10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT VI. De quartâ STATUS RATIONE, quae in eo consistit, quod simulacra Maiestatis Principi relinquenda, Iura vero Rei publ. reservanda sint: Et in specie; de simulacris Imperatori relictis, aut relinquendis.

Sectio I.

QUartò, in Republ. seu Imperio nostro id


page 57, image: s329

maximoperè attendendum fuit; Ut simulacra quidem Imeprii Imperatori relinquerentur; vis tamen ipsa, ut Tacitus vocat, [Note: l. 2 annal.] Imperii, sive Imperandi, ac Iura Maiestatis, in Ordinum potestate manerent.

[Note: Quae sint Maiestatis simulacra] Simulacra verò Maiestatis ea dicuntur, quae magnam quidem speciem prae se ferunt, ac inanis umbra, ut Plinius iunior loquitur, [Note: l. 1. epistol.] et sine potestate nomen sunt; parumque Imperii ac potestatis, in se, reverà continent. Unde, inania iubendi Iura, Iovius indigitat [Note: l. 1. histor.]

[Note: Ea in Principatu Principi relinquenda sunt] Nam in Principatu, sive eiusmodi Rei publ. formâ, in quâ vis ipsa Imperii penes plures residet, unus tamen, prae ceteris, colitur, ac velut primum dignitatis locum obtinet, isthaec, exteriori specie splendida, uni huic, Principem agenti, maioris auctoritatis conciliandae gratiâ, relinqui, familiare ac usitatum est.

Sic, Dux Venetorum regiam prae sefert potestatem, cum regiam speciem habeat, ac gravitatem, dignitatemque Regis servet: Reliqui verò Cives regiâ veneratione eum prosequantur. [Note: Contar. lib. 1. de Republ. Venitâ.] Nec ullus adeò rudis, tamque stupide ingenio est, quin ubi Principis nomen tantùm audit, ibi summam honoris amplitudinem collocatam intelligat: Adeoque in personâ Ducis, positum est supremum Imperium Rei publ. Venetae, in quâ solus apparetrerum ipse Dominus: [Note: Denatus Iannoitus de Republ. Venetâ.]

Sed, quamvis obtineat tantum amplitudinis, nulla tamen res est, in quâ liberam, atque integram potestatem habeat, [Note: Iannettus ibid.] Regis ubique speciem intueri possis, potestatem verò nusquam: [Note: Contar. d. loco.] Nam Maiestatem quidem Regis habet, auctoritatem verò Civis. [Note: Traiano Boccalini in Parnasso ecnt. 1. disc. 5.]

Hinc species ubique Regni ac Principatus, si quis altiùs rem non expendat, intuenti occurrit, et nihil apparet, nisi magnificum, imò verò summum: Imperii tamen summam vim ipsam numquam Dux habuit, sed imaginem tantum


page 58, image: s330

quandam et umbram Imperii, plus, minusve, pro temporum varietate, [Note: Nicolaus Grassus in notis ad Iannot. et Contar. n. 15.] et repraesentat quodammodò, non re ipsâ obtinet, tegiam potestatem. [Note: Idem de formâ Rei publ. Ven.]

Pari modo, Rex Poloniae, nomine quidem, extra controversiam, talis appellatur,eique Maiestas attribuitur: Cum tamen res ipsa penitùs à Rege exulet, eiusque potestas, in Sacrum et equestrem Ordinem, acutique subiectos homines atque bona, angustissimis finibus circumscripta, ac penes equestrem Ordinem propemodùm sit summa Rei publicae; sine quorum, aut certè Senatorum consensu, is, nullam rem maiorem, ad Rem publ. pertinentem, statuit aut facit. Imò, tempore Heinrici Regis, constitutum, ut in Aulâ regiâ sex, ad minimum, Senatores Regni assisterent Regi; et is numquam, ipsisinconsultis, Regiam auctoritatem exercere posset. [Note: Hieron. Spanochius de interregno Poloniae,]

Hinc Regnum, ut vocant, seu potiùs Res publica Polonorum, à veteri Lacedaemoniorum, vel, huius temporis, vEnetorum Republ. Rei publ. ratione, non multùm differre, rerum Polonicarum periti scripserunt: [Note: Cromerus lib. 2. in descript. Yolon.] Et summum illud ius, ac auctoritas Monarchiae, ut christina, Vladislai II. Regis Uxor, inquit, [Note: Idem lib. 6. histor. Polon. Neugepaur lib. 3. histor. Polon.] in Poloniâ umbratilis est.

Sectio II.

AD haec autem simulacra in Imperio nostro ea omnia referimus, in quibus Iuridico-Politici nostri, Caesarcae Maiestati communiter, ultra modum, addicti, opinionis suae fundamenta pleraque ponunt.

[Note: Ad simulacra pertinet titulus Maiestatis] Inter ista agmen ducit nomen Imperatoriae Maiestatis: Maiestas enim Imperatori quottidiè tribuitur, et totus eum hoc nomine mundus salutat.

Sed de re ipsâ, non de nomineiam quaestio est: Nec


page 59, image: s331

quomodò vocetur Imperator, verùm cuius in manibus Maiestas consistat Imperii.

[Note: Nomen Regis aliquandò sine re, et econtra] Externarum harum retum, et inanium titulorum specie, nos decipi non oportere, rectè monet Hugo Grotius: [Note: l. 1. de iure belli c. 3. n. 10.] Nam insignia regiae Maiestatis, et nomen, in liberis quoque Civitatibus quibusdam, tribui Principibus, solita sunt.

ita Lacedaemoniorum Regibus Lycurgus nomen regium reliquit, praetereà nihil aliud, quam ut belli Duecs essent: Neque, praeter Regium nomen acspeciem, quicquam eis reliquum mansit; cetera Senatui ac Populo concessa. [Note: Bodin. l. 2. de Republ. c. 1.]

Ita veteres Germaniae Reges, Tacitus, praefuisse, ait, [Note: de moribus Girman.] auctoritate suadendi magis, quam iubendi potestate.

Econtrà, Romani Imperatores, licet palàm, et sine ullà controversiâ, Regnum liberrimè tenerent, Principes tamen, usitato sub Libertate vocabulo, vocabantur. [Note: Grotius d. loco.]

Et sanè, antiquum Romanum Imperium cum hodierno Romano Germanico comparantibus, diversae, imò directò contrariae, nobis occurrunt species, seu formae.

[Note: In antiquo Romano Imperio res sine nomine fuit] Nam regium nomen, alibi magnum, Romae intolerandum erat. [Note: Scipio ap. Liv. l. 27. hist.] Itaque, cum ante paucos, quam Augustus nasceretur, menses, prodigium publicè fieret, quo denuntiabatur, Regem Populo Romano, naturam parturire: Senatus exterritus censuit, ne quis, eo anno genitus, educaretur. Verum ii, qui gravidas uxores habebant, quod ad se spem quisque traheret, curârunt, ne Senatus consultum ad aerarium deferretur. [Note: Sueton. in Augusto.]

Quod cum exploratum haberet hic ipse Augustus, Romanos speciem hanc, titulumque servitutis, magis, quam rem ipsam exhorrescere, ne Civium animos concitaret, regium titulum omisit, ac Principis assumpsit: Quo speciosis simo nominis tegumento, perinde ac si melle illitum absynthium propinaret, omnem, quam omissae Libertatis memoria suscitasset, amaritudinem delinivit [Note: Scipio Ammir. dissert. in Tac. lib. 1. disc. 1.]


page 60, image: s332

Principem enim, etiam, Senatus in antiqua Republ. sibi adsciscere solitus erat: [Note: Liv. lib. 27. histor.] Adeoque nomen hoc Romanis haud insolens videbatur.

Idem Augustus tribunitiam potestatem (quod populare maximè nomen erat) summi fastigii vocabulum reperit: Ne Regis, aut Dictatoris nomen assumeret, ac tamen, appellatione aliquâ, cetera Imperia praemineret. [Note: Tacit. lib. 3. annal.] Reliquorum Magistratuum eadem quidem vocabula: Verso tamen Civitatis statu, nihil usquam prisci, aut integti moris; omnes exutâ aequalitate, iussa Principis afpectare. [Note: Idem lib. 1. annal.]

Verbo enim Augustus Tribunus Plebis, re verò ipsâ Rex fuit. [Note: Bodin. lib. 4. de republ. cap. 1.] Sed haec vestigia morientis erant Libertatis.[Note: Tacit. d. lib. 1. annal.]

Similiter Tiberius acerbè increpuit eos, qui divinas eius occupationes, ipsumque Dominum dixerant: [Note: Tacit. lib. 2. annal.] Et adhuc Vitellius, mortuo Otthone, misit in Urbem Edictum, quo vocabulum Augusti differret, Caesaris non reciperet; cum tamen de potestate nihil detraheret. [Note: Idem lib. 2. histor.]

Ita antiqui hi Imperatores, cum potestatem omnimodam sibi usurparent, nomine tamen et inanibus titulorum abstinuerunt

[Note: In nostro nomen sine re] Contrarium in Imperio nostro accidit: Maiestas enim, et quicquid splendidorum titulorum fingi aut reperiri potest, Imperatori totâ die cumulatim tributum est; vim verò ipsam Imperii, et potestatem omnem Ordines sibi reservarunt. Et hi ipsi tituli vestigia fuerunt, morientis antiqui Dominatus.

Nam quamvis Imperatorem, et Regem, et Dominum vestrum esse fateamini, inquit Aeneas Sylvius ad Imperii Proceres, [Note: in German. cap. 43.] Precariò tamen ille imperare videtur; Nulla eius potentia est: Tantum ei paretis, quantum vultis; vultis autem minimum. Libertas omnibus in communi placet.


page 61, image: s333

Et, de sui aevi statu, Erasmus ad Campegium Cardinalem seripsit: [Note: ap. Sleid. l. 7. bist.] Caesareae Maiestatis nomen sic agnoscunt Germani, ut imperent veriùs, quam pareant.

Sectio III.

[Note: Ad simulacta quoque pertinet, Plenitudo Fotestatis Imperatoriae] ALterum, quod principcm inter haec simulacra locum obtinet, est, Plenitudo Potestatis imperatoriae, Römischer Keyserlicher Mayt. Macht vnd Vollnkommenheit, Vollnkommenheit Keyserlichen Gewalts: Quae infinitùs ferè in Recessibus Imperii, et vulgò, Imperatori ascribitur.

Hanc autem Imperator, in verbis sibi usurpet, licet: Dummodò ultra verba non procedat, et à re ipsâ abstineat. Nam Plenitudo haec Potestatis, quae Imperatori tribuitur, meritò ad ea refertur, quae ex pristinâ Rei publ. formâ remanere solent. [Note: Arnis. l. 2. de Republ. c. 7. n. 5.]

[Note: Plenitudo Potestatis tribuitur Imperatori et Regi Romanorum simul] Et hîc, ad meliorem huius simulacri cognitionem, utid, merum simulacrum esse, liquidò cognoscatur, notare operae pretium est: Plenitudinem istam Potestatis, non soli Imperatori, sed et Regi Romanorum, vivo Imperatore, adeoque ambobus, iunctim, tribui, Wir setzen, ordnen, gebieten, von Römischer, Keyserlicher, vnd Königlicher Machr vnd Vollnkommenheit. [Note: Recessus mpery de Anno 1541. § würde sich aber jemand et § hierumb vnd die weil. Recessus Imptrii Noriberg. de eod. Anno § wir setzen, ordnen, vnd wollen, etc.]

Hinc quoque Imperator et Rex Romanorum, uterque, Capita Imperii, die Haupter, appellantur: [Note: d. Retessus de Anno 1555. § vnd im fall Keyserl. Mayt. Recessus Deputatorum de Anno 1564. § so vnterstunden sich.] Nec Rex Romanorum, nomine tantum Imperatoris, sed et propriâ auctoritate, für sich selbst, als Römischer König, decernere, dicitur. [Note: d. Recessus de Anno 1542.§ so haben dem allem nach et § vnd damit solches alles et § hierumb vnd dieweil. d. Recessus de Anno 1555. § so sich dann.]


page 62, image: s334

[Note: Quod, quoad Regem Komanorum perspicuè falsum] Et manifesti tamen iuris est, quod Rex Romanorum non sit, nisi perpetuus Imperatoris Vicarius. Quamdiu enim Caesar vitâ superest, et intra fines Imeprii reperitur, omnis penes ipsum est potestas: Absente autem illo, rei summa ad Regem quidem venit, sed tamquam nomine, et loco Caesaris. [Note: Recessus Imperii de Anno 1542. § vnd damit die Zeit. Ordinatio Camera de Anno 1555. parie 1. tit. 1. § nemblich wollen die. Recessus Imperii de Anno 1557 § 1. ibi haben wir im Rahmen. civitatum Legati qpud leidan. lib. 8. histor.]

Id ipsum, ex transactione Swinfurtensi, anno 1532. initâ, apparet, quâ Carolus V. cum Electoribus convenit: Ut, si quandò Rex Romanorum crearetur, vivo Imperatore, non suo, sed illius tantùm nomine, Rem publ. administraret; nec ullam sibi potestatem ac Imperium arrogaret; neque Principes, aut Ordines Imperii, ullâ fide, vel iureiurando astringeret, nisi post mortem Caesaris. [Note: Sleidan. d. lib. 8.]

Ad quod exemplum Rudolphus II. Anno 1575. vivo Parente, Rex Romanorum designatus, promisit, [Note: in Capitulatione § wir sollen vnd wollen vns.] Er solle, vnd wolle sich keiner Regierung, noch administration, im Heiligen Römischen Reich, weiter, oder anders vnterziehen, dann, so viel ihm von der Keyserl. Mayt. vergönnet, vnd zugelassen würde: Solle vnd wolle auch Ihrer Keyserlichen Mayt. die Zeit seines zebens, an ihrer Hoheit, vnd Würden, keine irzung oder eintrag thun.

Potestas ergò regis Romanorum, vivo Imperatore, aut nulla, aut certè precaria, et talis est, quae ex merâ Imperatoris voluntate dependet: eandem verò perfectam dicere velle, et Plenitudinem illi tribuere, sana ratio non admittit.

[Note: Et per se absurdum] Et sanè si consummatam, seu plenam, et absolutam eiusmodi potestatem, non titulo tenùs, (nam de eo, nec dubium ullum, nec quaestio iam est) sed reapse, utrique, tam Imperatori, quam Regi Romanorum assignemus; magna inde oritur absurditas.

Regi enim Romanorum si eiusmodi potestas competit, illa,


page 63, image: s335

aut privativè ut Imperator eâ spolietur, aut communicativè, ut utrique fiat communis, et ambo eius participes sint, aut denique cumulativè, ut uterque eam habeat in solidum, in eundem confertur.

Non privativè, nec communicative: Quia, ex omnium opinione, creato Rege Romanorum, Imperator, hoic non obstante, prtestatem suam retinet illibatam, nec quicquam ei per hanc electionem decedit. decederet autem, si, vel in communionem tantum, cum ipso veniret, creatus Rex Romanorum.

Nec cumulativè: Quia id impossibile est.

Ut enim duo eandem rem in solidum, ac pleno iure possidere, aut in dominio habere non possunt: [Note: l. 5 §. 3. Commod. l. 3. §. 5. de acqu. vel amitt persess.] Ita nec, plenam, absolutam, et quidem solidam in Republ. habere potestatem; absurdissimumque in Politicis habetur, duas superioritates constituere in uno Imperio. [Note: ex Nattâ et Thomâ michaele keink. l. 1. cl. 5. c. 2. n. 16.]

Et quemadmodum in uno corpore physico, una anima, quae imperat, non duae; in Mundo, unus deus, qui illum ex arbitrio moderatur: Ita pro monstro foret, imò impossibile, in unâ eádemque Republ. duas esse supremas potestates aequales. [Note: Petrus Grigor. l. 1. de Republ. c. 1.]

Quin imò, ex mente Alexandri Magni, [Note: ap. drrian, in eius bisteriâ.] nec mundus duos patitur soles: Nec Imperium, duos eiusmodi plenâ potestatein solidum praeditos Principes, ac quasi bicipitem aquilam, et biceps regale monstrum.

Nec illud emplastrum cicatricem huic vulneri inducit, quod Reinkingk [Note: l. 4. cl. 3. c. 14. n. 55.] applicat: Exercitium nempè huius potestatis, actu secundo, Imperatore praesente, et non impedito, in Rege romanorum, suspensum quodam modò esse, et delitescere.

Si enim suspenditur et delitescit Regis Romanorum potestas, praesente Imperatore, certè minor est Imperatoris potestati, eique, tamquam superiori cedit.


page 64, image: s336

Ita enim Senatus quoque auctoritas, ac omnium inferiorum Magistratuum Imperia, praesente Principe, conquiescunt. Velut fluviorum vis et impetus, unà cum nomine, absorbetur, cum ab ostiis in mare, confusi, labuntur: Et siderum omium, stellarum tum errantium, tum non errantium lux nulla percipitur, cum primùm Sol exoriri caepit, quasi lumen acceptum Soli restituere videantur. [Note: Bodin. lib. 3. de Republ. cap. 6.]

Summa ergò, absoluta, perfecta, et plena, seu consummata dici nequit, cum alia eâ superior et perfectior sit potestas: Perfectum enim et consummatum, seu plenum id demùm dici meretur, quod in summo gradu consistit; quod omnibus numeris absolutum est; et cui nihil ampliùs addi, quoque aliud perfectius, seu magis consummatum inveniri nequit.

Et haec quidem eo fine adduximus, ut ostenderemus, quàm horum splendidorum titulorum, seu largi, seu prodigi potiùs, exsistant Recessus Imperii: Quantoperè vocibus istis, Maiestatem Imperii aliàs denotantibus et inferentibus, abutantur; multaque verbotenus iactent, quae, rei veritate inspectâ, nec ita se habent, nec, per rerum naturam habere possunt.

Ex quo patet, quam parum fidei, lubricis his argumentis, ab exteriori verborum cortice desumptis, quae suâ se absurditate, velut proprio telo, saepiùs iugulant, tribuendum sit.

Sectio IV.

[Note: Plura Maiestatis simulacra, Imperatori relicta] HOrsum ulteriùs referendum est, quod omnia Decreta, Imperatoris nomine fiant, et mandata omnia sub eius nomine emanent: Id quod ex Imperii Recessibus passim liquet.

Quemadmodùm venetiis etiam cunctae epistolae Rei publ. sub nomine Ducis prodeunt, obsignanturque: Orator quivis, Praetor, Praefecuts, atu quilibet alius, qui ad Senatum seribere voluerit literas, ad Principem eas destinat:


page 65, image: s337

Decretorum, Legum, ac senatusconsultorum promulgationes nomine Principis fiunt. [Note: Contar. lib. 2. de Republ. Vinet.]

Eodem pertinet, quod humillimè Ordines se demittunt, et, in Comitiis, vota sua, cum contestatione subiectissimae observantiae, interponunt: Ex quo Reinkingk insignem Imperatoris praeeminentiam nequiquam colligit. [Note: lib 1. cl. 2. cap. 2. n. 136.]

Ad simulacra porrò refertur, quod ea, quae revera Imeprii sunt, Imperatoris solius aliquandò esse dicuntur: Ut, Keyserliche Constitution, [Note: Recessus Imperii de Anno 1444. § nach dem auch die schädliche.] Keyserlichs Kammer-Gericht, [Note: Rubr. Ordinationis Camerae de Anno 1555. et passim.] Keyserliche iurisdiction; [Note: Ordin atio Camerae de eod. Anno parte 2. tit. 27.] Et plura talia.

Illud quoque imprimis hucspectat: Quod, ubicumque Imperatoris ac Imeprii simul mentio fit, Imperatorisnomen Imperio praeponitur.

Exempli gratiâ Vnser vnd des Heiligen Reichs Acht, [Note: pax publica de Anno 1495. tit. die poen der Friedbrecher.] Vnser vnd des Heiligen Reichs Rath, [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1500. tit. von den zwantzigen, etc.] oder Regiment, [Note: Retessus Imperii de eod. Anno tit. des Reichs Rähte sollen hinfüro Regenten, etc.] Vnser vnd des Heiligen Reichs Churfürsten, [Note: Pax publita de Anno 1521 in princ. Recessus Imperii de Anno 1524. in princ.] bey verlust aller Privilegien, so ihr von Vns vnd dem Heiligen Reiche habt, [Note: d. Pax publica de Anno 1521. lit. fin. § darauff befehlen, etc.] bey den Eyden vnd Pflichten, damit ihr Vns, vnd dem Heiligen Reich zugethan, vnd verwandt, [Note: Constitutio contra Anababtistas de Anno 1529. § desgleichen.] Vnser, vnd des Heiligen Reichs Vngnade [Note: Recessus Imeprii de Anno 1530. § vnd diewetl.] Vnser Fürst, vnd des Heiligem Reichs Glied, [Note: Recessus Imprii de Anno 1544. in princ.] Vnser, vnd des Heiligen Reichs Stände vnd Glieder, [Note: Recessus Imperii de Anno 1555. in princ.] Vnser, vnd des Heiligen Reichs auctorität, Reputation


page 66, image: s338

vnd Hoheit. [Note: Recessus Imperii de Anno 1566. § demnach im 64. Jahr. Recessus Imperii de Anno 1567. § aber doch da sie sich. Recessus Imeprii de axno 1594. § dieweil dasi vor angezeigt.] Et multoties; Imò toties, quoties haec duo coniunguntur: Ut, ex quottidiano Germaniae stilo, notorium est.

Nec inde tamen magis praerogativam aliquam Imperatoris prae Imperio colliges, quam si Venetorum Ducem, ex hoc ipso fundamento, Rei publ. Venetae praeferre velis: Nam et ibi Signoria Duci postponitur.

Sic Donatus Iannottus scriptum quoddam adducit, [Note: in libro de Republ. Venetâ.] quod incipit: Dominicus Maurocenius Venetias pervenit, et exposuit coram Dute et Dominatione.

Sic in tabulis foederis, inter Pontificem, Regem Galliae, Venetos, ac Ducem Sfortiam, Anno 1526. adversus Carolum V. contracti, quas recenset Waremundus ab Erenberg, [Note: parte 2. de foeder. cap. 2.] Dux Andreas Gritti, inclito Venetorum Dominio, verbotenùs, semper nterior est.

Quod si ex loco Ordinis firmum aliquod argumentum, ad Imperatoris praeeminentiam stabiliendam, ex struere velis, necessum est, ut Imeprium Christianae fidei et Imepratorem, utrique, potiorem esse asseras:Imperator enim huic utrique, et Imperium Christianae fldei alicubi praeponitur, [Note: Recessus Imperii de Anno 1525. in princ.] Das, der Römischen Keyserlichen Majestät, dem Heiligen Reich, vnd vnserm Christlichen Glauben, zu Ehr, auffnehmen vnd Wollfart gedeyen möge.

[Note: Simulacra haec vulgò maximè attenduntur] Haec, ac eius farinae, quamplurima, Imperii, seu Maiestatis simulacra ex Imperii Recessibus, et vulgatâ stili Germanici observantiâ coacervari possunt: Quae vulgò, apud Politico Legistas nostros tanti momenti aestimantur, ut ipsam Imperii Maiestatem, ex illis metiri, non erubescant.

Magis enim ea, quae videntur, quam quae sunt, hominum multitudo considerat: [Note: Scip. Ammir. lib. 1. dusirt. Pelit. in Tacit. disc. 1.] Nec Populus solet res prosundiùs


page 67, image: s339

intueri; sed, quae videntur, et foris ita esse apparent, eas perinde, ac sireverà ita sint, accipti. [Note: Machiavellus lib. 1. disputat. de Republ. c. 25.]

Eodem modo apud Romanos indulgentia Imperatorum fecit, ut nonnulli, ad externam tantum formam intenti, crederent, primorum Imperatorum Maiestatem non fuisse regiam, vei absolutam, cum Principes tantum vocarentur, non Reges. [Note: Dien in Auguste.] Unde de Caligulà Suetonius, vulgari hac opinione imbutus, scribit: [Note: in Caltgulâ] Parum abfuisse, quin diadema sumeret, et speciem Principatus in Regnum converteret. Quasi verò in diademate, et non potùs in imperandi potestate, Regnum consisteret.

Nos verò, hac in parte, illorum potiùs Romanorum vestigia meritò sequimut; apud quos, ut Tacitus auctor est, [Note: lib. 15. annal.] ius Imperii valebat, inania tansmittebantur: Et facilè inanem verborum pompam Imperatori remitteremus, modò Ordinibus Imperii sua sibi vis, ac auctoritas debita constaret.

[Note: Imperatores hodiè vim Maiestatis habent, simulacris Imperio relictis] Quod si calamitosissimum hodierni Imperii statum intueamur, cum dolore agnoscimus, iam, ordine et modo planè inverso, Imperatores Austriacos, intra proximè elapsum saeculum, omnia serè Ordinum iura (Illis, per inscitiam, seu inertiam, ad id conniventibus) praedonum more involasse, et Ordinibus vix inania quaedam, pristinae auctoritatis reliquisse simulacra.

Ut hodiè Germanispenè dicere liceat, quod de Macedonibus Curtius scribit: [Note: lib. 6. bister.] Assuetos quidem regio Imperio, sed maiore Liber tatis umbrâ, quam ceterae gentes.

Fuissent sanè Germanicae genti, Libertati antehac insuetae, si eam sartam, tectam servare voluisset, eò omnia Consilia et actiones dirigenda, ut, nomine administrationis penes Imperatorem relicto, vim Imperii ipsimet Ordines complecterentur, ac Iura Maiestatis, pro antiquo more, intacta sibi servarent.


page 68, image: s340

Sed, austriacâ de gente, Imperatores, longissimo isto tempore, quo, non interruptâ specie, imperârunt, Augusti exemplo, [Note: Tacit. lib. 4. annal.] insurgere paulatim; munia Senatus, Magistratuum, Legum, ad se trahere coeperunt: Nec unum quidem, è Iuribus Maiestatis, illibatum reliquerunt, quod non, aut apertâ vi, aut subdolis molitionibus, et specioso aliquo praetextu, invadere ac occupare, conati sint.

De quibus, ordine, iamiam agemus.

CAPUT VII. De singulis Maiestatis Iuribus, quae Imperium salva sibi reservare debuerat, sed Imperatores, Procerum negligentiâ, paulatim sibi arrogârunt.

Sectio I.

PRiora illa duo Maiestatis Iura, in quibus maxima Maiestatis pars, eiusque velut summa consistit, Legibus nempè solutum esse, et Leges ferre, ac pro lubitu imperare Subditis, Austriaci sensim cum tempore, interque eos, defunctus cumprimis Ferdinandus, nefario ausu sibi asseruerunt.

[Note: Imperatores Legibus, et moribus Imperio, pro lubitu suo ufi sunt] Constitutionibus enim et Legibus, Moribusque Imperii, pro re natâ semper usi sunt. Et, siquidem commodum, utile, aut è re suâ id visum est, eas optimè allegare noverunt: Ubicumque verò voluntati ac cupiditatibus suis resisterent, nullisse Legibus teneri professi sunt. [Note: Ut test atur Auctor informationis Donavverdicae parte 2. p. 390.]

Exemplum luculentum habemus in causâ Donawerdicâ; in quâ exsecutionis Ordinatio neglecta est; Idque iure factum, nec eius Ordinatione caesarem constringi, magno conatu propugnat Relator Donawerdicus. Ettamen post, ubi de Urbehac, in Libertatem restituendâ, actum est, Imperatorem Bavaro


page 69, image: s341

possessionem huius Urbis relinquere, ex praescripto huius Ordinationisteneri, donec de expensis ipsi satisfiat, responsum fuit, Daß die Stadt, Vermöge der Reichsabschtede vnd Exsecutions Ordnung, Bayern, biß ihm die Vnkosten erstatter, verhafft, vnd inhändig verbleiben müsse. [Note: Auctor Donavverdicae Relationis parte 1. p. 73.]

Noster quoque Ferdinandus, ubicumque conducibile rei suaevidebatur, nihil, nisi Auream Bullam, Pacem religiosam et profanam, Leges et Constitutiones Imperii, denique antiquam observantiam crepabat: Ubi verò proposito, et actionibus suis incommodare poterant, Imperii Ordinationibus, aut antiquâ observantiâ se teneri negavit, es habe ihm, weder des Reichs Ordnung, noch auch das herkommen einige maß zuschereiben. [Note: Replica Caesaris in Conventu Raetisbonensi Anno 1630. de dato 20. Iul.]

Ita, Anno 1621. Pacis tractatus, Bruxellis coeptos, eo colore abrupit; quod res tanti momenti, absque communi Ordinum consensu, expediri non posset, Die Anno 1621. Wegen der Pfältzischen Sache, zu Brüssel angefangene, vnd vom Keyser vorgeschlagene tractation, ist, re infectâ, abrumpiret worden, mit dem vorgeben: Daß solche wichtige Reichs-Sachen, nicht wohl ausser dem reich, vnd ohn der Churfürsten, vnd stände Zusammenkunfft könten tractiret und abgehandelt werden. [Note: Elector Palatinus in Manifesto sup p. 30.]

Tractatuum verò Pragensium, rei, non minùs certae, si non magis momentosae, telam, quia ère suâ esse videbat, absque Ordinum, Electorumve consensu, cum solo saxone, pertexere, non est veritus.

Eidem, nostro tempore, soli, inconsultis imperii Ordinibus, aut saltem Electoribus, palatinum Electorem proscribere, nulla; at proscriptum restituere, multa et magna religio fuit: ita enim, circa hanc materiam religiosulum se simulavit, quasi nihil unquam, absque Ordinum consensu, inchoare in animum induxisset.

Cum, inquit, [Note: In resolutione ad propositionem Baronis Dygbii Anno 1621. ap. Lundorp. tomo 1. act. publ. l. 6. c. 96. p. 1014.] hocnegotium tanti momenti et


page 70, image: s342

ponderis sit, totumque quasi Imperium concernat, in quo Maiestas sua hactenùs assistentiâ et consilio diversorum Principum utisolita, non equidem conveniens esse iudicavit, resolutionem finalem capere, sine eorundem interventione et consilio: Quo maiore auctoritate et securitate, tractatio haec subsistat, nec totum onus sibi incumbat.

Ita, cum violentis Caesareanorum attentatis, privilegia sua, et Asschaffenburgensia Pacta Civitas Spirensis opponeret, illis responsum est, [Note: Ut test antur die drey ausschreibende Städte in literis ad Electorem Saxoniae de dato 2. Octebris Anno 1622.] die privilegia hetten ihren Ort, vnd geschehe denselben durch Keyserliche verordnungen kein abbruch, die Aschaffenburgische Vergleichung aber, sey nach den Zeiten, vnd leufften gerichtet, da dieselbigen in wandel vnd verenderung gerahten, habe es damit eine andere beschaffenheit; Item. Die Römischen Keyser hetten mit den Gnaden, Feryheiten, vnd privilegien ihnen selbst, in zutragenden fällen, die Hand nicht gebunden, die andere (nemblich die Aschaffenburgische handlung) so nach damahligen Zeiten angesehen, hetten auch nunmehr ihre verenderung, vnd liessen sich der Keyserlichen Mayt. Vorhaben nicht in weg stellen.

Quid verò hoc aliud est; quam Imperatori, non obstantibus Legibus, privilegiis, aut propriis promissis et sincerationibus, quidlibet audendi, Legesque ac Privilegia figendi pro lubitu, et refigendi, arrogare potestatem.

[Note: Ferdinandus imprimis Legum gontemptor fuit] Sed Ferdinandus hic, ut si quis alius, vetus illud, Principem Legibus solutum esse, velut ab inferisrduxit; Ac ita liberrimè evagatus est, ita in Imperii, ac omnium Ordinum iura invasit, irruit, irrupit: Quasi nullis Fundamentalium Legum, ac Capitulationis repagulis constringeretur.

Libertas enim Communis ab eo depressa, et pedibus conculcata: Constitutiones Imperii, et Capitulatio, ad quam observandam corporali iuramento se obstrinxerat, violatae: Pax religiosa, et profana, quae adamantina velut


page 71, image: s343

fulcra sunt, quibus incolumitas et ranquillitas Imperii nititur, insuper habitae; et nihil non actum, nisi quod Tyrannum deceret.

[Note: Quod probatur multorum testimonio] Queritur de eo tota Germania, Questi nominatim sunt Evangelici praecipuè Principes: Questus elector Saxo, evangelicorum hucusque Coriphaeus: Questi omnes eLectores, tam Ecclesiastici, quam saeculares; tam Pontificii, quam Evangelici.

Evangelici quidem principes ac Ordines apertè et verè scripserunt, [Note: In literis ad Caesarem de dato Zeipzig 18. Maii Anno 1631.] daß, dit so tewr er worbene, vnd so tapffer erhaltene teutsche Libertet, darin doch die Ehr vnd Würdigkeit des Heiligen Römischen Reichs beruhet, betrübet, bedrücket, vnd gedngstiget werde, die starcken vnd vnbeweglichen fulcra des Religion-vnd profan-Friedens seynd mercklich gesuncken vnd geschwecht, so wohl die heilsame Reichs-constitutiones, creysverfassungen, vnd andere löbliche Ordnungen, vnd Abschiede dermassen verbunckelt, vnd von vielen zurück gesetzet, daß es das ansehen gewinnen wolle, als ob solche/ mit so grosser prudentz vnd füürsichtigkeit auffgerichtete sanctiones vnd Abschtede gar ihren abschied hetten bek ommen sollen.

Separatim quoque Elector Saxo, [Note: in literis ad Caesarem de dato Zabeln 24. Augusti Anno 1630.] daß alle wohl vnd heilsam gefaste vnd so hoch betewite fundamental Gesetze, Reichs-constitutionen, vnd Creys-Ordnungen also zerrüttet, vnd eine solche confusio rerum eingeführet, auch darbey solche exces verübet, die teutsche Liberter auch also gedruck et, daß der gleichen in Historien nicht zulesen.

Nec minùs acriter in Ferdinandi actiones universi Electores, iunctim, invecti sunt, [Note: In duplicâ, in Conventu Ratubonensi Anno 1630. de dato 29. Iul.] daß solche Sachen vor gangen, so den fundamental Gesetzen des Reichs zuwieder lauffen, auch ohne dessen endliche convulsion, und zerrüttung nicht lenger


page 72, image: s344

geduldet werden könuen: Die Vhralte löbliche verfassung des Heiligen Römischen Reichs werde dadurch niedergerissen, vnd desselben kostbare, tewr-erworbene Freyheit, so gar vnter die Füsse getreten.

[Note: Idem Palatini privilegium, de iudicando Imperatore, per suos, in dubium vocavit] Utverò Legum potestatem minùs extimesceret Ferdinandus, removere etiam in animum induxit praecipuum Legum Custodem: Electorem, nempè, Palatinum, Imperatoris Iudicem, licentiae imperatoriae obicem.

Huius enim privilegium, non in antiquâ modò observantiâ, sed claris insuper Aureae Bullae verbis fundatum, in prorogatam aliquam iurisdictionem, imò, in arbitrium convertere, et, tamquam rem minimi momenti, quantum pote, elevare, per mancipia sua, connisus est.

Inter quos Auctor Iustitiae caesareae-Imperialis ita, contemptim, ac per ludibrium scribit. [Note: propol. 18.] Illam solere esse rusticorum simplicem et ridiculam superbiam: Qui, quandò cum Viro Principe, etiam tantùm locuti fuerint, multùm singulares se esse putent, super reliquos sui pagi. Hanc autem praesentem illam adhuc longè superare. Quia nullus rusticus esset tam simplex, qui si componeret lites, de finibus agrorum, inter Principem, et alios quosdam, tamquam Vir bonus, et rerum istiusmodi peritus; (uti satis fieri potest) Qui, inquam, proptereà in tantum superbiret, ut putaret, se esse Iudicem sui Principis, et ab eodem ad se, in quibuscumque causis provocari posse, et debere.

Quimò consuetudinem istam, cuius in Aureâ Bullâ mentio fit, iam finem accepisse, nec in vigore ampliùs esse, idem asserit: Cum ea iam longâ, et ultra centum annorum curriculum durante, desuetudine obsoleverit, nec ullum huius Iudicii exemplum nostro tempore dari possit.

Sectio II.

[Note: Ferdinandus pro lubitu Leges tulit et abrogaut] ALterum quoque illud ac praecipuum Ius


page 73, image: s345

Maieiestatis, Leges, nempè, ferre, et abrogare, proque lubitu imperare Subditis, quàm liberèper omnia Ferdinandus sibi usurpavit!

Pro arbitrio suo omnia in Imperio disposuit: Pro ratione stetit eius voluntas: Nec Principes ac Ordines Imperii, velut liberrimos Principes ac Ordines tractavit, sed propria velut mancipia.

Nulla Comitiorum, et publicorum, seu universalium Conventuum mentio: Omnia ipsius solius arbitrio acta et ransacta: Nec quâquam de re Electores, ne quid de aliis Ordinibus dicam, consulti sunt.

Tandem hic Fedinandus, unà cum solo Electore Saxone, [Note: Idque imprimis in transactione Pragensi] particularem transactionem pragensern, tamquam bellorum Civilium catastrophen, loco universalis alicuius Constitutionis, Imperio obtrusit, Wann dieser Friedenschluß, von den andern Chur-, Fürsten, vnd Ständen, oder doch dem mehrenthetl beliebet vnd bekräfftiget, (quae ratificatio, non voluntaria, sed necessaria, et coacta est) soll er, als eine gemeine Reichsbewilligung gelten, auch von Ihr Keyserlichen Mayt. dero Retchs-Hoff-Rath, so wohl dem Keyserlichen Kammer-Gericht, darauff jederzeit zu sprechen anbefohlen werden. [Note: Pragischer Friedenschluß § vnd wenn nun dieser.]

Et, quicquid in anterioribus Constitutionibus huic transactioni contrarium, nudâ sui solius auctoritate, et Electoris Saxoniae consensu sustulit, was diensem Friedenschlus zuwieder vnd entgegen, oder hinderlich vnd schädlichen sehn möchte, es habe auch Nahmen, wie es immer welle, das soll, zu keiner Zeit, von niemand angezogen oder vorgewendet werden, sondern alles vnd jedes, so fern vnd weit es diesem Friedenschlus, vnd dessen in sich haltenden puncten, artichln, vnd meynungen, nachtheilig, abbrüchig, vnd hinderlich seyn könte, etc. gäntzlichem vnd zu grund auffgehebt sehn. [Note: Ibid. § was aber diesen.]

[Note: Aquâ Passaviensis multùm distat] Nec ver`w Transactionem Passaviensem cum hac Pragensi, aut Ferdinandi I. et Mauritii ausa, cum huius Ferdinandi, et hodierni Electoris Saxonis intemperie, rectè comparaveris.


page 74, image: s346

Mansit enim transactio Passaviensis intra terminos privatae alicuius compositionis, inter belligerantes utrimque partes: Quare ea, quae publicum Imperii statum concernebant, ad futura Comitia reiecta sunt. [Note: Transactio Passaviensis § was denn folgends die andere. Sleidan. lib. 25. histor.] Nec transactio haec nomen Constitutionis universalis sibi unquam arrogavit, aut Recessibus Imperii inserta est.

Falluntur ergo, quiin hac transactione Pacis religiosae fundamentum quaerunt: Cum illud potius in Recessu Comitiorum Augustanorum, Anno 1555. habitorum, investigandum sit.

Sectio III.

IAm ut ad alia specialiora progrediamur, in superioribus probavimus: Ius, cirea Religionem, et ista, quae Religioni connexa sunt, Imperatori nullum esse, nec Evangelicos Ordines ipsum, in his causis, agnoscere superiorem, nec penes illum, Pacis religiosae declarandae et interpretandae esse facultatem.

[Note: Austriaci Pacis religiosae declarationem sibi arrogârunt] Hoc vero non attento, etiam in causis, religione connexis, iam Rudolphus, cum Consilio suo aulieo, liberum sibi sumpsit arbitrium: Quâ re protestantes non parum se gravatos senserunt, wusten, dero Mit-Glieder, vnd posteritet zum nochtheil, niemand einzureumen, wann zwischen den Ständen des Reichs über dem Religion-Frieden Streit fürfallen, daß alsdann Ihr Mayt. Hoff vnd Rähte, darüber zu cognosciren, denselben zu declariren, thres gefallens zu extendiren oder zu restringiren, etc. zustehen vnd gebühren solte. [Note: Anhaldinus in propositione nomine Untiorum Casari fact A Fraga 8. Iul. Anno 1609.]

Cuius rei exemplum exstat, Anno 1602. in turbis Argentoratensibus: Ubi Senatus aulicus absolutam sibi cognitionem arrogavit, et mandatis atrocibus, sub poenâ banni, Evangelicos Capitulares iure suo destituere, ausus est.


page 75, image: s347

Quo vero audaciae defunctus Ferdinandus hoc in articulo non progressus est?

Edicto suo, 6. Martii Anno 1629. promulgato, contra expressa Pacis religiosae verba, eandem declaravit, et hanc declarationem, publicae instar sanctionis, Camerae observandam iniunxit, hat dem Kammer-Gericht befohlen, auff diese erklärung (ut verba Edicti [Note: apud Lundorp. tomo 2. Act. publ. lib. ult. c. ult.] sunt) ohn weiter disputiren, wann dergleichen Fälle vorfallen, so in dieser resolution begriffen, zu iudiciren vnd Vrtheil zu sprechen.

Quâ quidem declaratione eiusmodi intellectus Paci religionis affinxit, ut ea, quantum ad Protestantes attinet, in effectu funditus subverteretur.

Papicolae enim, et Dillingenses imprimis Legistae, per Iesuiticas aequivocationes acstrophas, in alienam omnino sententiam Pacem Religionis sub id tempus detorserant: Ut Evangelicis Ordinibus, de bonis ecclesiasticis, nihil plane relinqueretur, Et haec eorum scripta, Edicto illi restitutorio, Commentarii loco, succenturiata, [Note: Iustus Aflerius in deplor. Facis German.] pro decisione habuerunt Imperator, ac Imperatorii Edicti Exsecutores. dieseweit aussehende, vnd beschwerliche Schrifften, darin der so hoch, ewigwehrende, betewrete Religions-Friede, in gantz vngleiche, zuvor nie erhörte Verständnüs vnd meynung gezogen, fast alles disputirlich gemacht, ja gleich mit allen Kräfften dahin gezielet, daß man die Stände Augspurgischer Confession, wann es nur müglich, desselben gar vnfähig machen wolte, haben gleich pro decisione angezogen werden wollen. [Note: Propasitio Legatorum Electoris Saxoniae ad Caesarem Viennae babita 12. Maii Anno 1630.]

[Note: Et iudieandi, in his causis, munus] Iudicem vero competentem se esse in his causis, intrepide et imprudentissime Ferdinandus professus est, [Note: Resolutio Casaris iisdem Legatis data. 26. Maii Anno eod.] Er könte, als höchster Richter, auff der Parteyen langwieriges, inständiges anruffen, weniger nicht thun, noch vorüber, sondern müste Iustitiam dermahleins administriren, und denen beleidigten theilen,


page 76, image: s348

zu dem jenigen, worzu sie, rechtswegen, vnd Krafft des Religiuns-Frieden, befugt, wieder verhelffen.

Ultimo, nuperâ Pacificatione Pragensi, cum Optione suo Saxone Electore, antiquam Pacem religionis reformavit Ferdinandus, et, subitâ quâdam metamorphosi, in aliam formam transfudit: Imprimis vero munus iudicandi, tamquam rem maximi momenti, expressis sibi verbis asseruit, [Note: Pragtscher Friedenschlus § und behalten, etc.] behalten Ihre Keyserliche Mayt. für sich, vnd dero Nachkommen am Reich, als Ober-Haupt, ihr, auff den fall der nicht Vergleichung, oder weitern Streitigkeiten, die Hoheit vnd iurisdiction, vnd die streitige Fälle, zwischen denen Parteyen, so wohlam Keyserlichen Hoff, als Kammer-Gericht zuerörtern, etc. zuvor.

Sectio IV.

BEllum indicere ac gerere, sive externum, sive internum, Pacem inire, acfoedera contrahere, sine omnium Ordinum, aut certe (ex Capitulationis tenore) sine Electorum consensu, Imperator nequit.

Ordinibus vero Imperii, non modo adversùs extraneum Hostem sese tueri, sed et ipsummet Imperatorem, si contra officium suum se gerat, armis impetere; foederaque, non inter se modo, sed et cum extraneis, iungere licere, iam ante demonstravimus.

[Note: Ius belli, Facis, et Foederum, Auftriaci sibi solis arrogârun] Austriaci contra Imperatores, prius quidem illud sibi arrogârunt: Posterius vero, Ordinibus Imperii, quantum in sefuit, ademerunt.

Carolus V. quin foedus cum Pontifice Romano, in Protestantium perniciem clandestino pepigerit, dubium vullum est: [Note: Hertled. vol. 2. de bello German. l. 3. c. 3. Sleidan. l. 17. hist.] Hoc tamen licitum esse, dicebatur.

Contra verò, Smalcaldicum foedus, quod Protestantium quidam, defensionis causâ, inierant, vocari mernit, [Note: In sententiâ Banni apud Hertl. d. vel. 2. lib. 3. cap. 16. n. 3. et. 10.] eine vnziembliche, vnd inrechten verbotene conspiration vnd meuterey: Adeoque infame et exosum eidem fuit; ut Urbem ipsam, propter foedus ibi factum, solo aequare voluerit. [Note: Warem. ab Erenb. pare, 1. de fuder. c. 2. n. 40.]


page 77, image: s349

Bellum, quodipse, nullâ praeviâ publicâ deliberatione Evangelicis intulit, tamquam pro Maiestate Imperii tuendâ susceptum, iustum, imò necessarium: Protestantium vero defensio illicita, et, quasi rebellionis, aut seditionis species audiebat.

Hanc enim Carolus V. status sui maximam et regulam sibi finxit: Proceribus Imperii contra se, tamquam Imperatorem, insurgere, nullatenus, nec propter Religionem, nec aliâ quapiam de causâ, fas esse.

Quare in proscriptione Electoris Saxoniae, et Landgravii Hassiae, hoc argumento praecipue usus est. [Note: apud Sleidan. d. lib. 17.] Quod nullo scripturae loco docere possint, ipsis licere, ut summo Magistratui sese, quocumque modo, pertinaciter opponant; diversum vero doceri posse, tum sacris literis, tum probatis historiis: Nempè, priscos illos doctrinae Christianae Professores, quisuam fidem, non verbis tantum, sed factis etiam atque morte comprobârunt, profanis quoque Regibus obtemperasse.

Verba absolutae Monarchae propria haec esse non diffitemur: Quae si concedamus, de Libertate Germaniae actum est; ire licet.

Sed nos iis reponimus, quae Proceres et Praesules Saxoniae Heinrico IV. Imperatori, per Legatos suos, nuntiârunt. [Note: Lampertus Sehaffnaburgensis derebus German. et ex eo Monachus Herveldensis in Chron. hister. German. sub Anno 1073.] Se promptissimo animo ei, sicut hactenus, servituros; eo tamen modo, quo ingenuos homines, atque in libero Imperio natos, Regi servite oporteret: Sin aute; Christianos se esse, nec velle hominis, qui fide Christianam capitalibus flagitiis prodidisset, communione maculari. Quod si armis cogere instituisset, sibi quoque nec arma deesse, nec militaris rei peritiam. Se ei Sacramento fidem dixisse: Sed, si ad aedificationem, non ad destructionem Ecclesiae DEI Rex esse vellet; si iuste, fi legitime, si more Maiorum rebus moderaretur; si, suum cuique ordinem, suam dignitatem, suas Leges, tutas, inviolatasque manere, pateretur. Sin ista prior ipse temerasset, se iam Sacramenti huius religione non teneri:


page 78, image: s350

Sed, quasi cum barbaro Hoste, Christiani nominis oppressore, iustum deinceps bellum gesturos, et, quoad ultima vitalis caloris scintilla superesset, pro Ecclesiâ DEI, pro fide Christianâ, pro Libertate etiam suâ dimicaturos.

[Note: Imprimis Ferdinandus bella suscitavit extra imperium] Defunctus Ferdinandus, quin, inconsultis Proceribus, bella susceperit, ac exteros irritaverit, lacessiveritque, ad invadendum Imperium, non dubitamus: Quippe Electores universi de eo non dubitant, sed hoc illi obiciunt, [Note: In dunlieâ, in conventu Ratisbonensi Anno 1630. de dato 29. Iul.] Daß, durch die, im Reich auffgebrachte, darinnen vnterhaltene, vnd mit aller bereitschafft versehene vnd instruirte, in Preussen, die Velaw, wie auch Italien geschickte Armaden vnd succursen, man ein mehrers nicht erworben, als daß vnterschiedliche Petentaten, ohue noth irritiret, lacessiret, vnd dem Reich schwere Feinde auff den Hals gezogen worden.

Et ante triennium, Ferdinandus Hispaniae Infans, Inferioris Germaniae, nondum liberae, Dominus, promulgato 5. Iulii Anno 1636. publicitus diplomate, Regi ac Regno Galliae, nomine, iussuve Imperatoris, sollenniter bellum indixit: Inconsultis Imperii Proceribus ac Electoribus, nullâque eorum in diplomate factâ mentione.

[Note: Et intra Imperium] Sed et, in praesentaneo civili bello, notius est, quam ut ulteriori probatione indigeat, quomodo Ferdinandus, sub Imperatorii nominis, et rebellionis, ac inoboedientiae colore, Minois semper larvam summae iniustitiae praetexens, Ordines Imperii pedetentim acsuccessive invaserit, subegerit, Libertateque ac fortunis [Note: Pacemque solus fecit] spoliarit: Et quomodo tandem solus, pro lubitu, cum Electore Saxone Solo, Pacempepigerit, omni bello nocentiorem.

Haud memor eius, quod Legato Regis Britanniae, Baroni Dygbio ante responderat. [Note: In resolutione secundâ apud Lundorp. tomo 1. act. publ. lib. 6. c. 97.] Cum ea, quae pro genero suo Rex contendit, huiusmodi sint, ut summam Imperii, quadantenus, Pacem nimirum, bellumque concernant; equidem suae Maiestati persvasissimum esse, Serenissimo Regi non posse


page 79, image: s351

improbari id, quod absque dubio, in simili re ipse non omitteret: Nimirum, quod ad eorum potissimum consilium Maiestas sua negotium hoc distulerit, qui ex Imperii Legibus, partim naturâ suâ, partim ita communicatis cum Maiestate suâ periculis, meriti sunt, ut eorum consiliorum non debeant esse expertes.

Cum itaque Pax ista Pragensis, si non magis, certè non minus, quam hi, quos Dygbius sollicitabat tractatus, summam Imperii, bellum, nimirùm, Pacemque concerneret: Certè etiam hoc negotium Ferdinandus ac Saxo, ad eorum Consilium differre debuerant; qui, ex Imperii Legibus, partim naturâ suâ, partim, ita communicatis secum periculis, meritisunt, ut eorum consiliorum non debuissent esse expertes.

[Note: Ordinum verd defensionem illicitam censuit] Econtrà Ferdinandus hic, foedera, defensionis causâ, inita, militem conscriptum, et bellum, ab Ordinibus, eâdem de causa, gestum, iniusta ac illicita censuit.

Hinc arrogans ista Tillii opinio, quod miles ab Ordinibus, absque consensu Caesaris, conscribi non possit, es erfordern, negst den Reichs-eonstitutionen, vnd Exsecutions-Ordnung, dieityige leuffte vnd Vmbstände im Heiligen Römischen Reich, daß wes der der König, (zu Dennemarck, ) noch der Nieder-Sächsische Creyß, vnd einiger daselbst anwesender Stände, sich ohn Ihr Keyserlichen Mayt. ausdrückliches vorwissen vnd verwilligung, einigen Mann zu Roß vnd Fuß nicht mehr werben, noch in bestallung nehmen sollen. [Note: Propositio Legatorum Tilly in Conventu Brunsvvicensi Anno 1625. de dato 19. Aug. ap Lundorp. tomo i. act. publ. l. 8. c. 25 p. 1208. et apolog. Ducum Megapol. inter documenta n. 149.]

Cui tamen Ordines eiusdem Circuli rectè contradixerunt, [Note: Ordinum in dicto Conventu principalis resolutio Anno eod. de dato 30. Aug. da Apolog. inter dorumenta n. 152.] Gesambte Fürsten vnd Stände werden dem Herrn Heneral Lientenant Tilli schwerlich einreumen, die Exsecutions-Ordnung dahin zu interpretiren, als wann, wegen ityiger leuffte, vnd vmbstände im Reich, der Creys, keinen eintyigen Mann, zu Roß vnd Fuß, zu seiner defension, zuwerbenbefugt, da doch der


page 80, image: s352

Reichsabschied de Anno 1555. im Buchstaben, das vnvernemliche wiederspiel ordner.

Sed, hoc non obstante, Caesareani in suâ opinione perseverarunt: Quare, deinceps, postulatis suis, uterque, tam Tillius, quam Fridlandius, articulum hunc inseruerunr, [Note: apud Lundorp. d. tomo 1. l. 2. c. 35. p. 1225. et 1226.] daß der Nieder-Sächsische Creys dergleichen vnzulässige, (ex ipsorum opinione) verdächtige Kriegswerbungen, ohne Ihrer Keyserlichen Mayt. ausdrückliche verwilligung, einstellen solten.

Foedus quoque Lipsiacum Ferdinandus improbavit, ac voeavit, [Note: Ut refert Elector. Saxoniae in resolutione Caesaris Legatis datâ Torga 20. Maii Anno 1631.] eine schwere, vnverantwortliche resolution, mit dieser andeutung, daß er darvor hielte, daß etwan kein Exempel im Reich, das wegem vnümbgänglicher Kriegsmolestien, die Stände des Reichs, gleichsam wieder ihren Römischen Keyser, vnd dessen exercitum, eine Verfassung, vnd Verbündnus gemachet.

[Note: Qui Iubdolae quoque Pragensis amnistim seopus est] Imprimis, in subdolâ istâ suâ, sive amnistiâ, sive a)mnhsikaki/a|, hoc egit callidissimus Iesuitarum discipulus; ut ius istud, Imperatorem exorbitantem armatâ manu in ordine redigendi, quod moribusiis antiquis competit, auferret Ordinibus Imperii.

Generalem enim amnistiam, sive, simplicem praeteritorum oblivionem, ideò sancire noluit: Ne Ordines Imperii, qui arma adversùs ipsum gesserunt, suo iure usi, ac per viam contractus, seu compositionis, in gratiam cum ipso venire viderentur.

Sed alios, quasi ex merâ gratiâ restituit: Ut eo ipso, deliquisse illos, appareret.

Exempli gratiâ, Duces Megapolenses: Quos, sub certis conditionibus, in gratiam recepturus, Pactis Pragensibus dicitur, [Note: Pragischer Friedenschlus § wegen der Hertzoge.] wolle sie wiederumb zu Keyserlichen Hulden vnd Gnaden auffnehmen, vnd bey Land vnd Leuten gantz ruhig verbleiben lassen, wofern sie den Friedenschlus danckbarlich, vnd Würcklich acceptiren, vnd sich solchem gemäß verhalten, auch deme, ihrenthalben sonderbar begriffene, memorial, gebürend nachkommen werden.


page 81, image: s353

In quo memoriali, inter alios, articulus esse fertur, de mulctâ centum millium Imperialium persolvendâ: Quos Episcopus Viennensis, ad reaedificationem Aulae Episcopalis, ab Imperatore iamdudum impetraverit. [Note: Auctor libelli, de statu particulari Regiminis, Fer dinandi II. cap. 2.]

Aliis plerisque, ab amnistiâ exclusis, spem fecit; gratiam non defore, si supplices Caesari fierent, daß, wann ein, oder andere ausgenommene Person, sich bey Ihr. Keyserlichen Mayt. vnvorlengt anmelden, vnd Gnadbegehre würde, Sie, nach beschaffenheit der Sachen, thnen allen, den Weg, zu Ihrem Keyserlichen Gnadenthron zukommen, nicht gesperret haben wolten. [Note: d. Pragischer Friedenschlus § doch haben Ihre Keyserliche Mayt.]

Haec conditio insidiosa veniae, illecebra est Austriacae potentiae: [Note: Iustus Asterius in deplor. Pacis German.] Nam, qui, pro Libertate se pugnare, profitebantur, iam perduellionis crimen fateri, et eius veniam deprecari, coguntur. [Note: Iesuita cuiusdam interceptae literae de dato, Coloniae 20. Ian. 1635. avae Collationi Pirnensium et Pragensium Pactorum lit. D. Auctor adiunxit.]

Ex eoque posteri discent, bella, contra Imperatorem, et Domum Austriacam, (ab hac enim, nisi alius rerum status factus fuerit, Imperatorium nomen vix separabitur) quomodocumque se gerant, iniusta, et foedera illicita esse: Nec licere Ordinibus Imperatori sese opponere; sive privilegia ipsorum invadat, sive Leges fundamentales, ac iuramentum, Imperio praestitum, violet, sive quidvis tandem faciat, et, ut verbo dicam, absclutum sibi dominatum usurpet.

Cum Maiores ipsorum, qui Ferdinando, id molienti, restiterunt, malè et iniuste se fecisse, et, rebellionis crimen incurrisse, confessi; nec tamquam suo iure, et per aequalem, hinc inde, malorum oblivionem, sed ex merâ gratiâ, pro Imperatoris beneplacito, tamquam malefactores, dignitati ac bonis, in totum, vel ex parte restituti fuerint.


page 82, image: s354

Sectio V.

[Note: Iurisdictionem supremam Imperatores sibi arrogârunt] IUrisdictionem supremam iam aggredimur, circa quam luce meridiana clarius est, quode Familiâ Habspurgicâ oriundi Imperatores, illam in solidum, et in omnes promiscuè sibi vindicaverint hucusque, et adhuc impudentissimè vindicent.

Nam quod de Tiberio Tacitus refert, [Note: libro 1. annal.] cum ipse quoque privata iudicia sibi assereret; dum Veritati (seu Iustitiae) consulitur, libertatem corruptam: Hoc est, dum iuri dicundo operam dat Tiberius, Imperium Populi Romani occupasse, et omnem Senatus reliquam potestatem ad se traxisse, sub obtentu Iustitiae administrandae. [Note: Clapmar. libro 2. cap. 5.] Idem de his Imperatoribus dicere iure possumus.

Cum autem, ut supra exposuimus, Iurisdictio, ex antiquâ observantiâ, in duas species dispescatur; nempe, Iudicium Principum, das Fürstenrecht, et Iudicium Camerale, das Kammer-Gericht: Harpyiae istae utrique rapaces ungves suos iniecerunt.

[Note: Etiam in Imperii Principes] Nam Iudicium, Principum corpus, famam ac Regalia concernens, iam Carolus V. aperte sibi arrogavie, dum, Anno 1548. litem, inter Landgravium Hassiae, et Comitem Nassoviae, de ditione Cattorum, solus decidit: [Note: Sleidan. libro 21. histor.] Quamquam sententia illa post rescissa sit.

Itaque idem Legem istam, quâ Imperatori cognitio de Feudis Principum reservata est, studio, ac datâ operâ, obscurius, nullâque huius iuris facta mentione, concepisse videtur: Utsupprimendi huius privilegii ansam inde arriperet.

Successores deinde Caroli, potestatem hanc, de causis eiusmodi Principum cognoscendi ac iudicandi, quasi minime controversam, sibi usurpârunt.

Sic, cum inter Ducum Saxoniae, Vinariensis ac Altenburgensis Lineae, Consiliarios, de iure primogeniturae quaestio oriretur, Rudolphus, Anno 1607. eam sententiâ suâ decidit, weil Ihm,


page 83, image: s355

als regierendem Römischen Keyser, vnd beyderseits, der Zeit verpflegten jungen Hertzogen zu Sachsen, Obersten Vormund, vnd Lehen-Herren, solches einig vnd allein zustehe. [Note: Imperiale decretum in eâdem eaus â de dato Prag 27. Sept. Anno eod.]

Id quod factum est, suffragante Christiano II. Electore Saxoniae, qui rem hanc ad Caesarem detulerat.

In causâ Iuleacensi, Imperatori, idem ius sibi arroganti, restiterunt quidem uniti Principes; dum scripserunt, [Note: In literis ad Electorem Saxoniae de dato Schwäbischen Hall 31. Ian. Anno 1610.] daß die Gülische Sache, so drey Fürstenthumb, vnd erliche Graffvnd Hertschafften belangt, für die Keyserliche Hoff-Rähte gezogen worden, sey der Teutschen Chur-vnd Fürsten Hoheit, Rechten, vnd alter gewonheit mit nichten gemäs, sondern zum höchsten wiedrig vnd abbrüchig: Sed, ut ex eventu colligitur, nequiquam.

Nam Christianus II. Elector Saxoniae, quia fortè propitium se, prae aliis, quorum intererat, Iudicem habiturum, augurabatur, proprio et reliquorum Saxoniae Ducum nomine, Caesari assensus est; Privatique commodi spem, publico Principum privilegio praetulit: Ita enim scripsit, [Note: In deductione Iurium, quae Domus Saxonisa in Ducatum Iuleacensem, etc. praetendis,] daß der Keyserlichen Mayt. vermöge der beschriebenen Rechte, des Heiligen Reichs constitutionen, der Kammer Gerichts Ordnung, vnd üblicher observantz im Reich, die cognitio, vnd decisio, als dem eintzigen ohnmittelbaren Richter allein yustünde, die könten vnd wolten sie Ihrer Mayt. als gehorsame, des Reichs Chur-vnd Fürsten nicht entziehen. Et iterum, es erinnern sich Ihr. Chur-vnd Fürstliche Gnaden bedächtlich, daß der Römischen Keyserlichen Mayt. wann über Fürstenthumb, vnd dergleichen Reichs-Lehen, streit vnd spaltungen vorfallen wollen, das erkendnus nicht allein, vermöge der beschriebenen Lehenrechte, ohnzweifflich gebühre, vnd zustehe, sondern auch derselben, mit einhelligen Schlus, aller Stände des Reichs, in der Kammer-Gerichts-Ordnung, vnd sonsten, reserviret, und vorbehalten


page 84, image: s356

worden, so gar, daß ob sonsten die Keyserliche Mayt. cum Camerâ, vnd hinwiederumb Camerâ cum Caesare, in andern fällen, in iurisdictione concurriret, gleichwohl diesetz ein casus reservatus bleibe, darinnen Camerae, vielmehr aber Paribus Curiae, die cognitio glatt abgestricket, welche der Keyserlichen Mayt. zuentziehen, Ihre Chur-vnd Fürstliche Gnaden, Pflicht, Stands, vnd Gewissens halber, nicht wolle verantwortlich seyn.

Principum autem Imperii, tamquam Assessorum, praesentiam, quam praecise necessariam esse, ad huiusmodi iudicium constituendum, supra firmavimus, idem Christianus Elector, arbitrio ac discretioni Imperatoris commisit, die Römische Keyserliche Mayt. werde selbsten die wichtigkeit der Sachen Gnädtgst erwegen, den Vnglimpff allein auff sich nicht nehmen, sondern, auch ohn erinnern, etliche Cyur-vnd Fürsten des Reichs, wie sie in viel geringern Sachen bißhero zuthun gepflogen, consuliren, vnd an sich ziehen, vnd sich also erweisen, wie einem hochlöblichen Keyser , vnnd vnverdächtrgen Richter gebühret. [Note: In responso ad Unitorum Principum literas de dato Dreßden 10. Februarii Anno 1610.]

Eiusdem opinionis fuerunt alii nonnulli, Caesareae potestatis potiùs, quam propriae Libertatis studiosi, circa id tempus Pragae congregati, Principes, Ihre Keyserliche Majestät werde sich nicht entgegen sein lassen, vor öffnung der Vrtheil , zu concipirung derselben , vnd ad decisionem causae, etlicher vnpartheyischer Chur-vnd Fürsten Rähte, thren Reichs Hoff Rähten beyzuordnen: Wann allein des Reichs Hoff Raths iurisdiction, deren sich Ihrt Keyserliche Mayt. keines wegs begeben können oder möchten, nicht reeusiret, sondern deroselben rechtliche erkändnus, wie billig vnd recht, vndisputiret bleibe. [Note: Relatio quorundam Electorum at Principum, ad secundam Casavis propositionem de dato Prag 28. Maii Anno 1610.]


page 85, image: s357

Hinc, posthabitis omnibus istis exceptionibus, et interpositis appellationibus, causa ista in Aulâ Caesaris recepta est: [Note: Reink. libro 1. cl. 4. cap. 19. n. 18.] Et Caesar, semel ac semper, mentem suam explicuit, [Note: In literis ad Electorem Brandenburg. de dato Prag 2. Martii Anno 1610.] daß er, von seiner, über angeregtem Gülischen succession Streit , gnugsam gegründter, vnd interponirter Keyserlichen iurisdiction, mit nichten auszusetzen, auch die durch ihn ergangene rechtmässige, citationes, mandata, interlocutorien, vnd andere verordnungen, gestracks zu prosequiren, ja so weit ad ulteriora zuverfahren, festiglich entschlossen, biß allerseits schuldige parition erhalten, vnd diese praetensiones, wie sichs eignet, vnd geziemet, ordentlich vnd vollnkommentlich, durch ihn, an seinem Keyserlichen Hofe erörtert, beygelegt, vnd entschieden werden.

Cum vero, transactione Iuterbocensi, [Note: quae inita 22. Martii Anno 1611.] Elector Saxoniae voluntati tandem Electoris Brandenburgici sese accommodaret, daß von Ihr. Keyserlichen Mayt. nebenst vnparteyischen Chur-vnd Fürsten des Reichs, ein ausspruch geschehen, vnd zu dem ende, die drey Chur-vnd Fürstliche theile, nemblich, ein jeder zweene annembliche Chur-vnd Fürsten, deren sie sich zuforderst selbsten vnter einonder, salvâ recusatione, zuvergleichen, benennet werden solten: Imperator iurisdictionis suae, quam praetendebat, longè, ac Principes suae Libertatis, tenacior, id hac quidem vice admisit; additâ tamen protestatione, daß sich sonsten auff diesen special fall, niemands zuberuffen, oder solches in consequentiam zuziehen habe. [Note: In consir maticnt huius transactionis de dato Prag 5 Decembris Anno 1611.]

Unde quaestione hanc, de Iudicio Principum, von Fürstenrecht, isthac transactionis Iuterbocensis confirmatione, esse decisam, sey hiedurch allerdings erleutert vnd decidiret, Lundorpius putat. [Note: tomo 2. actor. publ.libro 2. tmct. 2. p. 23.]

Et nos quidem illam, tamquam nodum aliquem gordium, vi


page 86, image: s358

potiùs incisam, quam legitime decisam, agnoscimus: Quis vero, seu incidendi, seu decidendi potestatem soli Rudolpho contulerit, non immeritò dubitamus.

Similiter (ut ad alia exempla pergamus) in causâ Hessen contra Hessen, Marpurgensem successionem concernente, per aliquot annos, ex unâ parte, exceptio isthaec fuit opposita, sed, in Comitiis Ratisbonensibus, Anno 1613. habitis, per Decretum Caesareum 23. Octobris reiecta, litisque contestatio partibus iniuncta. [Note: Reink. libro 1. cl. 4. cap. 19. n. 28.] Quâ eâdem in causâ Darmbstadensis (qui eò, quod Caesarem sibi privatim summè affectum sciret, Principum hoc privilegium facilè contempserat) Anno 1623. 1. Aprilis, Ratisbonae, a defuncto Ferdinando, sententiam, in omnibus articulis summe secundam, extorsit. [Note: Reink. ib. n. 29.]

In causâ quoque Lünenburg contra Brgunschweig, de Ducatus Grubenhagensis successione, Imperator Matthias solus definitivè pronuntiavit. [Note: Idem d. n. 28.]

Ferdinandus defunctus etiam, in causâ heredum Edowardi fortunati, contra Georgium Fridericum, Marchionem Badensem, Anno 1622. 25. Augusti, sentententiam solus tulit, et publicavit: [Note: Ibid.] Reiectâ appellatione, quam is, à Caesare male informato, ad eundem melius informandum, et ad Ordines Imperii, interposuerat.

Idem Ferdinandus, cum hodierno Saxone colludens, ac in plurium Principum, Magnatumve perniciem conspirans, in specificatione sua exceptorum ab amnistiâ, de eorundem corpore, fama, ac bonis, unâ operâ, de plane, absque ullo iudicii strepitu, et causae cognitione, imò absque citatione ullâ, sententiam tulit.

Dolendum autem est, huc tandem, per socordiam nostrorum Principum, rem devenisse, ut, qui privilegiis ac Libertate, aliorum Regnorum Principes in tantum eminebant, quantum lenta viburna cupressi; nunc, hoc in passu, illis longe inferiores sint.


page 87, image: s359

Nam in Franciâ Pares, non nisi coram Paribus Curiae olim conveniri potuerunt: [Note: Ex Choppino, Bodino, et Hotemanno refert Reink. ibid. n. 13.] Et, in Neapolitano Regno, Comites ac Barones in criminalibus, non, nisi per Pares Curiae iudicantur. [Note: Idem ibid. n. 14.]

In Daniâ quoque, si Regi, aut Praefectis eius controversia cum aliquo ex Nobilitate, sive is Senator Regni sit, sive non, incidat, eum coram universo Regni Senatu compellare debet; sive ea controversia sit de fundis, sive de aliis quibuscumque bonis, aut negotiis: Ut testantur Ordines Regni, in scripto publico, quo causas exponunt, cur renuntiatâ Christierno Regni oboedientiâ et fide, Fridericum Regem elegerint. [Note: Chytraeus in Chron. Saxoniae l. 10.]

[Note: Iurisdictioni Camerali paulatim magis Imperatores sese admiscuerunt] Altera iurisdictionis species, Iurisdictio nempe vulgaris, Principum corpus, famam, ac Regalia non concernens, olim quoque totis Imperii fuit, a quo illa Camerae Imperiali mandata est; ut superius probavimus.

In quâ Camerâ, initio, ne tantum quidem iuris Imperator habuit, ut Iudicem solus, pro arbitrio suo, constituere posset: Quod tandem tamen sibi arrogavit.

Deinde Carolus V. duos Comites, seu Barones, qui in absentiâ Iudicis, vice eius fungerentur, et duos alios Assessores iudicio huic intrusit: Nullâ aliâ de causâ, nisi ut sensim, magis magisque supremae iurisdictioni sese immisceret, Ordinumque potestatem labefactatum, suam verò auctum iret.

[Note: Tandem concurrentia iurisdictionis inventa] Praeponderante tamen semper adhuc Ordinum iure, tandem praecipuus Austriacae Domus fetus, et insigne stabilimentum in lucem prodiit, Consilium nempe aulicum Imperiale, der Reichs Hoff Rath: Qui iterum concurrentiam istam iurisdictionis, inter Cameram ac Imperatorem, enixa est.

Eaque concurrentia tantopere invaluit, ut si hodiernam observantiam respiciamus, Imperatoribus concurrentem cum Camerâ iurisdictionem competere, dubio plane careat. [Note: Arnis. lib. 2. de Republ. c. 6. n. 111.]

[Note: Quae ex dissidio forsan religionis orra] Ut autem alia multa, in Imperii praeiudicium ab Austriacis


page 88, image: s360

introducta, ita quoque haec concurrentia, ex religionis dissidio, ortum traxisse videtur.

Cum enim, sub initium Evangelicae Religionis ac Reformationis Camerales importune admedum erga Protestante se gererent, et multa contra ius, fasque, odio Religionis, in illos statuerent, Protestantes Carolum Imperatorem, quem mitiorem sibi fore sperarunt, contemptâ Imperiali Camerâ, implorare coeperunt: Idemque à Pontificiis factum, qui, recusatâ a Protestantibus Camera, iure suo, et Iudice se destitui, querulabantur. Et hoc forsan modo concurrentiae istius prima fundamenta iacta sunt.

Inde Heldus, Caroli V. Legatus, ad Protestantes, in Conventu Smalcaldiae, Anno 1537, habito, mulias, ait, [Note: apud Sleidan. lib. 11. histor.] incidisse causas, de quibus cum Camerae Iudices agerevellent, abipsis et recusati sint, et asperioribus etiam verbis compellati: Et eius rei querimonias ad Caesarem esse delatas a Litigatoribus, qui suum ius consequi non posse, dicerent.

[Note: Successu temporis formata ac firmata] Mansit tamen partus hic infirmus quasi, ac informis, donec, ursorum more, lambendo, eum Imperatores, in istam, quam nunc habet, redegerunt formam, ac sollenni sanctione consirmarunt.

Primus Ferdinandus Imperator, eius nominis I. certâ ordinatione, sub obtentu et colore iustitiae administrandae, eum inclusit. In quâ verba ista habentur, [Note: § so haben wir bißanhero,] Ihr Mayt. habe bißanhero, zu beförderung vnd verrichtung der Iustiti, den Keyserlichen Hoff Rath erhalten, vnd wolle denselben noch ferner erhalten vnd ersetzen, auch alle Iustiti vnd Parteyeyhändel dahin remittiren, vnd weisen.

Matthias quoque certam huic consilio ordinationem praescripsit; in quâ amplissima illi iurisdictio et potestas assignatur, in vnserm Reichs Hoff Rath, inquit, [Note: In Ordinatione Consilii aulici tit. 2. in princ.] vnd desselben iurisdiction, sollen alle und iede Sachen, unser Keyserthumb, das


page 89, image: s361

Heilige Römische Reich, derselben Hoheit, Recht, Herzlig-vnd Gerechtigkeiten, Pfandschafft, Losung, Regalien, Hohe vnd Nieder-Lehen, Privilegien, indult, confirmation, vnd anders, wie solches Nahmen haben mag, so viel solche die Iustiti belangen, insonderheit alle vnd jede Partey sachen, die rechts gewonheit, connexitet, vnd consequentz halber, für vnser Keyserlich Gericht gehöcen, oder von den ersten instantien, durch mittel der appellation, supplication, dictionem nullitatis, invocationes officii, oder in alle andere wege sich dahin wenden, fundirt vnd gehörig seynd, sollen allda angenommen, gerechtfertige, darüber erkandt, vnd die notturfft expediret werden.

[Note: Hodiè indubis] Imo Electores Imperii; iurisdictionem hanc Aulae Caesareae, dudum, sollenniter agnoverunt` Imperatori in Capitulatione legem praescribentet, [Note: Capitulatio Ferdinandi II. § Ihre Mayt. solten vnd welten auch des Heiligen Reichs,] daß Ihre Mayt. sollen vnd wollen, ihren Geheimen, vnd des Reichs Hoff Rath, also bestellen, damit männiglich schleunige vnparteyische Iustitia administriret werden möge. Quae clausula in Rudolphi II. nondum exstat, sed in Matthiae primum Capitulatione reperitur.

Saxo imprimis, inter hos, Imperatoris potestatem valde sublimatum, Imperii vero Libertatem suppressum ivit, et Palatino, processus aulicos impugnanti, acriter restitit: Ut ex Legatorum Saxonicorum verbis colligere licet; quibus Domino Camerario illi rotunde confessi sunt, [Note: ut is testatur in relatione ad Electore Palatinum de dato 24. Iul. Anno 1608. ap. Lundorp. tomo 2. act. publ. l. 2. tract. 5. p. 541.] Ihr Herr könte vnd wolte Keyserlicher Majestät, ihre habende, vnd hergebrachte iurisdiction nicht disputiren lassen, were einmahl an dem, daß dieselbe fons iurisdictionis, vnd daß alle exemptiones, privilegia, vnd austräg von dero herkommen: Weren auch im bestendigen herbringen, vnd würden sich davon nicht treiben lassen. Er könte die Hoff-proces per se nicht fechten, oder darbey Pfältzischer, vnd anderer Stände meynung seyn.


page 90, image: s362

Quin ergo Iurisdictio suprema Imperatoris propria, ab eoque cumulative, non privative, in Cameram ex parte collata, dici debeat (si ex praesenti rerum statu iudicemus) ex tra controversiae aleam positum est.

Unde Caesar Electorum Legatis aliquando respondisse legitur, [Note: Pmga 27. Iul. Anno 1590. ap. Lundorp. d. tomo 2. l. 1. tract. 4 n. 3. p. 55.] Ihre Keyserliche Mayt. hette dem Kammer-Gericht ihre iurisdiction in etlichen Fällen communiciret, aber sich der oselben darumb nicht abdiciret noch begeben.

Et in Ordinatione Consilii sui aulici Matthias scribit, [Note: tit. 2 § so wollen wir auch.] Wir haben vnserm Kammer-Gerichte concurrentem iurisdictionem zu mehrer beförderung der Parteyen, vnd vnser übertragung, mitgetheilet.

Itemque Pactis Pragensibus expresse cautum est, [Note: § den Keyserlichen Reichs-Hoff Rath in sine.] Ihre Keyserliche Mayt. habe sich reserviret, daß sie ihr selbst, vnd ihrem Keyserlichen Reichs Hoff Rath, in einigem stücke, zumahl auch, an handhabung vnd execution des Friedenschlusses, gantz nichts wolle gesperret vnd entzogen haben.

[Note: Iurisdictio aulae magis privilegiata, quam Camerae] Nec, parem, cum Camerâ, iurisdictionem sibi arrogasse, Imperatoribus satis fuit, sed et longe ampliorem, ac magis privilegiatam sibi vindicârunt.

[Note: Tum in processu] Camera enim, non nisi formâ, in ordinatione eius praescriptâ, procedit, aut iudicat: Eâque desiciente, sollennitatibus, a iure communi requisitis, necessario astringitur, Es soll, in allen vnd jeden föllen, die insonderheit, vnd ausdrücklich in der Ordnung, des gerichtlichen proces halben, übersehen, das gemeine Recht statt haben, vnd Vermög desselben gehandelt, vnd procediret werden. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1555 parte 3. tit. ult.]

Consistorium vero summi Principis, sine ambagibus, sive formulis ordinariis, solâ veritate inspectâ, sine strepitu et figurâ iudicii, levato velo, sententiam fert: [Note: Auctor Relationis Donawerdicae parte 1. p. 33. Paurmeist. libro 2. de iurisd. cap. 6. n. 259.] Nec ordinem


page 91, image: s363

iudiciarium, de iure positivo introductum, servare tenetur. [Note: Reink. lib. 1. cl. 3. c. 12. n. 35. et sequ.] Nulla enim Lexpotest Principis Curiam coarctare, cum illa sit Lex animata in terris; inquit Iustinianus: [Note: Nov. 105 cap. paenult. in sine.] Quod ad hodiernam Imperatoris Aulam Legistae haud segniter applicant. [Note: Reink. d. loco n. 41.]

Imperator quidem Matthias, processum iudiciarium Consiliariis suis observandum, iniunxit: Sed tot additis limitationibus, et restrictionibus, ut, in effectu, res ad nihilum recidat, sollen, so viel möglich, (haec prima limitatio) vnd die praeeminentz dieses vnsers Höchsten Gerichts, vnsers Reichs Hoff-Rachts, von rechtswegen erleiden mag (haec secunda) desselben vnsers Cammer-Gerichts, bevorab in grossen Sachen, (haec tertia) gewönlichen proces, termin, vnd sollenniteten gebrauchen, vnd dieselben observiren, etc. vnd in allweg, so viel die substantz eines gerichtlichen proces anlangt, sonderlich, da ein vnwiederbringlich praeiuditz zubefahren, (haec quarta) von der Ordnung, wie sie im Keyserlichen Cammer-Gericht eingeführet, ohne wollgegründete Vrsachen(haec quinta) nicht abweichen: Hingegen wolle Wir sie (haec sexta et summa limitatio) an andere accidentalische Gerichts sollennia, dadurch dem Hauptwerck, vnd gnugsamer erkündigung der Warheit, nichts zu, oder abgehet, keines weges verbunden, sondern vielmehr auff den gemeinen Nutz vnd förderung der heilsamen Iustiti, gewiesen vnd verpflichtet haben. [Note: In erdinatione Consilii aulici tit. 2. § so wollen wir auch.]

Rectè autem Deputati calamum censorium hic strinxerunt, et subdolas istas limitationes, per quas iniustitiae lata panditur fenestra, induxerunt.

[Note: Tum in causis ad ea pert. nentibus] Deinde quoque, Camerae iurisdictio in primâ instantiâ, ubi personae, quae conveniuntur, immediate Imperio subiectae non sunt, nisi in puncto denegatae iustitiae, fundata non est, es soll das Keyserliche Cammer-Gertche in erster instantz, oder rechtfertigung, keineladung erkennen, oder geben, gegen den ienigen, die der Keyserlichen Mayt. und dem Reich, nicht ohn mittel


page 92, image: s364

vnterwerffen sind, etc. [Note: Ordinat. Camerae de Anno 1555. parte 2. tit. 1.] Aut ubi illae immediate quidem Imperio subiectae sunt, sed privilegia Austregarum habent. [Note: Ibid. tit. 2. 3. et 4.]

[Note: Iurisdictio aulica privilegia primae instantiae non attendit] Imperatores vero Austriaci, haec etiam primae instantiae, iudicia pedibus conculcârunt.

Nam proximis annis, ut Auctor Informationis Dona werdicae [Note: parte 2. p. 121.] testatur, Ordinum et Imperialium imprimis Civitatum, subditos, per commissiones, citationes, ac mandata sua, ad Aulam Caesaream, ac quidem saepiùs, sine ulla expressione causae, evocârunt: Et debitam ordinario Magistratui cognitionem, et subditis primae instantiae privilegia, ac remedia Appellationis, Revisionisque adimere tentantes.

Eodem modo, in personis, Imperio immediate subiectis, privilegia Austregarum, quae Camerae iurisdictionem in primâ inftantiâ impediunt, Aulae Caesareae iurisdictio dudum perrupit.

Protestantes, iam Anno 1594. ea de re conquesti sunt, [Note: In gravaminibus nach dem Psältzischen vnd Braudenburgischen conceps.] es wollen allerhand Sachen, erstlich per modum verordnerer Commissarien, vnd darnach zur decision, an den Hoff Rath, wieder der Stände privilegia vnd herkommen, gezogen werden, dadurch dann den Ständen das beneficium primae instantiae vnd revisionis entzogen wird.

Idemque Anno 1613. clarius repetierunt, [Note: In gravaminibus de eod. Anno.] die Reichs-Hoff Rähte haben sich vnterstanden, gantz beschwerliche commissiones ausgehen zu lassen, dahin gerichter, daß in solche commissionibus, die Commissarii, usque ad conclusionem causae, procediren, vnd hernacher die Sachen an den Keyserl Hoff, zum endlichen ausschlag verschicken solten, welches aber nicht allein den Austrägen zu abbruch, sondern auch den Parteyen seibst, zu nicht geringer beschwerung gereichen thut, vnd dann ihnen, durch solche Wege, die, sonsten habenden, beneficia Appellationis, deter doch ihre, der Stände unmittelbare Unterthanen, geniessen,


page 93, image: s365

vnd also melioris conditionis, als sie, die Stände selbsien, seyn mussen, denommen werden.

Imperator quidem Matthias privilegia primae instantiae, si personae, immediate Imperio non subiectae, conveniantur, Consiliariis suis observanda esse, tradit, [Note: d. Ordinatione Consilii aulici tit. 2. § da aber Vnsern.] da Vnsern Reichs Hoff-Rähten sachen vnd beschwerungen fürkommen, darinnen, je zu Zeiten, die Parteyen ihre nechsi ordentliche Obrigkeit, auch Vnsere vorgesetzte Landfürsiliche Regierungen überschritten vnd vmbgangen, sollen Vnsere Reichs Hoff Rähte dieselben Parteyen, erstlich, für bemeldte ihre ordentliche Obrigkeite, Gericht, oder Regierungen, wohin sie dann gehören, weisen.

Sed mox subiungit, es were dann, daß solche Sachen vnd Beschwerungen, die ordentliche Obrigkeiten, Gericht, vnd Regierungen selbsten berürten, oder sonsten bewegliche Vrsachen verhanden weren, die Sachen in Vnserm Reichs Hoff Rath anzunehmen: Darauff sollen vnd mögen Vnsere Reichs Hoff Rähre, etc. nach gelegenhett der Parteyen vnd Sachen, wie es sich gebühret, handlen, vnd erledigung thun-Quibus verbis tota haec res ad arbitrium Consiliariorum revocatur: et ita, quod unâ manu dedit, alterâ mox dolose aufert Imperator.

Quâ de causâ, totam hanc limitationem, seu declarationem, omnia antecedentia enervantem, Deputati cancellârunt.

Idem Matthias privilegia quoque Austregarum ad Iudicium aulicu noviter extendisse, primo intuitu videtur, [Note: d. Ordinationi Consdy aulici tit. 1. § wir befehlen.] der Reichs-Hoff Rath solle nicht bloß allein, die Keyserliche Hoheit sondern auch der Churfürsten, Fürsten, Grafen, Herrn, Stände, gefreycer Ritterschafft, vnd anderer, mittel-vnd vumittelbarer Vnterthanen privilegia, aller gebühr nach, sorgsamblich in acht nehmen, niemands dawieder beschweren, etc.

Sed, si pergas, mox, quod construxerat, diruit, et, per viam commissionum, omnia haec, Austregis è medio sublatis, ad se, in subsequentibus, trahit, weil der Billigkeit nicht zuwieder,


page 94, image: s366

sondern vielmehr an ihm selbst nützlich, vnd den Parkeyen, zu ersparung vieler Zeit, vnd ver gebenen Vnk ostens fürträglich, auch bey allen wollgeordneten Gerichten löblich herkommen, die streitigen Sachen zu gütlicher Handlung vnd Vertrag zuweisen, so sollen vnsere Reichs Hoff Rähte sich dessen, nach gelegenheit, sonderlich aber auff der Parteyen anruffen, zugebrauchen, nicht aus acht lassen: Vnd weil darbey auch sehr gut, vnd dem herkommen gemäs, vmb besserer besorderung der Iustitz, vnd abhelffung der beschwerden willen, (es weren dann sonderbare Vrsachen dawieder verhanden) daß die clausul, in verbleibung der güte, was recht ist, zuerkennen, vnd auszusprechen, annectiret, vnd einverleibt wird, demnach sollen sich vielbenmeldte vnsere Reichs Hoff Rähte, ins künfftige dieses vnterscheids verhalten, wann nemblich, vermöge der ansträge, vnd mit diesen ausdrucklichen Worten, eine commission bey vns gesucht wird, daß solches keiner Parteyen, wann anders die iurisdiction fundiret, abgeschlagen werde: Vnt stehet in diesem fall, vermög vnserer Cammer-Gerichts Ordnung, den Parteyen die appellation, von Vrtheilen der Commissarien, an Vns, oder Vnser Keyserlich Cammer-Gericht bevor. [Note: d. Ordinatione Consilii aulici d, tit. 2. § diemeil aber auch. ] Et ita, si actori hac viâ experiri libitum fuerit, Commissarii Caesaris in locum Austregarum succedunt, à quibus rectà ad Aulam, aut Cameram, exclusis penitùs Austregis, itur.

Hanc itaque integram clausulam, à verbis, vnd weil darbey auch, Deputati eliminârunt, aliamque eidem, in sequenti formâ, substituerunt, dieweil diese clausul sehr beschwerlich, vnd dadurch alle befreyete Austräge zu grunde giengen, als were dafür zusetzen: Daß, in verbleibung der Güte, Parteyen an den jenigen Richter, dahin sie eigentlich gehöret, gewiesen, auch alsdann die appellation an gebürende Orte gebracht werden solle.

Tandem generalis quaedam clausula à Matthiâ annectitur, per quam privilegia primae instantiae facilè eludi possunt: Quippè, quae ex certis fiunt ordinaria ac lubidini Aulicorum


page 95, image: s367

Consiliariorum substernuntur, weil auch ferner bey vnd, von alters her, woll hergebracht, daß wir zu mehrer, beförderung der Iustitz, vnd rettung der dedrengten, sonderlich in Sachen, so ohne das in primâ instantiâ bey vnd angebracht vnd erörtert werden können, oder, anderer vmbstände halben, solches für rathsam angesehen, oder da wir, als vnmittelbarer Obervnd Lehen-Herr angeruffen werden, oder sonsten Vns, oppresserum et misserabilium anzunehmen, commissiones, zu verhörung der Sachen, allein ausgehen lassen, so fürters zu vnserm Keyserlichen ausspruch, an vnsern Hoff remittiret, vnd über sendet werden, thun wir vnserm Reichs Hoff Rath, in obspecificirten fällen, der gleichen commissiones hinfüro zuerkennen, vorbehalten. [Note: Ibid.] Et ita, quandocumque id, ex circumstantiis, Consilio aulico visum fuerit, causae, exclusis primis instantiis, per viam Commissionum, ad Aulam Caesaream derivari possunt.

Quod ut praecaverent Deputati, verba ista, oder anderer Vmbstände, etc. ut nimis indefinita, et generalia, dadurch allerhand vnleidliche beschwerden eingeführet werden möchten, similiter [Note: Imperator litis pendentiam interrupit] omittenda censuerunt.

Litispendentiam quoque interrumpere, et causas, in Camerâ iam motas, ac ex parte ventilatas avocare, Senatus hic Imperatorum aulicus conatus est.

Ita enim, iam tum, Anno 1590. conquesti sunt tres saeculares Electores, [Note: In gravaminibus suis ap. Lundorp, tomo 2. act. publ. l. 1. tract. 4. n. 2. p. 51.] daß, auff der Parteyen vngleich fübringen dem Cammer-Gericht je bißweilen inhibiret, demselben allbereir anbrachte Sachen entzogen, vnd am Keyserlichen Hoff solche erörtert werden wollen.

Praesensque ab iisdem refertur exemplum in Civitate Erfurt, welcher, auff anhalten Chur Maintz, mit poenal mandaten vom keyserlichen Hoff Rath zugesetzt worden, vngeachtet der litispendentz am Keyserlichen Cammer-Gericht.

Et mox iterùm, Anno 1594. daß auch avocationes à


page 96, image: s368

Camerâ, per rescripta geschehen seyn sollem, [Note: In gravaminibus nach dem Sächsischen concept.] daß vom Hofe an das Cammer-Gericht inhibitiones erfolgen, vnd die Sachen, dahin gehörig, nach Hofe gezogen werden. [Note: in gravaminibus, nach dem Brandenburgischen concept.]

Denique clariùs et expressiùs in ultimis Comitiis Ratisbonensibus, idem Protestantes Imperii Ordines repetierunt, [Note: In gravaminibus.] Man habe sich vnterstanden, etwan in denen Sachen, so allbereit am Cammer-Gerichte, auch Fürstl. Hoff-Gerichten anhängig gemachet worden, zu inhibiren, vnd, solcher litispendentz vngeachtet, dieselbe an den Keyserl. Hoff zuziehen, ja auch woll die jenigen Sachen, darinnen bereit die Vrtheil gefasset, vnd nur auff der publication gestanden, dahin abzufordern.

Quod ipsum, quid aliùd est, quam iurisdictione, pro lubitu ac lubidine suâ, seu uti, seu abuti? Notissimos enim concurrentiae terminos (qui intra solam praeventionem definiuntur) ista audacia quam longissimè excedit.

Nec defuêre tamen, praefrictae frontis, Leguleii; [Note: Berlichius decis. 158 per tot.] qui istiusmodi enormibus ausis applauderent, eaque, velut optimo iure facta, comprobarent: Imperatorem cum Rege Franciae, quoad potestatem et iurisdictionem, quam uterque in Regno suo et Imperio habet, falsissimè aequiparantes. [Note: Berlich. d. docis. n. 34.]

[Note: Iurisdictio aulica Revisioni et Syndicatui non est obnoxia] In hoc quoque Iurisdictio aulica magis privilegiata est Iurisdictioni Camerae, quod si quis, latâ per Camerales sententiâ, gravatum se existimet, supersit ei remedium Revisionis et Syndicatus: [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1555. parte 3. t. paenult.] Quorum neutrum Aula Caesaris admittit. [Note: Auctor Informat. Donavverd. parte. 1. p. 135.]

Tandem, quemadmodùm in cognitione et iudicio suo nullis Legum repagulis Imperatores coerceri voluerunt: Ita etiam rei iudicatae exsecutionem, pro arbitrio suo instituendam, sibi arrogarunt.

[Note: Imperator exsecutionem, pro lubitu suo instituendam, sibi arrogavit] Nam Rudolphus Imperator, Anno 1617. die 2. Augusti in hunc modum rescribere ausus est, [Note: ut refert. Auctor d. informat. parte 2. p. 361.] daß Ihre Mayt. weder in


page 97, image: s369

des Reichs Exsecutions-Ordnung, oder Creysverfassung, noch sonsten dahin gebunden seyn, daß zu exsequirung der Keyserlichem Vrtheil, sonsten kein mittel vor genommen werden möge, dann allein bloß des jenigen Creys-Obristen zuthuung, darunt er der condemnirte gesessen, sondern sie hetten, zu erhaltung rechtens, auch wohl auff andere mas, in allwege zuschliessen.

[Note: Imperator exsecutionem, pro lubitu suo instituendam, sibi arrogavit] Coronidis loco, circa iurisdictionem supremam, notare lubet; quod, in criminalibus quoque, Rudolphus Imperator, Ordinibus Imperii magnum praeiudicium inferre conatus sit: Quandò ex Aureâ Bullâ, et aliis Imperii Constitutionibus, malè intellectis, inquisitionem ac cognitionem, de crimine Maiestatis seu Perduellionis, praeterito et excluso ordinario inferiore, cui aliàs merum Imperium plenissimè competit, Magistratu, sibi vindicavit.

In quo, ut in aliis multis, Saxoniae Elector, Imperatoris patarium, ac stratorem, haud impigrum, iterùm se praebuit.

Cum enim is Elector, ex confessione quorundam assasinorum, Heinricum de Thunaw, et Laurentium Biederman, Iohannis Georgii, Princopis Anhaldini, et subditos, et non infimae notae ministros, vitae suae insidiatos esse, conquereretur; primùm, ut à foro ac Principe suo traducti, subi sisterentur, minabundus intendit: Quod cum haud procedere videretur, rem totam, non attento eo, quod praefatus Dux iustitiam tantùm non denegaret, sed et ambabus manibus offerret (ut ex fundamentali relatione, seu deductione, hac de causâ editâ, elucescit) rem ad Imperatorem detulit. Qui lictores suos (seinen Hoff-Profossen, mit etlichen Schützen, vnd seinem Ambt-Knecht) non segniter eò misit, ut eosdem reos ad Aulam Caesaream deducerent, et cognitioni sisterent; sub hoc colore, daß ihme (dem Keyser) Ambt vnd Pflicht halber, solche schreckliche vnd hochsträffliche conspiration, utpote in necem Electoris Imperii facta, nach befindung gebürlich zubesiraffen oblige, auch Krafft der Güldnen Bullen, vnd anderer Reichs-constitutionen und


page 98, image: s370

Satzungen, die perscrutatio, cognitio, et punitio huius atrocissimi criminis, einig vnd allein zustehe. [Note: ???Literae Electeris Palatini et Brandenburgict ad Caesarem de dato 8. Iul. Anno eod.]

Exitum quoque forsan habuissent, ac vi perrupissent, Imperatoris haec et Saxonis attentata, nisi alii Electores ac Principes, qui mali hanc rem exempli, et periculosae esse consequentiae, eminùs prospiciebant, auctoritate suá intercessissent.

Hi enim, quemlibet coram suo ordinario Magistratu conveniendum, Proceribusque et Ordinibus Imperii, in specie quoque Principibus Anhaldinis, inter alia Regalia, Ius meri Imperii, etiam in atrocissimis delictis, non excepto Maiestatis, aut Perduellionis crimine, competere; Aureae verò Bullae, non illum, quem Imperator cidem affingebat, (quod, nempè, de crimine Perduellionis, solus Imperator cognoscere possit, et debeat) sensum, nec à quoquam in eum sensum unquam intellectum esse, evidenter demonstrârunt.

Sectio VI.

[Note: Impèratores banno, etiam in Imperii Principes, grassati sunt] DE Banno, non opus est, ut prolixè disseramus, cum vel praesens nostri temporis historia satis ostendat, quantum sibi, hoc in passu, ex Domo Austriacâ oriundi Imperatores, etiam in ipsos Imperii Principes, iuris sumpserint.

Carolus V. iam olim, Electorem Saxoniae, et Landgravium Hassiae, non auditos, imò non citatos, hoc fulmine percussit. [Note: Sleidan. lib. 17. histor.] Et captum tandem, ad Mulbergam Electorem, tamquam rebellem, reumque laesae Maiestatis, capitis damnavit, wir haben erkandt, erkläret, vnd gesprochen, (quae formalia sententiae condemnatoriae [Note: apud Hortled. come 2. de bello Germani, lib. 3. c. 70. n. 2.] verba sunt) erkennen, erklären, und sprechen auch, aus Römischer Keyserlicher Macht und Vollnkommenheit hiermit wissentlich, daß Hans Friedericht der Richter, ihm zu bestraffung, und andern zu einem Exempel, durch das Schwert


page 99, image: s371

vom Leben, zum natürlichen Gerichte gebracht werden solle: Darzu wir ihn dann, mit dieser Vrtheil, vnd erklärung, condemniren vnd vervrtheilen.

Rudolphus Imperator, ergâ Principes Imperii, nec comminatione, nec declaratione Banni parcus fuit: Ut, in turbis Argentoratensibus Anno 1602. ubi Vicario Decanatur, Christiano, Holsatiae Duci, et consortibus, Bannum comminatus est. Quin imò, in eventum, eosdem in Bannum declaravit, hat, bey Straff der Acht, die abtretung derer Stiffsgüter ihnen befohlen, vnd im fall nicht erfolgender parition, an den keyserlichen Hoff, welcher enden der die Zeit sein wird, zuerscheinen, sie geladen, zu sehen, vnd zu hören, sich in vorbestimbte poen der acht, gefallen zu seyn, mit Vrtheil vnd Recht zu erklären, zu sprechen, vnd darauff, mit der execution, ohn iemandts respect, fröderlichst zuverfahren. [Note: Mandatum Caesareum an die Brüderhöfischen Capitularen in Strasburg de dato Prag 5. Aug. Anno 1602.]

Quomodò idem quoque Rudolphus, in causâ Iuleacensi, contra insignes Imperii Principes, Banni comminatione fulminaverit, Edicta Caesarea satis, superque testantur.

Defunctus Ferdinandus nonne in personâ Palatini, Principis Anhaldini, et aliorum, qui Palatino adhaeserant, idem ausus est: Hinc illae in Imperio nostro lacrimae: Hinc illa, non misericordia, sed miseria.

[Note: Proscriptio Palatini non est Mulhusii decreta] Nam id, quod Ferdinandus nobis persuadere conatur, quasi proscriptio illa Palatini, Mulhusii in deliberationem venerit, ibidemque decreta, non à se solo profecta sit, daß er deroselben, vermöge der zu Mulhausen beysammen gewesenen Chur-vnd Fursten, ihm gegebenen gutachten, beschehenen zusag vnd erkändnus, wohl befugt sey: [Note: Caesar in literis ad Moguntinum de dato Wien 1. Iun. Anno 1620. et ad Comitem Zollerensem, itemque Bavarum de dato 1. Iul. Anno eod. apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. libro 5. tsact, 20. n. 1. 2. 3. p. 891. 892. 893.] Falsum esse, Elector Saxoniae asseverat, eâque de causâ ad acta Conventus provocat,


page 100, image: s372

Es sey wegen der angedeuteten Achts-proces halber zuy Mulhaussen nichts geschlossen vnd verabschiedet worden, wir solches die, bey solcher Mulhausischen Zusammen kunfft, gehaltene acta, mit mehrerm bezeugen. [Note: In literis ad Iobannem Bipontinum de dato Torgano 9. Aug. Anno 1620. Lundorp. ibid. n. 12. p. 899.] Vnd sey anders nichts geschlossen, als Chur-Pfaltz, durch allerhand dienliche vnd wollgegründete motiven, zu bewegen, von dem occupirten Königreich Böhmen, vnd den incorporirten Ländern abzutreten, vnd dem rechtmässigem besitzer, etc. solche einzureumen, die Länder aber vonihrer wiedersetzligkeit vnd vngehorsam abzumahnen, mit dem anhang, da solches nicht erfolgete, die friedfertigen Chur-vnd Fürsten nicht lenger solchem Vnwesen zusehen, vnd ihr erwehltes vnd gekröntes Haupt despectiren, vielweniger den siebenden Churfürsten, dafür Chur-Pfaltz denselben selber erkennet, verlassen könten, sondern müsten auff mittel bedacht seyn, dadurch die auctoriter des Haupts vnd Churfürsten, so wohl das Königreich Böhmen, als ein vornehm Leben, beym Reich könte erhalten, vnd defendiret werden. [Note: In literis ad Casimirum Ducem Saxoniae de dato Bautzen 13. Oct. Anno eod.]

Dehortatio ergò cum comminatione hoc Conventu decreta fuit, non verò Ferdinando indultum, ut ad Banni declarationem solus illicò procederet, es ist zu Mulhausen nur auff die hortation cum comminatione geschlossen, auch ein grosser vnterscheid zumachen, vnter der Straff des delinquenten selbsten, vnd inter modum, wie vnd auff was maß zu solcher straff zugelangen. Chur-Sachsen hat vor sich nie verneiner, daß der Pfaltzgraff gesündiget, vnd dahero zustraffen, sondern allein dieses urgiret, daß die Straffe mit vorbewust des heiligen Reichs Churfürsten angeordnet, vnd vorgenommen werden solte, inhalt der Capitulation. [Note: Legatorum Electoris Saxoniae votum in Conventu Ratis bonensi Anno 1623. II. Febr. ap. Lundorp. tomo 2. act. publ. lib. 6. tract. 24. p. 1161.]

Sed et rescissionem Banni, velut irrogationem, Ferdinandus sibi arrogavit.


page 101, image: s373

Sic Christianus, Princeps Anhaldinus, Senior, 10. 20. Iun. Anno 1624. per Consilium Imperatoris aulicum, cassato sollenniter Banno, in Imperatoris, ac Imperii protectionem et securitatem rursùs receptus est. [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. e. 6. n. 1949.]

Idem Comiti de Hohenloe, et aliis accidit. [Note: Reink. ibid.]

Ulterius, quod de Banni declaratione diximus, Imperatorem scilicet universum hoc ius ad se traxisse, id ad exsecutionem Banni meritò etiam extendimus: Consiliarii enim aulici etiam exccutionem Banni sub Imperatoris traxerunt arbitrium; eumque, aut secundùm ordinationem Exsecutionis, hanc Cireulorum Ducibus mandare, aut alium certum Ducem ad exsequendum ordinare, et, pro lubitu suo, exsequi posse, contendunt.

Cum credendum non sit, quod Caesar, per ordinationem Exsecutionis semet ipsum exsequendi facultate privârit: Et causa ista, propter quam Circulorum Ducibus exsecutio Banni, à Camerâ irrogati, demandata est, (quae est, quod Camera ipsa ad exsecutionem sufficientes vires nullas habeat) in Caesare cesset. [Note: Auctor Relationis Donavverdicae parte 2. p. 170.]

Quo colore, exsecutio contra Urbem Donawerdam, quam, praeterito Suevici Circuli Duce, Bavaro Caesar commiserat, suo tempore excusata et palliata fuit.

Sectio VII.

IAm ad contributiones et collectas, sevius collectandi accedimus: In quo Austriacos, actis per obliquum cuniculis, plus, quàm ipsis competebat, paulatim sibi vindicasse, haud obscurum est.

[Note: Novus, citra Comitia, colligendi pecunias modus] In colligen dis quidem pecuniis, et contributionibus indicendis Imperatores, ante Ferdinandum II. Ordinum iura apertè violare et subvertere nondum ausi sunt: Quaedam tamen ab iis inita est ratio, per quam, citra universalem Conventum, ab Ordinibus pecuniaria impetrarent subsidia.


page 102, image: s374

Coeperunt enim, praetextu magnae necessitatis, quae repentino opus haberet subsidio, in particularibus singulorum Circulorum Conventibus, partes suas agere, et flagitare pecuniam.

Idi psum, pst expugnatum à Turcâ Iaurinum, Anno 1594. et deinceps saepiùs, à Rudolpho, in omnibus, et imprimis, in superioris, ac inferioris Saxoniae Circulis, tentatum est: Hoc, nimirùm, colore, weil die ansetzung vnd bestimmung, eines allgemeinen Reichstags, viel zu weitleufftig, sintemahl nicht allein die mithewilligung der Churfürsten eine geraume erhandlung bedörffe, sondern auch der Tag, damit denselben die weitgesessene Stände erreichen mögen, gemeiniglich drey Monat hinweg nehme, vnd was hernach der praeparationen mehr seynd, so könne sich leichtlich auff die Haupt tractation, ehe dieselbe zu einhelligem abschiede befördrt, etwa so viel weil vnd Zeit verschliessen, das darüber wohl der gantze Sommer versireichen würde, zugeschweigen, der tewren, mercklichen, grossen zehrung, die den Ständen gemeiniglich bey den Reichstagen so viel auffgeheit, daß man hernach desto übler contribuir en kan. [Note: Literae Caesaris ad Administratorem Electoratus Saxonici de dato Prag 21. Decembr. Anno 1595.]

Cum autem quidam Circuli (quia universalia Comitia exspectari non posse, videbantur) saltem universalem certorum, ex omnibus Circulis deputatorum, Conventum urgenrent, Rudolphus eodem praetextu, iisdemque rationibus, id incommodum esse, duxit, es were in effectu auch, des gantzen Reichs zusammenerforderung, vnd würde besor glich darauff nicht weniger, wo nicht mehr Zeit, als einen Reichstag gehören: Dann ehe man zur general Versamblung schreiten könte, müsten zuvor in einem jeden Creys, particular vnc absonderliche Creystage angestellet, vnd daselbst die Keyserliche proposition deliberiret, auch die Gewalt vnd Vollmacht bedacht, vnd verfasset, vnd alsdann erst der ausschus general convocation für genommen werden. Welche


page 103, image: s375

vorbereitliche Ereysversamblungen etliche Monat, ehe man zum Hauptwerck gelangete, verzehrten. [Note: d. Caesaris literae ad Electonatus Saxonici Administmtorem.]

[Note: Eius modi ratio] Vera autem huius rei causa fuit, quod Imperator nulla etut in Comitiis fieri assolet) in particularibus Circulorum Conventibus, desiderio suo oppositum iri gravamina, noverat.

Deinde, quia meliùs cum singulis Circulis, quam cum omnibus iunctim, sese transacturum confidebat. Id quod Rudolphus adeò non dissimulavit, ut apertè potiùs fassus sit, [Note: In d. literis.] se hoc exigendi modo, eâ de causâ, uti, weil er nicht gewis wisse, ob im fall einer general Versamblung, alle Ereysse zu seinem vorgeschlagenen modo, verstehen vnd einstimmen würden.

Tandem, quia uno modò Circulo in suam sententiam traducto, à reliquis, ad eius exemplum, tantundem faciliore operâ, sese extorsurum rebatur.

[Note: Et perniciosum fundamentum] Quàm verò communi Libertati noxium, et exitiosum fundamentum sit, super quo nova et insolita ista collectandi ratio exstructa est, Rudolphus ipsemet testatur, dum scribit, [Note: In d. literis.] dieweil vns bey dieser eyl, vnd summo periculo morae, fürnemblich obliegt, die kürtzesten, vnd allerförderlichsten mittel vorzunehmen, so der gemeinen Noth, vnd dem Heiligen Reich am aller fürträglichsten, vnd ersprießlichsien seyn, so haben wir nochmachls keinen schicklichern weg hier zu gefunden, dann daß in jedem Creys, absonderlich, die notturfft, durch etliche Vnsere keyserliche Commissarien proponiret, vnd erhaudelt werde.

Nam si, compendiosissima, et communi necessitati maximè accommoda, media eligere, in Imperatoris facultate esse, agnoscamus; ad eundem consequenter absolutum redibit collectandi arbitrium.

Itaque Ordine, semel iterumque Rudolpho obsecuti, tandem oderati, quod res erat, extraordinariâ hac collectandi ratione recusatâ, totum negotium ad Comitia reiecerunt.


page 104, image: s376

Ita, Anno 1596. cum reliqui inferioris Saxoniae Ordines Rudolpho Imperatori mille Equitum subsidium decrevissent, Ducum Brunswicensium, et Civitatis Northusii Legati perseveranter dissenserunt, haben sich gar in contrarium er kläret, daß in Krafft ausdrücklicher instruction, vnd befehls sie in nichts einwilligen solten, es were dann Sache, daß solche Hülffe, auff gemeiner Reichsversamblung, bey allen Ständen, nach altem Herkommen, gesucht würde: Was alsdann in gesambt deliberiret vnd beschlossen, auff den fall theren ihre Herren vnd Obern sich dahin erbieten, von gemeinen beschluß sich nicht abzusondern. [Note: Recessus Circuli inferioris Saxoniae de dato Braunschweig 2. April. Anno 1596.]

Quod ipsum proculdubiò Ordines permovit, ut Recesui huic clausulam, modum hunc collectandi deinceps non admissum iri, annecterent, ist in gemein, aus sonderbarem habenden befelch beschlossen vnd wiederholet, daß forthin, dergleichen keine extraordinari vnd particular verwilligung, vondesselben Creysses Ständen beschehen solle. [Note: d. Recessu.]

Quam mentem suam, sequenti anno Imperatori apertè significârunt, subsidium, quod flagitabat, hac de causâ recusantes, weil solche gesuchte defensif hülffen nicht vor eintzele, oder sonderbare Creysse, sondern für eine allgemeine Reichsversamblung, beydes ihrer eygenschafft, so wohl auch dem Herkommen nach, ordinariè vnd praecisè gehörten, auch viel vornehme, sonderlich, der Ober-Reinische vnd Chur fürstlicher Creys, sich bißhero davon gäntzlich entzogen, vnd noch: Vngezweiffelt darumb, deiweil es wieder den alten brauch, vnd Herkommen im Reich lauffen, vnd eine newe, gegen der posteritet vnverantwortliche einführung auff sich tragen thete. [Note: In literis ad Caesarem de dato Braunschweig 7. Mart. Anno 1597.]

Eandem hanc viam exigendorum tributorum, Matthias, Fratris Successor, orto iam Bohemico tumultu, iniit: Ab


page 105, image: s377

inferioris Saxoniae Ordinibus postulans, [Note: In literis ad Ducem Brunsvvicensem, et Capitulum Magdeburgense, de dato Wien 25. Septembr. Anno. 1618.] einen allgemein em Creystag auszuschreiben, dahin er sein Commissarien abfertigen, gemeine Noth in einem vnd andern proponiren, vnd den Creys-Ständen bedencken lassen wolle, wie, vnd durch was mittel, die Christliche, abgekommene, vnd enthlössete Vestungen, vnd Grentz-Heuser, damit dieselbigen, zu des Heiligen Reichs sicherheit, länger vnd beständig erhalten werden möchten, in einen bessern vnd sicherern stand gebracht, darneben auch ihm, als einem der fürnembsten des heiligen Reichs mitglied, regierendem Könige vnd Churfürsten zu Böhaimb, wieder seine vngehorsame vnd rebellen, mit nothwendigem wiederstand begegnet werden möchte.

Et Ferdinandus, paulò post, similiter ab eiusdem Circuli Ordinibus flagitavit, [Note: In literis ad Ordines inferioris Saxoniae de dato Wien 3. Novembr. Anno 1620.] damit er desto balder das jenige, welches ihm vnrechtmessiger weise abgenommen worden, wiederumb völlig recuperiren, vnd des Heiligen Reichs teutscher Nation vormawr, in Hungarn, bey so schwerem vnd vntrewen Zustande, noch lenger erhalten könne, mit einer er giebigen contribution, ihm die hülffliche Hand zubieten.

Hodiernus quoque, quem Ferdinandum III. vocant, quid, non ita pridem, in Conventibus singulorum Circulorum proponi fecerit, satis nontum est.

Hoc ergò artificio, citra universalem Ordinum Conventum, Imperatores tributa, et non contemnendas pecuniae summas, carptim, ab hoc aut illo Circulo, pluries impetrârunt: Dispositioni verò collectarum pecuniarum manifestiùs manus iniecerunt.

[Note: Imperatores administrationem aerarii sensim sibi arrogarunt] Nam cum olim aerario certi Quaestores praeficerentur, postea illi aliquoties creari desierunt; et pecunia in certas quasdam Urbes, die Lege-Städte, congregata quidem est, sed Imperatores per proprios homines, illam administrarunt.


page 106, image: s378

Velut, Anno 1544. decretum legitur, [Note: Recessus Imperii de eod. Anno § vnd damit nun solche in fine.] daß die Ley Städte die bewilligte Hülffe, des Keysers oder Kömtschen Königs derordneten Sinnehmern, vnd befehlshabern, gegen gebür ender qvitung zustellen, vnd folgen lassen sollen.

Licet autem adhuc posteà, ut Anno 1566. Quaestores constituti ab Imperio recperiantur; illi tamen, cum antiquitùs à toto Imperio dependerent, eique rationes redderent, ad solum Imperatorem respectum habere iussi sunt, sollen die Pfennigmeister auff Vns (den Keyser) bescheiden, Vns gehorsam vnd gewertig seyn, vnd soll ihnen den Pfennigmeistern, ohne Vnsere bewilligung in ihren raitungen nichts passiret werden [Note: Recessus Imperii de Anno eod. §. gleicher Gestalt sollen auch.]

Ex quo tempore, ius creandi Quaestores, et liberum, de collatis pecuniis disponendi arbitrium, Imperatores sensim sibi arrogasse videntur.

Hinc illae Protesta ntium querclae, quod collata, contra Turcam, pecunia Hispano in manus tradita sit, daß viel Reichs contributiones, in Anno 1605. wie solches durch den Relchspfennigmeister, Geitzkoffler entdeck et worden, in seinem discurs an den Grafen von Für stenberg, in das Niederland verschickt, vnd dem Könige dargeliehen worden: So sey auch in der Franckfurter Messe, dem Ambrosio Spinola, durch erlicher vornehmer kauffleute wechsel, von des Reichs gelieferten contributionen, eine ansehnliche summa übermacht, vnd von ihm in Holland im Hag ausgeben worden. [Note: ut refertur in Discursu Pontifi ii, ut videtur, Putoris, evius titulus, vertrewliche communicationes allerley gefährlichem Anschläge im Reich, so wohl wieder die Reyserlich Mayt, als auch andere gehorsame Stände des Reichs.]

[Note: Ferdinandus tributa pro lubitum imperavit] Verum islhae comnia, quae hucusque in medium adduximus, ludus et iocus merus sunt, si cum ultimis Ferdinandi nostri conatibus comparentur.

Is enim per praedatorium, et, sine Ordinum consensu conscriptum militem suum, solos Evangelicos Ordines, belli huius


page 107, image: s379

ctrricu'o, immensâ auri vi emusnxit, quanta, praeteritis aliquct secuius, etiam extrema necessitate ingruente, à toto Imperio exacta et contributa non est, die qualitet, was in etlichen Jahren, von den Ständen extorquviret, vnd erpresset worden, erstreck et sich auff viel Millionen, vnd eine überaus grosse vngleubliche summa, daß das gantze Reich, in etliche hundert Jahren, auch in den eussersten nothfällen, so viel nicht contribuicet, als nur in diesen letzen Jahren, die Evangelischen vnd protestirenden Stände haben herschiessen müssen. [Note: Ordines Evangelici inliteris ad Caesarem de dato Leipzig 18. Martii Anno 1631.]

Adeò ut, in solo Electoratu Brandenburgensi, quemadmodum Ratisbonae Imperatori publicè ex probatum est, brevi temporis spatio, ad viginti milliones auri à Sudbitis extorta sint. [Note: Electorum resolutic ad Caesaris propositionem in Conventu Ratisbonensi Anno 1630. de dato 16. Iul.]

In unicâ quoque ulteriori Pomeraniâ, sumptus hi ad decem milliones excrevisse, dicuntur. [Note: Triennales Pomer aniae afflictiones inter Documenta n. 10.]

Civitates imperiales quomodò importunis et immodicis, imò immensis postulatis inauditum in modum, gravati ac exhausti sint, manifestum est, ex querulis earundem, ad Electorem Saxoniae, literis: [Note: de dato 2. Maii Anno 1622.] Ad quem, velut sacram aliquam anchoram, illae, in his tribulationibus nequiquam confugerunt, ist mit solchen hohen postulatis, newerlicher, vnd, im H. Reich teutscher Nation, ohnherkommener weise, praeceptivè also in sie gesetzt, daß dergleichen in den höhesten, eylfertigsten Reichs expeditionen, vnd Türckenzügen, ja auch durch gantze Reichs conclusa, gegen keinen der mächtigsten Chur-vnd Fürsten des Reichs, vnd vmb so viel desto weniger, bey einer eingem Stadt des Reichsbeschehem.

[Note: Contra Leges Imperii] Has verò exactiones Legibus, Iuribus, et Libertati Imperii ac Ordinum directò contrariari in propatulo est, dann aus den Reichs constitutionen vnd sundamental Gensetzen offenbar, was vor ein modus im Reich, da mangleich mit auswertigen Potentaten Krieg zuführen, genötigt würde, herbracht und


page 108, image: s380

vorgeschrieben, im gleichn männiglich wissende, daß, da der gerewen Chur-, Fürsten, vnd Stände des Reichs, mitleidende Hülffe, auch in den Christlichen, gerechtigsten Kriegen, wieder den Erbfeind, den Türcken, nötig gewesen, wie solche gesucht vnd erhandelt werden müssen, vnd were gewislich niemahls erhöret, würde auch in historien nicht zulesen seyn, daß solche praeceptsweise, wie itzo, gleich als ob man darzu verbunden, vnd die Lande eigen weren, gefordert, vnd erzwungen würden, sondern es weiseten die Reichs constitutiones, vnd acta, auch fundamental Gesetze viel ein anders. [Note: Propositlo Legaterum Electerum saxoniae ad Caesarem facta Viennae 13. Maii Anno 1630.]

Ita autem cum Ordinibus actum, quasi illi, pro Imperatorislubitu, assiduis contributionibus onerari possent, ist also procediret, als wann der Chur-Fürsten, vnd Stände, Land vnd Lente preiß gegeben, vnd steter contribution vnterwürffig seyn müsten: [Note: d. Propositio.] Imò, quasi, non liberi Ordines, sed proprii homines, et glebae ascripti essent, es hat fast wollen dahin kommen, als ob Fürsten vnd Stände des Reichs nicht besser geachtet würden, als der geringste Vnterthan. [Note: Literae eiusdem Electoris ad Comitem Colaldo de dato Augustusburg Anno 1628. apud Lundorp. toino 2. actor. publ. lib. 8. tract. 56. p. 1406.]

Cum tamen ab iis non, nisi per ordinaria, in Recessibus Imperii praescripta, media, pecuniam, comeatum, et similia, ad bellum necessaria, postulae, nec ditiones eorum militaribus stationibus onerare liceat, die hoch-vnd eydlich betewrete Königliche Capitulation, auch die kundbare Reichs-constitutiones (nach welcher form der Keyser, das Regiment führem zulassen, zugesagt, vnd bewilliget) geben gar nicht zu, von den Chur-, Fürsten, vnd Ständen des Reichs, Geld, proviant, vnd munition zum Krieg zufordern, oder dero Lande mit einqvartierung zubeschweren. [Note: Literae eiusdem Electoris de dato Zabeln 24. Aug. Anno 1630.]

Et haec Ferdinandi insolentia in tantum excrevit, ut Pontificii etiam Electores illi connivere ampliús non potuerint, sed de


page 109, image: s381

eâ iunctim omnes, in Conventu Ratisbonensi, Anno 1630. graviter conquesti sint, [Note: In duplicâ suâ Ratisbonae eod. Anno de dato 29. Iul.] daß man die Patente, ohne anritt-lauffo- oder liefer geld ausgeben, vnd an dessen sitatt die Obristen mit den sammel- vnd Musterplätzen, in das Heilige Reich, auff gewisse Lande, vnd daß sie darinnen, was sie deswegen ausgelegt, von den Vnterthanen selbst, wieder erheben vnd ausbringen solten, simpliciter angewiesen: Welches auch zumahl nicht durch die, im Reich herkommende, wege geführet, sondern von den Ständen meistentheils, fort, durch schlechte commission, pro imperio geschehen. Sey auch solches Geld, theils, auff den köstlichen Stand der Generalen vnd Officirer, theils aber, zu schencklung, assignationen, vnd in privat Vortheil verwendet, ja grosse summen, von viel Tonen Goldes, in frembde Lande verschaffet, gantz ohne, daß darüber einige rechnung geleistet.

[Note: Idque etiam Pactis Pragensibus factum] Ultimò tandem, in pactis Pragensibus, priores Ordinum contributiones non sublatae, sed edicto publico stabilitae, et (si Diis placet) ex stipendiis extra ordinem, factae sunt ordinariae. [Note: Iustus Asterius in deplorat. Patis Pragensis in prooem.] Nam Ferdinandus, cum Saxone suo, privatâ auctoritate, ingens tributum, von hundert vnd zwantzig Monat, nach dem einfachen Römerzug, Ordinibus omnibus imposuit. [Note: Pragischer Friedenschlus § vnd weil ohnmüglich.]

Licet verò verbis valdè familiaribus utantur, ac, ut Plautus loquitur, precariò, leniter, dictis bonis, quasi petnat, man versehe sich, es werde kein Chur-Fürst, oder Stand des Reichs, noch auch die freye Reichs-Ritterschafften, oder An See Städte bedenckens haben, siracks, mit vnd neben ihrer acceptation des Friedenschlusses, hundert vnd zwantzig Monat, nach dem einfachen Römerzug, zubewilligen, vnd in sechs gleichen Zielen zuerlegen: Attamen, cum absque huius contributionis onere, Paci sese accommodare,


page 110, image: s382

et securitatem nancisci nullatenùs possint, rogareistud, reverà, imperare, est; nec censendi sunt Ordines id voluntarie facere, ad quod compelluntur.

Paria enim (ut à Legistis hoc mutuari licet) sunt, facere aliquid coactè, vel metu coactionis. [Note: l. 7. §. 1. Quod falso tutore aut. Decius consil. 690. n. 8. 9. 10. Et Grammat. consil. 31. n. 43.] Et is, qui scit, se posse compelli, dicitur coactus facere, licet dicat, quod spontè faciat, [Note: Decius d. consil. n. 10.] aut animo laeto, ac iucundo videatur facere: Cum multi finganti ridere, qui timent.[Note: Hyppol. de Marsil. in practicâ crimin. §. expedita n. 20.]

Quia itaque Ordines, si Pacis capa ces esse velint, placita Imperatori et Saxoni tributa, necessariò exsolvere tenentur, quibuscumque tandem verbis id postulent hi, perinde nobis est: Et veritas, ac res ipsa cordi curaeve potiùs sunt, quam inania huiusmodi verborum ludibria.

Quin imò haud ingratum Imperatori forsam fuerit, si Ordines contributionem hanc detrectaverint, et postulatis suis deferre noluerint; ut rescissis etiam Pragensibus, qualibus qualibus, Pactis, illegem potestatem in eos exercere possit: nam, ex veteri dicto, quod Imperiales Civitates, Saxoniae Electori, inter alia, in memoriam revocârunt, [Note: in literu de dato 2. Maii Anno 1622.] armatae preces denegari sibi petita gaudent, ut, in ultionem, duplum (vel totum) capiant.

Sectio VIII.

AD Magistratus, quorum creatio iuribus Maiestatis annumeratur, suprà retulimus, et adhuc meritò referimus, Senatores, seu Ordines Imperii, qui locum et suffragium in Senatu Imperii, sed Comitiis habent.

In quo puncto, Imperatores quoque potestatis suae septa validè extenderunt.

[Note: Imperatores, quosdam è Senatu Imperii exturbârunt] Nam, primùm quosdam è Senatu exturbârunt: Nempè,


page 111, image: s383

ecclesiasticos Principes, protestantium religioni deditos, Cui acriter quidem sese opposuerunt Evangelici Ordines; sedirrito conatu: Quia Pontificii, favore sivae relgionis, per colusionem, Caesari, seu conniverunt, seu suffragati sunt.

Nuperus tandem Ferdinandus, in coniuratione, cum Saxoniae Electore Pragae initâ, [Note: § anlangend die sessiones.] huic rei plenissimam adhibuit medelam, apertisque verbis controversiam decidit, daß die sessiones vnd vota, bey den Reichs vnd Deputation, auch Cammergerichtlichen visitation vnd revision tägen, deren sich sonst die Augspurgischen Confessionsverwandte Stände, wegen der, in ihrer inhabung begriffenen, oder, kraffe dieses Friedenschlusses, wieder dahin gelangenden immediat Stiffie, hetten gebrauchen wollen, die vierzig Jahr über beyseits gestellet, vnd dieselbe Conventus, vnd Verrichtungen, nichts desto weniger, von der Keysenlichen Mayt. vnd andern darzu gehörigen. Reichs Ständen, respectivè, aus geschrieben, fortgestellet, vnd verrichtet werden sollen.

Econversò, Imperatores alios quoque in Senatum Imperii receperunt; qualis, in Principum Classe, Arnsbergius est, Gefürsteter Graff zu Arnberg: Qui cum, Anno 1582. ut Legatus Domus Burgundicae, Comitiis adesset, sequentibus Comitiis, proprio nomine, Principum classi et Ordini insertus, legitur.

Idem de Duce Transylvaniae, et Weiwodâ Walachiae ac Moldaviae, quod, nempè, ab Austriacis, non modò Principes Imperii facti, sed et votum ac sessionem in Comitiis consecuti fuerint, testatur Goldastus. [Note: in descriptione Ordinum Imperii ante tomum 1. Constit. Imper.]

In Comitum quoque, et Baronum serie, non paucos forsan, huius farinae, reperias: Inter quos, sien dubio, Fuggeri sunt: Familia è Geggingâ pago, semimilliario ab Urbe Augustâ distante, à Iohanne, qui, Anno 1370. Civis Augustae factus, exercere textoriam artem coepit, orta: [Note: Martinm Crusius parte 3. annal. Suevic. libro 5. cap. 9.] Mox verò illustris, et magnifica, ingentium opum Domina; in tantum evecta, ut


page 112, image: s384

tandem, insignibus in Austriacam Domum meritis, Comitum ticulum, et in Comitiis locum, noviter ab iisdem Austriacis promeruerit. Noviter, inquam: Eorum enim nomen, in Recessibus Imperii, Anno 1582. primitùs apparet.

Quod ad Praelatos attinet, Petrus Denaisius, Assessor Camerae Imperialis haud postremae notae, intra quadraginta annorum spatium, circiter sedecim, in illorum numerum de novo receptos, satis probatae fidei testis nobis est [Note: in Consilio cuff den Religion-Frieden, in specie, die Clöster vnd anders betreffend.]

Ad idem Regale, seu Ius Maiestatis spectat constitutio generalis Ducis exercitus, des Obersten Feld-Hauptmaus, et distributio eorum ministeriorum, quae ad bellicam administrationem pertinent; Quam ipsam quoque toti Imperio, de iure antiquo, competiisse, probavimus.

[Note: Imperatores ius constituendi generalem Exercitus Ducem sibi vindicârunt.] Et quamquam Carolus V. initio sui regiminis, Ordinum iura, in hoc passu, iam tum invasisse, ac labefactasse videatur: Cum enim Ordines auxilia illi decrevissent, Recesui simul insertum est, ut illa Caesari, et quos Caesar ad id ordinasset, parerent, dem Volck sollen teut sche Hauptleute, vnd Kriegs-Rähte zugeordnet werden, die fürter auff Vns (den Keyser) vnd Vnsere hauptleute, so auch teutsche, vnd Wir, zu solchem vnsern vornehmen verordnen werden, auffsehen, vnd gewertig seyn sollen. [Note: Reces sus Imperii de Anno 1521, § demselben Bolck.] Posterioribus tamen temporibus, ius Ordinum, quibusdam praeiudiciis adhuc stabilitum est.

Et adhuc, Anno 1595. acriter, hac de re, Ordines inter se disceptârunt. Saxo enim Elector, Domus Austriaca, Bavarus, ac Pontificii communiter, pro Caesare, more solito steterunt, das directorium müste man Keyserlicher Mayt. nicht nehmen, sondern es solten die Creys deroselben zehen Rächte zuordnen: Protestantes verò contrà senserunt, daß über das teutsche Volck ein sonderbarer general Obrister constituiret werden solte. [Note: ut testatur Albecht Wakenitz in uteris ad Principem Pameraniae, de dato Regenspurg 3. Ian. Anno 1598.]


page 113, image: s385

[Note: Er imprimis Ferdinandus] Ferdinandus verò noster, ut in aliis omnibus, ita etiam in hoc passu, fidei, à se datae, fines, uno impetu perrupit, ac primùm, pro lubitu suo, generalem Exercituum Ducem in Imperio, Wallensteinium, sopitis iam ferè publicis turbis, et discrimine omni submoto creavit, hat, nach dem kein Feind fast mehr ver handen gewesen, allererst einen Feld-Hauptman, ohne vorwissen vnd einwilligung der Stände, oder auffs wenigste der Churfürsten, ins Reich verordnet. [Note: Electorum duplica Ratisbonae de dato 29. Iul. Anno 1630.]

Deinde nuper, per proditoriam istam Pacem Pragensem, palàm, et sine ullâ dissimulatione, hoc ius iterùm sibi asseruit, universaleque Exercituum Imperium filio suo contulit: Qui tamen, ne initio resinvidiosa nimis appareret, in quartam curarum partem Electorem Saxonem assumpsit. [Note: Pragischer Friedenschlus § zu dessen allen Nebenreces wegen der coniunction zwischen Keyser vnd Churfürsten.]