12/2010 Reinhard Gruhl markup
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check performed - no orthographical standardization
08/2011 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted
image: s001
HIPPOLYTI A COLLIBVS PRINCEPS, CONSILIARIVS, PALATINVS, siue AVLICVS, et NOBILIS. Editio postrema, aucta varie aut innouata. Cum rerum et verborum INDICE copiosissimo. HANOVIAE, apud Guilielmum Antonium. M D XCVIII.
image: s002
[gap: blank space]
image: s003
ILLVSTRISSIMO FORTISSIMOQVE HEROI CHRISTIANO PRINCIPI ANHALTINO, ASCANIAE COMITI, SERuestae Bernburgique domino, etc. Domino meo clementiss.
VERISSIME Plato, nos finem malorum in REPVB. spectare, vel sperare non posse scribit, nisi maxima bonitas et sapientia simul in Rep. potentiae coniungantur. Quapropter multi rerum vsu, doctrinaque insignes viri, vt Reip. principes eo incitarent, de REGNO, de PRINCIPATV, de REGVM institutione et disciplinâ, de conseruatione et conuersione
image: s004RERVMP. multa doctiss. diligentissimeque scripserunt. Quae cum animaduerterem a plerisque fusius, ne confusius dicam, meo quidem iudicio tractata, quam vt a Principe viro, legi omnia accurate possent; a nonnullis vero breuius quidem; sed sine exemplis, quae hac in re plurimum possunt, dicta: operaepretium me facturum existimaui, si praecipua capita eorum, quae de PRINCIPATVS prudenter, fortiter, ac feliciter administrandi ratione, deque praesidiis et ornamentis, quibus PRINVCEPS munitus esse debet, scripta reperiuntur, breuissime methodiceque, tamquam in tabula Lectori, historicâ illustratione, proponerem. Quod a me paucorum dierum spacio factum (quam bene, penes
image: s005bonum aequumque Lectorem iudicium esto: obtrectatores namque susque deque fero) tibi fortissime PRINCPVM inscribere placuit. Indigna res T. Celsitudine, inquiet quis; fateor, si me, chartaceumve munusculum respicias; tum vel maxime, quod vt Catulli verbis vtar, sciam
Tibi haec fuisse et esse cognitissima.
Si vero rem, qua de agitur, intuearis, comperies ea quae de perfecto PRINCIPE traduntur, merito tanti PRINCIPIS titulo cohonestata fuisse. Quid enim praestantius esse potest quam vnius hominis arte, sapientia et moderatione Remp. vniuersam opibus affluere, virtute firmari, iure deuinciri, beneuolentia coniungi, atque fieri denique florentis atque beatae vitae participem?
image: s006Vale HEROS magnanime; et in hoc libello, tamquam in speculo, ea ornamenta omnia contemplare, quae Deus OPT. MAX. in te contulit; hocque de te tibi persuade, quamuis vitae dignitate et meritis, tot clientum tuorum minimus infimusque sim, studio me tamen erga te, fide atque obseruantia nulli concedere. Sospitatorem illum vnicum suppliciter oro, quando te iterum iustissimi huius belli Imperatorem esse voluit, patriaeque libertatem commisit tuendam;
Qualiter puppim rapidis procellis,
Flante nauclerus Zephyro gubernat,
Prorane Syrtes Libycos subintret,
Ore vadoso.
vtis, inquam, tibi porro benedicere, consiliisque tuis perpetuo adesse
image: s007velit. Iterum vale nobilissime Principum, in quo antiquissimae Anhaltiae gentis, numquam senescens gloria, nunc vt quum maxime viuit ac viget. Kalend. Decembr. CIC IC XCII.
image: s008
FLAV. VOPISCVS IN AVRELIANO.
QVAERITVR, quae res malos Principes faciat. Iam primum nimia licentia, deinde rerum copia: amici praeterea improbi, satellites detestandi, eunuchi auarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles, et (quod negari non potest) RERVMPVBLICARVM ignorantia. Sed ego a patre meo audiui, Diocletianum Principem, iam priuatum dixisse, Nihil esse difficilius quam bene Imperare. Colligunt se quatuor vel quinque, atque vnum consilium ad decipiendum Imperatorem capiunt: dicunt quid probandum sit. Imperator qui domi clausus est, vera non nouit; cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur: facit Iudices, quos fieri non oportet; amouet a REP. quos debebat obtinere. Quid multa? vt Diocletianus ipse dicebat, Bonus, cautus, optimus venditur IMPERATOR.
page 1, image: s009
HIPPOLYTI a COLLIBVS PRINCEPS.
CAPVT I. De Imperio, quot eius formae; quae nam dignior.
IMPERII VOX, quamuis latissime pateat, vt quae ad omnes pertineat, qui quoquo modo iubendi prohibendique facultatem habent, vt plurimum tamen ad magistratus summos refertur: quo sensu imperium dicimus aut vnius esse, aut plurium: illud Monarchiam, id est, Principatum, hoc, si paucorum, Aristocratiam; si omnium, vel maioris partis, Democratiam; hoc est, populi statum vocamus. [note: Aristot. 8. Polit. c. 10.] Ideo Philosophus: Vel pauci, inquit, vel multi communem vtilitatem in gubernatione sequuntur: has esserectas Rerumpubl. Formas necesse est. Quando autem ad propriam vtilitatem vel vnius, vel paucorum, vel multitudinis gubernatur, transgressiones sunt et labes. Thebaeorum
page 2, image: s010[note: Strabo lib. 4. et. 14.] Rhodiorum, Massiliensiumque dominatus Aristocraticus erat; Atheniensium [note: Pausianias.] vero, Democraticus. quod Pausanias his verbis testatur: Nullam nouimus (inquit) popularem Rempublicam magnos habuisse progressus, Atheniensibus exceptis; qui et praecipuâ quadam prudentiâ caeteris Graecis praestiterunt, et suas religiosissime omnium leges obseruarunt. Principatum quod attinet, iusta dicitur ad populi vtilitatem VNIVS gubernatio. Dixi, ad populi vtilitatem: quia nihil aliud est imperium (vt sapientes definiunt) nisi cura salutis [note: Cicer/de Offic lib. 1.] alienae. Vt tutela, sic procuratio Reipubl. ad vtilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa, gerenda est. Principes, ait Plutarchus, Dei ministri sunt ad curam et salutem hominum, vt bona quae Deus illis largitur, partim distribuant, [note: M. Cicero ad Att.] partim seruent. Vt gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria: sic Reip. moderatori, beata ciuium vita proposita est, vt opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. Hoc enim primi homines spectarunt, cum se vnius potestati permitterent, non vt libertatem, vitam, fortunas, vnius facerent praedam:
page 3, image: s011quod iis accidit, qui victi armis, constricti hostibus deduntur; sed vt esset qui sua prudentia et consilio multorum salutem, pari atque aequabili iure, rempubl. administrando, in hominum societate tueretur. Testatur Spartianus Hadrianum Imperatorem saepe pro concione dixisse, Ita se remp. gesturum, vt sciret populi rem esse, non propriam: ideo Pelopidas Epaminondae collega, orante (cum ad praelium se pararet) vxore vt se seruaret; Id aliis, inquit, est subiiciendum; Imperatori vero vt [note: Seneca lib. 1. de benefic. sub finem] seruet ciues. Et Seneca: Nullum ornamentum, Principis fastigio dignius (inquit) pulcriusque, quam illa corona, OBERVATOS CIVEIS: non hostilia arma detracta victis, non currus Barbarorum saguines cruenti, non parta bello spolia. Hanc Principatus formam, anti quissimam esse plaerique fatentur. nam (vt omittam illud, Principem Dei imaginem, qui totius orbis rex est, exprimere) quem olim homines prudentissimum et iustissimum iudicabant, Reiquepubl. praefuturum cum fructu sperabant, ad eum imperium deferebant, et post eum ad filios saepe. tale enim est iudicium, fore vt liberi, quemadmodum
page 4, image: s012oris lineamenta referunt, parentis etiam virtutem imitentur.
---nammque leonobus
Quis nasci pauidos, quis lepores vidit.
Rempubl. itaque primo Reges tenuerunt, tum Tyranni: quibus pulsi, factio optimatum inuasit: quae cum superbire inciperet, contemtaque eâ quae inter ciues esse solet aequalitate et potentiae proportione, luxui se dederet, plebem eô deduxit, vt non ante seditionibus in vrbe agitandis conquieuerit, quam [note: Polyb. lib. 6.] et ipsa in partem magistratuum totiusque Reipub. venerit. Sed cum et hîc nimia licentia tranquillitatem corrumperet, magistratusque contemneretur, et quisque prolibitu, viueret, ad PRINCIPATVS formam rediit: quam etiam optimam esse Plato, Aristoteles, Xenophon, Plutarchus, Dion, Philostratus, aliique statuissie videntur. Persae, sane quum post Magorum caedem de magistratu constituendo inter sese contulissent, Monarchiae primas, Dario Rege declarato, dederunt. Constantissimam esse historiae [note: Berosus.] docent. Regnarunt Assyrii mille et quingentos annos, vsque ad Arbacem: post
page 5, image: s013distractum vero imperium ab Arbace, trecentos quinquaginta: AEgyptii, antequam AEgyptus in prouinciam redigeretur, ad duo annorum millia: Gothi, mille et trecentos: Franci, mille et fere [note: Iouius in descript. Scot et Buchananus] ducentos: Scoti, mille et septingentos annos: numerantur a Fergusio ad lacobum VI. incorrupta annorum memoria centum quinquaginta et vnus Reges. Apud Germanos mansit Augustalis dignitas per octingentos annos. vt de ceteris [note: Lib. de. Rep.] nihil dicam. Scio Ciceronem temperatam Reipub. formam, quam se legibus et institutis informaturum profitetur, optimam iudicasse; vt et alii post eum. Qualis fuit aliquando Dynastia AEgyptiorum et Etruriae, in quibus plures erant reguli, qui vni subiiciebantur, paris propemodum potestatis, qui lingua Etrusca Larthes, id est, summus princeps dicebatur. Isque erat quam diu viueret Princeps; alii quotannis mutabantur, vnde Dynactia cum Larthe et sine Larthe, apud AEgyptios. quod Veneti obseruare aliqua ratione etiamnum videntur. [note: Bodinus de Repub. l. 2.] Sed si rem penitius intueamur, nullam Rempublicam ex duobus, pluribusve
page 6, image: s014generibus conflari reperiemus. Species enim et formae rerum non miscentur naturâ: si fit cogitatione, quod inde prouenit monstrum est: cuius generis Centauri sunt et Chimaerae. Duumuiratum igitur, Triumuiratum, et his similia omnia, Aristo cratiam appellare non veremur. Ad rem: facilius vnius Imperio paretur, facilius sub ditorum impetus refraenantur, et quô non oportet mentes retrahuntur; quam multorum; Ideo in difficillimis quibusque temporibus Dictator Romae creabatur, qui summum Imperii ius habebat, et potestatem plane regiam; vt vel ex insignibus apparet. Theophrastus quoque in libris suis De regno, ciuitates scripsit Graecas in rebus difficilimis ad modicum temporis, eiusmodi magistratus instituissie, quos AEsymnetas, vocabulo vernaculo, appellabant. quemadmodum Mitylenaei Pittacum aliquando contra exules, qui Alcaeum sequebantur, elegerunt, vt scribit Halicarnasseus. Huc pertinet illud [note: Aristoteles. Plutarch.] Philosophi de simpliciter Ente: Illud optimum, quod maxime vnum est. Quo respexit Darîus, qui Alexandro respondisse
page 7, image: s015fertur, solum Sole vnico, non Solibus geminis moderari posse. De vero Principatu loquor, non de Tyrannide. Optimus [note: Lib 2. De beneficiis.] ciuitatis status sub rege iusto, ait Seneca.
CAPVT II. De Principatus acquirendi modis: et an acquisitio conseruationi praeferri debeat?
PRINCIPATVS acquiritur subditorum voluntate liberâ, vel coactâ; liberâ iterum vel tacitâ, vel expressâ, quod Plato secundum genus dixit, et secundum legem: istud suffragio fit, vt in Imperatoris electione. In Polonia quoque Reges eligi solent ordinum omnium voluntate: vt et in Dania. Illud successione fit: vt [note: Ex Frid. I. Imp. diplomate.] in Galliâ. quocirca quum mortuo Lothario Galli Carolum Caluum creassent, Adrianus P. R. ad Hinemarum Remensem episcopum scribens, designatum Regem excommunicari iussit, aliumque eligere permisit. Ad quod triplex Galliae status respondit: Numquam tale quid a Pontifice Romano ad Galliae Episcopos missum fuisse: Reges Galliae nasci, non eligi solere. Idem in Hispania, Lusitania, Anglia, aliisque locis obseruatur. Coactâ subditorum voluntate acquiri Imperium aliquod dicimus,
page 8, image: s016quod vi, armis scilicet, obtinetur. Persae a Romanis armis subacti, in seruitutem [note: Strabo lib. 12.] redacti sunt. Eadem ratione Macedonum Reges, Atheniensem populum, vrbesque, sed et Asiam occuparunt. Armis quoque Carthago Romanis; tota Africa et Europa, et ipsa Roma, caput mundi, pressis tandem ceruicib. Gothorum iugo seruiliter se submisêre. Non multis ante annis Constantinopolis cum reliqua Graecia, manus Turcarum insolentiae religandas praebuit. Huius rei alia [note: Machiau. In. Pr. cap 8.] infinita apud Historicos exempla leguntur. Sed et deditione, emptione, permutatione, donatione, matrimonio cum foemina Principatus haerede, Imperia acquiri, vel aequipollenti; vt sorte, testamento (nam de iis qui scelere ad Principatum peruenerunt, loqui, non est nostri instituti) solent. Sic matrim onio Gallia Belgica familiae Austriacae obuenit, et Algarbiorum regnum Alfonso x. Castilliae [note: Genes. 47.] regi. AEgyptii fame coacti, se suosque agros Regi Pharaoni, in perpetuam seruitutem addixere. Post Pertinacem certe Romanum Imperium quasi in foro et mercatu, venale propositum fuit:
page 9, image: s017[note: Xiphilinus. Herodianus] idque vendebant ii, qui Imperatorem interfecerunt. Emebant Sulpitianus et Iulianus Iurisc. Sulpitianus singulis militibus ducentos aureos obtulit; Iulianus quinquaginta ducentis adiecit: qua adiectione permoti milites, ipsi Imperium [note: Iosephus lib. 7. cap. 26. belli Iudaici.] cum applausu vendiderunt. Vespasianus vero omnem ludaeorum agrum, subacta Iudaea, per Liberium Maximum, procu [note: C. Sigon. lib. 8. Regni Ital.] ratorem suum, vendi iussit, solis octingentis militibus illic relictis in castello Amaus. Et cum Leo IX. P. R. cum Henrico III. Imp. anno 1053. natalem Vormaciae celebraret, insignem tunc temporis inter Imperatorem et Pontificem Romanum Principatuum nonnullorum [note: Athenaeus 1. 27.] permutationem factam scribunt. Magnus Cyrus Pytharcho familiari suo seprem [note: Ioseph. 15. 11.] vrbes largitus est. Romani Acarnanibus Leucadem et Anactorium opida donarunt. Augustus ludaeorum Regi, Herodi, Gadara, Hippon et Samariam: et in maritimis Gazam, Anthedonem, Ioppem, Stratonisque turrim, sponte sua attribuit. Haec in antiquis Principatibus obtinent. Nouus nascitur, vel cum fit vbi antea non erat; vel, cum immutantur
page 10, image: s018leges et forma prioris, aut in successione, aut in electione, aut in dignitate. [note: Suet. et Tacit.] Augustus populi Rom. gratiam. inaudita magnificentia, ludis, venationibus, gladiatoriis muneribus, congiariis, conuiuiis et aliis illecebris aucupatus, populo libertatem eripuit: quo facto, populi opes et potentiam circum cidere primum, postea amputare coepit: nam octoginta millia ciuium, qui frumentum ex publico accipiebant, in colonias remotissimas relegauit: reliquis collegia sodalitiaque dempsit; atque sic ad Principatum peruenit. Apparet ex his, magnum quid esse Imperia acquirere: sed non minor, immo maior virtus est, ea tueri et conseruare. Ideo Scipio cum censor esset, noluit in carmine, sicuti moris est, poni, DII AVCETE; sed, DII CONSERVATE Rempubl. Satis, addens, habemus [note: Iustinus lib. 25.] auctam, dummodo conseruetur. De Pyrrho hoc fertur, ipsum inuictum in deuincendis regnis fuisse; sed deuictis, acquisitisque celeriter caruisse. Quapropter Augustum quoque mirari solitum scribunt, non induxisse Alexandrum [note: Sueton. Dio.] Magnum in animum, qua ratione acquisita
page 11, image: s019conseruaret, sed tantum quo pacto quaesitis alia adiiceret. Stultum est, inquit [note: Thucydid. lib 6. Plut. in Pelopida. Amm. Marc. lib. 25.] Thucydides, eos inuadere, quos victor in officio continere non possit. Eô quoque respexisse videntur Lacedaemones, qui maiori eos poena afficiebant, qui clypeum, quam qui gladium amisissent. Epaminondas moriens quaesiuit, an clypeus saluus esset. Ideo Tacitus De morib. Germ. Corpora, inquit, suorum etiam in dubiis proeliis referunt: scutum reliquisse, praecipuum flagitium. At maiori cum applausu, inquiet quis, vulgo excipiuntur, qui Imperia acquirunt. Ita est: quia nempe sese magis oculis nostris offerunt, maior strepitus rumorque excitatur, immo nouum quid videtur. Admiramur saepe iratum mare, et torrentem, sed non idcirco placidum secundumque mare, amoenum flumen minus vtile iucundumque est.
CAPVT III. De Principatus conseruandi rationibus: et de Iustitia Principi in se ipsum seruanda.
IMPERIORVM conseruatio non in hostium sola propulsione, sed et in subditorum perpetua obedientia consistit: quam vt Princeps adsequatur, necesse
page 12, image: s020est vt duo Principatuum venena, contemtum et odium vitet, et apud suos BENEVOLENTIAM, MAIESTATEMQUE [note: Procop.] sibi conciliet. Recte itaque ille, Principem statum suum, multorum amore et fidelitate communire debere, non metu solo, vt nonnullis placet. Qui enim amat violare, metuit quem amat; qui vero metuit nec amat, is odit; insidiasque vel struit, vel oblatas accipit.
Necesse est multos timeat, quem multi timent.
et in Oedipo Seneca:
Qui sceptra duro saeuus imperio regit,
Timet timentes; metus in auctorem redit.
Ii demum tuto imperant, aiebat M. Aurelius, qui non metum ex crudelitate, sed amorem ex bonitate ciuium suorum animis instilant. Firmissimum id imperium, quo obedientes gaudent. Eô respexit Aratus, cum [note: Plutarch in vita Arati.] Regem Philippum his verbis alloqueretur: Multi in Creta magnique montes enati sunt, multi in Boeotia et Phocide, tum alibi mediterranei et maritimi loci bene muniti: quorum tu, cum nullum occuparis, omnes tamen incola, vltro imperata faciunt: quippe saxis et praecipitiis latrones inhaerent, REX FIDELITATE suorum et FAVORE;
page 13, image: s021[note: Lib. 3. histor.] fortius tutius ve nihil habet. Obsequium, ait Tacitus, inde in principem et aemulandi amor validior, quam poena ex legib. et metu. Quamuis autem omnes virtutes id efficere valeant; si tamen propius rem consideremus, nonnullae reperiuntur, quae Beneuolentiae plus, aliae quae Maiestatis, id est, auctoritatis plus sibi conciliant. Ad primum membrum refero Humanitatem, Iusticiam et Beneficentiam. Studia hominum, dicebat ille, Comitate, Iustitia et Liberalitate conciliatur. Ad alterum vero, Prudentiam et Fortitudinem. [note: Sext. Aurel. in Traiano.] Duo sunt, inquit Sex. Aur. in Traiano, quae ab egregiis Principibus exspectantur, Sanctitas domi, in armis Fortitudo, vtrobique Prudentia. De his igitur, faciente Deo, ordine disseremus. Laudat Traianum Plinius, quod mansuetudine et peculiari quadam affabilitate, non frontis contractione, non elato supercilio, populorum reuerentiam aduersus se pararit. Est igitur Principis, omnibus faciles ad se aditus praebere, omnes leniter ac patienter audire: etiam infimorum querelis et desideriis aurem praebere benignam; qua ratione ianuam suam amoris excubiis defendet. Laudabile est (ait ad Gratianum
page 14, image: s022Ausonius) Imperatorem interpellantibus faciles praebere aditus, nec de occupatione caussari. Tunc confirmas adhuc cunctantes, etiam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur interrogas. Alterum quod attinet: Reipublicae bene constitutae fines non gladiis, dicebat Agesilaus, sed iusticia terminantur. Recte: Reipubl. enim firmamentum, in iuris aequabilitate et in iudiciorum integritate consistit. Iusticiam seruabit Princeps non solum inter subditos, sed et in se, vt sc. sibi dictis legibus subiiciatur. Qua de re eleganter Apollonius Tyaneus Domitiano apud Philostratum. [note: Lib. 2.] Haec mihi dicta sint de legibus; quas, si tibi imperare non putaueris, ipse non imperabis. Iustitia regia duas partes habere dicitur; quarum vna de his est, quae transiguntur inter Principem et subditos; altera, de his quae fiunt inter subditos. Extollitur merito Traianus, quod consule sedente, et iuramentum praebente, iurarit, expresseritque verba quibus caput suum, domum suam, si scienter fefellisset, Deorumirae consecraret. Ingens gloria tua Caesar: (inquit) ipse te legibus subiecisti: quas nemo Principi scripsit: sed tu tibi
page 15, image: s023nihil amplius vis licere, quam nobis. Sic fit vt nos plus tibi velimus. Non est Princeps supra leges; sed contra, leges supra Principem. Principis potestas, iustitiae ponderibus semper exigenda est, vt felicitatis, ait ad Traianum Plinius, est, posse quantum velis; sic magnitudinis, velle quantum iure possis. Sunt Principes instar turrium; quae, quô maiores et altiores, eo melius etiam ex longinquo cernuntur. Regiae fortunae sublimitas, facta dictaque eorum in obscuro esse non patitur. Non modo domum, sed cubicula etiam eorum, intimosque recessus recludit, omniaque etiam arcana explicat. Magnum est personam in rep. tueri Principis, qui non animus solum debet, sed oculis seruire ciuium, ait Cicero. Recte Claudianus Imper. Honorio:
Hic te praeterea crebro sermone monebo,
Vt te totitus medio telluris in orbe
Viuere cognoscas, cunctis tua gentibus esse
Facta palam, nec posse dari regalibus vmquam
Secretum vitiis.
[note: Plutarch] Et certum est, minima quaeque Principum errata notari, et pro magnis haberi; sicut verrucae in facie foediores, quam
page 16, image: s024in reliquis corporum partibus conspiciuntur. Notissimum est illud Graecorum prouerbium, Acapite piscem primo computrescere: quo (licet obscurius) significatur, Principem virum insigniter turpem, mox dare labem in plures. Scribit [note: Paterculus lib. 2.] Paterculus, Principem optimum ciues suos faciendo docere; cumque Imperio maximus sit, exemplo maiorem esse debere. Idcirco Reipubl. anima vocari solet, ad cuius vitam motumque et ipsa viuit et mouetur. Vita principis, ait ille, censura, eaque perpetua est, ad hanc dirigimur, ad hanc conuertimur; nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo. Vt illud a Platone diuinitus dictum sit, Quales in Rep. principes, tales ciues: quales dominae, tales catuli. Proinde igitur vt Principes vel equis, vel armis, vel libris, vel canibus et venandi studio, vel ludis, conuiuiis, alea etiam et amoribus delectantur, et eos videmus qui sub eorum imperio sunt, consimilia sectari studia; nec speculum magis ad vultum, quam mores ad eorum studia et voluntates comparare; atque id non in actionibus tantum et studiorum quibusdam generibus, sed in ipso etiam motu corporis et
page 17, image: s025incessu, totoque habitu. Alterum quod Princeps in se obseruare debet, vt subditos non solum ab hoste externo defendat, sed domi quoque insuetis nimiisque extorsionibus ne grauet, aut a rapacibus suis ministris supra modum onerari patiatur. [note: Sueton. in Tiberico.] Boni enim pastoris est, tondere pecus, non deglubere. Et scitum est illud Roboami. Inter omnia autem memorabile est illud Antiochi Asiae Regis, qui omnibus [note: Liuius.] regni sui prouinciis scripsit: Si quid in litteris, quae eius nomine scriberentur, esset quod legibus aduersum videretur: crederent ignaro se eiusmodi litteras scriptas fuisse, et propterea eis non parerent. Antigoni quoque illud notandum est. nam asserente quodam Regibus omnia honesta et iusta esse: Per Iouem, inquit, sed Barbaris: nobis vero ea demum honesta, quae honesta; et iusta, quae iusta. Clarius Traianus, praefectum praetorio inuestiens; Accipe hunc gladium: et, si iuste imperaro, pro me vtitor: sin minus, [note: Lib. 1. De clementia.] contra me. Errat enim, ait Seneca, si quis existimat tutum ibi Regem esse, vbi nihil a [note: Sueton.] regetutum est. Sed et subditis priuilegia (si quae habent) conseruanda sunt. Augustus Imp. Gallum hominem donare
page 18, image: s026Romana ciuitate noluit, quamuis Liuia vxor intercederet; ne aliquid Romanorum priuilegiis detrahere videretur: affirmans se facilius passurum fisco aliquid detrahi, quam ciuitatis Romanae honorem vulgari. Quod si honores fauoresque distribuendi sint, merita cuius libet potius quam caeteros gradus respiciet. Certum namque est, multos Principatus dissidiis inter optimates populumque [note: Machiauellus.] ortis, euersos fuisse. Hi qui iustitiam tuebuntur (ait Cicero) imprimis operam dabunt, vt iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat: id est, vt neque tenuiores propter imbecillitatem circumueniantur, neque locupletibus obsit inuidia. Animis enim semel hostili odio imbutis, ita dimicant, vt etiam publicam, salutem et propriam libertatem hostibus suis interdum prodere videantur. Hoc iusticiae Regiae proprium est, vt summa cum infimis, media cum vtrisque connectat, conseruet, conciliet. AEqua igitur lance Iusticia vtetur, omnibus ex aequo aderit, omnes aeque audiet: Non [note: Syrach cap. 35.] despicit Dominus, inquit sapiens Syrach, preces pupilli, nec viduam si effundat loquelam
page 19, image: s027gemitus: nam lacrymae viduae ad maxillam descendunt, a maxilla ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur. Recte anus illa Philippo Macedonum Regi, [note: Plutarch.] qui sibi ocium non suppetere eam audiendi praetexebat, respondit: Ergo ne Rex sis. Porro quia praemia gratiosissima, poenae vero odiosissimae sunt, optime fecerit, si ipse praemia omnia magistratus, curationes, munera, largitiones, beneficia, restitutiones, priuilegia tribuat; poenam vero irrogare ministros sinat: vt hac ratione beneuolentiam quidem in se, odium in alios deriuet. Ideo veteres AEgyptii, legem inde a Prometheo vsque repetebant, qua Reges non modo occidere prohiberentur, sed etiam supplicia spectare, vt scribit Plutarchus; ne ex illis spectaculis vllum in spectatoribus crudelitatis vestigium restaret.
CAPVT IV. De Iustitia inter subditos; deque Iudicum officio.
PROPTER iniustitiam, iniurias, contumelias et dolos transferuntur regna de gente in gentem; Regiae domus et clarissimae familiae exstinguuntur, et vna populus cum suo saepe corruit Principe.
page 20, image: s028Idem est iustitia in regno, quod clauus in naui; qui, nisi recte regatur, nauis cum rectoribus, nautis et gubernatore submergetur. In alios seruari Iusticiam dicimus, quum ius suum cuique tribuitur, et alter ab altero non laeditur: quod tum demum fiet, si vis et fraus omnis a subditis arceatur. Vis remouetur, si laedentes, vt famae alterius inhiantes, homicidae, latrones, et similes debita poena afficiantur. Fraus euitatur, si modos illegitimos dominii acquirendi, contrahendi item et agendi procul habeamus. Princeps igitur seuere in monopolia exercentes, in foeneratores, falsarios, inertes et ociosos, litium studiosos, et qui huius generis sunt, animaduertet. Vix credibile est, quantum beneuolentiae, sed et gloriae sibi hac ratione multi olim Principes [note: Frossard.] Graeci Romanique conciliarint; sed et Patrum nostrorum memoria, Ludouicus XII. vnico illo in vitilitigatores edicto. nam merito exclamat Iul. Caesar Scaliger:
Heu litigiorum rabies, furens Erinnys,
Heu iudiciorum fera, pestilens Charybdis,
Eheu remoras luminis atque veritatis
page 21, image: s029
Ah iustitiae tormina!
Queis neque deterius potuit, nec tristius vllum
Iupiter iratus terris immittere monstrum.
Quot, heu! litium hodie dilationes, quot reorum subterfugia, quot pragmaticorum fraudes, et veteratoriae imposturae reperiuntur? quot iudicum fastidia et fastus, quot indignitates deuorare necesse [note: Plutarch. in Solone et Lycurg. Aristot. in lib. De legib. Cato lib. 1. de re rust. cap. 1.] est? Sed reprimo me. De foenore hoc certum est, nullam pestem in ciuitate lethaliorem esse: tamquam cancer etenim ossa et neruos Principis Reique publ. exedit. Interrogatus M. Cato quid esset foenerari; Quid est, respondit, hominem occidere? Ideo Romani foeneratorem grauius quam furem puniebant. Verum, quia Princeps, qui et aliis intentus esse debet, solus Iustitiae subditis administrandae non sufficit, per ministros delegatos id faciat necesse est. Hos Iurisperitos, viros bonos, seueros, incorruptos, inadulabiles, contra improbos nocentesque immisericordes, atque inexorabiles esse decet, quibus per se extra Iuris praecepta nihil liceat. [note: A. Gellius l. 14. cap 4.] Dabunt hi operam, vt summos cum infimis pariiure retineant; neque alteri
page 22, image: s030partium faueant, alteri iniquiores sint. Haec causa fuit dubio procul, quae Areopagitas olim mouit, caussas non nisi noctu in tenebris cognoscere, ne Iudices dicentium, sed eorum quae dicebantur, [note: Lamp. in cius vita.] rationem haberent. Laudabile Alexandri Seueri institutum est, vt quem ad honores, prouinciarum vel Iustitiae gubernacula prouehere cuperet, eius nomen programmate publico peruulgaret, vt de anteacta vita inquireretur, poena tamen capitali in calumniatores decreta.
Est delatorum genus vtile; saeua nocentum
Ne Regum lateant peccata, bonosque malosque,
Vt quamuis absens facile internoscere possit.
Est ita: dum norint sibi non impune futurum,
Si quid in auriculam mendax effundere lingua
Ausa fuit.
Priuatis quidem hominibus, nullam aliis iniuriam inferre satis est: sed Principem prouidere etiam oportet, ne ceteri faciant. nihil enim eorum interest qui iniuriam patiuntur, a quo nam eam acceperint. [note: Xiphil. in Galb.] Itaque Galba, teste Dione, licet ipse nihil per iniuriam faceret, tame quod sineret alios facere, vel ignoraret,
page 23, image: s031male audiebat. Ad iudices vt reuertar, eorum quoque est puras manus Deo, Imperatori et legi praestare, ait Iustinianus: et nullum [note: Auth. de iud 17.] contingere lucrum, neque maius, neque minus, neque captiosum quiddam, sed contentum esse solis tibi a fisco ministratis, et tam per te, quam per eos qui circa te sunt, purum vndique seruare ius. Quod et inter ceteras Pentateuchi leges, a Deo optimo max. dictatum, his verbis: Iudices constitues in omnibus portis tuis vt iudicent populum iusto iudicio, nec in alteram declinent. Non accipies personam neque munera; quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. Est et ad hanc pestem auertendam aphorismus cruentissimus in Legibus Decemuiralibus; Iudicem arbitrum veiure datum, qui ob rem iudicandam pecuniam accepisse conuictus sit, capite punito. Ad summam, Iudex neque cuiusquam gratiae, neque potentiae cedet, nec misericordiâ, nec inuidiâ, neque odio commouebitur; sed vere semper et incorrupte ex legibus iudicabit.
Non illum populi fasces, non purpuraregum Flectit.
page 24, image: s032
Notanda illa losaphati ad iudices verba; Videte quid faciatis. non enim hominis iudicium exercetis, sed Dei: et quodcumque iudiucaueritis, in vos redundabit. Ad beneficentiam transeo, si prius dixero, in dubiis Principem ad lenitatem in constituendis [note: Vulcat. Gallic.] poenis inclinare debere. Propria est clementia regum. Qui vult amari, inquit ille, languida regnet manu. Nihil est, inquiebat Antoninus Pius, quod Imperatorem Romanum magis commendet gentibus, quam clementia. haec Caesarem Deum fecit: haec Augustum consecrauit. et quae sequuntur. Scribit Fl. Vopisc. multos Aurelianum neque inter bonos, neque inter malos Principes ponere, idcirco quod ei clementia, Imperatorum dos prima, defuerit. [note: Ep. 46. l 3. variarum.] Materia est gloriae principalis (ait apud Cassiodorum Theodoricus Rex) delinquentis reatus: quia nisi culparum occasiones emergerent, locum piet as non haberet.
CAPVT V. De liberalitate et beneficentia Principis.
[note: Marlor. Topogr lib. 5. cap. 22.] MARMOR Romae repertum fuisse scribunt in Traiani foto, quod Romanos hos characteres continebat: Potentissima dos in Principe, liberalitas atque
page 25, image: s033[note: Polyb.] elementia. Nam Principis est (inquit Polybius) benefaciendo vniuersis cum liberalitate et clememtia sponte subiectos, gubernare in mutua semper beneuolentia cum ciuibus viuentis. [note: Lib. 2. De offic.] Recte Cicero; Liberalitate qui vtuntur, beneuolentiam sibi conciliant: et (quod altissimum [note: Amm. Marcel lib. 3.] est, ad quiete viuendum) charitatem.
[note: Horat l. 1. Satyr. 1.] Non vxor saluum te vult, non filius: omnes,
Vicini oderunt, noti, pucri atque puellae.
Miraris? cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet quem non merearis amorem?
Afflictis in Principis benignitate perfugium [note: Suetonius,] est, vt naufragis in portu. Titus (cognomine paterno Amor ac deliciae generis humani) recordatus aliquando super coenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, laudatam hanc vocem edidit: Amci, diem perdidi. Dupliciter autem liberalitatem exercebit, egenis subueniendo, et virtute praeditos fouendo promouendoque. Quamuis autem beneficentiae semper magna vis, magis tamen in malis publicis elucet; si videlicet subditi ob annonae caritatem, pestem, terraemotum, incendia, inundationes, hostium incursiones, inopiâ laborent. Multa sub Tito fortuita ac tristia acciderunt,
page 26, image: s034vt conflagratio Veseui montis in Campania, et incendium Romae per triduum, totidemque noctes: item, pestilentia quanta non temere aliâs. In his tot aduersis ac talibus, ait Suetonius, non modo Principis sollicitudinem, sed et parentis affectum vnicum praestitit: nunc consolando per edicta; curatores restituendae Campaniae e consularium numero sorte duxit. Bona oppressorum in Veseuo, quorum heredes non exstabant, restitutioni afflictarum ciuitatum attribuit. Vrbis incendio nihil nisi perisse, publice testatus: cuncta praetoriorum suorum ornamenta, operibus ac templis destinauit: praeposuit complures ex equestri ordine, quo quaeque maturius peragerentur. Medendae valetudini, leniendisque morbis, nullam diuinam humanamque opem non adhibuit, inquisito omnium [note: Sueton.] remediorum genere. Sic Augustus militem donis, populum annonâ pellexit. Immo, quod ad captandam popularem auram plurimum profuit Reipubl. debita, quae bellis ciuilibus contracta fuerant, ac debitorum tabulas lacerari et cremari iussit. Traianus quinque millia
page 27, image: s035puerorum de suo assidue aluit. Imperator Nerua, omnes pecunias quas iniuste Domitianus rapuerat, spoliatis restitui; Romanis pauperibus decies quinquagies centena millia erogauit; agros sua pecunia coemptos, praepositis Senatoribus quibusdam, inter egenos diuidi iussit. Claudianus. De Probo exstanthi Claudiani Versus:
Hic non diuitias nigrantibus abdidit antris,
Nec tenebris damnauit opes, sed largior imbre
Sueuerat innumeras hominum ditare cateruas.
Quippe velut denso currentia munera nimbo,
Cernere semper erat populis vndare penates:
Assiduos intrare in opes, remeare beatos.
Praeceps illa manus fluuios superabat Iberos,
Aurea dona vomens, etc.
Sed et hîc obseruandum illud, Ne quid nimis. [note: Aristoteles. Cic. 1. Offic. Osor. lib. 5.] Nulla est liberalitas, vbi neque dantis facultas expenditur; nec accipientis dignitas aestimatur. Stulti et amentis est, dare plus, quam possis. Largiri autem indignis, est dignis iniuriam facere, et scelera confirmare. Cum Fl. libertinus nullo suo merito, AEdilis Curulis a
page 28, image: s036plebe creatus esset, qui honos ad Patricios spectabat; Patricii statim aureos anulos [note: Herodianus. Suetonius.] proiecerunt. Antoninus Imp. theatricos et saltatores, mimos scenicosque artifices, ad imperii dignitates acprocurationes prouinciarum prouexit, magno cum detrimento Reip. et opprobrio. Ante illum Tiberius Imperator, in ipsa publicorum morum corruptione, cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit: quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam vrbis confestim detulit; Codicillis quoque iucundissimos, et omnium horarum amicos professus. Nihil ne de nostrorum Principum nonnullis dicam? nihil. Sufficiat hoc Ennii, Beneficia male locata, male facta sunt. et odium Principis in subditorum mentibus suscitant, qui ita ratiocinantur, Nullo modo ferendum, vt quod est in Reip. custodiam impendendum, in odiosam conferatur magnificentiam, vt vectigal rebus seriis et necessariis destinatum, rebus Iudicris vel adulatorum Iuxui et intemperantiae seruiat. Liberalis itaque Princeps suas expendet facultates,
page 29, image: s037pretium rei donandae, et personam cui donatur. Quod si per vices non vno cumulo liberalitatem exerceat, spes subditorum alet beneuolentiam.
--- Et exigua quamuis res
Multiplicat tamen hunc grauitas auctoris honorem,
Et maiestatem, res data dantis habet.
Quantum porro beneuolentiae gloriaeque sibi conciliarint, qui bonarum litterarum studia et litteratos fouerunt, promouerunt, nouas Academias propagarunt, sacra templa erexerunt, noua Musarum hospitia extruxerunt; testes sunt I. Caesar. Carolus Magnus, Constantinus, Iustinianus, sed et nuper Franciscus I. Cosmus, qui Mediceus: vt de aliis nihil dicam. Neminem latet, quantam laudem Cn. ille Pompeius re et cognomento Magnus, apud veteres tulerit, quod intraturus Possidonii domum, viri sapientiae professione clari, fasces lictorios ianuae submiserit, is (addit Plinius) cui se Oriens Occidensque submiserat. Scimus, ait Symmachus, artes honore nutriri: atque hoc specimen esse florentis Reip. vt disciplinarum professorib. praemia opulenta pendantur.
page 30, image: s038
CAPVT VI. Quid sit prudentia, quotuplex: in specie autem de diuina.
DIXIMVS, Prudentiam et Fortitudinem Principi Maiestatem, hoc est, auctoritatem conciliare. Omnis auctoritas [note: Aristoteles Bod. lib. 4.] in opinione prudentiae fortitudinisque constituta est: et plus saepe maiestas valet, quam vel leges, edicta, magistratuum iussa, arma quin etiam ipsa. nam quod nulla interdum vi, copiis, lapidibus, ferro coerceri poterat, vnius nutu et maiestate regitur:
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta
Seditio est, saeuitque animis ignobile vulgus;
Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat:
Tum pietate grauem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant:
[note: Valer l. 2. c. 5.] Ille regit dictis animos, et pectora mulcet. Est et illa quasi priuata censura maiestas clarorum virorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum mixisterio, potens in amplitud ne sua obtinenda. Grato enim et iucundo intuitu animis hominum illabitur, admirationis
page 31, image: s039praetextu velata, vt recte Valerius. Inde fit, vt perlibenter nos ad eius nutam applicemus, quem acute perspicere existimamus, quid nobis ipsis, qui in consilio sumus, et voluntati parêmus, vtile futurum sit. Vt oculi est, videre; aurium audire; narium, olfacere: ita Principis est, populi rebus consulere. At non potest alia re consulere, quam sapientia. ea si careat Princeps, non magis consulet reipubl. quam oculus videbit ex caecatus. Prudentia est rerum tum diuinarum tum humanarum exact ad scretio, quae in consiliis et omnibus tis quae in dubitationem veniunt, dominatur. hanc Poetae ipsam Mineruam de Iouis vertice natam, non sineratione fabulantur. ostendunt enim a mente, quae in nobis diuina est, eam manâre; per quam omnia circumspicimus. Id demonstrare quum vellent antiqui pictores, ita similitudinem huius Deae pingebant, vt omnia aspicere videretur, et quemcumque se in tuentem spectare. [note: Seneca Epist. lib. 11.] Quemadmodum itaque aegroti sapienti medico, vectores sapienti nauclero, milites prudenti Imperatori: sic subditi prudenti Principi obediunt, et quicquid
page 32, image: s040ille praescripserit, diligenter exsequuntur. Duplex autem, pro ratione rerum tranquillarum turbatarumve, Prudentia est, ciuilis et militaris, togata nempe et bellica. Ideo Iulius Pollux, principem quem instituit, voluit non solum [gap: Greek word(s)] esse, sed etiam [gap: Greek word(s)] . Togata rursus in Theologicam et Prophanam diuiditur. Theologica in Principe est, quae pietatem religionemque veram, eamque, quantum fieri potest, solam colit, fouet, conseruat. Non debet, ait vir magnus, qui aliis imperat, illum ignorare a quo ipse regitur. Sicut pecora, inquit Socrates [note: Plato.] apud Platonem (quem omnino Mosis libros vidisse autumo) non a pecoribus, sed alio meliore se genere, vt pastore: sic homines et ab homine, sine duce Deo, male gubernantur. vbi namque non Deus, sed mortalis aliquis dominatur nulla vmquam malorum laborumque fatura est quies. Paxillus, inquit [note: De abusionum gradibus.] D. Augustinus, nisi bene fixus firmiter alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet, cito dilabitur, et ipse solutus a rigore suae firmitatis, cum oneribus ad terram dilabitur. Sic et Princeps, nisi suo conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse, et omnis qui ei consentit,
page 33, image: s041cito deperit. Hanc ergo Prudentiam aio Rerumpubl. firmissimum fundamentum esse, vtpote ex qua subditorum fides in Principem, admiratio, imitatio et obedientia erga Magistratum, pietas in parentes, caritas in singulos, iusticia in omnes, omnia denique bona oriuntur. [note: Paralip. I. 21.] Ideo Dauid filium suum moriens his verbis alloquitur: Tu autem Salomon, filimi, scito Deum patris tui, et ei serui corde perfecto, et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et vniuersas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, inuenies: si autem dereliqueris eum, proiiciet te in aeternum. Ad summam, Religionis studium, verissimam omnium virtutum disciplinam continet. Principis itaque est subditos suo exemplo ad gratitudinem erga Deum hortari, omnique studio in id incumbere, vt Ecclesiarum suarum doctores, quae ad verum Dei cultum pietatemque spectant, ex Dei verbo sedulo doceant. Ad ministerium vero sacrum nonnisi idonei, qui vitae sint inculpatae, eligantur, quibus liberalia stipendia dentur, vt iura praeterea et Ecclesiarum opes. ad suum vsum conseruentur, et in templorum
page 34, image: s042et scholarum ministros, pauperes, viduas, orphanos, et eiusmodi alia [note: Theodore. lib. 5. cap. 36.] dispensentur, nec ad alia rapiantur. Notabile illud est, quod de Theodosio Imp. [note: Niceph. lib. 14. cap. 3.] legimus; Eum aulam suam veluti scholam, in qua ad pietatem se suosque exercuit, instituisse, temporaque distribuisse lictionum, psalmorum, ieiuniorum, immo et vigiliarum. [note: De ira Dei c. 8. t. 8.] Tolle hoc vinculum religionis (ait Lactantius) et vita homnium stultitia, scelere, immanitate complebitur. Verissime. nam sublata ex oculis Dei reuerentia, omnia temere et impie confundantur necesse est.
CAPVT VII. De prudentiâ prophanâ, quid sit, et qua ratione acquiratur.
PROPHANA prudentia dicitur recta ratio tranquille Imperium in ciuilibus gubernandi. Hanc Princeps, si, vt debet, consequi velit, vt omnes artes quibus continetur, summo studio percipiat, necesse est. Certe cum circumstantiae infinitae sint, sine quarum examine recte iudicare nequimus, cumque res partim bonae, partim malae sint, et variis modis inter se commixtae, et in singulis maius bonum minusve malum eligendum sit,
page 35, image: s043necessarium est eas diligenter inter se conferre, vt quid singulae vel solae, vel cum aliis coniunctae ponderis habeant, cognoscamus; nobis id solis sine adiumento difficilimum, si non impossibile. Sit igitur Ethicorum, Politicorum, sed et Physicorum Mathematicorumque non ignarus. Experientiam certe, Prudentiae matrem, non sine ratione dicunt: Vnde Afranius;
Vsus me genuit, mater peperit memoria:
Sophiam vocant me Graeci, vos sapientiam.
Et alter, artem experientia fecit. quae cum et ipsa filia temporis sit, tam breui vitae curriculo magna esse nequit. quod itaque vitae breuitas negat, ex aliis viuis scilicet mortuisve, id est, viris in republica exercitatis et libris discemus. Princeps igitur multarum rerum peritiâ praeditos viros, eosque bonos alet. Nullum maius [note: Commina us lib. 3. et 4.] indicium bonae metis, inquit Commineus, Princeps ostendere potest, quam vt adiungat sibi, et familiariter vtatur, viros virtute et famâ celebres. Nam omnes statim iudicabunt eum talem esse, quales ii qui apud illum. (Ideo Capitolinus: Princeps, inquit, bonus fit, si bonis amicis vtatur) cum iis cottidie versabitur,
page 36, image: s044plurimaque sciscitabitur. Exempli caussâ, quodnam sit Principatus fundamentum, quibus modis amitti soleat: Ex quib. caussis seditiones oriantur, quomodo sedentur. Consultiusne sit, vrbem in solo fertill vel sterili aedificare. (Norim berga enim, exempli gratiâ, inter florentissimas Germaniae vrbes, solum sterile habet: vt olim Athenae apud Graecos, et hodie apud Gallos Limogea.) Item, de mutationibus maximorum Regnorum, quot et quales fuerint, qua occasione, quandiu, quae mutationis caussa. Quis Principum optime, vel pessime se gesserit: Quis bello paceve clarus. et alia quae huius farinae sunt. Ideo Epicurus olim Reges hortari solitus est, vt conuiuiis non scurras, non cantores, non citharoedos, non huiusmodi hominum genus adhiberent; sed viros peritos, qui cum ipsi non modo rebus gerendis interfuissent, verum etiam saepe praefuissent, de bello, de castris, de acie, de tota denique militari disciplina apte disererent: aut populorum regendorum, Imperiique propagandi, et vectigalium conseruandorum tationem demonstrarent. quod his sermonibus
page 37, image: s045audiendis, animus paullatim ad ea effingitur, quae audit. Lectionem certe historicam, ex qua hominum ritus, mores, Imperatorum casus et occasus, euentus ancipites, temeritatis exitus diros, praeclare dicta, facta, instituta, bella, inducias, et similia sine vllo expendio per aliena pericula hauriet, et vitam tanquam in speculo ornare, et ad alienam virtutem componere poterit; Principi non vtilem tantum, sed et summe necessariam arbitror. Nihil, vt paucis multa, nouum, nihil inauditum, historias callenti [note: Aristor. lib. 2. Rhetor.] Principi contingere potest. Nam, vt Philosophus ait, Quae futura sunt, plerumque paria similiaque iis sunt quae facta sunt. Idem aliis verbis Halicarnasseus: Non aliunde, inquit, melius consilia petuntur, quae in futurum prosint, quam ex praeteritarum rerum exemplis. Haec nimirum ratio illa est, sicut de Scipione, Lucullo, aliisque nonnullis dicitur, vt quis Imperator sit, antequam miles, veteranus quam tyrunculus, vir propemodum quam adolescens. Quemadmodum enim senex iuuene prudentior habetur, ea de caussa, quoniam per plures annos quae fierent, vidit: ita etiam
page 38, image: s046fatendum est, prudentissimum illum fore, qui non aetatis suae modo, sed et praeteritarum quoque gesta cognouerit. Demetrius Phalereus Ptolomaeum Philadelphum hortari solebat, vt libros plures de Regno conscriptos perlegeret, quod in ipsis plura re perturus esset, quam ipsi amici indicare auderent. Augustus sane ex libris ea tantum excerpere solebat, quae ad Remp. administrandam facerent. Ista ad eloquentiam quoque ipsi viam aperient; cuius quanta vis sit, incredibile dictu. Quemadmodum enim homo improbus, si disertus sit, Rempubl. dicendo facile conturbat, et ad quoduis flagitium impellit: sic contra Principi bono ad subditorum voluntates alliciendas, et animos impellendos nihil vtilius, nihil ad Rempublicam constituendam [note: Lib. 3.] efficacius eloquentiâ. Augusto, inquit Tacitus, promta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit. Omnis olim regia disciplina in bene dicendi et recte agendi studio consistebat. Ideo Phoenix apud Homerum ait, sibi Achillem a patre traditum, vt illum verborum oratorem, et rerum actorem efficeret. Istorum omnium,
page 39, image: s047ne forte quis absterteatur, non exactam illam, sed qualem qualem cognitionem in Principe requiro; talem scilicet, quae ad ingenii cultum, et ad regiae disciplinae facultatem sufficiat. qua in re prudente doctoque doctore opus est; qui Principi suo non veteres illas altercationes de materia, de ideis, de inani, de motu, et similes nugas, inculcet, sed ea tantum, quae ad veram sapientiam ducunt, proponat. nam quum Principis imago plurimum valeat ad conformandos, et in vtramque partem mutandos suorum mores, vt suo loco ostendimus, summe cauendum, ne Principem nisi optime informatum, populo spectandum exhibeamus. At prae aliis occupationibus, quî poterit (inquiet quis) omnia haec complecti Princeps? [note: Curtius.] Immo poterit. Quis occupatior Alexandro? qui vigesimo aetatis anno orbem disciplinarum summo studio confecit; et postea inter arma non Homerum solum, [note: Sueton.] sed et alios libros Aristotelis lectitare solebat. I. Caesar, quem armorum laus, et victoriarum gloria, caelo aequârunt, etiam in medio bellorum furore non abhorruit a studio litterarum. Idem de
page 40, image: s048Augusto dicitur, qui inter comedendum quoque et radendum, lectioni operam dare solebat; ita vt Mutinensi bello, in tanta rerum mole, et legisse, et scripsisse, et declamasse cottidie feratur. Idem de allis multis dici potest. Syllam admirari Caesar solebat Principem reip. sine litteris exstitisse. Nec immerito. Vnius enim hominis inscitia, innumerabiles quandoque populi simul cum republ. praecipitantur. [note: Aurelius Victor.] Scribit Aurelius Victor, plerosque Caesarum adeo litteris et eloquentiâ cultos fuisse, vt ni cunctis vitiis nimii fuissent, tantae virtutes modica flagitia texissent. Quis Carolo quoque Magno? quis Alphonso Neap. quis Francisco primo occupatior? quis hisce litterarum amantior, studiosior? Et, vt concludam, pulchrum est magnos Principes vt imperii fastigio, ita rerum cognitione caeteris praestare. Quemadmodum enim si citharoedus in publicum prodeat optime vestitus, pallâ inaurata indutus, cum chlamyde purpurea, coloribus variis intexta, et corona aurea magnis gemmis fulgente, citharam tenens auro et ebore distinctam, ipse praeterea forma et statura
page 41, image: s049apposita sit ad dignitatem: postquam populo magnam commouerit exspectationem, silentio facto, chordas discordes inepte tangat, et vocem insuper infestissimam emittat, cum turpissimo corporis motu, quo melius ornatus erit, maiori quoque derisui et contemptui futurus est. Sic qui in loco excelso collocatus est Princeps, si prudentiae expers sit, quo ceterarum rerum copiosior et opulentior, quo potentior erit, eo vehementius illudetur et contemnetur.
CAPVT VIII. Principis prudentiae capita nonnulla.
[note: Bod lib. 5. cap 1.] ADRegiae prudentiae capita vt deue niam, Reipub. moderatori necessarium est nosse Remp. idque late patet, [note: Cic. De legib.] quid habeat militum, quid habeat aerario, quos socios Resp. habeat, quos stipendiarios, [note: Tacit. lib. 1. Annal.] qua quisque sit lege, conditione, foedere et similia; ad exemplum Augusti, qui peculiarem ad id libellum adseruabat, opes publicae continebantur, quantum ciuium sociorum in armis, quot classes Regna, prouinciae, tributa, aut vectigalia et necessitates ac largitiones. Est etiam principis subditorum naturam
page 42, image: s050[note: Lib. 3. Annal.] moresque recte intelligere. Noscenda Principi natura vulgi, ait Tacitus, vt sciat, quae quibus populis leges congruant, et quis cuique regioni status conueniat: cum de omnibus Rerump. arcanis nullum [note: Bod lib. 5. n. 494.] maius credatur, quam ad varios mores et naturas ciuitatis cuiusque leges ac formam congruentem accommodare. quae notitia ex situ sedeque regionis, ex aetate, fortuna, educatione colligitur. De posterioribus hisce vt nihil dicam, ad situm quod attinet, multum interest scire, an Regio Aquilonaris sit, Australis, vel quo in loco sita. Item, an in conuallibus sit, in locis palustribus; an mare montesve respiciat:
Hîc segetes, illic veniunt felicius vuae:
Arborei foetus alibi, atque iniussa virescunt
Gramina. Nonne vides croceos vt Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua thura Sabaei?
At Chalybes nudi ferrum.
Vt pro regionis ratione, vegetiora corpora infirmiorave sunt; sic animorum motus celeriores moderatioresve reperiuntur. [note: Bodin. ibid.] Ventosa loca ferociores homines ac mobiliores reddunt; quieta, humaniores,
page 43, image: s051et constantiores. Palustrium et conuallium incolas molles ac desides facit agri vbertas: Qui in extremis Imperii cuiusque finibus positi sunt, ceteris qui infimos recessus occupant, ferociores et validiores sunt. Id in Germanis, Gallis, Hispanis, aliisque videmus. Athenis tenue caelum, inquit Cicero, est, ex quo acutiores [note: Cicero.] putantur, Attici. itaque pingues Thebani et valentes. et alibi: Carthaginenses, inquit, natura loci fraudulenti, Ligures montani, duri atque agrestes, Campani bonitate agrorum superbi sunt. Gentes (inquit Liuius) aliae iracundae, [note: Lib. 45.] aliae audaces, quaedam timidae; in vinum, in Venerem proniores aliae. Atheniensium populum fama est celerem, et supra vires audacem ad conandum; at Lacedaemoniorum, [note: Plutarchus.] cunctatorem fuisse. Pari ratione inter Gallos, Britannos aiunt duros; vafros, Normannos: religiosos, Francos; industrios, Flandros; mites, Lotharingos; faciles, Andegauos; bellicosos, Vascones; Burgundos, feroces; Picardos, alacres; frugi, Santones atque Pictauos; Narbonenses, fideles; fortes, Aruernos; Hannonios, pertinaces; magnanimos, Senones; versutos, Cenomanos; militares, Bituriges.
page 44, image: s052Educatio tamen ex ferociotibus crudelioribusque [note: Idem.] humaniores, et contra reddit. quod Lycurgus ciuibus suis, eleganti duorum catulorum iisdem parentibus procreatorum exemplo ostendit. Sed et hoc scire conducit, an Principatus nouus vetusve sit, vi, hereditate, an suffragio partus, vel simplici fortunae afflatu. In hereditariis enim Principatibus, quae alicui familiae parêre didicerunt, Principi plus iuris et minus difficultatis erit, si Princeps maiorum suorum vestigiis insistat. Imperia his maxime artibus retinentur, quibus ab initio parta sunt. Hîc [note: Mach. lib. 1. Discursu. cap. 24.] subditi liberam viuendi rationem non norunt. Secus in caeteris, vbi omnia summo cum periculo mutanda, vel externa adminicula adhibenda. Nouus certe Principatus, qui repente nascitur, vt caetera quae repentinum ortum habent, nec adhuc radices egerunt, fere aduerso quoque tempore extinguetur; nisi Princeps summo ingenio, dexteritate, prudentiâ, aliaque potentiâ praeditus sit. In [note: Plutarchus.] quolibet autem Principatu prudentiae regiae non minima pars erit, tempore pacis, annonae affluentiam prouidere, cuius
page 45, image: s053aliquando cura Pompeio non minus gloriae addidit, quam pulsus (ait Plinius) ambitus campo, exactus hostis mari, oriens triumphis occidens lustratus. Prudentiae capita et haec erunt, vt tempori cedat. [note: Cicero.] quod et Cicero innuit his verbis: Temporicedere, id est, necessitati inseruire, semper sapientis est habitum: cuius necessitatis praepotentem vim nemo nescit. Item, vt malis tempestiue occurrat, paruaque Principia non negligat. quod enim de febri hectica scribunt Medici, eam ab initio facilem curatu, sed cognitu difficilem esse; progressu vero temporis, si non curetur, facilem cognitu, perdifficilem curatu esse: idem in Republ. obtinet, si quae in principio oriuntur incommoda, perspiciantur, facilis curatio est; quae niti tempestiue adhibeatur, omnibus quidem perspecta erunt, verum tunc seto nimis mediciana parabitur:
Quae praebet latas arbor spaciantibus vmbras;
Quo posita est primo tempore, virga fuit.
Tunc poter at manibus summa tellure reuelli,
Nunc stat in immensum viribus aucta suis.
Tempori, inquam, cedet Princeps, neque se in casum dabit. Tempori se accommodare,
page 46, image: s054inquit AEschines, et publice et priuatim omnes necesse habent. Prudentis est, non temere se suosve periculis obiicere. [note: Plutarch. in Phoc.] Leosthenes Athenas Lamiacum praecipites in bellum egit. Indignante Phocione, quaesiuit perludibrium, quidnam suo annorum adeo multorum Imperio Reipub. profuisset? Non parum vero, inquit, quod ciues in propriis sepulchris sunt humati. Tale quid de Lucullo scabit idem auctor. Et quia subitae quoque mutationes periculosae sunt, non facile quicquam ex antiquo mouebit. quod si mouere necesse habeat, paullatim id fiat. Id nos natura docet: inter aestatem enim hiememque autumnus interponitur. Naturam igitur imitemur, quae omnia paullatim peragit, semina perquam exigua in arbores excelsas crescere iuber; sed tam occulte, vt nemo sentiat. Rerum quinetiam extrema inter se discre pantia, ordinibus inter se aptis ita coniungit, vt nulla vis, magnave mutatio adhibeantur.
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
Si non tanta quies inter frigusque calorem
Iret, et exciperet caeli indulgentia terras.
Id Locrenses respexerunt; apud quos
page 47, image: s055qui aliquid mutandum populo persuadere volebat, laqueum collo insertum gestabat; quo ei gula frangeretur, nisi legem [note: Plato lib. 5. de Leg. Bod. de Republ lib. 2. cap 3.] Reipubl. vtilem persuasisset. Ideo Plato legis mutationes perniciosas esse scripsit. Leges sunt fundamenta Reipubl. si quis ex illis fundamentis aliquid mutare volet, verendum ne ei idem contingat, quod substructiones et fundamenta altissimarum aedium mutanti: is nisi cautissime agat, certa totius aedificii ruina subsequetur. In dubio itaque antiqua nouis, quietem turbis praeponet, certum scilicet incerto: quod semel statuendum, diu deliberabit; ita tamen, vt occasiones non negligat: et rem, de qua deliberauit, et firmitatem aliquam habere reperit, omni conatu ad exitum perducat, et quae negotia magni momenti [note: Philip. Comin.] sunt, secreta esse velit. Legationes quinetiam Principi vtilissimas puto, ad statum eius, ad quem fiunt, contemplandum et speculandum. Id inter alios Ludouicus XI. summe obseruauit.
page 48, image: s056
CAPVT IX. De Principis Consiliariis, aulicis et adulatoribus.
CAE TERVM quia impossibile est vt Princeps sua scientia omnia complectatur; et magna negocia magms adiutoribus egent, fidos rerum hominumque peritos Consiliarios habebit. hac ratione multis oculis, quae illi sunt animaduertenda [note: Bod. in sua Methodo.] prospiciet, et multis auribus omnia quae audienda sunt cognoscet, vt quam minimum erret. Non exercitus, ait Salluitius, nequethesauri, praesidia regni sunt, verum amici. Hos pios esse oportet, fide et virtute praestantes, constantes, tacere loquique suo tempore scientes, aquibus omnis, discordia et auaritia absit, quique honestum vtili praeferant. [note: AEl. I. Lamp. in Seue.] Alexander Seuerus hoc in more habebat, nihil sine doctissimorum prudentissimorumque virorum consilio sancire; hisce spacium ad disquirendum cogitandumque dabat, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus. fuit priaeterea illi consuetudo, vt si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos ac disertos adhiberet: si de re militari, milites veteres senes, locorum peritos ac bellorum
page 49, image: s057et castrorum, et omnes litteratos, et maxime eos qui historiam norant. requirens quid in talibus caussis, quales in disceptatione versabantur, veteres Imperatores vel Romani vel exterarum [note: I. Capitol.] genuum, fecissent. M. Antoninus Philosophus semper cum optimatibus, non sulum bellicas res, sed etiam ciuiles, priusquan faceret aliquid, conferebat. Hanc illius sententiam praecipuam fuisse scribunt: AEquius est, ve ego tot et talium amicorum cosilium sequar, quam vt tot et tales amici vnius voluntatem sequantur. [note: In Alexand.] Tollerobiltor (inquit Lamprid.) reip. status est, vbi Princeps malus et consiliarii boni sunt, quam vbi bonus Princeps et mali consiliarii: siquidem vnus malus, aplurubus corrigi potest: quod ex aduer so difficulter fit. Melius omnibus, quam singulis creditur: singuli enim decipere et decipi possunt: nemo omnes, neminem omnes fefellerunt. Verum de consiliariis fusius suo loco. Ceteros aulae ministros quod attinet, Principis est quos apud se habet, quorumve opera vtitur, ingenium, mores, vitae instituta diligentissime obseruare, virtutemque in iis promnuere, vitiis deditos a se repellere, et cauere
page 50, image: s058
Ne mimis etiam vel delatoribus aurem
Praebeat, iniustove sinat succumbere quemquam
Iudicio, ne procompertis atque probatis
Accipiat quae vox inimica vel aemula finxit.
Turpe quidem miseros vita spoliare bonisque:
Turpius at recti specie, falsisque latenter
Testibus appositis, et indice non satis aequo.
Delatores, ait Tacitus, genus hominum publico exitio repertum, et poenis quidem numquam satis coercitum, per praemia eliciebantur. Et quia vix quisquam adeo generosus, ac adamantino muro animum accinctus, qui calumniosis assentationibus non arrigat aures, vt ab adulatoribus sibi caueat, enitendum: qui pro varietate affectionum, quibus Principem commotum animaduertunt, varie commutantur, vt appareat illorum animos non proprio sensu atque natura commoueri, sed omnes rationes ex Principis animo suspensas habere.
Prima, hominis facies, et pulcro pectore virgo
Pube tenus, postrema immani corpore pistrix,
page 51, image: s059
Delphinum caudas vtero commissa luporum.
[note: Suet. in Tiberio.] Adulatio enim vitiorum altrix est; quam adeo auersatus est Tiberius, licet Tyranus, vt neminem Senatorum, aut officii aut negotii caussa ad lecticam suam admiserit: Consularem vero satisfacientem sibi, ac per genua orare conantem ita suffegerit, vt caderet supinus; atque si quid in sermone, vel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere, et [note: Osor. liboe.] commutare sermonem continuo. Nihil peius illis excogitari potest. qui suum iudicium deserunt, vt Principis sui libinem sequantur; qui nihil loqui audent, quamuis Reipubl. salus in discrimen vocetur, quod auribus heri iniucundum. fit. Qui, quia fallendi et impellendi omnes vias norunt, omnia temporum momenta tenent, omnia ad voluntatem loquuntur, omnes cupiditates exsuscitant, iisdemque omnia ministrant. Hi sese insinuant, non Principis caussa, sed vt se statumque suum valido praesidio muniant, opesque suas augeant, conseruent. Duo sunt, inquiebat sapientissimus ille Rex, maxima Regiae potestatis ernamenta,
page 52, image: s060nullum assentatoribus locumdare, et bonis atque innocentibus honorem impertire. Recte Antisthenes, praestarein coruos quam in assentatores cadere. Illi quippe mortuos (inquiebat) hi viuos deuorat. AEque fugiendi sunt aulici vani.
Nam citius flammas mortales ore tenebunt.
Quam secreta tegant; quicquid demittis in aula,
Effluit, et subitis ramorib' oppida pulsat.
Non satis est vulgasse fidem, simulatius exit
Proditionis opus famamque onerare laborat.
Sic commissa ferens auidus reserare minister,
Fodit humum, Regisque latentes prodidit aures.
Excepit nanterra sonos, calamique loquentes
Inuenere Midam, qualem conceperat index.
[note: Camer. Mediat. c. 90. Mass. lib. 2. Annal. Franc. Commin. l. I. c. 37. et l. 4. c. 34.] Postremo Princeps, eius quod et Philosophus docet, meminerit: Non debere Principem vnitantum Consiliario omnia sua committere. Nam vt illud omittam, vnum non omnire, nec omni hora aequaliter sapere posse; raro id felicem exitum nancisci solet. qui enim vnum amat, videtur caeteros odiste. Audax est Princeps nimium, qui vt amet vnum (inquit ille) se sereliquis omnib. inuisum facit. Et certum
page 53, image: s061est, ceterorum voces minus in consulendo liberas fieri, qui sententiae illius praedilecti aduersari verentur. Sed nec plures consiliarii secretiores quinque, vel septem numero esse deberent, quibus summa quaeque deliberanda decernendaque commitrerentur, ne Imperii arcana facile in vulgus manare possint.
CAPVT X. De fraudibus Principi fugiendis, deque seruanda fide.
HACTENVS de prudentia domi et in toga spectanda: quo in loco Principi diligenter aduertendum dieo, ne sub prudentiae specie, dolis, astu, et fraudibus vtatur. Illi omnes quam libentissme nos tradimus, quem summum potius vitae discrimen aditurum putamus, quam vt datam fidem violet, vel mendacio aliave fraude nos circumueniat. Eam igitur de se opinionem, in animis hominum excitare Princeps debet, vt nudis verbis sanctius praestare promissa credatur, quam quae alii iureiurando pollicentur. Absint illae nonnullorum voces: Ea demum proimissa seruanda, quae commodis nostris inseruiunt; vel, vt alii tectius loquuntur: Nihil turpe videri posse, quod cum Reipubl.
page 54, image: s062[note: Machiauellus cap. 18. et passim.] salute coniunctum. Ita Principi seruandam fidem, vt quum id communis vtilitas flagitauerit, eam violare non dubitet. Malis moribus implendam ciuitatem, vt quando libuerit, vindictam sumere possit. Alendas factiones inter subditos, et boni publici amantes de medio tollendos. Flocci faciendum Principi si crudelis habeatur, modo hac via subditos dicto audientes efficiat. Oderint, dum metuant. Illud prorisus detestandum est, quod aiunt, Principi non tam colendam pietatem, fidem, integritatemque esse, quam dandam operam, vt sancte colere videntur, simulando dissimulandoque. quod proculdubio ex Dionysii Tyranni schola haustum est, vt pueros talis, sic viros iuramentis fallendos esse. Ceteris mortalibus (inquit Tacitus) in eo stant consilia, quidsibi conducere putent. Principum diuersa sors est, quibus praecipua ad famam dirigenda. Nec quicquam vtile putandum, quod non honestum. vt omittam, cum qui fidem violat, omnibus ita suspectum fieri, vt etiam horrori sit. Imperii fundamentum est honesta fama, subditorum beneuolentia, et Principis auctoritas. at
page 55, image: s063cuius quaeso famae, cuius auctoritatis erit Princeps, si foedifragus, si diffidens, si dissimulans, si periurus: vel si sit, quamdiu, quaeso, duratura? Nullum simulatum diuturnum. Certum est, nullam rem Rempubl. magis continere, quam fidem: qua sublata, iusticia cum humana socierate [note: Cicero.] tollitur. Qui fidem violat, inquit Tullius, oppugnat omnium commune praesidium.
[note: Sil. Ital.] Foedera mortales ne saeuo rumpite ferro:
Sed castam seruate fidem. fulgentib. ostro
Haec potior regnis. --
Hoc addo, maioris impietatis periurum esse, quam atheum. Hic enim quem non nouit DEVM, non magnifacit; ille quem nouit omnipotentem, despicit et contemnit. Adeo autem omnes fraudes a prudentia remouendas censeo, vt (quicquid recentiorum nonnulli dicant) nec leues admittam: cum prudentia, vt de lege diuina nihil dicam, a virtute separari non possit. Et vilia ea potissimum animalia esse, quae insidiantur apparet. Sine fide omnes Regum, ac Principum virtutes obscuriores fiunt: ab ea enim, vt sidera et stellae a sole, lumen accipiunt. Perplacet mihi illud: Talis esto, qualis videri vis. Vtigitur
page 56, image: s064nihil magis regium fidei stabilitate et constantia: ita nihil est perfidia magis aregiis moribus et institutis alienum. [note: Lib. 6 Ep. 50.] Nec enim quicquam (ait Seneca) minus conuenit, quam subdola ista calliditas animis conantibus magna. Nunc qui perfidos aliosque fraudulentos Principes diri exitus maneant; exempla docent. vt verissimum sitillud Flori: Fraudulentissimos fraude ipsa [note: Florus.] plaerumque in insidias decuci. Ecce Alexander [note: B. d capite. Volaterr. lib. 23 sub fin. Anthropologiae.] VI. P. R. et filius Caesar: de quorum altero scribunt, eum numquam dicere solitum quae facturus erat, alterum numquam efficere quae dixisset; vtrumque autem id statuisse, omnibus fidem dari oportere, sed nemini seruari: qui norant. vt paucis multa,
Et fraudare homines et fallere numina diuûm.
Nonne ille eodem veneno, quod familiaribus et collegis, Adriano scil. Corneti Cardinali, in cuius vinea coenaturi erant, prope Vaticanum, aliisque parauerat, per erroremque hauserat, sublatus [note: Guicciard. lib. 6.] est: alter eadem fraude, qua hostes consueuerat, a Consaluo circum uentus, misere interiit? Obseruandum hîc est, promissa
page 57, image: s065turpia non esse seruanda. Turpia dicuntur naturâ, facto. Naturâ, vt si quis iurauerit se nolle parentibus obedire, Magistratibus patriam committere. Facto, vt si quis iurauerit occidere aliquem. Ratio est quia promissa turpiter pro non promissis habentur.
CAPVT XI. De bellica prudentia: quid sit bellum et quotuplex.
NON minus necessaria Principi recta [note: Aristot. lib. Polit. I. c. 3. Idem lib. 7. cap. 14.] ratio est suscipiendi gerendique belli, quam bellicam prudentiam vocauimus. Illa enim sine hac, vix subsistere et defendi potest. Fallis, (ait Cornelius Nepos in Epaminonda) quod eos a bello auocas: otii enim nomine seruitutem imponis. Nam paratur pax bello, et qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. Quare si principes Graeciae esse vultis, castris est vobis vtendum, non palaestra. Scribit Demosthenes se populo suasisse quatuor perpetuo legiones alendas esse, et belli et pacis tempore, ne exim prouiso opprimerentur. Firmanda est respub. inquit Sallustius, et armis aduersus hostes et pacis artibus bonis. Vt nihil de gloria dicam, quam ingentem sibi summi etiam Reges armorum
page 58, image: s066exercitatione peperêre. Suscipitur autem bellum, vel defensionis vel offensionis caussa. hoc licitum vix est, nisi forte ob violatam existimationem, honores, vectigalia. Bellum est duorum exercituum per fecialem aliumve modum rite indicta concertatio. Ritus solemnis indicendi olim apud Romanos hic erat: [note: Liu. lib. I.] Hastam ferratam aut sanguineam praeustam fecialis ad hostium fines ferebat, et non minus tribus puberibus praesentibus [note: Dionys. Halic. lib. 2.] dicebat: Quod populi priscorum Latinorum, hominesque prisci Latini aduersus pop. Rom. Quirit. fecerunt, deliquerunt; Quod pop. Roman. Quirit. bellum cum priscis Latinis iussit esse, Senatusque pop. Romani Quiritium censuit, consensit, consciuit vt bellum cum priscis Latinis fieret: ob eam rem ego populusque Rom. populis priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis bellum indîco facioque. Id vbi dixisset, hastam in fines eorum immittebat. Hodie licet isti ritus in vsu non sint, denunciatio tamen requiritur; vt latrocinii vox euitetur. Caecerum bellum si iusta piaque de caussa suscipiatur, iustum et pium
page 59, image: s067dicitur: veluti si instituatur ad conseruandam veram Religionem, Reipubl. vtilitatem, vel ad populsandam hostium rebelliumve vim et iniurias. Nullum bellum (inquit Cicero in libro de Republ.) in bene constituta Republ. suscipitur, nisi pro fide, vel subditorum salute. Exhis satis apparet, quodnam iniustum bellum dicatur: quod scilicet ab ambitione nascitur vel anuaritia. Romanis, ait Sallustius, cum nationibus, populis, regibus cunctis, vna et vetus bellandi caussa, cupido profunda Imperii et diuitiarum. Bellum quoque aliud internum, aliud externum. hoc, aduersus hostes exterosque; illud dicitur, quod populus inter se gerit, vel contra Principem. In quolibet bello suscipiendo, primo omnium de belli caussa cum suis deliberabit Princeps, ne iniustum et minime necessarium bellum concitet; ex quo quae mala oriantur, notum nimis est. Bello vigente et virtus, et litterae, et edicta, et mercimonia, et cultus agrorum et omnis denique felicitas iacent. Bello ii praecipue iniuriis afficiuntur, qui nil deliquerunt. Omnia bellum exedit, exhaurit, absumit. monstrum ingens. nam neque
page 60, image: s068Charybdis ipsa plus vorat, nec pater magis absorbet Oceanus: cuius diuturnitate quid horribilius? quid vastius? quid desertius? Sed et hoc perpendendum, Martem dubium, et ancipites, proeliorum euentus esse. Omne bellum facile sumi, ceterum acerrime desinere: non in eiusdem potestate initium eius et finem esse: Incipere cutuis etiam ignauo licere; deponi, cum victores velint. Iniustis profecto bellis Princeps non solum homines a se alienar, sed etiam grauem diuini numinis offen sionem incurrit. quod saepissime exitus docent. [note: Liuius.] In citeriore Hispania M. Lepidus Proconsul Vaccaeos innoxios et supplices inuito Senatu pertinaciter expugnare tentauit; sed mox accepta clade grauissima, improbae pertinaciae poenas luit. Sex millia enim Romanorum caesa fuerunt, reliqui exuti castris et armis euasêre. [note: Aurel. Victor.] Huc pertinet quod Aurelius Victor de Augusto scribit, eum adeo bella exsecratum, et nisi iustis de caussis numquam genti cuiquam bellum intulisse. Iactantis enim ingenii et leuissimi esse dicebat, ardore trium phandi, et ob lauream coronam, id est, folia infructuosa,
page 61, image: s069in discrimen per incertos euentus certaminum, securitatem ciuium praecipitare. Neque bono Imperatori quicquam minus quam temeritatem congruere; satis feliciter fieri, quicquid commode geritur: armaque, nisi maioris emolumenti caussa, nequaquam mouenda esse, ne compendio tenui, iactura graui, petita Victoria similis sit hamo aureo piscantibus; cuius abrupti amissique detrimentum, nullo capturae loco pensari potest. Omnia prius experiri quam armis sapientem decet, inquit Comicus. ideo Valentiniano Theodosius (vt Suidas refert) dicere solebat, Imperatoriam aciem non armis, sed iustis caussis stare. Hac ratione bello suscepto, caussa illa iusta inculcanda est omnibus, vt non solum alios ad societatem belli adducat, sed etiam vt animum [note: Orosius.] suis addat. Spes addita suscitatiras. Q. Fabius, qui egregie sciebat, et Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum moderatumve [note: Front. lib. I. Cap II. Plutarch. in Solone et in Lycurgo.] exspectabat, misit legatos Carthaginem de conditionibus pacis. Quas cum iniquitatis et insolentiae plenas attulissent, exercitus Romanorum
page 62, image: s070ad pugnandum concitatus est. Tale quid Cyrus, Solon, Spartani, aliique fecerunt.
CAPVT XII. De prudentia bellica ante bellum.
BELLICA prudentia cernitur ante bellum, in bello, post bellum. Ante bellum, in belli apparatu. Romae vbi de bello Coss. retulerant, decernere in eo [note: Liuius lib. 24. 26. et 44.] genere solebat Senatus, quantis copiis, quo militum numero, quibus, quotve legionibus, et per quos duces bellum geri et rem bellicam administrari placeret. Delectus item haberi, nouasque legiones [note: Onosand. de opt. Imp.] conscribi. Ideo Princeps solertem nauis gubernatorem imitabitur, qui priusquam portu egressus in altum soluat, omnibus rebus instruit nauem, atque quoad eius fieri potest, armat et ornat; mari deinde ac ventis sese committit. [note: Flor lib. 3. cap 13. de legib. Gracchanicis.] Primo igitur si bellum suscipiendum, de rebus necessariis ad bellum gerendum cogitabit Princeps. inter quae, non minimum locum obtinet pecunia; quippe quae, quicquid alii dicant, praecipuorum belli neruorum non postremus est. Nilaeque fatigabat, ait Tacicus, quam pecuniae conquisitio; eos esse belli neruos dictitans
page 63, image: s071Mucianus. Potentiam duabus rebus comparari, conseruari aut augeri dicebat I. Caesar, pecunta sc. et militibus; eaque se mutuo consequi: Execitum commeatu retineri, rursum commeatum armis comparari. Tuendae profecto rei militaris, latrociniorumque coercendorum vnica ratio est, si milites sua certa stipendia habeant. Non facile miles in officio potest contineri ab eo, qui necessaria non subministrat. Quare inquit Treb. Pollio in Gallieno: Consilium Principum fuit, vt milites quo solent placari genere sedarentur. Promissis itaque per Martianum aureis vicenis, et acceptis, etc. Philippum Macedonem, qui largitionibus et donis totam pene Graeciam sub Imperium redegit, dicere solitum ferunt, nullam praesidiis aliisque propugnaculis adeo munitam arcem esse, quae non facile expugnetur, si iumentum aureis numis onustum eo penetrarit. Idem Philip. Hispaniae Rex hodie obseruat, qui pecuniatum vi plus quam alii multorum armatorum millibus efficit.
[note: Hor. 3. Carmin. Ode 16.] Aurum per medios ire satellites,
Et perrumpere amat saxa, potentius
page 64, image: s072
Ictu fulmineo: concidit auguris
Argiui domus, ob lucrum
Demersa excidio: diffidit vrbium
Portas vir Macedo, et subruit aemulos
Reges muneribus; munera, nauium
Saeuos illaqueant duces.
Necessariae sunt magnis Principibus largitiones, ad hostium consilia, copias, opes euertendas.
Tam firmum nihilest, tam clausum aut denique sanctum,
Quod non expugnet vis auri.
In id igitur Princeps eniti debet, vt etiam non exspectato belli tempore (felix illa ciuitas,
Tempore quae pacis bella futura timet)
fiscum bene instructum habeat; ne, dum pecunia quaeritur, et hinc inde colligitur, belli occasiones negligantur, et hostium [note: Sueton. cap. 49.] celeritas nocere possit. Scribit Suetonius, Augustum, vt perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos milites prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum vectigalibus nouis, propriosque huic aerario praefectos instituisse. [note: Tacitus lib. 5.] Neque quies gentium sine armis (ait Tacitus) neque arma sine stipendiis, neque stipendia
page 65, image: s073sine tributis haberi possunt. Non minus necessaria sunt ad bellicum apparatum, omnis generis arma, galeae, thoraces, clypei, hastae, tela. His enim in omnibus velitationibus, expeditionibus, obsidionibus, et proeliis summe opus est. Sed et nouis illis tormentis ac machinis, fulminalibus [note: Dom. Cyll. 10. 1.] praecipue; quorum vis et impetus adeo terribilis et horridus, vt ei nulla fere humana ratione resisti possit, non turribus, non aggeribus, non denique munitissimis vrbibus, et amplissimis moenibus; quorum vehementissimo impetu omnia solo aequantur. Ad haec omnia tempore pacis armamentaria destinari solent, quae armorum, telorum, pulueris tormentarii, ignium missilium, machinarum bellicarum tormentorumque muralium, ac vniuersae rei beillicae supellectilem [note: Contar. lib. 4. de Repub. Venetorum.] continent: quale Venetorum, alio rumque hodie est. De Dionysio tyranno legimus, eum pro apparatu bellico, contra Carthaginienses ex variis regionibus fabros conuocasse, ad gladios, clypeos, galeas, naues fabricandas. Et sane quot etiamnum propugnacula audimus obsidionem ea sola de caussa ferre non posse,
page 66, image: s074quod vel annona, vel iis quae ad bom bardas requiruntur, nempe glandibus et puluere pyrio careant? De commeatu et annona pariter ab initio sibi prospiciet Princeps. fame namque laborans exercitus, [note: Lampt.] inobediens esse, et seditionem saepissime mouere solet. Ante omnia, (scribit de exercitu Persarum Xenophon) commeatus parabatur, comparatis vndique iis omnibus, quae rei militaris apparatus exigebat, et rei frumenrariae et pecuariae. Heluetit, ait Caesar, bellandi cupidi, sementes quam maximas per biennium ante fecerunt, vt in itinere copia frumenti suppeteret, et singulos proficiscentes trium mensium molita cibaria sibi domo efferre iusserunt. Qui frumentum, necessariumque commeatum [note: Plutarch.] non praeparat, vincitur sine ferro. Pompeius cum incommode aliquando hibernaret, inopia redactum exercitum videns, ad Senatum scripsit, ac stipendia, vestes et frumenta poposcit; alioqui futurum, vt omisso periculosissimo bello, in Italiam [note: Cassiod.] exercitum traiiceret. Disciplinam non potest seruare ietunus exercitus, dum quod deest, semper praesumat armatus; necessitas moderamen non diligit: nec potest imperari
page 67, image: s075multis, quod nequeunt praestare paucissimi. Annonae penuriam morbi sequuntur, ob res in necessitate comestas, quae corporibus noxiae. Ad extremum notandum hîc est, in celeritate apparatus plurimum [note: Polyaen lib. 4.] situm esse. Demetrius misso ad Bueotos feciali, bellum eis denunciabat. Fecialis quidem Boeotarchis epistolam, belli nunciam, reddidit; postridie vero Demetrius in Cheronaea castra locauit, Perterruit Boeoros bellum simul denunciatum et praesens. Vt alia multa omittam.
CAPVT XIII. De bellica prudentia in bello: et primo de militibus, tam maioribus quam minoribus.
PRVPENTIA bellica in bello ipso, versatur circa milites et consilia militaria. Milites alii maiores dicuntur, qui scilicettoti exercitui, aut parti eius praesunt: alii minores, qui parent. Tori exercitui [note: Curtius lib. 7.] praeerit, si fieri potest, ipse Princeps. [note: Arrianus lib. 6.] Vrget praesentia Turni. Alexander Magnus non solum bellis suis interfuit, sed saepe pedes ante suorum agmina incedebat, [note: Suet. Dio. Spart. Herod lib. 2.] quo milites ac duces exemplo suo aerumnas et labores leuius ferre discetent. Idem de Caesare scribitur, Mithridate Rege
page 68, image: s076Ponti, Adriano, Seuero, aliisque, qui saepe hieme per altissimos montes vel niuibus oppletos ductabant exercitum, aperto capite incedentes. Mirum dictu, quam ista ratione milites ad alacritatem, laborum patientiam et obedientiam accendantur. Id hodie, ne longius abeamus, in rege Galliae Nauarraeque HENRICO IV. Principe bellicosissimo, omnique regali laude praestantissimo, clarissime videmus. de quo illud dici potest:
Eia milites, quod hunc ducem facere videritis,
Hoc quoque ipsi pergite facere.
Certissimum est, Principis praesentiam, exercitus fugam saepenumero repressisse, victoriaeque caussam dedisse. Est enim Princeps in exercitu, veluti numen quoddam, ex quo milites spiritus capere videntur. Sed et Princeps praesens diligentius negocia Reip. velut sua curat; et nemo est qui detrectare audeat eius imperium. Quod si Princeps ipse exercitui praeesse non possit, per delegatum belli ducem id aget, qui rei bellicae peritiâ, animi vigore, prouidentiâ, auctoritate, continentiaque praestet. Extat [note: Ammian. Marc. lib. 15.] haec Constantii ad lulianum patruelem
page 69, image: s077oratio: Adesto laborum periculorumque particeps, et tutelam ministerit suscipe Galliarum, omni ben: ficentiâ partes leuaturus adflictas: et, si hostibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignauis. Proin vrgente rei magnitudine, perge vir fortis ducturus viros fortes. Aderimus nobis vicissim amoris robustâ contantiâ: militabimus simul, vna orbem pacatum (DEVS modo velit quod oramus) pari moderatione pietateque recturi. Mecum vbique videberis praesens: et ego tibi quodcumque acturo non deero. Ad summa, mihi propera sociis omnium votis, velut assignatam tibi ab ipsa Republ. stationem curâ peruigili defensurus. Ad Imperatoris munus id inprimis spectat, dum pugnatur obequitare aciem, proeliantibus se ostendere; eos qui fortiter rem gerunt, laudare; trepidantibus minari; cunctantes, hortari; laborantibus opem ferre; supplere defectus, si qua oportet deducere copias, tempus obseruare; occasiones praeripere; futura coniicere et
page 70, image: s078receptui cani iubere. Tullio de magni Pompeii laudibus disserenti, quatuor Im peratori necessaria videntur: scientia rei militaris, virtus, auctoritas, et felicitas. et alibi: Hae sunt, inquit, virtutes Imperatoriae, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in prouidendo. [note: Plutarch. in Apoph.] Plurimum in duce situm est. Cum Romani a Numantinis aliquoties caesi essent, tandem P. Scipio eos in loco adortus fudit fugauitque. Ibi senioribus victos increpantibus, quod terga dedissent iis quos tam saepe fugientes egissent, respondisse ferunt Numantinum quemdam, Easdem etiam nunc esse oues. sed pastorem alium. Ideo Chabrias dicere solebat, Exercitum ceruorum terribiliorem esse duce leone, quam leonum, duce ceruo. Caeterum vt pergamus, parti exercitus praeerunt Magister equitum, Praefectus castrorum, Praefectus legionis, Praefectus annonae, fabrorum, Tribuni militum, Centuriones, Decuriones, et huius sunt generis alii: qui non solum ad praelium euntes ducunt, sed etiam milites in castris continent, ad exercitationem producunt, claues portarum custodiunt, vigilias circumeunt,
page 71, image: s079frumentationibus intersunt, valetudinarios visitant, querelas audiunt, delicta coercent et cetera curant. Ad minores milites quod attinet, alii pedites sunt, alii equites. Pedites olim alii erant armigeri, grauis scilicet armaturae; alii peltati, alii velites: illi, Macedonico more rotundos clypeos et longas lanceas; isti, peltam, scutum breue et lunatum, et lanceam, breuiorem gestabant. Velites leuioris armaturae pedites erant, qui neque thoraces, neque scuta, neque lanceas habebant, sed eminus sagitta, saxo, funda, iaculo pugnabant; vt hodie sclopetarii. [note: Volater. lib. de off. prine. cap. de ordinibus.] Equites olim, vt et hodie, alii cataphracti, qui et se et equos armatura tegebant; alii leuis armaturae, qui vel cominus lancea, vel eminus sagittis et iaculis pugnabant, qui et sagittarii vocabantur.
CAPVT XIV. De militum dilectu.
MILES officii sui praecepta scire et adimplere debet. quia vero id difficile, delectu et disciplina militari opus est. Non quilibet labores, frigora, famem, sitim, reliquasque belli aerumnas ferre, et vigiles noctes ducere potest;
page 72, image: s080non cuilibet fidendum: hos amouebit delectus, vt et pusillanimes, aliosque eius [note: Deuteronom. 20.] farinae. Quis est homo formidolosus, inquit Sacra pagina, et corde pauido? vadat et reuertatur domum suam, ne panêre faciat corda fratrum suorum. et ibidem: Si quis nouam domum aedificauit; vel vineam conseuit, neque prophanauit; vxorem desponsauit, neque duxit, vel molli animo est, domum reuertatur. [note: Polyaenus lib. 3.] Iphicrates cum in hostes militum agmen produceret, quosdam trepidos, timidos, pallidosque sequi conspiciens, progressus aliquantulum, quum mox esset ineundum proelium, clamare Praeconem iussit: Si quis aliquid reliquit, reuertatur, et recte instructus redeat. Hoc audito, timidiores laetati, continuo reuerti coeperunt. At Iphicrates nullâ morâ factâ: Nunc, inquit, virisine mancipiis: nos cum hostibus pedem conferemus, vt soli fructus fortitudinis et virtutis capiamus. Hac re multo confidentiores facti milites, sine timidis pugnarunt, victoriamque obtinuerunt. [note: Vegetius.] Romani olim milites ex corporis habitudine dignoscebantur, si apti militiae, si lato pectore, si ceruice erecta, oculis vigilantibus, humeris musculosis,
page 73, image: s081valentibus digitis, longioribus brachiis, cruribus exilioribus, suris et pedibus non superflua carne distentis, sed neruorum duritie collectis, vt sic illorum forti et fideli opera vti Respubl. cum fructu posset. Nam nimis pinguem, deformem aut mancum, desidem aut vecordem, tamquam inutiles repudiabant. Cato Censorius pinguem militem, velut Reipubl. incommodum, iure incessiuit: cuius inter guttur et inguen, cuncta sub [note: AElianus lib. 14. variar. histor.] ventris dominio forent. Idem nolle militem se dicebat, qui inter eundum manus, in pugnando moueret pedes, qui sterteret altius quam in proelio fremeret. Idem de Lacedaemoniis scribit AElianus. Haec igitur in delectu Princeps [note: Domin Cyllen. lib. 2. cap. I.] noster obseruabit. Sed et hoc, qua regione praestet milites eligere. Galli strenui, pugnaeque auidi sunt, et equitatu plurimum valent. Hispanorum corpora magis ad inediam et laborem facta [note: Lucanus.] sunt.
--- populi quos despicit Arctos
Felices errore suo, quos ille timorum
Maximus haud vrget leti metus; inde ruendi
Inferrum mens prona viris, animaeque capaces
page 74, image: s082
Mortis et ignauum est rediturae parcere vitae.
Addo hoc, melius esse milites ex agris, quam ex vrbibus eligere. duriores enim [note: Veget. lib. I. c. 3.] sunt, robustiores, et laborum patientiores, deliciarum ignari, paruis contenti; quemlibet aerem siue diurnum, siue nocturnum ferre assueti: vt et fossam ducere, onus ferre, et quae huiusmodi sunt. [note: Lib. 18 c. 5.] Fortissimi viri, ait Plinius, et milites strenuissimi ex agricolis nascuntur, minimeque male cogitantes. Loquor de minoribus militibus: nam maiores ex vrbe eligi possunt: quippe qui ingenio magis et animo vigeant, sintque gloriae et honoris magis cupidi; ac proinde, cum opus est, omnem [note: Alexan. ab Alex. lib. I. cap. 20.] laborem et discrimen subeant. Quaeri hîc de aetate porest. Alexander profecto [note: Auent. lib. I. Ann. boior.] ille Magnus, orbem aggressurus, non iuuenes robustos legit, sed veteranos, plerosque etiam emeritae militiae, qui cum parte Philippo, patruisque militauerant; vt non tam milites, quam magistros militiae electos omnino putares. [note: Politic. lib. 8.] Nemo enim ordines, nisi sexagenarius, duxit. Aristoteles vult, vt iuuenes in optima Republica decimo septimo anno
page 75, image: s083aetatis primum bellicis exercitiis assuescere apud Paedotribam incipiant. Apud Persas iuuenes a vigesimo ad quinquagesimum annum militare cogebantur. Qui hodie de hac re scribunt, aiunt haud fere quemquam minorem septem et decem annis, aut sex et quadraginta maiorem, militiae adscribendum esse. [note: De breu. vitae. cap. 7.] Lex a quinquagesimo anno militem non cogit, ait Seneca, a sexagesimo senatorem non citat. Vt igitur concludam, caueat sibi Princeps, milites sine vllo discrimine, ex omni hominum faece conscribere, numeri tantum implendi caussa. Consideret cuius quisque ordinis sit, quam artem exercuerit, quomodo extra belli tempus se gesserit, et quae huius generis sunt. Non subitum legit militem, ait Tacitus, sed veterem expertumque belli. Harum rerum contemptum, multarum calamitatum caussam fuisse palam est. Hinc saepissime factum legimus, vt ad solum hostium aduentantium clamorem, castra deserta fuerint, pugnae infeliciter commissiae, [note: Front. lib. 4. Xenoph. lib. 7. histor.] oppidaque et vrbes occupatae. Epaminondas Thebanorum dux, quatuor tantum millibus stipatus, ex quibus quadringenti
page 76, image: s084equites erant Lacedaemoniorum, exercitum viginti quatuor millium peditum, equitum vero mille sexcentorum, collata acie vicit. Ipse postea cum arreptis quindecim millibus Lacedaemona adortus esset, non amplius centum iam effoetae virtutis senes eum egregie sustinuerunt. Balduinus, Gothofredi Bullionii frater, et in regno Hierosolymitano successor, cum illud contra Turcas defenderet, ducentis sexaginta equitibus tantum, peditibus nongentis stipatus, Caliphae exercitum, in quo equitum nouem millia, peditum viginti millia erant, tam egregie strauit, vt vnico conflictu equitum quinque millia praeter pedites trucidarit.
CAPVT XV. De disciplina militari.
[note: AEl. Lampr.] AD disciplinam militarem venio, quam merito dixit Alexander Seuerus Rempublicam continere, quae, si dilabatur, et nomen et Imperium Romanum amissum iri: quippe quae ex ignauo ciue fortem; ex intemperante, moderatum; ex desidioso, strenuum; ex luxurioso, frugalem; ex libidinoso, continentem
page 77, image: s085efficiebat. Hanc ipse tam seuere seruauit, vt cum exercitum in Parthos duceret, non milites, sed Senatores transire dicerentur. Quacumque iter legiones faciebant, tribuni accincti, centuriones verecundi, milites amabiles erant. Si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci, aut sustibus subiiciebatur, aut virgis, aut condemnationi; aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, grauissimis contum eliis afficiebatur, quum diceret, Visne hoc in agro tuo fieri, quod alteri facis? Ad disciplinam porro recte instituendam, opus est primum [note: Varro de ling. Lat. 4. et Prisc. lib. 6.] exercitio. Vnde et Exercitus vox manauit. plus etenim vsus, quam vires prosunt: nec annorum numerus, sed continua exercitatio artem militarem docet. [note: Vulcatius Gallicanus.] Ideo Auidius Cassius exercitium esse voluit septimi diei, omnium militum, ita vt sagittas mitterent, et armis luderent. Dicebat enim miserum esse, quum exercerentur athletae, venatotes et gladiatores, [note: Lam prid. in Seuero.] non exerceri milites, quibus minor esset fututus labor, si consuetus esset. Maximinus senior, priusquam ad Imperium conscenderet, sub Alexandro
page 78, image: s086militans, quintum semper diem in armis ducebat, militarique more quotidie currendo atque luctando militem exercebat. Ipse quoque, quamquam iam grandis natu, campestrium exercitationum labores cum aliis militib. subibat. In exercitu nihil peius ocio excogitari potest, cum soleat fere ac solum fons atque origo seditionum omnium esse: quod de Carthaginen sibus in Siccam traductis [note: Tacit. l. II.] militibus testatur Polyb: I. Sapienter Claudius, qui, ne mile socium exercerer, inter Mosam Rhenumque trium et viginti millium spacio fossam produxit, [note: Vegetius.] quâ incerta Oceani vetarentur. Vt igitur milites olim perpetuo ad cursum, ad saltum, ad nandi vsum, ad iacienda missilia, ad conscendendos equos cum armati [note: Vide Onosandrum de optimo Imp. tit. De exere. militibus.] essent, ad caesim punctimque feriendum, ad iaculandum, ad onus portandum, cibos, vtensilia, arma ad incedendi ordinem, ad salitionem et similia exercebantur. vnde fiebat, vt scutum, galeam, gladium in onere milites non plus numerarent, [note: Cicero.] quam (vt Ciceronis verbis vtar) humeros, lacertos, manus. arma enim membra milites esse, ducunt. Aliis arma
page 79, image: s087oneri sunt, ait Hegesippus, nobis integumento, quia vsu leuantur. Sic hodie Princeps vel belli Imperator, milites suos ad hodiernum armorum genus exercebit, bellica vt signa a se data obseruent: pedites [note: Dom. Cyll. lib. 2. cap. 2. et. 3.] quidem saltu, cursu, palaestra, sclopetariis eia culationibus, quae ad scopum praefixum fieri solent: interdum fictis in cursionibus, insidiis, adumbratis proditionibus, simulatis itineribus, panicis terroribus. Equites et hoc insuper, equos suos curare, currere et recurrere docere, incitare, tum sistere, tum de via deflectere, tum per salebras decurrere, nec fossae nec riuo parcendo: denique et in orbem flectere, ex his pugnare, et alia bello necessaria. Vix credibile, quantum exercitium in milite possit: nam non solum corpus ad omnia assuefacit et firmat, [note: Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 25.] sed etiam animum. Certum est, milites inexercitatos bellum summopere reformidare, et strepitu, tumultu, fragore, instrumentorum bellicorum ictibus, et praecipue eorum, quae fulminum tonitruumque instar, posteriora secula inuenerunt, summe turbari.
Maior est bello timor ipse belli.
page 80, image: s088
vt contra bene exercitatos proelium cupere. Ex vsu enim, vel ex animi praeparatione prouidentiaque vnus quisque praestantior fit. Scientia rei bellicae, ait Veget. dimicandi nutrit audaciam. Nemo facere [note: Salustitus in bello Iugurth.] metuit, quod se bene didicisse confidit. Hac vnica ratione Metellus a luxu suos auocauit, et strenuis deinde bellatoribus aduersus Iugurtham vsus est. Indolem Scipionis sic depingit Silius;
Ipse inter medios venturae ingentia laudis,
Signa dabat, vibrare sudem, transmittere saltu
Murales fossas, vndosum frangere nando
Lorica indutus vadum. spectacula tanta
Ante aciem virtutis erant; saepe alite planta
Ilia perfossum, et campi per aperta volantem
Ipse pedes praeuertit equum, saepe arduus idem
Castrorum spacium, et saxo transmisit et hasta.
De exercitio Cn. Pompei Magni Sallustius hoc memorat: Cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis recte certabat. Neque enim aliter Sertorio par esse potuisset, nisi sese et suos milites
page 81, image: s089frequentibus exercitiis praeparasset ad proelia: ait Vegetius.
CAPVT XVI. De ordine militibus seruando: deque poenis militaribus.
ORDINEM quoque in bello seruare, maximi momenti est; immo nihil salutarius, tutius. Ordo in dirigendis copiis consistit per legiones, cohortes, centurias et decurias, vt acies distincta facilior ad imperia sit. item in incedendo, vt milites modum certum seruent in itinere, in acie distent inter se aequali et legitimo spacio; non conglobent aut laxent agmen, neve vlla confusio oriatur: diuidantur per contubernia, vt decem, sint vel pauciores sub papilione vno, et [note: Onosander de opt Imp. Sigon. lib. I. de antiq iure ciuium.] vnus eius contubernii caput sit. Macedones phalangibus Asiam; Romani legionibus suis totum fere terrarum orbem subegerunt. Legiones tamen, quae modo [note: Rom. cap. 15.] quatuor, modo quinque, modo sex millium peditum; itemque modo ducentorum, modo trecentorum equitum erant, melius dispositas, et ad quodlibet facinus aptiores video. Tria enim haec militum genera, Principes, hastati, triarii;
page 82, image: s090pedites quidem in cohortes, cohortes in manipulos, manipuli in centurias, centuriae in contubernia; equites vero in turmas, turmae in decurias distribuebantur: et legionis milites viritim pugnabant; phalangis vero generalis impressio erat. [note: Liuius.] ideo Liuius legiones Celtiberorum quasi cuneum formare solitas scribit. quo genere pugnae tantum valuerunt, vt quacunque parte perculêre, im petum sustinere [note: Agath. lib. 2.] nequiuerint. Erat et Francis forma aciei instar cunei, [?] litterae figuram prae se ferens, anteriore quidem sui parte in acutum desinens. Pressa enim erat et densa, scutis vndequaque inter se consertis munita; dixisses suis caput sua structura efformare. Alae vero vtrimque ex centuriis et decuriis in longum compositae, et vt plurimum in obliquum protensae, paulatim ab sese dilatabantur, et dirimebantur, in maximam latitudinem desinentes: adeo vt locus intermedius vacuus relinqueretur, et nudata militum terga seriatim conspicerentur. Auersi enim inter se stabant, vt hostibus aduersi essent, et ex tuto confligerent, scutis protecti; terga vero mutuâ illâ inter se contrapositione
page 83, image: s091[note: Domin. Cyll. lib. 2. cap. 6.] tuerentur. Ordo in pugnando hic erat: Grauis armatura pro muris stabat; in qua prima acies et secunda immota stabat. Triarii vero residebant. Leuis armatura aduersarios prouocabat. Grauis armatura proelium excipiebat; sed leuis armatura fugientes sequebatur. Nostris temporibus armorum mutationem, ordinis mutatio subsecuta est. quum enim duobus cornibus dextro et laeuo, ac iugo siue medio exercitus constet, ac veluti corpus suis partibus, sic ipse multis aciebus perficitur. Nam acies ipsa siue quadrata, siue triangularis, vel scorpionis, vel quacumque alia forma fuerit, in eius medio spacium relinquitur, in quo ducis signum poni solet, circum id equites armati, quasi vt cataphracti. in angulis et etiam in medio tormenta, saepe etiam in fronte, quae cum pilas emittunt, milites cedere iubent, ac si alam facerent. Deinde ad sua loca simul redeuntes impetum in hostes faciunt. Pedites inter hastatos, vndique a fronte, et a lateribus et a tergo sclopetarii collocantur, ac singulis hastatis singuli interseruntur. Sic quaelibet peditum acies
page 84, image: s092instruitur. Post dextrum et sinistrum cornu in lateribus, equites grauis armaturae collocantur veluti murus et peditum robur, vel vbicunque erunt hostium equites, illis opponendi sunt. Extra ipsa latera equites leuis armaturae ad pugnam ineundam et lacessendum hostem, et ne quis fugiat, locari solent. Ordinis sui desertor [note: Isocrat.] capite plecti solet. Isocrates in oratione de Pace declarat infames olim habitos, qui vel ordinem deseruissent, vel clypeum abiecissent. Idem indicat AEschines aduersus Timarchum, quod non fuisset in bello. Aut qui hastam abiecisset, ei non licebat in concione quicquam [note: Plutarchus.] agere. Scipio ad Numantiam, quem extra ordinem deprehendebat, militem Romanum quidem vitibus, extraneum vero fustibus caedendum curabat. Qui Imperatoris iniussu dimicabant, temeritatem illam Romani extremo supplicio luebant. Manlius Torquatus, vir fortissimus, et Imp. optimus, militaris disciplinae sanciendae gratiâ, filium singulari virtute praeditum, securi percuti iussit, quod parentis iniussu hostem, a quo prouocatus fuerat, occidisset. Is igitur
page 85, image: s093optimus miles habe batur, qui optime parêre didicerat. Theo pompus Lacedaem oniorum rex affirmanti cuidam propterea Spartam saluam et incolumem esse, quod ducibus vteretur imperandi gnatis. Immo, respondit, ciuibus et populo ducibus obsequente. Ostendit et Scipio maior, a militibus Imperatorem potius, quam hostem metui debere; cum percontanti qua re fretus, classem educere pararet in Africam, ostendit viros armatos sese exercentes et turrim excel sam mari imminentem, et dixit, Nullus eorum est qui non conscensa, turri, semet in mare praecipitaturus sit si inssero. Turcae hoc tempore in seruando ordine [note: Renatus Lusinganus lib. I. cap. 5.] disciplinaque militari cunctas nationes antecellere dicuntur: tanta enim seueritate et iusticia eam exercent, vt veteres quoque Graecos Romanosque superare putentur. Nulla vmquam inter eos pugna exauditur. nam vel minimum delictum capite vindicatur. Prompte obediunt imperantibus, ita vt nullum, quamuis manifestum vitae discrimen subterfugiantsine tumultu et clamore in castris versantur, et quamuis semper ibi maxima
page 86, image: s094sit frequentia, silentium perpetuum et stupendum obseruant. Manus minima significatione et nutibus reguntur, profunda tranant flumina, abruptos superant montes, vigiliae inediaeque tolerantissimi, nec vnam quidem mulierem in castris habent. In expeditione nemini infensi: ideo agricolae ad eorum aspectum nequaquam pauent. tantum abest vt operas aut domos deserant, quum nullum damnum, nullam vim reformident. Tantum scilicet conducit ad disciplinam omnem ordinemque militarem seruandum, in impudicitiam, homicidium, contumaciam, rapinam, praefectorum contemptum, etc. morte aut ignominiosa missione, pro ratione delicti animaduertere.
Non erit in nostris nobiscum faemina castris,
Qui reus exstiterit, spoliis nudatus abibit,
Turpiter; et naso mutilabitur illa resecto.
[note: Leuit. 26.] Hoc praeterea nisi fieret, id eueniret, quod DEVS minatur: Corruetis coram hostibus vestris; subiiciemini eis; fugietis, nemine per sequente; terrebit vos sonitus folii volantis. [note: Aelius Lampr.] Eleganter Alexander Seuerus Tribuno militum: Si vis, inquit, Tribunus
page 87, image: s095esse, immo si viuere vis, manus militum contine: nemo pullum alienum rapiat; vuam nullus auferat; nemo segetes deterat; nemo sal, oleum, ligna exigat; nemo ouem alierius rapiat; annonâ sua contentus sit miles; e praeda hostium, non e lachrymis prouincialium habeat; armatersa sunto ferramenta samiata, calceamenta fortia; vestis noua vestem veterem excludat; stipendium in baltheo, non in popina habeat. et quae sequuntur. Quod de praeda dicitur, cum moderatione intelligendum est. In conflictibus enim plaerumque vincentibus obstitit, omittere hostem [note: Lib 17. ann.] vt spolia secteris. Sarmatae, ait Ta citus, cupidine praedae graues, onere sarcinarum veluti vincti caedebantur. Dignissima notatu [note: Lib. Rerum Daniae.] illa apud Saxonem Grammaticum vox est: Nefatigetis milites, opum onere, manus proelio destinatas; ac scitote triumphum ante carpendum, quam censum. Proinde auro spreto, auri dominos insequamini; nec aeris, sed victoriae fulgorem miremini: meminisseque vos decet satius trophaeum pensare, quam quaestum: potioremque esse met allo victoriam, etc. Militi minori tamen in praeda plus licet, quam Duci. Non loquor hîc de praedae diuisione, quae ab ipso Imperatore
page 88, image: s096fieri consueuit. in ea enim merita et labores cuiuslibet militis perpenduntur. Sed de illa quae interdum ad excitandum militem conceditur. Themistoclem ferunt, quum aliquando post victoriam ad mare, visendi cadauera gratiâ, accessisset, ac torques armillasque passim disiectas videret; se quidem praeteriisse, sed amico qui sequebatur dixisse: Collige, tu tibi, nam tu Themistocles non es. Illud animaduertendum, ne parta aliqua victoria, milites rerum abundantiâ ad voluptatem et luxuriam inclinent. Miles (inquit Seuerus apud Lampridium) non timet, nisi vestitus calceatus, armatus, satur, et habens [note: Stobaeus serm. 14. de Repub.] aliquid in Zonula. Coronidis loco iuramentum militum Atheniensium addo: Non ignominiâ afficiam arma sacra, neque deseram meum astitem, quo cum vinctus fuero; dimicabo prosacris et profanis, siue solus, siue cum multis: Patriam non relinquam in deteriori statu, sed ampliori meliorique quam acceperim: semper magistratui praefecto prudenter obediam, et legibus constitutis parebo, et aliis quibus cumque plebis consensu decretis. quod si quis leges vel irritas facere, vel eis non obtemperare velit, non concedam, sed
page 89, image: s097vlciscar tam solus quam cum pluribus. Sacra quoque patria colam. Horum dii mihitestes et consciisnnto. Caeterum (vt hoc obiter moneam) poenae militum leniores olim erant stipendii priuatio, ad hastae dationem condemnatio, extra oppidum hibernatio: item fossam fodere, stipendia prorogari, discinctos destitui, hordeo pasci, sanguinem mitti, a castris segregari, ignominia mitti, etc. Grauiores poenae erant, virgis caedi, vite verberari, linguae abscissio, manuum am putatio crurum exsectio, in seruitutem adactio, exsilium, securi percussio, decimatio: et aliae, pro ratione delicti, vt supra dixi.
CAPVT XVII. De vario praemiorum militarium genere.
HISCE non minus necessarium est, egregia facinora praemiis, laudationibus scilicet, honoribus et opibus, compensare. Haec nominaui, quia praemia [note: Bod. lib. 5. cap. 4.] ad decus, vtilitatem, et vtrumque comparata sunt. ea tamen quae plus vtilitatis habent, minus honesta videntur; cum dignitas vtilitate eleuetur. Vtut sit, hinc coronae murales, ciuicae quernae, nauales gramineae:
page 90, image: s098
Mos erat in veterum castris, vt tempora quercu
Velaret, validis fuso qui viribus hoste
Casurum morti potuit subducere ciuem.
hinc annuli, hinc tituli, Magnus, Pater Patriae, aliique. Magni nomen meruerunt Alexander, Q. Fabius, Pompeius, Constantinus, Michael Palaeologus, et alii nonnulli. Patres vero patriae quam plurimi. Hinc tibicines et funales caerei, hinc statuae, hinc munerum distributiones, donorum largitiones, stipendiorum auctiones, et alia quae virtutem excitant, imagines, arma gentilitia, ordinum promotio, militare cingulum, triumphus. [note: Fl. Vopiscus.] Extat apud Vopiscum Valeriani Imp. ad Aurelianum oratio, habita praesente exercitu, praesente officio Palatino, assidentibus Consule, Praefecto praetorio, Praeside Orientis, etc. Gratias tibi agit Aureliane Respubl. quod eam Gothorum potestate liberasti: abundamus per te praedâ, et his omnibus, quibus Romana felicitas crescit. Cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quatuor, vallares quenque, hastas puras decem, vexilla bicolora quatuor, tunicas ducales ruffas quatuor, pallia proconsularia
page 91, image: s099duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, [note: Sigon. lib. 7. regni Italiae.] sellam eboratam. nam te Consulem hodie designo. et quae sequuntur. Inde factum, vt et Otho I. Imp. fortissimum quemque militiae suae ad scriberet, eosque qui strenuam sibi fidelemque operam nauassent, regalibus suis in signire in stituerit. Erant autem Regalia, dignitates et praedia, quae Rex benemeritis ad arbitrium concedebat: Dignitates, vt Duces qui Ducatum, Marchiones, qui Marchiam habebant; Comites, qui Comitatum a Principe in feudum acceperant: Praedia, vt vectigalia, telonea, portus; Ripalica, pedatica, monetae, piscariae, molendina, salinae fluminum vsus, et omnis istorum proruentus, aliaque eius generis. Maximum [note: Salustius.] incitamentum est praemium. Sic se, inquit Salustius, hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat miles; eam bonam famam, magnam nobiltatem putans. Notatu dignissimum [note: Lampr.] Alexandri Seueri exemplum est, qui militum suorum, cum solus esset, rationes, et numerum et dignitates recensebat, et de promouendo sibi ad notabat, et perlegebat
page 92, image: s100cuncta pittacio, quis qualis esset miles, et a quo promotus. Quod si Princeps, vxorum quoque et liberorum eorum, qui strenue pugnando occubuerint, se rationem habiturum promiserit, non ferrum, non flammas metuent. Athenis lege sancitum erat, vt iis qui pro patria pugnando cecidissent, ex publico funus fieret, et in frequentissima ciuium concione laudarentur: sed et illorum filii in Prytaneo publicis sumptibus alebantur, instruebanturque ad aetatem vsque iustam. Id nisi Romae quoque, Carthagini, Spartae, et alibi obseruatum fuisset, numquam vrbes illae ad tantam magnitudinem peruenissent. Huc priuilegia militaria pertinent, quae sarcta tecta conseruari [note: Camer. Med. 79.] debent. Exstat elegantissima Caroli Magni post debellatos Saxones Longobardosque oratio: Ite (inquit) milites mei: vos heroes vocabimini, sociiregum, iudices criminum. Viuite posthac laboris expertes: consulite Regibus publico nomine, fauete foeminis, iuuate pupillos, consilio circumdate Principes: ab his victum, vestitum, stipendium petite: Si quis negauerit, inglorius infamisque esto. Si quis iniuriam vobis intulerit,
page 93, image: s101reum se maiestatis agnoscat. Vos autem cauete, ne tantum decus, tantumque priuilegium iusto bellorum labore partum, aut ebriet atis aut scurrilitatis, aut alio quouis vitio maculetis; ne, quod largimur vobis ad gloriam, redundet ad poenam. Huc pertinent militiae vacationes. Mos fuit equitibus Romanis, vbi legitimum tempus stipendiorum expleuerant, vt equum in forum ad Censores adducerent; enumeratisque singulis Ducibus et Imperatoribus, sub quibus meruerunt, ac reddita militiae, ratione, peterent vacationem: ibi et honos habebatur, et ignominia pro cuiusque vitâ actâ. Sedebant (inquit Plutarchus) [note: Plutarchus in Pompeio.] magnâ grauitate Censores, Gellius et Catulus, transuehebant equites. Cn. Pompeius autem (qui iam bis triumphauerat, et Consul erat cum Marco Crasso) conspiciebatur superne in forum descendens. Erat aliis quidem Magistratib. insigniis ornatus, sedequum manu trahebat. Vt prope accessit, et cognitus est, equum admouit Rostris. Stetit populus, stupore et silentio defixus. Censores vero ex ea specie simul verecundia et gaudium occuupauerunt. Inde maior natu interrogauit eum: Quaero ex te, Magne Pompei, ecquid omnia
page 94, image: s102stipendia im pleueris? Cui Pompeius alta voce: Omnia impleui, inquit, et me ipso Imperatore. Quod audiens populus, conclamauit: neque sedari prae laetitia clamor poterat: sed consurgentes Censores domum cum deduxerunt, populo prosequenti et applaudenti gratificantes.
CAPVT XIIX. De Consiliis militaribus.
AD Principis militaria consilia vt deueniam, quae partem non minimam huius prudentiae faciunt: Princeps nec bellum appetet; nec lacessitus facile pacem [note: Liuius lib. 24.] petet. Multa sunt magnis ducibus (vt Marcellus Q. Fabio dicebat) sicut non aggredienda, ita semel aggressis non dimittenda; quia magnae famae momentum in vtramque partem fiat. Et (vt antea dixi) nisi maior emolumenti spes, quam damni metus [note: In Panegyr. ad Philip.] appareat, proelium non conseret. Vt gubernator magis optandus qui Cyaneas cautes arte vitat, quam qui enauigat; vt praestantior medicus, qui morbum praecludit, quam qui receptum arte leuat; Ita Princeps qui consilio efficit vt sine praelio vincatur, eo praestat qui rei militaris peritia ea grauiter administrat. alterum
page 95, image: s103enim, necessitatis; alterum, felicitatis: alterum, remedii est; alterum, voti. Non facile vniuersus Reip. status, fortunae varietati exponendus. Lacedaemonios legimus, clade Leutrica et Mantinensi accepta a Thebanis, duce Epaminonda, Principatum Graeciae amisisse. Laudantur cauti cunctatoresque duces, qui nullo loco, nisi quantum necessitas cogit, fortunae se committere volunt. Quod si tamen proelium conserendum est, id in Imperii sui visceribus non faciet; sed hostem, si fieri potest, extra Imperii sines anteuertet. Ex belli fortuna, hominum voluntates facile mutantur. Et foris, si qua accepta fuerit calamitas, emendari potest: quae domi accipiuntur clades, exitiales habentur. Sic Pharsaliae proelium omnia Caesari in praedam dedit. Sic Philippi acies Antonio et Augusto. Ideo Sabinus apud Tacitum Vitellium exhortatur, eat obuiam legionibus, de summa rerum illic certet: cetera: cetera secundum [note: Iustinus.] cuentum proelit cessura. Id nimirum Agathocles videns, quum cerneret Carthaginienses Syracusas obsidere in animo habere, bellum in Africam feliciter transtulit.
page 96, image: s104[note: Plutarchus.] Id consilii ab Annibale Antiocho regi datum est, vt bellum in Italiam traiiceret: Romanos nisi in Italia opprimi non posse. Quod perpendens P. Sulpicius Consul, ita suos alloquitur: Si non piguisset vos in Africam traiicere, hodie in Italia Annibalem et Carthaginienses hostes non haberetis. Quod si tamen Princeps noster intra sui Principatus limites proelium commiserit, prouide cum victis aget, et fines excedere petentes in dubio, permittet. Themistocles victo Xerxe pontes destruere prohibuit: Aptius, inquiens, et tutius est, cum ex Graecia expellere, quam cogere ex desperatione pugnare. Iphicrates quum hostes fugasset, et in angustissimum locum deduxisset, dicere solebat, Non cogendos esse hostes vt strenui sint, sed tempus et locum fugae dandum, vt quanto minimo periculo victoria obtineretur. Sapientissime. Crescit saepissime ex desperatione clausis, audacia. Inuicta vis est necessitatis.
Namque illud sapientum dictum, non meum,
Necessitate dira, nilfortius.
[note: Polyaenus lib. 7.] Mempsis Aribaeo bellum inferente, omnia protulit extra murum, ne intra moenia
page 97, image: s105concluderetur; et pro ciuitate collocauit vxores, liberos, pecunias, portas etiam ciuitatis destruxit. Aribaeus apparatum illorum desperationi similem veritus; metuensque ne ad mortem vsque proelium facerent, exercitum abduxit. [note: Front lib. 2. cap. I.] Agesilaus Messeniam exercitum ducens, misit exploratorem: quo nunciante, non solum ipsos Messenios ex vrbe prodire, sed etiam vxores ipsorum, et liberos, atque seruos in libertatem vocatos, discessit: quod eos de vita desperasse videret, atque [note: Polyaenus lib. 2.] idcirco fortius pugnaturos. Idem Pelopidas, et alii egregii duces obseruârunt. [note: AEnaeas Sylu. lib. 3. comment. in Panorm.] Henricum quemdam Anglorum Regem legimus, ab exercitu Gallorum circumuentum, omnia quae in Gallia habebat, Regi Gallo tradere voluisse, si sibi suisque abitus tantummodo permitteretur. Quod cum nullâ ratione obtinere so posse videret, Centurionibus noctu conuocatis, cos ita allocutus est: Neque fugere, (inquit) commilitones, neque ex hostibus incolumitatem consequi precibus nostris valemus; sola nos arma adiuuare possunt. Non est quod numerosum exercitum formidetis. DEVS iustae caussae aderit: is deuote
page 98, image: s106iamorandus, et die crastino strenue pugnandum. His verbis dimissa concione, cum nox in diem abire inciperet, commisso proelio, octo Anglorum millia, incredibile auditu, sexaginta hostium millia [note: AEgid.] fudêre: ita vt eam potissimum diem Gallorum opes fregisse scribant. Eâdem ratione Galli, Philippo Rege, Othonem Imp. superarunt. Huc pertinent illa Catonis Maioris verba: Inter nos (inquit) commilitones et castra nostra, medii hostes sunt: a tergo, hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum est; in virtute spem positam habere, et in proelio potius, quam in fuga mortem oppetere.
moriamur, et in media arma ruamus.
Vna salus victis, nullam sperare salutem.
[note: Iouius et Bodinus.] Consimili errore Vastonem Fuxaeum peccasse legitur. nam cum ad Rauennam hostium copias fudisset, reliquias Hispanorum in cuneum coactas, quae fuga sibi salutem quaerebant, persecutus, vitam primum, nec multo post cetera quae clarissimis victoriis adeptus erat, amisit. [note: Lib. 28.] Minus cruenta victoria fuisset, ait Liuius, si patentiori campo, et ad fugam capessendam facili, foret pugnatum.
page 99, image: s107
CAPVT XIX. De Praecoci consilio vitando: locoque ad castra pugnamque idoneo.
PERGO. Mature quinetiam omnia delibrabit, ne sua dicta factaque praecipitet. Vnde recte Electra apud Sophoclem:
Qui facinus ingens tentat, lentus est.
[note: Plutarch. in Apophth.] Scribit Plutarchus, C. Domitium hostium aciem contem platum, suis praefectis, vt extemplo signa inferret, instantibus, sibi satis temporis suppeditare negasse, vt concisis tot millibus, atque impedimentis eorum direptis, in castra reuersi corpora curare possent. idem se postridie maturo consilio facturum, ostendit. quo tempore, proelio conserto, quinqua ginta millia trucidasse.
[note: Horatius.] Vis consilii expers, mole ruit sua:
Vim temper atam dii quoque prouehunt
In maius.
In omnia itaque hostium inquiret, mores, naturam, ingenium, numerum, locum, vt quae ipsi non secus ac sua cognita esse debent. Nihilex iis (ait Tacitus) Caesari incognitum. Consilia, locos, prompia occulta nouerat, astusque hostium in perniciem
page 100, image: s108ipsis vertebat. quae res apud multos tanti fuit, vt ipsi quoque exploratores agere non sint veriti, solertissimorum ducum magis quam prudentis Imperatoris officio functi. Id de Maiorano, diuo [note: Plutarch, in Sert] Constantino Magno, Mithridate, aliisque legimus. Cum Q. Sertorius aduersus Cimbros, cum C. Mario in castris esset, mutata veste in Cimbrorum castra penetrauit, vt illic hostium consilia atque ordines obseruaret, nimis magno periculo id agere aggressus, quod per alios, vilioris fortunae homines, minori Reipubl. periculo assequi potuisset. [note: Fulg. lib. 9. cap 8.] Non negauerim tamen, locum castra ponendi, pugnandive quod attinet, ipsum Principem, si fieri potest, belli ducem, eiusque opportunitatem despicere debere, vt hostem sustinere, eumque opportune aggredi, aut includere possit. Hoc praeterea requiro, vt regionum loca non tantum annotata habeat, sed etiam picta; vt non solum mentis consilio, verum etiam oculorum fide, cuncta perdiscat: vt facile scire possit, quibus copiis dimicandum, qua aciei specie, qua ratione latera tergaque subsidiis
page 101, image: s109firmanda, et quos milites in fronte, si periculum imminet, debeat collocare. Neque hoc solum, sed et insuper [note: Onosand. de opt. Imper. tit. de educendo exerc] vellem, Principem itinerum peritos enligere; vt paucorum prudentia, solertiaque multorum saluti esse possit. Denique det operam, ne itinerum consilia hostis [note: Front lib. 2. cap. 2.] resciscat. Aiunt Xanthippum Lacedaemonium, Punici belli fortunam, sola loci opportunitate conuertisse. Nam, cum desperantibus iam Carthaginiensibus, Afros qui equitatu et elephantis praestabant, colles sectari; a Romanis autem, quorum robur in peditibus erat, campestria teneri: Poenos in plana deduxit. Vbi per elephantos dissipatis ordinibus [note: Front. ibid] Romanorum, sparsos milites per Numidas persequutus, eorum exercitum fudit, in illam diem terra marique victorem. Similiter Cn. Pompeius, cum in Cappadocia locum castris editum, elegisset, procliui impetu militum, Mithridatem facile superauit. Eadem ratione et C. Caesar aduersus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus, in colle aciem instruxit. quod expeditae victoriae caussam dedit: quia pila exedito in
page 102, image: s110subiectos barbaros emissa, protinus eos auerterunt. Hisce et similibus exemplis historiae repletae sunt. Hoc quoque Princeps in loco deligendo cauebit, ne miles puluerem, ventum, Solem veante faciem [note: Val lib. 7. cap. 4. Dom Cyl. lib. 3. cap. 10. Plutarchus in Timoleon] habeat. Multos hac ratione profligatos legimus; Romanum apud Cannas ad Meridiem versum; Carthaginiensem vero ad Septemtrionem. Experimur quotidie, quam Sol intuenti visum eripiat, quam ventus contrarius aciem inflectat, hostiumque tela adiuuet, quam denique puluis a fronte congestus, oculos [note: Plutarch. in AEmil] impleat et claudat. L. Paulus AEmilius cum Perseo dimicaturus, tantispet moratus dum Sol vergeret in occasum circumactus, ne lumen Solis, quod erat suis matutino tempore, ex aduerso, oculos eorum perstringeret, sedens in tabernaculo suo, quod campos et hostium castra spectabat, tempus terebat. Inclinato tandem in vesperum die, cum hoste congressus hora nona, ante decimam [note: Plutarch. in Mario.] eum profligauit. Tale quid de Mario scribunt, qui contra Cimbros suos ita disposuit, vt aduerso Sole, vento et puluere Barbarorum occuparetur exercitus.
page 103, image: s111Sciebat vir prudens, eos glaciem ac niues perferre posse, aestum et Solem non item. Annibal callidissimus Imp. patentibus in campis, obseruato loci ingenio, quod et Solibi acerrimus, et plurimus puluis, et Eurus ab Oriente semper quasi ad constitutum flaret, ita aciem instruxit, vt Romanis aduersus haec omnia obuersis, secundum ipse caelum tenens, vento, puluere, Sole pugnaret. Itaque duo maximi exercitus caesi, ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo. Parce ferro.
CAPVT XX. De tempore pugnae seruando, deque celeritate in exsequendo.
NON minus necessarium est belli Imperatori, tempus obseruate. Id [note: Plutarch. in Mario] nimirum respexit C. Marius, qui Cimbrorum Regi ad pugnam ipsum prouocanti, vt die et loco praefinito prodiret, respondisse fertur, Non esse moris apud Romanos, vt comittendae pugnae consilium ab hostibus mutuarentur; proelia non destinato, sed ex occasione sumenta, et pro occasione consilia mutanda, consilia, noua nouis rebus accommodanda vt ommis temeritas absit. C. Caesar
page 104, image: s112[note: Iouius libr. 24. Bellaius lib. 3.] dicere solitus est, Nihil in bello, opere insperato potentius esse. Carolus Borboni. us ad vrbem Romam intentissimo totius exercitus cursu peruenit egens commeatus et tormentorum expers: sed signiferi cuiusdam insperato exitu occasione capta, scalis appositis, Clemente P. M. exterrito, neque vllum fugae consilium explicante, frustra trepidis animis obsistente vrbana multitudine, vrbem vi capit et diripit. Porro occasiones erunt, veluti hostes dormientes, corpora cutantes, conuiuantesve et nihil tale cogitantes [note: Putarch. in Lysandro. Liuius lib. 28.] aggredi. Hac ratione M. Valerius Calenos vino et epulis festo die indulgentes, adortus, minimo damno magnam stragem fecit, Calibusque captis ac direptis Calenum triumphum Romae egit. Vnde illud Virgilii;
Inuadunt vrbem somno vinoque sepultam.
Et Q. Caecilius Metellus, desperata iam victoria, cum discessum meditaretur, certior factus a Sostrato proditore, custodias vigiliasque festo die negligentius seruari, Syracusas caesis vigiliis inuasit. Athenienses in bello quod aduersus Peloponnenses anno sexto et vigesimo
page 105, image: s113gerebant, diuturna militia fessi, remissius custodias excubiasque agebant. qua re cognita Lysander, passim in agris diffusos oppressit. qua quidem victoria Athenienses Lacedaemoniis succubuerunt. Nihil autem in bello, insperato. opere esse melius, in Hispania Scipio obseruauit. qui cum comperisset Asdrubalem, exercitu ieiuno mane processisse, vsque ad horam septimam suos in acie constituit; quibus praecepit, vt quiescerent, cibumque caperent. Cumque hostes inediâ, siti, morâ, sub armis fatigatos castra repetere conspiceret, copias eduxit, proelium commisit, insigni victoriâ. Ex his colligimus aliud prudentiae bellicae caput, Securitatem scilicet Principi nostro vitandam esse: quum certisfimum sit illud Velleii Paterculi, Nemivem celerius opprimi, quam qui nihil timet; et frequentissimum initium esse calamitatis, securitatem. [note: Front. lib. 2. cap. 10.] L. Martius eques, qui reliquiis exercitus duorum Scipionum praefuit, cum in propinquo bina Poenorum castra paucis millibus passuum distarent, cohortatus milites, proxima castra intempestâ nocte adortus est; et, cum hostem
page 106, image: s114victoriae fiduciâ incompositum aggressus, ne nuncium quidem cladis reliquisset, breuissimo tempore militi ad requiem dato, eâdem nocte, raptim famae rei gestae praegressus, alterâ eadem castra inuasit. Ita bis simili euentu, de. letis vtrobique Poenis, amissas P. Rom. Hispanias restituit. Scribit Sabellicus, [note: Lib. 10. Decad. 3.] Turcos Croiam Epiri vrbem cum obsiderent, eruptione a Venetis facta, magna clade affectos, castris exsutos fuisse. Quo facto, dum ductores consultant, debeantne pulsis hostibus, in Turcorum castris, nocte illa, quae instabat, esse, an in sua redire, nondum remisso proelio: ecce hostes in Venetos cum clamore conuersi, victores foedissima caede in oppidum vsque persecuti sunt. Per noctes igitur vigilias obeant, maxime quae intra vallum habentur: interdiu vero equites, qui pro castrorum custodia ponuntur, alii ante, alii post meridiem, propter hominum equorumque fatigationem, Tribunorum ordinatione mutandi sunt, mutata saepe tessera militari. In itinere autem, equites expediti progrediantur, a quibus et viarum angustiae et nemora
page 107, image: s115mora siluaeque perlustrentur, ne quid per insidias pati exercitus possit: explorentque ne inter viarum anfractus cauae rupes intersint, quibus hostes in insidiis lateant. Hoc praeterea, num hostis peditatu magis, quam equitatu valeat, vt scire Princeps possit an consultum sit in campos planiciemque descendere, an vero angusta loca, vepribus arboribusque impedita, quaerere. Caeterum, qui tempus pugnandi opportunum, obseruare vult, necesse est vt saepenumero [note: Front. lib. z. cap. I.] ei cedat. Metellus iunctis cum Pompeio castris aduersus Sertorium in Hispania, cum saepe aciem instruxisset, hoste (qui se imparem credebat) pugnam detrectante; quodam deinde tempore, cum Sertorianos milites animaduerteret pugnam magno impetu deposcere, humeros exercere, et lanceas vibrare: summo iudicio, ardori cedere statuit in tempore, recepitque exercitum, et Pompeio idem faciendi auctor fuit. De celeritate in exequendo, aliquid antea sub apparatibus dictum est. Cum C. Claudius olim, qui in Apulia Annibali oppositus erat, Asdrubalis literas,
page 108, image: s116quibus se Annibali fratri in Vmbria occursurum esse scribebat, intercepisset, non id tempus esse Reipubl. ratus, quo consiliis ordinariis prouinciae suae quisque finibus per exercitus suos, cum hoste destinato ab Senatu, bellum gereret, cum timeret ne Asdrubal, inuito collega [note: Liuius.] M. Liuio, qui ei in Gallia oppositus erat, ad Annibalem perueniret, atque cum eo castra coniungeret; id quod non sine summo Imperii Rom. exitio futurum videbatur, magnis itineribus, sex dierum spacio longitudinem Italiae est emensus. Et inscio Annibale Asdrubaleque castra M. Liuii Salinatoris ingressus, consilio ac celeritate perfecit, vt Asdrubal, cum ad pugnam descendisset, ipse cum toto exercitu ad Senam flumen [note: Caesar in comment.] deleretur. Ante omnes vero Caesar in Commentariis testatur, se in Arari pontem vno die constituisse, alium item supra Rhenum, mira arte ac celeritate decem diebus militum operâ absoluisse: classem contra Massilienses nauium longarum XII. die tricesima ab excisa materia armasse. De classe Romanorum, quae 120. nauium erat, contra Hieronem
page 109, image: s117hoc legitur, eam quinta et quadragesima a securi nauigasse. Ad Caesarem vt reuertar, is saepe centena passuum millia vno die peregit, vt aliquando nuntios de se praeueniret. Et sic videmus, paruas copias celeritate et festinatione saepe magnos exercitus, ob socordiam officiique neglectum superasse.
CAPVT XXI. De aliis nonnullis bellicis consiliis.
OMNIA bellica consilia recensere impossibile; praecipuorum tamen [note: N. Machiauell. libr. 2. cap. 20.] nonnulla aceruatim addam. Det operam Princeps, ne auxiliariis militibus, id est, quos ipsi Princeps aliquis vel Respub. suis sumptib. auxilio mittit, vti cogatur. fit enim saepenumero, cum ab eo ad quem missi sunt, neque praefectos, neque stipendia accipiant, vt eius imperium floccifaciant, praedae vltra quam par est, operam dare, [note: Ioseph. lib. 15. cap. 9.] et omnia vastare soleant. Exemplis plenae sunt historiae eorum auxiliariorum, qui [note: Herod. lib. 6.] proditores, inuasores, defectores et desertores exstitêre. Quare Therycione [note: Plutarch. in Lacon.] Delphis rediens, quum videret angustias Isthmi a Philippi copiis custoditas: Malos, inquit, portarum custodes vos habet Peloponnesus:
page 110, image: s118
Ipsi custodes custodis egere videntur.
Quod si tamen auxiliario milite indigeat, sibi cauebit, ne auxiliares copiae domesticis maiores sint; vt si quid tale occurrat, Princeps eis obsistere possit. Plurimum quoque in eo situm arbitror, vt Princeps consilia sua facta, disciplinam occultet: praecipue castrorum motus, ne ab exploratoribus, qui quam saepissime intra ipsa commorantur castra, hostibus nunciari queat; vnde forsitan exercitus insidiis circumueniri posset. [note: Front. lib. 1. cap. 1.] Recte M. Licinius Crassus cuidam percontanti quo tempore castra moturus esset? respondit: Vererisne ne tubam non exaudias? Idem de Antigono scribit Plutarchus in Regum apophthegmatis. Sic [note: Lib. 3.] Vegetius: Fieri quod debeat cum multis, tracta; quod facturus sis, cum paucissimis, vel potius ipsetecum. Nulla enim sunt meliora consilia, quam quae ignorauerit aduersarius, antequam fierent. Metellus in Hispania interrogatus quid postera die facturus esset; respondit, Tunicam meam [note: Sabell. lib. 8. Ennead. 4.] si id eloqui posset, comburerem. Pyrrhus Rex cum in animo haberet Lacedaemonem occupare, exercitum suum pacate
page 111, image: s119duxit, donec Spartiatarum finibus ingressus est: ibi in praedam et populationem est discursum. Quaerentibus Lacedaemoniis, Cur se, bello haud indicto, contra ius gentium hostiliter inuasisset? Nec vobis curae est, respondit Pyrrhus, viri Spartiatae, quod facturiestis aliis denunciare. Porro in castrorum loco deligendo notandum est, an aquatio propinqua sit, an pabulatio lignorumve copia desit, an locus possit hostibus, si ii forte locum vicinum occupent, subiectus esse; vt cum vicinus mons altior offertur. Sed et in id sedulo eniti debet belli dux, ne ab hoste decipiatur, simulata puta fuga, vel simili alia ratione. Multum est, hostilem fraudem et fallaciam praeuertere, et sic fallentes fallere. Notandum hîc est, quemadmodum summe vtile est, immo necessarium, [note: Polyaenus lib. 4.] in hostium castra saepe mittere, cognoscendi et expiscandi caussa: Errat (ait lib. 3. Polybius) qui putat aliquod magis proprium optimi Ducis officium esse, quam consilia et naturam hostis intelligere. sic cauendum esse ab hostium legatis, qui saepenumero exploratoris munere funguntur. Huiusmodi legatos Galli aliquando ad Antigonum
page 112, image: s120[note: Plutarchus.] Macedonum regem miserunt, qui ipsi venalem pacem offerrent, simulque castra specularentur. Quos quidem Rex. pro Regali munificentia, ingenti epularum apparatu ad coenam inuitauit. Galli autem, expositum magnum auri et argenti pondus admirantes, praedaeque vbertate sollicitati, infestiores quam venerant, reuertuntur. Omniaque suis in maius extollentes, opes pariter et negligentiam Regis ostendunt, castra quoque auro et argento referta; et neque vallo, neque fossa munita esse. Itaque nocte Regis castra aggrediuntur: qui praesentiens tantam Gallorum tempestatem, signum pridie dederat, vt fallentes falleret, et omnibus rebus ablatis taciti se in proximam siluam occultarent. Neque aliter seruata sunt castra, quam deserta. Vbi Galli omnia vacua, nec sine defensoribus modo, sed sine custodibus vident, non fugam quidem hostium, sed dolum arbitrantes, diu portas ingredi timuerunt. Demum integris intactisque munimentis scrutantes potius, quam diripientes, castra occupauerunt. Tunc inuentis ablatis
page 113, image: s121ad litus conuertuntur. Ibi dum naues minus cautae essent, a remigibus et exercitus parte trucidantur, quae eô cum coniugibus et liberis aufugerunt, tanta strage, vt Antigonus pacem, huius victoriae opinione, non Gallis tantum, sed finitimorum feritati praestiterit. His addo, excogitata consilia saepe pro re nata mutanda. Sed de his praecepta tradere perdifficile. Vtenim si nauium gubernatores dispositis licet omnibus ex portu in pelagus soluant, orta ex improuiso tempestate, secundum occasiones consilia mutant: sic duces. Hisce Lamachi apophthegma addo: Non licet in bello bis delinquere.
CAPVT XXII. De Stratagematibus.
AD Stratagemata quod attinet, audiamus [note: Lib. 3. cap. 19.] Vegetium loquentem: Boni duces, inquit, non aperto Marte proelium, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper attentant, vt integris suis, quantos possint hostes interimant, vel certe terreant. Huc pertinet Periclis sententia, multorum calculis confirmata; Tutius esse, immo praeclarius, ingenio hostem et ratione,
page 114, image: s122quam ferro vincere. Ideo Agamemnon ad rem Troianam euertendam, decem Nestores aut Vlysses consiliarios, quam totidem Aiacesaut Achilles bellatores [note: Lib. 12.] sibi optauir. Magna gloria, ait Tacitus, exercitus Romani, quem incruentum et victorem tridui itinere abfuisse ab amne Tanai constitit. Det igitur operam Princeps vt prudentia ista occulta, et commentis potius, quam periculosis congressibus [note: Amm. Marcell lib. 29.] hostem opprimat. De Annibale hoc scribunt, sine callido aliquo consilio eum [note: Plut. in Fabio.] proelium numquam commisisse. Marcellum in quinto Consulatu circumuentum occîdit. Fabio lusit operam, fraudem saepius et dolum machinatus: semel [note: Diodor. lib. 16.] eum in leuem duxit errorem. Philippum aiunt Macedonum regem magis de prudentia, astu Imperatorio, et successu, quam in conciliandis hominibus habuisset, gloriari solitum, quam de copiarum et auxiliorum viribus; hanc subiungens rationem, rerum bene in proeliis gestarum laudem, sibi cum suis militibus communem, sed eorum quae prudentiâ transegisset, titulum, ad se solum spectate. Laetiore Tiberio (ait Tacitus)
page 111, image: s123quia pacem sapientia firmauerat, quam si bellum per acies confecisset. ideo Silius;
Bellandum est astu; leuior laus in duce dextrae.
[note: Sueton] De Caesare dubitat Suetonius, vtrum in obeundis expeditionibus cautior fuerit, an audentior. Callidis certe consiliis saepenumero fit, vt hostes desperent aut terreantur, certe fallantur. [note: Volaterr. de Princip. officio.] Apud Casilinum post longam obsidionem rapa prope moenia serebant, vt hosti desperationem deditionis facerent. Vicinioribus seculis Ladislaus rex Pannoniae, inter Sanctos connumeratus, aduersus Polonos pugnans, post diuturnam Cracouiae obsidionem, vt oppidanis copiae opinionem faceret, montem vicinum noctu farina conspersit. Rati illi regem non destiturum, sese [note: Polyaenus lib. 7.] dediderunt. Datames Autophrada tum persequentem fugiens, cum ad flumen prope venisset, transitum metuens, castra ponere simulauit. Maximis autem et altissimis tabernaculis ab anteriore parte aedificatis, iumenta posterius soluere non permisit, neque militibus arma deponendi potestatem
page 116, image: s124fecit. Hostes tabernacula conspicati, et ipsi castra posuerunt. Interea Datames cum instructo exercitu fluuium traiecit. [note: Polyaenus lib. 2.] Epaminondas ad pontem Sperchii Thessalis ex aduerso oppositis, videns circa auroram a fluuio magnam profundamque nubem exurgere, praecepit singulis manipulis, vt duos portarent lignorum fasces, alterum viridem, alterum aridum; media nocte aridum inferne, vitidem desuper iniectum incendit. Cum simul nox et nubes atque fumus coirent, Epaminondas per pontem traduxit milites. qui cum in media planicie essent, postquam fumus cum nube euanuisset, Thessali primum transitum hostium senserunt. Hinc apparet, ad Stratagemata multum conferre, qualitatem regionis, situs, fluminum, vallium, siluarum, Solis, ventorum, temporis, etc. aliasque circumstantias intelligere et captare posse: vt illud, cognoscere tempestates in ortu et occasu Lunae et [note: Dominic. Cyll. lib. 3. cap. 10. et 11.] Solis. exempli gratia: Sol purus ortus, nec feruens, serenum diem indicare videtur; pallidus, hibernam grandinem. Si pridie serenus occidit et oritur, tanto
page 117, image: s125certior serenitatis fides. Si concauus oritur, pluuias significat, et ventos, si nubes ante ortum rubescant: quod si nigrae rubentibus interueniant, et pluuias. Si nubes sereno caelo ferantur, a quacumque id parte fiat, venti exspectandi sunt. Sin eodem in loco globari conspicientur, appropinquante sole discutientur: et hoc, si ab Aquilone fiat, ventos: si ab Austro, imbres Sole occidente: si ab vtraque eius parte caelum patet, tempestatem: vehementius autem ab oriente, in noctem aquam minantur; ab occidente vero, in posterum diem. Caelo quamuis sereno, nubecula licet parua, ventum procellosum dabit. Nebulae e montibus descendentes, aut caelo cadentes, vel in vallibus sedentes, serenitatem promittunt. Tonitrua matutina ventum significant, imbrem meridiana.
Caeterum stratagemata in bellis iuste exerceri posse, dubitandum non est. nam, vt Canones aiunt, cum bellum iustum susceptum est, vtrum aperte pugnet Princeps, an astu, nihil interest ad iustitiam. Cambysem Cyrus apud Xenophontem rogat, qua maxima ratione vincendum
page 118, image: s126sit. Cui ille, Si victoriam cupis, quacumque arte capiendi sunt hostes, occultis insidiis, dolo, fraudeque fallendi, et furto ac rapinis exhauriendi. Ad haec Cyrus; O qualem me pater virum esse suades! contrariam enim ab ineunte aetate disciplinam didici. Tum Cambyses; Verum ect, inquit, ô fili; sed ea inter amicos et ciues seruanda; hostes vero quacumque fraude inuadendi. Recte. Vt enim permissum est, tigres, lynces, vrsos, lupos, aliaque eius generisanimalia, quacumque arte doloque interficere: sic hostes. Quapropter et losuam ipsum stratagematis vsum legimus. Et notum est illud; Dolus, an virtus, quis in hoste requirat? Boni ducis est seu virtute hostem vincere, siue dolo. Hîc iterum moneo, ne sub Stratagematum specie, spes dara fallatur.
CAPVT XXIII. De prudentia bellica post bellum.
DIXIMVS de prudentia bellica ante bellum, et in bello. Iam de ea, quae post bellum cernitur, pauca dicemus. Vbi distinguendum: aut enim victus, aut victor redit Princeps noster. Quod si victoriam reportet, id semper post gratias
page 119, image: s127Deo actas retinere debet, ne crudelis aut immanis sit, (diligenter enim perpendendum, humanae vitae conditionem hisce et similibus obnoxiam esse; idemque sibi cras, quod hodie alteri contingat, paratum esse.) Mihi quanto plura recentium seu veterum reuoluo, ait Tacitus, [note: Lib. 3.] tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negociis, obuersantur. Scribit Cicero, eos qui armis positis ad Impp. fidem confugerant, quamuis murum etiam aries percussisset, receptos a Romanis esse: quo nomine non minus gloriae sibi pepererunt, quam tot de Poenis victoriis. A quibus quum ad internecionem vsque Romanum nomen deductum esset, victis tandem Carthaginiensibus, et inclinatis eorum ad pacem animis, quum ad Senatum ab ipsis legati mitterentur, tali erga eos misericordia vsus est, vt et ipsis parcendum, et qui in vrbe captiui detinerentur, sine vllo pretio Carthaginem remittendos decreuerit. nam meminisse videbantur, plus parcendo victis, quam vincendo Romanum Imperium auctum esse. C. Caesar in ciuili bello victor, tam clementer erga deuictos se gessit, vt neminem ex illis extra
page 120, image: s128aciem occidi passus sit, vitamque iis concessit, qui in necem ipsius conspirauerant: postquam in AEgyptum venit, Pompeii percussores tolli curauit; Pompeii caput ad se delatum, intueri noluit, sepelirique iussit: Romam reuersus, aduersariis non solum ignouit, sed praefecturas insuper et prouincias iis demandauit. Victis parcere, heroicum est: nam
Praetereunt subiecta ferae, toruique leones,
Quae strauisse valent, ea mox prostrata relinquunt;
Nec nisi bellantis gaudent ceruice iuuenci.
Exstat illud Pyrrhi Regis, de imperii gloriâ certantis:
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,
Horumdem me libertati parcere certum est.
Notatu autem dignissima est Pauli AEmilii illa oratio: Virtus, inquit, cadentium etiam apud hostes magnam habet reuerentia partem. Quare fortuna maxime formidan, da est, quae laetis rebus tandem immisceat calamitatem. Alexandri successum, qui in altissimum dignitatis culmen euasit, vnius horae spacio euersum conspicitis? Nonne tot exercitibus, tot equitibus et pedestribus copiis nuper circumdatum regem Perseum, nunc prostratum
page 121, image: s129et euersum, ex hostiumque manibus cibum potumque singulis diebus capere cernitis? Igitur ob victoriam partam, insolescere desinatis, humilesque vos ac remissos praestetis; semper cum tremore exspectantes, in quem finem; praesentis felicitatis inuidiam fortuna conuertat, etc. Atque reuera ita esse, exempla docent. Annibal totannos victor, tot Romanos duces caecîdit et fatigauit, tandem miser et exul veneno interiit. Idem de Mithridate, Syphace, Iuba, aliisque dici potest, qui victoriis suis elati, in hostium potestatem deuenêre, [note: Arrius] vt recte dixerit Arrius: Siue viribus quis polleat, siue genere excellat, siue fortuna Alexandrum exsuperet, siue quis Asiae imperio Africam adiungat, et cum his Europam continuet, felicem hunc esse non posse, nisi animi moderatio adsit. Philippus victis Atheniensibus non modo non insultauit, sed iussit ob rerum humanarum conditionem, vt puer singulo mane memoraret, Philippe homo es. Hoc primum victori seruandum. Alterum est, vt honoribus muneribusque eos donet, quos probe rem nauasse acceperit, Ignauos vero et inertes; poena ignominiaque
page 122, image: s130afficiat, ad exemplum Germanici, aliorumque Imperatorum. Tertium. vt Princeps victos in officio et fide retineat, ne nouas res attentent. Cn. Pompeius a populo Romano summus Imperator [note: Dion Nicaens] contra Piracas electus, cum eos magna virtute superasset, eorum post victoriam magnam curam gessit; et ne rursum, inopia coacti, eiusmodi scelera committerent, loca deserta eis distribuit, [note: Herod. lib. I.] vrbes dedit, et eam inter alias, quae Pompeiopolis dicta est. Xerxes iratus Babyloniis, quod a se defecissent, posteaquam illos redegit, interdixit ne ferrent arma, sed tibiis canerent, scorta alerent, cauponas haberent, ac sinuosis tunicis vterentur: quo voluptatibus euirati, defectionem [note: Plut. in Reg. Apoph.] denuo moliri desisterent. Idem de Phalaride, Philopoemene, aliisque scribitur. Verum quia Mars communis, et incertus bellorum euentus esse solet, si [note: Lib. 2. ann.] Princeps vincatur, fortiter feret. Maroboduus, ait Tacitus, ad Tiberium scripsit non vt profugus aut supplex, sed ex memoria praeteritae fortunae. Eumenes in Oreyniis [note: Pausan. in Arcad.] Cappadociae ab Antigono per proditionem fusus, dum consectantur fugientem,
page 123, image: s131non dedit facultatem proditori, vt ex fuga elaberetur ad hostes, sed arreptum suspendit. Fugiens autem contraria, ac illi tenebant via, insciis illis conuertititer: atque praeteritis hostibus, vt ad locum venit, vbi pugnatum fuerat, castra metatus, mortuos coaceruatos, circumiectorum vicorum diruptis cremauit, seorsum duces, seorsum gregarios milites, excitatisque tumulis, recepit se; vt Antigonus, qui post eô peruenit, stuperet audaciam atque immotum eius animum. Sic Qu. Sertorius clades [note: Plutarch. is Eumen.] complures accepit, non sua, sed ducum culpa. At iis reparandis supra victores [note: Tacit. 2. annal.] laudatus est. Catuaelda, Maroboduo quem secutus erat, deserto, non aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit. scripsit nihilominus Tiberio, non vt profugus aut supplex, sed ex [note: Guicciard. et Iouius.] memoria prioris fortunae. Sic Franciscus Galliae rex, etsi captiuus, semper mores et spiritus regios retinuit. Semper itaque memoriae tenendum, Res humanas ita comparatas esse, vt in victoria gloriari, in aduersis rebus tristari homines minime debeant.
page 124, image: s132
CAPVT XXIV. De belli ciuilis caussis, remediisque.
[note: Aristotel. in Polit.] SVPEREST bellum ciuile; cuius caussae variae sunt. nam quemadmodum quis tribus rationibus a plebis turba segregatur, diuitiis, nobilitate, virtute; ita seditiones harum trium rerum contentione excitantur. Qui opibus valent, indignum existimant, hominem egenum eodem honoris gradu collocari. [note: Osor. lib. 6.] Vbi vero multum nobilitati tribuitur, quoties homo nouus e tenebris emergit, et honoribus illustratur, ibi nobiles, indignum facinus clamant, hominem terrae filium ad eos honores. solis (vt putant) nobilibus debitos promoueri. Simili ratione si vir militaris sibi antelatum aliquem cernit, quem se virtute inferiorem putat, plus quam dici potest, discruciatur. His itaque offensi ciues, [note: Libro 2.] dissidia moliuntur. Et sunt, ait Tacitus, qui tam praemiis periculorum quam ipsis periculis laeti, pro certis et olim partis noua, ambigua et ancipitia malunt: quibus facile vulgus adhaeret, et leuissimus quisque futuri improuidus, vana spe tumens, commotus stabellis ducum seditiosorum, ambitiosorum et
page 125, image: s133cupidorum, qui ex dissidiis et exitio publico sibi segetem impie metit. Neque ob aliud Romana respub, euersa, quam propter temeritatem multitudinis in nobilitatem concitatae. Hac ratione cum plebis cupiditas creuisset; vt nullo metu coerceri posset, et turbulentis hominum popularium orationibus, ad spem ingentis praedae fuisset vehementer excitata, omnia diuina humanaque iura violare non dubitabat. Sed vbi subacto orbe, et aemulis vrbibus regibusque excisis, securas opes concupiscere vacuum fuit; prima inter patres plebemque certamina exarsere. Modo turbulenti tribuni, modo consules praeualidi, et in vrbe ac foro tentamenta ciuilium bellorum. Mox e plebe infima C. Marius et nobilium saeuissimus L. Sylla, victam armis libertatem [note: Bod libr. 4. cap. 2.] in dominationem verterunt. Eodem prorsus modo Athenae et Sparta ciuilibus contentionibus funditus excisae sunt. Non immerito itaque Demo sthenes, cum Athenis exularet, et ciuitatis arcem respiceret, flens exclamabat: O Minerua quid tibi venit in mentem, tribus feris importunissimis delectari, noctua, dracone
page 126, image: s134et populo. Appium Claudium crebro dicere solitum accepimus, negocium populo Romano melius quam ocium committi. Non quod ignoraret quam iucundus tranquillitatis status esset, sed quod animaduerteret, praepotentia imperia agitatione rerum ad virtutem capessandam excitari; nimia quiete in desidiam resolui. Sed et si Princeps tyran nidem exerceat, facile domesticum bellum excitabitur; vt si auaritia, aut impotenti libidine, aut vtroque vitio fractus, languescat: plures tamen voluptas, quam crudelitas perdidit. ratio haec est: quia crudelitas ciuibus metum quidem incutit, sed Tyranni libido, odium et contemptum excitat. Vix dignus Imperio videtur, qui nimis voluptatibus deditus est. Refrenet primo libidines, iracundiam teneat, spernat voluptates, coerceat auaritiam, ceteras animi labes repellat: tum incipiat aliis imperare, cum dedecori et turpitudini parêre desierit. [note: Dionys. Hal. lib. 3.] Grauissima haec Senatus pop. Romani sententia fuit, quae propter Lucretiae, stuprum, aliaque infinita ac tyrannica facinora, de imperio Tarquinio Superbo regi abrogando, pronunciata est, vxore
page 127, image: s135[note: Liuius lib. 1.] ac liberis, Tarquiniisque omnibus eiiciendis vrbe, Italiae finibus; hac cum maxima sanctione, vt si quis vmquam de reducendo Rege cum populo ageret, ei capitale esset. Childericus Merouei F. Francorum rex, ob attentatam illustrium foeminarum pudicitiam, coniuratione Procerum in exilium missus est. Notanda militis illius ad Neronem verba: Nemo tibi, Imperator, sidelior militum fuit, dum amari meruisti: odisse coepi, postquam voluptatibus deditus, parricida matris et vxoris auriga, histrio et incendiarius exstitisti. Omitto Sardanapalum, Dionysium iuniorem, Neronem, Heliogabalum, et alios complures. Per idem tempus Vannius Sueuorum Rex, prima imperii aetate clarus acceptusque popularibus; mox diuturnitatem in superbiam mutans, et odio accolarum regno pellitur, domesticis discordiis circumuentus, vt ait Tacitus. Hisce igitur [note: Lib. 12.] abstineat Princeps. Accidit plaerumque, vtea odia, quae diu in Tyrannis, stante eorum fortuna, exitii timore dissimulantur, quum eorum res labi coeperunt, acrius et liberius erumpant. Ideo Tacitus: [note: Lib. 12.] Vulgus, inquit, duro imperio habitum,
page 128, image: s136acriter se vlciscebatur, probra ac verbera intentabat. Hae ciuilis belli caussae propinquae. [note: AEmil.] Est et alia remotior, ciuium luxus, qui cernitur in victu, vestitu, supellectile, comitatu et aedificiis. Quae enim res [note: Florus lib. 3. cap. 12.] alia, inquit Florus, furores ciuiles peperit, quam nimia felicitas? Syria prima nos victa, corrupit, mox Asiatica Pergameni regis haereditas. Illae opes atque diuitiae afflixêre seculi mores, mersamque vitiis suis quasi sentinâ Rempublic. pessum dedêre. Vnde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret, nisi per famem, quam luxus fecer at? Hinc ergo Gracchana et prima et secunda, et illa tertia Apuleiana seditio. Cognitis belli ciuilis caussis, facile erit iis occurrere. Et quia seditio, factio multorum est ciuium, qui vniuersitatem conturbant, danda opera est, vt factio initio coerceatur. Ideo Liuius libr. 4. de Ardeatibus loquens: Frui namque, inquit, pace optimo consilio cum populo Rom. seruata, per intestina arma non licuit: quorum caussa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis magis exitio. quam bella externa, quam fames, morbive, quaeque alia, etc. Omne malum nascens,
page 129, image: s137[note: Cicero.] inquit Cicero, facile opprimitur; inueteratum fit plaerumque robustius. Sicut ex festuca incensa, vel lucerna neglecta domi, domus, immo vrbs tota saepe conflagrat; sic ex priuatis, iisque paruis a magistratu neglectis odiis, publica crebro pernicies sequitur. Romani, si quando Tribuni nouis factionibus Rempublic. turbarent, bello aliquo siue de industria, seu de casu excitato, parabant versare ciues et distinere; ne domi resides, tribunorum plebis concionibus et seditionibus intenderent. Quo remedio fere semper vtebantur, medicorum more, ad motus turbulentos ex ciuitate expellendos; vt sic Principatus, velut corpus corruptis humoribus plenum, euacuetur. [note: Plut. in apoph. polit.] M. Cato cum populum a Caesare animaduerteret in Catilinae coniuratione, ad nouandas res praecipitem esse; induxit Senatum, vt inopi plebi frumenti congiarium daret. Eo munere populares procellae conquieuerunt. L. Sylla cum legiones Romanae perniciosa seditione furerent, propere annunciare iussit, hostem adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, et sic discussit seditionem,
page 130, image: s138vniuersis aduersus hostes consentientibus. [note: Bod. lib. 4. de Republ.] Pari ratione luxum amouebit et moderabitur Princeps. Lycurgus, vt omnem tolleret luxum, publica conuiuia instituit, vt diuites promiseue et inopes vni adhiberentur conuiuio, vnisque vescerentur epulis; ac ne lautorum quisquam coenatus in publicum veniret: si quis minus cupide et hilariter vesceretur, vt parum frugi a proxime accumbentibus obiurgabatur. M. Cato, vt luxum, [note: Plut in Camillo.] cum censor esset, amoueret, praecepit, vt vestes, vehicula, ornamenta muliebria, vtensilia, quorum singula pluris, quam si quindecim millium aeris essent, aestimarentur: voluitque vt a maiori censu maius tributum penderent; ternosque in millia [note: Plutarch. in Catone] aeris asses assignauit, vt inferrent: vt iis exactionibus pressi, cum viderent adstrictos et frugales, a paribus facultatibus minus tributi ferre, luxum deponerent. [note: Bod. lib. 6. cap. 2.] Atque hoc quidem vectigal, quod scil. iis rebus imponitur quae ad corrumpendos ciuium mores, quae ad delicias, quae ad luxum, quae ad libidinem spectant, vt aurea et argentea supellex, odores, pigmenta, innumerabilia vestium
page 131, image: s139ornamenta, colores pretiosissimi, gemmae, margaritae, cupediae et caetera eiusdem generis, hoc, inquam, vectigal pulcherrimum, honestissimum vtilissimumque habetur, [note: Bod. de Rep. lib 2. cap 5.] De Tyrannis nihil dico, qui subditos tributis, iniuriis, iniustitia contumeliisque opprimunt. ii enim, quis dubitat? digni sunt, non solum qui bellis ciuilibus vexentur, sed etiam qui Principatu exuantur. At non aio sub ditis id ius esse. Nam recte Plato, Sicut desipienti patri non est vis inferenda; sic nec desipienti [note: Idem lib. 4.] patriae vel Principi. Huc pertinet illud Liuii, de subiectis contra tyrannos: Scutum magis quam gladium, in eos sumendum esse. Notandum postremo est, bella ciuilia in Monarchia minus, quam vel in Democratia, vel Aristocratia excitari solere. Fit enim nescio quo pacto, vt Principis etiam iniquitatem multo patientius tolerandam arbitremur. tanta nominis. Regii maiestas est, tanta muneris amplitudo, et proditorum infamia, dirique exitus. Quam porro eiusmodi bella ciuilia exitiosa sint,
--- quam miserumque videre parentes
Frontibus aduersis. fraternaque comminus arms
Cognatasque acies;
page 132, image: s140
non opus est quicquam dicere. id nos satis hodie Gallia docet, quae tot annis ciuilium malorum aestu iactatur, vt merito quis exclamare possit:
Quando finis erit tantorum et meta malorum?
Sed facies armorum ciuilium graphice a Tacito sic depingitur; in qua non proelio, non aduersis e castris, sed iisdem cubilibus, quo simul vescentes dies, simul quietos nox habuerat: discedunt milites in partes, ingerunt tela, clamor, vulnera, sanguis palam: caussa in occulto; et, quod pessimum, etiam boni ceduntur, nec quisquam tanto furori moderator est, sed vulgo permissa licentia.
CAPVT XXV. De principis fortitudine.
AD maiestatem, id est, auctoritatem sibi conciliandam, dicebamus prudentiâ et fortitudine opus esse. Ordo postulat, vt de fortitudine aliquid dicamus. [note: Cic. de Offic.] Magnitudinis animi et fortitudinis proprium est, inquit Cicero, nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil quod homini accidere potest, intoler andum putare. Nulla vis (aitidem alibi) tanta est, quae non ferro aut viribus debilitari frangique possit: at vincere animum qui potest, non modo cum
page 133, image: s141summis viris comparari potest, sed Deo similis habendus. Si igitur Princeps excelso animo praeditus sit, omnes inuictum animi robur nemini cedentis; nulli labori succum bentis, nullis periculis officia relinquentis, admirabuntur: quae admiratio [note: Bod. de Rep. lib. 5.] maiestatem pariet; et talem quidem, quae ipsum in supremo honoris gradu collocet, et hostium animos ac mentes sui splendore ita praestringat, vt ipsi sponte seruire, quam imperare pulcrius ductari sint. Haec nimirum illa virtus est, quae res humanas despicit; atque infra se positas arbitratur, neque Fortunae vlla fulmina pertimescit, neque vlla aegritudine concutitur, neque vmquam malis cedit, sed semper audentior insurgit: hic ille fortis et constans animus, quem, si fractus illabatur orbis, (vt ait Horatius) Impauidum ferient ruinae. Porro fortitudo non solum in aduersis, sed et in secundis [note: Quintilianus] apparet. Hinc illud Africani oratoris ad Neronem: Rogant te, Caesar, Galliae tuae, [note: Sabell.] vt felicitatem tuam fortiter feras. Totila dicere solebat, Res secundas aut aduersas immoder ate ferre, non fortium virorum esse; sed hoc diffidentis, illud humanas vires obliuiscentis.
page 134, image: s142[note: Plutarchus in Scip. Afric.] Nota Africani illa vox est, Romanos nec victos animum, nec victores modestiam amittere; nec duriores pacis conditiones se partâ victoriâ, quam ante bellum dare consuêsse. Idem Camillus aliis verbis: [note: Liuius.] Nec mihi, inquit, dictatura animum fecit, nec exilium ademit. Hoc de Romanis vere dici, tunc clarissime apparuit, cum eos Annibal triplici trium exercituum clade oppressisset, cum totam pene Italiam sub imperium Punicum subiecisset. et post Pyrrhi victorias. vt recte Liuius dixerit, magnitudinem populi Romani aduersis prope rebus admir abiliorem, quam secundis [note: Liuius lib. 37.] fuisse. Rex AEgypti mille auri pondo, viginti mille argenti Romanis dono dedit; qui cum gratiarum actione, aliorumque foederatorum dona magno animo recusârunt, licet tot calamitatibus acceptis aerarium tunc pene exhaustum esset, non inopia aerarii, non vis hostium, hon aduersa res ingentem eorum animum subegit, quin quae virture ceperant, simul cum anima retinerent. Metellus Numidicus populari factione, pitriâ [note: Valerius lib. 4. cap. 1.] pulsus in Asiam secessit: in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae
page 135, image: s143redditae essent, quibus scriptum erat, maximo Senatus et populi consensu reditum illi in vrbem datum, non e theatro prius abiit, quam spectaculum ederetur: neque laetitiam suam proxime sedentibus vllâ ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuir. Eundem constat pari vultu et exulem fuisse, et restitutum: adeo moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res, animi firmitate versatus est. Notanda Caractaci apud Tacitum oratio, qui a Romanis captus, neque vultu demisso, nec verbis misericordiam requirens, in hunc modum exorsus est: Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosper arum moder atio fuisset, amicus potius in hanc vrbem, quam captus venissem. Idem de Sertorio [note: Plutarchus.] dicit Plutarchus, eum neque laetitiae neque timori paruisse; in vtrâque pariter fortunâ eodem habitu semper constitisse. Sed et hîc cauendum, NEQVID NIMIS. Qui enim temeraric et inconsiderate cum hoste confligit, licet magno conatu atque robore id fiat, eum tamen nullo modo fortem appellari conuenit. Cur enim hac eximia laude non
page 136, image: s144leones, pantheras et cetera, in quibus natura incredibile robur inseuit, ornaremus, si virtus aliqua posset sine lumine [note: Aristoteles.] rationis aliquo modo consistere. Fortis est, qui rationi, qua a belluis differimus, parens; nullum periculum pro salute communi recusat. Audax et temerarius rationis semitam non sequitur: ideo saepe inconsideratae animositatis poenas [note: Liuius lib. 67.] luit. Temeritate armata nihil funestius. Ser. Caepio Consul contra Cimbros in Italiam irruentes, temere pugnans, 80. millia amisit. Quum Antigonus rex Alcionaeum filium suum in acie cecidisse audisset: O Alcionaee, dixit, serius quam oportuit, vitam tuam morte commutasti, qui tam temere in hostes insilieris, neque tuae salutis, neque meorum monitorum, vllam habuêris rationem. Putauit vir sapiens, non esse deflendum hominem, qui temeritate potius, quam fortitudine, vitam sibi eripuisset. [note: Agathias.] Insulsa audacia, inquit Agathias, in exitium ducit: prudens cunctatio seruare [note: AEmilius.] satis apta. Audacia (vt concludam) antequam radices agat, in ipso ortu vindicanda: quando cum inuetetârit, velut suo iure saeuit: nec euertitur, nisi magnâ
page 137, image: s145sua continentiumque ruina, saepeque oppressis ipsis vindicibus.
Sed cum multa dies varius, voluendaque rerum
Fert series, quum seu patriae poscente iuuandae
[note: M. Marull.] Officio, seu tutandorum forte suorum,
Vitandaeve notae, turpe est sibi parcere forti,
Et vitam egregio non impendisse decoro.
CAPVT XXVI. De beneuolentiae, maiestatisque conseruandae rationibus.
HIs fere modis beneuolentiam sibi et maiestatem conciliabit: caeteris vero virtutibus conseruabit; inter quas [note: Aristoteles.] maximi facienda temperantia est, quae totius honestatis et elegantiae decus et ornamentum in se continet, et omnium perturbationum sedationem. Parum est, recte sentire, si statim voluptates nos a recta sententia depellant. Temperandi igitur Principi sunt animi motus, atque temerarii turbulentique coercendi, comprimendi. Sapienter itaque Scipio Massinissam his alloquitur verbis: [note: Liuius 10. dec. 3.] Non est, mihi crede, tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi, quantum a circumfusis
page 138, image: s146vndique voluptatibus; qui eas suâ temperantiâ frenauit, ac domuit, multo maius decus, maioremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. Homo Barbarus quidam superioribus mensibus, spectante populo, per funem ad altissimam turrim religatum expeditissimus incedebat: cumque esset descensurus, omnes ne corruerer, time bamus: is brachiis examinantibus ita se sustinebat, vt non modo praeceps non ferretur, sed neque dependeret neque propenderet: cumque aliquando studiose loco se deiecisset, pede altero se suspendens, tamquam paribus libratus ponderibus, exsurge bat mirandum in modum. Ergo funambulus corpori moderationem adhibere poterit, et vir sapiens animo non poterit? absit.
[note: Horat.] Vt corpus redimas, ferrum patieris et iges,
Vt valeas animo, quicquam tolerare negabis?
Porro, quia voluptates principes communissimae vehementissim aeque sunt, in gustu et tactu, circa alimenta et venerea moderatus erit. Nam, vt eleganter Galenus dixit, Animi mores corporis temperamentum
page 139, image: s147sequuntur. Itaque danda opera est, vt sobria victus ratione, mens ad temperiem deducatur: alioqui et morbos corporeos gignet, et contemptum [note: Epist. 24.] odiumque. Epulae (inquit Seneca) cruditatem afferunt; ebrietates, neruorum torporem tremoremque; libidines, pedum, manuum, articulorum omnium deprauationes. [note: Plutarchus.] L. Sylla dictator; intem pestiuis conuiuiis in testinum morbum contraxit; quo vitiatum corpus totum, in foedam pediculorum tabem abiit, vt tunicae, thermae, balnea, quae assidue frequentabat, dapes quoque, diris polluerentur sordibus. [note: Plutarchus.] Alcibiades cum egregiam indolem intemperantiâ contaminasset, ignominiae sempiternae maculis est adspersus. [note: Q. Curt.] Alexandri magni nomen, quod primo hostibus etiam carum erat, luxuriâ repente, amicis quoque infestum factum est C. lulius Caesar, post victum Pompeium Athenas etiam cepit, et rerum gestarum gloria sexcentos vicit Imperatores. a foeda tamen libidine victus est, et qui hostes multos cepit, amore multorum [note: Seneca epist. 24. lib. 12.] captus est. M. Antonium magnum virum, et ingenii nobilis, quae alia
page 140, image: s148res perdidit, et in externos mores ac vitia non Romana traiecit, quam ebrietas? Nec minor vino Cleopatrae amor. Haec illum res hostem Reipub. haec hostibus suis imparem reddidit, haec crudelem fecit, cum capita Principum ciuitatis caenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales, ora ac manus proscriptorum recognosceret; cum vino grauis, sitiret tamen sanguinem. Ebrietas malitiae mater, virtutis inimica, fortem virum reddit ignauum, ex tem perato lasciuum: iustitiam ignorat, prudentiam exstinguit, rationem supprimit. et notandum illud Nicephori Calixti de Maximino Imp. loquentis: Vino autem multo, inquit, deditus, ad summam contumeliam, petulantiam et crudelitatem, quae ex ebrietate proueniunt, nihil fecit reliqui. Quemadmodum difficiles faciunt oculos diutini morbi, etiam ad minimam radii solis offensionem; ita ebrietates continuae efferant animos. Cambysem Regem, (vt idem Seneca lib. De ira recitat) nimis vino deditum, Praexaspes vnus ex carissimis monebat, vt parcius biberet: turpem esse dicens
page 141, image: s149ebrietatem in Principe, quem oculi omnium auresque sequerentur. Ad hoc ille: Vt scias, inquit, quemadmodum numquam excidam mihi, approbabo iam et oculos post vinum in officio esse et manus. Bibit deinde liberalius quam alias, capacioribus scyphis: et iam grauis et vinolentus, obiurgatoris sui filium procedere vltra limen iubet; alleuataque super caput sinistra manu stare. Tunc intendit arcum, et ipsum cor adolescentis (id enim se petere dixerat) figit; recisoque pectore, haerens in ipso corde spiculum, ostendit: ac respiciens patrem, an satis certam haberet manum, interrogauit. O Regem cruentum, (subiungit idem) ô dignum, in quem omnium suorum arcus verterentur. Omitto lubens Sardanapalos, Tarquinios, Appios Claudios, Antonios, Caligulas, Nerone, Commodos, Heliogabalos, aliaque voluptatis mancipia et naturae monstra; quorum diri exitus omnibus [note: Lib. ann 11.] noti sunt. Animo per libidines corrupto, nihil honestum inerat, ait Tacitus. Quin potius [note: Amm. Mar cell. lib. 25.] Princeps noster Iulianum imitabitur, qui libidinis labem in adulto robore iuuentutis, ita caute vitauit, vt ne suspicione
page 142, image: s150quidem tenus libidinis vllius vel a secretioribus vitae ministris incusaretur. Hocautem temperantiae genus, maxima ciborum et somni parsimonia iuuit; quibus domi forisque tenacius vtebatur. Namque in pace, eius mensarum tenuitas admiranda erat; per varios autem procinctus, stans interdum more [note: Idem lib. 16.] militiae cibum breuem vilemque sumere visebatur. Vbi vero exigua dormiendi quiete, corpus recreasset laboribus induratum, expergefactus explorabat per se vigiliarum vices, et stationum. Nulla re conciliare et conseruare facilius beneuolentiam multitudinis possunt ii, qui Reipub. praesunt, quam continentia et abstinentia, ait Cicero. Elegantissimum est illud Catonis Censorii dictum: Cui magna corporis cultus cura, ei magna virtutis incuria. Huc pertinet morum tem perantia, quae condimentum humanae societatis appellari potest. Humanitas (ait Gellius) est beniuolentia quaedam ac dexteritas erga amnes homines permista. Sit igitur Princeps popularis, familiaris, affabilis, facilis; et nihilominus seuerus, vbi opus est. Haec ad beneuolentiam simul maiestatemquae
page 143, image: s151tuendam summe prosiciunt. Solet (inquit Nicephorus) benignitas morum et dexteritas in altioris dignitatis gradu facile omnium animos sibi reddere obnoxios; vt verno tempore splendidi flores, praetercuntium [note: Xiphilinua.] oculos in se conuertunt. Vespasianus Imp. non Senatores tantum Romanos, sed priuatos etiam homines salutare, hospitio excipere, et apud eos caenare quandoque consueurat. Sua consilia semper cum Patribus com municabat, saepe etiam ipse ius dicebat in foro. Ad summam, in iis quae ad Reipublic. curam pertinebant, Imperator erat; in caeteris tamquam priuatus viuebat. Scribit Spartianus, Adrianum in colloquiis etiam humilimorum ciuilissimum fuisse: detestans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatis, quasi seruantes [note: Sueton.] fastigium Principis, inuiderent. Exstat Titi eiusdem Vespasiani filii dictum [note: Eutrop. lib. 8 in pr.] notatu perdignum: Non oportere quemquam a Principis conspectu tristem abire. Inter alia Traiani Imp. dicta hoc illius fertur egregium. Amicis enim culpantibus, quod nimis circa omnes comis esset, respondit: Talem se Imperatorem esse
page 144, image: s152priuatis, quales esse sibi Imperatores priuatus optasset. Eâdem ratione cum Mammaea mater et Memmia vxor Alexandro nimiam ciuilitatem obiicerent, et saepe dicerent, Molliorem tibi potestatem, et contemptibiliorem Imperii fecisti: ille respondit, sed securiorem atque diuturniorem, Sed [note: Athen. lib. 5. cap. 4. Diod. lib. 20. I. Magn. lib. 7. cap. 17.] et hîc excessus fugiendus. Antiochus Epiphanes, Asiae rex, ob nimiam popularitatem, insani nomen meruit. Appius Claudius nimia popularitate, de gradu deturbatus, inuidiam Senatus metuens, caecitatem simulauit, domique se continuit. De Gothorum quodam Rege, qui milites suos non solum commilitones, sed combibones fecerat, scribunt, eum per ludibrium in dolium ceruisiae praecipitatum, interiisse. Ideo dicebam, Principem suo loco et tempore, seuerum esse debere. Regibus temperanda est humanitas erga ciues, vt interim [note: I. Capitol.] regiam tueantur autoritatem. Exstat Alexandri Seueri oratio ad milites, cum tumultuarentur: Qui in concione estis, vocem contra hostem, non contra Imperatorem vestrum emittite. Certe campiductores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas, Germanos
page 145, image: s153ac Persas emittere; non contra eum, qui acceptam a prouincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis attribuit. Continete igitur vocem turbulentam, ne vos hodie omnes vno ore, atque vna voce dimittam: Quirites dimittam, et incertum an Quirites: non enim digni estis, qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis. Quum post ista nihilominus fremerent, exclamauit: Quiritis discedite, et arma ponite. Mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus, omnes non ad castra, sed ad diuersoria varia recesserunt: tuncque prius intellectum, quantum ipsius seueritas posset. Et profecto ita est: quemadmodum amara dulcibus plerumque salubriora, sic seueritas sub ditis plaerumque vtilior [note: Tacit. lib. 3. Annal.] nimia humanitate. Tantumque seueritate profectum, ait Tacitus, vt vexillum veteranorum non amplius quingenti numero, easdem Tacfarinatis copias praesidium, cui Thala nomen, adgressas fuderint. Ita igitur se gerat Princeps, ne illi aut facilitas auctoritatem, aut seueritas amorem deminuat; quod de socero suo Agricola, scribit Tacitus. Cernitur et in loquendo moderatio
page 146, image: s154[note: Liuius.] quaedam. De Scipione scribit Liuius, eum legatos Hispanicos allocutum, ita elato, ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, vt nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus quae ageret tum maiestas adesset, tum fides. A sermonibus item hyper bolicis; quantum fieri potest, abstinebit Princeps, qui auctoritatem minuere, et exiguum rerum vsum denotare solent. Veritati itaque; cuius vna vis, vnaque facies, semper studebit, nec vlla vmquam vtilitatis caussa mentietur. Videmus quotidie, in mendacio deprehensos, non secus ac ii qui foedum ac flagitiosum quid commisêre, erubescere. Et quamuis mendax non deprehendatur, perpetuo tamen aut poenam, aut incom modum, aut offensionem metuit. Si in priuato hoc obtinet, quid in Principe, qui animo excelso esse debet? quomodo subditi ei se credere poterunt, qui raro credenda loquitur? Misericordia, ait Oraculum Salomonis, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementiâ thronus eius. et alibi; Labium mentiens Principem non decet. Rotae naturam eleganter exprimit
page 147, image: s155Ouidius, quae quo magis seipsam sequitur, tanto seipsam fugit. Idem in mendace. quo magis enim veritati inniti videri vult, tanto magis ab ea aberrat, et men dacium referat, suamque vanitatem ostendit. Breuiloquentia quoque prudens Principem summopere decet. Ideo de Menelao scribit Homerus, Eum quidem pauca loqui solitum, sed plane argutissima. Debet enim, (quod prouerbium de Lacedaemoniis dicit) [note: Bod. libr. 4.] factis magis, quam loquacitate valere. Publicam porro orationem habituro, enitendum erit vt ore, vultu, verbis, omni denique actione cum dignitate maiestatem tueatur, nam haec singula pro legibus, pro exemplis, pro oraculis haberi consueuerunt. Si priuatim quem alloqui volet, iudicio vtatur.
Nam neque compellare iisdem sermonibus omnes,
Sed bello super atque armis, rogitare magistros
Bellandi; nautas super aequore; denique laetos
Sementum, de messe: canes nutrire paratos,
De canibus: peregre venientes, quae loca et vrbes,
page 148, image: s156
Quos fluuios, quid quisque ignoto viderit orbe.
Interea seruare vicem, atque alterna modestus,
Alloquia, et ceptis finem quoque ponere verbis.
De tem perantia in vestitu,
--- quia non aliter fortunae opibusque tuentum [note: M. Marullus]
Fit satis, et tanta maiestas regia dote
Praedita, plebeio vilis sordescit amictu,
hoc vnum addo, Principem in vestibus leuitatem vitare debere, et cultum omnem [note: Panorm. lib. I. de gestis Alphons.] mollem et histrionicum. Admonitus aliquando Alphonsus, Arragonum Rex, vt vestibus splendidioribus vteretur: Malo, respondit, moribus et auctoritate meos excellere, quam diademate et purpura. Augustus Caesar veste domestica [note: Sueton.] vtebatur, ab vxore, filia neptibusve confecta. Vespasianus veste et habitu neglecto, et vix a gregario milite differente, in publicum saepissime processit; quod idem de Imperatoribus Seuero, [note: P. AEmil. lib. 10.] Tacito, Aureliano, Carolo Magno, aliisque legimus. Carolus V. vestitu delectatus est, neque splendido, neque affectato, sed simplici et consueto. Ad exemplum
page 149, image: s157Ludouici XI. Francorum regis, qui vestibus vilioribus vtebatur, vt suos a luxurioso serici et pellium peregrinarum vestitu, cuius precio regni opes ad alienos transferrentur, ad trugalitatem traduceret.
CAPVT XXVII. De conseruanda Principi auctoritate.
AVCTORITATEM et his modis conseruabit Princeps, si nimirum semper circa res magnas versetur. Tempus enim conterere in muscis figendis, [note: Sueton. Cuspinianus.] vt Domitianus; in lucernis fabricandis, vt Eropus Maced. rex; in simulachris caera [note: Ioseph. libr. 12. cap. 2. antiquit.] limove fingendis, vt Valentinianus; aliisque mechanicis, vt Ptolemaeus Philadelphus, rex AEgypti, aliique: contemptum parit. Noui ego nonnullos Principes, qui tornare, dolare, acalia id genus manibus facere; et quae Principis propria sunt, negligere consueuerunt. Scitum est illud Virgilii:
Tu regere Imperio populos, Romane, memento;
Parcere subiectis, et debellare superbos:
Hae tibi erunt artes, pacique imponere nomen.
Scite Demosthenes. quum enim simul
page 150, image: s158cum AEschine et Philocrate ad Philippum legatus fuisset, et illi Philippum egregie laudarent, quod multum dicendi artificio valeret, quod forma et specie decorus esset, et quod festiuus conuiuator, plurimum vini sane iucunde biberet: Prima, inquit Demosthenes, laus, Sophistarum: secunda, mulierum: tertia, in spongiam quadrat. Nullam vir prudens in istis laudibus Regis propriam agnoscebat. [note: Lib. 3. Annal.] Maius aliquid, ait apud Tacitum Tiberius, et excelsius a principe [note: Osor. lib. 7.] postulatur. Cum enim Rex vrbium conditor, ciuium moderator, legum custos, publicaeque salutis et incolumitatis architectus sit, circa ea demum versari illum conuenit, quae Principatum opibus florentem, viribus firmum, virtute honestum, et sapientiae institutis egregie [note: Xenophon.] constitutum reddunt. De venatione scio, Xenophontem (quem Atticam musam nuncupant) eam summopere Principibus commendare, quod per hanc bello strenui, caeterisque rebusidonei fiant, bene et dicere et facere instituantur: sed haec intelligenda, si cum moderatione fiant, vt interim et Princeps
page 151, image: s159nihil eorum negligat, quae administrandam [note: Dion in Adr.] Rempublicam, et Imporii commoda pertinent, et subditi non opprimantur: alioquin non contemptus [note: Iouius in Barnaba.] tantum, sed odium exspectandum. De Barnaba, Vicecomite scribunt, eum tanto venationis studio detentum, vt lege promulgata, inquiri comprehendique cos aliquando iusserit, qui quinquennio ante contra vetus edictum apros occidislent. aut ex his, vel in aliena mensa comedissent. Diuiserat hic per pagos venationibus opportunis multa millia canum venaticorum, cum grauissimo incolarum sumptu alenda curandaque. quo facto, inexpiabile populi odium in se concitauit. Caueat igitur Princeps, in nemorum latebris totos menses commorari, et suos interim, vel sine administrationis [note: Volaterr. lib. 17. Ant.] pabulo relinquere, vel aliis deglubendos committere. Mithridatem Ponti regem adeo venationi intentum fuisse ferunt, vt interdum septem [note: Chalcocondylas lib. 7.] annis, neque vrbis neque ruris tecto vteretur. Ast contra Mahometes Amuratis F. aduersus Caramanum bellum mouens, septem millia virorum, qui accipitres
page 152, image: s160curabant regios, isto ex ordine deturbauit, et canum curatores milites esse iussit. Dixi, magnos Principes magna decere. Hoc addo, vt sua non nisi magnis viris, hoc est, si non genere, virtute saltem et auctoritate praestantibus, [note: Phil. Commin. lib. 8.] peragenda committant. Misetat Ludouicus XI. Gandauum ad Caroli filiam, cum litteris et mandatis Oliuarium, regium tonsorem, vt priuatim ei loqueretur, eamque ad partes Regis traheret; magnum quid: sed quum quo tempore exponere mandata iussus est, nondum quae dicenda erant, praecogitasset, re infecta discessit, non absque ludibrio. Plaerique enim ridebant eum et propter generis obscuritatem, et ineptum sermonem. Atqui non tam Oliuarius (vt subiungit Comminaeus) quod munus iniunctum suscepisset; quam Rex, qui iniunxisset, [note: Tacit. lib. 4. Annal.] reprehendendus erat. Recte itaque Tiberius, qui res suas spectatissimo cuique mandabat. Det insuper operam, vt quae dicit facitve, excellenter [note: Iouius in Leone x. libr. I.] dicta factaque videantur. Haec et magnifica sint. Cosmus Medices erat in priuatis quidem rebus suis, domesticisque
page 153, image: s161sumptibus, natura et consuetudine, minimo contentus, vtpote qui ciuili cultu vixerat, frugalique et munditiis potius referta, quam lauta mensa vteretur. At cum clari hospites, et praesertim aduenae, virtute insignes occurrerent, nullis vel maximis sumptibus parcendum [note: Pont. de liberal. lib. I. cap. 19.] putabat. Alphonsus rex eos qui apud se diuertissent, et splendide excipiebat, et donis magnificentissime prosequebatur, pro cuiusque dignitate: Certum est, magnificentiam omnium in admirationem trahere, auctoritatemque conseruare: vt et hoc, si non quotidie a suis conspiciatur, nec se nisi cum maiestate contuendum praebeat. Parit nimia familiaritas contemptum: quem saepe contumacia et a Principe defectio [note: Athenaeus lib. 5. cap. 4.] sequi solet. Neglectus a suis habebatur Antiochus Epiphanes, qui in balneis popularibus semper lauabatur, sed tunc, [note: Plutarchus. Curt.] cum balnea viris popularibus plena essent. Alexander Magnus ob nimiam familiaritatem, non solum garrulus et vinolentus a suis vocatus, sed et contemptu superueniente interemptus. Grauitas Principem summe decet, vt superbia
page 154, image: s162odium hominum conciliat, et odium grauissimum in se caelestis Numinis accendit. Sic igitur concludo, Principem sine ostencatione sapientem, sine temeritate fortem, sine leuitate magnificum, sine desidia moderatum, sine auaritiae suspicione frugalem, sine contemptu modestum, sine superbia grauem esse debere. His sententiam Salustii addo: Eam conditionem esse imperandi, vt non aliter ratio constet, quam si vni reddatur.
CAPVT XXVIII. De nonnullis stabiliendi Imperii modis.
AD Imperium stabiliendum quaeri video, an propugnacula arcesque bene [note: Machiauellus lib. 2. comment. in Liu. cap 24. Plutarchus.] munitae conducant? Nonnullis non conducere existimantibus, illudque subinde occinentibus, arcem munitissimam esse subditorum beneuolentiam. item illud Cleomenis, qui oppidum munitissimum intuens, exclamauit: O muliebres latebras! item, Ciuitatis robur non in mutis lapidibus, sed in ciuium virtute, qui pro aris, focis, vxore, liberisque fama, vitaque pugnant, positum esse. Haec eleganter quidem, sed ad speciem magis, quam ad rei veritatem dicuntur. Et si nostris
page 155, image: s163[note: Bod. libr. 5. cap. 5.] temporibus Cleomenes, Agesilaus, aliique, qui propugnacula moeniaque contempserunt, [note: Arist. Polit. 7 c. 21.] viuerent, vtrumque omnino probarent, et fidem, amorem, beneuolentiam et virtutem populorum, et propugnacula arcesque bene munitas, tum vel maxime propter nimium tormentorum [note: Lib. 7.] impetum. Videsne (ait apud Liuium Decius) A. Corneli, cacumen illud supra hostem, arx illa spei salutisque nostrae, si eam (quam caeci reliquere Samnites) capimus. Prosunt oppida bene munita adarcendos hostes, et subditos compescendos, et in officio detinendos. Quemadmodum enim armati milites hosti terrorem incutiunt; sic arces vrbesque munitae: et quemadmodum inermes latronibus animum aliquid audendi incutiunt; sic vrbes non munitae subditis illecebrae sunt, faciendi quod libuerit, etiam contra Principem. Aduersus propugnacula in vrbibus praecipue collocata (citadellas hodie vocant) vix quicquam audent ciues. Hac ratione multi, vt Neapolitani, Metenses, Mediolanenses, aliique arcibus munitissimis in officio detinentur, et quidem minore militum numero. Habeat
page 156, image: s164igitur Princeps noster propugnacula non solum in Imperio, eiusque finibus, sed et extra Imperii sui fines, moenibus cum graui aggere intus propter tormenta fabricatis, ac caeteris operibus ad belli molem necessariis. Romani certe, gentium fortissimi, vrbem et arcem munitissimam habuerunt, quae nuper quidem Clementi VII. antea vero saepe Romanis profuit. Dixi, extra Imperii quoque fines propugnacula, si fieri potest, habenda. Hoc ideo, vt furores bellicos procul a nobis arceamus. Exemplum hodie videmus in insula Melitensi et Corsu. Quod si et in hostium territorio sita sint, vtilissima esse certum est. Id experitur Hispanus, qui in Turcarum ditione propugnacula multa habet, Oranum, Melilam, Pegnon de Velles, Settam, Tanger, Mazagam, Arcillam, aliaque. Sic olim Veneri Famagustam habebant. Cremona, ait [note: Lib. 19.] Tacitus, propugnaculum aduersus Gallos trans Padum agentes, et si qua alia vis per Alpes irrueret. Omnium autem praestantissima propugnacula habentur, quae naturâ loci munita sunt, talia sunt, insulae Hoandiae Selandiaeque, quae inexpugnabiles
page 157, image: s165sunt. Dandam hîc operam moneo, vt diligentissime custodiantur, ne vel praefectorum fraude, vel hostium vi astuve amittantur; et, si hostis ea occupet, ne aduersus priorem Dominum iis vtatur. In huiusmodi propugnaculis praesidia militaria constituantur, bellicisque artibus exerceantur. Pyrrhus Epirotarum Rex, qui Siciliam occupauit et partem inferiotem illam Italiae tenuit, quae tunc magna Graecia, dicebatur, bellumque tam periculosum aduersus Romanos gessit, Athenas aliquando venit, humanissime exceptus. Is, postquam vrbem illam tunc opulentissimam et disciplinarum matrem lustrauit, in arcem Palladis deductus est, quam cum stupore contemplatus est. Sed quum discederer, inque forum venisset, gratias ciuitatis principibus acturus, monuit eos, ne in posterum principum extraneorum cuiquam arcem ingrediendi facerent potestatem; ne opportunitatem praesidii nactus, quispiam eam inuaderet. Gratum Atheniensibus consilium. quod si Locrenses seruassent nobile illud Italiae opidum, cum libertate non amisissient, nec male custoditae arcis poenas
page 158, image: s166dedissient. quod idem de Tarentinis dici potest; nam cum aliquando Lacedaemoniorum exules nonnulli Tarentum venissent, et ab exploratoribus arcem Tarentinam negligenter custodiri animaduertissent, eam repentino impetu facto, occuparunt, vrbemque non modo diripuerunt, sed ad vnum vsque ciues omnes pepulerunt, et retentis solum virginibus, sedes sibi eo in loco constituerunt. Sed nullis antiquis exemplis opus erit, si considerauerimus qua ratione Mediomatricum propugnaculum a Rege Henrico II. ante annos aliquot occupatum fuerit; et post illam diem sexcenta alia. Ad stabiliendum Imperium et Coloniae [note: Car. Sig de antiq. iure Ital. libr 2. cap. 2.] faciunt. Coloniae Romanis erant oppida, quo ciues suos ad incolendum deducebant; quarum deducendarum caussae inter alias et hae erant, ad priores populos coercendos, et hostium incursiones [note: Flacc. in lib. de condit. agr.] reprimendas. Ideo Flaccus Colonias dictas scripsit, quod Pop. Rom. in ea municipia colonos misisset, vel ad ipsos priorum municipiorum populos coercendos, vel ad hostium incursus repellendos. [note: Ciceso.] Hoc in genere, inquit Cicero,
page 159, image: s167sicut in caeteris Reip. partibus, diligentia maiorum spectanda, qui Colonias, sic idoneis in locis contra suspicionem periculi collocarunt, vt non oppida, sed Imperii propugnacula esse viderentur. Existimant Gallorum scriprorum [note: Bod. lib. 6. cap. 2.] nonnulli, si capta Ludouico XII. rege Insubria, quam Longobardiam vocant, cô coloniae missae fuissent, Insubriam in Gallorum potestate adhuc fore. Huc pertinent foedera, quae Imperium firmant. Ea ratione Heluetii formidabiles facti sunt. Quae enim vni Cantonum iniuria infertur, omnibus illata videtur. Et certum, Solimannum Turcarum Imp. saepissime in animo habuisse Venetos aggredi; sed quod videret eos cum plaerisque Reipublicae Christianae Principibus consoederatos, destitit.
CAPVT XXIX. De Imperii propagandi modis, qui fiunt nostra proferendo et augendo.
HIs fere modis Imperium acquiritur, conseruatur, stabilitur. Iam quibus mediis propagetur, videamus. Atque ego quidem duo reperio, nostra augendo, et aliena attrahendo. Illud fiet, si artes mechanicas promoueamus.
page 160, image: s168Artes mechanicae, pro ratione elementorum, ita diuidi possiunt, vt nonnullae circa terram versentur, vt agricultura, et ars venatoria; aliae circa aquam, vt nautica, piscatoria; aliae circa ignem, vt fabricaria; aliae denique circa aerem, [note: Cie. De Offic.] vt aucupium. Agriculturâ inter omnes res, ex quibus aliquid acquiritur, nihil melius, nihil vberius, nihil dulcius, [note: Varro De re rust. libr. I. cap. 4.] nihil libero homine dignius. Agriculturam cum dico, omnia intelligo, quae ad agrum colendum pertinent: cultura scilicet hortorum, nemorum, vinearum, arborurm; cura boum, ouium, equorum, et quicquid eiuscemodi aliarum rerum ex terra productarum. Agricultura igitur fruges exarat, quibus alimur. Agricultura pecora nutrit, quae non solum cibum nobis, sed etiam veititum prae bent. Vnde lanificium, quod includit artem texendi, suendi et quaecumque ex lino, lana, serico, pellibus, pilo, vimine, iunco, et id genus aliis manu, acu, fuso, fibula, rotula, etc. fiunt. Ex agris item bene cultis oleum, vinum, et varios fructus, qui non modo ad necessiarium victum, sed etiam ad naturae delicias referuntur,
page 161, image: s169excipimus. Recte itaque ille: Omnes naturae opes, quibus communis omnium vita sustentatur, telluris diligentissimo cultu contineri dixit, quae multiplicato cum foenore reddit. Si igitur Princeps Imperium suum ex sterili fertile, ex fertili fertilius reddere vult, partim praemiis, fauoribus et immunitatibus inuitabit, partim poenis coget agrorum dominos, omnesque agricolas, vt omnem regionem diligenti curâ fructuosiorem reddant. Nulla enim ars locupletandae Reipubl. vtilior, addo et honestior. Nullâ profectore Cyrus maior, magis gloriatur, quam de agris suo labore ac industriâ consitis. [note: Alex. lib. 3. cap. II.] Apud Romanos tantum erat agriculturae studium, vt etiam agrum male colere, aut minus arare, quam vertere, censoriâ notâ dignum haberetur. Octo itaque dies culturae agrorum Veteres impendebant, nonum vrbanis rebus et nundinis. Maiores nostri, ait Cicero, ex minima, tenuissimaque repub. maximam et florentissimam nobis reliquerunt; suos enim agros studtose [note: Spartian.] colebant; non alienos cupide appetebant. Pertinax Imp. quicquid inculti soli vacabat, occupantibus adiudicabat; decemque
page 162, image: s170[note: Herodian.] annorum immumitatem, ac perpetuam libertarem agricolis concessit. Eâdem ratione Massinissa Numidiam ex inculta et deserta, omnium fructuum abundantissimam reddidit. Optimus populus est is, ait Aristoteles, qui ex agricolis constat. De venatoriâ atre, piscatoria, aucupioque, Principi aliquid inculcare ne eam sub ditis permittat, superfluum. Nauticam quod attinet, certum est non vtilem tantum, sed necessariam esse. Vix credibile est, quantum maritimis illis subuectionibus regna ditescant. Vnde aromata gemmae, aliaeque innumerae merces? Vtalias quam plures [note: Sabell. lib 3. dec. 4.] commoditates taceam. Supra fidem esset narrare, quae vis nauium Venetarum non Italiae solum, sed Liburniae quoque, Dalmatiae, Macedoniae, ac totius Graeciae litora, velut suburbana quaedam loca assidue scrutentur. Ex his quatuor longae naues, ex Syria atque AEgypto totidem aromata, sericum, gemmas, vniones, Venetias deferunt. Ex Libya tres, aurum, gemmas et mancipia. Duae ex interna Gallici maris ora, pretiosissimum vellus, et Hispanicum sericum, omnium longe nobilissimum.
page 163, image: s171Quatuora Tanai, et Maeotide palude, salsamenta, tappetas et smaragdos. Ac praeter eum numerum, quatuor ex Gallici Oceani Emporiis Janas, aurum, aulaea, et Flandtensis panni vim omnino ingentem. Harum vtilitatem nonnullae et in fluminibus sunt; quae deriuare in princi patum, summae saepe vtilitati fuit. Sub artem fabrilem voco non solum fabros ferrarios, lignarios, plaustrarios, ahenarios, cultrarios, ephippiopoeos, sartores, textores, calceolarios, coriarios, sed etiam pistores, doliarios, seu vietores, pharmacopolas, textores, lanios, pannicularios, zonarios, tonsores, flammarios, et quicquidistorum artificum est, quorum industriâ atque operâ, ciuitatis corpus constituitur. De Toletana ciuitate scribunt, in ea, duobus istis opificiis, lanae scilicet et serici, hominum millia decem ad minimum viuere. Idem de Mediolano, Venetiis, Genua, Florentia dici potest.
CAPVT XXX. De mercatura, architectura, et Academiarum institutione.
page 164, image: s172
SEQVITVR ex his, etiam artes commutatrices, quae Remp. opulentam reddunt, Principem fouere debere: Mercatorum ope, non solum res patriae vtiles in Imperium, eorum periculo conuehuntur, sed multa etiam quibus Imperium redundat, in alias regiones, ab illis cum vtilitate publica deferuntur. [note: Osor. libr. 7.] Multi etiam repentini casus incidunt, in quibus mercatorum opibus saepenumero non leuia pericula propulsantur: immo eorum quoque fide et industria, non mediocria Reipubl. munera sustinentur. neque vulgaris prudentia ab illis ex hominum externorum commercio et familiaritate comparatur. Scribit [note: Plustarchus in Sol.] Plutarchus, Solonis tempore mercaturam in precio fuisse; rationemque hanc addit, quod commoda ex regionibus barbaris adscisceret, amicitias cum Regibus conciliaret, et multarum rerum conferret peritiam. Tanta nimirum est mercaturae vis, vt adempta mercandi [note: Pont. cap. 45. de liberalit.] facultate (quod aliquando in Neapolitanorum regno factum legimus) prouinciales continuo ad inopiam redigantur. Porro ad alliciendos mercatores,
page 165, image: s173magna cura illis seruanda priuilegia, nundinarum praecipue tempore, vt tuto cum mercibus, ire, morari, redireque possint. Verum et hîc cauendum, ne ex vt lissima hac negociatione, iniquitatis officina et auaritiae conciliabulum fiat, non modo in ipsis mercatoribus detestabile, sed et Reipub. detrimentosum. Seuere igitur in insidiosa illa, totiesque Principum constitutionibus prohibita, monopolia exercentes, qui et fiscum Principis fraudantes, pauperum sudoribus [note: Ambros. de Off. I.] pascuntur, animaduertendum. Eleganter vereque Ambrosius: O mercator saeculi, comparator inferni, cur in fraudem et deceptionem conuertis naturae industriam? cur affectas rerum difectus? cur optas pauperibus sterilitatem, vt domui tuae compares dolosam foecunditatem? Etenim lucrum tuum, multorum est damnum. Principis igitur erit prospicere, vt omnia iusto pretio veneant, nec permittantur fraudes in commerciis, mercium corruptiones, et id genus alia. De Architectura nihil dixi. Hanc enim, vt et picturam, inter artes liberales numerandam censeo. [note: Vitru. I. de. Arch. I.] Architectura, inquit Vitruuius, est scientia,
page 166, image: s174pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia, quae a caeteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. Fabrica, est continuata ac trita vsus meditatio, quae manibus perficitur, e materia cuius cumque generis, ad propositum deformationis. Ratiocinatio autem est, quaeres fabricatas solertia ac ratione proportionis demonstrare atque explicare potest. Vt igitur neque sine litterarum cognitione ad experientiam tantum; sic nec sine exercitatione, solis ratiocinationibus ac litteris confisus, nemo Architectus esse potest. Vtrumque coniungat necesse est. Pluribus haec persequor, quia Reipubl. interest, ne ciues aedificiis praediisque parum conuenienter extructis, immodicos sumptus facere sine ratione cogantur; vt omittam (quod praecipuum est) structionis, hoc est, architecturae decoro noa obseruato, totam vrbem Imperiumque deformari. Nec sane video qua ratione sine arte hac formam praescribere Princeps possit templis, tribunalibus, propugnaculis, portubus, pontibus, aliisque tum publicis tum priuatis
page 167, image: s175aedificiis, construendis, conseruandis et restaurandis, viisque, moenibus, et foris ducendis. Claras tecum reputa, omnes quae vmquam fuerunt vrbes, et plerasque bene aedificatas fuisse comperies. Quis dubitat? Opera publica magnifice exstructa, priuataque aedificia quae commoda sint, vrbes quam celeberrimas reddere, ciues ne effluant retinere, et exteros ad incolendum inuitare? [note: Suetonius.] Vespasianus Imp. Architectos praestantes coemit; Colossi refectorem insigni congiario magnaque mercede donauit: mechanico quoque, grandes columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti, praemium pro commento non mediocre obtulit, operam remisit praefatus, sineret se plebeculam pascere. Idem de Augusto, C. Pompeio, aliisque dici posset.
Academias porro (de quibus primo loco dicendum erat) respublicas, summopere iuuentute excolenda ornare, et augere solere, non dubium est. Academias cum dico, gymnasia et scholas intelligo, in quibus ex summi alicuius us principis priuilegio vel antiqua consuetudine,
page 168, image: s176cuius initii non exstat memoria, artes liberales et scientiae publice docentur. Dixi, liberales, vt excluderem inscientias vetitas, vt sunt diuinationes et sortilegia, et similes alias, quae se matheseos nomine fucant; item viles et fordidas artes, [gap: Greek word(s)] . Indiam nobilissimam reddidit Hiarchas, et alii Brachmanae: Gymnosophistae, AEthiopiam. [note: Tacitus.] Athenae felices armis, sed feliciores litteris fuerunt. Scribit Corn. Tacitus, nobilissimum quemque ex Romanis, pro Attica peregrinatione Massiliam ad ingenii cultum proficisci solitos. Inde factum, vt summorum Principum plaerique, Academias in praeclarioribus Imperii sui vrbibus instituerint: vt Carolus Magnus Lutetiae, Fridericus II. Imp. Bononiae, Neapoli, Veronae, [note: R. Tolet. rer. Hispan. 7. cap. 34.] etc. Alphonsus quoque nonus Hispan. rex, sapientes e Gallia et Italia conuocauit, vt sapientiae disciplina a Regno suo numquam abesset; et magistros omnium facultatum Valentiae congregauit, quibus et magna stipendia largitus est, vt cuilibet studere cupienti, quasi manma in os influeret sapientia cuiuslibet
page 169, image: s177[note: Brutus lib. 8. Florent. hist. Iou. in. vita Leon.] facultatis. Laurentius Medices Petri F. Reip. Florentinae Princeps, liberalium artium instaurandarum curam suscepit, Pisis, opportuna maxime ciuitate, quo plures suo beneficio comprehenderet, Gymnasio constituto, ac claris hominibus sapientiae studio, amplis praemiis excitatis, qui Iuris ciuilis prudentiam et Philosophiam ac caeteras liberales artes profiterentur. Itaque nobilissimam quondam vrbem, ad solatium veteris amissae libertatis, nouo decore ac externae iuuentutis frequentia recreauit. Quandiu Lutetiana Academia florebat, iuuentutis concursus vndique magnus fiebat. Sed post excitatum sub Ludouico tumultum, solitudo Lutetiae mansit. nam aliquot millia in Angliam profecti sunt, alii aliô se contulerunt: donec a sapientissimo Rege, proposita honorum, vacationum, emolumentorum spe, reuocarentur. tunc Regia vrbs pristinam frequentiam recuperauit. Possem opidula nonnulla in Germania et alibi nominare, quae ante Academias iis in locis constitutas, adeo obscura fuerunt, vt vel Geographi ea noluerint exiguo
page 170, image: s178loco in tabulis honorare; lam vero opibus et dignitate cum praecipuis vrbibus certant.
CAPVT XXXI. De Connubiorum vtilitate.
ADrem vt veniamus, quia familiae, collegia, coetus, ciuitatesque omnes, ac totum genus humanum interiret, nisi connubiis propagaretur: ideo plaerasque gentes legimus, quibus curae fuit Imperii fines proferre, in id summe animum induxisse, vt hominibus replerent et popularent ciuitates. Hinc a Cadmo per manus acceptum ius Asyli; hinc leges tutelares, quibus peregrinos Romae fouebant: vt iam olim Atheni, Ephesi, Thebis, Troiaeque. Nec solum hoc priscis alienigenas adsciscendi, ascitos receptosque fouendi in sinu ciuitatis; sed etiam in ciues suos ciuitatem vrbem replentibus, honores amplissimos conferendi, priuilegia tribuendi, immunitates [note: Plato lib. 4. et 9 de legibus.] concedendi: vt contra coelibes, tamquam Reipubl. destructores, puniendi studium fuit. Apud Spartanos coelibes, a virginum nudarum certantium spectaculo arcebantur. Brumâ etiam,
page 171, image: s179Magistratuum edicto, cogebantur nudi forum obire, cantilenamque in se compositam concinere, merito scilicet se ita puniri, quod non parêrent legibus. Praeterea, honoris erant et obseruantiae, quam senioribus iuuenes praestabant, expertes. Quare quod exprobratum Dercillidae fuit, quamuis inclyto duci, nemo [note: Plut. in Lycurgo.] reprehendit. Cui interuenienti, non cessit adolescens subsellio: Neque enim (inquiens) eum qui mihi cessurus sit, sustulisti. [note: Athen. libr. 13. cap. I.] Clearchus Solensis scribit in libro Prouerbiorum, eos qui Lacedaemone vxores non haberent, a muheribus per quoddam festum circa aram tractos, alapis caedi solitos: vt scilicet ignominiam hanc fugientes, liberorum amore capi, ac iusta aetate vxores ducere discerent. Ideo et lex Iulia de maritandis ordinibus lata [note: Suetonius.] est; quam Augustus Caesar, ex Metelli censoris oratione de prole augenda, in Senatu recitauit. Hac, vxores ducere, omnes omnino coacti sunt; ne orbitas in vrbe praeualeret, sed potius vt fortiores Imperii vires, hominum adiectione fierent, et vagi concubitus impuraeque libidines reprimerentur. Sed et educatio
page 172, image: s180[note: Plinius libr. 36. cap. 24.] plurimum prodest. Etenim vt gypsum aut argilla in quamuis imaginem facile sequitur fingentis manum: ita subditorum rudes animi ad omnem disciplinam bona educatione conformantur. Qui Carthaginiensem Africaeagrum incolunt, dum bene educarentur, de totius orbis imperio cum Romanis certare ausi sunt: postquam autem rectam educationem negligere, et musica dulcedine capi coeperunt, faeminis viliores facti sunt. Nonne, vt alios omittam, nuper Petrus Nauarrensis nauibus quatuordecim in Africam delatus, Bugitanos omnes cum Rege fugauit? AEgyptus olim numero hominum, omnes fere orbis gentes superauit. Oppida insignia vrbesque priscis temporibus vltra decem octo millia habuisse, libri sacri continent. Ptolemaei Lagi tempore, amplius tria millia annumerata sunt. Vniuersi populi numerum fuisse antiquitus septies decies centena millia. Caussam [note: Diod lib I. cap. I et cap. 6.] frequentiae huius adfert Diodorus hanc, quod filiorum educatio minimo illis constet, propter frugalitatem victus et amictus; quos radicibus et caulibus palustribus
page 173, image: s181alunt, et discalceatos nudosque incedere cogunt, ita vt omnes sumptus in puerum, quoad adolescat, non excedant drachmas viginti. Hucaccedit Principis liberalitas, quae multum ad propagationem proderit. Ideo Cocceius Nerua, puellas puerosque natis parentibus egestuosis, sumptu publico per Italiam ali iussit. Sic Adrianus pueris et puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, [note: AElius Spart.] incrementum liberalitatis adiecit. Senatoribus, qui non vitio suo decoxerant patrimonium, pro liberorum modo Senatoriae professionis expleuit, ita vt plaerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione restituerit. Hoc in loco, ad vrbium quoque salubritatem respiciendum est. Quid prod est vrbi Constantino politanae tanta hominum frequentia, si tertio quo que anno, morbo illo contagioso deserta fit? Eiusmodi autem morbi cum ab angustia aedificiorum, immunditia, sordibus aereque corrupto proficiscantur, [note: Cael Rhod. libr. 20. cap. 18. antiq. lect.] hisce obuiandum est. In Lesbo apud Mitylenem Austro flante, aiunt homines aegrotare; Coro autem, tussire; a Septentrione in integrum, facile rostitui.
page 174, image: s182Verum frigore vrgente, in angiportis plateisve eos consistere non posse. Ratio est, quia parum prudenter positum oppidum est, magnifice aliâs exstructum. In quod vitium ne delabi inter aedificandum Athenienses possent, Andronici cura Octogonos excitata turris est, marmorea, collocata in lateribus singulis venti imagine contra suum cuiusque flatum. In turris demum vertice metallis praesto erant prominentia, superincumbente Tritone aeneo, dextra virgam intendente, quae flantis venti imaginem indicaret. nam ita libratus stabat Triton, vt circumagentem perpetuo spectaret ventum. Nouum quid illo tempore, nostris autem temporibus vsitatum.
CAPVT XXXII. De Coloniis.
[note: Plutarch. in. Coriol. Dionys. lib. 7.] DVAS deducendarum coloniarum caussas supra attulimus. Sed et aliae sunt. Abundante enim multitudine, vel propter inopiam agrorum, aut aeris intemperiem, coloniae plebis vrbanae exhauriendae, vt et seditionis aliquando sedandae caussa deducebantur. Ideo Senautus
page 175, image: s183[note: Liuius lib. 3.] P. Q R. Antium coloniam decreuit, vt sine querelis possessorum, plebs in agros iret, ciuitas vero in concordia esset. Quapropter Cicero se de lege Agraria, quae promulgabatur, ita censuisse scribit, vt agrorum diuisione constituta, sentina vrbis exhauriretur, et Italiae solitudo frequentaretur. Deduci olim coloniae idcirco sunt solitae, vt veterani milites, proeliotum diuturnitate pressi, praemium aliquod aliquando caperent [note: Appianus.] laborum suorum. Sic L. Sullam, C. Caesarem, M. Antonium, M. Lepidum, C. Octauium, aliosque, parta victoria, inimicorum suorum agros militibus, per quos vicerant, diuisisse, litteris proditum est. Inter alias autem caussas et haec erat, vt stirps augeretur Romana. Meminerunt, inquit Liuius, se Romanos, mox oriundos, inde in colonias, atque in agrum bello captum, stirpis augendae caussa missos, omnia quae parentibus debentur, praestare debere. His modis Imperium illud tam longae lateque propagatum. [note: Liuius.] Ferunt Sabinos, cum difficile bellum aduersus Vmbros gererent, omnia eo anno nata, si vincere daretur,
page 176, image: s184vouisse. Cuius voti haud multo post damnati, nata partim sacrificarunt; pueros Marti consecrasse contenti, adultos in colonias miserunt. Hi in Opicorum agro, veteribus inde incolis bello eiectis, sibi sedes quaesiuêre: quorum opes adeo deinceps creuerunt, vt octoginta millia peditum, et octo equitum aliquando ad bellum instruxerint. De Romanis scribit [note: Asconius.] Asconius, eos amplius 53. colonias in Italia deductas habuisse. Extra Italiam [note: Plinius] Plinius. multo plures enumerat. Ad horum exemplum Genuenses in Tauricam Chersonesum coloniam Theodosiam, quae Capha dicitur; Hispani in insulas Hispanicas et Philippinas, Americam et Indiam; Lusitani in Maderam et Caput viride; Veneti in Insulas, colonias deduxêre. Phoenices per Oceanum mare iuxta Libyam nauigantes, complures dies tempestatibus acti, cum ad Insulam permagnam delati essent, animaduersa eius natura felicitateque, notam [note: Diod. Lib. 5. cap. 7.] caeteris fecêre. Qua ex caussa cum Tyrrheni, qui classe potentes erant, in eam Insulam coloniam mittere decreuissent, a Carthaginiensibus sunt prohibiti.
page 177, image: s185verebantur enim, ne loci bonitate allecti ciues eorum, ad eam se conferrent. et, si qua forsan aduersa fortuna vrbi incidisset, volebant ignotum, ad quem, facile confugerent, locum esse. Duo hîc notanda sunt: alterum, Romanos non optimates, sed infimae plebis homines in colonias fere misisse; alterum, colonias non nimis remotas, sed potius Imperio Romano vicinas fuisse.
CAPVT XXXIII. De aerario qua ratione et conficiatur et conseruetur.
MEMINI me quodam in loco Principem monuisse ne boni publici praetextu, subditos tributis opprimat, et vectigalibus nouis inusitatisque oneret; quibus non solum tondentur, sed excoriantur et deglubuntur miseri; ita vt saepe in desperationem cogantur, et, vel solum vertant, vel rempubl. perturbent; aut saltem ad ea inducantur, quae subdito non conueniunt. quod non ideo a me dictum, quod AErarii vsum minus necessarium credam: quin potius magnae id curae Principi esse debere contendo. Quis enim ignorat, pecuniam, vires et neruos esse, quibus Principatus in aduersis
page 178, image: s186se tueri potest. Pecunia imperii fines defenduntur, pauperes releuantur et bene meriti remunerantur, vt alia publica, eaque necessaria Reip. negocia, quae sine numis expediri nequeunt, omittam. Laudatur a Celso antiquorum [note: L. 79. ff. de. leg. 3.] rusticorum sententia, Pecuniam, scilicet sine peculio, fragilem esse: peculium appellantes, quod praesidii caussa seponeretur, nempe quo necessitatis tempore vterentur. Id si in rusticis obtinet, quid in Principibus? Nam Principis inane nomen, contemptui et iniuriae expositum, nisi eius aerario praegrandem signatae pecuniae vim, ante periculum congestam contineri, omnis generis homines existiment, vt Alfonsus Estensis dicere solebat: Quem namque a pecunia aliisque rebus bene in structum putamus, non facile lacessimus. Et quot, quaeso, repentinae clades contingere possunt, quae Principem cogunt [note: Tacit. l. 2. ann.] sub ditis tributum remittere? In asperrima in Sardinios lue, Caesar Tiberius centies sestertiûm eis largitus est, et quantum aerario et fisco eius pendebant, [note: Cassiod. l. 1. Epist. 9.] in quinquennium remisit. Tale quid de Theodorico Gothorum Rege aliisque
page 179, image: s187legitur. Hoc posito, quaeritur quonam igitur pacto AErarium conficiendum sit et conseruandum? Conficiendi rationes has a recentioribus traditas reperio. Ex agris publicis, ex lapidicinis et aurifodinis, ex hostium spoliis, ex amicorum largitionibus, ex sociorum vectigalibus ac tributis; ex mercatura, ex earum rerum vectigalibus, quae euehuntur et inuehuntur, et ex sub ditorum tributis. Possunt ex Lucani sequentibus versibus, quibus AErarii expilationem a I. Caesare factam describit, ea colligi quae in Romanorum aerarium antiquitus mitterentur:
tum conditus imo
[note: Lucanus.] Eruitur templo, multis intactus ab an nis,
Romani census populi; quem punica bella
Quem dederat Perseus, quem victi dextra Philippis;
Quod tibi Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit.
Quote Fabricius Regi non vendidit auro,
Quicquid parcorum mores seruastis, auorum:
page 180, image: s188
Quod dites Asiae populi misêre tributum,
Victorique dedit Minoia Creta Metello:
Quod Cato longinqua vexit super aequira Cypro,
Tunc Orientis, opes, captorumque vltima Regum,
Quae Pompeianis praelata est Gaza triumphis,
Egeritur: tristi spoliantur templa ruina.
Prudenter itaque publicas augere opes res necessaria est et laudabilis; dummodo honestis rationibus fiat, et exactorum nimia licentia coerceatur. Saepe quis, sed sub Tyrannis, vel vno hoc crimine concidit:
Quod pulchras aedes, vel opimum possidet agrum.
Quoties, quaeso, eiusmodi exactores pro modico tributo ingentes fraudant facultates? quoties bonos bonis misere spoliant, vexationibus, carceribus aliisque impendiis onerant? Hisce nebulonibus Princeps omni conatu obsistere tenetur: [note: Exod. 24. vers. 25.] et illud cogitare, Deum pro maximo beneficio populo suo dato, illud recensere, quod ab exactoribus eum liberarit. et illud Traiani; Numquam fisci malam
page 181, image: s189caussam, nisi sub Principe bono. Laudatur Darîus Xerxis pater, qui cum subditis tributum indixisset, accersitis prouinciarum praefectis, eos interrogauit, an tributum illud graue populis esset: Et isti, mediocre esse, respondissent: iussit vt dimidiam tantum [note: Max. Tyt. Serm. 13.] eius partem exigerent. Quum Alexandrum Magnum adulatorum aliquis longe plus vectigalium auferri posse moneret, Et olitorem, respondit, odi, qui radicitus olera exscindit. Ad conseruandum Reipub. aerarium, pro axiomate, istud poni solet: Ea quae Diadematis, vel, vt vulgo Iurisconsulti loquuntur, domanii sunt, et subiectionis notam habent, vt census, tributum, potestas ea exigendi et similia, nisi paucis iisque vrgentissimis de caussis, alienari non posse; a maioribus autem alienata reuocari debere. Respub. enim corpus est perpetuum: Ergo et eius Patrimonium, sine quo illa constare nequit. Alterum, quod ad AErarii conseruationem facit, in prudenti redituum dispensatione consistit, vt superflui sumptus rescindantur. Testatur Lampridius Seuerum Imp. anlicum ministerium in id contraxisse, vt tot solummodo homines
page 182, image: s190in singulis officiis essent, quot necessitas postulabat. Antoninus Pius salaria multis subtraxit, quae otiosos et inutiles [note: Iul. Capit.] videbat accipere. Nihil esse stolodius, dicens, immo nil crudelius quam si Rempubl. ii arroderent, qui nihil in eam suo labore conferrent. Summe quinetiam proderit amonere luxum inutilem, in equos, canes, et similium apparatus: abstinere quoque a longinquis peregrinationibus; a suscipiendis item temere bellis; quibus, vt suo loco diximus, non solum aeraria, sed priuatorum etiam facultates exiguo tempore exhauriuntur.
CAPVT XXXIV. De Imperii propagandi modis, qui fiunt aliena attrahendo.
SEQVITVR quibus modis, aliena adtrahendo, Imperium proferri possit. [note: Carol. Sig. de antiq. iure Ital. lib. 2. cap. 6.] quos varios fuisse olim reperio; impertiendo scilicet (vt hinc ordiar) ius ciuitaris aut singulis, aut vniuersis. Vniuersis, si aut Romam commigrarent, aut in patria sua manerent: quorum primi et secundi, ciues Romani; tertii, proprio [note: Vlpianus.] municipum nomine signati sunt; Municipes eô dicti, quod ius adepti essent
page 183, image: s191cum pop. Romano iura capiendi. Cl. Caesar multas barbaras gentes ciuitate donauit Romana, dicens nihil magis fuisse Lacedaemoniis et Atheniensibus (apud quos Pericles legem tulit, vt his solis ciuitas daretur, qui vtroque parente Atheniensi ciue, nati forent) exitio, quam quod in societatem ciuitatis numquam [note: Sigon. lib. 3. cap. 2.] recepissent, quos armis vicissent. Mox sub Hispanis, et Afris, et Thracibus, et aliarum nationum Caesaribus, paullatim integrae, prouinciae, ciuitatis iure donatae sunt. Et cum initio reliqui omnes, praeter Graecos, dicerentur Barbari, etiam Romani ipsi domini post, et Latini et Itali ea sunt nota exempti, donatis [note: Lib. 3. De. Offic.] prouinciis omnibus ciuitate. Inconsulte, (inquit Cicero) qui peregrinos vrbibus vti prohibent, eosque exterminant, vt Pennus [note: Sabell lib. 8. Enn. 9.] apud patres nostros. Hanc propagandi rationem etiam Veneti intellexerunt, qui in Vrbis quadam vastitate, edictum proposuerunt, vt quicumque hominum Venetias cum coniuge et liberis peterent, habitandi caussa, perseuerarentque biennio in nouo incolatu, pro ciuibus haberentur. Iuri ciuitatis persimilia sunt
page 184, image: s192iura amicitiae et societatis, qua se populus Romanus, exempli gratia, cum exteris obstringebat, pactione scilicet nuda, et foedere: vt quaecumque ciuitas (inquit Cicero) nobiscum maxima societate, amicitia, sponsione, pactione foedere coniuncta est; ita maxime communione beneficiorum et [note: Bod. lib. 3. cap. 6.] praemiorum contineri. Foederatorum porro duo sunt genera: alterum eorum, qui auxilia mutua paciscuntur, si ab hostibus lacessiti fuerint; alterum eorum, qui etiam mutuas opes et copias ad sociorum hostes inuadendos promittunt; idque vel exceptis quibusdam, vel sine vllius exceptione. Omnium autem arctissima societas est, cum eosdem hostes, et eosdem [note: Liuius.] cum sociis amicos habemus. Metellus Antiochi regis legatus triafoederum genera apud Liuium ponit: vnum, cum bello victis darentur leges (vbi enim omnia ei qui armis plus posset, dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari velit, ipsius ius arbitriumque esse:) alterum, cum bello pares aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent: (tunc enim repeti reddique per conuentionem res; et, si quarum bello
page 185, image: s193turbata possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui, aut ex partis vtriusque commodo componi) tertium, cum qui hostes numquam fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter seiungendam coeunt. hineque dicunt, neque accipiunt leges. id enim victoris victique est. In clientelam quoque Principes vrbesque accipere, propagandi Imperii modus. [note: Bod. libr. I. cap. 7.] Clientela inter Principes nihil ahud est, quam foederata consociatio, qua quidem alter alterius maiestatem obseruare tenetur, vt ab iniuria potentiorum tutior esse possit. Hac ratione Turcarum Imp. fines Imperii sui mirum in modum protulit. Tartarorum enim, Praecopitum, Georgianorum, aliorumque patrocinio accepto, iis non secus ac suis, in Imperio [note: Bod. libr. 9. cap. 6.] dilatando vsus est. Caueant autem sibi Principes, vrbes, prouinciae, quae se alteri in clientelam dant, nelibertatem amittant. Ioannes Vngariae rex Turcarum accepto patrocinio, regnum in seruitutem tradidit. Eâdem ratione Constantiam, Traiectum ad Mosam, Cameracum, Viennam Austriae, Metenses, Tullos, Viridomos libertatem amisisse
page 186, image: s194[note: Buchan.] legimus. Scoti, Anglorum quidem ante aliquot annos patrocinium receperunt; sed et si obsides datentur, prouiderunt, quos sexto quoque mense renouare liceret. nec arcem vllam Anglis concedere voluerunt. Benceficiis quoque Reges, Principes, Resque publicas deuinciendo, Principatus fines allquando propagantur. Liberalis populus [note: Val. libr. 5. cap. 2.] Romanus, magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam reddidit. Sed Attalus etiam testamenti aequitate gratus, Asiam populo Rom. legauit. Itaque neque huius munificentia, nec illius tam memor beneficii animus tot verbis laudari potest, quot amissae ciuitates vel amice datae, vel pie redditae sunt. Idem [note: Eutrop. libr.] ob Antiochum finibus suis pulsum, legatis Romam missis, qui Patribus gratias agerent, coronam auream 246. pondo, in Capitolio ponendam curauit. Zelomiro [note: Bonfin. libr. 4. dec. 2.] Dalmatarum rege, absque liberis mortuo, vxor successit; quae fratrem Ladislaum, Vngariae regem, a quo contra seditiosos protecta fuerat, heredem instituit. Ex eo tempore Dalmatia, et [note: Ph. Comin.] Croatia, Vngaris parêre coeperunt. Heldobensem
page 187, image: s195ducem senem, adolescens [note: AEmil libr. 10.] filius in ordinem redegerat, iuraque popularibus dabat. Carolus autem Burgundus, Princeps potentiss. adolescente pulso, Imperium seni restituit. ab eo ob id meritum heres instituitur, exherede [note: Guicciard. lib. 8.] filio. Adriatici sinus Imperium ab Alexandro IV. P. R. Venetis, quod armis, virtute, sumptibus maximis eam nauigationem a Saracenis atque praedonibus defendissent, securamque reddidissent, amplissimis priuilegiis concessum fuit.
CAPVT XXXV. Dealiis nonnullis Imperii propagandi modis.
MVlti quoque Principes reperiuntur, qui affinitate cum potentioribus quaesita, Imperium suum propagarunt. Sed vt de Tarquinio, Theodosio iuniore, Romano Argyropolo, aliisque nihil dicam, familiam vnicam, Austriacam scilicet, [note: Francis. Taratta dereg. Hisp.] Lectori ob oculos pono, quae Galliam Belgicam, Hispaniam, Lusitaniam, aliaque potentissima regna, dotis nomine accepit. Sed et nuper Vicecomitem Turenium, Duce Bullioniae in matrimonium
page 188, image: s196ductâ, Principatu illo auctum vidimus. Notum est illud M. Aurelii Imp. qui cum vxoris impudicae libidines nimis patienter ferret, amicis repudium saepe consulentibus, respondit, Dotem prius reddi oportere. quippe Imperio Rom. quasi iure dotali vti frui videbatur, cum Faustinam Imp. Antonini filiam duxisset. Adoptione quoque Imperium adipiscimur, augemusve. [note: Suetonius. Vopiscus. Procopius.] Sic lulius Caesar Octauium, Tiberius Caligulam, Claudius Neronem, Galba Pisonem, Nerua Traianum, Traianus Adrianum, Adrianus Antoninum Pium, Diocletianum, Galerius Maximinum, Iustinus Iustinianum adoptauit. [note: Crantz. lib. 10. Sax. cap. 26 et lib. 8. Daniae, c. I. Anton. Flor. chron. tit. 22.] Eâdem ratione Ericus ex Pomeraniae Duce, in Regem Daniae, Sueciae et Noruegiae, Margaritae reginae iam senescentis adoptione prouectus est. Et Andium Dux Ludouicus, a Iohanna regina Neapolitanum regnum adoptione accepit. Huc pertinet emptio vicinorum Principatuum, vt et oppignoratio. Philippus Valesius Delphinatum, quadraginta millibus aureorum; Beroensem ducatum, sexaginta millibus oppignoratum
page 189, image: s197habuit. Multi quoque pignori Principatus acceperunt, et lege commissoria pignoris retinuerunt. Poloni, regni sui fines, peregrinorum Regum electione [note: Bodin.] protulerunt. Ita nempe, lagellonicâ familiâ extinctâ, Littuaniam, aliosque Ducatus obtinuerunt. Immo apud ipsos S. C. esse aiunt, quo ciuibus via ad Regnum praecluditur. De Mercatuta hîc quaeri video, an ea Principem deceat. [note: Cic. lib. I. de Offic.] Nam Cicero: Si tenuis est, inquit, mercatura, sordida putanda est; si magna et copiosa, multa vndique apportans multisque sine vanitate impartiens, non est admodum vituperanda; atque etiam si satiata quaestu, vel contenta potius, vt saepe ex alto inportum, ex portu ipso se in agros, possessionesque contulerit, videtur iure optimo posse laudari. Ideo complures Principes legimus olei, frumenti, aliorumque mercaturam exercuisse; [note: Iouius.] vt Alphonsum Neapolitanorum regem. Lusitani vero reges, Lisbona regia vrbe, mari ad remotas illas partes miserunt; et cum Calicutio, et aliorum locorum Regibus in Indico mari societate contractâ, deinde paullatim ad interiora [note: Osorius.] loca penetrantes, arcibusque temporis
page 190, image: s198progressu in opportunis locis exstructis, et nonnullis eius regionis foedere sibi adiunctis, aliis vero armis, [note: Sabell. 19. in Suppl.] Imperio suo parere coactis, aromatum, quae antea Alexandrini mercatores habere solebant, negociationem in se transtulerunt; eaque mari in Lusitaniam vehentes ad eadem loca, ad quae Veneti mittere solebant, nauibus ipsi suis mittunt. Hac ratione opibus incredibilibus Regnum auxerunt. Haec quamuis ita se habeant, putarim tamen non solum Reges, sed ne Nobiles quidem, nisi certis, [note: Lib. 4. Debenefic] casibus; decere. Multa (ait Seneca) quae summam vtilitatem aliis adferunt, precio gratiam perdunt. Mercator vrbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt non obligant eos quibus prosunt. Non est beneficium quod in quaestum mittitur: [note: Zonar. tomo 3.] Hoc dabo, hoc recipiam, auctio est. Notum est illud Theophili Imper. qui cum aliquando Augustae nauem ex mercatura reductam intellexisset, nautis quicquid sarcinarum in naui haberent, id statim efferri iussit, et nihil quod ad Augustam pertineret, attingere. quo facto, pulsis
page 191, image: s199inde nautis, Graeco igni iniecto, nauem cum ipsis sarcinis cremauit, Imperatricem maledictis insectatus. Nam cum me Deus (inquit) Imperatorem designârit, tu me mercatorem facere contendis. Scito autem, mercaturam priuatis hominibus esse concessam, vt ea toler andae vitae modos habeant. quod si nos, praeter Imperii opes, etiam mercaturae emolumenta interceperimus, vndenam subditi victum comparabunt? Apparet hinc, Principem, mercatores quidem fouere; at ipsum mercaturam exercere non debere: nisi in regnum a priuatis mercaturae aliquod genus excellens introduci non posset sine Principis operâ. alter casus, nisi in euidentissimam solamque subditorum vtilitatem redundet. Hac ratione Veneti nauibus suis annonam sustinent. Aduertendum hîc est, inter genera mercaturae nullum sordidius et damnosius esse, quam honorum magistratuumque mercatura. Declinantis imperii manifestum notatur signum a Vopisco, quod sub Aureliano, officia venalia esse coeperunt, neque darentur hominibus, [note: Zosimus lib. 4.] sed diuitiis. Pessime Theodosius Imp. qui magistratus, vt prouinciarum
page 192, image: s200praefecturas, quibusuis accedentibus venales exponebat, nulla prorsus existimationis, aut honestae vitae ratione habita; sed eum iudicans idoneum, qui auri vel argenti maiorem summam adferret. Tuncargentarios, nummularios, aliosque professiones in foro foedissimas obire solitos, magistratuum etiam praecipuorum insignibus ornatos, videre [note: AElius Lamprid. in Seuero.] licebat. Optime contra Alexander Seuerus, qui nullos vmquam gladii honores passus est vendi. nam, Necesse est, inquiebat, vt quiemit, vendat. Ego non patiar mercatores potestatum: quos si patiar, damnare non possum. Erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendit. Hanc mercaturam in Galliam, maximo tanti Regnimalo, introduxit Ludouicus Rex, ad releuandum populum, et vt aes alienum a Carolo VIII. contractum. dissolueret, aliisque de caussis quibus vrgebatur; item, vt Ducatum Mediolanensem redimeret. factum id Anno 1499. Atque hi fere propagandi Imperii modi sunt. Vbi tenendum, propagandi Imperii desiderium saepissime Rebuspubl. nocuisse: vt contra, Rerumpubl. quae suo proprio
page 193, image: s201Imperio contentae fuerunt, status diuturnior fuit. Id in Heluetiis videmus; qui praeclare Imperium tuentur, quod propagandi eius nullam curam gerant. Idem de Venetis hodie, aliisque dici posset.
CAPVT VLTIMVM. De interitu Imperiorum: et, an conuersiones istae praeuideri possint.
QVAMVIS ex iam dictis, quilibet, quaenam Principatus conuersionum caussae sint, colligere possit: nihilominus tamen, vt Lectoris industriam adiuuem, de Rerum publicarum interitu aliquid addam. Sciendum autem est, Respublicas, non secus ac homines, suam habere infantiam, pueritiam, adolescentiam, iuuentutem, aetatem mediam, quae aetas consistendi dicitur, et senectutem: id est, ortum, incrementum, statum, conuersionem, occasum. Et quem admodum homini variae accidunt mutationes, pro ratione temperamenti, educationis, alimentorumque: sic et Rebuspubl. ab amicis, ab hostibus, a subditis, et ab vtrisque simul. Postremo, quemadmodum mortes hominibus ab externo
page 194, image: s202vel interno malo, vel vtroque simul proueniunt: sic et Rebuspub. Quemadmodum non senes solum, sed et adolescentes; pueri et infantes moriuntur: ita Principatus quoque non tantum absoluti et consecti, sed etiam qui inchoantur adhuc, et informantur saepe interire solent. Quemadmodum (inquam) corpora nostra cernimus, alia externa ferri impulsione, ictuque peruerti; alia, intestina humorum dissensione interire; pauca quaedam, naturali confecta senio contabescere: sic ciuitates, partim hostilibus armis afflictas; partim domestico seditionis morbo, quasi occulto quodam veneno, ante senectutis maturitatem, licet intueri.
Vt alta ventos semper excipiunt iuga,
Rupemque saxis vasta dirimentem freta;
Quamuis quieti verberant fluctus maris;
Imperia sic excelsa fortunae subiacent.
Interna Rerumpubl. mala, sunt ciuiles discordiae, de quibus satis antea dictum; quae ex iniuria, honore, metu, contemptu, nimiis paucorum opibus, nimia multorum inopia proueniunt. Richardus II. Anglorum rex, quod contra procerum
page 195, image: s203et populi voluntatem, quosdam infimae sortis et illaudatae famae, rebus praefecisset, ab Henrico Lancastriae Duce, populo expetente, captus, misere interiit. Pessimi indicii est, cum harmonia illa et concentus internus perturbatur.
--- impatiensque loci fortuna secundi
[note: Lucanus] Nec quemquam iam ferre potest, Caesarve priorem,
Pompeius veparem. ---
Hac nimirum ratione Roma, omnium alioqui gentium victrix, velut nullum aliud amplius superesset certamen, suis viribus dignum, quam validae illae essent, in seipsam experiri adorta est: nec destitit, donec in suum concidit vulnus. Idem [note: Pausan. in Arcadicis.] in Imperio Orientali accidit. Scribit Pausanias, cum Lacedaemonii aliquando bellum ciuile capesserent, Achaeorum ducem, 300. seditionum auctores eiecisse, publicorum seruorum tria millia vendidisse, vtbis muros demolitum, puberibusque omnibus iis exercitationibus, in quibus ex Lycurgi lege versabantur, interdixisse. Externa mala Rerumpublicarum ab hostibus proueniunt,
page 196, image: s204[note: Hieronymus in Daniel. Plinius lib. 24. cap. 2.] vel vi maiore. Sic Babylon, omnium quas vmquam Sol aspexit, vrbium maxima; Heliopolis, Corinthus, Tyrus, aliaeque vrbes, penitus deletae sunt. Tripolis a Turcis expugnata: atrocissima crudelitatis, feritatis, auaritiae, libidinis, contemptus. Numinis exempla, quae excogitari ab vlla barbarie possunt, ediderunt: pauci, qui in nauibus stabant, excepti, aufugerunt. In moenia quoque furor saeuiit. muros deiecerunt, fundamenta conuulserunt, dissiparunt, fossas explêrunt, adaequarunt, ne vestigium vllum vrbis exstaret. Talium exemplorum millia adduci possent. De vi maiore dixi; id intelligendum, cum peste, fame, terrae motibus, terrae hiatibus, incendiis, fulmine, diluuiisque Imperia perduntur. Anno a Roma condita trecentesimo septuagesimo sexto, saeuissimo [note: Plin. lib. 2. cap. 90.] terraemotu Achaia vniuersa concussa est; et duae tunc ciuitates, Ebora et Elice, abruptis locorum hiatibus, deuoratae. Tralles [note: Agathias lib. 2.] vrbs in Asio campo, iuxta Maeandrum fluuium sita, olim quidem Pelasgorum colonia fuit, sub Augusti vero Caesaris tempora, terrae motu quassata est et subuersa,
page 197, image: s205nihilque in ea integrum relictum. [note: Tacit. lib. 5.] Tiberii Caesaris anno quinto, nocturno terraemotu tredecim Asiae vrbes collapsae et dirutae sunt. Dictatore Quintio Cincinnato tanta fames Romam oppressit, vt quidam inediam non ferentes, [note: Plutarch. in Sylla.] in flumen se praecipitârint. Tanta fuit fames Athenis, cum a Sylla obsidebantur, vt tritici medimnus mille drachmis vaenierit: qui emere non poterant, nascentia circa arcem gramina, instar pecudum, depascebantur: iumentis omnibus absumptis, coria vtresque decoquebant, et calceos, eisque suauiter vescebantur: nonnulli, etiam excrementa comedebant; et cadauera humana. [note: Naucler] Scribit Nauclerus, temporibus Ludouici Bauari, ingentem pestilentiae vim in Europa desaeuiisse, quae quamplurimas vrbes, insulas et monasteria deuastauit, ita vt in Italia propter eius saeuitiam, ad tempus aliquod ius redditum. [note: Pausan. in Boeoticis.] non sit. Philegiarum gens crebris fulminibus, et telluris vehementissimis motibus funditus deleta est. Apud Flandros [note: Pont. de fortit. her. libr. 1. cap. 8.] ante quadringentos annos magna nubium moles ex improuiso caelitus delapsa,
page 198, image: s206multa hominum millia suffocauit [note: Trithemius de rebus Hirsaug.] De domibus vrbibusque igne consumptis, plenae sunt historiae.
--- veteres tantummodo Troia ruinas,
Et pro diuitiis tumulos ostendit auorum.
Clara fuit Sparte; magnae viguêre Mycenae:
Nec non et Cecropis, nec non Amphyonis arces.
Vile solum Sparte est: altae cecidêre Mycenae.
Oedipodioniae quid sint, n si nomina Thebae?
Sic Numaniia, Saguntus, Athenae, Corinthus, Siche, Iericho, Babylon, aliaeque praestantissimae vrbes eamdem sortem et violentum interitum passae sunt; et plures etiam nostro tempore, quas nec numero, nec opus est. Restat, vt coronidis loco videamus, an Imperiorum interitus, aliaeque conuersiones praeuideri possint. Et vt eorum opinionem silentio praeteream, qui ab errantium fixarumque stellarum vi ac potestate, ciuitatum conuersiones petendas esse putarunt, (id enim ineptius est, quam vt refelli [note: Bodin. lib. 4. cap. 2.] multis debeat) dico, distinguendum inter praecognitiones theoricas, tam naturales quam diuinas; et practicas, quae experientiâ potissimum nituntur. Periti nauium gubernatores non ex loue,
page 199, image: s207[note: Ioh. Pic. Mir. in Astrol. l 3. c. 19.] Saturno, Venere, Marte aut Mercurio tempestares praeuident; sed de nube, de ventis, de omni aeris conditione. Atque eorum haec solers disciplina experimentis vbique confirmatis, de spiraculo tenuissimi flatus, de nubecula vix conspicua, tempestatem intelligit imminentem, cuius nullum praesagium, nullum signum adhuc patebat oculis aliorum. Nec solum venturam intelligunt, sed qua parte futurum vt excitetur, quomodo declinari, quomodo superari possit; ad quae sapientia Astrologorum prorsus caligabit. Sic pastores, agricolae et ipsum saepe vulgus ineruditum, statum aeris praecognoscunt, non a stellis, sed ab aeris ipsius dispositione, atque his quae in sublimi impressionibus fiunt; quare raro fallunt, aerem scilicet ex aere, sicut medici aegrum ex aegro praeiudicantes; hoc est, ex propriis principiis, non ex principiis fictis, [note: Polyb. lib. 6.] remotisque. Sic prudentis hominis esse dicimus, ex praesenti temporum cognitione, et ex rerum antecedentium caussis, tam priuatim quam publice, conuersiones futuras coniicere et praeuidere. [note: AEschilus.] Id nimirum intellexit Prometheus apud AEschilum, dum ait:
page 200, image: s208
--- cuncta praenoui optime
Futura; nec futura calamitas mihi
Inopina quaequam est. ---
Has practicas omnium certissimas arbitror, quamuis et ipsae coniecturis tantum constent. Si religionis cultus contemnatur, et charitas frigere incipiat, Theologus Numinis diuini iram praeuidet: vt Politicus, qui iusticiae vincula infringi, Principisve tyrannidem videt, vicinorum Principum potentiam, caeterosque [note: Plut in Reg. apoph.] politicos gradus non seruari. Pyrrhus cum spe lapsus potiundae Siliciae inde solueret: Qualem, inquit, Romanis et Carthaginiensibus palaestram relinquimus! Augustus [note: Sueton.] Germanicum Drusi filium pro concione palam Reipub. caussâ sese adoptare iurauit, de eoque saepe illum Ennii versum pronunciauit:
Vnus homo nobis vigilando restituet rem.
Caeterum Tiberii insidiis sublato Germanico, Augustus iam animam agens, digrediente Tiberio, cum quo longum et arcanum sermonem habuerat, exclamauit: [note: Diog. Laerr. lib. 1.] Miserum populum Romanum, qui sub tam maxillis edet! Athenas a Solone accersitus Epimenides, cum Munichiam
page 201, image: s209arcem diu contemplatus fuisset, dixisse fertur: Quam caeci sunt Athenienses in praeuidendis rebus futuris! si scirent, quanta hic locus mala olim daturus sit, dentibus profecto suis eum eroderent, et vnguibus demolirentur. Inter rationes autem politicas, quibus diuturnitas status praeuidetur, est, si raedices et fundamenta, de quibus capitibus prioribus tractatur, posuerit. Regnum Neapolitanum a Gallis partum, diu conseruari non poterat; tadices enim non egerat. Idem de Ducatu Mediolanensi dici potest. De Prophetiis non loquor hîc. Prophetia enim est visio diuina, rerum euentus immobili veritate denuncians, de qua non dubitandum. Deus olim per Prophetas, populum suum docebat, admonebat, obiurgabat, et futurae felicitatis vel calamitatis [note: Ioseph. lib. 9. cap. 12.] certiorem faciebat. Hac ratione videmus, prophetam Naum, Niniues excidium, per diluuium et incendium, post Ionam praedixisse. Sub rege Iudaeorum Nathane, idem Iudaeis quoque praedixit Vrias Semeiae F. Cariathiarimensis; vt et [note: Hierem. cap. 26.] Hieremias, aliique. Quarum prophetiarum plena sunt sacra Biblia. Ad extremum
page 202, image: s210notandum est, omnes propemodum gentes, quae propter intolerandam vel superbiam, vel iniquitatem, vel luxum, praeter alias poenas quibus a Deo multatae fuerunt, hanc etiam accepisse, quod securi manserint, artesque liberales et militares abiecerint, et se deliciis corrumpi [note: Velleius.] et effoeminari permiserint. Ineluctabilis fatorum vis; cuius fortunam mutare constituit, consilia corrumpit.
[note: Seneca.] Iratus ad poenam Deus si quos trahit,
Auferre mentem talibus primum solet,
Caliginemque offundit, vt ruant suas
Furenter in clades, sibi quas noxiis
Accersierunt vltro consiliis malis.
[note: 3. Reg. c. 11.] Cum Salomon mentem a Domino auertisset, hanc ei sententiam Propheta denunciauit: Quia non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae mandaui tibi, disrumpens scindam regnum tuum. et illud dabo seruo tuo. et alibi ad populum Samuel: Quod si perseuer aueritis in malitia, et vos, et Rex vester [note: Lib. 10. Epist.] pariter peribitis. Hoc muliarum tibi vrbium (inquit Seneca) ostendet euentus, quarum in ipso flore luxuriosa Imperia ceciderunt, et quicquid virtute erat partum, intemperantia corruit. Atque haec de Principatu acquirendo, conseruando, propagando, perdendoque dicta sint.
FINIS.
image: s211
HIPPOLYTI A COLLIBVS CONSILIARIVS, AD PHILIPPVM LVDOVICVM, HANOVIAE COMITEM ILLVSTRISSIMVM. EDITIO SECVNDA; ab ipso auctore recognita et aucta. HANOVIAE Apud Guiliuelmum Antonium, ANNO CIC IC XCVIII.
image: s212
[gap: blank space]
page 205, image: s213
PHILIPPO LVDOVICO HANOVIAE COMITI ILLVSTRISS.
MAGNVM sane Principibus viris onnus impositum: imperium moderari sapienter, iuris aequabilitatem colere, flagitiorum coercere licentiam excitare virtutis studia ordinem in omni officio conseruare, et rem denique publicam excellentibus meritis obstringere.
Consulere patriae, parcere afflictis, ferâ
Caede abstinere, tempus atque irae dare,
Orbi quietem, seculo pacem suo.
quôque maius imperium diffusiusque, eo maior cura. vt non immerito Diocletianus Imp. nihil difficilius dixerit, quam bene imperare. Nam si administrationem rerum suarum familiaribus totam permittant, omnia Regni praesidia dilabantur necesse est. si per se omnia curare velint inanem curam et sine vllo fructu pecipient, horamque nullam molestissimis negotiis metu et sollicitudine liberam
page 206, image: s214habebunt. Magna seruitus, magna fortuna.
--- metui cupiunt
Metuique timent. non nox illis
Alma recessus praebet tutos,
Non curarum somnus domitor
Pectora soluit.
Prudenter Saturninus illis qui imperatoria eum purpura induebant; Nescitis amici, quid mali sit imperare. gladii et tela nostris ceruicibus impendent: imminent vndique hastae, vndique spicula: ipsi custodes timentur et formidantur. Verum mali huius remedium optimum, idque vnicum in legum maiestate est, sapientumque consilio, ex quorum sententia quid optimum factu sit statuant: nam summis, vt ille ait, Imperii moderatoribus, pia et decora suadentes, instrumenta sunt boni saeculi. At difficulter reperiuntur: et pauci qui reperiri possent Principum aulas vitant. sapiens enim ingenium suum et prudentiam non venditat, nec suas vmquam rationes eô confert, vt Principis alicuius gratiam acquirat, ad cuius nutum et arbitrium se totum componat. speciosam illam seruitutem fugit. Animus magnus, ait Q. Curtius, spernit sceptrum,
page 207, image: s215quodalii per ignes ferrumque peterent. quin potius summas diuitias in aequitate animi, et in resecanda potissimum cupiditate constituit. semper cupere (aiunt) nihil aliud est, quam semper miserum esse. vera vita est odisse honores, qui sic expetuntur, vt parentur libertatis is iactura, pacis, otii. Salem Athenis lingere se malle, quam cum principibus opiparis vesci dapibus, quidam acerbe nimium respondit: sed facete Lacydes Cyrenaeus, qui a rege Attalo, amicitiam, societatemque in rebus agendis promittente, accer situs, venirerenuit: philosophos quippe vt picturas et imagines eminus videndos esse, non cominus. Intelligebant sapientes hi viri Principum familiares cariis non raro fortunae casibus expositos, neque felices eos existere omnes qui regia purpura, regioque auro rutilant. ex se autem satis didicerant in rebus humanis nil magis expetendum, quam quietae et procul a publicis muneribus tranquillae vitae constantiam.
Felix, mediae quisquis turbae
Parte quietus, aura stringit
Littora tutâ, timidusque mari
Credere cymbam, remo terras
Propiorelegit.
page 208, image: s216
Quapropter veri Principis industria in sapientibus omni studio in bonum publicum vindicandis retinendisque, merito semper ver sataest. Ad retinendos duo requiri video. quemadmodum (ait ille) fruges non tam ingenio soli, quam caeli beneficio, melioreque temperie laetius exuberant; ita et eximia ingenia, benignitate humanitateque Principum virorum excitantur et aluntur: - alterum igitur est, vt eorum opera, tum clementer et benigne, tum etiam iuste, hoc est, congruenter vtantur. Quemadmodum enim ministrorum partes sunt obsequium, assiduitas, taciturnitas, labor indefessus: sic magnatum contra officium est, consiliariorum. (quos boni principes partem sui corporis esse statuerunt) sedulitate non abuti, nihil vmquam in eos asperum aut contumeliosum dicere, nec acerbe officium exigere, sicque cogitare, se non seruis et mancipus, sed liber is hominibus imperitare, quorum opera si non gratuita et voluntaria, at certe libera vtuntur. Alterum est, ne laborum suorum praemio ac mercede fraudentur. quid quaeso aequius, quam vt quorum vita in nostris consumitur commodis, eos remuneremur? exemplo vel ab agris sumto, qui a quibus diligentius coluntur et laboriosius,
page 209, image: s217iis vberiores fructus ferunt. Rerum istarum neglectum magna saepe principibus incommoda tulisse, praeter antiquas, historiae etiam recentiores clarissime docent. atque haec quidem Principem ipsum respiciunt.
Ceterum quaenam ipsius consiliarii partes sint, hoc sermone, qua potui diligentia succisiuis horis persequi conatus sum: an aliquid assecutus, boni lectoris iudicii facio. Id sane qualecumque est, in splendidissimo tuo potissimum nomine, Comes illustrissime, apparere volui, cuius in magna fortunae indulgentia, animi moder atio, morum facilitas, et regiae denique virtutis indoles, vt de formae dignitate nihil dicam, ita vndique enitent, vt de te ornando certasse videantur. atque ideo lubentius feci, quod opportune hoc ipso tempore, desponsatam tibi audiam Dei immortalis munere, Nympham principem, in qua, praeter illustrissimum genus, forma et venustas conspicitur, sed pudor magis, probitas, sanctitas, et castimores, quos domestica disciplina auxit, et probum ingenium confirmauit:
Hoc, par non aliud conuênit pulchrius vmquam
Nobiliusve.
Dum igitur alii per varia certatim tibigratulantium
page 210, image: s218genera in carmina erumpent, ac tibi hymenaeum canentes, faces praeferent nuptiales: ego hoc qualicumque libello, quo vno iam possum, meam aduersum te obseruantiam testabor: ac tibi felix administrationis tuae auspicium, fortunatum in longum annorum spatium coniugium, longamque propaegationis seriem precabor,
Vt senex videas gregem nepotum.
Nec dubito, quin muneris huius (quod ductu auspicioque tuo prodit) tenuitatem, animi tui magnitudo et singularis humanitas subleuatura sit. Vale.
page 211, image: s219
AD NOB. ET CL. VIRVM HIPPOLYTVM A COLLIBVS, IVDICII CVRIAE ARCHIPALATINAE PRAESIDEM, MELOS PAVLI MELISSI FRANCI, COM. S. PALATII ET EQVIT. CIVIS ROMANI.
EVENTVM facilem vix adipiscitur,
Quicquid consilio non geritur bono.
Iustae examine lancis
Res primum trutinanda erit,
Dem cum iudicioque et ratione mens
Prudens suscipiet grande negotium,
Atque indeside curâ
Effectum dabit illico.
Quod si priua domires temere abnuit
Inconsulta geri, ne vitiosior
Culpâ forte laboret;
Quanto sollicitam magis
In commune bonum sedulitas manum
Poscet? Veliuolas Oceanirates
page 212, image: s220
Pessum vadere cernas,
Nirectoris opem vagae
Constantem, trepido turbine, sentiant.
Sic rerum dominos exitio pari
Accersita ruina
Orco praecipitauerit,
Cautis ni fuerint consiliariis
Vsi. nae simili supplicio mihi
Tortos membra videri
Alo Ixioneae rotae,
Si quos destituit consilium duces.
Non quemvis procerum fecit idoneum
Terris rite regundis
Aut natura sagacior,
Aut fictrix animi celsior ars cati,
Aut mos adsiduis tritior vsibus.
Nam circumspice sodes,
Raris HIPPOLYTE ingenl
Donis prae reliquis aucte viris: quotum
Nobis quemque ducum nobilium dabis,
Cui cum lactis opimo
Materni sapientiae
Accrerit cumulus? Non pote viuier
Regi vlli, vacuo consiliantium;
Vt nec fulgere Phoebo
Experti radiis datur.
Felicem patriam, cui bonus obtigit
Princeps! eximia est dos ea Numinis.
Felicemque tetrarcham,
Cui sani bona pectoris!
MYRTILLETI.
ANNO 1596.
page 213, image: s221
QVOD DEVS BENE VERTAT.
SI in rebus etiam priuatis nos nobis non sufficimus; vt cum agitur de filia collocanda, de fundo emendo, testamento faciendo, societate ineunda, vel alia simili de re: et certissimum est, sapientissimum quemque aliorum saepe prudentia egere, medicorum aegrotantium more, qui alios sibi adhibent medicos: quilibet enim in suo negotio hebetior quam in alieno; multo sane minus consilio aliorum carere [note: Tac. lib 4. ann.] poterunt ii quibus multi populi et infinita negocia, eaque publica, commissa sunt, qui ita nati sunt, vt bona malaque eorum ad Remp. pertineant: ii inquam, qui si vel minimum errent, ingenti protinus id totius regni, saepe et orbis malo faciunt. Grauissimi Principis labores, [note: Tacitus lib. 12. ann.] ait Tacitus, queis orbem terrae capessis, egent adminiculis. Idcirco quemadmodum
page 214, image: s222Tyranni fidos consultores odio habuerunt, ac summos honores ingentesque diuitias, iustissima virtutum praemia, impuris et sceleratis hominibus, praedae obiecerunt, mimis, scurris, lenonibus, quorum flagitiis imperia euersa: sic optimum contra quemque Principem consiliariis stipatum fuisse legimus, totidem [note: Thermist orat 3. et Synes. de regno ad Arcad Dio Cass. lib 52.] veluti oculis, auribus, manibusque. C. Caesar Qu. Pedium et Corn. Balbum habuit: Augustus Maecenatem et Agrippam; Adrianus Celsum, Saluium et Neratium: M. Antoninus Scaeuolam, Mutianum [note: Hist. Ro. l. 2.] et Volusianum: Seuerus Papinianum, et alii alios. Raro, inquit Velleius, eminentes viros non magnis adiutoribus ad gubernandum fortunam suam vsos inuenies. Immo sapientiae argumentum in Principe, nullum maius quam sapientium virorum consilio vti. Bene enim, inquiunt [note: l. humanum C. de legib. l dubiu, C. de repud.] Impp. in quodam rescripto, cognoscimus, quod cum vestro consilio, Patres Conscripti, fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri Imperii et ad vestram gloriam redundare. Non viribus, ait Cicero, aut [note: In Cat. maiore.] velocitatibus, aut celeritate corporum res magnae geruntur: sed consilio, et auctoritate.
page 215, image: s223[note: In Orat. ad Caes.] Atque ego, inquit Sallustius, multa legendo, atque audiendo ita comperi, Omnia regna, ciuitates, nationes, eousque prosperum Imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt: vbi gratia, timor, voluptas ea corrupêre, statim imminutae opes, deinde ademptum Imperium; postremo seruitus imposita est: quod tunc intellectum est, cum [note: Plutarchus.] Pericles, vt plebis gratiam captaret, Areopagitarum auctoritatem sustulisset, et ea quae prius in Areopago tractabantur ad pop. transtulisset. Nam haud multo post Respublica tum externis, tum intestinis bellis concussa ruere coepit. [note: Dionys. Hal. l. 2.] Atque hanc fuisse causam vnicam existimant cur Roma tandiu floruerit, quod qui ei praefuerunt, non sua sed Senatus consilia sequuti sunt. horum mihi nihil [note: Senec 16 de Benefi c. 32. Tacitus lib. 4. histor.] accidisset, dicere Diuus Augustus solebat, postquam flagitia domi suae in publicum emisisset, si aut Agrippa, aut Maecenas vixisset. Nullum enim maius boni Imperii instrumentum, quam bonus consiliarius; qui non immerito pacis decus vocatur. atque vt vno verbo dicam, non magis mens et ratio in corpore humano necessaria, quam Consilium in Principe.
page 216, image: s224Sed vt commoda etiam alia, quae ex Principis bene consulti iussis emergunt, omittam, Nonne Princeps ex assiduitate consiliorum in negotiis caeteris decernendis prudentior fit? notum est illud Graecorum: sapientum congressu principes [note: Iul. Capit. in vita Alex.] sapiunt. Princeps bonus fit, ait Capitolinus, si bonis amicis vtatur. et detur durius quid a principe imperatum fuisse, iustum tamen et rectum subditis vel vnica hac de caussa videbitur, quia consilio prudentum factum. Neque maius [note: Ph. Comm. l 3. et 4.] vllum iudicium bonae mentis ostendere potest Princeps (vt praeclare Commineus) quam si eligat sibi, et iis familiariter vtatur, viros virtute et fama celebres: nam omnes statim iudicabunt, Talem esse Principem, quales sunt eorum mores, quorum familiaritate ipsum implicatum animaduertunt. ex Senatoribus Principes noscuntur, ait apud Tacitum Otho. [note: l. 1. hist.] Imp. Adde quod dominum illum offendere ciues metuant, et ipsius iussis contradicere, quem sciunt omnia cum consilio prudentum agere solere, vt taceam [note: Synesius de Regno.] iucunditatem qua Princeps qui sibi bonos viros studio ac beneuolentia
page 217, image: s225deuincit, in quorum virtute conquiescat, fruitur. Quid in vita amico fideli dulcius? quod praedium quaeve possesio tam opima, tamque omnium fructuum ferax et fertilis, quam amicus est? [note: Moral. l. 6.] Sed ad rem. Consilium, ait Philosophus, est inuestigatio quaedam earum rerum quibus ad finem quem nobis proposuimus [note: De orat.] facile peruenire possumus. Cicero vero excogitatam aliquid faciendi vel non faciendi rationem definit. quae definitiones ita intelligi debent, vt illa de consultatione loquatur, hoc est de consilii inuentione; haec vero de ipso consilio, vt est consultationis effectus. At nos (quia hoc in loco consilium pro Principum Senatu sumimus, quo sensu Tullius, qui ex Senatu hoc in consilium delecti estis, etc.) [note: Bod. de rep. l. 3. c. 1.] Consilium dicimus selectorum virorum legitimam congregationem; siue coetum [note: Fur. Cerio. c. 1.] qui Principi suo quomodo Respubl. bello seu pacis tempore administranda sit, [note: Festus in v. consilium.] consulunt: vnde etiam dictum videtur, quod scilicet in vnam sententiam plurium mentes consiliant et conueniant. Hinc tria in quolibet consilio requiri patet: Personas consulentes, Consiliarium
page 218, image: s226videlicet qui consulitur, et Principem [note: L. 3. Inst. 8.] qui sententiam rogat: Res, quae in consihum veniunt, et finem. Tria sunt, ait Quintilianus, in suasoriis seu in consiliis spectanda: quid sit de quo deliberatur, qui sint qui deliberant, et ad quid. De istis ordine, sed breuiter disserere animus est. Consiliarius dicitur qui Principi suo salutaria de Rep. fideliter et prudenter suggerit. Ex qua descriptione duo notanda, ea quibus instructus esse debet, et officium. Consiliarium iis animi et corporis praesidiis et veluti instrumentis munitum esse oportet, quibus finem suum, et ea quae ad finem spectant, consequi possit. Caput ad consilium de Rep. dandum est nosse Remp. Nemo de iis rebus sapienter disserere, aut aliis rectum consiliium dare valet, quas non nouit. et notum [note: L. 2. ff. de orig. iur.] est illud, Turpe esse Iurisconsulto, ius in quo versatur ignorare, non minus quam medico et gubernatori morbos cognoscendi et curandi, aut nauigandi peritia carere. Regiis igitur artibus praestet opus est qui regem est consilio adiuturus. notas habere debet, vt summatim dicam, eas omnes res quae a Principibus
page 219, image: s227tractari solent, actiones quae ad pacem vel ad bellum spectant: versatus sic in rebus gerendis, atque in ipsa ciuili administratione. Quod vt melius intelligatur, praesidia dicimus Consiliarii esse partim a natura, partim a studio, partim a fortuna; et, vt breuius, vel insita, vel acquisita. Insita, vt ingenium, forma corporis: acquisita studio vel exercitio; vt artes, disciplinae, virtutes. Quum igitur in quouis genere virtutis nemo excellere posse videatur, nisi naturae fundamentum iactum habeat, Consiliarium ingenio praestantem esse oportet. nam vt ingentia pondera quae nullis hominum viribus eleuari possunt, machinis facile tolluntur, ita quod aliâ saepe ratione nequeas, [note: Cic. de offic.] ingenio id facile efficias. Animi et ingenii celeres quidam motus, ait ille, esse debent, qui ad excogitandum acuti, et ad explicandum, ornandumque sint vberes et ad memoriam firmi, ac diuturni. Ingenio inquam Portiano, in rebus ciuilibus tractandis versatili, et indefesso Consiliarium esse conuenit, qui tanquam odorari cuncta, eaque cernere ac seligere valeat, qui consilium secundum circumstantias aptare
page 220, image: s228sciat. vt enim in nauis administratione alia in secunda, alia in aduersa tempestate vsui esse videmus: sic magna pars consilii [note: Seneca Epist. 71. in pr.] erit, vt in tempore Consilia enim rebus aptantur, res ipsae feruntur, imo voluuntur: quare consilium sub die nasci debet: et hoc quoque tardum est nimis, fallaces enim sunt rerum species, sub manu, quod aiunt, nascatur oportet: quod magni ingenii est. Rebus nouis talis esse debet constantia, vt rapienda sint consilia, non quaerenda, vt V. [note: Fur. Ceriol c. 2.] Sabinus dicere solebat.
Nimirum hoc illud factum sapienter in horas,
Si toties res ipsa ferat, noua sumere semper
Consilia. ---
Ingenio praeditus dignoscitur, si in dicendo argutus, in respondendo promptus, in accipiendo facilis, in docendo [note: Epist. 39. l. 5.] clarus, in seriis cautus fuerit. Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant, ait Seneca, et sordida magnarum rerum species ad se vocat. Ingenii vi numerosissimam rerum speciem exiguo tempore percipi [note: Epist. 95. l. 4.] videmus, quae vis, vt idem auctor alibi, praeceptis alitur et crescit, nouasque persuasiones adiicit innatis, et deprauata corrigit. Quantum quaeso, vt caetera taceam, solo
page 221, image: s229Dialecticorum acumine excitatur, quo primo intuitu omnem argumentationem non dico ad philosophorum disceptationem: sed ad quam cumque rem propositam elicere poterit. sed hoc acumine recte vti debet consiliarius, ne Sophistae nomen mereatur. Quod igitur dicimus ingenio opus esse, id intelligendum non tantum acuto et magno: sed alacri etiam et apto, quod habeat iudicii directam normam. Sine hac enim ingenii commoditate, negotia plerunque exitus non solum minime optatos, sed exitiales etiam [note: l 4. et Thucyd. l. 3.] habent. Nimis subtilia et ignea ingenia (vt recte Curtius) quae in assiduo motu versantur, nouandis quam gerendis rebus aptiora sunt: quod si quid auctoritatis in ipsis est, destruunt. Fit etiam saepe, naturae (dona sua inter mortales partientis) decreto, vt idem quamuis excellenti ingenio praeditus vir, non omni negotiorum generi aptus sit, neque satis feliciter sese variis hominum ingeniis et studiis accommodet. vtrumque concurrat necesse est. Marcus Cato talis erat, vt si arma sumpsisset, natum in armis crederes; si se ad studia conuertisset,
page 222, image: s230[note: Decad. 4. lib. 1.] inter literas educatum. De eo ita Liuius praedicat. In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, vt quocunque loco natus esset, [note: li. 2. histor.] fortunam sibi ipsi facturus videretur. Titi ingenium, ait Tacitus, quantaecunque fortunae capax et decor oris cum quadam maiestate, famam augebat. Magnum igitur quoque Consiliarii ornamentum forma corporis dignitati congruens, oris decus et elegantia. nam quamuis [note: Cic. in Tusc.] morbo vel tempore deflorescat, et nec nostra, nec animi sit; pulchrum tamen amabile suapte natura est, quandoquidem externa pulchritudo diuinae pulchritudinis imaginem refert. et licet interdum sub ignobili forma lateat pulcherrima natura, et sub ignobili corpore insignis lateat animus, id tamen rarum [note: Diog. Laer. in Socr.] est. Sapientissimus ille pulchros prae caeteris ad philosophiae studia ad mittebat. de pulchritudine hîc loquimur, [note: l. 1. Rhetor.] quam Cicero in dignitate non in venustate ponit: quoniam vbi vera pulchritudo, ibi quoque ingenium pulchrum: in fucata vero et muliebri pulchritudine omnia fucata. Ridiculi vulgo saepe fiunt ac dignitatem amittunt, quos natura
page 223, image: s231potius quam casus aliquis deformarit. Etiam barbaris hominibus, ait Curtius, in corporum maiestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximia specie donare natura dignata est. [note: Claudianus.] De aetate consiliarii quaeri hoc in loco potest, qua scilicet cum fructu legendus. luuentus sane lubrica moribus aetas, variis cupiditatibus obnoxia, irae, desiderio dominandi, ambitioni, intemperantiae, vehemens est impetus iuuenrae in vtramque [note: De regno. Aristot. l. 2. Rhetor. de moribus aetatum.] partem, ait Synesius, non aliter quam amnes, qua via data est eruptio, illuc excurrunt auidius. Adde quod iuuenes sapientia, rerumque gerendarum vsu excellere non possint, nec auctoritate apud populum vel alios, quibus interdum aliquid persuadendum valeant, et dolis etiam haud difficulter capiantur: vnde non immerito abortiui vocantur consiliarii. Cautum est domine (scribit ad Traianum Plinius) ne quis capiat magistratum, neve sit in senatu minor annorum triginta. Senectus contra vt plurimum timida, suspiciosa, incredula et auara. Quanto enim morti quis vicinior tanto magis sollicitus et timidus; addo laborum et dolorum
page 224, image: s232impatiens, obliuiosus (quo defectu multae negliguntur saepe occasiones) et natura loquacior. quod si experientia aliqua adsit, ea non raro in obstinationem conuertitur. Hisce rationibus motus Arist. iuniores et senes e numero remouet germanorum ciuium: iuniores, quod ciues sint imperfecti; senes, quod effoeti. Cum in quintum gradum peruenerant, [note: Varro.] ait apud Nonium Varro, atque habebant sexaginta annos, tum denique erant a publicis negotiis liberi atque expediti et otiosi. [note: Sigon. de antiquo iureciu Rom. l. 1. c. 17.] Ideo in prouerbium quidam putant venisse, sexagenarios de ponte deiici oportere; hoc est, quod suffragium non ferant, quod per pontem ferebant. [note: Sen. de breu. vitae c. vlt.] A quinquagesimo anno lex militem non cogit; a sexagesimo Senatorem non citat, ait Seneca. Media igitur aetas consiliis oportunissima: mediam intelligo aetatem a trigesimo ad sexagesimum vsque annum. [note: lib 52.] quod in eligendis consiliariis regulariter dico: scio enim et ante trigesimum (quod Dio decreto Maecenatis statutum scribit) et post sexagesimum ad munus istud idoneos reperiri posse: sed vt recte Furius Ceriolanus censet, tutius est qui
page 225, image: s233triginta nondum attigerunt annos celebres adeant Academias, peregrinentur, vrbes moresque hominum discant, aulas principum intueantur, castra sequantur, [note: cap. 3.] etc. sexagesimum vero qui excesserunt, sibi viuere incipiant, in ocio et quiete, quaesitis vtantur, et solius animae salutis curam gerant. Hinc senibus tanquam emeritis beneficia, honores, vacationes munerum a legibus tribui videmus. Haec de bonis insitis et de aetate. Acquisita bona circa ea versari dicemus quae (vt supra attigi) ad Rempublicam bene ac feliciter gerendam necessaria sunt: circa notitiam scilicet earum rerum quae in omni genere Principatus ad Imperii magnitudinem et conseruationem potissimum pertinent. Inter caetera quibus munitus esse debet consiliarius, principem locum obtinet prudentia Theologica. Nam cum impietas omnem ex animo peccandi metum euellat, et consilia impiorum fraudulenta sint, sequitur Religionis contemptum, rerum publicarum euersionem adferre. Necessarium igitur Consiliario, ne populus in religione fluctuet; quinam recte
page 226, image: s234vel male sentiant, scire; quinam religionis causa coerceri debeant vel non; quomodo sectarum vindices euelli possint, etc. Neque solum hoc scire debet: [note: Lactant. de iusticia. l. 5. c. 15.] sed et ipse Religioni ex animo addictus esse, votis ac precibus Deum colere. nam vt omittam Deum solum esse qui mentem dat, qui animum confirmat, qui opes elargitur, qui fraudes intestinas comprimit, qui hostium imperum retundit, qui victoriam omnibus, et magnis viris gloriam dat; quomodo, quaeso, Consilium de rebus magnis inire poterit qui mentem castam, et diuino splendore collucentem non habet? omne verum lumen, quod admirationem commouet et amorem conciliat, in religione situm. Talis etiam est opinio eos qui Deo chari sunt, diuinis consiliis instrui, et ista de causa minime labi et errare posse: id quod et Ethnici viderunt, quibus, fictae licet et commentitiae, religionis opinio auctoritatem apud quamplures nationes attulit magnam. Nullo vinculo magis in officio retinemur, quam religionis sincerae praecipue: quemadmodum igitur nullo modo publica vtilitas
page 227, image: s235ab honestate separari, ita nec honestas a pura religione auelli potest. et vt concludam, [note: Valer. Max.] Fallunt qui humanis imperiis et regibus, non vltionis diuinae metu Respubl. contineri docent; humana consilia castigantur vbi caelestibus se praeferunt. Ad prudentiam humanam venio; et Consiliarium Philosophiae cognitione carere non posse [note: Cic de claris orat.] affirmo. Quamuis autem cum de vera philosophia loquimur, eam intelligamus, quae in actione consistit, moralem scilicet, familiarem et ciuilem; alterius tamen etiam quae in contemplatione versatur, naturalis scilicet, et Mathematices gnarum esse vellem. Turpe esset homini consiliario in Regum et principum aulis versanti, et cum magnis viris saepe congredienti loqui nescire de naturae rerum caussis, quae vis maceriem omnem, et quicquid ex ea effcitur, et quasi informatur contineat, quam variae ex ea et multiformes expressae fuerint qualitates, vnde illa corpora extiterint, quae Elementa vocamus, quae vis fulmina et tonitrua impellat, inusitatos ignes accendat, arcum tam variis coloribus distinguat, ventorum praelia concitet, terram concutiat,
page 228, image: s236aquis terras aperiat, aut perpetuos terrarum tractus aquis obruat, et similia. sed Mathematicis imprimis artibus instructum eum esse vtilissimum fuerit. Astronomia, praeterquam quod Physicae proxima est, dat nobis exquisitam Solis et Lunae cursus, denique omnium rerum caelestium cognitionem. Facessite vos Genethliaci et iudiciarii qui ex astris homini futura praeiudicatis, et ex iis diuinare vultis. Arithmetica supputandi artem per quam necessariam monstrat: quomodo enim acceptorum expensorumque rationem intelliget si casu aliquo ei quaestorum, aliorumve suspectorum argentariorum ratiocinationes committantur? Geometria sane inter alias consiliarium summe iuuabit, sine cuius ope historiae intelligi, agri recte diuidi, castra locari, vrbes aedificari, arces muniri, aedificiorum, templorum, aedium, nauium, reliquarumque rerum [note: Bod. l. 6. c. 6.] dimensiones haberi nequeunt. Tolle metiendi rationem et iustitiam, ciuiumque concordiam, multasque alias vtilitates e vita tolles. Quî formam illam Geometricam regendae ciuitatis intelligere
page 229, image: s237poteris, si quid Geometricum sit ignores. quomodo intelliges Arithmeticas leges in tribuendis honoribus vel in aliis, si Arithmeticam non tenes? De philosophia practica aliquid inculcare superfluum videtur. Plane absurdum, esset in Rep. versanti, ea quibus praecipue Resp. stat, et ex quibus manat, ignorare. Neque aliam Philosophiam intellexit Plato, cum nobilissimam illam vocem tanquam ex oraculo edidit, Tum demum beatas fore Respubl. cum aut regnarent Philosophi, aut Reges philosopharentur. [note: Epist 2.] Nulla laudabilior philosophiae pars est, ait Plinius, quam agere negotium publicum, cognoscere, iudicare, promere et exercere iustitiam, quaeque Philosophi doceant in vsu habere. Haec Philosophiae pars docet, quid honestum, quid turpe, quid extremum bonorum et malorum; quomodo domus regenda, quae patris, quae mariti, quae heri potestas, quae in strumenta tam animata quam inanimata, et quo pacto res familiaris tuenda, quot Imperiorum genera, quibus virtutibus et disciplinis imbutum esse oporteat, qui Rempubl. bene administrare velit, quis sit
page 230, image: s238optimus Reipubl. status, quibus artibus inclinatae, ruentesque ciuitates subleuentur et optimis institutis et legibus [note: de Orat.] temperentur. Affirmat apud Cic. Crassus, nullum esse oraiorem posse, nisi qui hanc Philosophiae partem omnem perdidicerit. Omnis enim oratio fit ex iis rebus, quae vel agendae vel fugiendae sunt: in quibus cum officium omne consistat, sequitur necessario vt qui officiorum ignarus est, is etiam in dicendo rerum inops et infacundus sit. Non immerito igitur exclamat [note: de Tuscul.] idem: O vitae Philosophia dux, ô virtutis indagatrix, ô expultrix vitiorum. et quae sequuntur. Scio vulgi opinionem esse, eos qui Philosophiae studiis paulo vlterius progrediente aetate dediti sunt, homines in solitudine versatos, consuetudinis imperitos, ad res agendas nulla ratione idoneos esse, [gap: Greek word(s)] .
[note: Athenaeus l. 13. dipnosop. cap. 33.] Heu mihi philosopharis? atqui philosophi
Sermone solo sunt Sapientes: ceteris
In rebus esse noui ego stultissimos.
sed falluntur. Nam non loquimur hîc de Philosophia quae in meris ideis animi vacui ab omni gubernatione fingitur,
page 231, image: s239nec de philosophastris, qui vel sine iudicio Philosophiae operam dant, vel nimio eius studio ducti philosophia vti nesciunt, et sapientes sunt, praeterquam in iis in quibus sapientes esse debent: sed de iis qui vsum et exercitationem coniungunt. [note: lib. 4. histor.] Heluidius Priscus (ait Tacitus) ingenium illustre altioribus studiis, iuuenis admodum dedit: non vt plerique, vt nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior aduersus fortuita, Remp. capesseret. doctores sapientiae secutus est, qui sola bona quae honesta, mala tantum quae turpia, potentiam, nobilitatem, ceteraque extra animum, neque bonis neque malis annumerant. Quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener dilectus, e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit. ciuis, senator, maritus, gener, amicus; cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemtor, rectiperuicax, constans aduersus metus. qui verae [note: Bod l. 3. cap. 1.] philosophiae veri fructus. Ad Iurisprudentiam venio, quae ex hoc manauit fonte: nam quamuis Principis consistorium litibus disceptandis occupari non debeat, vt suo loco dicemus: nihilominus quia et extra ordinem saepe iudiciaria incidunt, et leges firmissima Imperiorum
page 232, image: s240fundamenta sunt, absurdum esset omnium artium et scientiarum moderatricem et architectonicen ignorare [note: li. 8. Epist. 14. ad Arist] Consiliarium. Cum sis, ait in quadam Epistola Plinius, et priuati iuris et publici, cuius pars senatorium est peritissimus: cupio potissimum ex te audire, errauerim in senatu proxime nec ne; non vt in praeteritum (serum enim) sed vt in futurum, si quid simile inciderit, erudiar. Saepe nouae leges condendae, saepe in proditores, peculatores, ambitus et maiestatis reos et latrones animaduertendum. Sed et inter Principes tales exoriri possunt controuersiae, de quibus in magno consistorio agatur. quoties enim agitur de iure alicuius ciuita tis? de iure portus, agri, fluuii, etc. vnde leui de caussa saepe bella nascuntur. quo casu efficiet. haec cognitio, vt non solum de re proposita disserere docte valeamus, sed etiam vt bellum iustene susceptum sit, intelligamus. Verum historiae cognitionem supra omnia consiliario necessariam [note: Aristot. l. 2. Rhet. c. 21.] dico. Recte Philosophus ad consultationem res gestas vtilissimas esse affirmat: nam vt plurimum praeteritis futura similia sunt. Tantam sane copiam
page 233, image: s241et vbertatem earum rerum suppeditat historia, quae ad vitam recte instituendam, et remp. optime administrandam pertinent, vt qui ea legat attentius, vt sunt a rerum scriptoribus litteris tradita, et non idem continuo in omni genere laudis excellat, is plane omni laude indignus videatur. Longum iter est per praecepta, ait Seneca, breue et efficax per exempla. [note: Epist. 6.] Dixi attentius: plerique enim cognita re qua de agitur, tamquam hic vnus sit finis in legendo, ea vna contenti longius non progrediuntur. Qui negligenter igitur, exempli gratia, Thucydidis scriptoris grauissimi, et quem inter Graecos senatus historici principem quis audeat appellare, bellum quod conscripsit maxime omnium memorabile inter Athenienses et Lacedaemonios, quod victoribus pene ac victis exitio fuit, percurrit, praeter nudam ipsam rem nihil habet quod quaerat: qui vero attente legit, [note: Brut. de hist. laud.] res ita loquentes audit: Discant Atheniensium exemplo ciuitatum moderatotes quiescere, vbi facultas datur, cum pacis atque otii tuendi, non turbandi caussa arma adinuenta sint, ne patiantur
page 234, image: s242se efferri cupiditate proferendi imperii in patriae exitium, cum certa infamiae [note: Lib. 4.] nota ne assuescant aliena bella sua facere, et per speciem iuuandi amicos, imminere ad eorum perniciem quos iuuant, discant aut compressas habere animi cupiditates, aut quod malum quidem est, sed mitius malum quoad spes certior rei agendae affulserit, tectas, occultasque habere, si qua de re controuersia orta sit inter communes amicos, malint auctoritate conciliandis animis vtriusque partis studia, quam armis partem altetam fouendo et sibi exitium quaerere et suis. Sed ad alia aliorum scripta descendamus, si quis demonstrare velit Principes moderatos esse debere, atque vti potestate in suos legibus praefinita, non immani, non infinita, abstinere a priuatorum iniuriis, quorum alienatis animis nullam potestatem posse diuturnam esse: ita traditum vni imperium in multos vt suorum saluti et ornamento non dedecori et exitio esse debeat: haec [note: Liuius l. 1. 2.] et talia facile ex L. Bruti historia eliciet. Si quis Regis optimi expressam effigiem habere vult, et virtutum omnium
page 235, image: s243quibus efficitur vt in vno homine contineatur multarum gentium salus, fidei imprimis admirabile exemplum, aeque secundis ac aduersis rebus amicitiae cum sociis colendae, hospitalitatis et munificentiae [note: Liuius l. 23. et 24.] in proximos, is Hieronis optimi Principis vitam sibi proponat. contra qui Tyrannum in praeceps ruentem, superbum, omnes et omnia despicientem, qui patentes habeat aures regiorum blanditiis, praeclusas tutis consiliis, et miserorum querelis, atque dicendi genus contumeliosum, is Hieronis generos intueatur. Si quis quantum mulier mali interdum possit, scire auet, is quid Demarata apud maritum Andronodorum effecerit, perpendat. Si magna aerarii difficultas sit, nec alia inueniri possit explicatior ratio, is consulat M. Marcellum [note: AElian. 1. 9.] et Valerium Leuinum Conss. qui Senatui populoque collationem suadendam dicent, ita vt a maiorum gentium diis initium fiat: quod olim Romae ita successit, vt quilibet praecipuorum quicquid aeris, argenti, auri facti infecti, apud se haberet, annulo modo sibi retento ac salino, et
page 236, image: s244patella sacrorum caussa, et filio bulla, in publicum tanto certamine iniecto contulerit, vt prima inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, et nec trium viri accipiendo, nec scribae referendo [note: Lib. 26.] sufficerent, ait Liuius. Haec ad exemplum dicta. In legenda itaque historia, non solum rerum gestarum, locorum et temporum descriptiones, sed etiam rerum caussas obseruarit Consiliarius, consilia, acta, euenta, cur quid gestum, cur quid omissum sit: tum euentus, quid ita hi laeti, illi minus ex sententia? casune factum sit et felicitate, an virtute et consilio, vt quid praeclare ceciderit. si quid male euenerit, quî occurri potuerit ne eueniret: peccatum ne a duce sit, male puta ducendo agmine, instruenda acie, loco deligendo castris, quo si quid durius accidisset, facilis esset receptus: quae victoriae caussa commisso praelio, quae victis rei perperam gestae. [note: In Praefat.] Adilla mihi (ait Liuius) pro se quisque acriter intendat animum quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit, labente deinde paulatim disciplina, velut
page 237, image: s245dissdentes primo mores sequatur animo: deinde vt magis magis que lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus, nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, peruentum est: hoc illud est praecipue in cognitione rerum frugiferum, omnis ie exempli documenta in illustri posita monumento [note: Polyb. l. 1. histor.] intueri: inde tibi tuaeque Reipub. quod imitêre capias: inde foedum incoeptu, foedum exitu quod vites. Quemad modum enim medici nihil prodesse aegrotantibus possunt, si morborum caussas aliasque circumstantias ignorent: ita qui circa res gestas versantur omni prorsus fructu carent, nisi et loci, et temporis et caussarum, omniumque occasionum ratio constet: nam nec illi aegrotos recte curare, nec isti quicquam in rebus agendis obire poterunt, nisi eorum omnium cognitionem veram habeant. Admirabilis [note: Suidas.] inter caeteros Polybius est is qui cum posteriore Africano vixit. nam rebus explicatis, quem ad modum gestae, administrataeque sint, tum quid prudenter et callide, quid temere et inconsulte; quid cum laude, quid cum dedecore actum sit, subiungit; vt inde qui vellent ad agendum
page 238, image: s246documenta illustria habeant. quod idem Sallustius obseruat: euenta enim ita narrat, vt caussas simul aperiat, vt omnia nostra consilia, immo omnes nostras actiones veterum exemplorum regula, metiri facile possimus. Sed et Tacitus, qui vel maxime consiliarii manibus terendus; salubrium enim praeceptorum politicorum tam quam seminarium quoddam est. Historias intelligo non tantum veterum Graecorum et Romanorum, sed etiam nostri temporis, praecipue vero [note: Fur. Ceriol. Cap. 2.] familiae Principis cui inseruit, et vicinorum Principum, et Rerumpublicarum cum quibus ei vel per consequentiam res fuit, vel est; siue sint amici, siue hostes. Qua in re consiliarium non parum iuuerit, varias lustrasse prouincias ac regiones, celebres inuisisse ciuitates, multarum nationum mores ac vitas edidicisse, sinus, portus, promontoria, montes, flumina, maria, loca denique quaecunque sunt insigna diligentissime cognouisse; vt scilicet ex peregrinatione, exterorum notauerit instituta, mores, vrbes, leges, imperii genus. Magnos viros cognouerit, et allocutus sit: aulas Principum
page 239, image: s247frequentarit. Notauerit, inquam, an prouinciae quas viderit, armis munitae, quaenam in iis bella praeteritis temporibus gesta fuerint, et qua occasione: nouerit vicinorum Principum potentiam, vt sciat a quibus sibi timere possent; et quibus fidere, aduersus quem bellum gerere, cum quo foedus inire, [note: Donat. de Rep. ven.] qui reditus, quae expensae, quomodo Respub. illa defendi queat, quis status et similia; atque haec tam exacte, vt ei nemo falsarum rerum narratione imponere possit. item quam lata sit et longa prouincia, vel Regnum, quas munitiones habeat, vbinam aditus pateat, quâ re subditi delectentur, quibus vitiis laborent; quot flumina non vadosa, et alia huius generis. Quis enim dubitat eum qui sic peregrinatus est, et in potentissimorum Principum aulis versatus, qui saepe cum nobilissimis viris congressus est, propter ea quae obseruauit, in rebus agendis magis idoneum esse tenebricoso altero qui domi clausus quid apud exteras gentes fiat, ignorat. [note: Lib. 35.] Notat Liuius Minionem Regis Antiochi intimum consiliarium qui omnium externorum ignarus Regi suo bellum aduersus
page 240, image: s248Romanos suaserat, regno illi perniciem attulisse. De eloquentia ita sentio; cum Deus hominum generi duas maxime peculiares dotes elargitus sit, in quarum in est altera intelligendi ac iudicandi vis, quam rationem nominamus; in altera orationis facultas, vtram que excolendam; parum, inquam, esse recte sentire, et prudenter intelligere, si quae recto sentias et intelligas, polite eloqui non possis. Consiliarium itaque eloquentem esse oportet, et de rebus omnibus varie et eleganter dicere posse: quamuis enim in sententia dicenda magnam non requiram eloquentiam (nam eius munus praecipuum non est delectare et verborum lenociniis persuadere, sed nude sententiam suam explicare) fieri tamen potest, vt quis ad alias Respublicas mittatur ad suadendum, dissuadendum, laudandum, vituperandum, gratulandum, dolendumve: fieri etiam potest vt ei mandato Principis sui, siue apud Principes exteros, eorum ve legatos, siue apud populum, vt ipsum forte a furore ad sanitatem perducat, loquendum sit: ibi orationem consiliario sapientissimis sententiis
page 241, image: s249grauissimisque verbis perpolitam deesse nolim; ita tamen vt scholam non redoleat, sed ad audientium aures ad commodata sit: non in speciem nimis elaborata, neque sententias et rationes nimis reconditis e locis erutas, aut nimis longe [note: lib. 10. ca. 7.] accersitas, contineat. Maximus studiorum fructus et veluti praemium quoddam amplissimum longi laboris, ait Quintilianus, extempore dicendi facultatem nactum esse. quid enim ad alliciendas voluntates impellendosque animos eloquentiâ vtilius? Sed nec illis casibus multiloquam et vagam, sed breuem et argutam eloquentiam laudarim. Armatam plebem Romanam, quae Regibus exactis nimia libertate secesserat a patribus, pestifera seditione diuisam et miserrimum Reip. [note: l. 8. c. 19. Plut. de vir. illustr. et Cic. pro Bruto. Arist. 3. Rhet. I. etc 16.] statum P. Valerii breuis oratio, in pristinum reduxit statum. et verbis facundis, ait Valerius Max. ira, consternatio, arma cesserunt. Et notum est illud Menenii Agrippae, Popilii consulis et aliorum. Ceteroquin in sententia dicenda, nec prooemiis, nec epilogis vtetur, vt tota dicentis industria in rei ipsius substantia [note: In Panegy[?]] defigatur. Nihil ante tam paruum, ait Plinius
page 242, image: s250tam vulgare in senatu agebatur, vt non laudibus Principum immorarentur, quibus censendi necessitas accidisset. At nunc quis nostrûm tanquam oblitus eiusdem quo refertur censendi officium Principis honore consumit? tuae moderationis haec [note: De legib.] laus, etc. Senatori haec iussa sunt, ait Tullius, vt adsit: nam grauitatem res habet, cum frequens est ordo: vt loco dicat, id est rogatus, vt modo, ne sit infinitus. Tres reperio dandi [note: Arist lib. 1. Rhet. c. 2.] consilii modos, Ratione, scilicet, auctoritate et exemplo; quod si coniungantur, magnam vim habeant necesse est. Itaque si vel res propositae, vel priorum suffragia omnia, consiliario minime probanda sint, haec notabit, vt quae dicturus est contra aliorum opinionem, id validis firmisque rationibus et verborum compendio probandum sibi sciat. Et quoniam aliorum sententia diluenda erit, pauci autem reperiantur, qui sua improbari [note: Gabr. Paleot. consult. sacri cons. 4. q. 12.] moderate ferre soleant, omni verborum honore, et mitissimo dicendi genere vtetur, contentiosasque omnes voces fugiet, atque eos loquendi modos, quibus se plus ceteris vidisse significari posset, neque tanquam certum et exploratum
page 243, image: s251id ipsum de quo agitur proponat. ea enim quae consultantur contingentia sunt. [note: l. 3. Ethic. 3.] Omnia, inquit Philosophus, quae veniunt in consultationem, talia sunt quae aliter accidere possunt: sufficiat consiliario conscientiae suae satisfecisse. Quod si res quae consultanda proponitur consiliario clara videatur, vel anteriorum suffragiis satis [note: Paleot. d. c] examinata et probata, resque celeritatem requirat, assensus per verbum, placet, vel, idem censeo, vel assentior fieri debet. [note: Plutarch. de. garrulit.] Valde ineptum est ea repetere quea iam in medium allata fuerunt, aut noua oratione actum agere, vel intem pestiuis digressionibus audientium aures plus aequo onerare. Pericles antequam in publico verba faceret, optare solitus est, ne vllum sibi verbum a re alienum incideret. Reperiuntur praeterea nonnulli qui nihil explicite pronunciant, sed tectis, compositisque verbis responsionem concipiunt, vt ad vtramque partem adcommodari possit, more carminum Sibyllinorum; idque faciunt ne a [note: Paleot. 5. q. 5.] maiorum gentium diis dissentire videantur: verum quum conscientia eos in contrarium exstimulet, obscure aliquid loquuntur.
page 244, image: s252sed miseri non hisce nugis suspicionem euadunt, ne dicam culpam, quae tanto grauior est, quanto dolus tectior putatur. Alii de industria sententiam suam sermonum tenebris inuoluunt, vt se admirabilia et paucis cognita enunciasse demonstrent; aut affectata prudentiae specie sua abdunt, vt nihil difficilius sit. Alii prolixitate sua se intricant et inuoluunt. Ab his et similibus censendi modis cauere sibi solet bonus consiliarius: quin aperte potius, candide et breuiter sententiam suam pronuntiat, ita vt oratio neque confundat celeritare, neque offendat tarditate. Et quando quidem memoria eloquentiae thesaurus est, et necessarium maxime vitae bonum, vt eam consiliarius a iuuentute exercuerit postulo. Pythagoreos legimus vegetandae exercendaeque memoriae gratia quod quoque die dixissent, audiuissent, egissent, vesperi commemorare solitos: quem morem Ciceroni quoque probatum videmus. Eloquentiae linguarum subiungo cognitionem, qua ornatus esse debet consiliarius, eorum praecipue populorum quibus Princeps eius aut imperat,
page 245, image: s253aut amicis vel hostib. vtitur. adfert haec cognitio magnum vsum ad quaslibet res commodius tractandas. Qui interprete vti coguntur, quae proferunt nec tam grata, nec tam efficacia esse possunt: vix poteris per interpretem affectus tam bene mouere: vt omittam, multa esse verba, multos dicendi modos qui suas energeias et dicendi habent significationes, quae alia lingua, ex tempore praecipue, exprimi nequeunt: addo, quod qui vicaria alterius opera confidunt, saepe [note: Plutarch. in. Cat.] decipiantur. Cum Censorius Cato pop. Romani nomine legationem apud Athenienses obiret, quia Graece tuncipse nesciebat, ea quae habebat in mandatis per interpretem exposuit. Ibi quod ea quae paucissimis verbis Cato dixerat, interpres vix longis ambagibus referret: Athenienses orationum dissimilitudinem mirati, Romanis sermonem in pectore, Atheniensibus in ore nasci dixerunt. tantum enim a genuina ipsius auctotis mente, cuiusuis interpretis orationem distare iudicarunt, quantum inter cor et labra est interstitium. Ideo Themistocles [note: Plutarch. in. apoph.] vnus totius Graeciae in rebus agendis acerrimus,
page 246, image: s254atque in consilio capiendo dandoque callidissimus, cum Athenis profugus, ad Regem Persarum concessisset, animi sui petitionem exponere noluit, priusquam Persicam addidicisset linguam, vt sine interprete, quod plurimum referre arbitratus est, cum Rege loqui posset. et sane si veredarii etiam, tabellarii, nautae, mercatores, et quicumque ad faciendum quaestum diuersas gentes accedere solent, plures ideo linguas addiscunt, vt suis potius quam alienis auribus ea excipiant, quae petentibus respondentur; quanto magis magni Principis consiliarius in id sedulo [note: Ant. Menauinus et Guil. Post. de reb. Turc.] eniti deberet. Turcae licet barbarorum ferocissimi, et a litteris maxime alieni, cum reapse linguarum summam videant vtilitatem, quot linguas quis callet, totidem viris illam aequivalere vulgato prouerbio dictitant. haec fuit ratio quare Carolus IV. Imperator bulla illa aureâ quae de Imperatorum electione agit, inter alia hoc quoque praecipiat, vt Electorum filii primis ab annis Latinam, Italicam et Illyricam addiscerent linguam, vt sermonem cum multis gentibus communicare
page 247, image: s255possint. Postremo, quia, vt recte Cicero, omnia sub praesidio et tutela virtutis bellicae latent et non tam, cum magnis Regibus amicitiae iunctae, neque foedera cum gentibus finitimis inita, quam rei bellicae scientia et armorum [note: De Offic.] potentia, Reipub. statum tutum et incolumen praestant, rem etiam militarem didicerit consiliarius requiro. Militiae genera intelligat item ea quae ad peditum equitumque ordinem, dispositionem aciei et disciplinam spectant, cognoscat locorum, montium, fluminum, vallium naturas, vrbium situs et similia. quid crebrius in consistorio magnorum Principum quam consultationes de bello, de exercitu, de castris, de signorum collationibus, de commeatu, de insidiis faciendis aut vitandis, de muniendis oppidis, de custodia arcium, de prohibendis repentinis finitimorum hostium incursionibus, agrorum populationibus, etc. Ideo pauci olim in senatum recipiebantur, quorum virtus non esset domi militiaeque cognita: nullis autem qui magistratus et honores in Rep. prius non gessisset, vt esset
page 248, image: s256
Pacisque bonus bellique minister.
M. Portio Catoni, de quo ante, nullam artem neque priuatae, neque publicae rei gerendae defuisse scribit Liuius: Vrbanas [note: Lib. 39.] rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris prouexit. huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, vt natum ad id vnum diceres quodcumque ageret. In bello manu fortissimus, multisque insignibus clarus pugnis: idem posteaquam ad magnos honores peruenit, summus Imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus: si caussa oranda [note: In Panegyr.] esset, eloquentissimus. Hisce praesidiis instructi honores petituri, inquit Plinius, adsistebant cutiae foribus et consilii publici spectatores, ante quam consortes erant. Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae libertas, vbi cedendum, vbi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, omnem denique senatorium morem (quod fidelissimum percipiendi genus) exemplis docebantur. [note: H. Osor. de reg. disc li. 8.] Ad officium consiliarii transeo; quod primo in eo consistit, vt Principem suum, et Remp. praecipue, sincero
page 249, image: s257amore ac pietate debita prosequatur. parum fuerit acute perspicere quae facienda essent, ornateque eloqui posse, si odium Reip. aut cupiditas nefaria tibi fuerit, quo minus id quod sentis, exprimas. Erat olim apud A thenienses lege sancitum, vt quoties aduocata concione; populus de Repub. consultabat, praeco maxima voce diram cladem et exitium illi et posteritati eius imprecaretur, qui Reip. inutile consilium daret, ne ipse incommodum aliquod subiret. [note: Plutarch.] Erant autem illae execrationes quae caput ciuis perfidi deuouebant tam horrendis verbis scriptae, vt maximum metum omnibus qui illas audiebant, incuterent. Sapienter enim intellexit qui legem illam tulit, nihil esse acuto ingenio sine fide, sine Reip. studio, sine patriae [note: In Vrania.] caritate, perniciosius. Exstat apud Herodotum Aristidis oratio: Certare, inquit, nos oportet, Themistocles, non priuatis simultatibus et odiis, sed vter nostrum melius de patria mereri, et plura in eam beneficia conferre possit. Admirabilis pietatis in Remp. constantia fuit, quam Q. Fabius Maximus patriae praestitit. Pecuniam
page 250, image: s258[note: lib. 3. c. 8] (scribit Valerius Max.) pro captiuis Annibali numerauit: ea fraudatus publice, tacuit. Dictatori ei, Senatus magistrum Equitum Minutium, iure Imperii, aduer sus leges aequauerat: silentium egit. Compluribus praeterea iniuriis lacessitus, in eodem animi habitu permansit; nec vnquam sibi Reip. permisit irasci, tam perseuerans in amore fuit. O indefatigabilem et sanctum amorem, quem vt non fucate habeat consiliarius, debet in limine consilii, odium in aduersarios, gratiam aduersus amicos, peruicaciam et arrogantiam ex se ipso exsuere, et priuatos denique omnes affectus deponere, atque ea solum intueri, quae ad Dei cultum et Reip. commodum spectant. [note: De bello Catil.] Omnes homines, ait prudenter Sallustius, qui de rebus dubiis consultant ab odio, amicitia, ira, atque misericordia vacuos esse decet. haud facile animus verum puouidet, vbi ista officiunt. neque quisquam omnium libidini simul et vsui paruit. vbi intenderis ingenium valet: si libido possedit, dominatur. Magna mihi copia est memorandi P. C. qui Reges aut populi, ira aut misericordia impulsi, male consuluerint: sed ea malo dicere quae maiores nostri contra libidinem animi sui fecerunt, etc
page 251, image: s259quae sequuntur. et alibi, animus in consulendo liber sit, neque delicto, neus libidini obnoxius. quî sic! quia qui vitus scater, fieri non potest vt vitiis non faueat, ne illa iudicando [note: lib. ann. 13.] seipsum condemnet. Suspectis (inquit Tacitus) praefecti consiliis, quod pellicem regiam polluerat, inque libidinem omnem venalis habebatur. Sit igitur consiliarius [note: In Panegyi.] vir bonus. iustus et integer, cuius vita (vt ait Plinius) censura sit, eaque perpetua ad quam ceteri magistratus dirigantur, ad quam ii conuertantur, quibus non tam imperio, quam exemplo opus est. [note: lib. 2. de Of. fic.] Quis in coeno (ait D. Ambrosius) fontem requirat? quis de turbida aqua potum petar? quis vtilem iudicet caussae alienae, quem videt inutilem vitae suae? quomodo enim eum potes iudicare consilio superiorem, quem videas moribus inferiorem? Exstat apud Agellium AEschinis oratio qua Timarchum de impudicitia arguit. Quaenam, inquit, Lacedaemonii ratio, aut quae tandem [note: lib. 18. cap. 3.] spes erit, vrbem hanc, et hanc Remp. saluam inexpugnabilemque diutius esse posse, si huiusmodi anteactae vitae hominibus consiliariis vtamur? quod si proba ista haec et honesta sententia est, quaeso vos non sinaemus
page 252, image: s260eamdem dehonestari auctoris contagie. Cum Spartae, Demosthenes quidam homo intem perans sententiam commodam dixisset, eam populus reiecit. Ephori autem sortelecto cuidam senum eam dicendam dederunt, tamquam ex sordido vase in sincerum eam diffundentes, vt grata fieret multitudini. Tantum in vtramque partem in Repub. habet persuasio de hominis ingenio concepta. Virtutes (ait Philosophus) et mores ad persuadendum faciunt. Fundamentum perpetuae commendationis et famae, est probitas, fides, iustitia, sine quibus nihil potest esse laudabile. prudentia omnis sine his est vana et mendax, et vafra quaedam calliditas et versutia. Non igitur sit inuidus, non obtrectator, nullius odium grauius concipiat, nulli moleste nimis aemuletur. Nullas inimicitias gerat, nullum maledictis, nullum contumelia, nullum verbis vehementiotibus nec absentem, nec praesentem prosequatur. Reperiuntur in sententiis dicendis nonnulli, [note: Tacit. lib. I. histor.] qui consilii quamuis egregii quod nonipsi adferant inimici, quum id quod dicturi erant, videant ab iis qui priores dixerunt,
page 253, image: s261quasi praeoccupatum, cosque pudeat vel idem repetere, vel palam in sententiam priorum ire, cauillos excogitant, correctiunculas addunt, et nodum, quod aiunt, in scirpo quaerunt, aut praestigiis sophisticis aliorum sententias eludunt, et veritatem tenebris inuoluunt, ne cuiquam succubuisse, aut quicquam cuiquam concessisse videantur. Hos obseruet Princeps: viri enim boni non sunt; quorum est aliorum rectas sententias candide adprobare, licet ceteroqui auctores exosi sint. Fides summa (ait de [note: De clar. orat.] quodam Cicero) et natur alis quaedam in erat auctoritas, vt non caussam, sed vt testimonium dicere putares, quod ad sententiam dicendam aptum maxime videbatur. Veritas inter alia consiliatio maxime amica esse debet, immo nil peius iis consiliariis, qui eam principibus reticent: iuramento obstringuntur se sententiam dicturos et consulturos ex animi sentia, quae meliora et vtiliora videbuntur, quod si veritatem taceant, nonne periuri fiunt? At veritas odium parit. quid tum? qui tale metuit odium, non dignus est nomine consiliarii
page 254, image: s262
[note: Saneca.] --- Odium qui nimium timet, Regnare nescit.
Possumus interdum Principibus applaudere, possumus etiam illorum incommoda, et contumelias nonnullas et ineptias, non modo perferre, sed amanter etiam tegete: at in consiliis et negotiis publicis, veritas num quam reticenda:
[note: Psalm 101.] Veritas simplex quibus est amori,
Has amo, ampector, video libenter.
His mihi seros sociis senectus Impleat annos.
[note: Epist.] Cuius rei inopia (quaerit Seneca) laborant magna fastigia? quid omnia possidentibus deest? ille qui verum dicat. et Plinius: Vidimus [note: In Panegyr.] (ait) curiam elinguem, in qua dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum est. et alibi: quis antea loqui, quis hiscere audebat praeter miseros illos qui primi interrogabantur? ceteri quidem defixi et attoniti ipsam illam mutam ac sedentariam assentiendi necessitatem, quo cum animi dolore perpetiebantur vnus solus censebant quod sequerentur omnes. et alibi: laudat Traianum quod eo rogante sententias libere dicere liceret, vinceretque sententia non prima, sed melior. Notanda illa apud Tacitum
page 255, image: s263[note: lib. 6. annal.] verba: Peridem tempus L. Piso Pontifex, ratum in tanta claritudine fato obit nullius seruilis sententae sponte auctor, et quoties necessitas ingrueret, sapienter moderans. et illa [note: lib. I. annal.] de Cn. Pisone: Manebant etiam tum vestigia morientis libertatis: igitur Cn. Piso quo inquit loco censebis: nam si primus habebo quod sequar, si post omnes vereor ne imprudens [note: Suet. Cap. 54] dissentiam. Octauio Aug. ob immodicas altercationes disceptantium, aliquando e curia per iram se proripienti, quidam ingesserunt, licere oportere senatoribus de Repub. loqui. Eidemque Antistius Labeo in senatu, ali quando dixit suum quemque iudicium habere. [note: Arrian. in epist. I. l. I. c. 2.] Et notum est illud Prisci Heluidii, ad quem cum Vespasianus misisset ne in se natum veniret: Penes te, inquit, est, ne me senatorem esse patiaris. quamdiu autem me loco non moues, est in curiam mihi veniendum. Age, at ingressus taceto, inquit. Ne me roga et tacebo. At est mihi rogandum: et mihi dicendum quod rectum putauero. Verum si dixeris, occidam te. Quando ego tibi dixi me immortalem esse? tu tuum facies, ego meum. tuum est, occidere, meum mori non trementem.
page 256, image: s264
Quid prodest, rerum cognitione, earumque vsu excellere, tum salutaria studia accensumque bene operandi affectum intus enutrire, si cum tempus illius. [note: Paleot. In concl. memb. 4.] depromendi venit, animi deficit alacritas: et trepidatio aut suspicio, seu aliud quodvis obsistit impedimentum, quo minus aperte sincereque id profiteatur, quod mente iam conceperat. adde quod eiusmodi adulatores saepissime ipsis etiam Principibus fastidium pariant. [note: Tacit. l. 3. an.] Memoriae proditur Tiberium quoties curia egrederetur, Graece in hunc modum eloqui solitum, O homines ad seruitutem paratos: scilicet etiam illum qui libertatem publicam nollet, tam proiectae seruientium Pattentiae taedebat. Quod si quis tamen timidiore reperiatur animo, is a principe erigendus. solent boni principes cum rem proponunt, alacritatem consiliariis ad dicendum iniicere, atque hoc testari se [note: Paleot. p. 5. q. 7.] id tantum quaerere quod publicae seruiat vtilitati: cum vero sententiam audiunt, attentis auribus vultuque benigno etiam postremos et infirmiores audire: quis enim dubitat libertatem consulentium impediri dum libere ipsis loquentibus
page 257, image: s265princeps irascatur, et libentius se audire ostendat quae placent quam quae [note: Tacit. lib. 3. histor.] prosint. Desperata eius Principis salus est, cuius aures ita formatae, vt aspera quae vtilia, nec quicquam nisi iucundum accipiat. Cum de frumento ex Sicilia Romam aduecto in senatu aliquando ageretur, an gratis, vili aut magno pretio plebi diuen deretur: inter alios M. Coriolanus exstitit, qui aduersus plebem grauem diceret [note: Dionys. Halicarn lib. 7. Liuius lib. 2. Plin. de vir. illustr.] sententiam: Nihil per largitionem populo tribuendum. his artibus petulantiorem ac lasciurorem effici. satius hunce esse vel cariore annona domari ac reprimi, quo fieret modestior ex necessitate, et ad ciuilia munera obeunda paratior: agros hac iniuria non seditiones colat. desidia, otio ac luxuria maxime, quae ex copia et inerti abun dantia nascitur iura, leges, instituta negligi. Patritia et aristocratica sententia: sed parum popularis. Ideo Tribuni plebis qui in senatu eam audiuerant, ad populum referunt, a quo sine mora dies Coriolano dicitur. Verum quantum ad hanc accusationem attinet, licet populo infenso vteretur, eam facilime diluit. Agnouit plebs Coriolanum nihil praeter officium fecisse, vbi
page 258, image: s266enim loquendi vlla licentia, si non in deliberando et dando consilio? Nemo igitur consilii sui post senatum rationem reddere cogebatur. Recte; etsi enim aliud consilium alio melius interdum sit, omnium tamen consiliariorum eadem mens praesumitur, vt pro salute Reip. dicant: quemadmodum in naui, alii saepe velificatione, alii remigatione vtendum censent, sed omnium idem scopus. Fuit nihilominus Coriolanus postmodum, sed aliis de caussis, quod a tribuno vocatus venire recusasset, lictores pulsasset, [note: Agell. lib. 14. c. 10.] condemnatus. Cum itaque Princeps (vt vnde digressi sumus reuertamur) vultu ipso iracundiam, aut seueritatem acerbam ostendit, non dubium est consiliariorum animos magna ex parte debilitari et frangi: pauci ad modum reperiuntur, qui cum se Principem aegre audire [note: Plut. de disc. amici et adult.] intelligant, libenter loquantur. Patienter igitur Princeps sententiam quamuis liberam audiet, neminem interrumpet, memorius olim senatori apud Romanos fuisse, quamdiu vellet orationem trahere, adeo vt nonnullos horis
page 259, image: s267septem, alios vero dies totos concionem [note: Alex. ab Alex. lib. 4. c. II.] in senatu habuisse tradant. Finemque sermonis, suus cuique pudor non tua superbia facit, ait ad Traianum Plinius. Philippidem [note: Plutarch. in Demetr.] Athenienfem comicum summa beneuolentia complexus est Lysima chus Rex, nulla alia de caussa, nisi quod libere loqueretur et ex animi sententia, proculque ab adulatione vitam probam [note: Plutarch. in apoph.] et modestam ageret. Dicere solebat Hiero Geleonis in tyrannide successor, neminem qui libere loqueretur sibi importunum esse. Moderationis tanrae fuit [note: AEl. Lampridius in Alex.] Alexander Seuerus, vt non solum nemo vmquam ab eius latere submoueretur, omnibusque se blandum affabilemque praeberer, sed etiam vt sibi ab omnibus quae sentiebant libere dici cuperet, et quod dictum esset audiret, et quum audisset, ita vti res poscebat, emendarer: si minus bene factum esset aliquid, etiam ipse conuinceret, idque sine fastu et sine amaritudine animi. Cum Tacito igitur [note: lib I. histor. Tacit lib. I. annal.] consiliarium moneo: Nec cum fortuna po tius sui Principis loquatur quam cum ipso. In terrogatus a Tiberio Messala Valerius, num se
page 260, image: s268mandante sententiam suam promsisset, sponte dix: sserespondit, neque in iis quae ad Remp. pertinerent consilio, nisi suo, vsurum
[note: Seneca] ---iusta, qui reges timet,
Deponat, omne pellat ex animo decus:
Malus est minister regii Imperii pudor.
[note: Tacit lib. 2. annal.] Principem vero, Ne iis fidat, quibus omnia Principum honesta at que in honesta laudare mos est. Duo hîc extrema consiliano vitanda, alterum ne loquendi libertatem cum audacia et immodestia confundat, et inani iactatione libertatis, famam fatumque prouocet: quod fit quando quis in propria obstinatus sententia, non veretur specie vtilitatis et veritatis, verborum aculeis alios mordete, crimina detegere, maledictis famam proscindere: quae petulantia potius et scurrilitas quam loquendi libertas vocanda est. nam vera libertas bonum tantum publicum [note: Lib. 16. ann.] respicit, Falso libertatis vocabulum obtenditur, ait Tacitus, abiis qui priuatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habent. Qui hac libertare [note: Lib. II. C. I.] vti vult, (vt monet Quintilianus) debet rei, loci, temporis et personarum rationem habere, vt et sui ipsius. Maior libertas
page 261, image: s269diu in senatu aliquo versatum decet, quam recens admissum. Modi item ne clamore, vel alio corporis habitu, irae vel alterius perturbationis suspicionem moueat, et nihil arroganter, nihil proterve, nihilque ad ostentationem proferat: [note: Tac. lib. an. 5.] neque acerbis facetiis delectetur, quin potius illius meminerit, acerbarum facetiarum apud praepotentes in longum memoriam esse. Alterum extremum est, cum quis sub libertatis specie [note: Tacit. lib. I. histor.] assentatur, Adulationi foedum crimen soruitutis, malignitati falsa species libertatis inest. Exemplum istius adulationis apud [note: De diser. amici et adul.] Plutarchum, exstat: Audi Caesar Tiberi in quo te reprehendimus omnes, licet nullus audeat palam facere, impendis te ipsum nobis, corpus tuum diurnis nocturnisque laboribus et curis pro Repub. conficis. istud aeque detestandum, sed priore extremo magis [note: I quod antem, § apud Labeonem. I. pupillis. ff. quae in fraud. max. cred.] noxium. Et quando quidem non dormientibus, sed vigilantibus et laborantibus prudentia infundi solet, consiliarium conuenit, in consilio quidem attentissimis auribus omnia quae quisque loco suo dicit, et quibus argumentis ea corroboret excipere, ne in respondendo vel minimum
page 262, image: s270aberret: qua in re quantum situm [note: Plut. in vita Lyc.] sit ostendere volens Lycurgus, ne vllae picturae in locis ad consilia destinatis haberentur constituit, ne scilicet consiliariorum cogitationes distraherentur, sed totae in rebus deliberandis defigerentur. Extra consilium autem diligentissimus erit meditando etiam, legendo, disserendo, finem cuiusliber rei considerando, sed et singulares rerum circumstantias et contingentia varia in humanis actionibus perpendendo: quae practica cognitio est, quia ipso perficitur actu. atque haec rebus administrandis, populorumque gubernationi maxime prodessesolet. [note: Plutarch. in moral.] Curiositas hominum ex omni genere signa collegit instantis tempestatis. at multo magis conueniebat consiliario hac vti diligentia in consultationibus, vt obseruatis experimentis coniiciat quid malorum ex vnoquoque perperam constituto consequatur, et quaenam caussae impedimentorum, vt oculi iis rebus quae prouideri queunt adiiciantur. Et quandoquidem incommoda multa ex ignorantia eius Reipub. cui inseruiet consiliarios, quamque curandam
page 263, image: s271suscepit, nascuntur: omnia illius Reip. etiam minima scire tenetur; plurimum igitur studii et diligentiae ponet ad ea omnia cognoscenda, quae ad principatum in quo est, spectare videntur, consideret ipsius naturam, populi subditi, et vicinorum. alia veterem et firmatum qui inuidiae et seditioni minus expositus est, decent; alia Principatum nouum; alia vi quaesitum, vel successione vel electione.
Metiri sua regna decet, viresque fateri.
[note: De tranquill. vitae.] Recte Seneca: multi dum setam magnos quam audiunt credunt, attraxere superuacua, et in discrimen rerum omnium peruentura, bella. Principem quam, et aulam cognoscet, ex omni parte, vt et ceterorum administrorum et consiliariorum naturam, mores: omnem denique administrationem. quae, quantaque sit omnis ditio Principis, quae prouinciae, ciuitates, oppida, loca, illi ditioni subiecta sint, prouinciae vero ipsae quot millia passuum habeant in longitudine, quot in circuitu. Locorum [note: Aristot. lib. I. Rhetor. cap. derebus de quibus consilium agitatur.] inquam ambitum, situm etiam: vtrum montib. mari, flumine, vallo, fossa, lacu munita sint, quameorum opportunitates, et an commeatu prohiberi possint, an sit vbertas vel inopia rei frumentariae. Quidnam in Principatu
page 264, image: s272controuersum, et cum quibus, quibus de caussis, quae ratio prouinciae administrandae, quibus rebus delectentur ciues, quibus se sustentent, quomodo erga Principem affecti: quod nam vectigal eorum quae euehuntur et inuehuntur: portoria vocabant veteres, ex pascuis agrorum publicorum, ex sale, vino, oleo, frumento, ex mercatura, ex subditorum tributis: haec enim ossa sunt et nerui Principis, quodnam aerarium, an subditi nimiis tributis, vectigalibus, aliisve oneribus premantur, an mercaturae studio teneantur, an opibus abundent: quantus militum numerus in qualibet prouincia conscribi possit: quaenam Principis familiae origo, quae coniunctiones, affinitates et amicitiae, quae foedera et quid ex iis sperandum, quorum nam partes Princeps [note: Lib. 3. de leg.] defendendas susceperit. Est senatori necessarium, ait Cicero, nosse remp. quid habeat militum, quid valeat aerario, quos socios Resp. habeat, quos amicos, quos stipendiarios, qua, quisque sit conditione, lege, foedere. Et ad summam; in omnia etiam minutissima quae neglecta Reip. detrimento esse possunt, omne studium, curam, cogitationem et
page 265, image: s273[note: lib. 2. histor.] solertiam conferet. Qui vulgi naturam, nouerant, ait Tacitus, et quibus modis temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia perdidicerant, callidi temporum et [note: Epist. 22.] sapientes credebantur. Verum quid fieri oporteat in vniuer sum (monet prudentissimus vir) aut quemadmodum; ex longinquo nemo suadebit. Cum rebus ipsis deliber andum. vigilantis est captare proper antem occasionem. [note: Plinius. lib. 15. c. 24.] Morus nouissima omnium arborum germinat, et tamen parit inter primas: ita qui tempus idoneum rei conficiundae opperiuntur, etiam si serius ceperint, maturius tamen conficiunt. Quare plerosque magnorum virorum videmus occasione prudenter captata, ad eam peruenisse magnitudinem. Consuerant Pontifices Romani si quid mali ab externo hoste immineret, opem Constantino politanorum Imperatorum implorare, ob quorum negligentiam quum [note: P. AEmil. l. 2.] vrbs et Italia tota deuastaretur, Carolus Magnus a Leone III. Pontif (vt nonnullis placet) vocatus, occasione illa prudenter suorum consilio captata, Ecclesiae Romanae patrocinio in se suscepto, imperium simul in se, posterosque suos
page 266, image: s274transtulit. Pari ratione excitante Romano Pontifice Gallos ad bellum Neapolitanum, [note: Iou l. I. hist.] Carolus Andegauensis occasione non neglecta, Siculo etiam, non solum Neapolitano regno potitus est. Alphonsus Aragonum Rex a lohanna R. Neapolim vocatus, tam idoneam occasionem non contemnendam ratus, regnum illud magno Neapolitanorum applausu, Pontificeque consentiente [note: Pand. Collem. lib. 6.] adeptus est. Possent innumera alia exempla adduci, sed haec sufficiant ad consiliarii diligentiam in captandis occasionibus excitandam, vbi magna prudentia opus est. Quaeri hoc in loco potest, num consiliarius tam diligens esse debeat, vt etiam non requisitus, Principi vbires postulat, consilium subministrare teneatur? Dubium mouet mos inueteratus postulandi consilium: et quod is qui consilio dando se ingerit, curiosus videatur, quin etiam suam censeatur prudentiam maioris facere quam Principis et aliorum consiliariorum. vt igitur non est boni medici se, cum vocatus non est, intrudere ad aegrotum: sic nec consiliarii ad Principem. Verum hisce non obstantibus existimant
page 267, image: s275doctiores, in rebus magni momenti, postulante necessitate, eum quod sibi videatur, etiam non rogatum Principi ob bonum publicum denunciare debere. atque id a Romanis etiam senatoribus obseruatum fuisse, vt necessitate vrgente vltro postularent, vt sibi de Rep. dicere [note: lib. 2. annal.] liceret, non dubium est. A maioribus, ait Tacitus, concessum egredi aliquando renlationem, et quod in commune conduceret, [note: lib. 13. annal.] loco sententiae promere. et alio quodam in loco: licebat patribus quoties ius dicendae sententiae accepissent, quae vellent expromere, relationemque [note: Plutarch. in Cat.] in ea postulare. Vnde Cato etiam cum de aliis rebus consuleretur omni senatu censere se dicebat delendam esse Carthaginem. Consurgit Scaptius (apud Liuium) et si licet, inquit, consules de Repub. dicere, vt alia omittam loca. quae tamen tum demum recte fieri existimo, si consiliarius prius diligentissime et diu multumque secum rem proponendam examinarit, ne fallatur, quod ridiculum esset; deinde etiam omnes circumstantias, an antea simili de caussa cum Principe loquutus sit, an tempus, locus et rerum status id requirant,
page 268, image: s276[note: Paleot. I. q. 6. sub finem.] an res opportunius differri possit, an ipsemet consiliarius Principi gratus et acceptus sit, an per alium id commodius fieri posse existimet: an alii tale quid tentarint, et quo successu. Ad obiectiones autem dupliciter respondetur, primo non esse curiositatem, sed vigilantiam, si quis debita modetatione ea inuestiget et proponat quae sui officii sunt. Deinde quam uis Princeps a consiliario consilium non petat, id tamen Remp. facere quae necessitate vrgetur, et eo ipso satis interpellat, subsidium que Principis loco postulat. Altera quaestio hic tractari potest: Si consiliarius in consistorio consilium aliquod tractatum iri sciat, cui salua conscientia assentiri nequit, an si eo die domi se contineat, officium suum minus diligenter [note: Felin. ad c quod super de maior. et obedientia.] et fideliter fecisse dici possti. Dubitandi caussa est, quia tutius est in senatum non venire, quam in aliam trahi sententiam, et aduersus conscientiam agere: adde quod is culpa carere videtur omni, qui in tam iniquam rem non consensit. Ideo [note: I. 59.] P. Thrasea Paetus, et si in senatum venit, ait Dio; ac legi epistolam audiuit, tamen prius surrexit quam aliquid statueretur
page 269, image: s277exiitque foras, quod ea quae veller dicere non posset: quae aurem posset, nollet. Sed contrarium ex superioris quaestionis decisione elucet, nam si et non rogatus publici boni caussa consisilium dare Principi meo teneor, multo minus salua fide effugere occasionem potero [note: Paleot. 5. p. 8.] ne roger. Tantum igitur abest vt haec sit legitima absentiae caussa, vt consiliarium contra eo magis vrgere deberet senatum eo die adeundi. occasio enim rerum grauiorum veros a ceteris distinguit consiliariis, illi quo periculo siora instant negocia, eo magis se ad iuuandam Rempub. accingunt, hi vrgentibus vel minimis difficultatibus, libenter [note: Cicero lib. 3 de legibus.] se ab eis subducunt. Vetus illud est SENATORI. QVI NEC ADERIT, AVT CAVSSA, AVT CVLPA ESTO. [note: In cius vita.] De Catone praedicat Plutarchus, eum in senatum quoties haberetur semper venisse. verebatur enim ne quid se absente [note: Pro domo.] per gratiam fieret. Boni senatoris est (ait Cicero) semper in senatum venire. Essetne quaeso militis nomine dignus is, qui in certamen descendere iussus, id ob euidens periculum detrectaret et fugeret?
page 270, image: s278[note: D. Gregorius hom. 14. in Euang.] Fugit (ait vir sanctus) non tantum qui mutat locum, sed et qui subtrahit solatium: fugit qui se sub silentio abscondit: fugit qui tacet cum resistere deberet. Nec consiliarium moueat, quo se in sententia propria solum futurum, ac se proinde frustra in senatum venturum existimet, nam vt omittam hanc absentiae non esse legitimam caussam, quoties quaeso factum videmus, vt vnus ceteros omnes a se prius dissentientes, argumentorum vi ad se traxerit. sed demus non fieri, at sane hoc sufficiet, officio satisfecisse vt liber sit et [note: Annal. lib. I.] sibi probatus, ait Tacitus. Ex his dilucide apparet quid ei quaestioni respondendum sit. Si consiliarius priorem sententiam non probet, an (quia puta offensionem metuit) tacendo et capite annuendo muneri suo satisfaciat. Quamuis, enim dici soleat, eum qui tacet in rebus [note: Grimald. l. I. Robbins.] quae noxiae esse possunt, non haberi pro consentiente, id tamen hoc in loco non obtinet, vbi manifeste annuere eum apparet, alioqui clare dissentiret et dissensus sui caussam adduceret. quinimo dicendum eum dupliciter peccare, assurgendo vel annuendo et sic consentiendo;
page 271, image: s279et tacendo quando maxime loquendi tempus fuerat, Scienti bonum et non facienti, [note: Iac. 4.] peccatum est illi. Huc Cleomedontis illud trahendum; In consiliis mediam viam non mediam, sed nullam esse. Mox vtrumque consilium aspernatus, ait Tacitus; dum media sequitur, nec ausus est satis, nec prouidit. Et Liuius: Ita. medium se gerendo, [note: lib. 7.] net plebis vitauit odium, nec apud patres gratiam iniit. Pergo ad reliqua quae, consiliarii officium respiciunt, vt scilicet occultas et sico[?] concreditas res nullo modo diuulget. nam si qui amici consilium de priuata reaperit, omnium odio merito dignus habetur, quo odio dicemus illum dignum, qui Principis sui consilium de Reipub. salute de propria dignitate, de publico officio, contra tam sancte datam fidem, magno magistratuum contemtu et damno euulgat? ideo consilium veteres a silendo dictum putarunt, quo maxime inuenitur [note: Cap. in Gordianis.] ait Festus, et senatusconsulta illa tacita vocabant. [note: Festus in V. consilium Diodor. Siculus.] Lex AEgyptiorum iubebat abscindi illi linguam, qui arcana Reipub. quae tecta esse debebant detexisset. Iurisconsulti [note: l. 38 § transfugae ff de poenis.] consiliorum publicorum enunciatores, vt transfugas viuos exuri, et furcis suspendi
page 272, image: s280debere statuerunt. Dixi arcana; nam multa in senatibus tractari solent quae arcana non sunt, et a consiliariis prudenter narrari possunt: talia sunt ea quae morum reformationem, religionis ampliandae studium, et Principis vigilantiam in genere testantur, et ex quorum relatione neque scandalum vllum timendum, neque damnum. Catoni in signe illud reddidit Tullius, eum nullum vmquam verbum emisisse, quod emissum doleret. Q. Fabium Maximum a consulibus grauissimis verbis obiurgatum legimus, sed ipsa Valerii Maximi elegantissima verba [note: lib. 2. cap. I.] referam. Adeo magna patriae caritate tenebantur (inquit) vt arcana patrum conscriptorum multis seculis nemo senator enunciarit. Q. Fabius Max. tantummodo per imprudentiam de tertio bello Punico indicendo, quod secreto in curia actum erat, P. Crassorus petens domum reuertenti, in itinere narrauit, memor eum ante triennium quaestorem factum, ignoransque nondum a Censoribus in senatum lectum, quo vno modo etiam iis qui honores gesserant aditus in curiam dabatur: sed quamuis honestus foret error, vehementer tamen a Coss. obiurgatus est. Numquam
page 273, image: s281enim taciturnitatem optimum ac tutissimum administrandarum rerum vinculum labefactari [note: Val. Max. lib. 3. c. 3.] volebant. Pompeii probabilis virtus, qui dum legationis officio fungeretur, a Gentio Rege interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae digitum cremandum praebuit, eaque constantia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi excussit et expetendi. Apparet ex postremo hoc exemplo, consiliarum animo etiam magno et forti praeditum esse debere, ne in consilio dando vel reticendo, Principis aut aliorum pertimescat offensionem. qui paruo animo [note: Osor. de reg. inst. lib. 8.] est, timet: qui vero timet, aut laborem fugit, aut vitae pericula formidat, aut pecuniae sumtus extimescit: quibus rebus in Repup. nihil perniciofius. Qui laborem fugit, nihil expedit, procrastinat negocia, aut ea perditis forte hominibus administranda relinquit, et negotia negotiis accumulat. qui pericula formidat belli, vel alia, is hostium vires et audaciam confirmat, is numquam suadebit vt milites ad tutelam patriae accipiantur, vt illata concumelia vindicetur,
page 274, image: s282vt vis vi cohibeatur. huic denique metus rectum sanumque consilium ademit, [note: Tacitus lib. 3. annal.] et veritatem saepe occultare cogitur, Pauidis (ait ille) consilia inincerto. Ideo Deus volens Remp. perdere Israelitarum, ipsis non tantum reges pueros, sed etiam effoeminatos consiliarios minatur. Metellus cum animaduerteret quo tenderent conatus Tribunorum plebis, quantoque malo Reip. si non occureretur illis erupturi essent, in exilium ire maluit [note: lib. 3. cap. 8.] quam in eorum leges peccare. Potestne, subiungit Val. Max. hoc viro aliquis dici constantior? qui nesententia sua pelleretur, patria in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit. Sylla occupata vrbe senatum armatus coegerat, ac summa ferebatur cupiditate, vt Marius hostis iudicatetur: cuius voluntati nullis obuiam ire audentibus, solus Scaeuola intertogatus sententiam hac de re dicere noluit, quin etiam truculentius sibi [note: Val. Max. codem cap.] minitanti Syllae: Licet, inquit, mihi agmina militum quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem idemtidem miniteris, numquam tamen efficies, vt propter exiguum senilemque sanguinem meum, Marium aquo
page 275, image: s283vrbs et Italia conseruata est, hostem iudicem. Non est vir fortis cui non crescit animus in ipsa difficultate:
[note: Mich Hosp. ad Franc. Oliuarium.] Nam fortes animi prorsus nihilista morantur,
Quae sunt fluxa, caduntque cito et mutantur in horas,
Non illos aurum non spes, non gratia flectit,
Non metus erecta circum fora fronte vagantur.
Introeunt aulas venerandi Regibus ipsi.
Haec ita intelligenda, quod et paullo ante attigi, vt nihilominus reuerentiae Principibus debitae non obliuiscamur. caute igitur et circumspecte fortem et intrepidum esse oportet, ne fortitudo in neruum erumpat. Non sunt contraria, summa reuerentia et obseruantia Principem suum colere, et nullo metu ab officio [note: Epist. 86. ad Casul.] discedere. Quisquis metu alicutus potestatis (ait D. Augustinus) veritatem occultat, iram Dei super se prouocat, quia magis timet homines, quam creatorem. Porro quae de fortitudine et constantia diximus, non ita intelligenda, vt sententiam consiliario mutare non liceat. Demens enim est qui in errore perstat, ex caussa igitur superueniente, mutare consilium prudëris est: praestat mutare in melius quam in male ceptis pergere
page 276, image: s284sed nec propositum infringere eum iudicant [note: cap. 3. de iurciur.] canones, qui in melius commutat. it quidem alio gradu, sed non alia via. Medicus quidam aegro medicamentum dare iussierat, id congruens ratus, sed re maturius deliberata noxium reperit. Dicemus ne hic Medicum sententiam priorem mutare non debere? Nequaquam. [note: l. nonnumquan. ff de coll. bonorum] Eadem est consiliarii ratio, qui consilium vtilitatis publicae caussa mutare tenetur. Nec est quod leuitatis notam timeat. [note: l. I. officiorum] Nemo enim doctus. (ait Cicero) mutationem [note: l. I epist. pen.] consilii inconstantiam dixerit. et alibi, Numquam praestantibus in Repub. gubernanda viris, laudata, est in vna sententia perpetua pemansio. Quemadmodum enim in nauigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere nequeas: cum vero id possis mutata velificatione assequi, [note: Cic. eadem epist.] stultum est eum tenere cum periculo cursum quem ceperis, potius quam eo mutato, quo velis tandem peruenire: Sic omnibus in administranda Repub. idem propositum esse debet, non idem semper [note: Paleot. pag. 5. q. 6.] dicere, sed idem semper facere. Verum demus in consilii mutatione inconstantiam aliquam subesse, nonne consiliarius
page 277, image: s285qui suo honori Reip. salutem antefert, eo magis laudandus. notum est illud de Fabio. Non ponebat enim rumores ante salutem. De hoc satis fere diximus. Ad munus etiam consiliarii spectar auaritiam fugere, et beneficentiae [note: Plut. lib. 4. q. conuiual.] studere. Hinc Polybius Africanum suum crebro monebat, ne prius e foro [note: Can. quia radix de poen. dist. 2.] domum reuerteretur, quam beneficiis aliquem, vel ex iis qui occurrissent sibi deuinxisset. Sicut radix omnium malorum [note: De Rep. administr.] est cupiditas habendi: ita radix omnium bonorum est charitas et beneficentia. De auaritia senatorum audiamus Sallustium, Multo maximum bonum patriae, ciuibus, tibi, liberis, postremo humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris, aut quoadres feret minueris, aliter neque priuatares, neque publica, neque domi, neque militaeregi potest. Nam vbi cupido diuitiarum inuasit; neque disciplina, neque artes bonae, neque ingenium vllum satis pollet, quin animus magis aut minus mature, postremo tamen succumbit. et paullo infra: Ceterum auaritia bellua fera, immanis, intoleranda est: quo intendit, oppida, agros, fana atque domos vastat: diuina cum humanis permiscet, neque execitus
page 278, image: s286neque moenia obstant, quominus visua penetret, fama, pudicitia, liberis, patria atque parentibus cunctos mortales spoliat. M. Crassum, quinque eaque maxima habuisse scribunt, quod esset nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod Pontifex maximus, quod ditissimus Quiritum post Syllam. At omnes has virtutes et fortunae bona auaritiae [note: Plutarch. in apopht.] sordes obscurarunt. Dicebat Demosthenes, si res priuata publicam non auertat, tolerari aliqua ratione posse, vt consiliarii ditescant, et incrementi participes fiant: verum quia vt plurimum videmus, quo magis res eorum augentur qui publicis muneribus praesunt, eo [note: Esaiae 44.] magis Remp. minui, cauendum esse. Vae pastoribus Israel, qui pascunt semetipsos, oues [note: lib. 2.] autem dispergunt neque pascunt. Factio, ait Liuius, et respectus rerum priuatarum, semper offecere officientque publicis consiliis. A decoctoribus etiam et prodigis consiliariis, aeque ac auaris cauendum censeo. [note: Ad filium.] Consiliariis vtere iis (ait Basilius) qui rebus propriis bene consuluerunt, recteque eas administrarunt: non autem iis qui per imprudentiam [note: l. 2. Offic.] male. Nam qui suis rebus male prospexerit,
page 279, image: s287numque alienis bene consulet? Maxima cautio in liberalitate adhibenda ait Cicero, non adeo claudi rem familiarem oportet, vt eam benignitas non aperiat, nec item reserari vt pateat omnibus. Ceterum liberalitatem comitantur morum facilitas, comitas et humanitas, misericordia, erga proximum beneuolentia et hospitalitas. Condimentum humanae conuersationis est humanitas et popularitas. Sit igitur consiliarius aditu etiam alloquioque facilis, neminem exspectando fatiget, verecundos et timidos erigat, ciues pariter et exteros summa beneuolentia audiat, nullorum preces fastidiat, facilis sit in salutando et compellando; ne de ipso dici possit, difficilius esse famulum alloqui quam dominum. fiet hac ratione, vt non solum muneri tanto satisfaciat, sed omnium etiam [note: Plutarch. in Crasso.] benuolentiam sibi conseruet. Marcum Crassum laudant quod nulli ciuium, vmquam patrocinium suum non lubens impenderit, nullum in via non salutarit, atque vnus omnium popularem fecerit auaritiam, ex qua nemo antea gratiam reportauerat. Solent magni viri
page 280, image: s288gloriae stimulis plusquam satis est saepe incitari, vnde superbia et aliorum contemtus nascitur. contemtor animus et superbia commune nobilitatis malum ait Sallustius, quare consiliarium crebro [note: De Coll. iugurt.] cogitare velim, Cuncta mortalium incerta quantoque plus adeptus sit, tanto magis [note: Tacit. l. ann. I. et II.] se in lubrico esse, et illud quoque modestiae [note: Tacit. l. 4. hist.] famam neque summis mortalium spernendam et a Diis aestimari. Rectissime ille qui Prisco suasit, ne supra Principem scanderet, nam quemadmodum pessimis imperatoribus, sine fine dominatio, ita quamuis egregiis modus libertatis placet. Notanda Archidami verba. Scripserat ad ipsum Philippus parta victoria ad Chaeroneam superbius et asperius. Rescripsit itaque Archidamus haec inter alia: Si tuam ipsius vmbram recte metiaris, eam vnico pilo maiorem haud reperies quam ante victortam. Socrates Aloibiadem opibus et praediis nimis superbientem, [note: AElian. lib. 3.] ad suspensam tabulam Geographicam duxisset, ab ipso vt Atticam in ea quaereret petiit, quam cum reperisset, sua etiam praedia inspicere praecepit, quae cum Alcibiades nusquam reperiri diceret.
page 281, image: s289Cur igitur, subiunxit tunc Socrates, ob illa superbis, quae circa nullam terrae partem exsistunt. Superbia etiam in Principibus odiosissima est, sed in priuatis fastidienda et molestissima, quam etiam [note: Serm. 20.] Deus summe odit. Quemadmodum fulmen, ait apud Stobaeum Herodotus, eminentia quaeuis et celsissima deiicit, parcit autem arbustis: sic Deus superbos vbique prosternit, [note: lib. 6. annal.] amat humiles. Poppaeus Sabinus ait Tacitus vita concessit, modicus originis, Principum amicitia consulatum, ac triumphale decus adeptus, maximisque prouinciis per quatuor et viginti annos impositus nullam ob eximiam artem, sed quod par negociis, neque supra erat. Atque haec quidem de consiliario. nam quae de cognitione Metaphysices, Musicae, Poeseos, et de ornate scribendi peritia, item de consiliarii familia et diuitiis, de corporis constitutione, de ornatu et vestitu, de facetiis et salibus, aliisque similibus dici possent, consulto a me omissa fuere. Nunc quia non sufficit recte consulere, nisi recta consilia Princeps amplectatur, atque non minoris sit sapientiae inter varia multotum consilia,
page 282, image: s290quod optimum sit discernere, atque exsequi, quam ad rem consulere, vnde Cicero in consilio capiendo prudentia, in dando fides etiam requiritur et religio. fit sane magno cum Reipub. detrimento, vt Principes qui sibi suoque iudicio nimium tribuunt hallucinentur. Ptolemaeus AEgypti Rex, ex quadam cum ciuibus suis. offensa, Alexandria relicta Romam venerat, vt a Pompeio et Caesare reduceretur. [note: Plut. in Catone.] Consultus hac de re Cato, eum libere reprehendit, quod relicta tanta felicitate ingentibus se obiiceret indignitatibus, laboribus, latgitionibus, et auaritiae Principum Romanorum. consuluit autem, vt cum ciuibus suis rediret in gratiam, sed spretum hoc fuit consilium. Vt primum autem ad sores vnius accessit in magistratu positi, defleuit inconsulta sua coepta, quod non tam boni viri quam ipsius Dei fastidisset oraculum. Annibal cum ad Antiochum in Asiam [note: Liuius lib. 34.] profugisset, eum de bello in Italiam transferendo sollicitare coepit, Italiam subdens et militem et commeatum extetno militi praebituram. Cuius consilium si Rex fecutus fuisset, Romanis
page 283, image: s291de Italia retinenda denuo timendum fuerat, quod non multo post quum Rex bello Thessalis illato, a Romanis victus esset, sero tandem vnum. Annibalem quidfacto opus fuerit, praeuidisse, fassus [note: Idem lib. 36.] est. Saepe audiui (ait Liuius) eum primum esse virum qui ipse consulat quod in rem sit: secundum eum qui bene monenti obediat: qui neque ipse consulere neque alteri parêre scit, eum [note: lib. 22.] extremi esse ingenii. Nobis, quia prima animi ingeniique sors negata est, secundam et mediam teneamus, et dum imperare discimus, parêre prudenti, in animum inducamus. Verum et in aliam peccatur partem. Accidit saepenumero, vt qui in ipso negotio consilium capere cogitur, dubitet, timeat, et (vt Caesar ait) deficere eum omnia videantur; atque sic non recte iudicando consilia, dum alteri paret, decipiatur, et in insidias deducatur; quod Guicciardinus in Petro Mediceo consilium a Venetis (qui proprio suo scopo inseruire conabantur) petente notauit. Sed exstant [note: Iornand. lib. rerum Gothic.] et alia, vt consilium quod Thorismondo Theodorici VV estgothorum regis filio Aerius Valentiniani Imp. dux dedit: item consilium Ludouici Sfortiae, quo Gallorum
page 284, image: s292[note: Guicciard. lib. I.] Regem ad Neapolitanum expeditionem contra Arragonios, traxit. Magnum igitur iudicium adhibendum non solum in eligendis consiliariis, an scilicet iis, dequibus ante praesidiis in structi sint, an magistratum aliquem gesserint, et an in eo recte administrando, operam, fidem, prudentiam, diligentiamque praestiterit, an alicuius sactionis Principes sint, ne iustitiae specie priuatam vindictam armis publicis quaerant, sed etiam in sequendo consilio,
Vt caueat vitetque dolos et praua suorum
Consilia, vt monitis addat melloribus aurem.
[note: In epist. ad Alex.] Rerum humanarum (ait Aristoteles) augustissimum est, consultatione vti, quare pro virili elaborandum, vt ipsam consultandi artem teneas. Notanda. [note: Tacitus lib. a. histor.] Mutiani oratio ad Vespasianum: Omnes qui magnarum rerum consilia suscipunt, aestimare debent an quod inchoatur, Reip. vtile, ipsis gloriosum aut promtum effectu: aut certe, non arduum sit, simul ipse qui suadet considerandus, adiiciatne consilio periculum suum, et si fortuna ceptis affuerit, cui summum decus acquiratur. Diligenter igitur perpender consulens, num quod tractatur
page 285, image: s293vel per consequentiam consiliarium attingat: in propria enim caussa omne consilium suspectum, quia raro sanum: an quod consulitur honestum sit, ab honesto enim si deflectat, malum est, an principaliter ad vtilitatem Reipub. pertineat, an vero priuatam quoque vtilitatem intueatur, audiat patienter quae a contrariis partibus et disparibus suffragiis dicta erunt, rationibusque firmata notabit. si res difficilior videatur, melius deliberet et res in aliud differat tempus: [note: Epist. vlt. l. 7.] aut fer sententiam, ait Seneca, aut quod facilius in huiusmodi rebus est, nega tibi LIQVERE, et nos reuerti iube. [note: Liuius lib. 31.] Consiliis nulla res tam inimica quam celeritas: celer enim poenitentia, sed eademsera atque inutilis sequitur: cum praecipitata raptim consilia neque reuocari neque in integrum restitui possint. [note: Th Morus l. 2 c. de magistratib.] Ideo consultum putat Vtopicae Reip. auctor, vt nihil quo die primum in senatu quid proponitur, eodem disputetur, sed in sequentem differatur senatum, nequis, vbi quod in buccam primo venerit, temere effutierit, ea postea excogitet, quibus decreta sua tueatur; malitque salutis publicae, quam
page 286, image: s294opinionis de se iacturam facere, peruerso quodam ac praepostero pudore, no initio parum prospexisse videatur: cui prospiciendum initio fuerat, vt consulto potius [note: AEl. Lampr. in Seuero.] quam cito loqueretur. Hoc praeceptum vel monitum ab Alexandro Seuero Imp. sumptum videtur, qui re proposita, consiliariis suis spacium ad disquirendum cogitandumque dabat, ne de rebus saepo ingentibus, incogitati saepe dicere cogerentur, quod multos etiam bonos pessum [note: Tacit lib 3. ann.] dedit, qui spretis quae tarda, cum securitate, praematura vel cum exitio properant. Laurentius [note: Brut. l. 5. hist. Flor.] Medices Petri F. Reip. Florentinae Princeps, in consulendis amicis siue ille fidei hominum, siue constantiae diffideret, aliquando variauit: minime diu iisdem vsus. Quos vero in consilium adhibere decreuisset, non illos quidem eodem tempore, sed seductos ab aliis, de Rep. consulebat, ita. vbi ab iis, qui quae aliorum esset sententia ignorarent, eadem afferri comperisset, in multorum consensu, quem neque praesentium aemulatio diuelleret, neque studium et gratia in mala sententia tueretur, consilium optimum esse arbitrabatur. Conducet etiam Principi, ad consilia dignoscenda,
page 287, image: s295ea scire quae per ipsius ditionem fiunt omnia, ne illi a male consulentibus imponatur. sed cauendum interim ne delatoribus nimis facilem praebeat aurem: solent enim ea quae nulla ex parte vera sunt per calumniam Principi deferre, et eum ad iniustitiam saeuitiamque impellere, ex quo multorum saepe innocentum periculum, immo pernicies exoritur, quod quidem verius latrocinium, quam iudicium est. Obseruatum a sapientibus est nullum vmquam delatorem [note: lib. 4. annal.] fidelem fuisse. Delatores (ait Tacitus) hominum genus publico exttio repertum et poenis quidem nunquam satis coercitum. [note: Tacit. l. 1. Ann.] Habeat item libellum, quo ad Augusti exemplum opes publicae, quantum ciuium sociorumque in armis: quot classes, regna, prouinciae, tabulae aut vectigalia, et necessitates ac largitiones contineantur. Sed ad rem, conducet etiam Principi dare operam, vt consiliarii libere quidem sententiam dicant, sed vt interim concordia fraterna inter se coniungantur. [note: lib. 1. histor.] Inter consiliarios enim factiones interdum [note: lib. 5. annal.] exitiales sunt. Stimulat saepe priuati odii pertinacia in publicum exitium, ait Tacitus. et alibi: Odia consulum in Reip. perniciem eunt.
page 288, image: s296Multos sectatores habent magni isti, quibus se facile adiungunt, et quorum ope odia exercent, in multorum, sed et in Principis interdum Reiquepub. perniciem. His duob. addo alterum, vt Princeps [note: Tacitus in Agric.] consiliarios eligat (sic suadet sapientissimus historicus) non studiis priuatis, nec ex commendatione et precibus, sed quos tales esse compererit vti requiruntur. alterum vt in roganda sententia Augusti nonnumquam morem obseruet, qui de maiore saepe negotio non ordine sed prout libuisset perrogabat, vt perinde quisque animum intenderet, ac si censendum magis quam assentiendum foret, et sane nullum perpetuum rogandarum sententiarum ordinem fuisse, clare docet Suetonius, qui Iul. Caesarem [note: In I Caesare.] post nouam adfinitatem Pompeium primo rogare sententiam coepisse scribit, cum Crassum soleret, essetque consuetudo, vt quem ordinem interrogandi sententias Consul Kalendis Ianuariis instituisset, eum toto anno seruaret. Ad extremum hoc quoque addendum, ne in principio sui Imperii, sine magna caussa decessoris sui fidos probosque consiliarios
page 289, image: s297a se dimittat, a quibus multa gubernationi vtilissima discere poterit. [note: lib. 11. ann.] Calistus prioris quoque regiae peritus, ait Tacitus, potentiam cautis quam acrioribus consiliis tutius haberi, etc. Exemplum in Ludouico sit XI Gallorum Rege, qui filio suo Carolo hoc consilii dedit, ne quid mutaret in administratione regni, et antiquos amicos, familiares, et ministros retineret, se enim reipsa [note: Philippus Comminius lib. 9. sub finem.] expertum, in quot quantaque discrimina, vel vnica hac de caussa venisset, quod excellenti probataque virtute viros ab aula pepulisset: exorto haud multo post, Principum bello, quod Commune bonum vocabant, et conspiratione multifaria. Amicos elegit Titus (ait Tranquillus) quibus etiam post eum Principes, vt et sibi et Reip. necessariis acquieuerunt. quo nomine Claudianus Honorium laudat,
Vt fortes in Marte viros, animisque paratos
Sic iustos in pace legis, longumque tueris
[note: Arist. lib. 1. Rhetor. de quinque reb. de quibus consilium agitatur.] Electos, crebris nec succedentibus vrges.
Restat vt de rebus quae in Principum senatu deliberari debeant agamus; deque consiliorum fine. De rebus sic statutum
page 290, image: s298reperio. Ea tantum sacrosancto huic consistorio proponenda, quae ad summam Reipub. et ipsum statum pertinent, talia sunt de religione et Dei cultu, de legibus et magistratibus, de bello ac pace, de fide publica, de securitate seruanda, de foederibus ineundis et tuendis, de finibus Imperii regendis, de magnatum controuersiis, de eorumdem capite et fortunis omnibus, de negligentia magistratuum vel praefectorum, de curiarum et collegiorum controuersiis, de legationum secretis, et aliis similibus [note: Bod. lib. 3. C. 1.] de rebus. Qui enim senatum litibus disceptandis impediunt, rem tanto senatu minime dignam faciunt. Debet namque Principis consistorium (vt dixi) circa ea demum versari, quae ad Rempub. directe pertinent, et in rebus grauissimis, non in minutis ac leuibus controuersiis priuatorum, vel similibus nugis occupari. Vt rectissime quisquis ille fuit, dixerit eos qui magnorum virorum consilio conuocato,
[note: Iuuen. Sat. 4.] Tanquam de Geticis aliquid toruisque Sicambris
Dicturi, tamquam diuer sis partibus orbis
Anxia praecipiti venisset epistola penna.
De nugis vel exigui momenti rebus consulunt: Apioni comparandos, qui Homerum
page 291, image: s299merum ab inferis euocatum nihil aliud interrogauit, quam quibus parentibus genitus esset. Quod si quaeras vbi nam cetera negotia tractari debeant, quae tot supplicibus libellis continentur, item ea quae ad reditus et aerarium Principis pertinent, ad annonam, ad delinquentium [note: Bod. li. 3 C. 1. Fur. Ceriol. de cons. c. 1.] poenas, et similia. Respondeo plura solere constitui consilia, officio, negotiis, et ministris differentia. Hispani septem consilia totidem curiis seiuncta et Regis praetorio comprehensa habent, vt quod libuerit Princeps adire, ac singulorum sententias exquirere facile possit. 1, Quaestorium quod aerarii publici curam gerit, et in Imperii reditibus, ex subditorum tributis, ex earum rerum vectigalibus quae euehuntur et inuchuntur, ex agris publicis, ex hostium spoliis, ex sociorum vectigalibus et tributis, ex mercatura, etc. colligendis, conseruandis, et augendis debitisque exsoluendis versatur. 2, Militare quod circa munitiones vrbium, custodiam finium, praesidia militum, aciem instruendam, castramentationes, omnem denique rem militarem versatur. 3, Annonarium,
page 292, image: s300quod in id incumbit, vt vitae necessaria tam abunde suppetant, vt partem etiam vicinis et aliis impertiri possimus. 4, Iurisprudentum, ad quod extra iudiciales omnes priuatae controuersiae ciuiles, de quibus Princeps consulitur. pertinent, item condendarum abrogandarumque legum cura. 5, Criminale ad quod spectar rerum criminalium cognitio. 6, Censorium cui morum castigatio commissa, est. Postremo Summum ad quod praeter ea quae diximus, istorum etiam praecipua referuntur, vt aerarii dispensatio, et c. Veneti vero quatuor Consilia habent; praeter senatum [note: Donat. Ianot. et Casp. Contar. de Rep Venet. lib. 3.] et coetum optimatum. Consilium sapientum qui quae terrâ geruntur curat. Consilium sapientum quod marinum dicitur. Consilium Decemuirorum, et consilium Septemuirorum; huic postremo summa quaeque in repub. deliberanda decernendaque commissa sunt: quibus vt collegiis dux praeesse potest. Galli etiam consilium magnum ab arcanis Imperii submouerunt, et aliud selectorum Principum et amicorum instituerunt, quod Priuatum vocant, vbi Principum
page 293, image: s301litterae rereserantur, legationes referuntur, mandata explicantur. Nosigitur hoc in loco de isto consilio loquimur, quod ceterorum tamquam caput esse debet. Sequitur, vt de consiliorum fine nonnihil attingamus. Hominis est agere propter finem, finis necessitatem imponit iis quae sunt ad finem, et est velut regula et iudicium eorum quae pertractantur. [note: Arist. lib. I. cap. 2. Moral. et de part. an. lib. I. cap. 5. Sen. epist. 71.] Ergo qui rerum agendarum finem ignorat, eius adipiscendi spesilli aeque adempta est, vt eiscopum feriendi qui telum incertus quo iaculetur emittit: Errant consilia nostra quae non habent quo dirigantur. Ignoranti quem portum petat nullus suus est. Vtigitur gubernator cursum secundum, medicus aegri salutem, Imperator victoriam, sic consiliarius Dei gloriam, Principisque sui et Reipub. vtilitatem sibi proponet, et in eam rem toto animo et studio incumbet. Ex veterum scriptorum lectione satis apparet senatum etiam Romanum ante omnia hoc semper potissimum spectasse, quid Reipub. conduceret, et quid ciuitatis vtilitas, quid communis salus, quid Reip. tempora poscerent, vnde vsitatissimae illae
page 294, image: s302[note: Cic. Philip. 8. Caes. lib. I. de bello ciuil. et passim.] formulae passim, E republica esse, item, si aliter quis fecisset, eum contra Rempub. facturum, et c. Qui Reip. praesunt (ait Cicero) duo Platonis praecepta tenere debent: vnum, vt ciuium vtilitatem sic tueantur, vt quicquid agant, ad eam referant, obliti commodorum suorum. Alterum, vt totum [note: De Off. I.] corpus Reip. curent, ne cum partem aliquam tuentur, reliquas deserant; vt enim tutela, sic procuratio Reipub. ad vtilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est:
[note: Claud.] Tu ciuem patremque geras, tu consule cunctlis;
Nec tibi, nec tua te moueant, sed pubbica vota.
Commodum publicum non tam Principis intelligi debetquam Reip. Nam Princeps etiam ipse priuatam negligere debet vtilitatem, si cum publica pugnet. Possunt autem vnius rei plures esse fines. Architecti finis est domus, et est lucrum, Medici finis est aegrotantis sanitas et lucrum, pictoris repraesentare imaginem et quaestus. Sic Consiliarii quidem scopus potest etiam esse priuata vtilitas, vel ambitio, verus autem finis est [note: Arist. mag. moral. lib. I. cap. 3.] bonum publicum; nam quaestus (vt ad exempla redeam) non est finis architecti,
page 295, image: s303medici, vel pictoris quatenus artificis, [note: Annal. lib. 12.] sed quatenus mercenarii. Paucis (inquit Tacitus) publicum decus curae, plures tuta disserunt. Recte igitur Athenienses. Decreuerat Themistocles post victoriam de Xerxe, Graeciae Principatum instituere, atque in eum finem classem Lacedaemoniorum in vnum subductam locum, clam incendere, vt eorum opes [note: Plutarch. in vita Themistoel. Valer. Max. l. 6. C. 5.] et Imperium frangerentur. ad populum igitur se de grauissima re et ad summam Rempub. pertinente aliquid habere retulit, quod communicaret, rogauitque vt vnum nominarent, qui cum ea de re ageret, ne per multitudinem euulgata, aliquando Reip. fraudi esset: Aristides a populo nominatus, re audita, cum videret Themistoclem in fine, qui decus est publicum, errare: eius quidem consilium vtile Reipub. sed turpe et flagitiosum videri respondit. Vniuersa igitur concio euestigio repudiandum consilium, quod cum propagatione finium dedecus Imperii coniunctum [note: lib. 2. annal.] haberet, proclamauit. Reperit Tacitus apud scriptores senatoresque eorum temporum Adgandestrii Principis Cattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem
page 296, image: s304Arminii promittebat, si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse, non fraude, neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hoste suos vlcisci, qua gloria aequabat se Tiberius priscis Imperatorib. qui venenum in Regem [note: l. filius 15. ff. de condit. instit.] Pyrrhum vetuerant. Quae facta, ait lutisc. laedunt pietatem, existimationem, verecundiam, et vt generaliter dixerim, quae contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum. ideo Romani legibus suis hanc clausulam adiiciebant: SI QVID SACRI SANCTIQVE EST QVOD IVS NON SIT ROGARI EIVS HAC LEGE NIHIL ROGATVR, vt Probus testatur, sed et Cicero. [note: Pro Cecin.] Atque haec si non omnia, praecipua tamen sunt, quae de consiliis in genere dici possunt: quae breuitate, vti sperare me iuuat, non ieiuna, ad finem perduxi, additis doctorum quos sequutus sum, virorum testimoniis: ne me, quis, licet in re [note: Suet. in Domit. cap. 5.] valde dissimili, Domitianum imitatum, obiicere possit, qui plurima opera, incendio absumta restituit, sed omnia sub titulo tantum suo ac sine vlla pristini auctoris memoria. Porro quid hîc assecutus sim, tui lubens merito facio, iudicii, lector, si eruditus es et candidus.
FINIS.
image: s305
HIPPOLYTI A COLLIBVS PALATINVS, Siuve AVLICVS. EDITIO ALTERA; ab ipso auctore recognita. HANOVIAE Apud Guilielmum Antonium, ANNO CIC IC XCIX.
image: s306
[gap: blank space]
page 299, image: s307
VIRO NOBILISSo. [abbr.: NOBILISSIMO] ARENITO A COLLIBVS PATRVELI MEO S.
SI verum illud est, quod est verissimum, eos demum solide de re quapiam iudicare posse, qui studio eius incensi, magnum suum nomen atque illustre, eâ per plurimos annos excolendâ, fecerunt, pauci reperientur, qui ad exactam Principalis aulae normam, militari ciuilique munere virum elegantem, melius te ARENITE frater, instituere, deque aulae commodis et incommodis solidius disserere valeant. Nam et infans adhuc apud postremam Mediolanensium ducem Christiernam Daniae Reginam, cuius gynaeceo praeerat tunc mater tua, insigni cura educatus, felicis ingenii specimen praeclarum dedisti: et maior, in Vespasiani Gonzagae, Principis (vt caetera taceam) bellica laude clarissimi, familiam, a patre meo eius zum aulae praefecto pertractus, cum ipso Italiam, Germaniam Hispaniamque perlustrasti: tandem
page 300, image: s308priori Dominae, quae altero matrimonio Francisco Lotharingiae Duci se iunxerat, restitutus, ab eadem postmodum, arridentis tam naturae excultique ingenii dotibus instructus filio Carolo traditus, ei etiam legationibus obeundis fidem, diligentiam, prudentiamque, tuam ita probasti, vt eius Cubicularii nomen (qui honos non cuilibet nobili Lotharingo, ne dum extraneo contingit) non multo post merueris. Quo quadraginta circiter annorum spacio, non est dubium quin quam plurima, quae ad praecellentem aulici educationem exactamque disciplinam pertinent, obseruaueris; vsuque didiceris, aulae felicitatem non in exterioribus illis consistere,
Fulgentes manibus videre gemmas,
Autauro bibere, et cubare cocco,
Regales dapibus grauare mensas,
Et quicquid Libyco secatur aruo:
Sed nullos trepidum timere casus, etc.
Quid mirum igitur, site potissimum PALATINVS hic meus adeat, si iudicium tuum poscat? quodeo liberius futurum scit, quoniam aula relicta, emeritus domum reuer sus es, vbi
Paterna rura bobus exerces tuis.
Illic modo sub antiqua ilice, modo in tenaci gramine hunc libellum legere si dignaberis, vitae anteactae, non sine animi voluptate, recordari poteris:
Illic purpureis tecta rosariis
page 301, image: s309
Omnis fragrant humus, calthaque pinguia
Et molles violas, et tenues crocos
Fundit fonticulis vnda fugacibus.
Est et alia hutus scriptionis caussa, sanguinis inter nos vinculum. id eo arctius habendum, quod familiae nostrae soli (iungo nobis Fridericum meum Casimirum) superstites simus. Iampridem enim patruus noster Ioan. Baptista, Rhodii or dinis, quem Melitensem nunc vocant, eques, aduersus Christiani nominis hostes fortiter pugnans occubuit. eum sequutus est pater tuus Camillus Tortonae praefectus: postremo et meus, vt erat fratrum natu minimus: cuius apud me memoria merito semper sanctissima. Hi tamen diuer so fato; quia placide. Quare haud est quod verear quin hic tibi AVLICVS gratus futurus sit; immo quin vtrumque assecuturus sim, et vt mihi grati animi fructus aliquis constet, meae voluntatis in te hoc qualicumque testimonio constituto, et vt qui aulici rectissimo itinere ad perennem laudem aspirant, tuo exemplo magis magisque inflammentur. Vale nobilissime Arenite. Scr. Kal. Nouembr. VIC.
page 302, image: s310
HIPPOLYTI A COLLIBVS PALATINVS, siue AVLICVS.
ACCIDIT cottidie pene, vt Palatini qui dignitates et opes, ad quas diu adspirarunt, obtinere non potuerunt; modo Principum ingratitudinem incusent, modo in aulas, virtutum (vt aiunt) insectatrices, modo in inuidiam, modo in animorum caecitatem, saepe in fortunae inconstantiam, cui priora omnia tribuunt, inuehantur: ac illud subinde exclament,
[note: Sen in Herc. fur.] O Fortuna, viris inuida fortibus,
Quam non aequa bonis praemia diuidis!
vt plurimum, meo quidem iudicio, immerito, [note: Senecali. 4. De benefic.] ne quid grauius dicam. Nam licet Principes saepissime mimos, parasitos,
page 303, image: s311[note: Philipp. Commin. lib. 5. Connestag. l. 9.] adulatores, atque id genus hominum, quibus multa iam largiti sunt, maiore honore et amore prosequantur, iisque sua libentius concredant, quam quibus vitam debent, et quorum ope sceptra tenent; quos nonnum quam rustico pudore suffusi, illibenter videre, expellere, immo et capitali odio persequi solent: vt verissimum illud Taciti sit: Beneficia eo vsque laeta sunt, dum videntur exsolui posse; vbi anteuenere, pro gratia odium redditur. quamuis etiam boni ac pudentes [note: Sext. Aurel. Vict.] impudentium Palatinorum (quos merito Constantinus tineas soricesque Palatii vocare solebat) fraudibus eludantur: [note: Tacit. lib. 1. hist.] qui secretis criminationibus infamant ignarum, et, quo incautior deciptare, palam laudatum: video nihilominus horum praecipue malorum scaturiginem ab ipsismet (fateamur enim id quod res est) plerumque oriri: quod aulae se dedant artibus et moribus iis destituti, qui summe requiruntur; maxima Principum negotia tractare parent, quum vix sibi ipsi quid facto opus sit praescribere valeant; quod pessimum est, magnifice de se sentire soleant. Saepe vel indignos tot honoribus,
page 304, image: s312aut male gratos prouexisse piget. Nimis ineptum est, onus subire, cui ferendo vires non sufficiant. Princeps vix adeo malus reperitur, qui non diligenter et prudenter sua negocia expediri cupiat; ac consequenter fidos prudentesque ministros, quorum ope se difficulter carere videt, vel sui caussa beneficiis et honoribus non prosequatur. At inuidia, quae virtuti comes est, eamque non aliter sequitur atque vmbra corpus, saepe conatibus obstat. Sit sane: arte tamen et virtute ita superanda est, vt nocere [note: Ann. l. 4.] non possit. Scribit Tacitus Lepidum plaeraque ab saeuis adulationibus aliorum, in melius deflexisse, neque tamen temperamenti eguisse, cum aequabili auctoritate et gratia apud principem floruerit. Instas: lubricam Regum gratiam esse, saepissimeque contingere vt qui apud Principes maxima gratia pollent, et omnia in aulis, quô volunt, facile perducant, in maximum odium vitaeque discrimen incidant:
[note: Lucret. libr. 5. de rer natur.] Namque hos e summo quasi fulmen deiicit ictos
Inuidia interdum contemtim in tartara tetra.
page 305, image: s313
[note: Polyb. lib. 7.] Hermeas magna apud regem Antiochum auctoritate valebat: is tandem inspectante probanteque rege interemtus [note: Dio in Tiberio.] est. L. AElius Seianus, tanta apud Tiberium gratia fuit, vt pro collega in imperio haberetur: in hunc lata sententia est, placere AElium Seianum capite plecti, corpus in Gemonias proiici, eiusque liberos [note: Zonar an. tom. 2.] omnes intetfici. Plautianus, vt tot alia omittam, tanta potestate apud Seuerum valuit, vt particeps imperii censeretur: nihilominus misere interiit, et cadauer eius in viam contumeliose proiectum. vt ex his coniicere liceat, Principum gratiam exitium adferre; et cum Seneca ex clamare quis possit:
O Regnorum magnis fallax
Fortuna bonis, in praecipiti
Dubioque nimis excelsa locas!
Numquam placidam sceptra quietem
Certum ve sui tenuêre diem.
Haec ita se habent. Verum, si penitius rem intueamur, gratiam Principum per se non obfuisse cognoscemus, sed ipsos qui gratia satis vti non potuerunt. Inter tot [note: Lib. 8.] obsequia fortunae non satis cauta mortalitas est, ait Curtius. Hermeam intolerandus
page 306, image: s314fastus odiosissimum fecerat: AElium Seianum perduellio et perfidia: Plautianum inexplebilis auaritia. atque idem fere de cereris, qui Principum gratiâ exciderunt, dici posse reperiemus. Neque id in Aulicis mirari debemus, quum et similibus de caussis ipsos Principes sublimi rerum fastigio saepe deturbatos legamus:
Quid memorem euersas vrbes Regumque ruinas?
Inque rogo Croesum? Priamumque in littore truncum?
Cui nec Troia rogus? Quid Xerxem maius et ipso
Naufragium pelago, quid captos agmine Reges?
vt contra, si in eos qui humili loco nati, clari euaserunt, oculos intendamus, eorumque actiones perpendamus, multis praesidiis instructos fuisse inueniemus. Prodeant in medium Agathocles, Ptolemaeus primus, Hieron, Ser. Tullius, Sylla, Vespasianus, Probus Imperator, Iustinus Thrax, Ottomanus, et alii innumerabiles, qui vilissimo licet genere nati, Regias dignitates ingenio, virture, diligentia obtinuerunt. Arbores magnae (ait Q. Curtius) diu crescunt, vna hora exstirpantur. Stultus est qui fructum earum spectat, altitudinem non metitur. Vide, ne dum ad cacumen peruenire contendis, cum ipsis ramis
page 307, image: s315quos comprehenderis decidas. Leo etiam aliquando minimarum auium pabulum fuit; et ferrum rubigo consumit. Nihil tam firmum est cui periculum non sit etiam ab inualido. Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: impone felicitati tuae frenos: facilius eam reges.
Haec cum nuper a me, nescio qua occasione dicta audiuisses, FRIDERICE nobilissime, rogare me vt illarum artium quas tantopere in aulico necessarias esse dicebam, notitiam tibi traderem, non desiisti. Ego, quod scirem ad vitam recte etiam priuatim agendam, ne dum ad grauissimam Aulici personam, multa requiri, id ab initio detrectare; sed postea re melius perpensa, annuere coepi: vt hac exigua illa quidem ratione, sed a non exigua in te pietate profecta, animum erga te meum declararem, tibique, quantum possem, vt vitae consilia ad exactissimam prudentiae normam dirigeres, omnesque tuas actiones, verae virtutis perfectique officii ratione metireris, auctor essem. Spero autem me et tuis optatis, et meis tui inuandi desideriis, paucis satisfecisse. Ante omnia
page 308, image: s316[note: Plutarch. in Lycurgo.] autem Educationem plurimum posse, eâque ingenia corrigi distorquerique solere, Lycurgus suis ciuibus eleganti spectaculo comprobauit. Educatio et disciplina (inquit Sacra pagina) mores faciunt: et id vnusquisque sapit, quod didicit. Ideo [note: Seneca De ira.] Seneca, Proximis, inquit, applicatur omne quod tenerum est, et in eorum similitudinem crescit. Apud Platonem educatus puer, quum ad parentes relatus, vociferantem audiret patrem: Numquam hoc, inquit, apud Platonem vidi. Faciles ad vtramque viam puerorum animos natura gignit, vt cum ducem nacti sunt, vel ad honestatem, vel ad turpitudinem non admodum repugnantes sequantur. Prodest plurimum bona natura; sed tum maxime, cum ad honesta educatione flectitur. in solo foecundo plus cultor saepe, quam ipsa per se agri bonitas, efficit. Danda igitur opera illi qui ad magna peruenire contendit, vt moribus quam optimis imbuatur, vt non in delicato, sed simplici victu; non otio, sed labore; non in luxu, sed rerum omnium parsimonia; non in temeritate et audacia, sed modestia et verecundia; non in
page 309, image: s317licentia, sed timore; non in voluptatibus, sed in liberalibus disciplinis primam eam ac teneram aetatem traducere adsuescat. Vtinam (ait Quintilianus) liberorum nostrorum mores non ipsi per deremus! infantiam statim deliciis soluimus. mollis illa educatio, quam indulgentiam appellamus, neruos omnes et mentis et corporis frangit. quos enim virtutum fructus adultaiam aetate laturum enum animum sperare possumus, qui a teneris vnguiculis vitia statim imbibit? quid non aetatis progressu concupiscet, cuius infantiam parentes auro, argento, purpura, holosericis vestibus exornant? quam in adolescentiae temper antiam praestare poterit is, quem puerum, atque adeo infantem, parentes conquisitissimis epulis, et omni genere obsoniorum saturant? quaratione sobrius in reliqua vita fiet ille, quem a pueritia parentes ebriosum efficiunt? Recte Horatius:
Angustam amici pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat, et Parthos feroces
Vexet, eques metuendus hasta;
Vitamque sub dio, et trepidis agat
In rebus. ---
Ideo Platonem, grauissimum illum honestatis
page 310, image: s318praeceptorem, videmus in omnibus fere dialogis suis, parentes inprimis ad recte liberos educandos adhortari. Primam enim et maximam Reip. curam in iuuentute liberaliter instituenda consistere iudicabat: quae deinde parentibus succedens, vniuersam Remp. et prudentia et morum integritate non solum tueatur et conseruet, sed etiam exornet, atque amplificet. Fusius haec tecum agere superuacuum duco. a parentibus enim tuis ita educatus, a praeceptoribus ita institutus es, vt nihil amplius requiri posse videatur. nam vt iam de nobili [note: Castill. lib. 1.] familia, quae magnum ornamentum, immo fulcimentum esse solet: de apta membrorum tuorum compositione, praestantique oris figura et dignitate: litteris Latinis, quibus hodie Reges populique, qui de pace, de bello, de foederibus, aliisque magni momenti rebus agunt, vtuntur, erudiri voluisti: artium optimarum et scientiarum principia didicisti: inprimis pietatis fundamenta, quod omnium apex est, hausisti: Iurisprudentiae, capita delibasti: vnicum hoc restare videtur, vt ita peregrineris, vt externos
page 311, image: s319mores, diuersas ciuitates et linguas, administrationumque genera, diligenter animaduertas: (exacuitur enim et quasi vsu exterorum splendescit ingenium prudentiaque comparatur) tum his historiarum [note: Quintil. lib. 12 Inst. cap. 4.] cognitionem adiungas. Nam sine hac vix grauem vmquam personam sustinere poteris. Quemadmodum enim senex iuuene prudetior habetur, quoniam per plures annos quae fierent, vidit: ita etiam fatendum est prudentissimum illum fore, qui non aetatis suae modo, sed et praeteritarum quoque gesta cognouerit. Quid enim aliud est prudentia, quam euentorum obseruatio, rerumque praesentium ac futurarum ex praeteritis tanquam ex fonte scientia deriuata? Speculum ciuilis vitae historia est; in quo Heroes, Principes, nobiles, et quotquot Reipubl. et imperiis destinati sunt, se contemplari debent. Si quis, exempli gratia, Principis effigiem videre cupit optimi, fidei inprimis rarum exemplum, aeque secundis et aduersis rebus cum sociis colenda: hospitalitatis et munificentiae in exteros; caritatis in suos; prudentiae extremo vitae spiritu, cladibus Siciliae imminentibus, per pueri regis contemptam
page 312, image: s320aetatem et tutorum scelus praecauendis, pietatis in patriam et animi magnitudinis suscepta cogitatione, de Syracusis potestate regia liberandis. Si quis item in principe puero studia omnia contraria videre vult, et quae hinc aetatis vitio, hinc regiorum assentationibus, in dies fiant deteriora: regno imparem animum, officii onus viribus maius: et tutorum immanem ambitionem, is Liuium de Hierone, eiusque filio legat. Quid multis? Suppeditabit historia abunde, omnium ciuilis prudentiae capitum exempla, sed et bellicae. Si tempus pugnae captabitur, historiarum gnarus [note: Plutarch. Front. lib. 2.] faciet, vt Lysander ad Hellespontum: Silocus, vt Xantippus in Africa. Vbi aciem instruet, mille modis peritissimos rei militaris Lacedaemonios imitabitur. Quum insidiis pugnare malet, Timotheum et Iphicratem sequetur, vel etiam [note: Polyaenus 3.] Hannibalem imitabitur. Victor, effugium hosti dabit, ne desperatio audaciam pariat; vt Xerxi Themistocles. [note: Liuius] Victus, quandoque hostem fraudabit, vt in Hispania Romano disperso exercitu Viriatus et Sertorius. Quod si oppidum
page 313, image: s321aliquod expugnandum accedet, (quae res ob difficultatem summum inter bellicas artes obtinet gradum) vel deceptis propugnatoribus, vt Aristippus Tegeam: [note: Pausan.] vel cito ad inopiam redactis, vt Alexander Leucadiam: vel aquis auersis et medicamento infectis, vt Clisthenes Tritaeam: vel educto praesidio, vt Pyrrhus Illyriorum metropolin: vel aduersa parte oppresso, vt Alcibiades Cyzicum, et Thrasybulus Sicinum: vel recessu callide simulato, vt Epaminondas [note: Plutarch.] Mantineam, et Phormio Chalcidem, expugnabit. Contra, si obsidione laborabit, ne quid tale sibi eueniat, cum his tum aliis sexcentis id genus clarissimorum ducum exemplis cauebit: cognoscet locorum, montium, fluminum, vallium naturas, vrbium situs, loca idonea ad castra ponenda, ad aciem instruendam, ad manum conserendam. Discet quot sint genera militiae; quid in militum delectu obseruandum; quid in militum exercitatione: quid in ordine castrensi: quid in castrametatione: quid in excubiis militum circa castra: quid in vrbium propugnatione vel oppugnatione: in quonam
page 314, image: s322nostri duces exercitus, in ordinanda acie videantur esse dissimiles antiquis: vtrum pedestres copiae sint magis aestimandae quam equestres: vtrum vniuerso exercitui praeponendus sit vnus, an plures. Denique illud in summa ex tot historiarum voluminibus colliget, vt intelligat vicissitudinem esse in tebus omnibus, ac ideo nec secundis nimium tollatur, nec aduersis frangatur. Pluribus exemplis vsus sum, quia historiae vtilitas satis inculcari nequit. quod si quis neget ex nuda lectione talia disci posse, is L. Lucullum sibi proponat, quem Cicero Româ profectum scribit, rei militaris plane rudem: sed quum totum irer et nauigationem consum sisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam venissie, factum Imperatorem tantum, vt Mithridates, rex post Alexandrum maximus, hunc a se maiorem ducem cognitum, quam quemquam eorum quos legisset aut vidisset, fateretur. idem de aliis multis dici potest. ideo Honorium Claudianus ad lectionem historicam his adhortatur verbis:
page 315, image: s323
–– nec desinat vmquam
Tecum Graia loqui, tecum Roman vetustas.
Antiquos euolue duces, adsuesce futurae
Militiae, Latium retro te confer in aeuum.
Libertas quaesita placet? mirabere Brutum.
Perfidiam damnas? Metii satiabere poenis.
Triste rigor nimius? Torquati despicemores.
Mors impensa bonum? Decios. –––
et quae sequuntur. Vnum addo: cum maxima sit historicorum copia, delectum habendum. A pud Graecos excelluerunt Thucydides, Xenophon, Polybius, Plutarchus, Nicetas: apud Romanos, Liuius, Tacitus, Salustius, Caesar, Q. Curtius, Suetonius: nostro seculo, apud Italos Guicciardinus, Conestagius: apud Gallos, Cominaeus: apud Germanos, Sleidanus. Hi ita legendi sunt, vt non solum quid, sed etiam qua occasione, quo modo, quando, quo rerum statu dictum factum ve sit, obseruemus. Porro sine Geometriae cognitione intelligi historia non poterit; quae magno quoque vsui erit ad ciuitates, castella, arces, domus, agros dimetiendos; ad castra ponenda, ad colligendas turmas; ad omnes denique machinas,
page 316, image: s324quibus in exercitu vel itinere vti solemus: nam balistae, et reliqua lapidum totmenta ad oppugnandum propugnandumque idonea, ex hac disciplina maxime proficiscuntur. Ad Eloquentiam quod attinet, ea aulico sufficiet, quae sensa animi aperiet proprie et pure. omnes Rhetorum arcas euoluere nolo: pigmenta orationis aliis relinquet, et pressa potius atque arguta, quam multiloqua et vaga Rhetorica delectabitur. Hac ad extem poralitatem vsque promptum eum esse cuperem. Mirum dictu est, quantopere bene dicendi studium, quod omnia quae prudenter concepta sunt, audientium auribus breuiter summa cum iucunditate repraesentat, magnis viris semper placuerit. id quod ex quam plurimis percipi potest: qui quidem cum nec eximius eos vllus generis splendor, nec summus diuitiarum fulgor, sed elegans solum ipsa dicendi ratio commendaret, ad aulas cum accessissent, in iis gloriosissime floruerunt. De Musica quaeri hîc video: de qua ita statuere plerosque video, Musicae odium esse immanitatis argumentum. Nos autem itarem decidamus.
page 317, image: s325Cum illarum artium quas Curialem scire conuenit, nonnullae reperiantur, quae nullo modo ab illo tractandae sint, quaedam vero mediocriter attingendae, aliae summo studio colendae: hanc ex illis disciplinis esse, in quibus mediocre ipsius studium erit. Nimium in vituperatione ponetur. Audio hîc mussitantem, multos excellenti animo atque virtute fuisse, etiam sine doctrina, solo naturae habitu. At demussane nonnullos sine litteris emersisse, in que praestantes viros euasisse: an ideo sperandum est, reliquos omnes horum vestigia sequuturos; aut, si velint, adsequuturos? id enim verissimum est quod ait Satyricus:
[note: Horat.] Forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit praecordia Titan,
Sed riliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diu veteris tenet orbita culpae.
Non ideo pontes, qui communis hominum vsus gratia ruri fiunt, rescindendi sunt, quod nonnulli reperiantur qui fossam aut riuulum saltu facile superent.
page 318, image: s326Ponit quidem Homerus sapientem sine litteris Nestorem: sed ipsi portentosam attribuit senectutem: quae instar multarum historiarum obtinet. Hactenus deanimi, nunc de corporis execitiis. nam recte [note: Plato.] Plato duas ciuitatibus artes necessa. rias esse iudicauit, Gymnasticen et Musicen: hanc quidem, animorum; illam vero, corporum nutricem. Qui Gymnasticen negligunt, corporeis viribus languere: qui Musicen (id est, litterarum studia) aspernantur, rudes ac barboros fieri: qui ab vtraque deseruntur, et ignauia corporis, et mentis inertia torpere necesse est. Porro exercitiorum species multas enumerat Plautus:
[note: Plaut. Mostell.] Cor dolet mihi, quom scio nunc vt sum, atque vt sui olim: quo neque
Industrior de iuuentute erat arte gymnastica, disco, hastis, pilo,
Cursu, armis, equo; victitabam volupe parsimoniae et duritia.
Romanam igitur iuuentutem equis, hasta, claua et pila, lucta, venatione, cursu exerceri, vetus consuetudo fuit; pariter sudem torquere, arma tractare: exerceri item iactu disci, saltu, iaculatione
page 319, image: s327vel caestu. Eratque SCto cautum vt, nisi his ludis, in pecuniam ludere non liceret. Graecis octo fuerunt ludi, quibus iuuentus exercebatur impune: stadium, diaulus, dolichus, hoplites, pygme, pancratium, pale, et halma, hoc est saltus. Haec priscis illis temporibus iuuentutis exercitationum genera erant: ad quae non tam Aulico respiciendum, quam ad ea quae Principibus hodie vsitata sunt. Inter alia est elegans equitandi ratio, quam hodie Itali, et inter eos Neapolitani ad vnguem tenere videntur. Haec cum in pace iucunda, in bello vtilissima, immo necessaria sit, a teneris annis ita Aulico percipienda erit, vt non solum equis cum gratia insidere, eos cursu et recursu incitare, sistiere, de via deflectere, persalebrasiis decurrere, denique et in orbem agere, variare gyros et ad omne opus bello necessarium vsurpare sciat: sed etiam perfecte [note: /Vide Paschalem Caracciolum et Cortem.] naturam equorum teneat. Exempli gatia; qua forma legi spectarique oporteat: quomodo pedes probandi: quid significent vngulae crassae, quid humiles, quid valde crectae: quid tibiae caprearum more erectae: quid coxae anteriores pingues
page 320, image: s328vel macilentae: quid pectora latiora: quid si ceruix more apri prona procumbat: quid si more galli recta sit: quid colli protensio: quid nares apertae: quid oculi prominentes sibi velint: vnde maxillae molles duraeve cognoscantur: quomodo pullus curandus: quae cautiones in emendo equo; quale domi stabulum esse debeat: quot genera frenorum sint, et quod cuique conueniat: quomodo immitten dum: quid in strigili obseruandum. Haec et alia huius generis Aulico apprime necessaria: tum, quod coram Principibus saepenumero eiusmodi de rebus setmo habeatur: tum, vt sibi etiam consulat, si quando hastiludiis et aliis certaminibus exercere se cum laude velit. Non minus in iuuenture Aulico colenda pedestria exercitis, quae fiunt gladiis, hasta, missilibus, iaculando, luctando, currendo, pila ludendo. His namque corporis dexteritas comparatur. Et certum est plurimum solere tribui venustae concinnitati et elegantiae, tum apto motui. [note: Plutarch.] Epaminondas Thebanus, vir fuit omni virtute praestantissimus, omnesque artes ac disciplinas calluit, quae ad summum
page 321, image: s329Imperatorem pertinent. is postquam adoleuit, palaestrae operam dare coepit, non tam magnitudini virium inseruiens, quam velocitati agilitatique corporis: illam quidem ad athletarum vsum, hanc autem ad belli vtilitatem existimans pertinere. exercebatur igitur cottidie mane currendo desiliendoque vesperi autem, luctando, vt stans aliquando in armis hostem contra se stantem complecti, locoque exturbare posset, vel terrae illidere, aut fugientem saltu cursuque adsequi. Hisce autem exercitiis Aulicum nostrum adeo praestare vellem, vt quicquid spectante Principe vel populo adgrederetur, id tam exacte perficeret, vt vni illi rei studuisse videretur: alioqui non facile eum in arenam descendere cum aliis vellem: cum tutius tum sit se excusare, quam populi iudicium subire. Absurdum est artem profiteri, quam quis non calleat.
Caue adgredi quae perficere vires negant.
Quum vero Principes summopere venationibus delectari soleant, et aucupiis, vt canum notitiam auiumque habeat, requiro. Sciat quinam adindagandas, propalandas
page 322, image: s330[note: Vide Bellisarium De venatione et aucupio.] capiendasque feras apti sint; qui velocissimo cursu esse soleant, et qui ferocissimi; quomodo canes sint alendi, et qui color in canibus melior censeatur; quotterrestrium animalium ad venatum genera sint; quomodo et quibus temporibus venandum: quotnam accipitrum genera sint, quinam hierofalcones, vel ignobiles siue villani, qui mediani dicantur, quomodo alendi instituendique vt aduersus volantes alites artificiosi dimittantur, surgentes e terra quamprimum rapiant, et per apertum volantes, aut in sublime sese efferentes inuadant; postremo, ad notam heri laeuam redeant: vt si aulicus a Principe his de rebus interrogetur vel iubeatur, solide respondere et agere possit.
[note: P. Ang. Barg.] Discat ab incuruis iaculum torquere lacertis
Emintus, et neruo ceteres aptare sagittas,
Et viridi affixum tumulo pertinger signum.
Exiguamque procul traiecto in fune volucrem,
Quo tendat calamos, pinu suspendat ab alta.
Protintus ille etiam primis consuescat ab annis
Ardua marmoreum iaculari ad sidera discum,
Robustasque altis deuoluere montibus ornos.
Nec sinat informi vires torpere veterno,
Et turpi languere situ, nec mollia corpus
page 323, image: s331
Otia luxurie, vitaque in deside frangant.
Nec mihi displiceat tor quere per aera vectem,
Qui bis in undenas excurrat pondere libras.
Nunc vero ingentem rapido conscendere faltu
Durateum, celebri iuuenum plaudente corona,
Nitere equum, versogque super da corpore gyros
Aerios, teque ipsum alte compone sedentem,
Rursu et in terram tergo reuolutus ab alto
Deflue, vix ima signans vestigia planta:
Continuoque acrem cinctus fulgentibus armis.
Cyllaron, et volucrem deflectere Ariona in orbem
Multiplices seu dextra vocet, seu laeuaruentem
Coimende[?] et faciles glomerare volumina in armos
Disce, et c.
Atque haec de vtrisque tam corporis quam animi exercitiis dicta sint: Superest vt de morum concinnitate, quam Cicero ornatum vitae et decorum appellar, quae admirationem hominum mereri et beneuolentiam conciliare solet, pro instituti ratione paucis disseramus. Nam quemadmodum pulcritudo corporis apta compositione membrorum mouet oculos et delectat: sic et hoc decorum quod elucet in vita, incessu scilicet, motu, gestu, sermone placido, vestimentorum [note: Plutarch.] ornatu. Vt vinum austerum (in quit Socrates) non est aptum potioni: sic mores agrestes non apti sunt hominum conuersationi.
page 324, image: s332Non sufficit facere, sed hoc insuper requiritur, venuste facere. Q. Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum sciens, pene plus studii in eodem laborando, quam in ipsa eloquentia impendit. Itaque nescires, ait Valerius, vtrum cupidius ad audiendum eum, an ad spectandum concurreretur: sic verbis oratoris asprectus et contra. seruiebant. Recte. Enimuero vt saepe obsonia, licet optima, non sapiunt, si intinctus aut absit, aut vitiosus sit: sic quamuis saepe mores alicuius nobis non obsint, tamen quia [gap: Greek word(s)] (idest, condimentum) abest, summe displicent. Sit igitur Aulici incessus nec tardus nec conciratus nimis, nec vacillans; sed grauis; et tamen non adfectatus. Pari ratione totius corporis motum non leuem, non rusticum, non petulantem aut palaestricum, sed grauem esse volo. Et quia Sermo mentis character est, in eo decorum obseruabit personarum, locorum et tem porum: aliter cum Principe, aliter cum aequalibus, aliter [note: Vide Galateum de Morib.] cum minoribus loquendum. Sit decens habitus, sit gestus simul cum sermonis decoro congruens; ita vt nec pedibus
page 325, image: s333nec manibus gesticuletur, sed oculis intentis secum loquentes audiat. Est eiusmodi in loquendo elegantia indicatio interioris virtutis, quae perpetua esse non potest, nisi optima animi inductione emergat. Multa quidem fingi gestu, vultu, oratione possunt, quae in animo nusquam sunt; sed ea diuturna esse minime possunt. Cernitur et decorum in Vestitu. Detestandi nonnulli aulici sunt, qui mulierum vel potius meretricum instar cincinnis crispatum capillitium gerunt et barbam, et se mulierum ornatui, immo et voci accommodare student. Audiamus de his Senecam patrem [note: lib. 7. natur. quaest.] loquentem: Quicquid est boni moris exstinguimus leuitate et politura corporum. Muliebres mundicias antecessimus; colores meretricios, matronis quidem non induendos, [note: I. Controuers.] viri sumimus. et alibi. Cantandi saltandique obscoena studia effeminatos reddunt, et capillum frangere, et ad muliebres blanditias vocem accommodare. absint omnia quibus effoeminari quis potest.
Qui corpori studet nimis, negligit animum. Sit igitur vestitus Aulici conditioni et regioni in qua versatur, cum decoro accommodatus;
page 326, image: s334sed et ipsius corpori; ne alterius forte vest bus indutus videatur; quas respectu loci, caussae, aetatis, temporis, arte mutare sciet, et ne vel bene vel male oleant cauere. vtrumque in vitio est: Bene olet qui nihil olet.
[note: Martial.] Non beneolet, qui bene semper olet.
Haec quae in Aulico requiri diximus, maximi momenti esse nemo inficiabitur. verum ea quae iam sequuntur, non multo maioris aestimanda, tantoque accuratius obseruanda sunt, quod in ea praecipue peccare hodie quam plurimos videmus. Primo autem quo pacto se erga Principem, postea quomodo se erga pares, ad (quantum potest) inuidiam vitandam, gerere debeat, faciente Deo videbimus: ita tamen vt in dicendo breuiras, cui inprimis studemus, elucescat. Ante omnia id ab Aulico requiro, vt talis reuera sit, qualis Principi vel aliis videri vult. nihil in eo fucatum, nihil non apertum sit. non a mente lingua dissientiat, non simulandi vlla arte vtatur, sed circa Principem praecipue reclusum pectus gerat:
[gap: Greek word(s)] ,
[note: Homerus.] [gap: Greek word(s)]
page 327, image: s335
Hostis enim ille mihi perinde ac inferorum portae,
Qui aliud quidem celat in praecordiis, aliud vero dicit.
Fieri non potest, vt simulatum (quod et paullo ante diximus) stabile sit. nam simulationis vna eademque semper facies esse nequit. Nullum mendacium (vt est apud Euripidem) senescit. Recte Aristot. Falsum bonum, in principo; verum malum, temporis progressu conuinci. Haec est vera dementia (inquit Cyprianus) non cogitare nec scire, quod simulationes non diu fallant: noctem tam diuesse, quam diu non elucescat dies: clarificato autem die et Sole oborto, luci tenebras et caliginem cedere. Et vt breuis admodum mulieris fucatae gratia est: (nam halitu primo fucus inaequaliter difflatur, et ipsa facies maculosior redditur) sic quum simulatores (quod facile fieri potest) speciem illam amittunt, dum minus exspectabatur, infames magis fiunt, inque Principis aliorumque suspicionem et odium incurrunt. Theophrastus Chius, venit legatus Lacedaemonem, vir alioqui iactator et lasciuus, vt qui senectutem dissimulans, canos infecerat. Archidamus
page 328, image: s336[note: AElian. de var. hist.] igitur surgens, Quid, inquit, prosano dicet qui etiam capillis mentitur? Merito igitur AEschylus in caelum laudibus Amphiaraum summum illum augurem eundem que sanctiss. virum tollit. inquit enim ipsum non studuisse, quod multi faciunt, vt videretur optimus, verum vt esset. At demus simulandi artificium nonnullis ad tempus saltem bene cessisse: accidit nihilominus illis quod mercatoribus, qui praesetis vtilitatis specie illecti, aliquem fraudant. nam quamuis fraudulenter auertant, animo tamen securo non possident, et omnes sibi vias amplioris vtilitatis intercludunt. nemo commercium habere cum eo vult, quem simulare solitum scit: ipsi autem miseri ex inanitate pendent. Ex falsa enim voluptate, verus dolor exsistit; ex honore falso, verum dedecus exoritur; ex vtilitate falsa, vera pernicies sequitur. Omitto quod pietati illud Christianae, quae tota in sim plicitate auimi fundata est, maxime aduersetur.
Verum hodie laus est non vltima, fingere vultum
Et simulare probe: nec qui vel fallere nescit
Mentirive, feret sapientis nomen in aula.
page 329, image: s337
Fundamento hoc iacto, in Aulico adsiduitatem et diligentiam necessario requiri dico. Haec praecipue colenda est nobis, inquit Antonius apud Ciceronem: haec semper adhibenda: nihil est quod non adsequatur. nam quaecumque sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, labore, vno verbo diligentiae complectimur: qua vna virtute omnes virtutes reliquae continentur. Praeclarum quidem est, etiam per fortunam inter nobiles admirationi esse: sed multo praestantius est industria sua, quicquid gloriosum ac illustre sit, adeptum esse: illa enim sceleratis etiam interdum se obiicit: huius autem (vt bene Demosthenes) societas et communicatio nemini adest, nisi qui generoso animo atque forti excellat. Queri saepe aulicos videmus, quod quum summa obseruantia Principes suos venerentur, ab illis tamen minus diligantur. quî fit? facilis responsio est. nam quemadmodum sol se habet ad subiecta aedificia; quae quidem eodem lumine pariter illustrat, sed ea illustriora videntur, quae plures ac patentiores habent senestras: sic Princeps aulicos illos clariores reddere consueuit, quorum ingenia per
page 330, image: s338virtutem et summam diligentiam ad res gerendas magis idonea esse cernuntur. Recte Tacitus: Quanto quis obsequio promptior, honoribus et opibus extolletur. Fieri haud potest, vt Princeps, quem mandata sua diligentissime exequi cernit, eum prae ceteris non amet, non extollat, ei prae ceteris non fidat. Demus aulicum haud recte quid fecisse; si diligenter factum apparebit, excusationem merebitur: non contra. Nullus enim est Princeps, qui sua negligenter tractari velit. adde quod negligentia, Principis contemtum praese ferat. Neque quemquam labor, qui a diligentia separari nequit, deterrebit. amarae quidem radices; fructus autem saepe dulcissimus.
Vt perfruare dulci, amari aliquid feras.
Facile generosus animus, quem labor ipse nutrit, qui noctes atque dies gloriae stimulis concitatur, quem nulla difficultas deterrere, nulla vis labefactare potest; emicat ipse per sese,
--- velut inter ignes
Luna minores;
quum interim tenebricosus ille alter, ignauia proiectus, lutulentis in vitiis,
page 331, image: s339tamquam sus in volutabro coeni, iaceat, nihil aliud quam putrida caro, saturandis vermibus reseruata: qui nihil dignum homine cogitet. Diligentia itaque (vt ad rem) id adsequetur Aulicus, vt suo saepe Princeps ministerio vtatur: cuius autem opera Principes vti solent, eos prae ceteris quoque amore et gratia complecti consueuerunt. Non mirandum est, vt alibi Demosthenes, eum qui laborem non detrectat, et rebus gerendis omnibus adest, neque vllam occasionem neque momentum rei gerendae praetermittit, vobis negligentibus superiorem esse. Vigilando (ait apud Salustium Cato) agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt; vbi socordiae te atque ignauiae tradideris, necquicquam Deos implores, irati infestique sunt. Ceterum diligentem vocabimus Aulicum, qui a re sibi demandata oculos numquam deiicit: qui in id vnum incumbit, hanc vnam rem spectat, ne quid detrimenti Princeps capiat; qui nullis laboribus, nullis periculis parcit; sed potius in perpetua quadam vigilia manet. qui si ad Principem forte alium mittatur, naturam moresque Principis, eius vires, potentiam,
page 332, image: s340dicionem, vectigalia et aerarium, coniunctiones et affinitates, omnemque formam administrationis obseruat; vt et nomina illorum qui summum in aula illa locum tenent: idque tum aliis, tum etiam hac de caussa, vt si a Principe suo interrogetur, omnium rationem commode reddere possit. caueat sibi tamen, ne speculator potius quam legatus videatur. Ex his sequitur, ea quae nobis a Principe nostro mandantur, non solum summo studio curari debere omnia, sed neque aliter quam mandata sunt. quod adeo verum est, vt etiam eadem (quantum fieri potest) verba seruanda sint, vbi verbis opus est. Haec nimirum caussa est, cur Homerus legatos suos vno verborum contextu loquentes facit; quod et Virgilius obseruauit; apud quem Mercurius eosdem versus repetit:
Si te nulla mouet tantarum gloria rerum,
Nec super ipse tua moliris laude laborem,
Quid struis?
Haec quamuis ita sint, quaeri nihilominus video, An eo saltem casu fines mandati praeteriri possint, si id ex re Principis fore existimemus; vt cum fortuito
page 333, image: s341aliquid interuenit, quod mandati sui tempore Princeps ignorauerit. De hac quaestione, quia principes aulicorum opera in legationibus vti consueuerunt, et eius decisio, ad alia, quae cottidie accidunt, trahi potest, liceat nobis fusius, quam instituti ratio postulat, agere. Dubitationem mouet, quod qui a Principis mandato recedit, etiamsi ex malitia et superbia id minime agat, videtur dominum contemnere, vel se saltem suamque prudentiam maioris facere; quod odiosissimum est. Deinde (quod facile euenire potest) si res ei cui mandata est, ex animi sententia non succedat, culpa imparentiae et poena indeprecabilis subeunda est. quod si vero melius forte vertat, fortunae id beneficium censetur. Itaque in rerum publicarum administratione non fuit impune ei qui contra mandatum Imperatoris, quamquam egregie et feliciter rem gesserat. quod Manlius Torquatus domestico exemplo docuit. Triste [note: Liuius 8. Agell. 1. 13.] (subdit Liuius) exemplum, sed in posterum salubre iuuentuti. Vnicum P. Crassi Muciani adducam; qui cum in consulatu Asiam prouinciam obtineret, et in
page 334, image: s342cuiusdam oppidi oppugnatione firma aliqua trabe ad arietem indigeret, ad architectum molis Atheniensium scripsit, vt maiorem ex duobus malis quos apud eos vidisset, mitteret; qui re perpensa, minorem, vtpote arieti faciendo aptiorem, contra quam iussus erat, misit. ibi Crassus hominem accersiri, auditisque rationibus, virgis caedi iussit. Seuere nimium; inquiet quis. architectus enim rem vtiliorem ex artis suae praecepto se facturum existimabat, nec tam verba quam scopum Consulis intuebatur. Haec concederem, si consilium Crassus petiisset, non obsequium. Architectus finem Consulis scire non potuit. At de ariete scripserat. nihil refert. id enim fortasse consilii sui tegendi causa ad diderat. Corrumpitur (inquit Agellius) atque dissoluitur ofsicium imperantis, si quis ad id quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat. Ex his colligere licet, nihil agendum, nihil dicendum, praeterquam quod a Principe imperatum est. Ego tamen distinctione totam hanc quaestionem decidendam puto. aut enim tempus ei suppetit, quo Principem, eius
page 335, image: s343quod de nouo emersit, certiorem reddere, et alterum mandatum exspectare possic: aut res ipsa nulla ratione differri [note: Octau. Maggius.] potest. Illo casu, non dubitarim quin res Principi aperienda sit: periculosum nimis est fines mandati egredi. Quod si negocium moram istam non ferat, in re quidem parui momenti, vtut res cadat, tutius est mandato adhaerere: vix dici potest quantopere inobedientia Principibus displiceat. Si vero res grauis sit, damna quae inde emergere possint, diligentissime perpendenda, et ne fallatur opinione, opera danda; illudque postea consilium capiendum quod in manifestam Principis dignitatem vel vtilitatem vergat; cuius caussae statim per literas Principi significandae. Mahometes equidem Visir primus trium Principum Othomanorum, cum quibus pari gratia semper viguit, dicere solebat, se numquam etiam de re minima, quamuis sibi id licere sciuisset, inscio principe statuere voluisse. Quod si vtilitas dubia sit, haud facile quid extra mandatum tentandum: ne, si quid aduersi contingat, fama periclitetur. Solent enim vulgo non facta, sed euenta
page 336, image: s344notare. Atque haec de Aulici diligentia. vbi notandum, Minus adfectatam et ab ostentatione remotiorem diligentiam commendabiliorem esse: vt in Pisone recte Paterculus notauerit: Eum quae agenda sunt egisse, sine vlla ostentatione agendi. vt contra: Nimiam diligentiam, id est, curiositatem, homines odiosos reddere. Curiosum (inquit Cicero) est, ea scire velle quae ad nos non pertinent: quod hominem vel leuem admodum, vel parum sincerum denotat. Non risum, sed bilem mouere solent ii qui cum Principem cum altero quopiam submissius loqui animaduertunt, accedere propius (vt ipsi quoque quid noui dicatur intelligant) sed et in litteras quas quandoque Princeps legit, capite inclinato oculos figere non verentur. Recte Socrates: Vt ab iis eduliis quae ad edendum etiam non esurientes illiciunt, cauendum; et a potu, qui etiam non sitientes ad bibendum inuitat: Sic fugienda sunt spectacula sermonesque, qui pelliciunt sui desiderio eos ad quos nihil attinent, [note: Plutarchus.] id est, curiosos. Sapienter Philippides Lysimacho regi percontanti, Quid tibi meorum communicabo? Quidlibet, inquit,
page 337, image: s345modo ne arcana. Periculosissima res est arcana Principum cognoscere: vbi si quid cognoscitur, prodi vel ab alio formidatur, ait Cassiodorus. Et quia de arcanis mentio facta, dicimus Aulicum Principis arcana, tum vel maxime sibi commissa, nemini reuelare debere.
Arcanum neque tu scrutaberis vllius vmquam,
Commissumque teges et vino tortus et ira.
Vetus Regum disciplina silentium vitae periculo sanxerat lingua merito magis castigatur quam vllum probrum: ideo Persae arcana Regum mira celant fide: non metus, non spes elicit vocem qua prodantur occulta. Nec magnae ab eo res sustineri possunt, cui tacere graue sit, quod homini facillimum voluerit esse natura; vt ait Q. Curtius. Ridiculi plane sunt qui, vt magna se in gratia apud Principem esse ostendant, quid quolibet die in Principis cubiculo factum sit, ad exemplum Thrasonis Terentiani referre gaudent. alii inter pocula omnia reserant: quod [note: Suetonius.] Tiberio, maximo licet simulatori, vitio datum est. Quanto melius Zeno? Regios legatos Athenis conuiuio exceperat quidam, adhibitis etiam Philosophorum
page 338, image: s346plerisque quum autem (vt ad solet) multa hinc inde dicerentur, Zeno interim tacitus singula obseruabat. tum legati festiuiter subblandientes ac propinantes, [note: Plutarchus De garrulitate.] De te vero, in quiunt, Regi quid vis renuntiari? At is: Senem a vobis conspectum Athenis, qui inter pocula seruare silentium possit. Recte. Difficillimum est e manu emissam auem recipere: sed dictum semel ab ore profectum, quod multarum saepe cladium caussam praebet, difficilius. Non vt nauem arreptam fluctibus (ait Plutarchus) anchorâlicet sistere: ita verbum e portu velut in altum missum. Vnde est: illud, Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui inconsiderate loquitur, sentiet mala. Laudis est, bene loqui. non minoris laudis, bene silentio vti posse.
[note: M. Muretus.] Multum ille adsecutus est qui bene didicit loqui:
Qui bene tacere, non minus adsecutus est.
[note: Val. Max.] Aristoteles cum Callisthenem discipulum ac propinquum suum ad regem Alexandrum mitteret, hoc vel praecipue imperauit, vt quam rarissime et iocunde admodum apud eum loqueretur, qui vitae necisque potestatem in acie linguae haberet. quod
page 339, image: s347[note: Q. Curtius.] tamen monitum a Callisthene spretum, ei exitium attulit. Quae debebat, dicebat; sed non quomodo debebat, grauis fuit, ait Arrianus. Praeclarum hoc nonnulli existimant, si numquam sileant; cum id certissimum fatuitatis signum sit: vt illud Epicharmium non inscite se habeat de eo, qui cum loqui non posset, tacere non poterat: vt contra, silentium, vbi loquendi tempus non est, prudentiae est indicium.
Bene institutum os, pulcra harmonia est aurib.
Tacere multis discitur vitae malis.
[note: Seneca in Thyeste.] Restat vnum, cuius Aulicum nostrum admonitum velim, vt, si contingat ipsum de priore domino (si quem forte habuit) interrogari, eius non minus honorificam mentionem faciat, quam si ei adhuc obstrictus viueret. Neque ab hac regula dimoueri se patiatur, vt scilicet vel ei maledicat, vel conqueratur, licet id posterioris heri auribus iucundum existimet; alioqui in duo inconuenientia incidet: vnum, vt Princeps sibi imaginetur, idem sibi ab ipso successu temporis exspectandum: alterum, vt putet sua culpa factum quod splendidius ab altero habitus non fuerit, quorum neutrum
page 340, image: s348ad Principis gratiam captandam aut conseruandam facit. Iam pergo. Et quando non aliter ac radius a Sole, calor ab igne, rigor a glacie, candor a niue separari nequeunt: sic nec ab amore diuelli possunt beneuolentia, societas, necessitudo, concordia. hic enim est amabilissimus amicitiae nodus, princepsque ad beneuolentiam conglutinandam. Quandoquidem, inquam, nihil magis animos conciliat quam amoris indicium, operam det Aulicus noster, omnesque neruos eo intendat, vt intelligat Princeps se ab illo amari. Amor (iuxta prouerbium) amorem gignit. Inhumanum esset non eos vicissim diligere, non eos fouere, a quibus te non mediocriter amari perspicis. Nihil est (ait Cicero) enim remuneratione beneuolentiae iucundius. Huius porro erga Principem beneuolentiae et adfectionis, quotiescumque occasio ferat, signa velim edi. Vt aurum igne, sic beneuolentia fidelis periculo aliquo perspici solet. Non solum in iis quae maximi momenti sunt; vt si pro Principis salute vitam exponere, aut alia incommoda ferre conueniat: sed et in caeteris rebus vilio ribus
page 341, image: s349licet, si necessitas postulet. Huic rei summe proderit Principis naturam, et eorum quibus vtitur familiariter, non minus quam suam nosse, et quô inclinent obseruare. Suo enim quemque studio maxime duci perspicuum est; ac nonnullos quidem palaestra, alios militia, quosdam aucupium et venatio, alios musica, [note: Lib. 11.] alios literae delectant. Igitur vt olim plebe valida, vel cum patres pollerent, noscenda vulgi natura, et quibus modis temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia, qui maxime perdidicerant, callidi temporum et sapientes credebantur: sic conuerso statu, (vt recte Tacitus) neque alia rerum, quam si vnus imperitet, haec conquiri tradique in rem fuerit. Aristoteles quam Alexandri ingenium cognitum habuerit, historiae multis exemplis docent. Tacitus Seiano summam morum Tiberii peritiam tribuit. et alibi: Erant, inquit, cogitationum principis periti. Amoris signa et haec sunt; non solum Principem ipsum, sed eos omnes quos Princeps obseruat vel amat, honore adficere et diligere, ac se denique totum ad Principis ingenium
page 342, image: s350fingere, ita vt cum illis versari caueat quos Princeps suspectos habeat. Verum duo hîc tamquam scopulos vitari moneo; ne scilicet vel adulari videatur, vel adfectare. In obsequio (vt Ciceronis verbis vtar) comitas adsit; adsentatio, vitiorum adiutrix, procul amoueatur. Est adulatio iudicium animi angusti, mendacis, ignaui, seruilis, futilis, humilis, abiecti, qui priuatis odio, Principibus vero summo detrimento est, quos infatuare solet, immo et in exitium saepe trahere. Itaque quemadmodum in eum qui in publicum fontem, vnde omnis ciuitas aquam ad bibendum haurire consueuit, venenum spargit, seuere inquiri videmus: sic etiam in eum qui Principem sua adulatione corrumpit, et ab aequitatis studio ad iniuriam, a continentia ad libidinem traducit, quouis licet magno supplicio animaduertendum. Nonne Princeps quasi fons quidam est, vnde leges accipiuntur, iudicia postulantur, virtutis exempla petuntur; [note: Agapetus Diaconus.] a quo auxilium contra perditos homines imploratur, et virtuti praemium flagitatur? Alterum quod Aulico fugiendum dicebamus, est adfectatio, quam non
page 343, image: s351adeo odiosam quidem esse patet; leuis tamen, immo stulti animi indicium magnum. Sed et habet nimia ista diligentia, nimia ista ad Principis voluntatem et studium accommodatio, speciem simulationis; a qua longe nos semper abesse oportere, paullo ante diximus. Haec non ita intelligenda, quasi ex Aulico statuam facere velim. reperiuntur nonnulli, qui, quicquid accidat, siue Princeps rideat siue doleat, ipsi truces manent: non aliter ac si cum Principe pugnis decertare in animo haberent. [note: Nazianz.] Vt echinus, inquit ille, in spinis ingreditur, quod spinas secum circumferat: ita quibus dam in omni negotio acerbitas est: propterea quod animo secum adferant asperitatem, etiamsi res ipsa nihil habeat incommodi. Est reuera morositas ista inimicitiae similis, quemadmodum contra adfabilitas, amicitiae. Quis dubitat in rebus prosperis congratulationem optime animati viri indicium esse: vt contra, eum qui Principi prosperos euentus non gratulatur, suspectum se reddere, et male rebus praesentibus animatum? Hoc proprium est (ait Cicero) animi bene constituti, et laetari bonis rebus,
page 344, image: s352et dolere contrariis. Quibus duo haec addo: vnum, ventos secundos non semper in aulis Principum spirare: quare vbi spirant, arripiendam occasionem:
Fortuna adest, sterte ac reformida nihil. alterum, si quid a Principe petere decretum sit, ea praecipue petenda, quae Princeps sine suo magno sumptu largiri potest.
Iam paucis quid in aequalium conuersatione Aulico notandum sit, persequamur. Primo autem omnium, consultum est vt ea vitet, per quae in aequalium offensionem facile incurrere potest. nam offensio, iram parit: ira, est acris animi vis, specie dedecoris et contemptus vehementius ad vindictam concitata. Contentus [note: Aristotel. in Rhetor.] formae, secundum Aristotelem, tres sunt, contemtus siue despectus, incommodatio, et contumelia. Nam et despiciens contemnit; quae enim parui facimus, ea despicimus, ea contemnimus. Sic qui in commodat, contemnit: quia incommodatio est impedimentum voluntatibus oblatum, non vt aliquid sibi, sed ne illi. postremo et qui contumelia adficit, contemnit: quia contumelia est, nocere et damnum adferre in iis rebus in quibus dedecus suscipit
page 345, image: s353ille qui patitur, non vt aliquid sibi suppetat aliud, quam quod suppetit; sed vt voluptate adficiatur. Ad primam speciem referuntur illi quos sui oblitos, aequalium saepe pudet, eosque non nosse simulant; vt et ii quos si de tuis praecipue rebus allo quaris, aliis intenti, quid dicas non attendunt; item ii, quos si per vrbem comiteris, et splendi dioribus vestibus [note: Castill. lib. 2.] indutus quispiam forte occurrat, confestim, etiam si nullum iis expediendum negocium sit, hominem accedunt, horasque integras perdunt; te interea, vt exspectes, relicto. Ad secundam formam spectant, qui publicis in locis pudore aliquem adficiunt, trudendo puta, de loco mouendo, pileum abiiciendo, item ii qui aliorum commoda obstinate impediunt, licet nullam inde vtilitatem sentiant; adde irrisores et scommata iacientes: non loquor de iis qui loco et congrue dicterio vtuntur; sed de iis qui non lacessiti, sed destinate rodendo alterum, risum [note: Quintil. lib. 6. cap. 4.] adstantium captant: et qui saepe amicum quam dictum perdere malunt, quum multo tutius sit etiam salse dictum perdere, quam auctoritatem minuere. Semper
page 346, image: s354dil genter considerandum, et quis, et qua caussa, et apud quem, et in quem, et quid dicatur. Vitandum itaque ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praepatatum, ne domo allatum videatur quod dicimus. Aduersus [note: Castill. lib. 3.] miseros inhumanus iocus est. Male etiam dicitur quod in plures conuenit: si aut nationes totae incessantur, aut ordines, aut conditio, aut studia multorum. Huc pertinet vanissimum genus hominum, qui vt V niuersales (ita enim hodie ab Italis vocantur ii, qui de qualibet re proposita cum iudicio disserere valeni) videantur, impudenter se doctorum colloquiis immiscent, ea interrumpunt, et, quicquid proponatur, contradicere, et quod semel dixerunt, mordicus, licet sine ratione, defendere non verentur. Ad postremum membrum vocantur, qui iniuriosis delectantur vorbis, nulla saepe de caussa. Sed et ii qui alios debito honoris titulo fraudant, contumelia adficere iudicantur. Ab his igitur omnibus diligenter sibi caueat Aulicus per quam necesse est; nisi omnium in se odium concitare volet. Exemplis in re tam aperta
page 347, image: s355non est opus: quin potius erga omnes largissimus eorum praecipue officiorum sit, quae ipsi nihil aut parum adferunt impendii. Alterum non minus Aulico necessarium est, vt adulatores, quorum plurimos aula gignit;
[note: Quid.] Agmen adulantum media procedit ab aula, fugiat. Hienim se tum aliis, tum hac etiam de caussa insinuant, vt secreta explorent, conatusque tuos data occasione impediant; istos ab amicis discernere, difficile admodum est: nam quemadmodum Quintilianus ait, praecipuum artis esse, ipsam artem celare: idem illi obseruant, tum que maxime adulantur, cum minus id facerevidentur. nam et reprehendere et vituperare audent. Non omnem escam amant pisces, sed alius alia delectatur; vnde piscatores, gnari quam quisque magis appetat, ea potissimum obiecta fallunt. ita adulatores, deprehenso hominis ingenio, quibus rebus deliniatur, a quibus abhorreat, quod illi gratissimum intellexerint, eo potissimum captant illum. Nihilominus, si Aulicus semetipsum vndique circumspiciat, et iuxta Apollinis vel sapientiae potius oraculum se
page 348, image: s356recte nosse discat, inque veros amicos inquirat, facile adulatorum artificium deteget. Vt medicus operam dat, quo sanitatem tueatur et augeat: ita amicus. aliter adulator; qui lacerosas tantum partes titillat. Qui igitur ingenium tuum subinde laudant, virtutem efferunt, vrbanitatem extollunt, humiles ac demissi videntur honorum exhibitione, salutationibus prodigi sunt, ne dubita eos suspectos habere; sed et eos qui vitia tua proximis virtutibus tegunt:
Fallit enim vitium specie virtutis et vmbra: qui ignauum et timidum, cautum; temerarium, fortem; crudelem, seuerum; negligentem, clementem; prodigum, maganificum vocant, et in os laudant: neque tamen semper, vt neque omnia apud omnes, vituperant. Adde eos qui nihil, licet turpissima petas, denegare audent. in hos si diligenter animaduertas, facile fucatos a veris amicis separabis.
Hunc quem vina tibi, quem mensa parauit amicum,
Esse putas fidae pectus amicitiae.
Vinum amat et cyathos, et summa et ostrea, non te:
Sublato vino, nullus amicus erit.
Sitigitur in amico deligendo cautus, ita
page 349, image: s357tamen, vt et ceteros amore et honore prosequatur: quod facile fiet, si humanus, liberalis, adfabilis, suauis et iucundus cum istis erit: erga illos etiam vere gratus et officiosus. Perplacet Gemini Seruilii descriptio apud Ennium:
Dulcis, fidelis, suauis homo, facundus, suoque
Contentus, atque beatus, scitus, secunda loquens in
Tempore, commodus: et verborum vir paucorum.
Atque haec fere sufficiunt. Diximus quibus disciplinis instructum aliquem esse, antequam aulae se dedat: quo pacto aulicum se iam factum erga Principem, quo item erga aequales gerere oporteat: superest vt quibus ipse virtutibus pollere debeat, dispiciamus: his enim nihil est quod magis homines ad diligendum alliciat. quippe quum propter virtutem et probitatem (vt recte Tullius) eos etiam quos numquam vidimus, quodammodo diligamus. Etalibi: Conciliantur animi hominum dignitate, rebus gestis, aestimatione vitae; abalienanturque ab iis in quibus haec non sunt. Quis enim est qui desidem et ignauum non despiciat? quis libidinem, auaritiam, perfidiam, crudelitatem non oderit? Nemo tam malus est, qui si vtrumuis licuisset,
page 350, image: s358non multis partibus maluisset ad ea quae scelere consecutus est, sine scelere peruenisse. eos enim ipsos qui se vitiis dediderunt, tam grauiter offendit suscepti flagitii turpitudo, vt sibi ipsis odio sint.
[note: Iuuenalis.] Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
Displicet auctori: prima est haec vltio.
Et quamuis omnes virtutes nos ad se alliciant, faciantque vt eos diligamus in quibus ea in esse videntur: aliae tamen alios magis decent. Magnificentia (exem pligratia) Principi conuenit: plebeio non item. Primo autem quia Aulici variis casibus saepe agitantur, illius Gymnosophistarum instituti, meminisse Palatinus debet, qui patientiam adeo homini necessariam existimarunt, vt non ante quenquam in collegium admitterent. quam diligentissime explorassent, an esset tolerantissimus. Quamuis autem haec virtus omnis generis hominibus conueniat, vt quae prudentiae est conciliabulum et quasi fermentum, fortitudinis instrumentum. moderationi vero quid aptius? quid propinquius? in aulico tamen maxime necessariam esse vsus docet. Haec vna virtus, altera est fortitudo.
page 351, image: s359Palatinum nostrum omnino forti animo esse velim, vt si res postulet, animo intrepido se periculis pro Principe, pro patria, vel pro se ipso offerre possic.
[note: Seneo] Numquam Stygias fertur ad vadas
Inclyta virtus: vinite fortes.
Notum est illud eiusdem Senecae:
[note: Idem in Here. fur.] Quemcumque fortem videris, miserum neges.
Vtenim palmae arboris ramus imposito onere, non deflectitur in terram, sed enititur, et vltro aduersus sarcinae pondus [note: Plinius.] erigit sese: ita viri fortis animus, quo plus negotiis premitur, quoque magis saeuit fortuna, hoc est erectior: vt eleganter Plinius: Non igitur extimescat Aulicus noster. quidquid ei contingat; sed iudicium ficmum seruet, casus aduersos sapienter ferat, nihil vmquam timido fractoque animo faciat,
Tunc maxime audendum, asperae cum res premunt.
ita tamen vt modestiae non obliuiscatur:
Nulla aspis aeque atque ambitio animum necat.
Solet vt plurimum ex suorum bonorum cum aliis collatione superbia nasci: quam non sine caussa morbum sacrum, ab Heraclito vocari solitam, legimus, quod praestantissimus quisque ea peste implicetur; imprimis regiae potentiae ministri,
page 352, image: s360quos delectat superbiae suae longum spectaculum: minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis quod possint, ostendant. Nihil confestim (ait Seneca) nihil semel faciunt. Iniuriae illorum praecipites, beneficia lenta sunt: ab hac nobis, si omnium odium euitare cupimus, diligenter cauendum: praecipue vero a iactantia. deforme est de se ipso praedicare falsa; praesertim et cum audientium irrisione imitari militem gloriosum:
Contemta tempore saepe crescit gloria.
Porro quia imitatrix boni voluptas, malorum est mater omnium; cuius blanditiis quae natura bona sunt, corrum puntur: (vnde non minus vere quam eleganter Tullius: Qui voluptatibus ducuntur, et se vitiorum illecebris, et cupiditatum lenociniis dediderunt, missos faciant honores, nec attingant Rempublicam, patiantur viros fortes labore, se otio suo frui) omnino Aulicum temperantem esse oportet. Temperantia, (inquit Seneca) voluptatibus imperat: alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit, nec vmquam ad illas [note: Plutarch.] propter ipsas venit. scit optimum esse modum cupitorum; non quantum velis, sed quantum
page 353, image: s361debeas sumere. Xenophanes nihil in homine mali nasci posse dixit, qui temper antiam amplexus fuerit. neque enim temperatum blandissimae voluptates vmquam decipiunt: hic a rebus alienis manus, oculos, mentem continet: hic nullis vitiorum illecebris irretitur: hic parce, continenter, seuere, sobrie vitam agit, neque vlla luxuria diffluit. adde quod haec virtus bonae quoque valetudinis mater; vt contra, intemperantia morbos gignit; sed et omnium in se odium concitat. Duae res sunt (ait Cornificius ad Herennium) quae maxime homines ad maleficium impellunt, luxuries et auaritia. Lethale mulsum scorta sunt; fuge si sapis. Caius Gracchus cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in concione habuit. inter alia et haec eius verba fuerunt: Ita versatus sum in prouincia, vt nemo possit vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse: aut mea operae quemquam sumptum fecisse. biennium fui in prouincia: si vlla meretrix domum meam introiuit, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote, etc.
[note: Iuuenal.] Viuendum recte cum propter plurima, tunc his
Praecipue causis, vt linguas mancipiorum
Contemnas.
page 354, image: s362
De nimia vini ingurgitatione, Senecae prudentissimi viri verba haec addo, et finem facio: Omne vitium ebrietas et includit et detegit: obstantem malis conatibus verecundiam remouet: vbi possedit animum nimia vis vini, quicquid male lasebat, emergit. Non facit ebrietas vitia, sed protrahit: tum libidinosus ne cubiculum quidem exspectat, sed cupiditatibus quantum petierint permittit: tunc impudicus morbum profiteur ac publicat: tunc petulans non linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia; crudelitas saeuo; malignitas liuido. adiice istam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos ocules, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia, velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomaschitormenta cum efferuescit merum, ac viscera ipsa distendit, tunc tamen vt cumque tolerabile est, dum illi vis sua est: quid cum somno vitiatur, et quae ebrietas fuit, cruditas facta est? Sed et cogita quas clades ediderit ebrietas. Hae acerrimas gentes bellicosissimasque hostibus tradidit: haec, multorum annorum pertinaci bello defensa, inania patefecit: haec contumacissimos et ingum recusantes in alienum egit arbitrium:
page 355, image: s363haec inuictas acies domuit. Alexandrum tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat; tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria, tutum admiserunt; intemper antia bibendi perdidit. Dic ergo quare sapiens non debeat ebrius fieri? etc.
Sapientem facit insipientem temulentia.
Haec habui, Nobilissime FRIDERICE, quae in praesentia de Aulico dissererem: et vereor sane, ne vlterius quam tecum par est, in scribendo prouectus sim. Sed quicquid id est, quod gratificandi desiderio factum, et in lucem emissum, boni consule; et maiora, cum inseruiendi tibi maior aliqua facultas exsistet, et officia et studia a me exspecta.
page 356, image: s364
HIPPOLYTI A COLLIBVS NOBILIS, Sub SINIBALDI VBALDI I. C. nomine olim editus.
I.
SI naturae vim et vniuersi terrarum orbis conditionem in. tueamur, nihil occurret, quod non vel caetera dignitate vincat, vel ab alio rerum genere superetur. cognoscemus quemadmodum omnes rerum formae inter se dissimiles sunt, ita in nullis eandem vim esse et potentiam.
II.
Inspiciamus orbes caelestes, hi profecto non eodem in loco collocati sunt. In supremo loco caelum EMPIREVM, in secundo CHRYSTALLINVM, in terrio FIRMAMENTVM caelum stellarum multitudine
page 357, image: s365nobile. post haec siderum errantium orbes sunt, qui non tantum ordine ac specie, sed etiam virtute inter se longe dissimiles existunt. nec dubium est, quin nobiliores nobiliora loca teneant.
III.
Elementa quinetiam, ex quibus non animalia solum, sed plantae, lapides, et metalla coalescunt, dissimilitudinem et dignitatis et potentiae habent. ignis, qui tamquam caeterorum princeps summo in loco collocatus est, calidus et siccus est; aer humidus et calidus; aqua frigida et humida; terra sicca et frigida.
IV.
Idem obtinet non solum in volatilibus: Aquilae enim, Phoenix, meleagrides, psittaci, etc. inter aues nobiliores sunt. In fluminibus et fontibus: principem namque locum occupant, Tagus, Padus, Ganges, etc. In piscibus, inter quos regnant Balaenae, Pistres, Orcae, Tritones, etc. In terrestribus animalibus, quibus imperant Leones, Dracones, Elephantes, Pantherae, etc.
V.
Sed in metallis etiam, inter quae aurum,
page 358, image: s366argentum, aes praecellunt. In lapidibus, quibus praeeminent Magnes, Marmora, Ebora fossilia, etc. In gemmis et lapillis, quorum pretiosiores sunt Adamas, Margaritae, Smaragdus, Opalus, etc. In arboribus denique, frugibus, herbis, floribus, et caeteris plantis. Pomus enim Assyria, Triticum, Pepones, Lilium, Querci, Auenae, Napis, iridi praestant.
VI.
Ista vero excellentia naturalis vt in sempiternis rebus semper manet, ita in iis quae oriuntur et occidunt, virtute quadam seminis in sobolem ipsam infunditur.
VII.
Quum igitur in belluis, rebus mutis, et caeteris omnibus, videamus hunc ordinem teneri: quid mirum, si in homine, omnium animantium principe, id obseruetur? Magni interesse putamus, ex quo genere sit procreatus canis, equus, ex qua arbore surculus defractus. Et quibus parentibus homo procreatus sit, non curabimus? Non ita: ne naturae repugnemus, quae vel inter homines praecipue, alios nobiles, alios ignobiles, esse vult.
page 359, image: s367Omnes boni (inquit Cicero) semper nobilitati fauemus; et quia vtile est Reip. nobiles esse homines, dignos maioribus suis; et quia valere debet apud nos clarorum hominum senex de Repub. meritorum memoria, etiam mortuorum.
IIX.
Nobilis dicitur, quasi noscibilis: vnde fit, vt in generali significatione, nobilis is dicatur, qui propter rem quampiam bonam vel malam, caeteris hominibus innotuit; vt contra ignobilis, cuius nomen caeteris obscurum. Vnde Comicus;
--- cum iis mihi
Nec locus nec sermo conuenit, iis numquam nobilis fui.
Et Poeta:
Solus vbi in siluis Italis ignobilis aenum
Exigeret. ---
IX.
Contractiori autem significatione olim apud Romanos NOBILES dicebantur, quorum Maiores, curules magistratus, vt sunt Consulatus, Censura, Praetutura, aedilitas, gesserant. Quaestura Tribunatus aliisque inferiores honores nobilitatem non tribuebant. Apud Graecos
page 360, image: s368Nobiles vocabantur, qui a stirpe Regum aut Heroum, puta Heraclidarum, AEacidarum, Cecropidarum, et aliorum id genus originem ducebant; aut qui ob res tum a se, tum a maioribus praeclare gestas, publico decreto; coronam auream, immunitates, statuas, victum in Prytaneo, vel similia cum laudatione consequebantur, vt apud Iudaeos, qui ab Aaronis vel regum stripe.
X.
Apud nos Nobilitas dicitur, claritudo generis, a Principe, qui iura maiestatis habeat lege vel consuetudine, ob virtutes reipubl. et vitae communi salutares et commodas, scientiam scilicet, vel res praeclare gestas, familiae alicui collata.
XI.
Dixi ob virtutes; primo, vt excluderem eam quae ob flagitium confertur: exemplum fit in Cnaeo Flauio Tribuno plebis, qui a pop. Rom. et Senator et AEdilis curulis factus est, ob surreptum actionum librum. ne cum nobilitas incitamentum ad res praeclare gerendas esse debeat, sceleribus ansam praebeat: qua re nihil prorsus ciuili disciplinae magis aduersarium.
page 361, image: s369
XII.
Deinde, vt excluderem eos qui solâ Principis gratiâ aut praescriptione, vel solis diuitiis, (quid enim absurdius aut perniciosius, quam dignitatem quaestu, ordinem pecuniis, nobilitatem opibus metiri,) in nobilium ordinem adsciscuntur. non enim nobilitas opinione nititur, sed naturâ; neque facilius Princeps solo beneficio exignobili nobilem facere potest, quam ex stulto sapientem.
XIII.
Subiunxi, Reip. et communi vitae salutares: ii enim qui sapientiae studio dediti, coetus hominum relinquunt, et ocium persequuntur, quamuis egregiis virtutibus cumulati sint, inter verso nobiles numerari non possunt. Non nostrâ caussa nati sumus, alioquin satis esset ad summam digninatem nostros animos recte componere.
XIV.
Ciuili igitur tantum disciplina nobilitatem quis consequi potest: ciuiles disciplinas diuido in militarem et ciuilem; sub militari; animi magnitudinem; sub ciuili iusticiam, magnifi centiam, eloquentiam,
page 362, image: s370et iuris ciuilis prudentiam comprehendo: non minus namque his, quam illis noblitas comparatur. Nihil sunt foris arma, nisi res sint domi consilio, et pacis artibus constitutae.
XV.
Itaque si quis magnitudine animi, quae in periculis cernitur, polleat, si arte militari excellat, eiusque clarum aliquod specimen non semel praebuerit, viam ad nobilitatem sibi aperit. Plurimum semper honoris magnitudini animi attributum est. Sic se (inquit Sallustius) hostem ferire, murum ascendere conspici, dum tale facinus faceret proper abat: eas diuitias, eamque bonam famam magnam nobilitatem putabant.
XVI.
Atque hac nimirum ratione factum est, vt Roma, Athenae, Carthago, et aliae vrbes ad tantam Imperii magnitudinem peruenerint. dum enim ad honores, ad nobilitatem quique contendit, nullum pro republic. periculum recusat. Sic duo Decii, sic Porcius Cato, sic M. Marcellus, sic Iphicrates Atheniensis, sic alii nobilitati fuerunt.
page 363, image: s371
XVII.
Inde factum est, vt quod spondere vires hominis non possunt, magnanimis hisce viris, templa, columnae, statuae, pyramides exstrui coepta sint, arae consecrari, decerni diuini honores, mysteria sacra, quae vni Deo omnium conditori (quem tamen non nouerant) debebantur.
XVIII.
Hinc imagines familiarum: quas iis tantum ponere licuit, qui magistratus curules gessissent, quorum primus fuit AEdilitas. Apud maiores (inquit Plinius) maiorum imagines erant quae spectarentur, expressi vultus singulis disponebantur armariis, vt essent imagines, quae comitarentur publica fanera. Et paulo post: Aliae in foribus, ait, et circa limina animorum ingentium imagines erant, affixis hostium spolus, quae nec emptori refringere liceret.
XIX.
Imaginibus successerunt insignia gentilitia, quae ipsa rerum praeclare gestarum signa sunt. alios enim videmus castella quae ceperunt, alios alia, quibus virtutis suae memoriam prodant, gestare solere.
page 364, image: s372
XX.
Eadem et maiora de iustitia dici possunt, ex cuius fonte regia potestas orta est; optimates exstiterunt; nobilitatis principia fluxerunt. Iustitiae admiratione Minos et Rhadamantus, Pittacus Mitylenaeus, Numa Pompilius, Aratus Sicyonius, filii louis, et apud omnes nobilissimi habiti sunt: vt et Lycurgus, Draco, Solon, et alii, qui iustitiâ nobilem stirpem in multos annos propagarunt.
XXI.
Magnificentiâ quoque et liberalitate, multi ad summum nobilitatis fastigium peruenêre, maximis scilicet beneficiis complures ciues obligando. hac ratione Pelos, barbarus et aduena; Priscus Tarquinius exsul et ignotus; et nuper Cosmus Medices amplissimum nobilitatis nomen obtinuerunt.
XXII.
Non defuerunt etiam alii qui eloquentiâ viam sibi ad magnas dignitates aperirent. hac enim, vt scribunt, humanum genus mite et mansuerum effectum est. ea effecit vt mutuis officiis certaret, et exutis agrestibus moribus, meliores acciperet.
page 365, image: s373
XXIII.
Quae eloquentiae gloria cum iurisprudentia communis est. nec enim fidem seruare; simultates abolere; iusticiam colere, sub legibus esse; eloquentiam magis quam iurisprudentiam attingunt.
XXIV.
Iurisprudentes profecto amplissima semper dignitate culti fuerunt; magnos magistratus, summas dignitates obtinuerunt: Alphenus sutrinae tabernae alumnus Romam profectus, iurisprudentiae cognitione tantum effecit vt Consul crearetur: Vlpianus non vsque adeo nobilis, Alexandi Imp. eadem de caussa tutor factus est.
XXV.
Quaeri hîc de nobili patria potest, an ea municipes suos nobilitet? Quod negatur. Recte itaque Aristoteles cuidam de patria glorianti: [gap: Greek word(s)] (ait) [gap: Greek word(s)] . Noli hoc considerare, sed an nobili patria dignus sis. Hucillud Themistoclis pertinet; qui cum Atheniensis esset: Seriphio cuidam in contentione obiectanti, quod non propria virtute, sed patriae claritudine nobilis
page 366, image: s374factus esset, respondisse fertur: Neque tusi Atheniensis esses, clarus exstitisses, neque ego, si Seriphius essem, ignobilis.
XXVI.
Quod et Agesilaus animaduertit, qui puer adhuc, cum in gymnicorum ludorum celebratione, in loco parum honorifico, a Chori magistro locaretur, quamuis Rex declaratus esset, paruit: Ostendam, inquiens, non loca viris, sed viros locis dignitatem conciliare. Simile est quod de Damonida et Alexidemo Milesio scriptum reperitur.
XXVII.
Non negauerim interim, patriae nobilitatem nonnihil gloriae et honoris ciuibus afferre. certum namque est virum minoris nobilitatis, qui originem ex nobilissima ciuitate duxit, praeferendum esse nobiliori, inferioris alterius ciuitatis.
XXVIII.
Alia quaestio hîc tractari solet: An rasticus emens feudum nobile, nobilis fiat? Ianus genere et ingenio rusticus, mercaturâ cum per fas et nefas opes aliquas corrasisset, feudum emit nobile. Quid iuris? Respondeo, non magis fieri eum nobilem,
page 367, image: s375quam emens domum consulis, consul fit: aut emens nauicularium, statim nauicularius fit. [gap: Greek word(s)] . Res enim hominibus, non rebus homines accedunt. In hunc porto Ianum illud Tullii contorqueri potest: O domus antiqua, heu quam dispari dominaris domino!
XXIX.
Caeterum nobilitatis tanta vis est, vt quamuis eius sit propria a quo manat, egressa tamen mortalitatis fines, non cum homine intereat, cuius est vita angustis finibus circumscripta, sed ad posteros transmitttatur; et quidem vt iis, nisi sibi ipsis desint, facilem expeditamque viam ad ingentia vitae commoda, et amplissimas dignitates patefaciat.
XXX.
Tale enim de nobilibus iudicium est, talis spes, fore vt liberi quemadmodum oris lineamenta referunt, parentis etiam virtutem, incensi virtutis amore, referant.
Fortes (inquitille) creantur fortibus; et bonis
Est in iuuencis, est in equis patrum
Virtus. -
page 368, image: s376
Excitat certe nobilitas in magnis animis generosam aemulationem, non solum eorum a quibus habent pattam nobilitatem, aequandi, sed superandi etiam; quod de Cimone, superiore Africano, Decio filio, Alexandro Magno, et aliis multis legimus.
XXXI.
Raro accidit, vt qui nati probis parentibus, ingenuarum artium studio ad honestanem excoluntur, non eos fructus edant, qui ortus sui fidem faciant. Magnum habet aculeum in magnis ingemis, recordatio eorum quae maiores cum laude gesserunt: quod si quando minus accidat, id parentum prauâ educatione accidere dicendum est. Numquam generosa arbor, vbi in feraci solo consita est, et studio culta, ac assiduâ curâ sit, deteriores fructus gignit.
XXXII.
Filii igitur nobilium, nepotes, pronepotes, et caeteri descendentes, nobiles sunt. De adoptiuis ita habendum, quamuis ex nobilitate parentum nonnihil illustrentur, eos tamen nobiles non fieri. nobilitas enim quae a parentibus transit
page 369, image: s377in filios, est velut ex traduce: adoptiui autem non sunt de sanguine parentum.
XXXIII.
Nothi etiam et spurii nobilium, cum viles et quodammodo infames existant, nobiles non sunt. sordes enim, inquit alicubi Imp. non merentur nominari inter praecipuos. inde fit vt neque dicantur de domo siue agnatione, aut familia parentum esse, neque insignia paterna ferant: nisi consuetudine aliud obseruetur.
XXXIV.
Turcarum moribus nobilitas ex cuiusque virtute ponderatur; nec vltra nepotes propagatur. vt sui quisque generis dignitatem renouare noua virtute studeat, aut ignobilis censeatur.
XXXV.
Ad parentes etiam et superiores nobilitas non transit; licet ex nobilitate filiorum aliquo modo cohonestentur; vt nec ad transuersales. Si quis itaque nobilitatus fuerit, non succedet ipsius frater; priuilegium enim personale est. nisi forte in vtroque fratre par eademque ratio esset.
XXXVI.
Quid autem in vxore ignobili, nobili
page 370, image: s378viro nubente? Et constat inter Iurisconsulcos, virum nobilem vxorem ignobilem nobilitare. Mulieres, inquiunt Impp. honore maritorum erigimus, et generenobilitamus. id quod adeo verum est, vt etiamsi vir moriatur, censeatur nobilis, dum vidua manet et honeste viuit, atque retineat dignitatem, priuilegia, honorem maritalem, et familiam.
XXXVII.
Non contra: si enim nobilis ignobili nubat, tantum abest, vt nobilem maritum faciat, vt ipsa potius ignobilis fiat: sequitur enim vxor mariti conditionem; si maritus vilis sit, et ipsa vilis fiet; filiique ab ipsa procreati ignobiles erunt, debentque paterna, non materna insignia ferre.
XXXVIII.
Haec tamen non procedunt, si vxor esset Regina, aut in alia forte maxima dignitate constituta. isto siquidem casu vir vxoris radiis coruscat, licet eo solo non fiat Rex, Dux, Comes.
XXXIX.
Diximus quomodo fere nobilitari soleat genus. addendum iam est, hunc generis splendorem exstingui non raro
page 371, image: s379posse. Qui itaque nobiles nati sunt, ii legem quandam sibi impositam intelligant necesse est: debent maiorum praeclaris vestigiis insistere, arduam et asperam crebrisque sentibus inuiam viam capessere; praerupto ac difficili ascensu, quam multae insidiae, perpetui hostes infestam habent; et quantum in ipsis est, delitias, voluptates, conuiuia, quaeque ista sequuntur et comitantur, illecebras, libidines, amores, cupiditates, ambitionem, iracundiamque fugere.
XXXX.
In quibus igitur illae egregiae artes, virtutesque quibus est a maioribus parta nobilitas, non elucent, ii potius fumosas imagines, quam veram nobilitatem habere dicuntur. Reliqui, ait Salustius, sunt inertissimi nobiles in quibus sicut in statua, praeter nomen, nihil est additamenti. qui vero cum nobili nati loco sint, adeo tamen peruersis moribus imbuti sunt, vt honestatis rationem nullam ducant, ii sponte sese in tenebras abdunt, et splendorem familiae, quantum in ipsis est, obscurant. In hos contortum est illud:
Genus qui laudat suum, aliena laudat.
page 372, image: s380
Item:
Tota licet veteres exornent vndique Cerae
Atria; nobilitas sola est atque vnica virtus.
XLI.
Qui nobilis natus, flagitiis suis maiorum merita, si modo illa maculâ affici possunt, inquinare studet, dignissimus ille est, qui ex nobilium albo deleatur; quia contrariam a maioribus suis viam insistit, et voluptatis turpitudinisque vinculis impediri se patitur.
XLII.
Apparet ex his, per infamiam et vitae turpitudinem nobilitatem amitti. quomodo, quaeso, sine honore confistet nobilitas? quod adeo verum est, vt quamuis quis turpem vitam reliquerit, et bonis moribus se deuoueat, nobilitatem non recuperet, nisi per Principis restitutionem, neque solum ipse infamis nobilis esse desinit, sed et liberi eius nobiles non censentur.
XLIII.
Quod de infamia, idem de paupertate asserere nonnulli non sunt veriti; quasi vero pauper vilis sit, et ignobilis. Quod absurdissimum est. fateor diuitias
page 373, image: s381ornamentum nobilitatis, nego caussam esse, nec ab opibus dari, nec ab inopia adimi nobilitas potest. Sapiens itaque in parua et humili casa patremfam. nobilem agnoscit, atque e fictilibus olus et nasturtium sumentem. cuiusmodi olim fuisse Fabricios illos, et Curios fama est, maximorum regum victores.
XLIV.
De iis qui vilibus et mechanicis artibus vtuntur, non dubium est, quin nobilitatem amittant. id non solum apud nos, sed apud AEgyptios, Scythas, Persas, Lacedaemones, Corinthios, et alias nationes obseruatum fuisse, testatur Herodotus et Xenophon in Oeconomico. Nam corpora exercentium atteruntur, et assidere homines atque vmbratiles esse coguntur.
XLV.
Quid autem in eo, qui cum verae religionis causa exul sit, nec qua alia ratione vitam toleret, sciat, mechanicas artes exercet; amittetne nobilitatem? Christianam quidem non amittet, ciuilem amittet; ita tamen, vt si in patriam aliquando mutato rerum statu reuerti contigerit,
page 374, image: s382tigerit, eam iure quodam postliminii recuperet.
XLVI.
Illa quaestio elegans est, An nobilis qui per exercitium vilium artium nobilitatem amisit, praeiudicet liber is? distinguendumque est, an ipse nobilitatem quaesiuerit, an a maioribus acceperit, vt illo casu praeiudicet, hoc vero non. Is qui ciuitatem amisit (inquit I. C.) nihil aliud iur is adimit liberis, nisi quod ab ipso prouentum erat ad cos, si intestatus in ciuitate mortuus fuisset. quae vero non a patre, sed a genere, a ciuitate, a rerum natura tribuuntur, ea liberis incolumia manent.
XLVII.
Procuratoris et rabulae officium, quia vilissimum est, et infamis procurator lure ciuili esse potest: ideo qui id exercet, nobilitatem amittit: nisi quis forte excipere vellet procur atores magnarum curiarum vel parlamentorum, vt vocant. Idem in Notario obtinere plerique existimauerunt.
XLVIII.
Aduocati contra munus laudabile, vitaeque hominum maxime necessarium
page 375, image: s383est, vt testantur Impp. qui aduocatos nobilissimos, et in clarissima dignitate constitutos esse rescripserunt. Acideo Iuris interpretes existimarunt, aduocatos tanquam in dignitate constitutos, torqueri non debere, et ad eos mittendum esse tamquam ad egregias personas.
XLIX.
In Medicis maior dubitatio est. Medicina enim in Iure nostro, non vno in loco videtur seruilis ars esse, et a disciplinis liberalibus disiuncta; certumque est, medicos olim seruos fuisle: Lucius ita testamento cauit (ait alicubi I. C.) Medicos tibi commendo illum et illum; in tuo iudcio erit, vt habeas benos libertos et medicos. Imperauit medico seruo (inquit Seneca) Domitius, vt venenum sibi daret.
L.
Constat etiam medicos ex suae artis praecepto, non solum inspicere, sed et tractare, aliquando etiam gustare debere foedissimas quasque res, etiam hominis excrementa: ideo Hippocrates ab Aristophane [gap: Greek word(s)] dictus est. vt ex his videatur dicendum, medicos nobilitatem amittere.
page 376, image: s384
LI.
Contrarium tamen verius est. quamuis enim apud Rom. medici olim plaerumque serui fuerint, non ideo Medicina seruilis ars est. plusquam manifestum est enim, Principes etiam, Reges, et Imperatores, medicos fuisse, ipsosque adeo sanctos et angelos.
LII.
Certe medicos honore afficiendos esse, non ex vno S. Script, loco ostendi potest: Honora medicum, inquit Ecclesiast. propter necessitatem; creauit enim ipsum Altissmus. et paulo post: A Deo est omnis medela, et a Rege accipiet donationem. Disciplina medici exaltabit caput ipsius, et in conspectu magnatum collaudabitur. vt alia omittam loca, ex quibus patet, medicum ideo nobilitatem non amittere. Medicum cum dico, excludo chirurgos, et pharmacopoeos, quorum vile; parabolanos, agyrtas, circumforaneos, quorum infame officium est.
LIII.
Mercaturam quod attiner, quemadmodum vtilissimam plaerumque esse, non nego; sic sordidam, quia nihil proficiunt
page 377, image: s385nisi mentiantur, ait ille, et nobilitati derogare, nisi per alios exerceatur, existimo. Id nimirum illud est quod Aristoteles scripsit, apud Thebanos legem fuisse, vt nemo idoneus ad honores reipubl. suscipiendos esset, nisi per decennium a mercatura destitisset. Et Liuius: quaestus, inquit, omnis patribus indecorus visus est.
LIV.
Notat Valerius Maximus inter caetera, quae Tarquinium Priscum antequam Romanum imperium adeptus esset, abiectum, humilem, depressumque faciebant, illud quoque fastidiendum fuisse, quod esset mercatore genitus. Nobiliores aiunt Impp. mercimoniam exercere prohibemus, vt inter plebeos et negociatores facilus sit emendi, vendendique commercium.
LV.
Nobilis igitur si mercaturam exerceat, nobilis esse desinit: nisi statuto aliud caueatur, quale est apud Venetos, Genuenses, Florentinos; Lucenses, vbi nobiles mercaturam exercendo; ignobiles non fiunt; quamuis aliquid de nobilitate detrahant. hi proprie domi nobiles
page 378, image: s386vocari possunt. vix enim est, vt in Germania, Gallia, vel aliis eiusmodi in locis, pro veris nobilibus agnosci possint.
LVI.
Ne multis morer: nobilitatem amittunt, pictores qui lucri causa pingunt. lucri, mentionem feci; quia pictura ars nobilis est: Et Fabio, inquit Tullius, nobilissimo viro, laudi datum quod pingeret: item comoedi, traguedi, histriones, mimi, pantomimi, salratores, tibicines, cytharoedi, et aliorum instrumentorum lusores, (vt vocant) qui operam suam publice venalem habent: item coqui, caupones, tabernarii, popinarii, agitatores, monetarii, arenarii, apparitores, viatores, pigmentarii, et fere ii omnes, quorum merces auctoramentum seruitutis.
LVII.
Iam de nobilium priuilegiis quaedam addenda sunt. Nobiles in feudis, honoribus, magistratibus et dignitatibus ciuitatum, ignobilibus praeferuntur, vt et in sessionibus, salutationibus, et id genus aliis: nobili magis credendum, quam ignobili: nobilis censetur egregia persona, et ad ipsius domum veniendum, quum
page 379, image: s387cum eo agendum est: ignobilis nobilem ad pugnam prouocare nequit: nobilis minus punitur quam plebeius, laquei (exempli gratia) poena ignominiosissima et foedissima, nobiles regulariter non puniuntur. magis affligitur nobilis ex parua quapiam corporali poena, quam ignobilis ex magna. Haec caeteris paribus intelhgenda sunt.
LVIII.
Nobiles a nonnullis muneribus et oneribus publicis exempti sunt; ignobiles vero nequaquam: plebeius aduersus nobilem de dolo, aut alia actione famosa vti non potest: nobiles ad latus Principis semper stare debent, non plebeii: nobiles cum citantur, debet citatio in scriptis fieri: nobiles non tam stricte regulariter incarcerari debent, vt ignobiles: nobilibus licet in caussis criminalibus per procuratorem comparêre, non etiam ignobilibus: nobiles non debent conueniri vltra quam facere possunt: alimenta praestantiora decernenda sunt nobilibus, quam ignobilibus: nobiles denique, et eorum vxores debent praestantioribus vestibus vti quam ignobiles.
page 380, image: s388Haec, et alia nobilium priuilegia quomodo intelligenda sint, late docet Tiraquellus.
LIX.
Coronidis loco quaero primo, Anpropter egngias aliquas virtutes nobilitatus, vere nobilis sit? Respondeo, eum quidem verae nobilitatis principium esse, sed non vere nobilem: quemadmodum vnitas non est numerus, sed principium numeri. postquem vero in ea familia multi exem plis illius incitati, in gloriae cupiditatem in cubuerint, tum demum elucere incipiet nobilitas. differentia est inter [gap: Hebrew words] .
LX.
Secundo quaero, An homo nouus, qui famam virtutis egregie consecutus est, nobili ignauo praeferendus sit? Respondeo, omnino praeferendum esse. Comparate, inquit Marius apud Sallustium, me hominem nouum cum illorum superbia, quae illi audire, legere solent; eorum partem vidi, alia egomet gessi, etc. et paulo post: Contemnunt nouitatem meam, ego illorum ignauiam; mihi fortuna, illis probra obiectantur, etc. item: Quod si iure me de spiciunt, faciant id maioribus
page 381, image: s389suis, quibus vti mihi ex virtute nobilitas coepit, inuident honori meo, ergo inuideant labori, innocentae, periculis etiam meis, quoniam per illum haec coepi, etc. item: Cum apud vos aut in Senatu verba faciunt, plaerâque oratione maiores suos extollunt, auque eorum fortia facta memorando, clariores se putant: quod contra est. nam quanto vita illorum praeclarior, tanto borum socordia flagitiosior. nunc videte quam iniqui sint: quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt: scilicet, quia imagines non habeo, et mihi noua nobilitas est, quam certe peperisse melius est, quam acceptam corrupisse. et paulo post: Non possum fidei caussa imagines, neque triumphos, aut consulatus maiorum meorum ostentare; at sires postulat, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona; praeterea cicatrices aduerso corpore: hae sunt meae imagines, haec mea nobilitas, non haereditate relicta. et quae sequuntur.
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tusis Aeacidae similis, Vulcaniaque arma capessas, Quam te Thersitae similem producat Achilles.
LXI.
Postrema quaestio difficilior est, Vtri sint anteponendi, iine qui nullo domestico exemplo
page 382, image: s390incitati, ad nobilitatem peruenêre, an illi potius qui gloriam maiorum virtute quaesitam, omni pectore conseruant? Respondeo, hosce anteponendos. noui enim tantum virtute sua, hi quia maiorum vestigiis ingressi sunt, non tantum sua, sed suorum etiam virtute clari exsistunt:
Nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.
page 383, image: s391
PROSOPOPOEIA AD LIBRVM POLITICVM VIRI NOBILISS. HIPPOLYTI A COLLIBVS, ARCHIPALATInatus consiliarii et curiae Praesidis.
PRODI culte libelle, quid moraris?
Libelle HIPPOLLYTI virielegantis.
Qui Musarum amor, artium bonarum
Decus, praesidium bonorum, et almae
Collium decus est perenne gentis.
Praeses, integer, inclytus, desertus:
Cuius scripta, venusta, tersa, docta
Communi studio omnibus probantur.
Prodi culte libelle, quid moraris?
Acres qui super as tuo lepôre,
Tuaque omnigena eruditione
Morsus inuidiae, ferosque dentes.
Prodi, quid dubitas adhuc libelle?
Viues dum Latiis honor Camoenis
Sic coetus hominum venustiorum
Sic censent Charites, nouemque Musae.P. G. S. S.
image: s392
INDEX CAPITVM QVAE IN PRINCIPE CONTINENTVR.
CAP. PAG.
1, DE Imperio, quot eius formae, et quae dignior 1
2, De Principatus acquirendi modis: et an acquisitio conseruationi praeferri debeat 7
3, De principatus conseruandi rationibus: et de iusticia Principi in se seruanda 11
4, De iustitia inter subditos deque Iudicum officio 19
5, De liberalitate et beneficentia Principis 24
6, Quid sit prudentia, quotuplex: in specie autem de diuina 30
7, De prudentia prophana, quid sit, et quibus artibus acquiratur 34
8, Principis prudentiae capita nonnulla 41, 42
9, De Principis Consiliariis, aulicis et adulatorib. [abbr.: adulatoribus] 49
10, De fraudibus Principi fugiendis, deque seruanda fide 53
11, De bellica prudentia: quid sit bellum, quotuplex 57
12, De prudentia bellica ante bellum 62
13, De bellica prudentia in bello: et primo de militib. [abbr.: militibus] tam maioribus quam minoribus 67
14, De militum delectu 71
15, De disciplina militari 76
16, De ordine militibus seruando deque poenis militaribus 81
17, De vario praemiorum militarium genere 89
18, De consiliis militarib. [abbr.: militaribus] 94
19, De praecoci consilio vitando: locoque ad castra pugnamque idoneo 99
20, De tempore pugnae seruando, deque celeritate in exsequendo 103
21, De aliis nonnullis bellicis consiliis 109
22, De stratagematibus 113
23, De prudentia bellica post bellum 118
24, De belli ciuilis caussis, remediisque 124
25, De Principis fortitudine 132
26, De beneuolentiae, Maiestatisque conseruandae rationibus 137
27, De conseruanda Principi auctoritate 149
28, De nonnullis stabiliendi Imperii modis 154
image: s393
29, De Imperii propagandi modis, qui fiunt nostra augendo 159
30, De mercatura, architectura, et Academiarum institutione 163
31, De connubiorum vtilitate 170
32, De coloniis 174
33, De aerario, qua ratione et conficiatur et conseruetur 177
34, De Imperii propagandi modis, qui fiunt aliena attrahendo 182
35, De aliis non nullis Imperii propagandi modis 187
36, De interitu Imperiorum: et an [reading uncertain: print faded] conuersiones istae praeuideri possint 193
[gap: index]