10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

HERMANNI CONRINGII PROPOLITICORUM LIBER UNUS.

CAPUT. I. Politicam prudentiam non consistere, in morum elegantia aut peritia omnibus blandiendi; at nec in quavis rei publicae curatione: non item in religionis et honesti neglecto cultu.

CIvilis prudentia, quae et qualis sit, unde quibusve modis et possit et debeat comparari, quo ordine doceri ac disci oporteat, quodnam denique in docenda illa pretium operae fecerint omnis aevi scriptores, interque eos qui maxime praestent ceteris, qui secundum vel tertium locum commeruerint, aliquanto accuratius, non nisi compendio tamen, tradituris, ante omnia vocis ipsius recta significatio et verus usus eruendus.

Etenim idem quid illâ notari atque voce Politices, certum quidem est. Ceterum et hoc nomen ambigui est usus. Cum enim Politicus sit is, qui Politicâ est imbutus, si vulgus audias, Politicus est, quisquis morum aliqua urbanitate et cultu valet prae reliquis, in quo plus nonnihil est salis quam in aliquo de vulgo, quique adeo in communi vita elegantius sese gerit, qua sermone, qua incessu, qua gestu. Ut proinde Politica fuerit peritia cultioris illius vitae, morumque omnium elegantiae.


page 2, image: s018

Verumenimvero est quidem et illa peritia Prudentiae ac virtutis cuiusdam digna nomine, nec qui eam non tenet vere et simpliciter prudens est. Ad civilem quoque congressum et societatem non utilis tantùm sed et necessaria est elegantia istaec: utpote cum morosum difficilem et agrestem hominem ad res gerendas minus aptum esse, omnibus sit compertum. Adeoque non potest neque debet in Politico desiderari hoc quicquid est tum virtutis tum prudentiae. Multum tamen abest, ut illa mereatur Politicae prudentiae laudem et cognomentum; aut uti is qui hac valet eo ipso verè sit Politicus. In confesso nimirum est: Politici officium maxime occupari in regenda quavis republ., eaque vel instituenda vel corrigenda vel conservanda: quod profecto peritia istac elegantioris vitae minime effeceris. Imo ut sis agrestior et incultior, fieri tamen potest, ut licet non ex omni magna tamen ex parte prosis plurimum. Quemadmodum C. Marius Rom. reip. plus commodi profectò tulit quàm ex nobilitate elegantes plurimi; etsi quod exprobrabant ipsi vulgo, sordidum illum esse et incultis moribus, et parum scite convivium exornare, negare haud potuerit, in excusationem adferens, munditiem mulier ibus viris laborem convenire; quod refert Sallustius in belli lugurthini historia.

Et vero omnis illa civilitas morumque cultura tantùm eò spectat, quo nemini sis eorum quibuscum verfaris molestus, sed potius iucundus, ceu rectè observatum Aristoteli. Id ipsum autem à reip. vitaeque humanae negotiispotissimis multùm est diversum: eòque quicquid illius est o(milhtikou=, longè infra naturam reliquarum est virtutum, ac proinde haud male vulgò semivirtutis titulo solet nuncupari. Politi itaque sunt


page 3, image: s019

quidem elegantes illi, et civiles, et urbani, utque Graeciloquuntur a)s2ei/oi; verè Politici autem nequaquam sunt nec audiri debent.

Hinc verò etiam manifestum est, non mereri Politici cognomentum eos, qui blandiri tantùm norunt omnibus aut assentari, quod tamen itidem vulgo solet videri. Multo certeminus laudem illam hi promerentur; utpote cum ne boni quidem viri sit istud agere; quamvis (ut ille in Comoedia inquit) hic quaestus in vita multo sit uberrimus. Etenim Si vel honestum ipsifuerit vel damnosum etiam obsequi, idminime faciet vir bonus; sed gravate se gerere, potiusque esse molestus volet. Si item obsequium facienti, aut dedecus atque id non parvum, aut damnum, adversario autem dolorem parvum allatura sit, non admittet sed aegrè feret acrepudiabit: ceu itidem recte docet Aristotelesl. 4. Ethic. 12.

Sunt qui Politicos appellent omnes promiscuè, quotquot in reip. sunt negotiis occupati: quasi Politica sit quaevis in civilibus negotiis versandi dexteritas. Constat autem multos horum per esse imprudentes et rudes, et tamen verè Politicum prudentiâ quadam exactâ instructum esse, in confesso est. Ad hoc varia admodum cum sint reip. munia, fit saepenumero, ut qui una in re praestat, in aliis parum possit: creditur tamen, Politicum hominem rei publ. regendae omni esse ex parte idoneum. Est igitur et isthaec significatio multùm â vero Politici nominis usu aliena.

Iam porrò apud quamplures inolevit, ut Politici demum audiant, qui omnia utilitate et commodo metientes, ita gerunt sese in vita et republ. ut modò sibi aut civitati sit bene, Dei et honesti nullam censeant habendam rationem. Nata autem haec infamis significatio primùm


page 4, image: s020

est in Gallia superiore saeculo, circa annum 1568, per Henotitam factionem, illo tempore sub religionis specie in omnes publicae quietis amantes summè contumeliosam: quod notatum est lacobo Augusto Thuano lib. 44. historiarum.

Non multum aliâ verò in significatione hodie Politici vocantur, omnes versuti et callidi, inque omnem partem mobiles, et tamquam polypi mutantes colorem, dummodo fibi caveant. Qualem polu/tropon Homerus Ulyssem suum descripsit, et Aristophanes in Ranis traduxit (per calumniam tamen) Theramenem illum, qui cum in numero esset quadringentorum tyrannorum verso animo applicavit fe mox Populi partibus.

Ceterum etsi iam tum olim apud Graecos nonnulli prudentiae titulum indiderint impiae eiusmodi versutiae; non dubitante Thrasymacho l. 2. de Rep. apud Platonem virtutem et honestatem generosam stultitiam nuncupare. Neque nostro saeculo commendandae illi defuerit magister, cymbalum vulgo Politicorum existimatus, Machiavelius. Plurimum tamen abest, ut vera aliqua prudentia citra honestatis comitatum inveniatur, aut ut civitas prudenter possit administrari neglectâ iustitia et in Deum religione. Certe quotquot exstant civilis prudentiae meliores magistri, plane diversum statuunt, idque longo rerum usu edocti. Imo ipsemet Machiavellus coactus est fateri, saltem simulata pietate et virtute opus esse quàm maximè. Quo ipso propriam ille sentenam damnat: quippe cum simulari istaec non possint, ita ut non facile pelluceat sucus ap. cautiores, qui si itidem sunt impii, ex Machiavelli utique disciplinâ nequeunt coërceri, et regi, cum deberent maximè. Religio lane


page 5, image: s021

Plutarcho ipsi est s1unektiko/n a(pa/s1hs2 koinwni/as2 kai\ nomosqes1i/as2 e)/ris1ma, coagulum omnis societatis et fundamentum legislationis. Pietate sublata (inquit Cic. l. 1. denat. Deorum) fides etiam et societas humani generis et unà excellentissima virtus iustitia tollitur. Id quod cum alibi demonstratumà nobis prolixius sit, non est cur hic verbum addamus.

Per summam vero iniuriam Politicorum nomen illis impietatis patronis tribuitur ka/t) e)zoxh/n quandam: tamquam eius notae sint veri Politici, et Politica impiae cuiusdam et iniustae versutiae sit magistra. Certè omniretro aevo is vocum illarum usus numquam fuit auditus, et planè diversa docuerunt omnes sapientes Politici. Sanè cum aliae resp. sint rectae ac iustae, aliae non item: hae quidem per solas bonas artes servari aut institui non possunt: illas quoque vix est ut integras tuearis nisi interdum dolo aliquo commisso: (est autem et kalh\ kai\ e)paineth( punourgi/a tis2 honesta et laudabilis calliditas quaedam, dicente S. Basilio) frustra profect ò fueris, nisi omnium fraudum humanarum sis gnarus. Eoque omnia istaec saltem tenere, est quidem Politici. At profecto rectae res publicae, imo et depravatae magna ex parte, bonis artibus conservantur. Et malarum rerum p. artes, fraudes item dolosque quibus bonae quoque civitates corrumpuntur et intereunt, etsi intelligat, non probat tamen Politicus; tantùm abest ut palmarium prudentiae in illis collocet, aut eas quàm maximè sectetur. Etsi porrò res publicae illae minus rectae exigant Politicum rectorem non omnino bonum: non propterea tamen simpliciter omnis rei publicae cuiuslibet curator, necessum est ut non sit vir bonus. Vitium certe unius per iniuriam simpliciter omnibus attribuitur.

Inique igitur illud ab omni aevo laudatum


page 6, image: s022

Politici cognomentum insensum improbum deflexit. Plane quemadmodum in Gallia, mere ex odio, improba significatione detorta est vox illa, in viros optimos et religionis honestique non minus quam pacis publicae studiosos.

CAPUT II. De Iuris et Civilis Prudentiae affinitate et discrimine.

Antiquior quidem priore, tamen non nisi proximis saeculis ortus est mos alius, solis qui appellantur ICtis Politices scientiam attribuendi: quasi illi soli verè sint Politici, et Iurisperitia sit illa omnibus commendata Civilis prudentia. Hinc sanè factum est aliquamdiu, cum alibi passim, tum per Germaniam maximè, ut vel solis ICtis, veliis potissimùm, rei publ. cura fuerit commissa: tamquam alius nemo huic negotio sit aptior, et is qui in foro valet in senatu quoque ac consilio reliquis praestet omnibus.

Is mos quando et qua coeperit occasione, mox apparebit. Ut autem initio constet, num istaec persuasio sit veritati consentanea nec ne, necessum est, ante omnia definiamus Iurisconsultum et Iurisperitiam; quoniam et illa vocabula à variis variè accipiuntur.

I.

Primùm itaque vulgo à quamplurimis usque saeculis Iurisperitia dicta fuit quaelibet cognitio iuris illius, quod uni alicui est civitati proprium. Ita Romanis periti et consulti iuris audierunt qui civile Romanum ius calluere; Iudaeis nomodida/s1kaloi, geammatei=s2 et nomikoi\ fuerunt olim, qui duntaxat circa leges Hebraeorum


page 7, image: s023

occupabantur. Sed et eiusinodi Iurisperitos, quaelibet civitas proprios aliquos habet semper. Etsi peritia istaec minus operosa sit et difficilis, ubicunqueleges sunt planae et paucae; alibi illa in immensum soepe adolescat, per repugnantium sibi legum dissidia, ut scite loquitur Ammianus Mareellinus.

II.

Porro cum Ius civile cuiuslibet civitatis aliud publicum aliud privatum sit, Romae quidem olim ICti dicti, non tam qui illius quam qui huius sibi peritiam comparaverant. Hinc Antonius ap. Ciceronem l. 1. de Orat: Si quaereretur, inquit, quisnam ICtus vere nominaretur: eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in eivitate utuntur, et adrespondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset. Finem quoque Iuris civilis ponit ibidem ipsemet Crassus, ex Scaevolae ICti mente: legitimae atque usitatae inrebus causisque civium aequalitatis conservationem. Antonius vero eodem loci non dubitat affirmare: ICtum ipsum per se nihil esse, nisi leguleium quendam cautum et aeutum, praeconem actionum, cautorem formularum, aucupem syllabarum. Cicero ipsemet l. 1. de Legibus dicit. qui tum ius civile populo interpretari et respondere sunt soliti summos viros, magna professos in parvis esse versatos: ideoque Q. Fratri ad Iuris civilis scriptionem se adhortanti respondet: Quo me voc as? aut quid hortaris? ut libellos conficiam de stillicidiorum ac de parietum iure? aut ut stipulationum et iudiciorum formulas componam? Nec vero Ciceronis tantùm aevo intra hos e limites continuit se Romae iuris civilis professio, sed multis etiam saeculis sequentibus. Quamvis enim non defuerint in ICtorum ordine etiam tum maiore animo viri, circa ius ipsum publicum occupati; attamen numquam non plerique illius ordinis ad solum ius privatum


page 8, image: s024

operam appulerunt, et nihilominus ICti titulum sunt commeriti. Id quod à nostri quoque temporis moribus alienum non esse, nemini est ignotum. Qua in re praeivit quasi ipsemet Tribonianus, cùm in Iuris Romani Institutionibus vix semel facta publici iuris mentione: tùm Pandectis et Codici paucis insertis quae iuris sunt publici; quae ad privatum ius pertinentin grande volumen excrescentibus.

III.

Quoniam porro iamdudum inolevit, ut kat) e)zoxh\n Ius civile nuncupetur, non id quod in quàque civitate obtinet, sed Romanum, et quidem illud quod Triboniani curâ Iustinianus Caesar quondam digessit, cuius multa pars in iis, quae iàm florent, rebuspul. locum non invenit: Hinc passim usu venit hodieque, ut periti Iuris civilis habeantur, et usurpentur, non tam qui iura ac leges suarum civitatum, quàm qui ius illud Romanum percallent. Quaeperitia tamen, quantum ab illâ alterâ usitati iuris scientiâ differat, in aperto est.

IV.

Potest praeterea esse Iuris verè civilis, sive publici sive privati, peritia quaedam, sine concomitante aptitudine cavendi, aut ad factum propositum leges applicandi. Certe quamvis prius qui potest vere item posterius valeat agere; tamen reapse aliud esse, peritum esse iuris forensis, aliud, idoneum respondere de factis et negotiis hominum secundùm iura, vel ex eo patet: quod is qui applicat ius ad factum, legibus utaturtamquam principiis, et pronuntiet nontam quid iuris, quàm quid iuri sit consentaneum. Secus quàm facit is, qui iuris peritiâ rantum est in structus, ignorans modum applicandi leges ad factum. Eo sane discrimine differt uterque hic Iuris peritus, quemadmodum Philosophus ab Oratore distinguitur in opere Problematum,


page 9, image: s025

Aristoteli vulgo, perperam tamen, adscribitur, sect. 18. Probl. 5. Ut nempe alter quid iustitia, alter quis iustus sit attendat. Observare quoque est, haud paucos ita quidem esse peritos iuris, ut quid sit lege constitutum norint optimè, non tamen ut iidem et cavere aut causas agere sint idonei. Ut proinde manifestum sit, quantum utraque haec iurisperitia inter sese dissideat.

V.

Ius porro cuiuslibet civitatis, vel nude tantum scitur, ignorata omni iuris illius cum utilitate tum ratione: velita accurate intelligitur, ut non tantum pernoscas legislatae mentem, sed quoque simul, quam illa sit vel naturali iuri atque aequitati consentanea nec ne, vel reip. usibus commoda aut adversa. Quamvis autem prior cognitio multum alterâ sit rudior, tamen et illa vulgo Iurisprudentia appellatur: imo posterior à quammultis creditur Iurisperitiae limites excedere. In quam sententiam ivit sanè et Tribonianus. Quo auctore haec Iuliani: non omnium quae â maioribus constituta sunt ratio reddipotest; et illa Neratii: ideo rationes eorum quae constituuntur inquiri non oportet, alioqui multa ex his quae certa sunt subvertentur; in leges translata sunt. ff. de legibus. Certum tamen nec minus in aperto est: si commoda et incommoda, rationesque legum sive Privatarum sive Publicarum, unà cum earum sensu intelligantur, longe eam notitiam Iurisperitiae et Prudentiae titulo esse digniorem, quam est illa rudior, et huic istam multùm anteferendam.

VI.

Si postremò vim vocum spectemus, iuris et peritia et prudentia, eòque ars boni et aequi, divinarum item huma narumque rerum scientia, dicenda maxime est, non tàm legum unius atque alterius civitatis scientia, quam


page 10, image: s026

in universum illa, qua tenemus, quae leges rei publicae cuique speciei co~veniant, cum publice tum privatim, quemadmodum illae ferendae, aliae vero abrogandae. Quae cognitio ab omnibus illis, quas hactenus enumeravimus, Iurisperitiae speciebus, immane quantum differt. Nec verò quae talis est, meretur duntaxat titulum peritiae iuris, sed et prae aliis meretur, utpote quae sola momentum nominis expleat. Passim etiam hoc nomine venit, et ita quidem, ut quae huic uni debetur gloria illis ante dictis speciebus per errorem à quàmmultis tribuatur.

Cum autem adeo multiplex et varia doctrina uno eodemque Iuris prudentiae aut peritiae nomine significetur, non potest in universum pronuntiari, quantum illa cum vera civili Prudentia habeat nec ne affinitatis. Omnes quippe illae peritiae Iuris duntaxat nomine idem quid, reapse autem plurimum sunt diversae. Eapropter uti appareat, quo merito Iurisperitia à quàm multis Politica ipsa, et Iuris periti Politici censeantur, distinctim agendum, et per singulas quasque species est eundum.

I.

Primo igitur, cum verus Politicus sit aptus omnibus omnino rebusp. administrandis, teneatque in universum omnium earum naturam, et sive conservandi sive mutandi sive instituendi rationem; Nemo autem eorum qui iura callet unius cuiusdam civitatis, ut ut exactissimè illa calleat, eo ipso, plus quam uni illi civitati regendae fiat idoneus: illam verè Politicam prudentiam à qualibet prudentia iuris eius, quod in una alteraque civitate obtinet, plurimum diversam esse, manifestum est. Fieri porro non potest, ut omnia, quorum in rep. usus est, legibus sint definita; imo identidem praeter et contra leges multa committuntur, eòque in singulis etiam


page 11, image: s027

rebuspplutima in deliberationem veniunt, et longè maxima agenda sunt, et accuratâ quidem prudentiâ, à Politico, quae ex legibus peti nequeunt. Quamvis igitur nihil te fugiat legum tuae civitatis, et omne eius publicum privatumque ius teneas, non tamen hoc unico sufficis ad omnia consilia et negotia vel unius tuae civitatis: sed alia quaedam prudentia tibi in auxilium fuerit advocanda. Ea autem ipsa est quam Politicam nuncupamus. Et verò plane hoc in causa est, ut multi legum ignari antecellant nonnumquam in consilio dando, etiam iis qui legum omnium sunt peritissimi.

II.

Quod si vero Peritia cum Publicitum Privati iuris illius, quod in civitatibus singulis obtinet, adeo multum à Civili prudentia differt, manifestum utique secundò est, adhuc remotius ab illo abesse Iuris forensis cognitionem. Enimvero quae ad publicum ius pertinent maiori longè in rep. sunt auctoritate, quàm quae privatim in foris solent decidi. Imo haec statum ipsum reip. levicule tantum attingunt. Negari quidem haud potest, Privatum quoque illud ius Prudentiae quid civilis continere, ceu alias demonstrabitur: Ceterum integrae Prudentiae civilis non nisi partem attingit; et praeterea non qui gnarus est iuris privati unius aut alterius civitatis, eo ipso peritus est simpliciter omnis privati iuris; ita ut illud, prout postulat salus publica, in singulis rebusp. queat instituere.

III

Tertio, illa peritia Iuris, quae destituitur notitiâ rationis et aequitatis utilitatisque legum, tantùm abest à Civili prudentia, ut ne ullius quidem Prudentiae titulum iure videatur mereri. Verè enim prudens ille est, qui novit id quod homini in vita utile est atque inutile:


page 12, image: s028

similiter Prudentia peritia quaedam est eorum quae homini obsunt et conducunt. At vero is quinovit tantùm, quid lege sit constitutum, eo ipso haud intelligit quid expediat nec ne, adeoque eo ipso non est prudens, nec peritia illa est prudentiae quaedam species. Ne Artis quidem aut Scientiae nomen potest ista peritia tueri; utpote cùm et vera Ars rectâ ratione omnia efficiat, et Scientia nulla sit, sine certa eius quod scitur approbatione, eâque potissim ùm ex causis rerum deductâ. Certè de hac Iurisperitia verum est, id quod Iacobus Zabarella lib. de Nat. scientiae constitut. c. 33. et Angelus Thius in Praecognitis Logices, aliique sunt professi: eam esse simplicem quandam peritiam, quae proprie quidem nec Scientia, nec Prudentia, nec Ars appellari mereatur. Quemadmodum videlicet Plato in Gorgia disserit, de nonnullis, ut ipse loquitur, adulatoriis disciplinis. Uidetur autem peritia istaec optimo iure Historica dici: non quòd ex historiis vulgò ita appellatis petenda sit; aut quasi eius qui vulgo Historicus audit, non autem Iurisperiti, in officio sit illam tradere. Sed quoniam, id scire quid lege latum sit, perinde se habeat, atquescire quid dictum gestum factum aliàs sit; quae utique est historica cognitio. Quoniam item docere, quaenam leges sint constitutae aut abrogatae, simile sit quasi quis historiam narret. Nec verò ad peritiam illam iuris consequendam, aliis est opus adminiculis, quàm quae requiruntur ad intelligentiam alicuius Historiae. Prater communia nimirum interpretandi praecepta, satis est si teneas vocabulorum usum, et locorum temporumque habeas rationem. Etsi enim scire leges non est verba earum tenere, sed vim ac potestatem, ut recte inquit ICtus Celsus: hanc tamen vim ac potestatem percipere in facili est,


page 13, image: s029

paucis duntaxat illis adminiculis suffulto. Quemadmodum igitur antiquis Grammaticis illa Gtammaticae species, quae circa interpretationem Oratorum ac Poëtarum occupabatur, Historica dicebatur: ita hanc Iurisperitiae speciem haud incommode Historicam appellaveris.

IV

Quàmmaximè porro conspicua est (quod quarto loco notandum venit) Historicae illius cognitionis natura, in iuris Romani peritiâ istâ, quae itidem omni caret notitia eius quod naturà iustum est aut utile. Quoniam videlicet illius iuris permulta in foro hodie usum non habent; hinc omnia illa perinde à nobis sciuntur, atque solent intelligi antiquae quaelibet historiae. Certe quid Athenis, quid Spartae, quid alibi fuerit constitutum, quidque adeo olim in rep. et iudiciis obtinuerit, illud scire Historicum esse fatentur omnes. Nihil autem refert, sive Atticam legem sive Romanam noscas, si utraque usum amiserit. Et vero hac ipsâ Romani iuris peritiâ gaudere haud perinde quos videas, quam qui Antiquitatum Linguarumque studium sectantur: quales sunt Philologi. Certe hi maxime hoc in loco aliis praestant: ceu de Alciato, Budaeo, Cuiacio, fratribus Pithoeis, et Fabris, aliisque viris clarissimis, est notissimum. Nec abs ratione est Gramaticorum et Humanistarum nomen, quod in maximos huius ordinis iurisperitos per convitium à Pragmaticis nonnullis solet torqueri: ut ipsemet Hotomannus agnoscit Anti-Triboniani sui c. 15. Qui etiam c. 7. Franciscum Duarenum et Antonium Govianum de iure accrescendi Grammaticè tantum commentatos esse, fatetur.

V.

Quamvis, quintò, nuda eiusmodi iurisperitia nihil habeat prudentiae, tamen eâ posse uti ad diiudicandas hominum actiones, est prudentiae non levis. Quoniam


page 14, image: s030

utique eo ipso intelligitur quodammodo, id quod in vita rectum iustum aut utile est. Prudentiae quoque est. ità leges negotiis humanis aptare posse, ut sive ipsimet tibi sive aliis secundùm eas possis cavere. Id quod maximè elucet tum, quando in civitate obtinent leges obscurae, et intellectu difficiles, aut formulis multis intricatae. Quales cum olim essent leges Romanae, hinc prudentium cognomentum prae aliis tum meruerunt, illâ cavendi peritiâ praediti. Ut adeo non tam ipsa legum cognitio, quam illa cavendi iuxta leges facultas prudentiae nomine etiam tum venerit. Hinc de C. Aquilio ICto Cicero ipse Orat. pro Caecinna: eiusque prudentiam pop. Rom. in cavendo non in decipiendo perspexit. Iamdudum ante de C. Aelio Sexto Ennius:

Egregie cordatus homo, catus Aeliu Sextus.

Licet vero in illa facultate aptandi leges humanis negotiis prudentiae aliquid reperiatur; à civili tamen prudentiâ hanc multùm esse diversam, iam tum patet ex iis quae primo loco adduximus. Verisimilius à nonnullis iudiciaria appellata est. Ceterum ne hoc quidem simpliciter vero est consentaneum Rectius enim ita appellaveris facultatem illam magis communem, qua instructus, omnes sive iuris sive facti quaestiones potes expedire: adeoque cum leges quasque sollerti interpretatione potes extendere, coarctare, et propositae controversiae adaptare; tum si de facto etiam sit controversia, callide illud dignoscere, et per testimonia, per confessionem propriam, per arcana indicia, in lucem vales educere. Revera enim talis aliqua reperitur facultas, etsi literis fortasse haud sit hactenus tradita; nec alia iudicem magis absolverit. Veruntamen cum omnia iudicia in singulis rebus publ. iuxa


page 15, image: s031

proprias leges instituuntur, adeoque iudex si officio velit in rep. fungi, teneat necessum est illius suae reip. forenses leges; hinc patet, talem Iurisperitiam, etsi non unice absolvat vim prudentiae iudiciariae, ad exercitium tamen eius in hac aut illa rep. esse necessariam, ac proinde hactenus eius partem censeri posse.

At verò qui in foro valet, non is etiam reip. eo ipso est aptus, quam iuvet consilio aut servet à lapsu, vel collapsam restituat. Bene Paulus Iovius l. 2. de vita Leonis X: notat: in tractatione Mantuae instituta de Medicaeis Florentiam reducendis, Iohannem Victorium, Soderini fratrem, scientia iuris et aequi potius, quam his artibus instructum, quae ad res gravissimas tractandas necessariae existimantur, rem totam corrupisse. Quid? quod multi eo ipso ad reip. difficillima negotia fiant ineptiores, quo causis agendis totos magis sese dedunt? Quoniam scilicet contendendi litigandique libido, frequenter hinc succrescat; qua infecti difficiles sunt in componendis populi negotiis et publica concordia conservanda, summo civitatis malo. Eoque tantùm abest, reip. unice utitiles esse id genus homines, ut Plato l. 2. de republ. iudicaverit, in beata rep. ne tolerandos quidem illos esse.

Nec tamen non fieri potest, ut quis simul et hac dikasikh\ et bouleutikh\| imo u)rxtektonikh\ Prudentiâ sit instructus. Imo tantùm ingenii vires si in promptu sint, percommode exerceri istaec omnia ab uno possunt. Quod usu quottidiano omnibus est compertum.

Observandum porrò venit: Politicae prudentiae vocem solere iam olim accipi, pro omni ea cuius in reip administratione aliquis est usus: ideoque cum in iudiciis haud exigua consistat publici regiminis portio, haud male et


page 16, image: s032

dikastikh\ isthaec hactenus quidem pars sive species quaedam Civilis prudentiae censeri potest. Idque iam tum factum est ab ipso Aristotele: quod infra distinctius explicabitur.

VI.

Longe maioris adhuc prudentiae est, si non teneas tantùm, quid lege sit constitutum, sed simul etiam pernoscas, num, quod ita constitutum, utile sit reip. nec ne. Et vero intelligi hoc utique potest, sive privatum sive publicum iusspectes. Estque in illa intelligentia plurimum profecto collocatum. Etsi enim originem legum omnium tuae rei publ. quaeque earum ferendarum fuerit occasio, non liceat semper assequi, adeoque hactenus omnium quae à maioribus sunt constituta ratio reddi nequeat: tamen aequitas et utilitas legum omnium ab homine prudente facile dignoscitur. Similiter non oportet quidem in rationes latarum legum ideo inquirere, ut si illae fortassis laborent aliqua parte, tu vitia earum publicè cum tumultu quodam traducas. Nec si tu haud possis rationem earum aslequi prae iudicii hebetudine. statim fas est leges illas contemnere aut vocare in dubium. Ita enim sane ex his multa quae certa sunt subvertentur, ut dixit Neratius, simulque reip. salus periclitabitur. Attamen qui verè est Iurisprudens, non potest non simul in legum aequitatem et usum animadvertere. Expedit quoque reip. ut nonnulli tales reperiantur, quo laborantibus legibus succurri possit novâ legislatione, quae autem bene se habent iura queant conservari. Facile verò apparet, de aequitate et usu legum iudicare, non esse, nisi eius qui novit, primo, quid in sese aequum et cuilibet reip. conveniens, deinde illius populi et illius reip. cuius sunt leges, indolem, mores et instituta. Perinde nimirum


page 17, image: s033

atque, Medicus iudicaturus de aegroti alicuius statu omni, necessum est teneat et Medicam artem ipsam et a groti sui constitutionem. Iam vero quid aequum et cuilibet reip. expediens sit, Politicae est prudentiae intelligere; ceu mox patebit. Ideoque quo de nunc agimus Iurisprudens Politicâ prudentiâ oportet sit instructus.

Attamen cum singularum legum notitia non sit Prudentiae civilis eius, quae generatim omnibus prospicit rebus publ. (perinde atque in arte Medica de singulis aegrotis non agitur) singula autem reip. suae instituta intelligat hic Iurisprudens noster: consequens est hanc singularis prudentiam iuris fluere quidem ex parte è prudentiâ Politicâ, non omnino tamen esse eandem, sed esse aliquam ad singularem quandam rem publicam restrictam prudentiam.

Etsi porro utilitatem aequitatemque privati iuris non ex aliis quam Civilis Philosophiae fontibus liceat haurire, facile tamen apparet, si teneas tantùm privati iuris rationem, publicarum legum usu ignorato, longius te à Civilis prudentiae ambitu abesse: utpote cum leges publicae privatis longe antecellant, et reip. statum ac salutem omnem contineant.

VII.

Quâ de ultimo loco diximus Iurisprudentia, ipsissima est prudentia Civilis: ceu ex iis quae inposterum disseremus patebit. Revera tamen non ex omni parte amplitudinem illius Civilis prudentiae exaequat: utpote cum ad reip. gubernationem multa pertineant, quae legibus certis definiri nequeunt, adeoque consultatio de longe al is plurimis identidem instituatur. Pars igitur quidem est Iurispruden: ia haec Politices, et quidem pars nobilis, non tamen omnino ipsamet illa est. Verum non


page 18, image: s034

solet eiusmodi prudentia venire vulgò Iurisprudentiae vocabulo, nec qui Iurisprudentes vulgo audiunt hanc solent profiteri, sed in longe aliis versantur. Eoque non etiam est sortasse, quamobrem scrupulose hanc quidem Iurisprudentiam cum Politica contendamus.

Quid de singulis igitur Iurisperitiae speciebus sit sentiendum, factum iam est manifestum. Simul autem constat, fere omnium minimè Politicos esse illos, qui vulgò ita singulariter dictâ Iurisperitiâ duntaxat sunt imbuti. Nec vero etsi illi agant passim id quod est verè Politicum, suae id iurisperitiae agunt habitu; sed vel quadam s1une/s1e\i naturali, velacquisitâ aliunde, minimè autem suae ex artis libris comparata, prudentia.

Eoque passim gentium, imo in ipsa Germania nostra, ad reip. consilia identidem plane alii admoventur. Quod verò ex iis qui inter eruditos censentur, Iurisperiti diu saepius sint admissi, nulla alia de causa factum est, quam quoniamreip. negotiis ea quae ad leges et iudicia pertinent sint permista, omniaque illa ab iisdem optimè exerceri posse, fuerit persuasum. Accedit, quod pacis tempore in iudiciis magnam partem resp. sit occupata, eoque saltim tum iis qui iudiciis praesunt tota resp. haud in commode administranda possit committi; praesertim si illa exiguis limitibus atque adeò in paucis negotiis fuerit constricta. Non ferunt etiam parvarum rerump. sumptus, ut alii iudiciis, alii consultationibus publicis praeficiantur. Creditum denique hactenus permultis est, Civilem Prudentiam ex libris aut à doctoribus singulari opera petendam non esse; sed ad remp. gerendam sufficere nativam aliquam sollertiam, quâ peritos iuris destitui non fit verisimile.


page 19, image: s035

CAPUT III. Rhetoricam artem magno errore à Sophistis antiquis Graeciae habitam cum Politica eandem esse. Differre item Politicam prudentiam à s1une/s1ei, ut et usu aliquo rerum parta prudentia.

QUemadmodum nostra aetate Iurisperitia, ita olim Rhetorica sive Oratoria Politicae speciem assumpsit. Etenim apud Graecos Socrate adhuc vivente, adeoque circa Platonis et Aristotelis tempora, Sophistae qui appellabantur (erant autem iidem Rhetores) Politicam docendam susceperunt.

Hac certe de causa Plato veram de rep. doctrinam propositurus, atque ab iis quibus tum laborabat vanitatibus liberaturus, Sophistarum aliquos in scenam introduxit, tamquam huius doctrinae ineptos magistros. Aristoteles quoque diserta oratione Sophistas hoc nomine perstringit sub finem Ethici operis ad Nicomachum: et in eandem sententiam scribit lib. 1. Rhet. c. 2. n. 16. §. u(podue/tai u(po\ to\ xh=ma t\ th=s2 politikh=s2 h( r(htorikh\ adeoque eius professores pro Politicis se conari venditare. Ceterum recte addit idem Aristoteles, fieri illud partim per ignorantiam, partim per arrogantiam, partim alias ob causas, quibus interdum hominum animi moveri solent. Atque arrogantia quidem et inscitia Sophistarum aliàs nota est, cum ex eo, quod omnium rerum scientia sese instructos non dubitaverint venditare, quamvis longe essent imperitissimi; tum quod Civilem prudentiam susceperint docendam, neque ipsi in rep. versati, neque eam nisi perineptè docti, ceu apparet ex docendi ratione quam instituerunt, qua de infra erit dissetendum.


page 20, image: s036

Non difficile autem ostensu etiam est ingens discrimen, quod est inter Rhetoricam et Civilem Philosophiam. [Note: 1.] Primo enim solent quidem et Oratores potissimum versari in argumento Politico, eoque rectè dictum ab Alexandro Aphrodisiense: h( r(htorikh\ mh\ peri\ pa=s1an u(/lhn o(moi/ws2 dsti th=| dialektikh=|, peri\ ga\r th\n politikh\n ma/llon o( r(/htwr. Ab auctore quoque Rhetoricorum ad Alexandrum (quisquis tandem sit) ipsa Rhetorica haud omnino perperam appellatur me/sqodos twn politikw=n lo/gwn, et orationes ipsae extremo Sophisticorum Elenchorum audiunt politikoi\ lo/|goi. Attamen aptus quoque Orator est longe aliis argumentis tractandis; solet item in longe aliis identidem versari. Hinc Aristoteles diserte scribit, non unius certi ac definiti generis esse Rhetoricam, perinde ut et Dialecticam. Verba eiusdem sunt: h( r(htorikh\ peri\ tou/ dosqe/npos, w(s2 e)ipei=n, dokei= du/nasqai sqewrei=n t\ pisqano/n. Cui hac in te potius assentiendum, quam Hermagorae, civiles quaestiones solas materiam Oratoris [Note: 2.] esse profitenti. Ad hoc rarò Orator en sqe/s1ei Politicum aliquod argumentum tractat sed plerumque versatur in hypothesi. Unde recte Alexander: de rebus singularibus magis dicit Orator, de his enim sunt iudicia et consultationes et encomia. Ex adverso Politicus, Philosophus quidem, in thesi versatur unicè, hypothesin relinquens [Note: 3.] pragmaticis. Modus porro tractandi Oratorius et vere Politicus multùm est diversus. Philosophus enim civilis doctrinam suam haurit ex propriis et domesticis principiis, veritatemque unice habet propositam: Orator verò utitur tantùm iis quae vulgò probantur, qualia soepe sunt à vero multum aliena: nec adeo spectat id quod veritati est consentaneum, modò id quod vult perfuadeat auditori: nullo proinde non in illum finem utens


page 21, image: s037

adminiculo, non rationum duntaxat verùm etiam actionis et sermonis. Hinc Orator aptus est contraria persuadere, habetque in omnem partem ad manus argumenta. Civilis contra Philosophus unum de quavis re tantùm affirmat, quemadmodum una tantùm in qualibet re est veritas. [Note: 4.] Denique in Rhetoricis non docentur ipsa polipka\ sed tantùm ars quaedam sive facultas percipiendi, quid in quaque re excogitari potest idoneum ad persuadendum: ut praeclare loquitur Aristoteles. Etsi igitur Orator ope suae Oratoriae possit in civilibus etiam controversiis perspicere, quod ad persuadendum est aptum: tamen ipsa facultas Oratoria circa civilia istaec non est occupata. Perinde atque Logicae quidem auxilio Philosophus omne genus scientiae indagat, ipsa tament ogica id facit minime.

Ceterum haec pluribus exponere non est nec essum. cum vel ex hisce paucis unicuivis liquidò appareat, quid Politicam et Rhetoricam intersit.

Multo potiori iure Politici audiunt qui longo usu peritiam rerum civilium sibi comparaverunt, ita ut cum laude in rep. versentur. Quales olim prae multis celebrati Miltiades, Cimon, Themistocles inter Graecos; Numa, Scipio, Cato, Augustus aliique complures apud Latinos: apud alios alii. Ceterum necillos exactè Politicos esse, argumento est, quod cum prudentia hac nihil sit praeclarius et praestabilius, tamen nequeant illam docere istos, quibus quàm optimè cupiunt, cuiusmodi sunt utique amici et liberi. Est nimirum scientiae signum posse docere id quod novisti. Qui ergo exactè tenent hanc prudentiam, necesse est ut et docere illam possint. Experientiam itaque politicam habent quidem id genus praestantes viri: et s1une/s1ei quadam nativa sunt


page 22, image: s038

praediti; certam tamen aliquam prudentiae viam, scientiamque civilium rerum, minimè sibi acquisiverunt. Id quod iam olim praeclare monuit Aristoteles, fine operis Ethici ad Nicomachum.

CAPUT IV. De Subiecto eiusque affectionibus, circa quae Politica doctrina versatur.

POsteaquam exposuimus varias et Politicae et Politici vocum significationes, in vulgo quidem usitatas, ab eo tamen quod nobis describere est propositum abeuntes, consequens est ut subiungamus tandem, quid nosmet ipsi vocabulis illis intellectum velimus: atque adeo quid sit Politica illa quâ de nobis sermo est, quis Politicus quem nos isthoc titulo honoramus.

Hoc ipsum autem ordine fiet, si initio, circa quod Subiectum, deinde quas circa subiecti sui affectiones, versetur Politica, doceamus. Omnis quippe doctrina materiam aliquam certam, certasque affectiones habet, in quibus occupetur. Quin hoc ipso maxime altera ab altera distinguitur.

Ac subiectum quidem quod attinet, videtur illud ipsa vocum vi statim indicari. Politicam scilicet seu Civilem doctrinam circa civitatem aut rem publicam versari. Est autem civitas (ut rudi eam stylo nunc describamus) liber aliquis et sui iuris multorum hominum coetus, bene vivendi causa coalitus Eodem sensu nunc licet accipere reip. sive polntei/ms2 vocem; quae alioquin proprie notat non civitatem integram sed regimen et constitutionem civitatis.

Hactenus itaque extra controversiam est, Politicae seu Civilis doctrinae subiectum; nempe quod Civitas, aut


page 23, image: s039

civilis societas, Politicae subiectum sit. Porro pergentibus autem observare est, in huius doctrinae scriptoribus, non unam de illo sententiam. Alios enim videas describereremp. aliquam ex voto optimam; Alios singularem quandam sive veterem, sive novam, cuiusmodi est gratia exempli nostra Germanica, idque cum faciant, profiteri eos, abs se tradi Politicam sive Civilem doctrinam. Qui proinde necessum est affirment, vel unam illam optimam, vel unam illam singularem suam rem publ. doctrinae huius subiectum esse: nisi ipsimet fateri malint, magna professos in exiguo se versari.

Perspicuum autem est primo quidem: Civitatem et Rem publicam genus quoddam esse, multas ac varias species comprehendens, easque non omnes ex voto optimas: nec enim una est ratio rerump. et civitatum omnium sed pervaria. Constat secundo, integri illius generis omnium que eius specierum, unam aliquam doctrinam unamque scientiam esse. Artium nimirum et scientiarum aliae integrum aliquod genus occupant, aliae non nisi particulam quasi abscindunt. Sunt autem earum, illae demum perfectae et absolutae, hae portiones tantum perfectarum. Ceu doctrinae de metallis, de plantis, de animalibus Naturalis philosophiae nonnisi partes sunt, ipsâ hac Philosophia omnia motui obnoxia complectente. Hinc porro consequens est, illam quae circa omne civitatum rerumque publicarum genus occupata est, doctrinam, quàm maximè esse perfectam, maximeque dignam nomine Politicae sive Civilis doctrinae. Utpote quae unica omnem omnino, quae de civitate et republica est, scientiam exhauriat, adeoque nominis sui mensuram adimpleat.


page 24, image: s040

Neque vero Civilis scientia simpliciter meretur audire ea quae est unius optimae rei publ. aut alterius alicuius reip. speciei, regni fortasse, peritia: ut ut etiam illa sit aliquid Civilis scientiae. Particula enim duntaxat est eius quae simpliciter Civilis scientiae nomine digna est: utpote quam altera isthaec unà cum aliis multis ambitu suo comprehendat. Perinde nimirum atque Medicae artis nomen simpliciter non impetrat peritia sanandi calculi, aut febris, aut oculi affectuum; sed illa demum, quae et horum et omnium omnino morborum aliorum, omnisque plane sanitatis, curam habet.

Pertinent huc quae praeclare ab Aristotele disseruntur lib. 4. Polit. c. 1. adversus eos Politicae magistros, qui optimae ex voto rei publicae doctrinâ traditâ, officio suo sese persunctos existimabant. Et vero illa ex voto optima res publica vix est uti alicubi constitui possit: quare etiam eius peritia in vitâ parùm utilis est, tantùm abest, ut absolvat omne illud, quod ad civitatem quamque administrandam est necessarium. Ignorare verò non oportet, etiam illam en tw(n u(pokeime/nwn a)ri/sthn; ad cuius scilicet res impetrandas non multis adeo votis opus est, ideoque minus difficulter potest obtineri. Imo interest maximè, uti sciamus, quemadmodum quaelibet omnino res publ., cuiusmodicumque etiam illa sit, cum ab initio constitui, tum constituta queat conservari. Nec enim quaelibet civitas potest attingere vel medium illum felicitatis gradum; et tamen aequum est, ne ignoret is quivere est Politicus, quomodo et his liceat mederi: adeoque necessum est teneat is omnium omnino rerum publicarum species, nullâ vel minimâ neglecta. Plane ut prudentis medici est, non habere propositam semper omnibus numeris absolutam


page 25, image: s041

sanitatem, sed frequenter mediocrem quam neutram vocant: imo saepe contentum esse ea quae omni ex parte non est deplorata. Quem proinde itidem necessum est tenere omnem plane sanitatis morborumque rationem, quantumvis ingens horum omnium sit diversitas.

Tametsi autem Politicae sit, per omnes res publicas curam diffundere, non tamen ad singulas quasque necessum est descendat. Eo ipso enim quo omnes rerump. species pernoscit, etsi non actu, virtualiter tamen ut ita loquar, etiam singulas iam intelligit. Adeoque singularium notitia ipsi quidem huic scientiae est supervacanea. Infinitae porro numero sunt singulae quidem resp. infinitum autem quod est ab intellectu humano comprehendi non potest. Ac proinde nulla fuerit Politica scientia, si illa infinitarum rerum publ. notitiam requirit.

Cum omnium verò rerump, hactenus quidem eadem sit ratio, si non omnium singularium notitia ad Politicum pertinet, nullius plane singularis reip. curam Politicae Philosophiae esse manifestum est. Neque enim ratio ulla est, quare huius singularis reip. magis quam alterius alicuius cura istuc spectet. Quae si verasunt, (sunt autem verissima) liquet profecto, quàm illi Politicae naturam ignorent, qui in unius aut alterius reip. peritia integrae huius scientiae vim collocant. Quales tamen non deesse, ante notavimus.

Et vero quae omnium scientiarum artiumque, ea et verae Politicae est natura. Omnes enim artes et scientiae pro subiecto habent, res non singulares et individuas, sed universales: genera nimirum et species rerum; adeoque omnia sua considerant abstractive à materia singulari, ut loquuntur scholae. Longe alia videlicet est ratio


page 26, image: s042

ipsarummet artium, alia artificum artibus instructorum, vel iam tum in actu rerum versantium. Namque hi in singularibus aut individuis toti sunt occupati, adiuti quidem artibus suis, non iis tamen solis, sed praeterea cuiusdam cognitionis particularis beneficio. Sic Ars quidem medica simpliciter agit de febricitantibus aut epilepticis: Medicus autem Petrum, Paulum, Iohannem, sive febricitantem siveepilepticum curandum suscipit; idque uti faciat, ab Arte medica quidem accipit, quem admodum febricitans aliquis aut epilepticus, sanandus sit: aliunde vero intelligit, Petrum, Paulum, Iohannem, vel febre vel epilepsia laborare. Politicus igitur quidem omnino occupatur circa resp. singulares, ab ipsa tamen Politica scientia isthaec cura aliena est.

Ceterùm subiectum quodnam sit Politicae, satis fortasse iam claret. Accedet tamen lux aliqua, ubi exposuerimus quaenam subiecti illius affectiones propriè et verè sint Politicae considerationis: quae altera est pars institutae huius nostrae operae. Et vero ne hîc quidem omnes consentiunt. Sunt enim qui omne quod in civitate usum aliquem habet ad Politicam referunt. Ideoque Prudentiam Moralem, Oeconomicam, Bellicam, Iudiciariam, arbitrantur partes esse Politicae, idque magnis auctoribus eunt adstructum. Dixeris sane illa in sententia fuisse et Gabrielem Naudaeum, quoniam in sua Bibliographia Politica recenset etiam eos qui scripserunt de Oeconomicis, Ethicis, Arte conscribendarum epistolarum, aliisque; tamquam omnia illa pertineant ad Politicam. Alii tantum ea quae maximè universaliter insunt rebusp. huius censent argumenti esse, quae ad specialiorem vero earum spectant administrationem aliarum


page 27, image: s043

artium, cumprimis vero Iuris esse prudentiae: quam sententiam Christophorus Besoldus nonnullis persuasit.

Ut vero id quod res est hîc etiam pateat, ponendum est ante omnia, id quod in Analyticis demonstratur: eas omnes solasque affectiones scientiis atque artibus esse domesticas ac proprias, quae de subiectis ipsarum primò praedicantur, nec per accidens sed per se, idque in primo et secundo dicendi per se modo. Igitur quae non insunt Civili societati aut rei publicae primò ac per sese, sed quae tamet si insint non nisi ex accidente illi competunt, ea in universum à Politica scientia aliena sunt. Insunt autem per accidens, quaecumque sive adsint sive absint, nihil ad salutem aut detrimentum reip. alicuius interest. Quaecumque vero omninò com petunt rei publicae, sive omni sive ulli eius speciei, et quidem ita competunt ut non nisi ad naturam rationemque civitatis sive reip. pertineant, adeoque genera et differentiae, principia item, partes, causae, propriaeque affectiones rerum publicarum, universa Politici sunt argumenti, atque huic scientiae plane domestica.

Hisce autem positis non obscurum est amplius, quid de modò propositis sententiis sit existimandum. Et vero ut ordine retrogrado Besoldi opinionem primò excutiamus; constat utique, ad salutem cuiuslibet reip. plurimum referre, quemadmodum non duntaxat communissima quaedam sed et quae maximè videntur specialia sese habeant; sive personas spectes sive res quaslibet, quarum in civitate usus est. Igitur non tantum communissima illa reip. administrandae praecepta, aut universalis quaedam civilium rerum peritia ad Politicam pertinet; sed omnino in illius officio est specialia etiam quaeque, sive res sive personas attingant, definire,


page 28, image: s044

quemadmodum illa habere sese debeant, aut simpliciter in rebusp. universis, aut in aliis atque aliis earum speciebus.

Unde palàm et illud est non solummodo ius publicum sed etiam privatum huius disciplinae esse. Quod ipsum Platoni quoque olim visum fuisse, perspicere est ex integro de Legibus opere. Non aliter autem et Aristoteli placuisse, cum ex eo manifestum est, quod simpliciter haec scientia passim ipsi audiat nomosqetikh\, quo nomine indigna esset si privatum ius ad eam non pertinet: tum vel ex iis paucis, quae in superstite nobis parte Politici voluminis de optima rep adferuntur, circa connubia, primam nativitatem et educationem liberorum. Alios auctores idem nobiscum sentientes non est operae nunc pretium in testimonium heic adducere.

Quam primò loco proposuimus sententiam à vero aberrare, argumento est, quod ist hac admissâ dicendum veniat: omnes omnino artes et scientias ad Politicam pertinere eiusque partes esse. Quo nihil dictu est absurdius. Scilicet nulla non artium et scientiarum aliquem in rep. habet usum. Si omnia ergo quae commodi nonnihil reip. praestant Politici sunt argumenti, omnes utique scientiae et artes omnes Politicae partes fuerint. Igitur est quidem Politicae Philosophiae de omnibus omnino dispicere, non tamen ulterius quam quatenus illa reip. vel utilia vel noxia sunt; reliqua omnis rerum quarumlibet consideratio scientiarum et artium quarumvis propria est. Hinc etiam hactenus artium scientiarumque omnium quasi architectonica et princeps est Politica quidem (quippe cum ea sit, ut recte loquitur Aristoteles I. 1, Ethic. c. 1. quae quasnam esse in civitatibus scientias oporteat, tum quae quemque discere et quousque, constituat) non


page 29, image: s045

tamen ut ipsamet illa omnia omnia mente teneat necessum est. Multùm vero interest, usumne duntaxat civilem rei alicuius intelligas, an vero integram eius habeas scientiam. Nec verò Architecti est plenam habere peritiam omnium quae ad aedium structuram faciunt operum: sufficit si noverit, quantum eorum unumquodque ad propositum scopum possit conducere. Poterit sanè etiam ita satis recte omnibus imperare.

CAPUT V. Politicam prudentiam differre, à Prudentia qualibet, ut et à Militari, Oeconomica, Chrematistica et Morali.

Haec cum ita sese habeant, haud difficile amplius definitu etiam est, quid seorsim cum de omnigena Prudentia, tùm de Militari, de Oeconomica, de Pecuniaria quam xrhmapstikh\n Graeci appellant, postremo et de Morali sit sentiendum: num sc. partes sint Politicae nec ne.

Scilicet omnes quidem illae civitati ad ministrandae per sunt utiles, hinc tamen haud est colligere, omnes illas Politicae partes esse.

Non esse autem, illud porrò firino argumento est: quod nihil horum primò et per sese faciat ad civitatem, sed extra etiam illam locum suum inveniant. Licet nimirum vitam instituere non in civili tantùm societate, sed etiam extra illam, idque multis modis. An aeque commode, nec ne, non est quod hic disputemus.

Iam vero PRUDENTIA omnigenâ opus esse, in omni etiam non civili vita, manifestum est. Ideoque non profecto omnis Prudentia unicè inservit civitati: ac proinde non omnis etiam Politicae est accensenda. Potest quidem Politica, imo debet, in usum suum adsciscere universae prudentiae monita; (nec enim absque


page 30, image: s046

iis civitati recte consulueris) attamen id quando fit, tum communia praecepta non amplius communia manent, sed ad civilem materiam restricta fiunt Politicae domestica: usurpante nimirum illâ ta\ kowa\i)di/ws2, ut Aristotelicis loquamur verbis. Id quod in omni doctrinae genere recte fieri, ex Analyticis discimus.

Similiter et MILITAREM prudentiam unicè quidem haud pertinere ad civilem societatem, patet; quoniam illa uti possunt, etiam qui civilem societatem non colunt. Dirigit igitur quidem militiam suam in usum civitatis Politica, Arte etiam militari subinde utitur tamquam ministra, attamen ipsa artem illam non facit suam. De illo in Militarem artem Politicae imperio, memoratu digna sunt verba Graeci Paraphrastae operis Ethici ad Nicomachum, qui Andronicus Rhodius vulgo, perperam tamen, usurpatur. Civilis scientia (inquit l. 1. c. 2.) nec eum qui imperare potest aut servare rem publ. coriarium esse sinit, nec eum qui melius inter milites versatur ad imperatorium munus vocat. Seà et tempora maxime exercendis idonea artibus designat: ne quis e. gr. cum praestat quiescere ducat exercitum. Etenim et cum opus est imperatorem mittere, mittet eum Politicus: et cum praest abit quiescere, hoc quoque imperabit. Quamvis enim non raro ipse sibi tempus praescribat imperator, non tamen id facit arte sua militari. Ones enim artis alicuius regulae artis illius finem duntaxat spectant: quae vero vel in contrarium vel in aliud aliquod fertur non est artis illius regula. Sic imperator considerans quando bellum oporteat gerere et capropter interdum quiescens, et pacis causa legatos mittens, manif este non amplius ex regula imperatoriae artis agit, sed alterius alicuius artis, maioris et superioris, quae est ipsa Politica. Haec ille, Est autem hoc Politicae et


page 31, image: s047

Militaris artis discrimen usque adeo clarum, ut à doctissimis plerisque sit anim adversum; qui proinde vulgò Militarem artem inter Politicae ministras connumerant.

Iure vero idem censendum est et de OECONOMICA. Nec enim domesticum omne tota natura sua ad civilem spectat societatem; etsi domus eiuspars sit. Perinde scilicet ut simplicia corpora quae elementa appellamus partes etiam sunt compositorum, et tamen citra omnem compositionem quoque recte sibi constant. Alia nimirum ita in partium sunt numero, ut à toto composito seiuncta perdant statim omnem essentiam suam. Suntque illa totâ naturâ suâ facta ad totius alicuius integritatem. De quibus proinde verum est Aristotelis illud: t\ me/rion ou)mo/non a)/llou onsti mo/rion a)lla\ kai\ o(/lws2 a)/llou: Pars non duntaxat alterius pars est, sed omnino alterius. Alia quadamtenus quidem comparata sunt ad integrandum totum aliquod, quadamtenus tamen, idque non leviter, ita sese habent, ut solitaria etiam tueantur vim propriae naturae suae. Cuius posterioris ordinis esse domesticam societatem, (ut alia nunc taceam) satis ostendit vita primorum hominum, per domos duntaxat, absque civitate, nec infeliciter tamen (ipso quippe auctore Deo) instituta. Nec enim fieri id possit, si domus, quanta quanta est, salutem suam unice debeat civitati. Cum ad hunc verò modum domus sese habeat, manifestum est, illam non omni ex parte, primò, et per sese, ad civilem societatem pertinere: ac proinde nec Oeconomicam omnem artem Politicae portionem censendam esse.

Ceterum Oeconomicen partem vel appendicem esse Politices, non desunt tamen viri praeclati, Averroëm secuti, qui profiteantur. Quin possit videri haud


page 32, image: s048

immerito, facere cum iis et Aristoteles. Ea enim passim Politicae asscribit de rebus domesticis tractanda, quae singularem Oeconomicam doctrinam tollunt è medio.

Fortassis tamen haud adeo clara est hac in re ipsiusmet Aristotelis sententia. Primo enim diversa parte certum est, nusquam ab illo disertis verbis, Oeconomicen dictam esse Politicae partem. Superest deinde hodieque Aristotelis nomine singularis et à Politico opere separatus liber Oeconomicus. Imo in eius limine statim legitur: utramque doctrinam cum aliàs tum eo etiam inter sese differre, quod Politicae subiectum civitas sit, Oeconomicae domus; hanc etiam illa esse origine priorem perinde ut opus eius prius est, cum pars urbis sit domus. Sed ille liber num sit Aristotelicus merito dubites, eoque nihil certi docet hoc etiam testimonium.

Maioris ponderis dixeris, quod initio statim Nicomachiorum Ethicorum asseratur, finem Oeconomicae divitias esse, qui finis utique non est Politices. Fortassis verò et ille locus est mendosus; legendumque ibi xrhmatistikh=s2 vocabulum. Etenim huius demum scopum divitias et pecuniam esse, domesticam autem societatem ne desiderare quidem simpliciter divitias, sed nonnihil duntaxat opum quantum ad usum sufficit quottidianum, nec Oeconomicum tam laborare debere, ut vel mediocres illas divitias acquirat, quàm ut recte iam acquisitas disponat et usurpet, praeclare Aristoteles docet. 1. Polit. c. 5. 8. et 10.

Magis extra controversiam est, Aristotelica esse, quae libro 6. Ethic. c. 8. et passim lib. 1. Polit. docentur, ubi h( oi)konomi/a et oi)konomikh\ distinctim collocatur non minus à Legislatoria sive vera Civili Philosophia, quàm à Politica speciali sive Consultatoria, Politicus item et


page 33, image: s049

Oeconomicus tamquam duo distincti artifices numerantur. Quod minus recte fieri, si vel pars vel appendix Politices Oeconomica sit habenda, manifestum est.

Difficile tamen est definitu, quidnam secundum Aristotelem Oeconomici proprium sit à Politico distinctum. Nec enim Aristoteli est consentaneum id quod nonnulli aiunt, Oeconomicam versari circa rationem divitiarum acquirendarum, ceu iam tum est dictum. De coniunctione verò et consuetudine omni domestica maris et feminae, de educatione item liberorum, de rei familiaris usu, quae Oeconomica maxime videntur, agere Aristoteles Politicum iubet. Diserte nimirum ita loquitur 1. Polit. c. ult. De feminae autem et viri, de liberorum et parentum singulis conveniente virtute, deque ea quae inter illos est consuetudine, quid rectum quid pravum sit, et quemadmodum rectum quidem persequi oporteat, quod pravum fugere, in iis quae de republ. necessario sunt explicanda. Addit rationem: quoniam enim omnis quidem domus pars est civitatis, hi autem domus, partis autem virtutem ad totius virtutem spectare oportet, necessariò in civitatem intuentes instituere debent et liberos et uxores; si quid interest ad hoc ut civitas sit bona, liberos quoque esse bonos et uxores bonas. Interesse autem necessum est: nam feminae quidem pars dimidia sunt liberorum capitum, ex liberis autem participes civitatis oriuntur. Haec Aristoteles. Idem septimo et octavo libro accurate adeo disserere incepit de maris et feminae coniunctione, ut et de educatione liberorum, ut quid eius tandem Oeconomici maneat argumenti, vix appareat. Certe melior pars eorum quae in libro Oeconomico leguntur, rectius in Politicis et accuratius pertractatur. Et verò si domus est talis pars civitatis qualem esse vult Aristoteles. h. e. quae totâ naturâ suâ ad


page 34, image: s050

civitatem feratur, nihil utique ad salutem et conservationem eius pertinet quod non curae Politicae debeatur, adcoque ex praescripto Politicae administrandum sit.

Quaecumque verò fuerit Aristotelis sententia, id sane est falsum, ea quae ad domus salutem pertinent, primò et per sese ad civitatem facere. Interesse civitatis ut recte et pro usu reip. domus sese habeat: partem item civitatis esse domum; proindeque in Politices officio esse definire, quemadmodum non in beatâ tantum rep, sed in aliis quoque rerump. speciebus, domestica omnia habere sese debeant: praeclare ab Aristotele est observatum et monitum. At verò partes quoque civitatis sunt omnis generis artifices, nec minus refert publicè plurimùm, recte an perperam illorum opera exerceantur; non tamen quae ad artes pertinent omnia Politici est praescribere. Scilicet cum partium alia atque alia sit natura, non ita domus est civitatis pars, ut tota ad civitatem spectet. Ne quidem verum est, domesticae societati, aut in universum homini, extra civilem vitam obtingere felicitatem non posse. Et tamen haec adversae sententiae sunt fundamenta: quibus subrutis etiam ipsa iam eversa est. Igitur id quidem Politicae est definire, num quae ad domesticae societatis salutem requirit Oeconomica: sint in beatâ republ. observanda nec ne: et si sint, num praeter haec etiam alia veniant in vitâ istâ domesticâ commodi publici ergò agenda an non; praeterea num in aliis omnibus rebus publ. illa beatae domus praecepta locum inveniant nec ne; et quae alia sunt huiusmodi ad rei publicae usum spectantia. Simpliciter tamen de felici domus statu, quis ille, quibusve mediis comparetur, tractare non Politicae sed Oeconomicae est disciplinae. Hinc in Politicis


page 35, image: s051

non etiam est, cur operosè agasderatione feliciter instituendae domûs; ne quidem est, quare vel ad Aristotelis exemplum in istis te diffundas; sed sufficit, si in solis iis occuperis, quae à domo in usum rei publicae possunt conferri.

*x*p*h*m*a*t*i*s*t*i*k*h*n non esse partem Politices, in promptu est colligere iis rationibus, quibus Aristoteles probat 1. Polit. non esse eam partem Oeconomicae. Primo enim h( xrhmatistikh\ cum pro sine habeat opes, quaelibet autem ars quasi in infinitum quaerat finem suum, opes quoque haec sine fine et modo studet acquirere. Res publica verò non in alium usum opes desiderat, quàm ut sint instrumenta agendarum rerum; atque ita neutiquam pro scopo eas habet, sed expetit eas ut instrumenta. Id quod autem toto fine abit à fine Politicae, et à rei publicae desideriis, id Politicae pars esse nequit. Deinde quamcumque artem acquirendarum opum respexeris (sunt enim multae species th=s2 xrhmatistikh=s2, aliae naturales magis, ut rusticae et metallicae; aliae magis artificiales, ut omnis generis mercatoriae et usurariae; aliae sordidiores, in quibus corporis labores locantur) habet illarum quaeque locum suum etiam extra civitatem; adeoque nulla species th=s2 xrhmatistikh=s2 primò ac per sese reip. est domestica. Ad hoc nonnullae artes xrhmatistikai\, vel optimae rei publicae vel aliquibus rei publ. aliis speciebus, potius obesse videntur quam prodesse: itaque saltem hae non fuerint partes Politicae; et per consequens h( xrhmatistikh\ in universùm pars eius censeri non debet.

Fieri tamen non potest, ut res publica sit salva sine opibus, eòque nec sine artibus opum quaerendarum. Omninò igitur Politicae etiam est scire, quantum quaeque


page 36, image: s052

istarum artium reip. vel omni vel alicui possit inservire; ac proinde praescribere, quaenam illarum cum publicè tum privatim sit usurpanda. Ipsas artes uti teneat Politicus, necessum non est, si autem teneat fit illud per accidens. Et vero (ut Aristotelis verba faciam mea) dubitaverit quis, cur Ars quidem rei quaerendae pars sit Politicae, Ars vero medendi non sit pars. Atqui eos qui in civitate degunt oportet valere non minùs quam vivere; certe magis ex re est ut sani sint cives, quam in re lauta. Quia vero aliquo modo quidem est Politici aut reip. praefecti videre quoque de sanitate, aliquo autem modo non sed Medici: sic opes curare est quidem quadamtenus Politicae, est etiam quadamtenus non, sed artis administrae. Administra igitur Politicae est h( xrhmatistikh\.

Cum vero non sit una natura ministrantium artium, uti recte notat Aristoteles l. 1. Polit. c. 5. (nam arti textoriae ex. gr. ministrat et illa quae instrumenta textoria conficit, et quae praeparat lanam unde pannum artifex texat) haud difficile porrò intellectu est, h( xrhmatistikh\ omnis cuius generis administra sit. Nempe non eius quae circa ipsam materiam civitatis (homines enim ipsi materiae sunt loco,) sed quae in comparandis vitae civilis instrumentis occupantur.

I.

ETHICAM sive Moralem doctrinam ab Aristotele esse accensitam Politicae, clarius videtur quàm ut vocari possit in dubium. Primùm enim disertis verbis non semel id ab illo est pronuntiatum. 1. Eth. Nic. c. 1. h( me\n ou(=n me/sqodos tou/twn e)fi/etai politikh\ tis2 ou)=s1u. Statim initio Magnorum moralium: Pars igitur est, uti videtur, et principium Politices illa quae de moribus est tractatio, et in totum iure mihi videtur omnis haec disputatio non Ethica sed Politica appellanda. Similiter 1. Rhetor. c. 4. Ethica nuncupatur h( peri\ ta\


page 37, image: s053

h)/sqh politikh\. Huc spectat, quod auditorem Moralis doctrinae appellet a)kroath\n th=s2 politikh=s2.

II.

Non tantùm verò loquitur ita Aristoteles, sed hanc ipsam sententiam conatus est rationibus ostendere. Ex professo enim 1. Nicom. c. 1. quaestionem hanc in medium proponit, cuiusnam sit Scientiae ac Facultatis de summo hominis bono agere, respondetque: videtur eius esse quae maxime principalis maximeque est architectonica, cuiusmodi manifesto est Politica. Similiter in limine Magnorum moralium proposita quaestione, cuius sit de moribus agere, cum addidisset: ut summatim dicam, videtur non alterius quam Politicae pars esse; mox subiungit rationem, qua id credidit effici posse. Non alia de causa, iam absoluta omni de virtutibus et felicitate humana disputatione, negat tamen l. 10. Ethic. c. 10. finem adhuc operi esse impositum, eòque Politica cum Ethicis plane connectit. Ea porrò de felicitate humana ab Aristotele sunt affirmata, unde necessariò consequitur, omnem eius doctrinam unicè ad Politicam pertinere. Sane si homini non obtingit felicitas sua nisi in civitate et per civilia instituta, (id quod passim ille docet) utique primò et per sese omne istud ad civitatem facit, adeoque et tractatio isthaec Politicae prorsus est domestica.

Fatemur igitur omnino, rectius longe ab Averroë perceptam esse Aristotelis sententiam, quam ab interpretibus Graecis et Latinis plaerisque; ac proinde Clarissimos viros Franciscum Piccolominium Introductione in Civilem Philosophiam c. 8. et 9. Felicem Accorombonum in commentariis Ethicorum, Iacobum Mazonium Praeludiorum Aristotelicae et Platonicae Philosophiae sect. 6. c. 2. Michaëlem Piccartum delineatione Aristoteliae Philosophicae c. 8. Conradum Horneium l. 1.


page 38, image: s054

Ethic. c. 2. et alios, qui Ethicen faciunt Politicae partem, ab Aristotelis quidem placitis non discedere; à Montecatino autem iniquè hoc nomine Averroem perstringi. Nec tamen convenire satis Aristotelicae menti videtur, id quod Averröes ille docuit, initio Paraphraseos librorum Platonis de republ. quasi in Ethicis tradantur sqewrikw/tira in Politicis ea quae praktikw/tera sunt: ac respondere Ethicen doctrinae de sanitate et aegritudine, illi quam Medici instituunt, Politicam vero isti, quae docet modum sanitatis vel tuendae vel restituendae in integrum. Etenim illa de sanitate et morbis doctrina non est propria Medicae arti sed Naturali Philosophiae: (ceu alias ostenditur) Medico acceptante in usum suum quae à Philosopho sunt demonstrata. Nec apparet, quî illa, quae ad omne genus virtutum pertinent, magis contemplativa sint iis, quae ad regimen faciunt civitatis, cum beatitudo hominis non in habitu aut possessione virtutum, sed in earum exercitio tota consistat. Rectius ad Aristotelis mentem dixeris; in Ethicis agi de summa hominis felicitate simpliciter, in Politicis de adminiculis quae ad obtinendum summum illud bonum ex civitatis administratione et possunt et necessariò debent proficisci.

Sed quamvis ea sit Aristotelis sententia, non possumus tamen non cum plaerisque eius interpretibus, aliisque viris maximis, Moralem Philosophiam, tamquam specie diversam disciplinam, à Civili seiungere: eo nitentes argumento, quod felicitas humana à civili societate non nisi per accidens dependeat, utpote quam detur assequi, non quidem extra omnem societatem (neque enim hom ini commodum est solitarium vivere) citra tamen societatem civilem. Id quod exemplo vitae ab ipso Deo primâ humani generis aetate institutae, iam tum ostendimus.


page 39, image: s055

Et verò quibus probare nititur Aristoteles, hominem naturà Politicum animal esse, illae rationes non tam hoc, quàm natum esse hominem societati et benevolentiae mutuae, evincunt, si in vim earum inquisiveris. Coiisse autem initio homines perquam multos in civilem coetum, sive aliis per potentiam inferendae, sive arcendae aliorum potentium, iniuriae ergò, et historiae nos docent, et iam observatum est Platoni lib. 3. de legibus. Sed et usus docet, iis maximè de causis homines hodieque in civili societate contineri.

Igitur quae primò, per se, adeoque simpliciter, faciunt ad felicitatem humanae vitae, illa propriè non sunt Politicae, sed unius Ethicae: sola autem quae per accidens, beneficio coetus civilis, eòdem pertinent Politici sunt argumenti. Est nimirum quadamtenus quidem unus idemque finis propositus, et simpliciter humanae virae, et civitati, quadamtenus tamen diversus. Quo simul fit, ut civis boni alia sit virtus seu perfectio, alia viri boni, quod et Aristoteles praeclare docuit 3. Polit. c. 3. Par ratio igitur est Politicae etiam atque Ehicae. Qua dere latius disputare non est huius loci.

Non sunt porrò solutu difficilia argumenta, quibus Aristoteles Ethicam Politicae coniunxit. Nam in Magnis quidem Moralibus non alia quàm haec collectio reperitur: in civili societate opus est virtute, ergo quae de virtute agit doctrina, Politicae pars est. Ast in civili societate etiam sanitas, etiam opes necessariae sunt; fuerit igitur et Medica ars et xrhmatistikh\ partes Politicae, si firma sit consequentia. Reverà autem nihil probat aliud Syllogismus ille, quàm Politicae incumbere aliquam virtutis curam, Et sane incumbit illi, ut in bona quidem


page 40, image: s056

republica curet per leges et instituta civilia, cùm roborare quod in Ethicis est traditum, tùm vitiorum occasiones, quas civilis vita magno numero suggerit, quoad fieri licet, è medio tollere. Quas virtutes aliae admittant res publicae nec ne, itidem ipsi videndum est; neque enim ubivis par virtuti locus conceditur. In Nicomachiis Politicae asscribitur doctrina de summo hominis bono, praetextu sumpto, quoniam Politice est architectonica aliarum artium, ad maxime architectonicam autem spectet agere de supremo omnium fine. Verùm est quidem Politice architectonica artium omnium, attamen non nisi respectu usus civilis; simpliciter enim dignitatem hanc potius ad Ethicam pertinere dixerimus.

CAPUT VI. Prudentiam civilem non esse peritiam aliquàm mere experimentalem: neque solam experientiam satis esse sive ad scientiam sive ad usum civilium rerum.

PRoximè limites definivimus Politicae, ultra quos citraque quicquid est, id ab hac methodo est alienum. Consequens est, ut investigemus quae et qualis cognitio eorum quae Politicae diximus esse propria, queat comparari. Multiplex videlicet est humanae cognitionis varietas. Et quidem alia non nisi sensu et experientia, alia beneficio ratiocinationis acquiritur: iterum alia certa est omnem erroris metum excludens, alia incertior, constans duntaxat quadam verisimilitudine: porro alia tantum quid sit res, alia simul et propter quid perspectum habet. Est vero haud leve sententiarum dissidium. cuius generis sit Politica prudentia. Sed et multum refert, accurate istaec cognoscere; ne vel frustra


page 41, image: s057

despires ad subtilem quandam doctrinae acrimoniam, vel inutiliter haereas in crasso rudimento.

Principiò igitur videndum, an omnis peritia civilis sola experientiâ comparetur nec ne. Prius sane videtur vulgo plaerisque placere. Etenim vulgo res publica plaerumque committitur iis, qui experientiam aliquam duntaxat habent rerum civilium. Cum velint autem omnes indubiè iis qui periti censentur rem publicam committere, apparet utique, plaerisque videri, Politicam esse Empiricam aliquam scientiam. Non videntur autem et in eruditorum ordine nonnulli multum dissentire. Quotquotsane Prudentiam civilem usu et memoria duntaxat parari existimant, dissentire non debent si suam velint thesin defendere. Usum enim describunt cum Lipsio l. 1. civ. prud. cap. 8, notitiam humanarum rerum ex visu vel tractatu: Memoriam notitiam similem ex auditu vel lectu. Est autem utraque notitia mere Empirica; tantum quod illa propriae, haec alienae experientiae innitatur.

Cum placeat verò istaec sententia, et plaerisque vulgi, et doctis quammultis, iam tum manifestum est, eam si non veram, saltem per esse verisimilem: plerisque enim vulgi et doctorum multis placere, id vero est esse verisimile.

I.

II.

Videtur autem eadem confirmari etiam experimento quottidiano omnium gentium et saeculorum. Homines enim usu tantùm et experientia instructos videre est optime consulere rei publicae; quod tamen non facerent nisi iidem civilium rerum tenerent scientiam. Nec vero aliter edocti sunt, etiam qui inter Graecos et Romanos olim prudentiae dotibus inclaruerunt. Sane non Themistoclis, non Miltiadis, non multorum aliorum magistros prudentiae laudant historiae: haud temere taciturae tanti


page 42, image: s058

boni auctores. Imo solâ hâc Empirica eos notitia fuisse imbutos, ipsemet Aristoteles sine operis Nicomachii probat illo signo, quod prudentiam ad alios docendo transmittere non potuerint; docturi scilicet indubie alios, saltem amicos et liberos suos, si potuissent, cum in nullo alio par potuerit praestari beneficium, et acquisitae verae scientiae signum sit, posse id quod tenes alios docere. Ostendit porro usus, illorum quam multos qui aliam aliquam praeter hanc Empiricam prudentiam sibi acquisiverunt, nihil Empiricis istis praestare; haud paucos publici otii turbatores esse, et civitatum eversores potius, quàm sollertes rerum administros. Quod videtur esse argumento, quam isti existimant prudentiam non nisi eius simulacrum aliquod esse: iure enim solam illam Empiricam nomen illud augustum promereri.

Ceterum ut clarè pateat veritas, breviter (etsi alieno loco) hic exponendum ante omnia est, quid reapse sit Experientia. Habet autem sese hunc in modum. Quaecumque sensuum aliquo percipiuntur illa singularia sunt: intellectus ex diverso singulare nihil percipit, sed sola ea quae abstracta nuncupantur à singulari materie. Si quando eius quod sensu est acceptum, imago remanet in animo, post factam sensionem, Memoria nascitur. Est enim proprie Memoria, e(/cis2 aut possessio quaedam twn fantastma/twn, sive imaginum sensu acceptarum. Talis Memoria unius eiusdemque rei saepius iterata dicitur Experientia: quae proinde et ipsa singularium duntaxat est rerum non universalium. Ut, si tu saepius observaveris Petro febricitanti vini potum malè cessisse, eius iam experientiam es consecutus, ut tuto pronuntiare possis, febricitanti Petro vinum esse noxium, nondum tamen hoc ipso habes


page 43, image: s059

com pertum, nulli febricitanti vinum convenire. Uti ex multis singularibus experimentis universalem quandam communemque formes notionem, opus est porro collectione quadam, non multâ tamen et operosâ, sed plerumque illa simplicissimâ quam inductionem appellitamus. Pernent autem eiusmodi universales notiones, (si propriè quidem loquaris) non am plius ad Experientiam, etsi ex multis sint experimentis elicitae; sed iam sunt exordia ipsarummet artium ac sententiarum. Exordia, inquam, sunt, non enim artes ac scientias omni ex parte absolvunt. Ideoque non alio sensu etiam sunt accipienda Aristotelis illa, lib. 1. Metaph. c. 1. per experientiam ars et scientia hominibus efficitur: aut illud Poëtae veteris Afranii in Sapientiam:

Usus me genuit, mater peperit Memoria.

aut hoc Manilii:

Per varios casus artem experientia fecit.

Et vero ad principia artium scientiarum que ipsemet haec restrinxit Aristoteles, cum alibi, tum sub finem l. 2. Analyt. post.

Multo minus ad experientiam pertinet, ex eiusmodi universalibus notionibus ulterior deductio, etiamsi ad causarum inverstigationem nondum processeris.

Porro Historicis monumentis vix alia praeterquam singularia narrantur, qualia nimirum cognoscuntur sensu atque experientia. Ut enim historia narret universaliora, ex multis experimentis collecta, rarius fit et à paucis est tentatum. Rarissimi certe exem pli est Historia Animalium ab Aristotele, Stirpium à Theophrasto, Rerum subterranearum à Georgio Agricolâ conscripta. Quae ex Historiâ itaque lectâ vel auditâ proxime quidem


page 44, image: s060

oritur cognitio, itidem non diversa est ab ea quae per experientiam accipitur, nisi quod alienâ narrantium fide nitatur.

Haec ex Aristotelicis monumentis, cum l. 2. Analyt. posterior. cap. ultimo, tum l. 1. Metaphysicorum capitet. et libello de Memoria, deprompta, omnem errorem facilè discutiunt. Primum enim constat utique, id quod iam supra dictum est, notitiam quandam civilium rerum inveniri, et quidem maximè praeclaram, quae in universalibus occupetur. Cum Experientia igitur haereat duntaxat in singularibus, manifestum profecto est, potissimam illam rerum civilium scientiam Empiricam non esse. Ad hoc cum im possibile sit, ut unus aliquis omnium eorum quae in quavis reip. specie eveniunt, usum et experientiam habeat; ne id quidem fieri potest, ut ex propriis quidem experimentis, unus quis exstruat omnia illa, quae in communi de republ. qualibet sciri aut dici possunt ab experimentis petita: tantum abest, ut quis possit, ex propriis experimentis integram hanc prudentiam haurire, aut quod idem est, solo usu omnem illam sibi comparare. Facenim quem probe versatum esse in regia administratiotione, is non eo ipso iam usu didicit, Popularis aut Aristocratici regiminis statum, et tamen omnia haec scire ex aequo est Politicae prudentiae. Historia plus experimentorum civilium quam usus ipse exhibet: eòque inservire etiam ac prodesse magis potest ad exstruendam communem illam prudentiam atque ipsemet usus. Veruntamen quoniam omnis eiusmodi ex historiis collectio nitatur quidem Experientia, non debeatur tamen Experientiae sed Arti aut Scientiae, manifestum est, ne quidem illam ex historiis enatam ita peritiam Empiricam meritò vel haberi vel nuncupari debere.


page 45, image: s061

Uno verbo: nulla universalis civilium rerum cognitio verè Empirica est. Ac proinde quotquot eam habent, inquantum habent, Empirici non sunt, sed saltem aliquid civilis scientiae iam sunt consecuti; adeoque hactenus perperam Empirici audiunt. Plane quemadmodum olim Medicorum illa ab Acrone Agrigentino institutaschola, inique Empiricum nomen affectavit; cum tamen universalia pronuntiata iactitaret ex multis experimentis exstructa, imo ab iis transitum ad similia usu nondum comperta ad mitterent ipsi sectae primores; si Celso credimus, evidentes etiam morborum causas ad medendum esse necessarias faterentur.

Et vero quod res ipsa expressit Empiricis illis Medicis, ut confiterentur, dari in negotiis medicis aliquem ad similia nondum usu comprobata progressum: posse itidem causarum morbi sanitatisque aliquam scientiam dari: artem denique facturo necessariam esse saltem aliquam causarum notitiam: id omne in civilibus quoque habere locum, usque est adeo perspicuum, ut negari sine impudentiae aut inscitiae nota haud possit. Enimverò id utique constat, etiam de iis, quorum neque Experientiam, sive usu proprio sive ex historiis, neque Scientiam alicunde sumus assecuti, posse nos rectum consilium dare. Id vero fieri non potest, nisi ratiocinatione quadam, adeoque deductione ignotae rei ex notis.

Eorum porro quae in civilibus contingunt, certae causae non minus sunt atque naturalium eventuum. Neque enim quidquam fit sine causis, etiam in humanis negotiis. Certe omnes omnino actiones civiles suos fines habent quamobrem fiant, suas causas essicientes principales et instrumentales, materiam item suam circa


page 46, image: s062

quam versentur: in co vero, quod fiant quomodo quando et ubi oportet, forma sive essentia earum civilis consistit. Iam vero non ita abditae sunt causae illae ut humani ingenii vim effugiant. Imò à prudentissimis nonnullis auctoribus pleraque horum, si non omnia, iam tum literarum monumentis sunt prodita. Certe quo quis est prudentior eò magis perspectas habet civilium rerum causas.

Ad res denique feliciter gerendas plurimum prodesse, imo per esse necessariam, causarum notitiam, cum usus docet, tum per se clarum est. Qui enim possis rei publicae salutares leges praescribere, nisi teneas quae causae rem publicam conservent? quî possis mala averruncare, nisi itidem scias, quid sit quod rem publicam perdit, et quare perdere soleat? Sane quo minus causas illas habes perspectas, eo minus licet tibi rei publicae consulere.

Huic sententiae tamen videtur haud parum refragari id quod Aristoteles observavit de experientia; quippe qui in haec verba non dubitavit loqui l. 1. Metaph. 1. Ad agendum nil videtur Experientia differre ab Arte: quin imo videmus Expertos magis id quod intendunt consequi, quam illos qui rationem absque Experientia tenent. Causavero huius est, quod Experientia singularium Ars autem universalium cognitio est. Actiones autem ac generationes omnes circa singulare sunt. Non enim hominem nisi per accidens sanat qui medetur, sed Calliam aut Socratem, aut alium quempiam eorum qui sic dicuntur, cui acctdit hominiesse. Si quis itaque rationem absqus Experientia teneat, et universale quidem cognoscat, quod autem sub eo particulare est ignoret, saepenumero errabit a sanando. Idenim magis sanabile est quod singulare est. Haec omnia Aristoteles.

Sunt autem omnino dextre haec accipienda,


page 47, image: s063

alioquin minime veritati consentiunt. Fatemur scilicet nos ctiam, actionem omnem in singulari opere versari, eoque necessarium esse, ut quisquis opus aliquod studet efficere, sensu atque experientiâ isthaec quae ad opus requiruntur habeat cognita; ac proinde, qui tantum in communi illa tenet, particulatim autem ignorat, eum ad rem istam agendam minimè idoneum; adeoque hactenus quidem Experientiam Arti ac Scientiae praeferendam esse. Revera tamen is qui sola est Experientiâ instructus, nihil aliud potest, quam quod est expertus. Itaque non nisi paucissimis agendis est aptus, et nihil valet si quid novi agendum veniat. Iam vero in vita civili plurima occurrunt et pervaria, saepe et inopinatò accidunt quae antehac numquam contigerant, quaedam antehac usitata praestat mutare. Itaque etsi ad quaedam opera peragenda is qui Experientia instructus est sufficiat; simpliciter tamen toti reip. curandae non est par, neque licet illi rem publicam omnem tutò committere. Ut proinde ad res agendas multùm intersit inter Experientiam et Artem: etsi aliqua ratione intersit nihil, et Experientia ipsi Arti sit praeferenda.

Hisce sic expositis facile iam est, quae initio pro Empirica civilium rerum peritiâ producta sunt, confutare. [Note: Ad I.] Primùm enim qui res praeclare gerunt in republicâ, illi, tametsi usu tantum valere credantur, non tamen revera usu solo et experientia sunt instructi, sed quidam corum ingenii beneficio, ex usu compertis, etsi non scientiam Civilem integram, aliquid tamen eius, quantum adres quasdam agendas satis est, didicerunt. Enimvero quotquot tali laude prae aliis commendantur, ceieritate ingenii solent eminere: quâ qui pollent, Artes et Scientias


page 48, image: s064

proprio, quod aiunt, Marte condere idonei sunt. Sanc Graecae Romanaeque gentis illustria Iumina, quàm praeclaris ingenii dotibus fuerint praediti, loquuntur monumenta.

Non sane à solo usu proficisci, eam quae in viris magnis, nulla tamen doctrina imbutis, civilium est rerum peritia, argumento illud est, quod hi subinde multa agant, et quidem prudenter agant, quorum experientiam sibi ante non comparaverunt. Talibus igitur quando res publica concreditur, non meris Empiricis illa committitur, sed artificibus, imperfectioribus tamen, propria. que duntaxat industriâ Artem edoctis.

Nec vero etsi docere alios nequeant, destituuntur illi omni scientia. Ut enim doceas necessum est, et Scientiam integram teneus, et ipsam docendi viam: hos vero neque nos dixerimus Scientiam civilem integram sibi parasse, aut docendi rationem calluisse.

Fatemur praeterea, solo usu civilium rerum qui sunt instructi, illos rectè praefiei posse nonnullis negotiis in quibus sunt exercitati: minime tamen hinc sequitur, omni civili Prudentia eosdem instructos esse, aut rem publicam omnem committiiis posse.

Obiter hic observari meretur: non fortassis omnes illos veteribus à prudentia laudatos viros nullâ fuisse doctrina institutos. De Themistocle sane id negat Socrates apud Xenophontem l. 4. Memorab. addens: stultum esse existimare, exigui quidem momenti artes absque magistris idoneis percipi à studiosis haud posse: cum imperio autem civitati praeesse, fortuitò valere homines, cum tamen opus sit omnium maximum. Sed fortasse non quod ita reverà sentiret, id dictum est à Socrate, sed ut excitaret Eythidemum; ceu


page 49, image: s065

innuitipse Xenophon. Licetque proinde Thucydidi secure fidem habere, omnem viti illius prudentiam solius ingenii nativis viribus attribuenti. Illum enim fuisse Themistoclem qui quàm maximè indicaret, quantum natura valeat: dignus ipse quem quodammodo supra modum obnaturae praestantiam magis atque alium quem miremur: quomodo Thucydidem Latine loqui fecit Ioannes Caselius. Quicquid vero sit de Themistocle; al is nonnullis, ut Pericli, Epaminondae, et Scipioni Africano utrique, et Ciceroni, et Caesari, et Pompeio, non defuisse magistros, notissimum est.

[Note: Ad II.] Quod in Altero argumento obicitur, nihilo praestare Empiricis eos, qui creduntur scientiam Politicam didicisse, id profecto à vero alienum est. Nec enim nisi in paucis, iisque usitatis, in aetate item iam senili, quicquam hi possunt: è contrario alter illi ad quaevis promiscue rei publicae negotia sunt apti, idque aetate adhuc integra. Quod aliorum nonnulli itidem aliquid ultra usitata possint praestare, non id usui et experientiae, sed ingenii dotibus, et per consequens Scientiae vel Arti acceptum est ferendum: supplente nimirum doctrinae defectum ingenii nativo acumine.

[Note: Ad III.] Eorum qui doctrina Politica instituti sunt, si qui minus recte se gerunt, non id doctrinae illius vitio contingit. Ne quid enim dicam, quod multi didicisse credantur id quod nequaquam didicerunt; in iis quae speciem quidem Politicae mentiuntur versati, ipsam vero hanc prudentiam planè ignorantes. Observandum est, esse haud paucos, qui doctrinâ oretenus exerciti, animum bonis artibus non induerunt: nec satis esse ad bene agendum, scire quid expediat, sed praeterearequiri et benc agendi voluntatem: quâ interdum carere rerum civilium et am maxime gnaros, neque nos diffitemur.