Itaque de illa docendum iam omne illud fuerit, quicquid huic proprium est, atque adeo quicquid ad civitatem beatissimam potest pertinere. Quaecumque tamen illi uni non competunt, neutiquam in hunc statim locum conicienda videntur.
Inde demum pergendum ad reliquas civitatum et rerum publicarum species. Et quidem, si quod illae habent commune id ante omnia docendum venit. Habent autem communia quam multa, ad constitutionem conservationem mutationemque rerumpulicarum unicè sacientia.
Quoniam porro illis itidem suae sunt differentiae et species specialiores, illas item differentias oportebit quàm accuratissime in lucem producere, et exponere oculis. Hinc itaque demum ad magis specialia deveniendum, singulaeque illae species seorsim attendendae examinandaeque. Quo fiet, ut nihil tandem possit superesse quod doceri moreatur.
Hoc Ordine videtur quàm commodissime universa doctrina Politica tradi posse. Et sane hunc fere ordinem optimus docendi magister Aristoteles, in Politico suo opere observavit, Quamquam enim ordo ille minus hodie appareat
in superstitibus voluminibus, id tamen non Aristotelis sed librariorum culpa esse factum, iam tum in nostra Introductione demonstra vimus. Ut proinde hanc nostram de Ordine Politicae doctrinae sententiam liceat nobis tanti viti consensione, citra eius iniuriam, roborare.
EOrum quae initiò agere instituimus nihil superest agendum, quàm ut doceamus, quem admodum Politica Prudentia Universalis, sive Scientia et Philosophia Civilis, hactenus exculta et, ratione eius ab omni retro memoria repetita, semper quàm optimè scripto fuerit tradita. Etiam id igitur paucis nunc expediemus.
Ac ptisca quidem tempora si consulamus, primi et soli olim Graeci transtulerunt ad nos suorum in hoc argumenro conatuum monumenta. Aliarum sane gentium nulla fere non civitates instituit sic satis prudenter, ipsam autem regendarum civitatum Prudentiam vel docere nesciverunt, vel certe nihil eius ad nos usque transmisere. Nec enim huc referre licet sententias Politicas sparsim dictas, quamvis aureas et multae plenas prudentiae: cuiusmodi reperire est in Salomonis quoque sacris proverbiis.
Ceterum quinam etiam apud Graecos primi hoc in campo labora verint, atque adeo quando apud illos caeperit excoli haec Philosophia, videtur nonnihil esse affirmatu difficilius. Ciceroni enim si credimus, princeps Socrates Philosophiam deportavit è caelo, et in urbibus collocavit, et in domos etiam introduxit, et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. Ex adverso, superant hodieque in
Stobaeanis Eclogis, Pythagoricae Scholae praestantium virorum, Socratis aetate maiotum, quaedam huius argumenti et quidem varia. Adhoc si non aliunde, saltim ex Aristotelis Politico opere, libro cumprimis secundo, palàm est, etiam alios ante Socratem ad curam hanc suam operam contulisse, nec infeliciter. Vetum enimverò incertae nihilominus fidei sunt illa Pythagorica, quae Stobaeus suo operi inseruit. Et vero aliàs ostendimus, Naturalis quoque Philosophiae illa opuscula, quae Timaei Locri et Ocelli Lucani nomen prae sese ferunt, supposititia esse. Cum igitur etiam illa Politica, ante Stobaeum, scriptorem utique non nisi sequioris aevi, nemo memoraverit nobis, haud profecto etiam illa certam fidem merentur. Saeculo scilicet Christiano secundo et tertio eiusmodi multa conficta videntur, ab iis qui Pythagoricae veteris Philosophiae restauratores voluerunt videri. Quae certe Hippodamo tribuuntur à Stobaeo, haud parum aliena sunt ab iis, quae in Hippodamum Milesium refert Aristoteles l. 2. Politic. Nisi duo fuerint Hippodami, et Stobaeanus sit Doricus aliquis, alius ab Aristotelis Milesio: vel ea quam Riccobonus invenit conciliatio, sit admittenda. Quicquid vero huius sit; omnia etiam illa Stobaeana Pythagoricorum fragmenta, tantum in iis quae in Optima republica sint forte observanda occupantur, imo eius quoque argumenti non nisi pauca attingunt. Itaque ad Politicam Scientiam parum adiuvant comparandam.
Socratis auditorem laudatoremque maximum Platonem, certius est hanc Philosophiam summo studio exornandam suscepisse. Superant hodieque illius cum alia tum praecipue De Republica alterum, Alterum de Legibus inscriptum opus; utrumque et prolixum et summa sermonis suavitate condîtum, et plenum verae frugis Politicae.
Verum enimvero desidera veris meritò in utroque cùm iustum docendi ordinem, tùm plenam de omni republica tractationem. Et verò neutrum agit de omni republica, sed utrumque duntaxat de optimâ. Illo licet discrimine, quod in opere de Republica doceatur potius idea quaedam perfectissimae civitatis, quàm talis aliqua quae reapse inter homines obtineri possit: Alterum de Legibus, usui humano sit commodum magis ac utile. Adhoc in illo priore multa profectò reperias quae non propriè pertineant ad Politicam doctrinam, quaedam et commenta Poëtica potius quàm gravem Philosophiam redolentia: quales sunt Eris Armenii fabulae. Ex adverso in illo opere etiam eorum, quae de optima republica veniunt disserenda, permulta ne quidem sunt tacta. In altero autem praeclarae quidem Leges recitantur, de ipsa autem republicâ itidem habentur perpauca. Quod ipsum et Aristoteles olim iudica vit l. 2. Polit. cap. 4. Taceo nunc, nonnullis absurdis sententiis auctoritatem operi saltem priori detractam esse. Haud pauca tamen peregregia cùm ex utroque volumine tum praesertim ex illo de Legibus hauseris; praesertim quoniam illa parte Aristotelici libri deficiunt.
Integram hanc Philosophiam primus omnium conatus fuit ARISTOTELES tradere. Quin etiam praestitit hoc ipsum tanta felicitate, ut parum abfuerit ab omnimoda perfectione. Verum et illius libri mutili, disiecti, et hiatibus compluribus deformes, ad nos pervenerunt. Agimus aliàs de illius operis conditione omni pluribus: itaque non est quare nunc velimus illis repetendis immorari. Id unum sufficit in memoriam revocasse, neminem quemquam ad Philosophiam hanc illustrandam paratiorem accessisse Aristotele. Quippe qui et demonstrandi artis fuerit peritissimus, et rerum civilium historiam omnem habuerit in promptu, et simul cum
scribendi valuerit facultate, tum industria fuerit incomparabili. Ut vel hinc non possit non quivis meritò de operis praestantia bene suspicari. Si quid sane iudico, unus Aristoteles omnes omnium temporum conatus hactenus quidem longo intervallo superavit.
Qui Aristoteli in Lyceosuccessit Theoprastus, ut in aliisita et hac in Philosophia, quantum ex Laërtiano indice apparet, plurimum laboravit. Cicero l. 3. de Legibus testatur, Theophrastum institutum ab Aristotele, habitasse in eo genere rerum. Idem de Dicaearcho et Demetrio Phaleraeo hoc subiungit: Ab eodem Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque non desuit. Post à Theophrasto Phaleraeus ille Demetrius, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque, nonmodò in solem atque pulverem, sed in ipsum discrimen aciemque perduxit. Nam et mediocriter doctos magnos in republ. viros, et doctissimos homines non nimis in republica versatos, multos commemorare possumus: qui verò utraquere exceller et, ut et doctrinae studiis et regenda civitate princeps esset, quis facile prae terhunc in veniri potest? Haecita Cicero: sed quo tempore illorum libri adhuc supererant. Cum veroiamdudum illi perierint, nihil attinet, illos hîc lauda visse, aut quae de illis ex antiquis monumentis hinc inde aliàs haud exiguo labore excerpsimus, attulisse in medium.
De Heraclide Pontico, perinde atque de Aristotele loquitur idem Cicero: hunc profectum à Platone illustrasse omnem civilem in disputando locum. Memorant alii illum etiam Aristotelis inter auditores: quasi utrumque audiverit. Verùm nec huius quidquam est reliquum, praeter fragmenta opcris de Moribus gentium variisque sui aevi rebus publicis.
Praeter hosce paucos autem non est quisquam, in ipsomet omni illo Graecae Sapientiae florentissimo aevo, qui laudem aliquam ex cultura huius Philosophiae acceperit. Et verò
Academici, Platonicae scholae heredes, ad incptam a)ka taliyi/an prolapsi sunt. Ipse Theophrasti in Peripatetico Lyceo successor Strato Lampsacenus ambiit et impetravit Physici nomen, quum alii illi Politici Philosophi audiissent, ceu alibi testatur Cicero. Hunc secuti, solidiore omni antecessorum doctrina adhoc destituti (libris scilicet Aristotelis et Theophrasti sub terrâ reconditis) ultra trivi alia vix sapuerunt, quod nos etiam Strabo docuit. De Stoico Dione quum dixisset Cicero, quaedam subtilius ab illo de magistratibus disputata, Atticusque addidisset, Ait tandem? Etiam à Stoicis ista tractata sunt? Respondit Tullius: Hoc sane nisi abeo quem modò nominavi: et postea à magno homine, et in primis erudito Panaetio. Nam veteres (Stoici scilicet) verbotenus acute illi quidem, sed non ad hunc usum popularem de republica disserebant. Ab hac familiâ magis ista venerunt, Platone principe. Unde intelligimus, à Stoica etiam schola nihil esse olim profectum quod magnopere hîc profuerit. Multo minus est, quod existimemus Epicureos aliquod fecisse hîc pretium operae: quoniam illi rei publicae curationem omnem damnaverunt tamquam suae felicitati inimicam. Huc spectat illud de semetipso Ciceronis l. 8. Epistol. familiar. 20 ad Paetum. Omnem nostram de republica curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum, abiecimus, in Epicuri nos adversarii nostri castra coniecimus. Ex quibus patet, à Theophrasti fere usque aetate ad Ciceronis aevum, omnem hanc Philosophiam desertam atque planèincultam iacuisse.
Iam autem pauloante Ciceronem, imo ipso adhuc vivo, redierunt quidem iterum in lucem Aristotelis scripta, reperêre etiam illi suos illustratores et commentatores, et tum statim et omni pene secuta tempestate, Graecos,
Arabes et Latinos, nemo tamen illorum Politicum opus ornare vel conatus est, donec saeculo Christiano decimotertio Thomas Aquinas inusitato hactenus exemplo hoc agere ausus fuit. Similiter qui Politico commentario Platonem illustraverit, nemo inventus est. Procli enim quae exstant et levia sunt, et Politicam Philosophiam nulla ex parte saprunt.
Qui porrò suopte ductu aliquid conscribere sit ausus, Graecorum omnium nullus omnino est. Unus Cicero, inter Latinos, ad Platonis exemplum, sex de Republica libros et aliud de Legibus volumen exsatavit. Quorum illi dudum perierunt, nisi quod somnium Scipionis supersit: huius tres fere libri exstant. Itidem vero Cicero de sola optima republica egit utroque in opere: neutiquam Aristotelico more de omni rei publicae specie: ceu fieri debuerat. Etsi igitur in libris de Legibus sint quaedam haud aspernanda, forte etiam in libris de Republica praeclara quaedam fuerint tradita, universa tamen Civilis doctrina vix eminus fuit à Tullio tacta.
Porro nec Arabum scriptorum quisquam (quos penes tamen aliquamdiu regnum omne stetit melioris et veteris Philosophiae) hîc vel hilum praestiterunt. Nec enim Averrois Epitome Platonica, meretur laudem ullam eximiam.
Haec verò misera ratio fuit omnis huius Philosophiae, donec demum, ante hos circiter ducentos annos, Graecae et Latinae literae iterum coeperunt efflorescere. Quod temporis intervallum est profectò ingens. Ex eo autem, Aristoteles cumprimis, nactus est varios, cùm qui de Graeco Latine verterent Politicum illud opus, tùm qui vel Paraphrasi, vel notis, vel iustis commentariis illud illustrarent.
De hisce tamen dicere sententiam hic nolumus: quandoquidem ea cura pertinet ad Introductionem nostram in opus Politicum Aristotelicum, indeque possit facile recipi quod in usum est.
Quid de iis qui suopte Marte aggressi sunt Philosophiam hanc tradere, sit sentiendum, haud item pronuntiatu difficile est; si expendantur illa quae in Iucem prodierunt scripta, ad ista saltim quae in hisce Propoliticis proposuimus, atque ad hanc quasi normam omnia exigantur. Manifestum sanc hinc fiet, nihil eorum quod hactenus in lucem prodiit, vel universam Scientiam civilem omnemque adeo eius ambitum persecutum, vel iustis demonstrationibus Politicis esse usum, vel denique debitum ordinem observasse. Nihil certe non una aliqua parte laborare.
Quam censuram cumis qui hisce Propoliticis bene est instructus possit facile instituere, nihil etiam est causae, quare de singulis Politicis recentis aevi scriptis hîc multum nos quidem laboremus.
FINIS.
Politicam Prudentiam non consistere, in morum elegantia, aut peritia omnibus blandiendi; ut nec in quavis rei publ. curatione: non item in religionis et honesti neglecto cultu. pag. 1.
De Iuris et Civilis Prudentiae affinitate ac discrimine. pag. 6.
Rhetoricam Artem magno errore à Sophistis antiquis Graeciae habitam cum Politica eandem esse. Differre item Politicam Prudentiam à s1une/s1ei, ut et usu aliquo rerum parta prudentia. pag. 19.
De Subiecto eiusque affectionibus, circa quae Politica doctrina versatur. pag. 21.
Politicam prudentiam differre, à Prudentia qualibet, ut et à Militari, Oeconomica, Chrematistica, et Morali. pag. 29.
Prudentiam Civilem non esse peritiam aliquam merè experimentalem: neque solam Experientiam satis esse, sive ad Scientiam sive ad Usum civilium rerum. pag. 40.
Civilium rerum certam peritiam aliquam posse accipi, idque demonstrativis ratiocinationibus: etsi illae non sint demonstr ationes primi ordinis atque omnium exactissimae. pag. 50.
Quo nomine certa Civilium rerum cognitio debeat appellari: quâ item dignitate aestimari. pag. 58
Quemadmodum Experientia cum propriae tum aliena inserviat comparandae civili Prudentiae: utque aliena quam optime possit ex historicis monumentis accipi. pag. 70.
Experientiam rerum civilium, sive usu sive historiarum lectione compar atam, non sufficere ad Prudentiam sive scientiam Politic am acquirendam. pag. 77.
Quibus adminiculis debeat esse instructus, is qui Civilem prudentiam sibi comparare vult: quidque illum porro agere oporteat. pag. 81.
Neque Puerum neque Iuvenem aptum esse adsequendae Civili Prudentiae; debere tamen et posse utrumque ad illam plene aliquando comparandam institui: quemadmodum item fieri hoc oporteat. pag. 89.
Quid requiratur ad Prudentiam civilem, ut in rerum actu quis illam quàm optime exerceat. pag. 93.
De Ordine in docenda Politica Scientia observanda. pag 100.
De Politicae Scientiae aut Civilis Philosophiae optimis per omnem aetatem scriptoribus. pag. 103.