10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT XV. De his, quae, excluso reliquorum Ordinum Senatu, a Caesare, et Electoribus simul, aut a solis Electoribus expediuntur.

Sectio I.

SEquitur nunc, ut de iis agamus, quae aut Electoribus peculiaria sunt, aut Electoribus et Imperatori communia: Hoc est, quorum expeditio, aut solus Electoribus competit, aut in quibus Imperator, tamquam Director, et summus Princeps, cum solis Electoribus concurrit; excluso reliquorum Ordinum Senatu.


page 219, image: s235

[Note: I. Electio Imperatoris, Septemvirorum est] Inter priora ista primum merito locum obtinet Imperatoris electio: Ea enim, cum omnium olim Principum esset, hodiè ad solos Septemviros sine dubio pertinet.

De origine autem Electorum variae variorum sententiae sunt: Quas hic iam percensere, nostri instituti non est. Credimus tamen firmiter, eorum initum nulli certae Legi, aut expressae Constitutioni, sed tacitae consuetudini ascribendum: Quae conniventibus aliis Imperii Principibus, sensim introducta, et deinde, boni publici causâ, sub Carolo IV. omnium Procorum consensu accedente, expressâ sanctione confirmata sit. [Note: Aurea Bulla per tot. Limneus libro 3. de Iuro Publico c. 1. n. 7.]

[Note: Sed Imperii totius, ratione et respectu] Electio ergò ista licet a solis Septemviris peragatur, a toto tamen Imperio, et omnibus Ordinibus, ut Elector Moguntinus oratione, in renuntiatione Caroli V. habitâ, testatur, [Note: cuius Verba ex Philippo Melanthone refert Paurmeisterus libro 2. de Iurisdictione cap. 2. n. 102. edit. poster.] qui illis tantae rei curam solis commiserunt, originem trahit; nomine Imperii fit; istique Electores, in hoc electionis actu totum Imperium repraesentant. Nec aliter habenda est, ac si à totâ universitate Principum, et Populi, à quibus in ipsos ea potestas translata est, facta esset: [Note: arg. l. 6. §. 1. Quod cuiusque univers. nem. Paurmeist. d. l. n. 103.] Adeoque, ut rectèque fiat, totius Imperii, omniumque Ordinum non parum interest.

Rectè namque Fridericus, Elector Palatinus, ad Electorem Saxoniae scripsit, [Note: de dato Heilbrun 10. Jul. Anno 1619. apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 1. tract. 5. pag. 607.] Ob woll die election, an vnd vor sich selbst, bey den Chur Fürsten allein stehe, seynd dennoch die übrige Stände des Reichs darbey, wan die freye wahl gleichsam coarctiret, oder woll gar, zum höchsten praeiuditz des Reichs, vnd derselben Stände libertet, vernichtet werden solte, nicht weiniger interessiret.

Et ad Archi-Episcopatus Magdeburgensis administratorem, [Note: de dato Heilbrun Iul. Anno eod.] Die wahl stehe zwar allein des Reichs Chur Fürstenzu, es erfordere aber ihr Ambt, bey der wahl, auch des Reichs, vnd aller der selben Stände Libertet, Wollfart, vnd gedeyliches aufnehmen in gebührende obacht zunehmen.


page 220, image: s236

[Note: II. Capitulationis praescribendae facultatem Electores sibi arrogarunt, contra Imperii iura] Pertinet huc II. Capitulationis Imperatori praescribendae facultas: Quam Electores sub Electionis praetextu, tractu temporis sibi arrogârunt.

Sed cum Capitulatio haec inter Leges Imperii fundamentales meritò recenseatur, imo ceteras Leges fundamentales omnes, et ipsum Imperii statum, ambitu suo complectatur; hoc ipso, Legis, et quidem fundamentalis, condendae potestatem, Electores sibi solis sumpsisse, ac Comitiorum, IMperiique Iura penitùs infringere, quis non videt? Et, eum hac Capitulatione, Imperatoris potestas, et arctiùs constringi, et laxius ampliari possit, ut vel amplissima, vel modica, vel nulla sit; totius Imperii summam, per consequens, ad Electores rediisse apparet.

Capitulationes ergo istae, in quibus totius Rei publ. salus, et omnium Legum integritas vertitur, non, nisi in Comitiis, concipi debuerunt: Nec Electoribus solis, formandi et reformandi illas facultas, ullo modo concedenda fuit.

Quod autem id factum est, reliquorum Ordinum inertiâ et negligentiâ factum, meritô conquerimur.

Non tamen latet nos, Principes quosdam prudentiores, post mortem Rudolphi hoc olfecisse:Quandò quaestio ista à quibusdam mota, scribitur, [Note: apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 3. tract. 2. pag. 639.] Ob die Chur Fürsten bemächtiger, inconsultis reliquis Imperii Statibus, Caesari eine newe Capitulation vorzuschreihen, well die alte compactata, cum consilio Statuum, aufgerichtet? Vno hat man apud istos davor gehalten, daß Electores, in tractandis Imperii negetiis, etwas zu weitlauffen, vnd ihre facultet, die ???llein auff die election restringiret, viel zu weit extendiren wolten.

Et hic quidem cupidè istud amplectimur, quod Caesareani, contra Electorum, ipsas Imperii constitutiones, pro lubitu, per Capitulationem suam reformantium, conatus alicubi, sed alio longè sine, astruunt, ac inferunt. [Note: Auctor Iustitia Caesarea Imperialis propos. 11.] Constitutiones Imperii de Pace publicâ, et alia iura, in iis approbata, per talem Capitulationem mutari non posse. Pax enim publica, secundum


page 221, image: s237

hodiernam Imperii Rem publ. constitui et mutari debet in Comitiis, seu Conventibus Imperii generalibus: De placito et consensu Imperatoris imprimis, et posteà omnium quoque Imperii Statuum. Et sic non sufficit, ex parte Statuum, Conventus Electorum: Sed reliquorum etiam aequè principaliter interest; et omnes, quoad hoc, aequale ius habent. Firerst igitur praeiudiiium aliorum absentium iuri, et tantspere deaantatae Libertati Germanicae, quae in hac Rei publ. formâ potissimum consistit: Atque illi meritò hac dere protestarentur.

[Note: III. Exauctoratio Imperatoris omnium Ordinum, non Electorum tantum est.] III. Nonnulli huc referre videntur Imperatoris exauctorationem: Ut eorundem, quorum est constituere seu eligere, etiam removere sit Imperatorem.

Sed verius est, eam ad totius IMperii, et reliquorum quoque Ordinum pertinere notionem: Nec adeò absur dè Baldus scripsit; [Note: in l. Barvarius De Offic. Praes.] Electoribus tantum eligendi, non deponendi potestatem esse datam.

Ius enim eligendi, a toto Imperio, ac omnibus Ordinibus, iuri suo renuntiantibus, seu cedentibus, ad tumultus evitandos, in Electores collatum, ideoque strictissime interpretandum; nec ad exauctorationem, ab uno cansu ad alium, extendendum est: Cum omnis renuntiatio odiosa sit, et strictam, non extensivam, recipiat interpretationem; secundum ea, quae vulgò Legistae tradunt.

Hinc Imperatoris Wenceslai exauctoratio, nomine quidem Electorum, non à solis tamen Electoribus, sed, post multes variosque tractatus, consultationesque, tum inter Electores, tum etiam cum aliis Principibus, et Optimatibus Sacri Imperii, seriò habitas, praesentibus multis Principibus ac Dominis, et ad suprascripta vocatis atque rogatis, facta esse legitur. [Note: In sententia exanict??? §. 7. apud Geidast. tomo 1. constit. Imper. p. 380.]

Sectio II.

INter posteriora Iura, quae Electoribus cum Imperatore seorsim, exclusis reliquis Ordinibus, aut commissa [Note: Ius Foederum et Belli Electores sibi solis arrogarunt] sunt, aut illi sibimet ipsi, per Capitulationis medium arrogârunt I. recensemus, Foederum faciendorum, et Belli decernendiius.


page 222, image: s238

Nam in Capitulatione Caesaris articulos, qui hoc Maiestatis Ius specialiter concernunt, adsuae potestatis incrementum, sequenti modo formârunt Electores, [Note: Ferdinandi II. Capitulatio §. Ihr. Maytt. solten vnd wolten auch für sich selbst. et §. es solten vnd wolten Ihre Maytt.] Ihre Keyserl. Mayt. solle vnd wolle, für sich selbst, als Erwehlter Römischer Rönig, in des Reichs händien, kein Bundnus, oder Einigung machen, sie hette dan zuvor die sechs Chur Fürsten, des halben, an gelegene Mahlstadt zu ziemblicher Zeit, erfordert, vnd Ihrer willen sämbtlich, oder der mehrerntheils aus jhnen erlanst. Solle vnd wolle auch kein gezänck, fähde, noch Krieg, inn: oder ausserhalb des Reichs, von desselben wegen anfahen, oder vnternehmen, noch einig frembdes Kriegs Volck ins Reich führen, ohne vorwissen, rath vnd bewissigung der Reichs Stände, zum weinigsten der sechs Chur Fürsten.

Et in hoc passu Electores, cum sibi usurparent potestatem. formandi ac reformandi Capitulationes Caesareas, reliquis Ordinibus, per inscitiam, seu socordiam, non advertentibus, Ius hoc Maiestatis, quod maximi momenti est, derogare, sibique; arrogare voluisse videntur. Id quod verba ista, ohne vorwissen, rath vnd bewilligung der Reichs Stände, zum weinigsten, der sechs Chur Fürsten, non obscurè innuunt: Quibus Electores confitenturquidem, ad Bellum indicendum, de iure antiquo omnium Ordinum consensum esse necessarium; et nihilominùs, dummodò soli Electores de eo consulti fuerint, satis esse, contendunt.

Ut ita ipsimet Electores, cum falcem suam in communem Imperii messem miserint, non iniuriâ, nec minùs, quàm Imperator, malè administratae rei, et suppressae publicae Libertatis, a reliquis Ordinibus in simulari ac incusari possint.

[Note: et tributorum, ut videtur, indictionem.] Idemque iuris, II. in magnum aliorum Ordinum, et totius Imperii praeiudicium, circa Collectarum, seu Tributorum indictionem, Imperio Electores praeceptum, sibique assertum, isse, videntur.

Cautum enim est eâdem Capitulatione, [Note: Desgleichen ße die Churfürsten.] Ihr Mayk. solle, und wolle auch in zugelassenen fällen, die Stewr,


page 223, image: s239

Aufflage etc. ohne wissen vnd willen der sechs Chur Fürsten nicht ansetzen, noch außschreiben.

si ergò à contrario sensu argumentemur, cum eorundem Electorum consensu collectam rectè imponet Imperator: Et ista, quae, de universorum Ordinum decreto ad id requisito, superiùs disseruimus, ad Electorale Collegium, hac Capitulationis dispositione, restricta, videri alicui possent.

[Note: concessionem quoque monetae cudendae] III. Quod Electores cum Imperatore peculiariter sibi vindicant, est concessio monetae cudendae.

Quamvis enim Regale monetae cudendae aliis Ordinibus non minùs, ac Electoribus, cum Imperatore, commune sit, et dispositio circa rem monetariam, non nisi in Conventu totius Imperii, institui debeat; ex quo sequi videtur, cum omnium Ordinum intersit, etiam omnium consensum, in facultate cudendae monetae concedendâ, explorandum esse. Quamvis item, in veteribus Imperii constitutionibus, toti Imperio hoc Regale ascribatur; ut in Reformatione Friderici II. Imperatoris, de Anno 1236. [Note: c. 14. apud Goldast. der Reichsconstitution, reformation, lordnungen vnd ausschretben p. 82.] cuius verba sunt, Alle die Montze, die syt Vnsers Vaters todt, Keyser Hainrichs gemacht sind, die sollen gare abe sin, er bezüge dan von dem Riche, der sy da hatt, daß er sie zu recht haben solle: Attamen Electores hoc quoque ius sibi quasi appropriârunt, ac in Caesareâ Capitulatione, reliquis Ordinibus exclusis, caverunt, [Note: §. Ihr Maytt. solten vnd wolten auch hinfürd.] Keyserliche Maytt. solle, ohn vorwissen der sechs Chur Fürsten, niemands, wes Stands, oder Wesens er sey, mit Müntzfceyheiten begaben, oder begnadigen, sondern die sennige, welche dasselbe regal, nicht mit der Chur-Fürsien bewilligung erhalten, dessen gantz priviren, vnd, ohne vorwissen der Chur Fürsten, darzu nicht restituiren.

Urcumque autem ergà Imperium hic Electoressese gesserint, respectu Imperatoris, nihilominùs certò constat, quam falsò hic Regale istud sibi soli ascribat, et, tamquam de beneficio aliquo, quod à se solo proficiscitur, glorietur; quando ait, [Note: Recessus Imperii de Anno 1570. §. alsdan auch die Müntzgerechtigkeit.]


page 224, image: s240

Vnser Keyserlich Regal, so die Muntz Stände, aus Vnserm sondern vertrawen etc. brauchen sollen. Nam Imperator, in benesicio hoc conferendo, nihil ampliùs ad summum potest, quàm singuli Electorum.

[Note: Vectigalium tandem inftitutionem] IV. huius ordinis, est vectigalium concessio, vel institutio, quae, licet non omnium Ordinum, certè Electorum consensum, et ipsa, hodiè necessariò postulat, Ihr Mayer. kan vnd mag keinen Zoll von newen auffrichten, oder erhöhen, ohn besondern rath, wissen, willen, vnd zulassen der sechs Chur Fürsten, [Note: d. Capitaul. §. Ihr Maytt. solten vnd wolten auch insonderheit.] auch können solche Zoll Regal, vnd privilegia, allein von Römischen Keysern, vnd Königen, mit bewilligung der Sechs Chur-Fürsten, im Reich ertheilet, vnd gegeben werden. [Note: §. Vnd were es sache, daß in solchen.]

Quare incassum ii laborant, qui solum Imperatorem nova vectigalia erigere, vel aliis per modum privilegii, erigendi vectigalia licentiam concedere, nostroque adhuc tempore; vectigalia ad iura Imperatoris pertinere, statuunt. [Note: inter alies Reink. lib. 1. cl. 5. c. 6. n. 125.]

Certè vetustiores Imperii Constitutiones Imperio hoc assignabant: Ita enim in dictâ Friderici II. reformatione scribitur, [Note: c. 10. apud Goldast. d. loco.] Wir setzen vnd gebieten, daß alle die Zolle, die sieder Vnsers Vaters tod, Keyser Hainrich vffgesetzt, vff Wasser, vnd vff Land, von Weme sie gesetzt find, daß sy gare absyn: Es sy dan, der yne beweren möge von dem Riche, als er von recht solle.

Et quicquid recentiores Imperii Recessus alicubi iactitent, [Note: Recessus Imperii de An. 1576. §. dardurch dan nicht.] concessio haec de Imperatoris reservatis, in rei veritate, non est: Quia Electores in illâ cum Imperatore concurrunt. Quare eodem ipso loco, [Note: d. §. et §. sequ.] non Caesaris tantum, sed Electorum quoque reputatio, in vectigalium erectione, versari dicitur.

Tantum autem abest, ut liberam, hac in re, dispositionem Imperator habeat, ut nuda potiùs propositio ipsi relicta sit, et, ne quidem unius, seu postremi voti ius competat: Per quod, scissâ in aequales partes Electorum voluntate, alteri parti, suâ


page 225, image: s241

accessione, aliquod possit addere momentum, actem per maiora decidere.

[Note: Imperator im in hisce ne unum quidem Suffragium habet] Tenetur enim Imperator (id quod apprimè notandum est) haec, quae ipsi, et Electoribus communia sunt, cum plurium Electorum consensu peragere, mus der Churfürsten willen sämbtlich, oder des mehrernstheils auß jhnen erlangen. [Note: d. Capitul. §. Ihre Maytt. solten vnd wolten auch für sich selbst.] Non itaque sufficit, si trium Electorum suffragiis, ipse, tamquam quartus, astipuletur.

Idque, propter verbaista, wie vor vnd offt gemeldt, [Note: d. §. Ihr Maytt. solten vnd wolten auch insonderheit.] quae ad superiorem paragraphum se referunt, etiam in praesenti nostro casu, ubi de vectigalium concessione agitur, indubiè obtinet.

V. Quod hodiè huc pertinet, est Comitiorum indictio, außschreiben der Reichstage.

[Note: Comitia olina ordinaria et annua erant] Quam rem ut paulò altiùs repetamus, sciendum est: Comitia olim fuisse ordinaria et annua, semperque in antecedentibus, certum locum ac tempus, proximè celebrandis Comitiis, communi Ordinum consensu, praestitutum, Haben sich betragen, Tag vnd Mahlstadt, des negst zukünfftigen Jährlichen zusammen-kommens. [Note: Confirmatio pacis publicae de Anno 1495. in fine princ.]

[Note: Extraordinaria indicebantur etiam à Iudice Camercali] Quod si, extra Ordinem, Ordinum Conventu opus erat, non modò Imperatori, sed etiam Iudici Camerae Imperialis, facultas convocandi Ordines, data est, So der handel mit Vberzug, oder sonst der massen gestalt sein würde, daß der Jährlichen Versamblung, aus notturfft, nicht zuerwarten were, ist dem Cammer Richter macht gegeben gewesen, den Keyser, vnd die Chur Fürsten, Fürsten, vnd Stände des Reichs, fürderlichen, an gelegene Mahlstadt, zubeschreiben. [Note: Pax publica de Anno 1495, tit. Von der Vberfahrer des Friedens enthaltung.]

[Note: et post Regimento] Quae potestas ad Regimentum, illo paulò post instituto, transisse videtur. [Note: Crdinatio Regimenti de Anno 1500. tit. Was Reginent mag die Sechs Churfürsten. etc.]

[Note: Hodie ab Imperatore atque Electoribus] Ordinariis deinde istis Comitiis sublatis, et Regimento


page 226, image: s242

quoque exspirante, ius indicendorum Comitiorum, ad Caesarem et Electores devolutum apparet: Et Caesar quidem, suo nomine ea indicit; sed ea indictio Electorum consensu fieri debet, mit zeitigem vorgehenden Rath, wissen, gutachten, bewilligung der Chur Fürsten, Geistlicher vnd Weltlicher. [Note: Recessus de Anno 1541. §. darzu haben wir. Recessus de Anno 1567. §. weil wir aber Churfürsten. Recessus de Anno 1576. §. als haben wir mit raht. Recessus de Anno 1582. §. derhalben zu nothwendiger. Recessus de Anno 1598. §. als aber darzwischen. Ferdinandi II. Capitulatio §. dergleichen sie die Cbur Fürsten.]

Quare cum, Anno 1555. Electorum quorundam Legati defectum mandati obtenderent, Wie etliche der Chur Fürsten verordnete Räthe, in einen künfftigen Reichstag, mit bestimmung gewisser zeit vnd mahlstadt, nicht abgefertiget, vnd derhalben, auß mangel ihres gewalts, darin nicht willigen können: Imperator, per Legatos, specialiter ad hoc missos, absentium Electorum voluntatem se explorasse, testatus est, Habe, von wegen haltung eines künfftigen Reichstags, zu dem Chur Fürsten seine eigne Gesandten abgefertiget, vnd, auff der selben besch ehene werbung, von den selbigen so viel vermerckt, vnd in antwort empfangen, daß er fich nicht versehen, daß ihrer einer jhme, die bestimmung vnd ansetzung gewisser zeit vnd mahlstadt, zu solchem Reichstage, zu wieder sein lassen werde. [Note: d. Reccess. de An. 155. §. vnd wiewoll etlicher.]

Et stilus Curiae hic est, ut antequam diem futurorum Comitiorum edicat Imperator, Electores singulos, per literas, de eo consulat, [Note: Faurmeist. lib. 2. de iurisd. c. 2. n. 19.] hique sub autographo suo, ac sigillo consensum suum praebeant.

Unde Epistolae Caesareae, quibus Ordines ad Comitia vocantur, in hunc tenorem conceptae leguntur, [Note: Indictis Comitiorum An. 1597. de dato Prag 23. Aug. Annoted.] Haben zu anstellung solches allgemeinen Reichstags, dem Herkommen nach, des Heiligen Reichs Chur Fürsten consens vnd einwilligung begehret, so Vns Ihre L. L. L. L. L. L. samentlich vnd einhelliglich überschicket.

Ita novissima Comitia, Anno 1613. adhuc, praevio


page 227, image: s243

Electorum consensu, esse indicta, Imperator ipsemet testatur, [Note: in propositione 3. 13. Aug. Anno eod. babitâ.] Erhabe sich, wegen haltung einer allgemeinen Reichs Versamblung, noch zu Franckfurt, alsbald nach fürgegangener Wahl vnd Erönung, mit den daselbst angewesenen Chur Fürsten, wie auch dem Administratore der Chur Pfaltz, vnd dem Chur Furstlichen Brandenburgischen Abgesandten, verglichen, vnd dieselbe hernach, auff vorgangene absend: Vnd ersuchung, auch darüber allerseits erfolgte beliebung, in der Stadt Regenspurg etc. außschreiben lassen.

Electores ergò in hac indictione Comitiorum, cum Imperatore concurrunt: Imò Electores in illâ longè plus auctoritatis sibi vindicant, quam Imperator.

Huic enim aliud nihil relictum est, quam ut causas, quate Comitia indicenda putet, Electoribus intimet, eos consulat, eorum sententiam exquirat, ac placitum scquatur.

[Note: Imperator centra voluntatem Electorum Comitia indicere nequit] Itaque, si Electores, universalem ordinum Conventum haberi, è necessitate aut utilitate Imperiihaud esse putaverint, Caesar, contra eorum voluntatem, nihil attentare, nec Conventibus, non necessariis, Electores ac Ordines onerare potest, Soll die Chur Fürsen, vnd andere Reichs Stände, mit den Reichstägen vnnotürfftiglich, vnd ohne redliche rapffere Vrsachen nicht beladen noch beschweren. [Note: Ferdinandi Capitulatio §. desgleichen sie die Churfürsten.]

[Note: Sed, si Electores velint, ea indicere tenetur] Econtrariò, si Electores certis de causis, Comitia indici, è re Imperii esse, iudicent, etiamsi Imperatoris voluntas sit in contrarium, is tamen Electorum iudicium sequi, eaque indicere, ratione officii sui, tenebitur.

Ad quod induci potest textus è Recessibus Imperii de Anno 1555. [Note: §. vnd so abermals in sins.] ubi scribitur, Daß Keyserliche Maytt. da es auf anzeig vnd gutachten der Chur Fürsten, die notturfft erfordern solt, ohn allen Verzug, eine gemeine Reichs Versamblung habe fürzunehmen vnd auszuschreiben.

Ubi, primùm, postrema ista verba observanda, habe fürzunehmen vnd auszuschreiben, quae, vi Germanici idiomatis,


page 228, image: s244

imperativa sunt, et liberum arbitrium faciendi, vel non faciendi, Imperatori adimunt.

Deinde notanda ista verba, ohn allen Verzug, quae id important, quod Imperator, ad Electorum beneplacitum, statim indicere Comitia debeat, ne moras nectere, aut tergiversari illi liceat.

[Note: Aut ipsi Electores, ex officio, convocare possunt] Imò, si Imperator refragetur Electoribus, aut officio suo desit, et negligens sit, ipsorum Electorum esse credimus, providere, ne quid Res publica detrimenti capiat, ac universalem indicere Ordinum Conventum.

Idque, exemplo Regimenti, quod olim potestatem habuit, in rebus maioris momenti, non omnes modò Electores, et duodecim ad Regimentum deputatos Principes, sed alios quoque Imperii Ordines, quotquot necessitas requireret, convocandi, nicht allein die sechs Churfürsten, auch die zwölff Geistliche vnd Weltliche Fürsten, sondern, ob es die grösse der sache erfordert, auch andere, des Reichs Fürsten vnd Stände, zu jhnen zuberuffen; [Note: GRdinatio Regimenti de Anno 1500. tit. das Regiment mag die sechs Churfürsten. etc. in sine.] et ita, per consequens, universalia Comitia indicendi.

Sive autem venisset Imperator vocatus, sive non venisset, Regimentum et convocati Principes, concludere ac decernere potuerunt, [Note: d. Ordinatio Regimenti d. tit. vers. vnd wir kommen.] Wir kommen, oder nicht, soll nicht desto minder fortgangen werden, vnd dem, so durch den mehrerntheil beschlossen wird, folge beschehen.

[Note: Alienationem redituum Imperii Electores sibi arregarunt] VI. Alienationem Redituum Imperii, modo cum consensu Electorum factae sint, et fiant, in Capitulatione approbari, non sine stupore, ac dolore animadvertimus, Nachdem das Heilige Römische Reich fast vnd höchlich in abnehmen vnd ringerung kommen, so solten vnd wolten Ihre Maytt. neben andern die Reichsstewt vnd gefäll, so in sonderer Personen Handen gewachsen, vnd verschrieben, wiederumb zum Reich ziehen etc. und nicht gestaten, daß solches dem Reich, und Gemeinen Nutz, wieder alle recht und billigkeit entzogen werde, Es


page 229, image: s245

were dan, daß solches, mit rechemässiger bewilligung der sechs Chur Fürsten beschehen were[Note: Capitulatio Ferdinandi II. §. vnd nachdem das Heilige Römische Reich.]

Et, aut fallor, aut proprio suo commodo hic indulserunt Electores, ac, ne profusissimae istae, à Carolo IV. quo filio suo Wenceslao suffragia Electorum nundinatus est, factae largitiones, revocari possent, sibi, suisque Successoribus prospexerunt.

[Note: et omnia, quae alievius momenti sunt] Denique VII. et ultimò, generalis ista clausula, Keyferliche Maytt. solle, vnd wolle, in wichtigen sachen, so das Reich betreffen, bald anfangs, der Chur Fürsten raths vnd bedenckens sich gebrauchen, [Note: d. Capitulatio §. Ihr. Maytt. solten vnd wolten auch des Heiligen Reichs. Vers. in wichtigen.] quicquid alicuius momenti est, ad Electorum Collegium trahit. Quâ, nostro tempore, iidem Electores frequentissimè, et ad nauseam usque usi sunt: Cum de universorum Ordinum, seu totius Imperii iure ac Libertate, altum, semper et ubivis, apud illos fuerit silentium.

CAPUT XVI. De his, quae soli Imperatori, in administratione Imperii relicta sunt.

IAm, quod restat, contemplari lubido est, insignia illa (si Diis placet) Maiestatis Iura, in quibus tota Caesarea Maiestas, et Plenitudo Potestatis, quam Legistae nostri tantoperè crepant, consistat, necessum est.

Haec autem illa sunt, quae solus Imperator, per se, liberâ suâ voluntate, absque Ordinum et Electorum necessario consensu, expedire potest.

Plenitudo enim Potestatis est, liberrimum arbitrium, sive omnimoda potestas, nulli necessitati subiecta, nullisque regulis limitata. [Note: secundum Baldum in l. 2. C. de Servit. et aquâ. Thom. Smith. lib. 1. de Republ. Anglar. c. 8. Beseldus 1. Polit, 2. §. 36. n. 2.]


page 230, image: s246

In his ergò, in quibus Imperator cum Ordinibus ac Electoribus concurrit, Plenitudini Potestatis nullus planè locus est Imperatoris enim potestas non omnimoda est, nec liberum, nedùm liberrimum eius arbitrium, sed consensui Ordinum ac Electorum praecisè alligatum: Quorum voluntati Imperator in tantum obnoxius est, eamque ita strictè servare tenetur, ut nec latum ab eâ unguem discedere possit. Adeoque nihil ferè habet, nisi quod inane nomen eius, et titulus, omnibus IMperii decretis praefigatur.

[Note: Reservata Imporatoris an, et quomodo dici possint] Haec ipsa, quae Imperatori soli competunt, et liberae eius dispositioni relicta sunt, Reservata vulgò Imperatoris vocant.

Malè, si ita explices, quod Imperator illa sibi reservaverit: Imperator enim, cum tantam, quanta pro lubitu Procerum in electione illi defertur, potestatem suscipiat, nihil, sibi reservare, dici potest.

Eo tamen respectu, vocem istam tolerare licet, si ab Ordinibus Imperatori ad maiorem splendorem conciliandum, reservari, et in eum conferri dixeris: Unde relinqui meliùs, quam reservari, et relicta potiùs, quam reservata, inde appelles.

[Note: Investitura de Feudis Regalibus, solius Imperatoris est] Inter haec verò, principem et praecipuum, sine controversiâ, locum obtinet, Investitura de Feudis maioris dignitatis, quae Fahnen Lehen vulgò appellantur: Haec enim investitura, die Belehnung der Lehen vnd Regalien der jennigen, die sie vnter den Fahnen öffentlich, mit sollenniteten, pflegen zuempfahen, zuverleihen, Imperatori, vel Regi Romanorum specialiter reservata est. Nec illa Feuda à Provisoribus Imperii, tempore interregni conferri possunt: [Note: Aurea Bulla tit. 5.] Nec à Regimento olim conferri potuernnt. [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1521. §. vnd behalten vns.]

Et sânè, res non exigui momenti haec esset investitura, si Plenitudo Potestatis, saltèm aliquatenùs, in illâ sese exsereret, ac Imperatori aliquantillum liberi arbitrii, aut voluntatis, in denegandâ, vel conferendâ investiturâ esset relictum.

[Note: Sed eam Imperator petentibus conferre cogitur] Sed, nec Imperator petentibus, legitimo tempore ac modo, Principibus, investituram denegare; imò nec, abiecto


page 231, image: s247

pacto, illam quovis modo alterare, aut onerare potest, Ihr Mayt. sollen vnd wollen des Helligen Reichs Chur Fürsten, Fürsten, vnd Ständen, ihren Lehen Brieff, nach dem vorigen tenor, vnweigerlich wieder fahren lassen. [Note: Ferdinandi II. Capitulatio §. Ihr Mytt. solten vnd wolten auch des Heiligen Reichs vers. denselben.]

[Note: Aperto verò Feudo, alii concedere nequis] Nec, deficiente Successore feudali, Feudum Imperio apertum, pro arbittio suo, alteri conferre, Imperatori licet, sed, vigore Capitulationis Caesareae, [Note: §. wan auch Lehen im Reich.] ad publicum patrimonium id referre tenetur.

Textum hunc quidem Capitulationis Bocerus, [Note: c. 2. de Regalibus. n. 61.] non de apertis Imperii Feudis, sed de bonis vacantibus accipit: Sed, quod salvo ipsius honore dixerim, bonus iste hic dormitavit Homerus, et, Legistatum more. Capitulationes Caesareas perfunctoriè tantum pensiculavit.

Nam verba carundem de aperis Imperii Feudis regalibus, sine ullâ distinctione, expressisimè loquuntur, Wan Lehen dem Reich heimb fallen, so etwas mercklichs ertragen, als Fürstenthumb, Graffschafften etc. die sollen vnd wollen Ihre Maytt. ferner nimeandt lehen, auch niemandt einige exspectantz, oder anwartung darauff geben, sondern zu vnterhaltung des Reichs, Ihrer vnd Ihrer nach kommender Könige vnd Keyser behalten, einziehen, vnd incorporiren.

Ex eodem Capitulationis articulo, circa translationem Electoratus ac Palatinarum ditionum in Bavarum, contra Caesarem Elector Brandenburgicus rectè conclusit, [Note: In voto suo Ratis bonae Anno 1623. 11. Eebr. apud Lundorp. tomo 2. act. publ. lib. 6. tract. 24. p. 1164.] Ihr Keyserliche Maytt. vergebe kein Lehen, auch keine Stadt, so sich erledigt, ohne vorbewust der Chur Fürsten, vnd stände des Reichs: Vmb wie viel mehr, da eine Chur Fürstliche Würde, vnd so vornehme Reichs Lehen, solten conferiret werden, wolte von nöthen seyn, daß es mit vorbewust vnd consens zugienge.

Licet autem dubium sit, utrum Elector Brandenburgicus antiquam Friderici III. concessionem, Domui Saxonicae, de Ducatu Iuleacensi, Anno 1483. factam, iure impugnet ex hoc ???


page 234, image: s248

capite, [Note: in literis ad Dutem Pomeraniae de dato 12. Mart. An. 1610.] Daß bey allen diesen concesionen/ kein Chur Fürstlicher consens, der aber in allwege hierzu erheischt, vnd er fordert wird, zubefintzen sey; nam quod articulus hic, ante Caroli V. tempora, Capitulationi iam insertus fuerit, nobis liquido non constat: Christianus tamen II. Elector Saxoniae, ex affectu, praetensionis suae firmandae causâ, non attento hoc Capitulationis textu, nimium Imperatori indulsit, et falsimè, si nostra respicias tempora, scripsit, [Note: In deductione Iurium, quae Domus Saxonica in Ducatum Iuleacensem etc. praetendit.] Daß ein Römischer Keyser oder König, iure creationis et electionis, summam et plenisimam in temporalibus potestatem überkomme, also daß er nicht allein die jennigen Lehen vnd Regalien/ so jhm vnd dem Reiche heimbgefallen, sondern auch den anfoll an Fürstenthumben, Graff: vnd Herrschafften, in casum mortis possessoris ultimi, absque heredibus masculis, seinen eignen, oder des letzt verstorbenen Bluts Freunden, oder andern Fürsten vnd Herrn etc. in Lehen zureichen, vnd zu Lehen zuverschreiben, gantz woll befüget, vnd berechtet sey.

Cum ergò nec in deneganda, nec in conferendâ hac investiturâ Imperator quicquam possit, sed nudâ tantum conferendi sollennitate fungatur, videtur hoc, simulacrum pitiùs, quam Ius esse Maiestatis: Quod externâ quidem specie magnificum, re tamen ipsâ parum potestatis in se continet.

[Note: Ius primariarum precum Imperatoris est] Alterum, quod Imperatori soli competit, est ius primariarum precum. Nam Imperator iure, et approbatâ consuetudine, ex coronationis suae sollennis ad Romanorum Regnum impletione, habet potestatem, in quolibet monasterio et Collegio, in Imperio constituto, unam tantum, virtute primariarum precum, ad beneficium ecclesiasticum promovendi personam. [Note: Caeroli IV. Rescriptum de primaryns precibus apud Goldast. tomo 1. Const. Imper. p. 343.]

[Note: Privilegiorum concessio Imperatoris est] Tertio sucedit privilegiorum universalium concessio: Quae antiquitus indubitato Imperatori competiit, [Note: l. 1. §. 2. de const. Princ.] et,


page 235, image: s249

secundum communem opinionem, adhuc hodiè relicta est: Solusque Imperator dat ac confirmat privilegia. [Note: Reink. lib. 1. cl. 3. c. 12. n. 47.]

[Note: Non tamen ab. solute] Limitant tamen et constringunt alii hanc potestatis plenitudinem, ut non procedat, aut locum habeat, si privilegia ista tendant in magnum Rei publ. detrimentum, [Note: VVachmann. in disciusu de Privil. conclus. 13.] aut in tertii praeiudicium. [Note: Ludov. Carbo de Leg. lib. 9. disp. 6. et disp. 7. n. 5. Vultei. lib. 1. iuruprud. c. 12.]

[Note: Privilegia ma. gni momenti Imperator solus concedere nequit] Imò etiam tunc, quandò de magni momenti re quaestio est, Ordinum consensum adhibitum fuisse, legimus.

Sic Ottho I. in constitutione, de locatione et privilegio Cametae Imperialis Magdeburgensis, se ista privilegia, cum scitu et consilio Principum Imperii, dedisse, affirmat. [Note: apud Goldast. tomo 1. constit. Imper. p. 216.]

Fridericus 1. cum Marchiam Austriam in Ducatum commutaret, et eidem certa quaedam privilegia largiretur, fecit id de consilio et iudicio Principum, Wladislaw, illustri Duce Bohemiae, sententiam promulgante, omnibus Principibus approbantibus. [Note: apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 1. tract. 2. p. 14.]

Rudolphus I. in confirmatione privilegiorum, quae Austriaco Ducatui anntiquittùs concessa erant, Electorum consensum adhibuit: Ita enim in illâ legitur, Seind für Vns kommen die Hochgeborne Fürsten, vnd Vnsere getrewe liebe Söhne, Albrecht vnd Rudolph, Hertzogen von Oesterreich etc. vnd mit ihnen die besten jhrer Lands Leute, die erschienen vor Vnser Königliche Höfe, als Licht vnd Wolcken, in lautern trewen, vnd baten Vns demütiglich, daß Wir zubestaten geruheten, die Briefe, die den vorgenandten Landen, günstiglich geben weren, vnd daß Wir jhnen auch darüber gewonnen, bestättung der Chur Fürsten. Et paulò post. Das haben Wir gethen, vnd haben besiätigt, vnd Vhesten auch alle die Brieff, vnd freyheiten, vnd Gnad in denselben Briefen, mit willen ???de dato Reinfeld durch Hand Meister Heinrtchs des Obristen Schreibers 11. Iun. Anno 1283.


page 236, image: s250

vnd gunst der Chur Fürsten, deren nahmen seynd diese: Wentzeslaus König zu Bohaimb etc.

Carolus IV. cum Anno 1355. constitutionem fecisset, de incorporatione Ducatuum, Poloniae et Silesiae, quod Regno Bohemiae perpetuò et indivisibiliter deberent esse couniti, paulo post, in Conventu Norimbergensi, super eâ re Electorum obtinuit confirmationem: Quae à Gerlaco, Archi-Episcopo Moguntino, Germaniae Archi-Cancellario, concepta est. [Note: apud Goldast. d. tomo 1. p. 350.]

Idem, licet Regni Bohemiae privilegium (quod nulla persona eiusdem Regni extra Regnum citati debeat) auctoritate Imperiali, et de Imperialis Potestatis Plenitudine, ex certâ scientiâ se innovasse, et etiam confirmasse, pro more Imperatorum, ac stilo ipsis consueto, iactitet: [Note: Aureâ Bullâ tit. 8.] Attamen, Ordinum Imperii consensum accessisse, ex eiusdem Archi-Episcopi confirmatione apparet; cuius verba sunt. [Note: apud Goldast. ibid. p. 351.] Iudicata recognosicimus de nostro consilio, et pleno processisse consensu: Ratificantes, ac singula ea omnia rata habentes, et grata, benevolum eis adhibemus consensum, ex certe scientiâ, pariter, et assensum.

Quod si consensum hunc ex eo, quemin aliis, Rem publ. concernentibus negotiis, adhibere Imperator tenetur, metiri volueris: Imperator etiam privilegiorum concessione, et hoc reservato, magnam, et insigniorem quidem, partem excidet.

Nec tamen opus est, ut in antivitatem procul, hanc ob rem, inquitamus: Nam, tenore Capitulationis Caesareae, et textus, ex eâdem suprà adducti, in omnibus, magni momenti, negotiis, atque adeò etiam in privilegiis magni momenti concedendis, Electorum, ad minimum, requiri consensum, in propatulo est.

[Note: Reliqua Imperatoris iura] Et huc reliqua omnia pertinent, quae Imperatori passim tribuuntur, quaeque, ut in speciem maiestatica, ita re inania pleraque sunt; nec ad summam Imperii vim quicquam faciunt, aut Rei publ. statusque essentiam ingrediuntur.


page 237, image: s251

Talis est, Academiarum fundatio, [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1555. parte 1. tit. 3. §. desgleichen sollen. vers. in Universiteten.] Nundinarum institutio, [Note: l. un. C. de nundin.] concessio veniae aetatis, [Note: toto tit. C. de bis qui ven, aetat.] Legitimatio, [Note: Nov. 74. c. 2. Nov. 89. c. 9.] Natalium restitutio, [Note: l. 1. 2. et ult. C. de natal. restit.] Nobilitatio. [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. c. 10. n. 13.] concessio iuris stapularum, die staffel Serechtigkeit, [Note: Limnaeus lib. 9. de iure publ. c. 9. n. 129.] et cetera huius fatinae.

[Note: quorum quaedam etiam Ordinibus competunt] Horum quaedam, non postrema, Principibus hodiè ac Ordinibus Imperii, perinde ac Imperatori, licent.

Sic remissio poenae capitalis, olim solius summi Principis erat: [Note: l. 4. in sfine l. 9. §. 11. in fine l. 27. et l. 31 de poenis. l. 10. et toto tit. C. de sentent. passis et restit.] Hodie etiam Ordinibus Imperii competit. [Note: Recessus Imperii de Anno 1526. §. es soll sich auch. Reink. lib. 1. cl. 5. c. 6. n. 27.] Ius quoque restituendae famae, Ordinibus hodiè communicatum existimatur. [Note: Schonborn. l. 5. Polit. c. 24.]

[Note: quadam ab ipso Caesare aliis delegantur] Alia ab ipso Caesare tam exigui momenti iudicantur, ut ea passim aliis, nempè, Comitibus Palatinis, den Reichs Hoff-Grafen, ut vocant (inter quos aliquandò personae vilioris notae occurrunt) mandet ac indulgeat: Ut est, creatio Doctorum bullatorum, notariorum, legitimatio etc.

[Note: Postarum institutio an solius Caesaris sit?] Postarum quoque institutio inter haec numeratur. [Note: Schonborn. d. lib. 5. c. 17. Reink. lib. 5. cl. 5. c. 6. n. 134.] Postas tamen intellige generales, quae Reichs Posten dicuntur: Nam Ordinibus Imperii, in suis cuique ditionibus, Postas, quas land Posten vocant, habere permissum est. [Note: Reink. d. c. n. 138.]

Regale tamen hoc, quantulumcumque est, quidni Ordinum quoque Imperii esse asseramus? Ex eo, quod alicubi scribitur, [Note: Recess. Imperii de Anno 1542. §. vnd damit man auch.] Gemeine Stände wollen ordnung geben, daß eine Post an gelegene Mahlstadt gelegt, vnterhalten werde.

Referunt huc etiam, creationem Regum, Ducum, Principum, Marchionum, Comitum, et similium.

[Note: Imperator quomodò Principes ereare possit] Et sanè, quod ad Principes Imperii, totâ die videmus,


page 238, image: s252

titulum hunc multis musteis suis creaturis ab Imperatore tribui. Ut pleno tamen iure Princeps Imperii quis fiat, et, in Principum Senatu, sessione ac voto potiatur, nudum Imperatoris diploma non sufficere, suprâ monuimus.

[Note: De Regum creatione quid statuen dum sit] Regum verò creationem quod attinet, vulgaris quidem traditio est, Imperatorem habere ius inaugurandi Reges omnes; [Note: gl. in c. venerabilem de elect.] plura quoque eius rei exempla, antiquos Annales scrutanti, obviam fieri non negamus.

Sed imprudenter eos fecisse, qui summam potestatem habentes, ab Imperatore, vel Pontifice Reges salutari voluerunt, nec iuris, sed facti haec esse, atque ex vanâ persvasione fluxisse, nonnemo respondet. [Note: apud Geldastum parte 3. Polit. Imper. disc. 3. p. 631.]

Nam, si de nudo Regis nomine quaestio sit, palam est, istud ab Imperatore etiam illis, qui summam Maiestatem non habent, aliquandò tributum: Ad exemplum veterum Romanorum; qui, vetere ac iampridem receptâ consuetudine, habuerunt instrumenta servitutis et Reges. [Note: Tacit. in vita Agrit.]

Ita regiis ornamentis Austriae Dux à Friderico II. Imperatore auctus est: Eâ lege tamen, ut in perpetuâ Germanici Imperii fiduciâ, in quâ tunc erat, ac semper fuerat; perstaret. [Note: Hieron. Mutius lib. 20. Chron. German. Crusius parte 3. annalium Suevic. lib. 2. c. 2.] Sed cum ab Imperio, violatâ fide, defecisset, duodecimo post anno, regiâ appellatione et dignitate spoliatus est. [Note: Bodin. lib 2. de Republ. c. 3.]

Genuenses quoque Fridericum Imperatorem rogarunt, ut, quatuor milibus marcarum acceptis, novum Regni Sardiniae titulum institueret, et Barisonem, Arboreae, quae pars erat Sardiniae, Iudicem, appellaret Regem. Qui Bariso Rex, in Sardiniam vectus, cum pecuniam solvere non posset, quam à Genuensibus, ad regium fastigium emendum, mutuo acceperat, ab iisdem Genuam est revectus, atque in custodiam, donec penderet, traditus. [Note: Sigon. lib. 13. de Regne Italiae.]


page 239, image: s253

Miser verò Rex, qui, propter hunc titulum, ad carcerem redactus est Et is tamen Rex, nominetenùs fuit.

Quod si eiusmodi verborum ludibria attendimus, Impetator solus, de REgibus à se creatis, no glorietur, Galliae Rex obstat, qui et ipse Regem sub se habet; illum nempè, qui Roy d' Ivetot, dicis causa, appellatur: Quod Regnum Anno 536. a Rege Childeberto, ad satisfaciendum heredibus cuiusdam nobilis Viri, quem immeritò Rex occidetat, institutum est. [Note: Beuth. lib. 27. Chron.]

Sed, velut Quintilianum Rhetorem Ausonius [Note: in grat. act. ad Gratian.] scribit, consularia ornamenta sortitum, honesta menta nominis potiùs, quam insignia potestatis habuisse: Ita et de REgibus iudicandum, qui, cum potestati alterius subiecti sint, regium titulum usurpant. [Note: Arnisaeus in Polit. l. 1. c. 8.]

Quod si de re ipsâ quaestio est, is tantùm Rex dici metetur, qui summam potestatem habet, nullius Principis imperio inferiorem. [Note: Nauclerus vol. 3. chronogr. gen. 35.] Et, ut Martialis alicubi scribit,

Qui Rex est, Regem, Maxime, non habeat.

Nostroque sanè is stultus iudicio fuerit, qui regali potentiâ praeditus, sublimique Regum axiomate gaudens, nec Imperio ullatenus obnoxius, titulum REgis, cuius dignitatem iam ante, perse, possidet ab Imperatore, priùs emendicare velit.

Quasi verò illi soli, qui ab Imperatore id impetrarunt, et non omnes potiùs, qui regiâ potestate praediti sunt, hoc nomine insigniri, et possint, et debeant.

Quapropter Boleslaus, Dux Poloniae, rectam institit viam, qui, absque Cunradi Imperatoris requisitione, nomen sibi regium imposuit. [Note: Nauclerus vol. 3. chronogr. gen. 35.]

Idem de Praemislao Cromerus refert: [Note: l. 11. histor. Polon.] Eum scilicet, cum ad summam potestatem Regni Poloniae venisset, Pontificis, aut Imperatoris scriptum non exspectasse, sed suâ auctoritate diadema sumpsisse.


page 240, image: s254

Nec malè Dux Litthvaniae, regiam potestatem, quam ipse sibi pepererat, ac titulum, Sigismundo Imperatore offerente, coronamque ac sceptrum mittente, repudiavit: Ne istâ ratione potestatem, ac imperium, Germanis acceptum ferre, videretur. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 9.]

Econtrà, à Petro Daniae Principe, quem Fridericus Impetator eâ lege, ut fiduciarium se Imperii Germanici profiteretur, fidelitateque et hominio Imperatori obligaretur, regio nomine ornavit, [Note: Ottho Frising. lib. 2. de gestis Friderici l. c. 5.] enormiter peccatum est; quod et talium ornamentorum illecebris, quae ab Imperatore acceperat, suae Maiestati detraxit, et sempiternâ servitute, non modò se ipsum, sed etiam posteros constrinxit: Qui tamen, detectis fraudibus, ab Imperio defecerunt. [Note: Bodin. lib. 2. de Republ. c. 3.]

[Note: Ius Civitatis eoncedendae, non est Imperatoris, ad omnem effectum.] Denique Ius Civitatis concedendae catalogo Reservatorum (ut vocant) Imperatoris, communiter inserunt. [Note: arg. l. 1. C. de metrop. Beryt. sChonborn. lib. 5. Polit. c. 24.]

Circa quod, illum nos meritò nodum tangimus. Num Imperatori Ius Civitatis extraneo concedere liceat, ad omnem iuris effectum, ut in omnibus, ac per omnia, Germano, in Germaniâ nato, par habeatur: Et quia cautum est, ne ad certa officia alius, nisi Germanus, promoveatur, Ihr Maytt. solten vnd wolten, Ihre Königliche, vnd des Reichs Aembter, vnd sosnt am Reich, mit keiner andern Nation, dan gebornen Teutschen bestellen, [Note: Capitulatio Ferdinandi II. §. sie solten vnd wolten auch jhre Königliche.] num talis quispiam etiam horum officiorum capax sit?

Id quod admitti certè nequit: Caesar enim aliàs Legem hanc pro lubitu eludere, ac, salvis verbis Legis, sententiam circumvenire, et quoslibet extraneos, in Civitatem primùm receptos, muneribus his admovere, isto modo posset. Id quod in fraudem fieret Legis, ac contra eius voluntatem. [Note: l. 29. et 30. de Legibus.]


page 241, image: s255

CAPUT XVII. In quo nostra sententia breviter proponitur.

HActenùs Iura Maiestatis, quae toti Imperio competunt, deinde ea quoque, quae Electorum tantùm, aut Imperatoris ac Electorum dispositioni simul subiecta sunt, tum denique ista, quae Imperatori, in signum praeeminentiae, relicta, prolixè satis deduximus.

[Note: Prior, de Imperii nostri Statu, opinio] Ex quibus manifestum appatet, quam valdè, aut ipsi imponant aliis, aut sibi imponi patiantur multi, dum Imperatori nostro Maiestatem, ac Ius Imperii assignant, eumque merum Monarcham, statumque Imperii nostri merè monarchicum, qui tamen, quoad adminsitrationis formam ac modum, speciem [Note: Posterior opinio] quandam referat aristocraticam, faciunt. [Note: Reink. lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 242.]

Modestiores sanè sunt, et propiùs ad scopum feriunt, qui mixtum ex Monarchiâ et Aristocratiâ Statum eius esse, scribunt; [Note: Syring. de Pace religionis conclufion. 14.] eâ ducti ratione: Quia Imperator solus Iura Maiestatis non habeat, sed illa ad Ordines Imperii, ut universos, non singulos, unà cum Imperatore, pertineant; iisque universi, quasi Collegium aliquod, seu Universitas, verè fruantur.

Ex horum ergò mente, Maiestas Imperii penes Imperatorem, Electores, et omnes Imperii Ordines simul, residet: Pro ratâ, scilicet, et secundùm proportionem, quâ Iura Maiestatis, aut ab Imperatore, aut Electoribus, aut universis Ordinibus exercentur.

Cumque pleraque, imò omnia Iura Maiestatis, universis Ordinibús communia sint, nudâ Comitiorum directione, et unico forsan voto (quale quilibet Ordinum habet) Imperatori relicto: Maiestatem Imperii etiam penes universos Ordines esse potissimùm, adeoque aristocratiam multimodis in Imperio nostro praecellere, secundùm hos Auctores, dicendum est.


page 242, image: s256

[Note: Nostra sententia Administratio Rei publicae duplex est] Nos verò, ut paulò accuratiùs mentem nostram aperiamus, primùm, administrationem Rei publ. ut suprà quoque à nobis factum, duplicem facimus: Aliam essentialem; aliam accidentalem.

Essentialis administratio, quam proprio iure, ac nomine quis usurpat, inseparabiliter cum ipsâ Maiestate, ac Rei publ. Statu coharet: Accidentalis autem, quam alieno beneficio quis habet, et ab alio sibi commissam agnoscit, infinities, pro lubitu eius, penes quem rerum summa residet, variare potest.

[Note: Administratio Imperii nostri varia] Iam, si administratio in Imperio nostro attendatur, illa varia et diversa esse apparet: Et partim quidem monarchica, respectu scilicet Imperatoris; partim quoque aristocratica. Aristocratica autem duplici tatione. Primò, respectu Electorum, qui seorsim ab aliis Ordinibus in eâ sibi quid vindicant: Deinde, respectu universorum Ordinum, in Comitiis congregatorum, quibus reliquarum rerum omnium cura, praeter ea, quae Imperatori, et Electoribus, specialiter relicta sunt, incumbit.

[Note: Verus Status quaestionis] Illud autem hic in quaestione est. Utrumne administrationis pars, quae aut Imperatori, aut Electoribus, aut toti Imperio, seu universis Ordinibus competit, singulis his proprio iure competat: Ita, ut nec Imperator illam Imperio, Electoribusve, nec Imperium et Electores. Imperatori, eam acceptam ferant? Vel, utrum penes Imperatorem essentialis sit Imperii administratio; qui, Electores, et alios Imperii Ordines, spontaneo motu in partem curarum assumpserit? Vel denique, utrum penes Electores, omnesve Ordines ea sit; qui Imperatori administrationis partem commiserint?

Nam, priori casu, mixta erit Rei publ. forma: Cum administratio essentialis, adeoque ipsa Imperii Maiestas, in Imperatorem, ceu Monarcham, ac Electores, Ordinesve, ceu Optimates, dispersa sit.

Posterioribus casibus, siquidem Maiestas Imperii penes Imperatorem esse, ab eoque administratio accidentalis in


page 243, image: s257

Proceres collata dicetur, Monarchia erit aristocratica: Hoc est, quoad modum administrationis, rationibus aristocraticis temperata.

Quod si, econversò, Maiestatem Imperii penes Proceres residere, statuamus, qui Imperatori administrationem Imperii ex parte concesserint, evadet Aristocratia monarchica, seu monarchicè administrata.

[Note: Administratio essentialis totius Imperii est] Nos totum Imperium (in quo tamen cum aliis Ordinibus, tam Electores, ut primaria eius membra, quam Imperator, ut Caput ac Director, includuntur) proprio iure ac nomine, Electores verò et Imperatorem, quicquid illis, ex Legibus ac moribus Imperii, separatim ab aliis Ordinibus comperit, Imperii beneficio [Note: ergò ipsa queque Maiestas] administrare; adeoque Maiestatem Imperii, non Imperatori, aut Electoribus, sed toti Imperio, et universis Ordinibus, quandò illi, in Comitiis, seu universali Conventu congregati, unum corpus constituunt, adiudicandum esse, confidenter asserimus.

[Note: Administrationem verò accidentalem habet Imperator] Imperator quidem, quicquid habet, ab Imperio habet; et imprimis ac evidentet, ab Llectorum (qui hoc in passu totum Imperium repraesentant) Collegio, iure liberrimae electionis: Habet autem administrationem tantum; ut ipsemet non semel confessus est.

Ita enim Fridericus Barbarossa, iam suo tempore, ad Proceres apertè inquit. [Note: apud Radevicum in continuat. Otthonis Frising. de geflis Friderici I. lib. 3. c. 27. et Sigon. lib. 12. de Regno Italiae.] Imperium, cuius apud nos administratio, apud vos verò, qui Optimates Regni estis, auctoritas residet.

Ita Ferdinandus quoque I. propriè, et ad nostrum sensum alicubi scripsit, [Note: Recessus Imperii de Anno 1559. in princ.] Haben Vns mit der bürde der administration, vnd Verwaltung des Heiligen Reichs anhangender dignitet/ Hocheit, Regierung, Titul, scepter vnd Cron, des Römischen Keyserthumbs beladen lassen.

Hinc Imperator dicitut Minister Imperii, qui Imperii


page 244, image: s258

partibus fungitur: [Note: In sententiâ exauctorationis Wenceslai apud Goldast. tomo 1. constit. Imper. p. 379.] Qui autem alterius partibus fungitur, proprio iure ac nomine quid facere, haud dicendus est.

[Note: Es Electores] Electorum verò potestas ipsa quoque à toto Imperio dependet: Adeoque velut moribus primùm, et tacito aliorum Ordinum assensu invecta, deinde expressâ sanctione roborata est; ita contrariâ omnium Ordinum voluntate antiquari rursus, aut alterari potest.

Ad Imperium itaque totum, seu universos Ordines, in Comitiis congregatos, tota rerum summa redit: A quibus et ille, et hi dependent, omnemque suam potestatem ac auctoritatem mutuantur.

[Note: Imperium in possessione essentialium Iuvium Maiestatis est] Denique, quod Imperator et Electores Imperio potiùs, seu universis Ordinibus, quam hi, aut Imperatori, aut Electoribus, aut his et illi iunctim, potestatem ac administrationem suam acceptam ferant, ex eo astruimus: Quod nobiliorum ac essentialium Maiestatis iurium possessio, seu exercitium, penes totum Imperium sit; leviuscula verò quaedam, et quae ad speciem magis faciunt, quam rem ipsam concerriunt, Imperatori soli; denique pauca Electoribus solis, aut Electoribus cum Imperatore competant.

Nam (ut hoc argumento, in anterioribus, de supremâ iurisdictione, usi quoque sumus) quicumque certa quaedam iura in suâ manu ac potestate habet, quorum partem sibi retinere, partem alteri concedere, seu demandare vult; is non ea, quae nobiliora sunt, ac Statui suo magis utilia, sed ea, quae viliora, minùsque sibi noxia, proculdubiò alteri concedet ac committet. Dignus enim iudicaretur, qui Anticyram navigaret, ac helleboro cerebrum purgaret, si quis secùs faceret.

[Note: Ergo Maiestas propria Imperii est] Quia ergò nobilissima, imò omnia Maiestatis Iura, quae essentiam Maiestatis constituunt, eorumque possessio, ac exercitium, penes totum Imperium, hoc est, penes omnes Ordines in Comitiis, Imperatore (si aliquis exsistat) praesidente,


page 249, image: s259

congregatos, hucusque fuerunt: Hinc à posteriori colligimus, quod Imperium, seu universi Ordines, Imperatori ac Electoribus, eorum, quae ipsis constitutionibus et usu Imperii relicta intelliguntur, administrationem potiùs concesserint; quam ut Imperator, seu Electores, universis Ordinibus, de potestate suâ quicquam communicaverint.

Cumque totum Imperium, sive universi Ordines, administrationem, quam habent, proprio iure habeant; Electores verò et Imperator, quicquid habent, toti Imperio debeant, et ab eodem meritò recognascant: Maiestas quoque totius Imperii propria erit; cuius tamen adminsitratio, ex parte Imperatori, et ex parte Electoribus, ab eodem demandata est.

Quod si iam ipsum Imperium, et Imperii Comitia, quae unica basis nostra sunt, exactè contemplemur, mixtionem aliquam in Republ. nostrâ inveniri, nemo sanè negaverit: Sed mixtionem, non tam ex Monarchiâ et Aristoratiâ, ut alii putant, quam ex diversis diversarum Aristocratiarum formis.

Ad Imperatorem quidem, dimidiam Comitiorum partem, et integrum potestatis semisem vulgò trahunt: Sed quam erroneum hoc sit, pluribus suprà docuimus. Ex quibus apparet, quod Imperatori perpusilla in Comitis potestas competat; adeo ut, etiamsi mixtionem aliquam ex Monarchiâ et Aristocratiâ admittamus, illa attendi vix debeat.

Ipsorum verò Ordinum non est aequalis in Imperio potestas: Unde mixtiones plutes, ex diversis, diversarum Aristocratiarum, formis, oriuntur.

[Note: Status Imperii aristocraticus est sed mixtus] Soli enim et pauci Electores, integram classem constituunt; quae classis toti Principum classi aequalis est: Ut ita singuli Electores singulos Principes potestate notabiliter excellant.

Rursus, in secundâ classe, Principes hi, Praelatos, Comites, ac Barones, auctoritate longè superant: Illi enim viritim, hi curiatim suffragia ferunt; inque magno numero tria tantum habent suffragia.

Denique Civitates Imperiales (quamyis istas à iure


page 246, image: s260

ferendorum suffragiorum, priorum duarum classium conspiratione, hodiè exclusas, probare nitatur Paurmeisterus [Note: lib. 2. de Iurisd. c. 2. n. 46. et sequv. edit. poster.]) terriam classem, ab aliis distinctam, constituunt.: quae classis reliquis classibus inferior est: Et Civitates hae, Praelatos quidem, Comites, ac Barones potestate anteire, Principibus autem cedere videntur. Quam ob inaequalitatem in tertiam hanc classem coniectae sunt.

Hinc vulgò quoque, licet non per omnia exactè scribunt. [Note: ex VVebuere Reink. lib. 1. cl. 5. c. 8. n. 51.] Electorum ad singulos Principes ferè triplam; ad Praelatos, Comites, et Barones, non adeò magnam; ad Civitates, plus paulò, quam triplam esse proportionem.

Abstrusa quidem et intricata haec res est, in quo Delio natatore opus sit, nec, quod sciamus, ab ullo satis animadversa, aut explicata: Sed tamen, siv erum Imperii statum exuerevelimus, nullatenùs praetereunda.

Quadruplex enim inde mixtio colligitur: Nimirùm, ex Aristocratiâ Principum; Aristocratiâ Praelatorum, Comitum, ac Baronum; et denique Aristocratiâ Civitatum.

Utut autem, quoad Ordines, inter sese mutuo respectu consideratos, obscurissimi sint Imperii mores, quoad Imper atorem tamen res satis Iuculenta est: Quippè, qui non minùs, quam singuli Ordinum, pars huius corporis, et quidem, si ad totum eorpus respicias, perpusilla exsistit.

Unde rectè Thuanus scribit. [Note: lib. 2. histor.] Quamvis Imperator primùm, deinde reliqui Principes, ac postremò Civitates liberae, suas quaeque ditiones, iura, consuetudines, subditios, in quos ipsis ius vitae et necis est, habeant: Tamen, quia fimulemnes IMperio subditi, et ipse Caesar, Imperii Caput, Imperii Legibus est obnoxius, universi Rei publ. untus speciem exhibent.

Et, si ex Iure Comitiorum, ut illud suprà explicavimus, rem totam metiamur, Aristocratiam in Imperio nostro


page 247, image: s261

eminere, ac validè praeponderare, Monarchiae autem tenuisima tanrum superesse vestigia, sole meridiano clarius apparet.

CAPUT XIIX. et ultimum. In quo Reinkingii, pro Monarchiâ pugnantis, argumentis respondetur.

IAm ut Reinkingii argumentis, superiùs ab initio statim adductis, paucis occurramus; prius illud, de quatuor Monarchiis, seu summis Imperiis, ridiculum est, et tanto Viro, qualis hic sibi videtur, indignum.

[Note: Praeludium de quatuor Monarchiis] Nam, si vulgatam istam visionis propheticae interpretationem, quam mhilominùs in controversiam vocant alii, nos, hoc non obstante, tamquam authenticam, seu apodicticam admittamus; non ex illa tamen sequitur. Quatuor ista summa Imperia vulgò, omnium fere consensu, dicuntur quatuor Monarchiae: Ergo, non alius, quam monarchicus et regius, est in illis Status.

[Note: Monarchiae von tripliciter sumitur] Monarchiae quippe vocabulum, non uno modo sumi, notant acutiores huius rei Censores. [Note: Arnisaeus lib. 2. relect. Polit. c. 2. sect. 3. n. 2. Goldast. parte 13. per. ducursu 3. p. 631.] Aliquandò propriè ac Politicè, pro illâ Politiae, seu Rei publ. specie, in quâ unus aliquis absolute imperat. Aliquando theologicè et vulgariter, ut hic; pro isto Imperio, cuius non modò, inter reliqua mundi Regna, singulis temporibus, insignis est auctoritas, sed et, cui Populi DEI, Ecclesiaque Status magis, quam aliis, obnoxius est. Denique, aliquandò etiam abusivè à multis, pro universali totius Orbis Imperio.

Ut autem obiectionem hanc, de quatuor, seu Monarchiis, ut vocant, seu summis Imperiis, solidè et ex fundamento refutemus, duo praecipuè attendenda nobis veniunt. I. Notae, seu krhth/ria horum quatuor Imperiorum, ex quibus


page 248, image: s262

dignoscuntur, ac diiudicari debent. II. Tempus, quo Graetorum monarchia seu Imperium finem, et Romanorum accepit initium.

[Note: Quatuer fummorum Imperiotum notae] Notae horum Imperiorum duae sunt. Quarum prior est, quod dignitate, et splendore, alia sui temporis Imperii praecellere debeat: Altera, quod vera DEI Ecclesia sub illo domicilium habeat, seu stationem suam.

Nam Spiritus Sanctus, in hoc Danielis varicinio, non absolutè mundana, et merè Politicum futuri mundi regimen respierit, sed ad Ecclesiam imprimis collimat: Idque unicè agit, ut ostendat, quis Status, et quae futura sint flagella, militantis, in his terris, Ecclesiae; cuius historiam ita persequitur, quatenùs illa historiae, et fatis, praecipuorum mundi Regnorum, implicatur. [Note: Goldast. d. loco.]

Et inde colligimus, quod unumquodque horum Imperiotum tum incipere et desinere dicendum sit, quandò Ecclesiae fata, aut illi coniuncta, aut ab illo separata fuerunt.

[Note: Initium Monarchiae Romanae, quodnam elii faciant] Quod ad finem Graecae Monarchiae, et initium Romanae attinet; illud quidam à Iulio Caesare faciunt, quandò is, civili Bello victor, perpetuam dictaturam sibi sumpsit. [Note: Bucholzerus in indiet Chronolog. pag. 98.]

Sed, hoc ipso, monarchicus iste status, in quartâ Monarchiâ destruitur. Post mortem enim Iulii, res ad plures rediit: Et tempore celebris istius triumvitatus, Oligarchia, non Monarchia fuit; donec Augustus solus rerum potiretur.

Alii Graecorum Monarchiam usque ad mortem Cleopatrae extendunt:: Quasi Romani exstinxisse, et ad se transtulisse summum Imperium, propriè dici non possint; antequam ultimam eius partem, Aegyptum subegerint. [Note: Helvicus de quatuor summis Imperiis th. 72. et 73. apud Goldast. parte 3. Polit. Imper. disc. 3.]

Sed huic opinioni repugnat, tum dignitas, requisita in his quatuor Imperiis. Iam enim, tempore Cleopatrae, sub potestate Romanorum erat Aegyptus: Sed Iulius Caesar, victor, Regnum illud Cleopatrae, fratrique eius minori permiserat;


page 249, image: s263

veritus provinciam facere, ne quandoque, violentiorem Praesidem nacta, novarum rerum materia esset. [Note: Sueten. in Iulio Caesare.]

Indignum ergò videtur Maiestate tanti Imperii, si illud in unius meretriculae, et quidem Romanorum beneficiariae, ac precariò velut regnantis, sinu, conquievisse, dixerimus.

Deinde repugnat etiam Status Ecclesiae: Iudaeam enim, ubi tunc unica erant verae Ecclesiae cunabula, iam olim Cn. Pompeius domuerat, templumque iure Victoriae erat ingressus; [Note: Tacit. lib. 5. histor.] ut ita Aegypti Regno, aut Regibus, nihil ampliùs in illam esset iuris.

[Note: Nostra sententia] Nobis itaque Romanorum seu Monarchiam, ut vocant, seu Imperium tune exorditi lubet, quandò Romani manus, ac potestatem suam, ad veram DEI Ecclesiam extendere coeperunt.

Id quod factum primitùs, sub Iudâ Maccabaeo, quandò Iudaea, Successorum Alexandri M. saevitiem exosa, in Romanorum protectionem sese recepit: [Note: 1 Maccab. c. 8. vers. 10. et sequ.] Eo enim tempore, ad summum culmen, Romanorum potentia, ac gloria, iam tum erat evecta.

Licet autem Status Rei publ. tunc indubiè nondum fuerit monarchicus: Attamen, ut ante diximus, in quatuor his summis Imperiis, non Status Rei publ. sed Status Ecclesiae DEI, et eorundem Imperiorum dignitas ac praeeminentia, consideranda veniunt.

Ultimò, ne ista quidem instantia, quam ipsemet Reinkingk [Note: lib. 1. cl. 2. c. 1. n. 17.] nobis suggerit, de nihilo est, quod post Augustum, Imperio Romano plures, simul et semel aliquoties praefuerint: Nam ex eo necessariò concludimus, Monarchiam aliquandò cessasse, Duarchiâ in eius locum substitutâ.

[Note: Imperii Status etiam post Augestum, aliquando fuit non monarchicus] Nec illud, quod sub communi Imperio nomine publicarum rerum adminsitratio manserit, ita ut unum magnis Imperium, quam duo esse viderentur, [Note: Ibid. n. 18.] nodum hunc solvit; quin Monarchiam planissimè potiùs destruit.


page 250, image: s264

In Monarchiâ enim penes unam personam, summam Rei publ. potestatem esse debere, ipso vocabulo satis significatur: Nec ad essentiam eius sufficit unitas regiminis, sed requiritur unitas personae impetantis. Alioquin quaevis Rei publ. species Monarchia dici posset, cum in quavis Republ. unum tantùm sit regimen seu Imperium, licet per plures, et plurium nomine res gerantur: Et ita confunderentur ea, quae, ex omnium sententia, distingvi debent.

Quod si duobus REgibus Civitatis eiusdem Imperium summum detur, neuter Rex est, neuter sine alterius consensione imperare potest; sed utriusque est summa potestas, quae Duumviratus, sive Duarchia, Aristocratiae quaedam forma, dici possit: Idque multo magis, si trium, vel plurium sit summa potostas. [Note: Bodin. lib. 2. de Republ. cap. 2.]

Cum ergò in Imperio Romano, non rarò plures personae aequaliter, et pro indiviso regimine potiti sint, sub istis Monarchiam, à naturâ suâ, in Aristocratiae speciem degenerasse, dicendum est: Ad quam amen paulò post, Duarchiâ iterùm sublatâ, reversa sit.

Et ita tela ista monarchica, quam in Imperio nostro Reinkingk texere laborat, etiam in medio cursu, abrupta, et interrupta, apparet.

[Note: Responsio ad alia Reinkingii argumenta] His ita, de quatuor summis Imperiis, ad Reinkingii exemplum, praeambuli loco praemissis, nunc ad alia eius argumenta ordine, sed breviter, et tribus verbis, respondebimus.

[Note: Ad I.] Iura I. Maiestatis, et summae Potestatis penes Imperatorem nostrum esse, falsissimum, superiùs ostendimus.

Quod autem Legem Regiam, ad fidem assertioni suae faciendam, adducit; siquidem de antiquâ illâ, quâ Populus in Imperatorem omnem potestatem contulisse, scribitur, [Note: §. 6. Instit. de iure nat. gent.] sentit, certè scholicum id pulverem magis, quam iuris publici palaestram sapit: Cum eâ enim nihil ampliùs nobis est commercii.


page 251, image: s265

Nam quicumque in aede Iohannis Lateranensis, vel Capitolio antiquorum Romanorum, Legiae Regiae formulam sollicitè adhuc perquirunt, aut Caesaris nostri potestatem, ad tenorem obsoletae Legis Regiae, perpendunt, et aestimant: nae illi, non modò operam, oleumque suum inutiliter consumunt, sed etiam perinde faciunt, atque

Cervino capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit. [Note: Hortl. in excerptis ex Sleidano quaestion. pro foederatorum bello th. 6. apud Goldastum parte 31. polit. Imper. duc. 1.]

Planè si, ut alibi sentire videtur, [Note: lib. 2. cl. 3. c. 9. n. 3.] hodiernae Constitutiones seu Recessus Imperii, et Caesarea capitulatio, vice Legis Regiae ipsi sunt, facilè cumillo transigemus: Ex his enim, quantulum potestatis Imperatori relictum, quantum verò detractum sit, per se, absque ullo mutuaticio lumine apparet.

Illa verò communis opinio, quod Lex Regia, nec mutata sit, nec mutari potuerit, falsa et absurda planè est: quot enim mutationibus, post antiquorum Imperatorum tempora, Imperium nostrum, cuius Statum Lex ista REgia formasse dicitur, obnoxium fuerit, res ipsa ostendit.

Nec videmus, quare Populus liber dominio et regimini alicuius sese submittere possit; prout Populus Romanus, per Legem REgiam, fecisse arguitur; vacante verò, et ad se iterùm delato regimine, illud penes se retinere, vel, cui voluerit, conferte, atque ita Statum Rei publ. ac Leges eius fundamentales mutate non possit.

Praesumptio ista, de praeterito in praesens; quod talis quisque hodiè videatur, qualis fuit tempore praeterito, et quod rem, quam quis amte habuit, eam non amiserit, in dubio casu locum sanè reperiet: ubi verò de contrario certò constat, praesumptionibus eiusmodi ac coniecturis nullus locus est. [Note: l. 137. §. 2. de verb. oblig.]

Iam verò Imperii nostri Statum, post latam antiquam Legem Regiam, saepiùs, et in multis mutatum esse, nemo


page 252, image: s266

ambigit: Ut ita ridicula sit, et vana, ab antiquâ Lege Regiâ ducta, argumentatio.

[Note: Ad II.] II. Communem opinionem contra nos stare, libenter quidem fatemur: Sed, non ex multitudine Auctorum, quod meliùs et aequiùs, iudicandum est; cum possit unius forsitan et deterioris sententia, et multas et maiores in aliquâ parte supetare. [Note: l. 1. §. 6. C. de vet. iure enucl.].

Itaque communis opinio attendenda non est, quandò est evidenter falsa, vel convinci potest evidentibus rationibus. [Note: Ex Ioh. Andreâ et aliis Everhard. in topic. loco ab Anteritats]. Nec multitudo errantium errori parit patrocinium; quia, communem errorem ius facere, communis error est. [Note: Hillig. ad Donell. enucl. l. 1. comment. c. 6. lit. A.]

Si quis autem futili, nudae communis opinionis, vinculo se alligari patiatur; non iniuriâ assimilabitur stultis illis, quos custos, aut Magister alligabat straminis, vel exigui fili nodo: Atque illi stabant, quasi ferro aut verâ compede devincti, immobiles. [Note: Lipsius lib. I. de constant. c. 9].

De eo verò, quod omnes Populi, tam fideles, quam infideles, Imperatorem Monarchem salutent, et pro Monarchâ, strictè, proprièque; loquendo, agnoscant, dubitare, non sine causà, licet. [Note: Limnaem lib. 1. de iure publ, c. 10. n. 46].

Illud quidem concedimus, Imperatorem nostrum, summum dignitate, etiam à Turcâ, aestimari, inter Christianos Principes: Sed hoc, et huic similia omnia, de dignitate solùm, seu primo gradu, quem in Christiano orbe Imperator, ratione Imperii, obtinere fertur, non verò de Imperii Statu accipienda esse, verba ipsa satis evincunt.

Nam sceptra quidem, regale solium, pretiosissimae vestes, Coronae, antecessio subsequentibus Christianis Regibus, imaginem Regiae Maiestatis habent; rem non habent. [Note: Bodin. lib. 2. de Republ. c. 6].

III. Quod Imperator nullius Imperio teneatur, nec alium,


page 253, image: s267

nisi DEUM, et ensem superiores recognoscat, verbis magis asseritur, quam re ipsâ probari potest: Imperium enim Imperatore superius esse, ex eo, quod Imperium ab Imperatore rationes actorum exigat, eumque indignum, de solio deturbare possit, iam antè docuimus.

Decreti Septemviralis, Anno 1338. facti, verba, ne huic obstent, eo zespectu, et ad eum finem intelligenda sunt, ad quem proferuntur; ad eamque rem restringenda, super quâ proferuntur. [Note: Ex Cravettam et Surdo Reink. lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 192]. Intentio autem Electorum alia non fuit, quam excludere iniustam Pontificis praetensionem; qui superioritatem in Immperium et Imperatorem simul, sibi arrogabat.

Cum ergò limitata, ex certâ causâ, confessio, non nisi limitatum producit effectum; [Note: l. 16. de acqu. rer. dom. Reink. d. loco n. 195]. etiam hoc Decretum, ultra causam et finen: suum, extendi non debet: Nec enim verba captare oportet, sed, quâ nente quid dicatur, animadvertere convenit. [Note: l. penuls, ad exbib].

Caput quoque Imperii rectè dicitur Imperator; non eiusmodi verò Caput, cuius cerebrum, pro arbitrio suo, reliqua corporis membra gubernare queat: Sed quia primus ac praecipuus in Imperio Princeps est.

Nec magis Imperatorem inde, quia Caput Imperii dicitur, Monarcham esse astrues, quam Ducem Venetorum; quia is consimiliter Caput eius Rei publ. à nonnullis vocatur.

Dux enim Venetus, ut Iosephus Mattheacius scribit, [Note: Regiomente Polit. 1]. numerari potest summos inter Reges, non solum, cum Caput exsistat eius Rei publ. quae Domina est Provinciarum et Regnorum, atque Sinus Adriatici, liberae originis, armis, prudentiâque sui conservatrix; verum etiam cum charactere sit insignitus, ornatus splendore et ornamentis regiis, positus in actu residentiae suae inter Consiliarios purpuratos, et cohonestatus, publicis in ceremoniis, assistentiâ Nuntii Apostolici, et Legatis


page 254, image: s268

Imperatoris, Regiis, aliorumque Principum. Alia, inter Reges, et ipsum, differentia non est, quàm quod, non hereditariâ successione, sed propriâ virtute legatur: Nec sit tantùm subditis superior, verùm, et Caput et Princeps paertum; non voluntatem, sed Legem pro normâ habens.

Quod tandem omnes Imperatori teneantur reddere rationem, quamvis de omnibus, ut singulis, particulariter, scuseparatim consideratis, concedamus, Monarchiam inde tamen exstruere non licet: Nam omnes collectivè, ut Universitas, seu corpus quoddam sumpti, tantùm abest, ut tationem Imperatori reddant, ut rationem gestorum ab eodem potiùs exigant.

[Note: Ad IV.] Et hinc sequitur erroneum esse, quod IV. loco Reinkingk inferre vult: Imperatorem, de Plenitudine Potestatis, non singulis modò Ordinum, sed etiam universis, collectivè consideratis, sub poenà amissionis privilegiorum, Banni, et vitae, imperare; eiusque mandatis, non singulos modò, sed et universos parere debere.

Nam contrarium superiùs abundè probavimus, ac ad textus, quos Reinkingk huc inducit, respondimus.

[Note: Ad V. et VI.] V. et VI. Reinkingii argumentum, talia sunt, ut ex iis, quae longâ serie, in superioribus deduximus, per se refutari possint: Ea enim in solis verbis, ac seribendi formulis consistunt.

Ex titulorum verò splendore, de Màiestate iudicandum non est: [Note: Scipia Ammir. lib. 1. dissert. in Tac. disc. 1]. Nam, quo plus alieni servatur honoris, eo plus saepè adimitur potestatis. [Note: Arnis. lib. 2. relect. Pelit. c. 6. sect. ult. n. 9].

Imò ea est Aristocratiae benè constitutae ratio, ut, quò plus honoris, eò minus Imdperii tribuatur: Et, qui plus imperio possunt, minus honoris adipiscantur. [Note: Bodinus libro 2. de Republicâ c. 6]. Quo quidem arcano nullum ferè maius est, nec ad tuenda Optimatum, et popularia Imperia, utilius. [Note: Idem lib. 3. de Republ. c. 6].

Dominum Imperatorem vocari, non negamus


page 255, image: s269

quidem: Quemadmodum quoque, apud Florentinos, Magistratus isti, qui ab initio Priorum nomine insigniebantur, non magno post intervallo, etiam Domini, Maiestatis causâ audire coeperunt. [Note: Machiavellus libro 2. histor. Florent].

Nominetenus igitur Imperator Dominus esto; sed reverà cundem esse Dominum, ne Reinkingk quidem asseverat: Quippè, qui vix ullum Dominatum, praeter Turcicum et Moscovitum, in Europâ reperiri, rectè putat. [Note: lib. 1. cl. 2. n. 94].

Augustus quondam, curn reverà, plurium regimine exploso, Monarchiam sibi vindicasset, Domini tamen appellationem, ut opprobrium et maledictum, semper exhorruit. Cumque, spectante eo ludos, pronuntiatum esset à Mimo, o Dominum aequum et bonum! ac universi, quasi de ipso dictum, exsultantes comprobassent: Statim manu, vultuque indecoras adulationes repressit, et, insequenti die, gravissimè corripuit edicto: Dominumque se posthac appellari, ne à liberis quidem aut nepotibus, vel seriò vel ioco passus est, atque huiusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. [Note: Suetonius in Augusto].

Tiberius quoque, à quodam Dominus indigitatus, rogavit, ne se, contumeliae causâ, ulteriùs ita appellaret. [Note: Idem in Tiberio].

Mansit autem Populo Romano hoc vestigium, et quasi umbra quaedam antiquae Libertatis.

Nostro tempore, vice planè in contrarium versâ, et Monarchiâ in Aristocratiam iterum mutatâ, Domini nomen adhuc Imperatori tribuitur; cum tamen re ipsâ, nihil minùs, quam Dominus sit; Mansitque Imperatori hoc vestigium, et quasi umbra quaedam antiquae potestatis.

Nam, ut recte Paschalius scribit, [Note: in opere cerenario lib. 9. c. 20. in sine]. ipsa Imperatoris ditio, auctoritas, ac potestas, hodiè est umbra, nomenque Imperii, non Imperium.

Nobis vero res ipsas magis, quod inter laudes Aloysii XI.


page 256, image: s270

Caroli IIX. Patris, Guicciardinus ponit, [Note: lib. 1. bister]. quàm terum umbras sectari lubet: Et de re ipsâ, non quid simulatione fiat, exquirendum est. [Note: Boden. lib. 2. de Republ. c. 1].

Sunt enim haec mera Imperii simulacra, quorum, ut pulchrè Clapmarius scribit, [Note: lib. 6. c. 15]. magna quidem species; ceterùm, non adeò magna, ut Rei publ. Statum, vel constituant, vel immutent: Non enim ex simulacris Res publica definienda est; sed penes quos sunt summa illa Imperii capita, secundùm illos de formâ Rei publ. statuendum est. Rationem tamen gubernandi nonnihil vatiant; ut haec Res publica, propter vatia simulacra, magis videatur popularis, quam illa, et illa magis regia, quam haec: Ratio enim gubernandi nonnumquam in his simulacris consistit: at forma Rei publ. in ipsâ vi lmperii.

[Note: Ad VII. et IIX.] VII. et IIX. quae Reinkingk in medium affert, manifestò falsa sunt: Fidelitas enim non praestatur Imperatori solùm, sed Imperatoriac Imperio. Et quidem, ut suprà docuimus, Imperio principaliter ac absolute: Imperatori verò minùs princi paliter ac respectivè, quatenus Imperator est.

Quare Imperio praestita fidelitas, potentior est et praevalet. Huic enim semper et ubique fidelitas servanda est; Imperatori verò non aliter, quam si ita erga Imperium se gerat, uti beaum Imperatorem decet.

CONCLUSIO PRIMAE PARTIS.

CUm itaque, concusis columnis, corruat aedisicium, [Note: c. qualiter et quando De accusat]. et Reinkingii argumenta, partim falsa, partim heterogenea, partim ambigua et imbecilla appareant, meritò contra eundem concludimus. Statum in Imperio nostro Romano-Germanico aristocraticum esse, ex diversis Aristocratiis mixtum: Administrationem verò aristocratico.


page 257, image: s271

monarchicam; in quâ tamen ipsâ quoque administratione, Monarchiae vestigia valdè exigua sint, quaeque, cum Aristocratiâ collata, attendi vix debeant.

Quaedam enim, et pauca, illaque non iura, sed simulacra Maiestatis, Imperatori relicta sunt: Quaedam Electoribus solis, aut Electoribus et Imperatori simul competunt: Plurima autem, et potissima Maiestatis Iura, omnium Ordinum interventu ac auctoritate, expediuntur.

Hinc Imperii nostri administratio, duplici ratione, respectu scilicet omnium Ordinum, et respectu solorum Electorum, qui aliquantò plus, quam alii Ordines, sibi vindicant, Atistocratiea, respectu verò Imperatoris, monarchica dici, ac, exemplo Rei publ. Venetae, [Note: Donatus Iannottus de Republ. Venetâ]. cum pyramide componi potest; basi quidem latiori praeditâ, sed, ubi assurgit, in arctum semper coëunte, quoad, in punctum quoddam terminata, desinat.

Basis quidem huius Pyramidis Comitia sunt, seu Ordines Imperii omnes, qui sessionem et suffragium in Comitiis habent: In hoc enim fundamento et basi, tota Rei publ. moles, et reliquae omnes eius partes conquiescunt.

Mox Pyramis arctari incipit, et fastigiatur in Electoribus; qui, in quibusdam ceteros Imperii Ordines supereminent. Unde dicuntur, Die fördersten vnd fürnembsten Glieder des Heiligen Kömischen Reichs, [Note: Ferdinandi II. Capitulatio §. und in allweg solten und wolten et §. insonderheit auch demnach die Chur Fürsten]. Ihr Mantt, innerste Glieder, vnd Haubiseulen des Reichs, [Note: dicta Capitulatio §.] dreweil Ihr Maytt, auch sonderlich. palmites imperiales, et membra eius propinquiora. [Note: Aurea Billa in princ. et lit. 2].

Tandem fastigium Pyramidis absolvitur in Imperatore, cuiusdam turbinis instar acuminati: Is enim primus ac praecipuus in Imperio Princeps, per liberam electionem ad hanc dignitatem evectus, et in summo ac omnium conspectu positus.


page 258, image: s272

Quia autem in hoc fundamento omnes hodierni Politico-Legistae, qui pro Monarchiâ Imperatoris, tamquam pro aris ac focis pugnant, toto caelo errârunt, et Principes suos, quibus consilio astitere, ut eandem errorum viam secum ingrederentur, induxerunt: Quid mirum, quod etiam in Ratione Status, formandà ac firmandâ, uttique enormiter à vero deflexerint; et, non attentâ Imperii ac Ordinum libertate, Patriam nostram, in istam, in quâ iam, nisi melior aliquis genius laboranti succurrat, sine spe liberationis haeret, praecipitaverint, servitutis ac malorum abyssum?

Error enim, et confusio Rerum publ. inter cetera, nascitur, ex ignorantiâ speciei Rei publ. quam curandam Principes, vel Rectores susceperunt: Nec una species, unave natura est omnium. Sunt morbi, sunt temperamenta convenientia, singulis speciebus Rerum publicarum: Imò origo, vita, finis, et pleraque alia, diversa saepè et contraria exsistunt; quaeque remdia proficiunt in unâ, in aliâ possunt afferre interitum. [Note: Petrus Greger, lib. 10. de Republ. c. 6].


page 1, image: s273