10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT IIX. De mediis et artificiis, per quae Imperatores Iura Maiestatis sensim ad se traxerunt.

Sectio I.

QUid autem pluribus in hisce commorariopus est? Est dictis satis liquidò apparet, quam hodiè parum absit, quin Austriaca Domus omnem Imperii Maiestatem, omniaque Maiestatis Iura, socordiâ nostrorum Principum et Ordinum, ad se traxerit.

[Note: Imperatores potestarem sensim, per occultas artes, ad se traxerunt] Nec id tamen directò, et violento modo, seu uno impetu accidit; quod absque insigni Imperii commotione ac convulsione, forsanque propriâ Domus austriacae ruinâ, fieri non potuisset: Sed lentè, paulatim, tractu temporis, et per cuniculos, seu obliquas quasdam artes; ita ut à securis, et vino, veneri,


page 114, image: s386

venationique deditis Proceribus nostris, isthaec mutatio animadverti haud facilè potuerit. Quibus accesserunt blanda, ac byssina saepè honoris verba, quibus eosdem Proceres ad inertiam per se proclives, Austriaci Caesares in soporem collocârunt.

Et hic imprimis notare, operae pretium est, quasdam artes, quibus illi potestatem suam paulatim auctum, Ordinum verò auctoritatem diminutum iverunt.

[Note: I. Mutando precarium in debitum.] Quaedam enim, ad Maiestatem totius Imperii pertinentia, ab Ordinibus, persvasis, et consentientibus, semel, iterumque, velut precariò impetrârunt, quae posteà, suo quasi iure, usurpârunt.

Cuius rei exemplum habemus in constitutione Ducis bellici; quam, ex liberâ suâ volunte, Imperatoris arbitrio, aliquoties, Ordines Imperii permiserunt: [Note: Recessus Imperii de Anno 1541. § vnd dieweil vns. Recessus Imperii de Anno 1542. § als nun aber. Recessus Imperg de Anno 1556. § nach dem ferner. Recessus Imperii de Anno 1567. § in gleicher gestalt auch. Recessus Imperii de Anno 1594. § vnd wiewohl wir gern, Recessus imperii de Anno 1598. § vnd demnach vns et § so haben sie jedoch. Recessus Imperii de Anno 1603. § vnd demnach vns. Recessus Imperii de Anno 1613. § vnd demnach vns.] Sed hinc Ferdinandus noster, postmodùm, potestatem illam, quasi ius Imperatori debitum, impudenter sibi asserendi, occasionem arripuit.

Et quia Caesar ipse, eiusque liberi, hoc officium, ab Ordinibus impetrasse, leguntur: [Note: Recessus Imperii de Anno 1557. § alsdann ferner eines.] fetdinandus, quasi iure suo usus, filium suum, Ordinibus nullatenùs consultis, generalem Exercituum Ducem, per totam Germaniam declaravit.

[Note: Quod facile fit, et saepè fieri asselet] Adeò vel leviculis eiusmodi concessionibus, cohaerent aliquandò maxima rerum pondera: Facileque à gratuito petvenitur ad debitum, à precario ad necessarium.

Et hoc quidem medio tributa quoque, à gratuiti legibus in necessitatem, persaepè degenerârunt: Quaeque initio Principibus dono data, ut honestiùs beatiusque familiam tuerentur, necessaria, temporum decursu, evaserunt.

Ita aurum coronatium veteres Romanimoderatè, nec, nisi partâ de hostibus victoriâ, gratificandi animo accipiebant:


page 115, image: s387

Posteri, tametsi oblationes appellarent, quasi ordinarium tributum exegerunt. [Note: Bodin. libve ult. de Republ. cap. 2.]

Ita id, quod Hispani servitium appellant, olim ipsorummet Populorum voluntate, ut Regum suorum inopiam sublevarent, coeptum, in debitum subsidium posteà est redactum. [Note: Guicciard. lib. 16. histor.]

Similia dona, antiquitùs Regi Francorum spontè oblata, hodiè, quasi tributa necessaria extorquentur. [Note: Bodin. d. loco.]

Prudenter itaque Polonici Episcopi egerunt, quandò, cum suscepturus bellum contra Lithvanos Ludovicus, subsidia ad tam pium bellum contra barbaros peteret, nihil à se impetrari, passi sunt. Verebantur enim, ne munifica ac voluntaria ipsorum contributio in morem, et mox inde in legem abiret. [Note: Stanislaus Sarnicius lib. 7. annal. Polon.]

Austriaci quoque subsidia, in bellum Hungaricum, et exstructionem fortalitiorum, finiumque custodiam, merè gratuita, sed semel, iterumque, praestita, posteà, tanquàm rem debitam, in omnibus Comitiis flagitare non destiterunt.

[Note: Austriacis quoque in privatis ditionibus usitatum est] Et, ut, etiam in privatis corum ditionibus, hoc artificio uti, haud insolens iis esse videatur, notare lubet, Civium Viennensium hac de re querelas, [Note: in supplicatione ad Leopoldum Archi-Ducem apud Lundorp. tomo 1. actor. publ. lib. 4. c. 27. p. 462.] wir haben, inquiunt, leider mit schaden erfahren, dass alles das jenige, was von vnsern Vorfahrens oder Vns, auch in der höchsten noth vnd mangel, aus pur lauterer gutthätigkeit, dem Lands-Fürsten vnd Vaterlande zu gutem, erzeigt worden, hernach in consequentiam habe wollen gezogen, vnd ein recht daraus gemacht werden, etc.

Sectio II.

[Note: II. Ratihabitionem Ordinum, post negotium demùm consummatum, impetrando] II. UBi, in Imperii, et Ordinum praeiudicium, quid moliti sunt Imperatores, illis inconsultis, et non rcquisitis, quicquid in animo habebant, statim, sine morâ, exsecutioni dederung; postmodùm verò, re perfectá, retihabitionem


page 116, image: s388

demum Ordinum impetrare laborârunt: Rati, id quod res est, citiùs se, re iam ad exitum perductâ, quàm, re adhuc integrâ, consensum eorum impetraturos.

Difficiliùs enim est, actum consummatum rescindere, quam nondum coeptum impedire: Multaque negotium contrahendum impediunt, quae contractum non dirimunt. [Note: c. quemadmodum de iureiur.] Ut, econtrà, meliùs est, intacta iura servari, quam post vulneratam causam remedium quaerere: [Note: l. ult. in quibus caus. in integr. restit. necess. non est.] Et meliùs, in tempore occurrere, quam post exitum vindicare. [Note: l. 1. C. quando lic. unic. sine Iud. se vind.]

Ita Ferdinandus noster, cum, inconsulto Principum, et imprimis Electorum Senatu, Fridericum Palatinum proscripsisset, Bavarumque de hoc Electoratu investivisct, Electorum tandem, Saxonis ac Brandenburgici, ratihabitionem, seu consensum, ex postfacto, intercedente Moguntino, et aliis, emendicavit, certâque sub conditione impetravit.

Ita idem Pacta sua Pragensia, per ratihabitionem Ordinum legitimare, iisque vim Constitutionis publicae, hoc medio attribuere voluit, wann der Friedenschlus, von den andern, Geistlichem, vnd Weltlichen, Chur-, Fürsten, vnd Ständen, oder doch dem mehrentheil beliebet, vnd bekráffriget, soll er vmb des boni publici willen, als eine gemeine Reichsbewilligung, gelten. [Note: Pragischer Friedenschlus § vnd wenn nun dieser.]

[Note: Ratihabitio in iure publico mandato non aequivalet] Licet autem eiusmodi ratihabitio, secundùm iuris privati regulas, retrotrahatur, et mandato aequiparetur: [Note: per vulgata.] In publicis tamen negotiis, quae magis ardus sunt, et secundum iuris privati brocardica amussitari renuunt, per requisitionem et consensum, re demùm perfectâ accedentem, summae rerum, et Rei publ. securitati, non satis videtur consuli.

Nam, ut taceamus, quod antè monuimus, consensum eiusmodi, non simpliciter liberum, sed ad negotium, iam consummatum, magnâ ex parte, esse astrictum; cum, ad vitanda magna incommoda, quae multa intercedunt, negotium,


page 117, image: s389

iam ad exitum perductum, quam rarissimè rescindatur, aut retractetur: Insuper illi, qui potentiam aliquam in Republ. affectant, ratihabitionis, quam initiò adhibere consuêrunt, tandem consultò oblivisci, eamque, velut minimè necessariam, negligere solent; et tractu temporis, accedente actuum frequentiâ, ius aliquod, seu titulum iuris, in Rei publ. praeiudicium, sibi fingunt, ac formant.

[Note: Eius rei exemplum] Quod ipsum ut alio exemplo illustremus, Imperatores antiquos, ius suum, quos in creatione Romanorum Pontificum olim, sine controversiâ habuerunt, non aliâ de causâ dubium reddidisse, et mox totaliter amisisse, dicere ausimus, quàm, quod patientiâ suâ, Populo, Cleroque Romano, vel semel tantùm, licentiae fenestram aperuerunt, ac requisitione, ex postfacto secutae, acquiescentes, electum Romae, sine auctoritate suâ, Pontificem, ex intervallo confirmarunt.

Nam, Anno 817. mortuo Stephano, Paschalis electus est: Qui, quod, nullâ Imperatoris auctoritate, Pontifex creatus esset, statim Legatos ad Ludowicum misit, ut eius rei culpam in Clerum, et Populum reicerent, et quod ab his coactus esset, Pontificatum suscipere. Acceptâ hac satisfactione, Ludowicus ratam electionem istam habuit; dissensum tamen suum testatus, respondit Populo et Clero: Maiorum instituta et pacta servanda esse; caverent, ne deinceps Maiestatem laederent. [Note: Nauclerus volum. 3. chronogr. gener. 28. Hieron. Mutius libro 10. German. Chron.]

Videbatur sibi pulchrê hoc modo prospexisse Ludowicus: Sed fructus eius reihaud multò post sese exseruit. Ex eo enim Populus et Clerus, Romanus, potestatem eligendi Pontificis, excluso Imperatore, denuò sibi arrogarunt: Et plusculum, quam initio ausi, Imperatoris auctoritatem, non de essentiâ esse electionis, sed confirmationem istam, dicis tantum causâ adhiberi, sique Populus ac Clerus quem elegerit, ad eius confirmationem Imperatorem praecisè obligari, contra Imperii iura, induxerunt.


page 118, image: s390

Nam Adri anus II. iterùm, non habitâ Imperatoris ratione, Pontifex creatus est; Quam obrem Legati Imperatoris indignati sunt, quod nusquam, ut par erat, interesse potuissent. Quibus hac ratione satisfactum est, quod dicerent: Multitudinis voluntatem in tanto tumultu, moderari non potuisse; Eos tamen rectè facturos, si Virum optimum, à Clero et Populo electum, Pontificem salutarent, ut Naucleri verba sunt. [Note: d. volum. 3. gener. 19.] Vel, ut Sigonius auctor est: [Note: lib. 5. de Regno Italiae.] Idfactum, non regiae auctoritatis contemptu, sed ne exspectatio regiorum in legendo Pontifice Legatorum, novum ius, velut probato exemplo, Regi Imposterùm compararet.

Hinc tandem factum est, quod auctoritas Imperatoris planè in contemptum, et confirmatio ista, tamquam supervacua, minimeque necessaria, in desuetudinem venerit. Donec Adrianus III. ad Senatum, Populumque Romanum retulit: Ne in creando Pontifice Imperatoris auctoritas exspectaretur; utque libera essent, et Cleri, et Populi suffragia, secundùm Nauclerum. [Note: d. volum. 3. gener. 30.] Sive, ut Sigonius scribit, [Note: lib. 6. de Regno lmliae.] ut Pontifex designatus consecrari, sine praesentiâ Regis, aut Legatorum eius posset.

Ita Imperatores isto iure suo, hac quidem vice, planissimè exciderunt.

Quod si praedictus Ludowicus, requisitione, ex postfacto secutâ, non contentus, Populi Clerique Romani temeritatem et praesumptionem in primis incunabulis suffocasset, ac istâ, quae, praeterito Imperatore, nec debito modo, facta erat, rescissâ, aliam, legitimo modo, suâque auctoritate interpositâ, celebrari iussisset Pontificis electionem, Clero, Populove Romano, aut [Note: Principiis huiusmodi obstam. dum] similia, aut maiora audendi, non fuisset patefactus aditus; Imperatoribusque ipsum secutis, ius suum sibi sartum, tectumque conservatum foret.

Ex quo discant, non Germani modò nostri, sed omnes, quorum in quâque Republ. interest, quod numquam, ubi coepit,


page 119, image: s391

desinat improbitas: Est enim, quod Pythagoras dicebat, insinita; Ideoque in nullâ eius parte connivendum: Quia gliscit semper, et neglecta serpit. [Note: Daniel Heinsius orat. 20. de eivili sapientia.]

Quapropter insignis quidem Gallicus Scriptor, [Note: Petrus Matthaeus in historiâ Heinrici IV. lib. 2. narrat. 3. n. 5.] cum crocodilo exigua eiusmodi initia comparat; qui ex ovo, anserini ovi magnitudine, prognatus, in septendecim, vel octodecim cubitorum magnitudinem excrescit, imò, ex multum opinione, eousque, dùm vivit, crescere non desinit.

Nascenti itaque malo occurrant, si qui occurrere velint, et rerum novandarum materiam in primâ herbâ succidant; rerumque novatores validò, in ipso principio, non verbis tantum, sed re ipsâ, ac factis retundant, inque ordinem redigant.

Alioqui, si vel transversum digitum illis semel concesserint, palmae latitudinem isti sibi sument, et moxgradatim plus, plusque, imo totum tandem vindicabunt: Quantoque magis adolescere malum sinent, tanto maiore cum incommodo medicinam adhibebunt.

Obstemus potiùs principiis: ne fortè scintilla tenuis in flammam transeat destructivam, et morbus quidam, fistulare in cipiens, non abscissus perveniat in medullas. Saepè enim vix ferus ignis exstingvitur, et morbo Chronico salubris serò parabitur medicina; Scripsit Fridericus II. Imperator suprà depositione suâ, contra Papam et Cardinales. [Note: apud Goldast. tomo 3. constit. Imper. p. 372.]

Sectio III.

[Note: III. Protestationem facto contrariam, vel admittendo, vel addendo] III. IMperatores, cum licentiùs, quam par erat, in Ordinum iura grassarentur, non solùm protestationem, facto suo contrariam, ab Ordinibus interpositam, admiserunt, ac tolerârunt, sed et ipsimet clausulam hanc, nihil per ea, quae gesserant, Ordinum iuri derogatum iri, actis inseruerunt, aut inseri passi sunt.


page 120, image: s392

Sic Anno 1548. in gratiam Caroli V. cuius, tunc temporis, quod in armis esset, maxima erat auctoritas, à iure Ordinum antiquo quodam modò recessum, quae Paurmeisteri [Note: lib. 2. de iurisd. cap. 5. n. 20. edit. priori.] hac de re verba sunt, et ab Ordinibus admissum est, ut Carolussolus, sub praetextu maturandae iustitiae, Assessores Camerae constituere posset. Subnectitur tamen magnifica in speciem protestatio, [Note: Recessus Imperii de Anno 1548 § doch meinen vnd wollen.] dass diese heimbstellung ihnen, Churfürsten, Fürsten, vnd gemeinen Ständen, auch ihren nach kommen vnd Erben, an ihrem herkommen, Frey heiten, vnd Gerechtigkeiten kein nachtheil, verhinderung, oder abbruch gebehren solle.

Licet autem Caroli hoc factum, et adiuncta protestatio, eâ ratione excusari possint, quod omne, quicquid factum est, Ordinibus consultis, eorumque consensu praevio, factum esse dicatur: Quo casu (si nempè, re adhucintegrâ, quis consultus, de iure suo spontè semel aliquantulum concedat) protestationes aliquid operari videntur; ut, nempè, aliâ vice, in simili casu, ius suum salvum sibi reservasse, is, qui protestatus est, censeatur. Defuncti tamen Ferdmandi longè maior adhuc fuit impudentia, qui, consensu Ordinum non exspectato, solâ hac protestatione, violentas suas, et iniustas actiones, inconsultis Ordinibus susceptas, palliare voluit.

Ita spolium istud, quo Fridericum Palatinum, absque Electorum consensu, Electoratu deturbavit, illique Bavarum substituit, Ferdinandus hic excusare annisus est, es sey ihm niemahls in Sinn kommen, daß er hiemit dem Hochlöblichen Ehurfürstlichen Collegio, oder der Keyserlichen Capitulation, einiges praeiudicium zufügen wolte, sey auch des gnädigen vnd freundlichen erbietens, es dahin zurichten, damit der angezogenen Churfürsten praeeminentz, dißfals, in einem vnd andern nichts verfänglichs entstehe, oder zugezogen werde. [Note: In replicâ, in Conventu Raeticbenensi Anno 1623. de dato 6. Febr.] Et mox iterùm,


page 121, image: s393

[Note: In ultimâ declar atione ad Electorum et Principum ulteriorem deliberationem in d. Conventu de dato 23. Febr. apud Lundorp. tomo 1. act. Publ. libro 6. c. 157. p. 1081.] gleich wie seine intention, wille, vnd meynung niemahls gewesen, hiemit, weder der Chur fürstlichen praeemi nentz, noch seiner Königlichen Capitulation, der Güldnen Bullen, oder andern Reichs constitutionibus, im geringsten etwas zu derogi ren, oder dawieder zu handler, als sey er nicht gemeynet, jemands hiedurch sein recht zubenehmen, vnd abzuschneiden.

Quâ declaratione Ecclesiastici Electores, iuri Imperii, ac dignitati Electorali satisfactum rati, acquieverunt. Ita enim Moguntinus in suffragio suo [Note: in d. Conventu die 11. Februarii apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 6. iract. 34. p. 1165.] iudicavit, weil Keyserliche Majestät sich erkläret, daß sie nicht gemeinet gewesen, dem hochlöblichen Collegio, oder der Keyserlichen Capitulation (in dem sie mit den Churfürsten, berürter Achtserklärung halber, nicht communici ret, noch deren raths gepflogen hette) einiges praeiudicium zuzuziehen, werde sich dahero nicht thun lassen, dieselbe hierunter förters zusatagiren, vnd zubehelligen.

Pariter Coloniensis quoque sensit, [Note: in voto suo. d. Conventu die 13. Februarii apud Lundorp. d. loco. p. 1168.] wann gleich der modus procedendi so punctualiter nicht gehalten werden können: Weiln dennoch Ihre Majestät sich erbieten, daß des Churfürst lichen Collegii praeemi nentz conservi ret, so würde solches so hoch nicht zu ochten seyn, daß wegen des modi anitzo zu retracti ren, was sonsten in iustitiâ wohl fundi ret, vnd den Reichs-constitutionen wohl gemäs ist.

Unde posteà ille idem Moguntinus, quo, in corrumpendo Saxone, mediatore Ferdinandus usus est, hoc eundem argumento, ad approbandam Palatini proscriptionem, et Electoratus translationem, inducere laboravit, [Note: In literic de dato 7. Octobris Anno 1623. cuius verbae reseruntur, in Manifeste Electoris Palatini p. 41.] damit allen besorgenden praeiudiciis (da je hierunter einiges versi ren thete) vorgedamet


page 122, image: s394

werde, wolte er verhoffen, es solte Ihr Keyserlichen Mayt. wie auch, da nötig, Chur-Beyern nicht zu wieder sein, eine recognition von sich zugeben, daß diese vorgegangene translation, andern Chur-vnd Fürstlichen Häusern, an ihren habenden rechten, wie auch der disposition der güldenen Bulla vnschädlich seyn etc. solte; Dadurch würden eines iglichen iura, insonderheit auch die Churfürstliche praeemi nentz salviret.

Et Saxo tandem Bevarum, sub hac ipsâ conditione, pro Electore agnovit, wann von Ihr Keyserlichen Mayt. vnd Hertzog in Beyern, ein schein ausgeantwortet würde, daß, was, wegen des Pfaltz Grafen Acht, vnd translation der Chur vorgangen, dem Churfürstlichen Collegio, dessen praeemi nentz, vnd Hoheit, disposition der güldnen Bulla, Keyserlichen Capitulation, vnd andern Chur-vnd Fürstlichen Heusern, an ihren habenden rechten, etlangten belehnungen, vnd gesambter Hand vn nachtheilig, vnthätlich, vnd gegen dieselbe, zu einigem praeiuditz nicht angezogen werden solle. [Note: In literic ad Moguntinum de dato Dresden 1. Martii Anno 1624.]

Eandemque protestationem, sed adhuc in ampliori formâ, consensui suo adiunxit Elector Brandenburgicus, [Note: In Resolutione Legato Caesareo, Carole Hannibalica Donâ, datâ in monte Regio 12. 22. Maii Anno 1627. cuius verba veferuntur in manifesto Electoris Palatini p. 70.] hat sich darbey dessen nochmahl bedungen, daß er von dem jenigen, so er hiebevor bey gehaltenen Chur- vnd Fürstlichen Convent zu Regenspurg, vnd sonsten, wegen geschehener Achtserklärung, wieder den Pfaltz-Grafen, vnd darauff erfolgten translation der Chur, seinem gewissen nach, votir en, vnd anbringen, vnd offtmahls erinnern vnd bezeugen lassen, nicht zu weichen vermöge. Wollen auch, durch diese erklär ung, am allerwenigsten, des Churfürstlichen Collegii praeeminentz, vnd der disposition der güldnen Bullae, Keyserlichen Capitulation, und andern herkommen des Reichs, hiedurch etwas begeben, oder andern Chur-und Fürstlichen Heusern, an ihren habenden rechten, erlangten


page 123, image: s395

belehnungen, vnd gesambter Hand, einig praeiuditz, oder gefährliche nachfolg, vnd consequentz zugezogen, oder eingewilliget haben.

Ex quibus omnibus constat, quantam vim ac efficaciam, verbalibus eiusmodi protestationibus tribuant, Germaniae nostrae Principes.

Idem Ferdinandus Imperator, Pragensia quoque sua Pacta, contra Imperii Libertatem, Ordinumque iura, inter ipsum, et solum Saxonem inita, hoc mantello convelavit, weil ausser eines gemeinen Reichs, oder zum wenigsten Deputation tags, dergleichen, das gantze Reich betreffende hohe schlüsse nicht zumachen, ist sich demnach verwart worden, vnd klärlich bedingt, daß der, dißmahl, aus onumbgänglicher notturfft gebrauchte, modus, dem Heiligen Römischen Reiche, vnd dessen sämbt-oder sonderlichen Gliedern, sonsten zu ewtgen Tagen, keine praeiudicirliche consequ entz, oder beschwerlichen eingang bringen, oder von jemand, vor ein Erempel, angezogen werden solle, [Note: Pragischer Friedenschlus § sin.]

Sed si protestatio ista, et huic similes, insidiosam Ferdinandi, cum solo Saxone contractam, Pacem, aliasque, Ordinum iuribus ac privilegiis contrarias, Austriacorum molitiones, excusare susficientes sunt: Quis non videt, iterùm, iterùmque, ac quoties collibitum fuerit, iura Imperii et Ordinum eos involare, ac subvertere posse? Modò semper verbalem, et inanem eiusmodi protestationem, iura Imperii salva fore, subnectant.

Elusoria certè, hoc modo, Ordinum evadet auctoritas: Quam, verbis quidem, et per protestationem, salvam illis relinquet; re verò ipsâ, quoties voluerit, infringet Imperator.

[Note: Protestationes, in iure publico, nullius momenti sunt] Quamquam igitur in foro, seu ptivatis litigiis, protestationes non parùm operentur: In publicis tamen, et Rationem Status concernentibus negotiis, Legistarum hae cautelae, seu cavilla, nihili, et nullius momentisunt; praesertim, si, re iam consummatâ, ac ad exitum perductâ, ex intervallo interponantur. Et quicquid nos dicamus, aut protestemur, illi, qui


page 124, image: s396

rerum potentes sunt, cum Cosmo, magno Hetruriae Duce, sussicecere sibi credent, ut possint facere. [Note: Scip. Ammir. lib. 1. disert. in Tac. disc. 1.]

Ut autem exorbitans illud, quod superiùs adduximus, Ferdinandi factum, in prascribendo Palatino, et Electoratu transferendo, huc applicemus: Quid obstiterit, quò minùs Imperator, hodiè, vel cras, Saxonem aut Brandenburgicum, aut ipsum Bavarum, si Maiores eum suosaemulari contigerit, Electoratu deturbare possit? Modò verbis asserat ac protestetur, se nihil facere, aut facturum esse in Imperii praeiudicium.

Et, utcumque reliqui Electores contradicant, verbisque contra protestentur, is, quem Imperator voluerit, excluso altero, nihilominùs, re ipsâ, erit ac manebit Elector: Quippe Bavarus eodem modo Elector factus est, et, non obstante hac protestatione, Elector mansit.

Nec hodiè, aut Saxo, aut alius quispiam plus in Electoratu suo iuris habet, quam Palatinus praeterito tempore habuit.

Tolerando itaque huiusmodi iniurias, provocabimus novas: Et Palatini proscriptio seu exclusio, utut hodiè recens sit, inveterascet aliquandò; quodque hodiè exemplis tuemur, inter exempla erit. [Note: Tiberius apud Tac. lib. 11, annal.]

Sed hae sunt perversae Legistarum nostrorum, in Aulis Principum dominantium, subtilitates; quibu, inter alia, Libertatem Patriae isti malè feriati pessumdederunt, et Austriacis tantùm non prodiderunt.

Similes stultae isti hyenae, quae, modò is venator, qui, eius vinciendae causâ, in cavernam introrepit, illam non adesse, subinde clamitet, selatere, nescirique, ex eius sermone, putans, manet immota, donec sibi crus funt vinciatur: [Note: Busbequius spict. 1. Legat, Turcicae.] Nam et hi, etiamsi, re ipsâ, duro servitutis vinculo se innodari, ab Imperatore, sentiant, modò bona illis verba affatim det, sed mera verba, facto contraria, acquiescunt, et rebus suis, communique Libertati pulchrè consulisse, videntur.


page 125, image: s397

[Note: Vel ipse Electore Saxonix teste] Certè ipsemet Elector Saxoniae, cum aliquantò sanioris adhuc mentis esset, eiusmodi protestationes inutiles iudicavit: Ut, cum de illâ protestatione, quae ob coniunctionem Electorum, et Principum, protocollo inserta est, scripsit, [Note: In literis ad Moguntinum de dato 23. Febr. Anno 1623. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. lib 6. c. 101. p. 1085.] die coniunction Chur-vnd Fursten sey wieder seine erinnerung vorgangen, dergleichen Exempel nicht verhanden, wann des Churfürsiliche Collegium, wie bey diesem Convent, ergäntzt gewesen, und lasse sich nicht woll, durch die allbereit gethane, vnd ad protocollum genommene, protestation, in deme es doch eine einführung machet, salvi ren.

Idemque Saxo de clausulâ istâ, quâ Imperator Palatini proscriptionem ac Electoratus transactionem coloraverat, daß es dem Churfürstl. Collegio ohne praeiudicat sein soll, iudicavit, [Note: in d. literis ad Moguncinum de dato 23. Febr. Anno 1623. apud Lundorp. d. loco.] daß die protestationes, vnd deschehene erklärungen geringen effects seyn, wann das factum contrarium.

Sectio IV.

[Note: IV. Necessitatem, vel bonum publicum praetexendo Cui occasionem Ordines ipsi dederunt] IV. Et ultimò tandem necessitas ac bonum publicum ubivis obtentui et velum illud sunt, quo crimina sua, in Imperium ac in Ordines commissa, occultare Imperatores hucusque consueverung.

Et certè, ut ingenuè fatcamur, quod res est, ipsimet Ordines, non satis cauti, aut providi, malo huic ansam dederunt.

Stante enim adhuc in vigore suo Regimento (quod totum Imperium repraesentabat) cum, Anno 1524. in translatione eiusdem Noribergâ Eslingam, exercitum eius, ad festum usque Pentecostes suspensum, ac Assessores eousque essent demissi, Ordines Imperii permiserunt, ut, emergente interim necessitate, soli Praesidi, seu Imperatoris Vicario, res Imperii expedire liceret, daß wann die sachen gros eyl erfordern würdem/ oder doch also geringschätzig und nottürfftig sein, daß sie erforderung und ankunfftd Fürstem nicht erwarten möchten, solle und möge der Stadthalter alsdann für


page 126, image: s398

sich selbst, als ob die Regiments-Personen gar beyeinander weren, zum geschicklichsten vnd besten, vermög der Regiments-Ordnung, vnd des Abschieds darin handlen. [Note: Recessus Imperii de Anno 1524. § doch ob sich zwischen.]

Idque primo intuitu, forsan exigui momenti visum, nec ab Ordinibus Imperii animadversum est: Quin imò, ère Imperii id esse, potiùs iudicârunt.

Sed non exiguum pro Imperatore praeiudicium fuit, confessionem hanc extorsisse ab Ordinibus: Posse Imperatoris Vicarium, in casu necessitatis, absque Ordinum, seu eorum, qui Ordines repraesentant, consensu, in rebus, Imperium concernentibus, disponere ac decernere, perinde ac si ipsimet, more consueto, praesentes adessent.

Si enim Vicario hoc permissum: Quantò magis ipsi imperatori licebit? Et, si stante adhuc, sed suspenso, ad breve tempus, Regimento (quod tamen facilè convocari potuit) hoc licitum visum est: Quantò magis hodiè, sublato penitùs Regimento, cum Ordines quàm difficillimè congregari, ac Comitia haberi queant, idem licitum habebitur?

Per quam periculosam consequentiam, quàm ingens, potestatem omnem ad se trahendi, Libertatemque Patriae, ac Ordinum auctoritatem invadendi, opprimendive, fenestra, inexplebili Austriacorum dominandi libidini aperta sit, nemo non videt.

Sttenuè autem, prae aliis, hoc praetextu defunctus Ferdinandus usus est.

Cum enim illi obiceretur, quod solus ad Friderici Palatini proscriptionem processisset, mox reposuit, [Note: In replicâ, in Conventu Ratisbonensi Anno 1622, de dato 6. Febr.] daß zu einem Churfürstlichen Convent, deliberation, vnd ausschlag, wegen aller Oerter entstandener, oder doch besorgter Gefahr, entweders gar nicht, oder doch beschwerlich, oder erst nach langer Zeit, welche der proscribirte Pfaltzgraff, zu


page 127, image: s399

sterckung seiner rebellion, zu Ihrer Keyserlichen Majestät höchster Gefahr vnd nachtheil gewunnen hette, zugelangen gewesen, vnd es, in hoc exorbitanti casu, wegen anstellung einer Persönlichen Zusammenkunfft, an Ihrer Keyserlichen Majestät guten Willen nicht gemangelt.

Quam excusationem Elector Coloniensis, [Note: In vote suo d. Conventu de dato 11. et 13. Februarii apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 6. tract. 24. p. 1160. et 1168.] odio Palatini, seu amore potius fraterni commodi, eumque secuti alii Pontificii, non admiserunt modo, sed approbârunt, daß darüber, als in einer wichtigen Sache, mit dem Churfürstlichen Collegio keine vorgehende communication gepflogen, da sey gnugsam kündig, daß Ihre Majestät der Churfürsten Conventum gern vorlengst gesehen, auch darzu Zeit vnd Mahlplatz zum andern mahl bestimmet, vnd ausgeschrieben, derselbe aber, aus ihres gegenthetls verursachen, und von denselben angestellten allgemeiner empörung verhindert.

Cum Ferdinando iterùm vitio verteretur, quod, Electoribus inconsultis, arma hinc inde, in Imperio, et extra Imperium, circumferret, illicò respondit, [Note: In replicâ, in Conventu Ratisbonensi Anno 1630 de dato 20. Iul.] Ihr Keyserliche Majestät wolte nicht vnterlassen haben, mit den Hochlöblichen Herrn Churfürsten nothwendige communication zupflegen, vnd sich deroselben hochvernünfftigen Raths, in gnädigem vnd freundlichen vertrawen, jedesmahl zubedienen, da deroselben, vnd des Heiligen Reichs Feinde, vnd dero wiederwertige, listige Anschläge, an einem, oder andern Ort, nicht allemahl, also geschwind vnd vnversehens herfürbrechen, vnd deren Macht vnd Stärcke, auch durch vnterschiedliche geheimbde, vnd öffentliche, Bündnussen, vnd adhaeren tien, fast täglich zugenommen, daß sie sich, in solcher eyl vnd gefahr, dero gutachtens, in tempore, nicht erholen können, zumahl Ihr Keyserlichen Maiestät nicht unbekand gewest, daß sich die Hochlöbliche Herrn Churfürsten, in derogleichen Sachen, nicht


page 128, image: s400

pflegen absonderlich einzulassen, noch ihre meynung vnd gutachten, ohne der andern vor wissen, ad partem zueröffnen, etc.

Cumque iidem Electores, Ferdinando, militarium exactionum acerbitatem exprobrarent, sine morâ regessit, [Note: dictâ Replicâ.] daß bey diesen leidigen innerlichen Kriegen, vnd hochgefährlichen zerrüttungen, die Reichs-constitutiones in allem, dero behuff nach, nicht so genaw allerseits gehalten werden können, die einige Wurtzel dessen sey, die vnvermeidliche nothwendigkeit, sich den Feinden zuwieder setzen.

Haec enim necessitas vera Panacea est à parte Imperatoris, quae omnibus vulneribus, morbis ac incommodis remedium affert, die Kriegsbeschwerungen seynd der Zeit vnd leufften, auch inevitabili necessitati, bey so eylends vorbrechenden, des Heiligen Reichs, Feinde, friedbrüchigen einfällen, da man zu solchen ordentlichen mitteln nicht gelangen können oder mögen, vornemblich zuzuschreiben. [Note: Resolutie Caesaris, Legatis Electoris Saxonia datae Ktennae Anno 1630 26. Maii.]

Nec alium, nisi hunc necessitatis, der vnumbgänglichen notturfft, [Note: Pragischer Friedenschlus § finali] colorem habet, quem Placitis suis Pragensibus Ferdinandus, cum socio Saxone obtendat.

Sed necessitas haec perpetuum, potentiae enormioris, est patrocinium; nec alio, quam indigentiae communis, titulo, populationes militares exercentur: Violentia, quicquid coegit, defendit; et, praetextu necessitatis, ex illicitis et turpibus, licita facit, ac honesta. [Note: Iustus Asterium in deplorat, Pacis Germap.]

A Mutiano, tempore belli civilis, locupletissimus quisque in praedam correpti: Quae, gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusata, etiam in pace mansere. [Note: Tacit. lib. 2. histor.]

Eandem aleam Patria nostra subit: Periculum enim est, negravia et intoleranda ista onera, quibus sub Ferdinandi tyrannide pressa, ingemuit, necessitate armorum hucusque excusata, etiam, armis cessantibus, in pace maneant.


page 129, image: s401

Tributa enim, quae subditis difficillimo belli tempore imperantur, confecto bello saepiùs continuari solent: Estique illud, inter arcana veterum Tyrannorum, nimis, contritum, belli occasiones conquirere, ut tributis subditos, etiam confecto bello, semper urgeant. [Note: Bodin. lib. Republ. c. 2.]

Magna quidem necessitatis privilegia sunt, utpotè, cui omnia privilegia cedunt; nec necessitas ullam habet legem, sed ipsa sibi facit legem. [Note: c. remissionem v. sed notandum 1. qu. 1.] Ubi tamen aliquid permittitur ob causam necessitatis, requiritur, ut disponenti sit, in eum modum, permissa potestas: Hoc est, ut eius arbitrio subiaceat, iudicare, utrum talis necessitas incumbat, necne, quae ab ordinariis Legibus recedere iubeat.

[Note: Imperator, recessitatis praetextu, Leges, praesertim fumdamentales, tolere nequit] Id verò in Imperatoris arbitrium conferri non debet; nec ulla ab condem necessitas, quantacumque sit, obtendi potest, ut sub hoc praetextu Leges Imperii, praesertim fundamentales, subvertere illi liberum sit.

Unde Elector Brandenburgicus Ratisbonae rectè sensit, [Note: In voto suo, in Conventu Ratubonensi Anno 1623. 11. Febr. apud Lundorp. tomo 2. Act. publ. l. 6. tract. 24. p. 1163.] in was grosser gefahr das Heilige Reich gestanden, vnd noch, were für Augen, aber doch hette man, vmb derselben willen, von dem Lege fundamentali Imperii der Capitulation nicht abweichen sollen.

Et Saxoniae Elector, sub idem tempus, ad Moguntinurn scripsit, [Note: de dato Dresden 23. Febr. Anno 1623. apud Lundorp. tomo 1, act. publ. lib. 6. c. 161. p. 1085.] es wolle sich mit der necessitet nicht entschuldigen lassen, in deme die Capitulationes stricti iuris, keine exceptiones admitti ren, die limitationes aber, vnd interpretationes derselben, bey dem sämbtlichen Churfürstlichen Collegio beruhen.

Cumque Comes de Arnholt, contra Leges Imperii, imò contra speciales Caesaris assecurationes, sub necessitatis obtentu, in Saxoniae inferioris Circulo nidulari vellet, Ordines eiusdem ??? [Note: Peim de potestate Principu c. 32. quaest. 4. n. 30.]


page 130, image: s402

Circuli illi responderunt, [Note: de dato Braunschweig 4. Mart. Anno 1624. exstat in Apelogiâ Ducum Megapol inter documenta n. 90.] sie können sich nicht überieden lassen, daß die vorgewandte necessitet, auff der benachbarten Fürsten und Stände Land vnd Leute, vnd so weit zu extendi ren, daß dieselben darumb schuldig sein solten, durch einlagerung oder verpflegung, von Haab vnd Gütern sich vertreiben zu lassen. Fürsten vnd Stände haben des Heiligen Reichs Landfeieden, vnd Exsecuti ons-Ordnung der sich, insonderheit aber der Keyserlichen Mayt. Keyserliche starcke special zusage, vnd versicherung in handen, vnd halten dafür, es bestehe der Keyserliche respect auch in deme, daß solchem vnverbrüchlich gelebet, vnd sie durch keine herfürgesuchte distinction, vmbgestossen vnd genichtiget werde: Sonsten dürffte es endlich dahin ausschlagen, daß vnter dergleichen fürwandt, zu erst habenden occasionen, Fürsten vnd Herrn ihrer Land vnd Leute entsetzt zu werden, täglich gewarten müsten.

Idemque adhuc expressiùs, et directò in faciem ac barbam, Ferdinando ab Electoribus, praecipuè Bavaro, Anno 1630. ingestum est, es ist zu Regenspurg von den sämbtlichen Churfürsten ansehnlich ausgeführet, vnd von Chur-Beyern, in dessen fonderbaren voto gesetzt worden, daß die Reichs-constitutiones, durch keine noth vnd gefahr, siesey auch so gros, als sie immer wolle, nicht zu rück gestellt, vnd überschritten werden sollen: Sie seynd planè immotae, vnd die norm vnd richtschnur, darnach Chur-, Fürsten, vnd Stände des Reichs regi ret werden sollen. [Note: Evangelici Ordines in litsrie de dato Leipzig 18. Mart. Anno 1631.]

Has enim Imperii constitutiones praecise et unguem ad servari ratio suadet, si ipsum Imperii statum, ac communem Libertatem sartam, tectam manere velimus.

Alioqui, sub necessitatis praetextu (qualis subinde novus fingi, et obtendi potest) poterit ab unico Imperatore pro lubitu id expediri, quod toti Imperio expediendum incumbit: Poterit


page 131, image: s403

ab unico Imperatore, hoc praetextu, Res publica, pro lubitu administrari; Libertas, iura Imperii, ac Ordinum privilegia negligi; potestas omnis ad Imperatorem solum trahi; denique, ut summatim dicam, electitium Imperium in hereditarium Regnum, aristocratica Rei publ. forma, in monarchicum verti dominatum.

Quomodò Augustus quoque eodem respectu, tituloque, Romae rerum potitus, à Tacito [Note: lib. 1. annal.] scribitur, quod, omnem potestatem ad unum conferri, pacis interfuerit; nec discordantis Patriae aliud repertum sit remedium, quàm si ab uno regeretur.

Unde circa eiusdem tempora Pomponius notat, [Note: l. 2. § 11. de erig. iuris.] per partes, seu succedaneas mutationes evenisse, ut necesse esset, Rei publ. per unum consuli.

Sectio V.

EX his, quae in medium adduximus, perspicuè, ut opinamur, intelligi potest, quantoperè è Familiâ austriacâ prognati Imperatores, Ordinum auctoritati, proximo elapso saeculo, derogaverint, sibique solis pleraque omnia, quae totius Imperii erant, variis coloribus conquisitis, arrogaverint.

In quo Ordines, maximè verò Electores, si Patres Patriae, quod audiunt, agere, et communi Libertati, debito modo, patrocinari voluissent, ne in minimis quidem rebus Imperatori, vel latum unguem, sub quocumque tandem praetextu, credere, sed iura ac privilegia sua praecisè et praefractè tueri debuissent.

[Note: Mutationes Rerump. à minimis initium capiunt] Nam in publicâ hac Status materiâ, ex levibus causis magnarum saepè rerum motus oriuntur: [Note: Tacit, lib. 4. annal.] Si non corrigantur ea, quae quidem poenâ digna nondum sunt, neglecta tamen et insuper habita, multorum magnorum malorum causam praebent. [Note: Dion. lib. 25.] Eaque mutationis istius, quae in Republ. non violento modo, sed longo tractu, et sensim fit, natura est; ut à minimis incipiat,


page 132, image: s404

et tandem, ubi per ea aditum sibi fecit, maiora audeat, ac ad maxima progrediatur.

Hinc, ut in vitâ privatâ, sic et Republicâ, desidia et socordia quottidiana, non in singulis statim, ut quicquam est neglectum, sed in summâ rerum demùm apparet: [Note: Demcsib. 4. Philipp.] Vixque, praesertim initio, animadvertimus, mutari Rem publicam; donec, mutatam esse, serò plerumque, ac magno nostro cum malo deprehendamus.

Et quemadmodùm hectica febris, ubi primùm aliquem init, facilis est curatu, sed cognitu difficilis; progressu verò temporis, non percepta, nec curata, facilis est, ut cognoscatur, at, ut quis eam sanet, perdifficilis: Sic in rebus Imperii, si in posterum, quam longissimè, prospiciantur (quod non, nisi prudenti Viro, conceditur) quae in eo suboriuntur, incommoda, illis expedita patebit curatio; verùm ea, non deprehensa, si crescere permittantur, quo omnibus perspecta pateant, nullus amplùs est illis medendi locus. [Note: Machiavellus c. 3. de Principe.]

Fuerat itaque Ordinibus quam frequentissimè, in Comitiis, conveniendum, ac semper ad principia sua redigenda Res publica: Actiones omnes ac singulae Imperatorum ad calculum revocandae, atque, etiam in minutisimis quibusque, ad normam Legum fundamentalium Imperii, et observantiae antiquae, amussitandae.

Qui, si ultra limites sibi praescriptos, et contra Imperii iura, Ordinumque privilegia, quid molitus, aut tentasse, deprehensus fuisset, Ordinum fuerat officium, eundem in ordinem redigere, et providere, ne quid Res publ. aut communis Libertas detimenti caperet.

Ea enim est natura Rerum publicarum, ut, nisi aliquandò emendentur, sensim in peius ruant, donecplanè enerventur.

[Note: Res publ. semper ad priocipia sua revocanda] Emendandarum autem Rerum publ. optima est ratio, si ad principia sua revocentur: Ita nimirùm, ut primi illi mores, et antiquae Leges ac consuetudines rursus introducantur, atque revocentur in usum.


page 133, image: s405

Alioquin perinde, accidit, ut de corpore humano loquuntur Medici, in quo singulis diebus aggregatur aliquid, quod curatione indiget, et nisi tollatur, tandem morbos letales parit. [Note: Macbiavellus lib. 3. disput. de Republ. cap. 1.]

Eodem namque modo Res publicae facilè ultrò aliquid attrahunt, sive ex progressu temporis, sive incuriâ atque negligentiâ eorum, qui Rem publ. administrant: Quod si serpat ulteriùs, neque abscindatur, statum Rerum publ. pessumdat, et in aliam formam mutat. [Note: Clapmar. lib. 2. cap. 10.]

Et hoc quidem eò magis procedit, si mutatio illa eam inducat Rei publ. faciem, quae olim fuit: Unaquaeque enim res facilè redit ad naturam suam, et statum primaevum, facilisque datur ad pristinam rei naturam regressus.

[Note: Imperii nostri starus mutarus sub Austriacis] Quemadmodum nostrum etiam Imperium, quod, potentiâ Procerum, et beneficio electionis, ex Monarchiâ in Aristocratiam versum, cuiusque status, ante Caroli V. tempora, sine dubio talis erat, ut Imperatori vix tenuissima Libertatis umbra competeret; postquam ille administrationi admotus est, successu temporis, sub eodem, et eius succesoribus, e Domo Austriacâ oriundis, potentiae suae semper studiosis, adeò degeneravit, ut hodiè Imperio, eiusque membris vix tenuissima Libertatis umbra relicta sit, et, in moderno Imperio vix vestigia aliqua illius reperire liceat Imperii.

Nam

- Postquam unius facta est pro lege voluntas
Caesaris, hoc, nostrum hoc, occidit Imperium:

Ut nonnemo, iam Maximiliani I. tempore, non inconcinnè versificatus est. [Note: apud Naucler. vel. 3. chronogr. gener. 50.]

[Note: Idque, Electorum ac Principum negligentiâ] Id verò omne, Ordinum Imperii, cumprimis Electorum, qui columnae proceres, sacrum aedificium, circumspecta prudentiae, sollerti pietate sustentantes, [Note: Aurea Bulla tit. 3.] audite volunt, et aliorum quoque Principum, quorum maior, quam reliquorum Ordinum in Imperio


page 134, image: s406

auctoritas est, fatali, aut fatuâ potiùs, et supinâ negligentiâ factum esse, meritò conquerimur; quibus sanguinis adhuc Germani gutta, et antiquae Libertatis, dignitatisve quaedam superat memoria.

Sed quid ab iis aliud exspectaveris? Quorum plerique Vitellio haud dispares, utignava animalia, si cibum suggeras, iacent, torpentque; et, praeterita, instantia, futura, pari oblivione dimittunt: [Note: Tac. l. 3. hist.] Qui, dediti ventri atque somno, indocti, incultique, vitam, sicut peregrinantes, transcunt; quibus corpus voluptati, anima oneri est: [Note: Salust. in bello Catalin.] Qui, ut nostri saeculi non incelebris Auctor eos inculpat, [Note: Warem. ab Erenb, parte 1. de foeder. c. 1. n. 70.] vino, venationibus, et aliis voluptatibus obruti, et impediti, bonam mentem, in extremo constituti periculo, ab aliis mendicare coguntur.

Talem nobis Principem, elegantissimis pariter, et salsissimis verbis, describit Daniel Eremita. [Note: in descript. Itineris German. Anno 1609.] Nihil in illo, inquiens, quo Principem agnoscas: Immanis bellua, voce, auribus, omni corporis gestu destituta, nutu tantùm, et corcrepitis digitorum articulis loquitur. Nc inter familiares quidem, nisi obscaena quaedam, et per convitium, iactat. In vultu eius nihil placidum: Rubor, et maculae, è vino contractae, oris lineamenta confugerant. Vasta corporis forma: Proceri et immensi artus, sed inconditi. Vestis nullo cultu, sed detrita, et sordibus obsita. Atque, ut in breve omnia contraham, nominetenùs Princeps est. Obriguisse illi membra videbantur, postquam assedit: Adeò, ut nec vo illius ulla, nec actio excepta. Nec tunc quidem, cum nos honore mensae dignaretur, aliud, quam subinde surgebat in pedes; eo ipso, hausurum vini poculum, pro salute Principis alicuius, significans: Nec praeter proximè assidentem, quempiam, vel tralatitiâ propinatione, dignum iudicabat. Saepè circumfusos mensae ministros extremâ parte potionis aspergebat. Ludionibus insulsis, surrisque mimariis, quos ferè epulis adhibebat, excussâ aliquandò palmâ,


page 135, image: s407

osverberabat: Et consumptâ frigidissimâ urbanitate, redibat ad pocula sua: Ad quorum haustus, omnium tubarum sistrotumque acuta murmura personabant. Ipse silens, aequum dari sibi, per interpretem postulabat: Nec traditas pateras ullo sermone, aut vultus composito decore comitabatur. Uno verbo absolvam; Saxo ille verè saxeus.

Et iterum. Noli magnitudinem eius Ducis aliâ, quam epulandi, bibendique virtute metiri: Alibi parum erit, quod in illo mereris. In hoc supra omnes est; amphoras binas vini in diem siccare, velut ex legesolitus. Renatus mihi in illo Maximianus Imperator videbatur; quem Capitolinam amphoram siccasse, Historiae loquuntur. Ipse, non secus, ac Romanus ille Patritius, Syriae Rector, vino se et epulis sepelit, et, quasi toties sibi parentârit, in cubiculum à coenâ, ad symphoniam, et barbaros tubarum concentus, effertur.

CAPUT IX. De quintâ STATUS RATIONE, quae est; quod Ordinum Imperii, vita, fama, ac fortunae, Imperatoris solius arbitrio subiacere non debeant.

[Note: In Principatu Principi soli in singulos Optimates nulla debet esse potestas] QUintò, in omni Aristocratiâ, in quâ unus summus Princeps est, Ratio et incolumitas Status id maximè postulat, ut Optimatum, qui participes regiminis unà cum Principe sunt, non dignitas modò, et respectus, sarta, tecta conserventur, sed vita quoque, fama, ac fortunae, in salvo, et plenâ securitate sint, nec solius Principis subiaceant arbitrio: Neve in singulos illorum liceat, quod universos non licet.

Alioqui Princeps, si tyrannidem meditetur, nobiliora, et conatibus suis magis obstantia, membra, carptim, et successivè detruncabit: Dumque singuli eius lubidini expositi sunt, universi tandem peribunt; aut certè, potioribus sublatis, reliqui subiugabuntur.


page 136, image: s408

Sic etiam in Democratiâ, quae monarchicè, vel atistocraticè administratur, maximum Status firmamentum est, quod Magistratui, iniussu Populi, in quemvis de plebe animadvertere non licet.

Quomodò, apud Romanos, P. Valerius, Publicola ob id dictus, [Note: Liv. lib. 2. histor.] Legem primus tulit, ut ab Consulibus provocatio, esset, neve possent in caput Civis Romani animadvertere, iniussu Populi: Solumque relictum est illis, ut coërcere possent, et in vincula publica duci iuberent. [Note: l. 2. § 16. de orig. iuris.] Quod summum erat, ac praecipuum ius, Romanis Civibus tributum, ne à Magistratibus capite, aut exilio extra provocationem, punirentur. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 6.]

Eandemque Legem, quasi admodùm salutarem, atque, ald Libertatem conservandam, necessariam, Hieronymus Savonarola, Florentiae, in populari Statu, rogavit: [Note: Guicciard, lib. 3. histor.] Nec immeritò, huiusmodi criminum iudicia praecipuum appellantur, conservandis Imperiis, instrumentum. [Note: Ab eodem lib. 4. hist.]

In Poloniâ, ubi vis Regimenti totius penes Nobilitatem exsistit, rectè, ut suprà monuimus, provisum est, ne Regi, de Nobilium Capite, ac famâ, nisi in Comitiis, cum Senatu Regni, iudicare liceat.

Danorum quoque Optimates ac Patritii, ineunte Friderico Rege principatum, id quod factum Anno 1559. non priûs illum initiari, aut à Pontificibus inaugurari, permiserunt, quàm iurasset, se nullum ex Nobilitate capitis damnaturum, aut proscripturum, sed iudicium Senatui relicturum. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 8.]

[Note: Idque olim in Imperio nostro observatum.] In nostro itidem Imperio, quò eminentiorum eius membrorum, qui sunt Principes, auctoritas illibata maneret, et illi plenâ gauderent securitate, quam prudentissimè introductum est, ne hi Principes, in ullo paenè, Imperatori soli


page 137, image: s409

essent obnoxii; sed ubicumque de Feudo aliquo regali, aut famâ, ac vitâ Principis ageretur, ad Principes, unà cum Imperatore, eius rei pertineret notio.

Maximè verò cautio fuit, ne Imperator solus ad proscriptionem Principis procedere, et ita forsan, unum alterumve, qui intentioni ipsius erant impedimento, pro arbitrio suo, è medio tollere posset.

Nam haec duo praecipua fuerunt aristocratici status stabilimenta, quae Principum potentiam Imperatori formidabilem, minimeque obnoxiam reddiderunt.

[Note: In Monarchiâ Monarcha summam habet in omnes potestatem, nec patitur potentes Cives] Vide versâ Monarchiae contraria planè est natura, quae non tantùm potestatem vitae, necisque, in omnes sibi vindicat, sed et eminentiora ista papaverum capita, si quae sint, libenter, aut vi demetit, aut per occultos cuniculos subruit: Nihilque Principi, ac potissimùm Tyranno tam metuitur, quam familiarum illustrium opes ac potentia; quae ipsius potentiae maximè obstaculo est. [Note: Bodin. libro 5. de Republ. cap. 2.]

Ita Agathocles, figulo Patre natus, et per militarem disciplinam ad eum gradum evectus, ut Syracusarum Praetor crearetur, tyrannidem meditans, ac id, quod omnium consensu ipsi fuerat concessum, retinere, ut nemini devinctus, statuens, Populum, Senatumque Syracusanum die quâdam coëgit; tamquam aliqua, quae è Republ. essent, deliberaturus. Deinde, ad nutum constitutum, iussit à suis militibus omnes Senatores, omnes è Populo ditiores, ad unum interfici: Quibus trucidatis, Principatum illius Civitatis occupavit, ac, sine ullâ civili controversiâ, illum retinuit. [Note: Machiavellus cap. 8. de Principe.]

Ita Sextus Tarquinius, ex consilio Patris, facto, non verbis loquentis, Gabiorum quoque potitus est: Nam Primores Civitatis, criminando alios apud Populum, alios suâ ipsius invidiâ oportunos, interemit. Multi ab eo palàm,


page 138, image: s410

quidam, in quibus minùs speciosa criminatio erat futura, clam interfecti sunt. [Note: Liv. lib. 1. histor.]

Ita Heinricus IV. Imperator, cum omnes Saxones servituti subicere cogitaret, et hoc tam facilè, ut speraverat, perficere non posset; accepto consilio, prius Principes, proposuit, honoribus et dignitatibus suis despoliare, et sic reliquos Provinciae Populos suo dominio subiugare. [Note: Marianus Scotus in ebronogr. lib. 3. aetate 6.]

Sed ut antiqua, et tyrannica haec omittamus, recentius est Regum Galliarum exemplum: Hi enim Principes, qui olim et plures et satis potentes in Galliâ erant, in angustos terminos redegerunt.

Ita Ludowicus XI. cum illi, Regni fui initio, Galliae Proceres, qui boni publici specie, privatis de causis, atque odiis in eum coniurârant, infesti fuissent, semper potentiorum depressione, securitatem, magnitudinemque suam confirmari, duxit. [Note: Guicciard. libro 4. histor.] Existimavit enim hic Rex, rem Gallicam ad monarchiam esse revocandam; tot Regulos perniciem afferre Regno: Solitusque fuit dicere; neminem regnare posse in Galliis, quamdiu tot Reguli in illis imperitarent. [Note: Meior. lib. 17. annal. Flandr.]

Simile iudicium, de Francisco I. Rege, Moguntinus Elector, in electione Caroli V. tulit. [Note: apud Sleidan. lib. 1. histor.] Animi, nempè, magnitudinem eapropter illi tribui; sed ad Monarchiam illam spectare: Nobis verò Aristocratiam esse retinendam.

[Note: Austriaci Imperatores Monarchiae vestigia secuti sunt] Horum verò institutum, per conniventiam, et ignaviam nostrorum Principum, Austriaca Domus, examussim, imitari incepit; et non Principum tantùm auctoritatem pedibus conculcavit, sed et vitam, famam, ac Regalia eorundem, lubidini suae, liberaeque dispositioni subiecit.


page 139, image: s411

Nam Ius illud Principum, das Fürstenrecht, tanquàm figmentum aliquod, exploserunt, et omnes Principum causas, etiamsi integros Ducatus concernerent, ut suprà ostensum est, ad aulicum suum iudicium pertraxerunt.

Banno quoque, quoties ipsis libitum, et è re suâ visum fuit, inconsultis, et Electoribus, et aliis Ordinibus, in Principes usi sunt: Cuius exempla suprâ adduximus, et in recenti adhuc sunt memoriâ.

Feuda verò Regalia, et veteribus Dominis adimere, et suis Clientibus, creaturisve conferre, nulla ipsis religio fuit.

Nec opus est, ut in praeteritum saeculum, et anterioris belli civilis architectonem, Carolum V. retrospiciamus; cui, non abs re, à Mauritio, Saxoniae Electore, obiectum fuit, [Note: apud Hortled. vol. 2. de bello German. lib. 5. c. 4. n. 2.] daß er damit vmbgienge, wie er aus Vrsachen, die er liederlich fünde, vollends einen Fürsten nach dem andern hinziehen, vnd seine so lang gepracticirte Monarchy (die dann nichts ansehnlichs neben sich leiden kan) einmatzl zu begehrtem ende führen möchte: Ferdinandus defunctus, in Domus Palatinae, Ducum Megapolensium, et aliarum aliquammultarum nobilissimarum Familiarum suppressione, recens, sed memorabile praebet exemplum.

Translatio enim Electoratus, ac Palatinarum ditionum, quasi in absolutâ Caesaris potestate esset sita, Ratisbonae, per modum nudae intimationis, non consultationis, Electoribus fuit proposita.

Quâ re, Saxo et Brandenburgicus, Electores, non parùm se gravatos senserunt, daß bey dem Convent, der Herrn Churfür sten rath nicht erfordert, sondern denselben bloß intimiret, vnd significiret werden wolle, was vorgangen, welches vor diesem nicht beschehen. [Note: In Votit suis, in Conventu Ratisbonensi Anno 16723. 11. Febr. apud Lundorp. tomo 2. act. publ. lib. 6. tmct. 24. p. 1162. et 1164.]


page 140, image: s412

Et Saltzburgensis quoque Archi-Episcopus idem rectè animadvertit, sed, consueto Ecclesiasticorum Principum modo, ad servitutem dispositus, Caesaris violento conatui malè cessit, weil die Keyserliche Majestät solche translation, nur per modum intimationis, vel significationis, nicht consilii eingeführet, vnd weiln dabey, re consummatâ, vnd zwar de plenitudine potestatis, gehandelt wird, also sehen Ihre Hochfürstliche Gnaden nicht, warumb sie sich in ein vnndtig disputat einzulassen. [Note: in Voto suo, d. conventu 13. Febr. apud Lundorp d. loco p. 1174.]

Alterum recentius exemplum exstat in Ducatu Megapolensi, quem Ferdinandus, antiquis possessoribus ereptum, Duci Fridlandiae, eiusque heredibus, masculis, ac agnatis, in Feudum contulit, für sich, seinen ehelichen Mannlichen Leibs-Erben, vnd dero Manliche Leibs-Erben, als auch alle dero Vettern, vnd Agnaten, des gantzen Geschlechts, deren von Wallenstein, nebenst vollkommener Macht, vnter ersibesagten seinen Lehens Erben, vnd Agnaten, wie dieselbe ihm succediren sollen, eine disposition vnd ordnung auffzurichten. [Note: ex tenore investiturae de dato Wien 16. Iun. Anno 1629. exstat in. apolog. Ducum Megapol. inter documenta n. 4.]

In quo processu eò maior iniustitia elucet, quod Duces antiqui, nec citati, nec auditi sunt: Imò, quod post multas supplicationes, et variorum Principum intercessiones, salvus illis, ad comparendum et purgandum sese, conductus, denegatus fuit.

Id quod, ex Electoralis Collegii intercessione, [Note: de dato 13. Iun. Anno eod. exstat in d. apolog. inter documentan. 39.] imprimis notum est, das die Hertzoge sich, so woll auff das Herkommen im Heiligen Reich, vnd die heilsamen Reichs-constitutiones, als auch die, von Ihr Keyserlichen Majestät ihnen ertheilte assecurationes beruffen, und anders nicht gesucht und gebeten, als daß bey Keyserlicher Maiestät, ihnen ein zutritt,


page 141, image: s413

ihre defension vnd notturfft einzubringen, verstattet, vnd sie angehört, nicht dergestalt mit exsecutif processen, an Land vnd Leuten über eilet, vnd vernacht heiliget werden mögen, darumb sie (die Churfürsten) keinen vmbgang nehmen können, Ihre Keyserl. Mayr zubitten, mehr gedachte supplicirende Hertzogen, in solchem ihrem anliegen, nicht allein begerter massen zuhören, vnd ihre defension auff vnd anzunehmen, sondern sich auch darauff also zuerklären, wie es, disfals, obangezogenes, des Heiligen Reichs Herkommen, vnd die Reichsverfassungen mit sich bringen.

Denique, transactione Pragensi, quanta in Procerum ordine ruptura facta sit, ex specificatione exceptorum ab amnistiâ, in propatulo est.

Si verò in aliâ quapiam, hac certè in re, magna Principibus Germaniae cautio fuisset adhibenda, ne ad poenam, de Principibus, etiam apertè noxiis, pro arbitrio suo summendam Imperatoribus fenestram aperirent, et periculosum facerent aditum.

Nam, utùt hic bonum publicum, seu Imperii obtendant Austriaci, attamen, ut Iulius Caesar prudenter, et quidem ferè in terminis, infert, [Note: apud Salust, in bello Catilin.] omnia mala exempla ex bonis initiis orta sunt: Sed, ubi Imperium ad ignavos aut minùs bonos pervenit, novum illud exemplum, ab dignis ad indignos transfertur. Lacedae monii, devictis Atheniensibus, triginta Viros imposuere, qui Rem publ. tractarent. Hi primùm coepere pessimum quemque, et omnibus invisum, indemnatum necare: Ea Populus laetari, et meritò, dicere, fieri. Post, ubi paulatim licentia crevit, iuxtà, bonos et malos lubidinosè interficere, ceteros metu terrere. Ita Civitas, servitute oppressa, stultae laetitiae graves poenas dedit. Apud Romanos, victor Sulla, cum Damasippum, et alios huiusmodi, qui malo Rei publ. creverant, iugulari iussit; quis non factum eius laudabat? Homines scelestos, et factiosos, quiseditionibus Rem publ. exagitaverant, meritò necatos, aiebant; sed ea res magnae initium cladis fuit. Namque, uti quisque domum, aut villam, postremò, aut vas, aut vestimentum aliquod


page 142, image: s414

concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulò post ipsi trahebantur; neque priùs finis iugulandi fuit, quam Sulla omnes suos divitiis implevit.

Haec suo tempore Caesar: Quae ad nostra tempora optimè applicari possunt. Posito enim, non concesso, quod poena hucusque intra noxam steterit: Attamen, si merae Imperatorum voluntati rem committamus, facilè à noxiis illi ad innoxios facient transitum.

Decem Viri Romanorum, posituri Imperium, monebant ac orabant Patres, ut ipsis ab invidiâ caveretur; nec, suo sanguine, ad supplicia Patrum, Plebem assvefacerent. [Note: Liv. lib. 3. hist.]

Arcanum hoc erat Optimatum contra Plebem, cui (utut extrema illi essent meriti) aures praebuisse, ac morem gessisse oportuerat.

Sed et potest esse arcanum Optimatum contra Tyrannum: Ne is, per unius, alteriusve Principis supplicium, aut poenam, absque Ordinum consensu inflictam, ad Principes, pro suo arbitratu plectendos, assvefiat.

Si enim in uno id concesserimus, in pluribus idem tentabit: Ac cuivis Principum accidere poterit, quod cuiquam accidit.

Imprimis ista iniuria, Palatino facta, reliquis Proceribus paria mmatur: Et exclusio primi Principum, Ordinum inferiorum ruinam secum trahit. Si enim victores Austriaci tam propudiosè caput Electorum tractare non erubescunt; quid de ceteris membris Imperii futurum speramus, quae, nec potentiâ, nec dignatione, nec amicitiâ Externorum illi sunt conferenda? [Note: Iustus Asterius in deplorat. Pacis. German.]

Proinde videant ipsi, memores rerum humanarum, ne fortè postilentis huius exempli contagium, sumpto à Palatino exordio, ceteros etiam quandoque Regni Principes inficiat: Et ita nunc infelicibus eventis Palatini moderentur, ita calicem hunc fellis et absynthii misceant et propinent Palatino, ut sibi quoque paulò post eundem meminerint esse bibendum. Quae Saxonum,


page 143, image: s415

cum Heinricus IV. Imperator in eorum excidium rueret, verba, [Note: apud Lampertum Schaffnaburg. de rebus German.] leviter inflexa, examussim huc congruunt.

Et hoc quoque Electori Saxoni, ac Brandenburgico, rectè in memoriam revocavit Palatinus, [Note: in literis ad eosdem de dato Gravenhage 12. Ian. Anno 1623 apud Lundorp. tomo 1. act. publ. l. 6. c. 165 p. 1091.] er habe zu ihnen, vnd andern Evangelischen Chur-, Fürsten, vnd Ständen, das hohe vnfehlbare vertrawen, sie werden ein solch vnaussprechlich praeiudicium, dessen immerwehrender nachtheil nicht mehr zu repariten, woll behertzigen, sich selbsten, vnd ihren Nachkommen, dergleichen Joch, vnvermerckt, vnd vngeandet, nicht über den Hals ziehen lassen, vielmehr sich treweyferig bemühen, damit die Reichsverfassung, vnd geschworne Capitulation, in dergleichen, vnd andern fällen observirt, ernewert, vnd vmb der künfftigen occurrentien willen, mit mehrerm nachdruck bestercket werden mögen. Dann sie ja hochvernünfftig zuerachtem, da dieser eingang an itzm, gleichwoll, ohne Ruhm zumelden, an einem vornehmen Weltlichen Chur Fürsten, vnd dessen löbliche Vorfahren, dem Reich teutscher Nation, von so viel hundert jahren hero, treffliche nützliche dienste geleistet habem, dergestalt vnerhört gemacht, vnd mit gewalt oder in andere, nit herkommende wege, durchgedrungen werden solte, daß kein Evangelischer Chur-vnd Fürst seyn würde, der seines Stands, seiner Hoheit, vnd privilegien mehr gesichert, vnd deme nicht ebenmässig, mit dergleichen processen, vnterm schein der Iustitien, vnversehens der garaus gemacht werden könte.

Initio quoque apud eosdem Electores haec res in considerationem venit; [Note: In literis ad Caesarem de dato Annenberg 12. Mart. Anno 1623. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. l. 6. c. 164. p. 1089.] modò in proposito suo constanter ac firmiter perseverassent, Ihnen liege desto mehr ob, hierinnen ein sorgfeltiges Aug vnd obacht zuhaben, dieweil sie, als die Weltlichen Churfürsten, deren dignitet, iure hereditario, ad posteros transferirt wird, am meisten interessiret: Und würden sie allen Chur-


page 144, image: s416

vnd Fürstlichen Heusern ein solches praeiudicium zuziehen, welches vnwiederbringlich, vnd gegen den Chur- vnd Fürstlichen Heusern vnverantwortlich.

Et quis tandem, pro Libertate ac salute Patriae, si Imperator eam oppugnet, si Leges fundamentales subverrat, si iuratae suae Capitulationi contraveniat, vel hiscere ausit? Quandò Imperatori, absque consensu Ordinum Imperii, sub hoc solo praetextu, quod ipse laesam Maiestatem, aut Pacem publicam violatam, asserit, vibrare Bannum in quemvis Imperii Principem, licet: Cuius Maiores, iam tum, magni nominis, et eximiae auctoritatis Principes, in Imperio fortè fuerunt; cum Austriaci isti, qui hodiè Archi-Ducatus, eines hohen Ertz-Hauses, titulo, tantoperè sese inflant, ac iactitant, tanquàm non multùm nobilis stirps, ut Antoninus Episcopus Florentinus eam vocant, [Note: parte 3. historiali tit. 20. c. 2. §. 6.] in obscuro adhuc nigrae silvae angulo delitescerent.

CAPUT X. et ultimum. De sextâ STATUS RATIONE, quae est; ne militia et loca munita solius Imperatoris potestati committantur.

SExtò Proceribus Imperii nostri magnâ curâ providendum fuit, ne solius Imperatoris arbitrio, rei bellicae cura, et administratio, militiaeque robur committeretur, neve Exercitus Imperii ad illum principaliter haberent respectum.

Nam in Republ. illa pars potentissima est, in quâ robur belli consistit, et quae est in possessione armorum: [Note: Aristot. lib. 2. Polit. c. 5.] Adeoque, qui arma non habent, facilè fiunt servi eorum, qui habent. [Note: Idem lib. 2. Polit. c. 8.]

Unde, sub antiquis Imperatoribus, tantiid olim Romae, nec iniuriâ aestimabatur, ut caveretur; ne ad Exercitum vel scriberet alius, praeter unum Principem. [Note: Clapmar. lib. 3. c. 5.]


page 145, image: s417

Porrò, cum in Imperio nostro, quod in varia territoria scinditur, quilibet ferè Procerum et Ordinum, in suâ ditione, munita quaedam loca, et castra possideat; nil magis vitandum fuit, quam ne Imperatores in his nidularentur, ac ita velut frenum ipsis inicerent.

Quis enim neget, actum, hoc modo, et conclamatum esse, de potentiâ ac auctoritate Procerum, Imperiique Libertate, cuius frenum arces à Crantzio dicuntur; [Note: lib. 12. Vandal. c. 10.] cum isti, huiusmodi pedicis impediti, contra Imperatorem, quidvis tentantem, ne mutire quidem ausint?

Equus certè, qui frenum patitur, necessum est, ut et ephippium, et iugum, et calcaria, et quidlibet patiatur.

Iulius Caesar, cum potissimum Romanarum legionum florem, per integrum decennium obtinuisset, post subactas Gallias, cum iisdem copiis, quas longo usu iam quasi ceperat, ac suas fecerat, quorumque Imperium Senatus ipsi extorquere, nequiquam nitebatur, Patriam ipsammet suam, otio ac voluptatibus diffluentem, felici exitu aggressus est.

Manlius, Capitolii, quod, velut arx quaedam munita, Urbi imminebat, inhabitator, occasionem ex eo arripuit, ut Patriam, et communem Libertatem, quam in Capitolio anteà fortiter conservârat, deinde per Capitolium proditoriè paenè pessum daret.

Dyonisius, Achradinâ Syracusarum arce per fraudem occupatâ, Urbem eam Populumque in servitutem redegit.

Pisistratus, cum satellitium ei à Civibus constitutum esset, arce occupatâ, Athenarum tyrannidem similiter sibi vindicavit.

Id enim omnibus constare oportet, eum, qui Rei publ. arces et Exercitus habet, Rei publ. dominatum habere. [Note: Bodin. lib. 4. de Republ. c. 1.]

Maxime itaque opere provisum est à Maioribus nostris, ne armorum vis, ac militiae robur, à solo Imperatore dependeret: Neve Caesarum potentia, hac ratione, tanta evaderet, ut reliqui eis parere cogerentur. [Note: Guicciard, lib. 7. histor.]


page 146, image: s418

Hinc licet Imperatori nomen istud, quod Caput Imperii, das Ober-Haupt, tam in militaribus, quàm civilibus sit, tribuatur; ius tamen creandi supremum belli Ducem, Imperium sibi reservavit: Nc Imperator illum constitueret, qui, secundùm ipsius solius nutum, omnia ageret, adeoque facilè, contra communem Libertatem, eius iussu aliquid moliretur.

Et, plerumque, supremus hinc belli Dux, insignis Imperii Princeps fuit, nec ab Imperatore, sed ab Imperio, ac Regimento (cum id in suo adhuc vigore esset) dependere solitus, eiusque mandatis obtemperare iussus est: Quod, ut eò impensiùs observaret, certr Consiliarii bellici, quorum consilio omnia, etiam repentina, ageret, illi adiuncti sunt; ut superiùs explicavimus.

[Note: Ferdinandus absolutum militiae arbitrium sibi arrogavit.] Defunctus verò Ferdinandus, in praesentibus turbis, absolutum, belli, armorumque arbitrium sibi soli vindicavit: Et se, Exercituum omnium Caput esse, reliquos verò Duces à se crearia, ac dependere, asseveravit, Er selbst sey der Keyserliochen Armada höchstes Ober-Haubt vnd capo, vnd werde ausser zweiffel, von jedwedern darvor gehalten, vnd erkennet, sey auch der andern höchsten Kriegs Officirer woll wächtig, folche anordnung zu thun, daß sich mit fug niemands möge zubeschweren haben. [Note: In replicâ, in Conventu Ratubenensi Anno 1630. de dato 20. Iul.]

Adeoque, non Wallensteinium modò, supremum Exercitus Ducem, in Imperio, cum summâ, quidlibet pro lubitu suo audendi, et quadrata rotundis mutandi, potestate constituit, mit einem solchen vngemessenen absoluten gewalt, daß er alles, nach eignem willen vnd gefallen, darinnen anstellen, dirigiren, vnd handlen mögen: [Note: Electorum duplica, in d. Conventu Ratisbonensi Anno 1030. de dato 20. Iul.] Sed, et, in transactione Pragensi, pro arbitrio suo, summi Exercituum Ducis constituendi potestatem, indubitanter sibi asseruit. Hac quippè expressè cautem est, [Note: Pragischer Friedenschlus § zu dessen allen.] daß alles Volck vnter des Königs in Hungarn vnd Böhmen general commendo, vnd wem es der Keyser, negst demselben, gantz, vnd zum theil, zu dirigiren, allber eit verer awet hette, oder noch vertrawen würde, sein vnd bleiben solle.


page 147, image: s419

Licet verò quarta Exercitus pars, Saxonis fidei commissa sit, attamen is etiam Imperatoris mandato, sine tergiversatione, stare iubetur, wann einem corpori, von der Keyserlichen Mayl. als dem Ober-Haupt, wegen des Reichs, eine execution auffgetragen, soll dasselbe vnweigerlich pariren, vnd von dem andern ihme, darinnen, kein einhalt, oder eingriff geschehen: [Note: Nebenretes wegen der coniunction zwischen Keyser vnd Chur-Sachsen. § wann einem corpori.]

[Note: Nomine tamen Ordinibus relicto] Exercitus itaque hic, quem communibus Imperii impensis, Imperator et Saxo alere, in Pragensibus suis Pactis decreverunt, re ipsâ à solo Imperatore dependet: Vocari tamen meruit, der Römischen Keyserlichen Mayt. vnd des Heiligen Römischen Reichs Kriegs-Heer; [Note: Pragischer Friedenschlusd § zu dessen allen würcklichen.] dicis, scilicet, causâ, et nomine magis, quam re.

Ubi Auctor Collationis Pirnensium et Pragensium Pactorum argutè notat; [Note: n. 339.] utrasque tabulas, non iisdem verbis, sed diversimodè esse conceptas.

In Pirnensibus enim scribitur, daß es soll genandt vnd gehalten werden, der Römischen Keyserlichen Majestät vnd des Heiligen Römischen Reichs Kriegs Heer: [Note: § vnd nachdem zu dessen.] Quod verbum, gehalten werden, aliquatenùs adhuc rem ipsam inferre videtur.

Sed hoc posteà deletum, eidemque in Pragensibus substitutum fuit, daß es soll heissen vnd genennet werden: Quae duo synonyma, nil, nisi merum et nudum nomen denotant.

Notamus autem hic meritò inane Libertatis simulacrum, quod, loco rei ipsius, ad veterum Imperatorum exemplum, Ordinibus et Imperio reliquit Ferdinandus Imperator: Nam, et veterum Imperatorum tempore, quamvis illi Populo Romano monarchicè et absolutè dominarentur, militiaque ipsorum nutu administraretur, Exercitus Populi, non Principis appellati sunt. [Note: Clapmar. lib. 7. c. 9.] Quasi verborum diversitas rerum naturam immutare posset. [Note: Guicciard. lib. 8 histor.]


page 148, image: s420

Quorsùm iam Exercitus hic in Imperio tendat, exactè iudicavit, extraneus quidam, magni nominis, Princeps: Qui, cum tabulas Pactorum Pragensium, usque ad hunc articulum, pervolvisset, quicquid, praeter hunc articulum, in istis Pactis continebatur, supervacuum esse dixit. Solo enim hoc tam ingenti Exercitu, reliqua omnia, secundùm placitum et voluntatem Imperatoris, facilè actum iri, et transactum. [Note: Auctor d. collationis Pirnensium et Pragensium Pactorum n. 234.]

Qui etenim rerum potiuntur, imbecillioribus interpretanturius, ac definiunt: [Note: Demosth. in orat. de Rhodior. libert.] Frustraque iura, et immunitates suas allegabunt Imperii Ordines, coram Imperatore, per Exercitum suum, rerum potente. Namque audient insolentissimum istud Pompeii [Note: apud Plutarch.] ad Mamertinos, simili excusatione usos: Non cessabitis nobis, gladio accinctis, Leges et Privilegia praedicare?

[Note: Ferdinandus quoque loca munita potestati suae subiecit, aut subicere voluit] Ne verò ulla resistendi, aut imperata abnuendi facultas, ullave, ad id idonea, media relinquerentur Ordinibus Imperii: Austgriaci ad eum semper scopum consilia sua direxerunt, ut loca Imperii munitiora, et oportuniores Urbes, aut castellis quibusdam, tamquam compedibus, vincirent, aut, validis praesidiis occupata, tenerent.

Quâ in re, ut taceamus, quod iam olim Carolo V. crimini datum est; [Note: à Mauritio apud Sleidan. lib. 24. histor. et Hortled. tomo 2. de bello German. l. 5. c. 13. n. 15.] cum, nempè, gloriatum dixisse, fore, ut subacta Germania patrimonio Caesaris coniungatur, et in primariis Urbibus exaedificentur arces atque propugnacula: Ferdinandi nostri propositum ex ipsius rebus gestis, tamquam suo se indicio sorex, dudùm prodidit.

Ita enim Civitati Argentoratensi, Aschaffenburgi, à Caesaris Commissariis sanctè fuit promissum, [Note: In transactione ibid. Anno 1621. 14, 24. Mart. initâ.] daß sie (die Stadt Strasburg) mit einiger gvarnison, oder auch umb verstattun, durchzugs durch die Stadt, wieder der selben willen nicht belangt, oder beladen werden, sondern vielmehr, auff ihr begehren, und da sie


page 148, image: s421

sich, zu ihrer selbst handhabung vnd defension, (welche ihr, wieder allen vmziemblichen gewalt, in allweg vnbenommen sey) nicht gnugsam befinden würde, sich all.es Keyserlichen, würcklichen, möglichen, vnd vnausbleiblichen gebürlichen schutz, schirm, trosi, rath, hülffe, vnd rettung, zuerfrewen haben solle.

Quae transactio, à solis Argentoratensibus inita, omnibus Imperialibus Civitatibus prospexit, Ihr Keyserliche Mayt. hat in ihrer, wegen der Stadt Strasburg beschehener Keyserlichen erklärung, nicht auff dieselbige Stadt allein, sondern, zugleich auch, auff alle andere, der Union zugethane, Ehrbare frey-vnd Reichs Städte gesehen, vnd ist itztberürten Reichs Städten frey vnd bevor gestanden, inner sechs Wochen in diese handlung mit einzutreten [Note: d. Tmnsactione Aschaffenburgi initâ.]

Idque proprio sigillo ac manu Imperator confirmârat, hat am 23. Ian. eiusdem anni, dero Keyserliche versicherungs Schreiben, bey eignem curier, proprio motu, an- vnd ausgehen, vnd darinnen, mit geehrten hohen Keyserlichen Wortem, vnter dero Keyserlichem handzeichen, vnd auffgedrucktem Siegel, assecuriren lassen, daß sie, sambt allen ihren, etwa in Unione gewesenen, mit Städten, mit einiger gvarnison, oder auch nur vmb verstattung durchzugs durch die Stadt, nicht solten bedrängt, noch beladen werden. [Note: Responsum Civitatis Argentoratensis ad Caesarem de dato 9. Ian. Anno 1622.]

Hoc verò non attento, quomodò cum minorum gentium, et illis, quae facilè occupari poterant, Civitatibus, actum sit, ex gravaminibus, quae tres principaliores Civitates (die drey ausschreibende Reichs Städte) ad Imperatorem ac Electorale Collegium, Anno 1623. detulerunt, liquet.

Colorem tamen, et praetextum aliquem habuit, haec quarundam Civitatum occupatio, es hette die einlägerung, an theils örtern, für nemlblich darumb nicht woll vmbgangen werden können, weil solches der offnen Feinde, erklärten Aechter vnd Rebellen, sters fürgegangene vnd beharrende anschläge, vnd practicken,


page 150, image: s422

damit zuforderst, Ihre Keyserliche Mayt. vnd alle obgenandte getrewe Chur-, Fürsten, vnd Stände, wie auch sie, die Städte selbsten, vnd allerseits Lands Leutle vnd Vnterthanen, in eusserstes verderben, vnd vntergang gesetzet werden können, wie Land-Welt-kündig, verursachet, etc. [Note: Commissie Casarea Electori Moguntine, et Ludovvico Landgmvio Hasfia data, gravamina Imperialium Civitatum concernens, de dato Regenspurg 9. Mart. Anno 1623.]

In eo verò absurdus planè et ridiculus fuit Ferdinandus noster, quod ab Argentoratensibus, contra Pacta Aschaffenburgi inita, et proprias sincerationes, unis iisdemque literis flagitavit: Ut et Caesareanum militem, in Urbem, tuendae eius gratiâ, reciperent; et ipsi, adversùs Mansfeldium, in Alsatiâ id temporis grassantem, egressi, foris pugnarent, daß sie sich in beste bereitschafft stellen, mit Ihrer Keyserlichen Mayt. Kriegs armaden vergleichen, vnd also den von Mansfeld, mit zusammen gesetzten kräfften, aller mögligkeit nach, entgegen ziehen, so dann, vnd fürs ander, in die Stadt nothwendigebesatzung, gegen diesem Keyserlichen anerbieten, annehmen solten, daß dieselbe von dannen alsobald nach geendertem bessern Stande wieder abgeführt, vnd weggethan werden wolte. [Note: Ut ipsi testantur in d. responso ad Caesarem de dato 9. Ian. Anno 1622.]

Si enim à milite et armis imparati fuerunt Argentoratenses, Imperator quidem, ut militem suum reciperent, sub hoc praetextu postulare potuit; Ast illi, qui domi suae tutari non poterant, multò minùs foràs exire, et pugnare cum hoste potuerunt: Quod si eos satis à milite et armis instructos existimavit Imperator, milite cer`te eius, ad tuendam Urbem, opus haud fuit.

Illud verô insolens, inauditum, ac impudens foret, Dominum iubere exire domo suâ, ut alius ingrediatur; et


page 151, image: s423

Cives, extra Urbem, ducere in hostes, Extraneis verò committere nudatae Urbis moenia.

Quapropter Argentoratenses Imperatori, ractè rescripserunt, [Note: in d. Responso.] Es sey viel leichter vnd practicirlicher, daß sie die Stadt selbst, in ihrer patriotischen getreween verwahrung halten, vnd die Mansfeldische Armeer vnangegriffen lassen, dann daß sie, sambt ihren Bürgern, geworbenen, vnd noch werbenden Knechten, derselben kriegs Macht hinaus entgegen ziehen, hingegen aber eine besatzung frembdes Volcks eingenommen werden, vnd in der Stadt liegen bleiben solte.

Ferdinandus autem, hac spe occupandae Urbis lapsus, aliâ viâ, nempè, facti, rem aggressus est; ad eumque modum, circumpositis praesidiis, illos conclusit, ut vix illius Urbe egredi, aut eò intrare posset, ist ein paß nach dem andern, in der Stadt Strasburg nachbarschafft, dermassen eingenommen, daß sie von allen enden inclaviret, blocquiret, vmbringet, vnd gleichsam belägert seyn, so gar, da ´fast kein einiger Weg, zu Wasser oder Lande mehr offen gewesen, durch welche einer der ihrigen sicher reisen können, etc. [Note: Literae der drey ausschreibenden Reichs-Stände ad Electorem Saxoniae de dato 2. Maii Anno 1612.]

Quod, quo fine, et eo tempore, et novè adhuc, antequam Illustrissimus, nunc beatissimae memoriae, Dux Saxoniae, Bernhardus, avitarum iniuriarum vindex acerrimus, invicta antehac Rheni claustra perrumperet, ac occuparet, factum sit, altiori haud opus est indagine.

Nos autem Argentoratensium hoc exemplum eò lubentiùs et prolixiùs induximus, ut, quandò nupera eorum consilia cum paulò antiquioribus conferre lubet, Argentoratenses, ne quidem, quod simplices piscatores solent,


page 152, image: s424

ictos sapere, sed eandem erroris viam semper repedare, fraudulentisque Austriacorum sincerationibus nimis fidenter insistere, ex eo patenfiat.

Tandem, in transactione Pragensi, omnia, in quinque superioribus Circulis, munita loca, suis praesidiis firmandi potestatem, sibi expressè reservavit Ferdinandus: [Note: § wann auch im Chur Reinischen et § sequ.] Donec Pax ista Pragensis ad plenarium finem deducatur.

Pax, nempè, cui comes adhaeret ruina lamentabilis, aut servitus morte tristior, et quovis supplicio magis detestanda, Populis ac Principibus, ad decus et Libertatem natis: Quo encomio propudiosam hanc Pacis transactionem cohonestavit Magnae Britanniae Rex. [Note: per Legatum suum in propositione ad Magnum Regni Sueciae Cancellarium Stralsundae ???. Ian. Anno 1616. habitâ.]

Et hoc encomio, tam insigni, scilicet! parti secundae nostri Discursus colophonem imponimus.


image: s425