10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT XI. De Proscriptione, seu Banno Imperiali.

Sectio I.

EX supremâ hac Iurisdictione Banni oritur irrogatio, sive Proscriptio: Quam ipsam quoque, ut et à Banno absolutionem, Imperatori ascribunt, qui eius Maiestati ac potentiae student. [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. c. 6. n. 147. et sequ.]


page 176, image: s192

[Note: In causis privatis, proscriptio solius Camerae est.] Sed, siquidem in privatis causis, ob contumaciam, altera Pars Banno plectenda veniat; eo casu, velut causarum cognitio, ut suprà docuimus, ad solam Cameram pertinet, ita etiam sententiae exsecutio, ad quam Banni haec irrogatio refertur, ad illam solam pertinere debet.

Sin ob fractam Pacem, aliudve delictum, delinquens, ipso iure, Bannum incidat, distinctione rem expedimus.

[Note: In delictis, si factum notorium est, non est opus citatione, aut sententià] Aut enim notorium, actu permanens, delictum est, quod ita publice committitur, ut celari, aut negari nequeat, quodque nullo colore palliari et excusari potest: Quale est, privatus militum, seu potiùs praedonum et erronum concursus; si quis privatus Statum Imperii, et Pacem publicam collecto milite sceleratè perturbet; [Note: Recessus Imperii de Anno 1559. §. vnd dieweil Wir.] aut si quis â iure cudendae monetae suspensus, eo non attento, monetam cudere pergat etc. [Note: Recessus Imperii de Anno 1566 §. auff den fall. Recessus Imperii de Anno 1576, §. da aber einiger Obrister.]

Et hoc casu, ne quidem sententiâ declaratoriâ opus est, sed ab exsecutione statim fieri initium potest, Ist deshalben weicer fürförderung, oder einiger weiter erklärung, oder Vrtheil nicht neth. [Note: Confirmatio Pacis publicae de An. 1495. tit. finali. Recessus Imperii de Anno 1559. §. damit dann hinfüro. d. Recessus de Anno 1566. d. §. Gail. lib. 1. observ. 3. n. 9. et lib. 2. de Pace publicâ c. 3. n. 16. et 18.]

[Note: Quodnam hic motorium dicatur crimen] Probè tamen hic cavendum est, ne notoria dicamus, quae non sunt, et, quae dubia, pro notoriis habeamus, ut Alexander III. Pontifex Archi-Episcopo Toletano rescripsit: [Note: c. consuluit 1. de appellat.] Vix enim quicquam ita notorium est, quin praesumatur adversus id competere aliqua defensio, vel excusatio.

Itaque si aliqua defensio concipi, vel fingi potest, quam reus ad sui tuitionem adducere queat, saltem levis et apparens, citari et audiri debet.

Et cum nullum maleficium tam notorium sit, quod non possit regulariter aliquas excusationes, seu circumstantias occultas excusantes habere; imò vix dici possit, quod constet,


page 177, image: s193

nullam teo competere defensionem, nisi eo monito et audito: Ideo isti Imperii Recessus, qui in notorio crimine, citationem et declatatoriam sententiam minimè necessariam esse, aiunt, quam strictissimè accipiendi, nec ad alios casus, praeter eos, qui expressi, extendendi sunt.

Nam à dolo, etiam in crimine laesae Maiestatis, quaevis iniusta, levis, irrationalis, fatua, temeraria, imè planè bestialis, ac quoquo modo colorata causa excusat.

Quapropter praesumitur competere posse defensio, et factum esse excusabile; actusque, quandò dupliciter geri potest, ita gestus intelligi debet, ut dolus et delictum evitetur: In tantum, ut quamvis actus notoriè sit de genere prohibitorum, si tamen aliquo casu licitè fieri possit, pro excusabili haberi debeat; ad id, ne quis incognitâ causâ damnetur.

Quae omnia Duces Megapolenses in Apologiâ suâ [Note: c. 3. n. 40. et seqqu. multis.] ex Legibus, ac Legistis, prolixe et iuridice deduxerunt.

Hinc, istâ ratione, cum Mediolanenses Friderico I. Imperatori rebelles essent, sapientes et Legum periti eidem persuaserunt, illos, licet improbos, et vulgatâ rebellione infames, Iudicis tamen officio, per legitimas indutias citandos esse: Ne violentia iis illata, vel, contra ius, in absentes, prolata sententia videretur.[Note: Radevicus in continuatione Otthonis Frising. de gestis Friderici I. lib. 3. c. 27. Sigon. lib. 12. de Regno Italiae.]

Sic nuper quoque Bavarus, antequam ipsi, reiecto Palatino, Electoratus insignia pari praecipitantiâ conferrentur, Processum Bohemorum, Caesaris ministrost defenestrantium, ex hoc ipso fundamento impugnavit,[Note: In resolutione Bohemorum Legatis datâ 24. Iul. Anno 1618.] Doß doch so gar, den grossen Vbelthätern solche beneficia iuris naturalis vnbenommen, vnd keiner sententijret, oder exsequiret werden könne, er sey dan zyvor gehöret, vnd legitime condemniret, wen gleich eine sache an sich selbst offenbar ist.

Et regulariter, si quis taliter, qualiter factum suum


page 178, image: s194

excusare possit, defensionemque alleget, id ad hunc effectum iam desinit esse notorium: Nec sufficit, si Imperator notorium esse, dicat.

Potest enim Imperatori id evenire, quod Alexandro VI. Pontifici accidisse, memoratur. Is, nimiâ indulgentiâ et amore ergà filium naturalem, Valentinum Caesarem Borgiam, Ducis Urbini et Confoederatorum defensionem, pro enormibus laesae Maiestatis criminibus, et quidem adeo atrocibus reputavit, quae planè essent inexcusabilia, et nullâ tergiversatione celari possent: Cum tamen, si oculo Iustitiae et Veritatis benè advertatur, ne delicta quidem, multò minùs atrocia, aut notoria fuerint; ut scribit Iason. [Note: consil. 86. in sine princ. Volum. 30]

Unde rectè et egregiè Decius [Note: consil. 606. n. 6. 7. et seqqu.] hoc in passu cum Andreâ de Iserniâ sentit. Quod Imperatori bannienti non credatur, dum in narratis asserit, quod talis fuerit proditor suus, et contra eum commiserit crimen laesae Maiestatis: Et, quod valdè absurdum esset, stare verbis, vel literis Imperatoris, in praeiudicium alterius, praesertim procedentis absque citatione, et causae cognitione; quia hac ratione posset aliquem privare iure suo, ex solâ assertione.

In hoc ergò notorio requiritur, non modò, ut factum ipsum notorium sit, sed ut omnes facti qualitates ac circumstantiae notoriae sint, nec ulla delinquenti competere possit defensio, vel excusatio.

Quod ipsum defuncto Ferdinando Albertus, Megapoleos Dux in memoriam revocavit, [Note: in literis de dato Lüdeck 20 Octobr. Anno 1629, d. Apolog. inter documenta. n. 43.] sed surde fabulam cecinit, Es sey nicht gnug, factum aliquod pro notorio, vnd ad condemnationem sufficiente, anzuziehen daferne es nich verè notorium, noch seine qualitates auch notoriae seynd, deswegen, cum facillimus in eo sit lapsus, sey billig jederman zu hören, vnd zu seiner defension zu gestaten, in betrachtung, daß, wie es sonsten


page 179, image: s195

mit manchem Menschen, der, ad sui defensionem, der gegenwehr sich gebrauchet, vnd einen andern entleiber, sehr übel sieh en würde, daß er darumb, daß das factum, seu homicidium ipsum notorium, alsbald vngehöret, ob es dolose, oder cum moderamine inculpatae tutelae, oder auch excessu moderationis, geschehen sey, oder nicht, verortheiler, vnd zur straffe gezogen vnd geführet werden solte. Also auch, ob zwar notorium, daß er (Herßog von Mechelnburg) sich zu der Nieder Sächsischen Creys-Verfassung Verstanden, geschehe ihm dennoch gleichfals vngütlich, dar er, ehe vnd bevor er gehöret vnd überwiesen, ob dasselbe dolo malo, et destinatâ animi voluntate, propositoque laedendi Sacram Caesaream Maiestatem, bey ihm geschehen, oder nicht, sey veructheiler, vnd des seinigen entsetzet werden.

[Note: In non notorie facto sententiâ declaratoriâ opus est] Quod si itaque delictum non ita notorium sit, sed excusationem admittat, licet, eo quoque casu, violator Pacis publicae, ipso iure, Bannum incidat, sollen mit der that, vond Recht, zusambt andern Poenen in Vnser vnd des Heiligen Reichs Acht gefallen sein. [Note: Pax publica de Anno 1945. tit. die poen der Friedbrecher. Pax publica de Anno 1548 tit. eod.] Citatio tamen requiritur, et summaria causae cognitio, ac sententia declaratoria, mùs mit vorgehender citation, oder fürheischung, in die Acht gefallen zu sein, declariret vnd erkläret werden. [Note: Ordinatio Pacis publicae de An. 1521. tit. die poen aller Friedbrecher. d. Pax publica de Anno 1548. tit. eod. Recessus Imperii de Anno 1555. §. vnd nachdem zu erhaltung. Ordinatio Camerae de Anno 1555. parte 2. tit. 9. §. so jemands Vers. so bald. Capitulatio Ferdinandi II. §. Ihre Mayt, solten vnd wolten auch für kommen.]

[Note: Ubi Imperator cum Camerâ concurrie]In quâ Banni declaratione, ut in ipsâ iurisdictione, circa hunc articulum, Imperator cum Camerâ concurrit.[Note: Recessus Imperii de Anno 1512 §. vnd ob jemands. d. Ordinatio Pacis publica de Anno 1521. tit. vom auffgerichten Land Frieden. d. Pax publicae de An. 1548. d. tit. et tit. vom auffgerichten Land Frieden. §. fin. et tit. sequ. Ordinatio Camerae d. tit. 9. §. vnd daß jegen et §. wo aber der et tit. 12. in fine, tit. 13. in fine et tit. 14. in sine.]

[Note: In exsecutione tamen servanda Imperii Lex] Exsecutio verò Banni, neutro casu, pro Imperatoris libidine fieri potest, sed servanda est, etiam ab Imperatore, in


page 180, image: s196

Recessibus Imperii praescripta, Exsecutionis ordinatio: [Note: d. Ordinat. Camerae parte 3. titi 48 et 49.] Ad quam Imperator iure contractus se obligavit, nec minùs, quam Ordines Imperii singuli, eam servare astrictus est.

Quod ipsum Protestantes Imperii Ordines Imperatorem aliquandò monuerunt, [Note: in literis de dato Regenspurg 8 Febr. Anno 1608. apud Lundorp. tomo 2. act. publ. lib. 1. tract. 3. n. 10. p. 45.] Es besteht solche Exsecutions Ordnung, so woll, als alle andere Reichs constitutiones eintzig darauff, vnd haben in dem ihre Kraffe vnd Würckung, daß sich jederzeit regierende Kenser, mit den Ständen des Reichs alse verglichen, vnd zu derselben observantz, sich festiglich miteinander verbunden.

Aliquandò sanè, certis de causis, Pacem publicam concernentibus (ut ad securitatem publicarum viarum) Imperator Ducem aliquem militarem creare potest, einen sondern Haudrman zu sondern sachen: [Note: Recessus Imperii de Anno 1512. §. Vnd als eben zu derselben.] Nihilominùs eius officium, et mandatum, seu commissio, eousque extendi non debet, ut perillum exsecutio, quae fit per Duces Circulorum adversùs Bannitos, impediatur, Soll solcher Haublman aller handlung, so durch die Creys Haublleute vnd Räthe, nach vermöge der Exsecutions-Ordnung, fürgenommen soll vnd magwerden, keine verhinderung thun, noch gebehren. [Note: Declaratio Pacis publicae de Anno 1522. tit. ob ein sonder haubtman.]

Id quod certè fieret, si Imperator per Ducem hunc suum, praeteritis Circulorum Ducibus, qui ad hoc, vi ac tenore derExecutions Ordnung, deputati sunt, Bannum exsequi liceret.

Id tamen non diffitemur, Banni illam exsecutionem Ordinum voluntate in Imperatoris arbitrium aliquandò fuisse collatam. [Note: Recessus Imperii de Anno 1566. §. demnach im 46. Jahr.]

Sed illud ipsum argumento est, eandem regulariter in eius arbitrio non esse positam, ipsumque IMperatorem, praescripto der Exsecutions Ordnung, praecisè esse alligatum.


page 181, image: s197

Sectio II.

LImitatur, id quod dictum est, notabiliter, in Personis illustribus: Quas, nec Camera, nec Imperator solus, propriâ auctoritate, in Bannum declarare potest.

Et in Camerâ quidem facilè nobiscum consentiunt Legistae: [Note: Petrus Heigius quaest. illust. lib. 1. quaest. 9. n. 4. Paurmeist. lib. 2. de iurisd. c. 6. n. 266. edit. poster. Matth. Steph. lib. 2. de iurisd. parte 1. c. 1. membro 1. n. 213. et 214.] Caesari verò degradandi Principes, Feudisque regalibus privandi potestatem largiuntur; cum consilio nihilominùs Ordinum id fieri, consultius putant. [Note: Matth. Steph. d. loco. n. 85.]

[Note: Imperator solus non potest Principem Imperii proscribere] Nos, quicquid Caesarum asseclae, sublimitati ac dignitati Principum invidentes, sentiant, ac contrà disserant, imò quicquid Caesar ipse scribat, quasi nulla inter Principes ac alios Imperii subditos sit differentia, Daß vnter Chur Fürsten, oder andern des Heiligen Reichs Glledern, vnd Vnterthanen kein Vnterschied gemacht werde; [Note: Declaratio Regis erga Regis Daniae Legatos Viennae 7 Iun. Anno 1621. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. lib. 6. c. 36. p. 945.] id negamus, et pernegamus: Nec Imperatorem nostrum pro lubitu, inconsultis Proceribus, in Principem Imperii Bannum stringere posse, statuimus.

[Note: Quod probatur I.] Nam I. si antiquos Germaniae annales revolvamus, Imperatores iam olim, cum nondum ita arctis, quam nostro saeculo, cancellis, circumscripta esset corum potestas, non, nisi Principum suffragiis adhibitis, id ausos fuisse, reperiemus.

Sic Heinricus III. Merseburgi in Saxoniâ, Conradum, Baioariae Ducem, cui iam prius infensus orat, incusatum, quorundam Principum iudicio, Ducatu privavit.[Note: Hermannus contractus in Chronico sub Anno 1052.]

Sic Otthone, Boiorum Regulo, rebellionem moliente, Heinricus IV. eidem, Goslariam ad se vocato, spectante populo, in coronâ Principum, illud exprobravit; deinde Legem Salicam, quâ capitale est, in Principem coniurare, recitari iussit, et universos confestim iurisiurandi, quo cuncti pro salute


page 182, image: s198

Rei publ. atque Principis astricti erant, admonuit, sententiamque rogarit. Omnes in sententiam Legis pedibus (ut aiunt) iverunt: Factum est Senatus consultum; Ottho hostis iudicatus, et proscriptus; bona eius confiscata; praedia publicata; Boiaria Caesari adiudicata. [Note: Avent. lib. 5. annal. Boi.]

Sive, ut breviùs Nauclerus, [Note: vel. 3. chronogr. gener. 34.] privatus est Ducatu per sententiam Saxonum.

Nec Lambertus Schaffnaburgensis, [Note: de rebus German.] eumque secutus anonymus Monachus Herveldensis, [Note: in Chron. hist. German. sub An. 1070.] quamvis aliàs in Otthonem affectu valdè proni sint, eumque, praecipitatâ sententiâ, absque discussione legitimâ, damnatum, scribant, in hac circumstantiâ variant. Tradunt enim, quod Rex Principes Saxoniae sententiam super eo rogaverit, qui eum, tamquam manifesti criminis deprehensum, reum Maiestatis iudicaverint, et, si caperetur, capitali in eum sententiâ, animadvertendum fore decreverint.

Idem accidit Heinrico, Duci Lottharingiae, tempore Heinrici V. in frequenti Principum Conventu, [Note: Hieron. Mutius lib. 16. Chron. Germ..] iudicio Optimatum, et ex Consilii decreto. [Note: Abbas Ursperg. in Chron. sub An. 1106. Naucler. d. vol. 3. gener. 37. Avent. lib. 6. annal. Boi.]

Pariter, sub Conrado III. Heinricus superbus, Dux Bavariae Herbipoli, iudicio quorundam Principum, proscriptus, et Ducatibus suis privatus est; secundum Nauclerum. [Note: d. vol. 3. gener. 38.]

Aut, secundum Aventinum, [Note: d. lib. 6. annal. Boi.] cum quo alii plures [Note: Abbas Ursperg. in d. Chron. sub Anno 1139. Ottho Frising. lib. 7. rerum ab orig. mundi gest. s. 23. Sigonius lib. 11. de Regno Ital.] conspirant, Wirtzeburgi is, in frequenti Senatu, reus quidem factus, et laesae Maiestatis condemnatus; sed, post haec demùm, in Saxoniâ, Goslariae, ab administratione utriusque Ducatus, sententiâ Principum submotus, edictoque proscriptus est.

Idem Heinrico Leoni sub Friderico I. accidit. Illi enim


page 183, image: s199

Caesar Augustus, eum in Boiariam Reginoburgium se contulisset, diem dixit: Cum verò nec appareret, nec Legatos mitteret, Imperator omnes undique Optimates, Praefectos, Duces, Praesides, omnes Senatorii Ordinis, quibus ius dicendi sententiam in Senatu Caesareo esse solet, accersivit. Dumque illi frequentes convenissent, atque, uti mos est, concedissent, Imperator Heinrici facinora commemoravit, et sacramenti eos admonens, deinde sententiae rogavit. Tum uno ore omnes Heinricum laesae Maiestatis condemnârunt, utroque Ducatu summovendum decreverunt. [Note: Avent. lib. 6. annal. Boi.]

Cyriacus Spangenberg, [Note: in der Sächsischen Chronica. c. 230.] Goslariae id factum memorat; in modo tamen procedendi non variat: Ita enim habet, Es wurd im ganßen Reichs Rath einmütiglich erkandt, daß sich der hettzog gar zu gröblichen allenthalben verschen, crimen laesae Maiestatis begangen, an der Hocheit Keyserlicher Mayr. sich zu vielfalrig vergriffen, vnd also aller seiner Lande vnd Leute verlustig gemachr herte.

Sed plures Curias, sive plures Conventus, diversis in locis, hac de re, maximi momenti, habita, apparet ex iis, quae prolixè et accuratè prae aliis Arnoldus Lubecensis, in supplemento derelictorum ab Helmoldo, [Note: lib. 2. c. 29. quem per omnia sequitur Crantzius in Saxoniâ lib. 6. c. 38.] tradit: nam Helmoldus omnia haec quodam silentio praeteriit, et, pro clarissimâ veritatis luce, nescio quem fucum offundere maluit. [Note: Reinerus Reineccius in praefat. super d. Chron. Helmoldi et Arnoldi.]

Verba autem Arnoldi haec sunt. Imperator Curiam indixit apud Wormatiam, Ducemque Heinricum ad audientiam illuc citavit, responsurum querimoniis Principum: Quod intelligens Dux, eò venire dissimulavit. Imperator autem aliam ei Curiam indixit in Magdeburg; ubi Theodoricus, Marchio de Landsberg, duellum contra cum expetiit, imponens ei quasdam traditiones, contra Imperium factas: etc.


page 184, image: s200

Dux autem, hoc animadvertens, venire noluit. In Haldesleßen tamen constitutus, per internuntios colloquium Domini Imperatoris expetiit. Imperator itaque exivit ad eum, ad locum placiti: Quem Dux verbis compositis lenire studuit. Imperator autem 5000. marcarum ab eo expetiit; hoc ei dans consilium, ut hunc honorem Imperatoriae Maiestati deferret, et, ipso mediante, gratiam Principum, quos offenderat, inveniret: Illi autem durum visum, tantam persolvere pecuniam; et, non acquiescens verbis Imperatoris, discessit. Exinde Imperator tertiam ei Curiam Goslariae praefixit: nec miùs ipsam supersedendo neglexit. Imperator itaque procedens in contionem, sententiam adversùs eum proposuit, quaerens, quid super hoc iustitia decernat; qui, tertiò legitimè vocatus, iudicium declinaverit, et, per contemptum, ad audientiam suam venire noluerit. Cui, ex sententiâ Principum, responsum est: Quod, iustitiâ dictante, omni sit honore destituendus; ita ut, proscriptione publicâ diiudicatus, et Ducatu, et omnibus beneficiis careat, et alter in eius locum consurgat. Confirmatâ itaque sententiâ, Imperator id adiudicavit fieri. Quartam tamen Curiam adhuc, rogatu Principum, ei indixit, ad quam, cum non venisset, fecit, ut superiùs ex sententiâ Principum instructus erat, et Bernhardum, Comitem de Anhalt pro eo Ducem constituit etc. et bona eius publicari praecepit. Unde, acceptâ occasione, quidam de suis abalienati sunt ab eo. Dux autem iniustè de se iudicatum esse, affirmabat, dicens, se de Sueviâ oriundum; et nullum proscriptione damnari posse, non convictum in terrâ nativitatis suae.

Cum autem idem Heinricus posteà Luneburgum ad Imperatorem, impetrato salvo conductu, veniens, eidem supplex fieret; Imperator Curiam apud Quindelingeburg ei praefixit: Ut ibi inter Principes, quid de ipso fieret, iustitiâ mediante, decerneretur. Aliam deinde Curiam hanc ob rem Erpisfordiam indixit: Sed utramque incassum. Nec enim absque consensu


page 185, image: s201

Principum Imperator restituere illum poterat, quem omnium consensu ditionibus suis privarat. [Note: Arnoldus et Crantz. dd. locis.]

Proscriptus itaque, damnatusque hic Heinricus est decrete IMperii, unanimi Principum ac Pro erum Imperii assensu, ut ex Arnoldi verbis rectè colligit Iohannes Isaacius Pontanus. [Note: lib. 6. rerum Danic.]

De eodem quoque Antoninus Episcopus Florentinus testatur, [Note: 3 parte historiali tit. 19. c. 2. in princ.] quod Heinricus de crimine laesae Maiestatis ab Imperatore Friderico convictus, et universorum Principum Imperii iudicio condemnatus, à Ducatu ipso eiectus sit.

Ita Hieronymus Mutius quoque scribit. [Note: lib. 18. Chron. German.] Fridericus, ubi in Germaniam venit, conventu Principum convocato, causam suam contra desertorem suum Heinricum agit; accusat eum proditionis, et laesae Maiestatis crimine reum facit. Dux saepè citatus non venit ad Comitia, defendens se quâdam lege, quam ipse confinxerat: Dicebat enim, quod Imperator Ducem condemnare non posset, vel eum privare ditione suâ, nisi hoc decerneret, adhibitis etiam Iudicibus, ex condemnandi Principis ditione. Contrà respondebat Imperator: Posse ad tribunal Caesaris vocari Principem, conventu iusto Principum coacto ritè, in quemcumque locum, in finibus Imperii. Quâ ex lege, cum non venire vellet Heinricus, responsurus Imperatoris obiectis, condemnatus est unanimi sententiâ, omnium Principum, qui synodo praesentes aderant. Quare eius ditiones et facultates omnes aliis dedit Imperator.

Abbas Urspergensis, [Note: in Chron. sub Anno 1175.] eundem ab Imperatore frequenter evocatum ad Curiam, ait, ad obiecta responsurum: Curia autem trito antiquorum significatu, ut suprà monuimus, [Note: c. 5. sect. 3.] frequentius Conventum Procerum sollennem, quam Imperatoris Aulam denotat.

In eo tamen hic singularis est, quod exceptionem istam fori, non ipsi Heinrico assignat, sed aliis Principibus et


page 186, image: s202

Baronibus, Ducis fautoribus: Qui, more Teutonicorum, sine lege et ratione voluntatem suam pro iure statuentes, contra Imperatorem hoc ius tenere volebant; ut Imperator Ducem condemnare non posset, vel terras suas abiudicare, nisi infra terras Ducis placitum statueret. Porrò, quendam Nobilem exsurrexisse, in medium, proposuisseque Lege duellionum, se hoc velle obtinere, contra quemlibet, secum pugnare volentem; quod Imperator quemlibet Principem posset evocare, pro iustitiâ ad locum, quemcumque vellet, intra terminos sui Imperii exsistentem. Cumque nullus isti se afferret ad pugnam, edicto Imperatoris praefatam sententiam pro iure perpetuo esse statutam.

Urspergensem in hac circumstantiâ sequuntur Sigonius, [Note: lib. 14. de regne Italiae.] ac Martinus Crusius. [Note: parte 2. Annal. Suevic. lib. 1. c. 8.]

Miramur verò non sine causâ, quod ita impudenter, aesine fronte, Auctor Iustitiae Caesareae Imperialis, [Note: propos. 19.] mentitus fit; dum, Fridericum Imperatorem, ex Italiâ in Burgundiam venientem, Heinricum hunc, in itinere, nullo Ordinum Concilio indicto, imò dissentientibus etiam Principibus quibusdam, qui praesentes erant, damnasse, ac ditionibus suis exuisse, tradit.

Sigonius certè, quem is citat, malè et malitiosè ad id, quod Auctor hic intendit, probandum citatus est. Nam Sigonius, non, quod Fridericus, ex Italiâ in Burgundiam veniens, in itinere Heinricum damnârit; sed, quod ex Italiâ in Burgundiam, multis afflictatus incommodis, transierit, inde verò transgressus in Germaniam, Heinricum, de Maiestate reum, coram iusserit adesse, scribit. Id verò, non in itinere, sed in Comitiis, sollenniter aliquoties indictis, factum, ex supra allegatis Auctoribus, apparet.

Pergit autem ex Urspergensi Sigonius. Quosdam Principes negasse, Heinricum Ducem, nisi in finibus suis, iudicari ab Rege posse: Et tunc surrexisse Nobilem quendam, qui, quocumque Imperii in loco iudicium de eo constitui licere,


page 187, image: s203

asseruerit, idque singulari se certamine probaturum, denuntiârit. Nemine verò sese certamini offerente, Fridericum, sententiâ latâ damnasse Heinricum, ac Ducatum eius Noricum Otthoni, Saxoniae Alberto attribuisse.

Dissenserunt ergò, secundum sigonium et Urspergensem, quidam Principes, non tàm in ipsâ sententiâ seu poenâ, quàm in modo, seu formâ, et circumstantiis quibusdam sententiae ferendae: Ubi tamen, adversùs horum dissentientium Principum opinionem, Imperatoris sententia, isthoc, cuius Sigonius et Urspergensis meminerunt, Nobili, manu eam, vetusto Germanorum more, propugnare parato, praevaluit.

Et haec, de Heinrico Leone, ideò fusiùs explicavimus, ut appareret falsitas et impudentia illius Impostoris, qui iniustam illam Iustitiam Caesaream Imperialem consarcinavit: Pergamus ad alia exempla.

Ottho IV. Imperator, Augustae Vindelicorum, Conrentum Principum convocans, Otthonem Comitem Palatinum de Wittelspach, Philippi Imperatoris sicarium, et Heinricum Marchionem de Ander Seße, cum complicibus, iuxta Legem Boioariorum de Patriâ proscripsit, eosque omni beneficio, dignitate, et bonis cunctis, per imperiale decretum privavit. [Note: Naucler. d. vol. 3. gener. 41. Hier. Mutius lib. 19. Chron. German.] Arnoldus autem, [Note: in supplemento derelictorum ab Helmoldo lib. 7. c. 16.] Curiâ in Franckenevorde indictâ, id factum, et, ad voluntatem omnium, Dominum Regem proscriptione publicâ damnasse homicidam illum, scribit.

Fridericus II. filium suum, Heinricum, iam Caesarem designatum, parricidii accusatum, sententiâ septuaginta Principum condemnavit, et, in vincula coniectum, in Siciliam relegavit. [Note: Avem. lib. 7. annal. Boi. Crusius parte 3. annal. Suevic. lib. 1. c. 10.]

Sub eodem, et quidem in Italiâ absente, Principes Imperii, Otthonem, Boiariae Ducem, qui Pontifici contra Imperatorem


page 188, image: s204

adhaeserat, contra Rem publ. fecisse, crimine perfidiae, proditae Maiestatis accersendum esse, statuerunt. [Note: Avent. ibid.]

Sub Rudolpho I. Anno 1275. in Comitiis Augustanis, rogati sententiam Principes, Ottocarum, Regem Bohemiae, et Heinricum Ducem Bavariae, cum aliquoties ad Conventum Imperii citati essent, contra Rem publ. facere, videri, Hostes Imperii esse, bellumque in eos decreverunt. [Note: Avent. d. loco. Gerhard. de Roo lib. 1. histor. austr.]

Ubi notandum est, quod Ludowicus, Praefectus Praetorio Rheni, Boiorum Regulis primò, deinde ceteri rogati, sententiam dixerint.

Anno 1296. Ludowicus, Ottho, Heinricus, Fratres, Maenardi, Athesinorum, Charionum, Noricorum Rectoris, filii, crimine laesae Maiestatis, in Concilie Principum condemnati, exauctorati, in ordinemque redacti sunt: Caesarque Adolphus ad eos literas dedit, quibus sententiam Principum renuntiavit, nobiles à Tyrolio appellavit, nec Ducis cognomen nominibus corum, uti mos est, ascripsit. [Note: Avent. d. lib. 7.]

Ubi notare operae pretium est, quod sententia Banni declaratoria, Principum, non Imperatoris dicatur.

Sigismundus quoque Imperator, Ludowicum Angilostadiensem, Bavariae Ducem, ut hostem Rei publ. Carolinâ Lege iudicatum, declaratumque, Senatus decreto, movere meditabatur: Sed Ludowicus veniam supplex petiit, et impetravit. [Note: Avent. ibid.]

Idem Sigismundus, cum, An. 1415. Fridericus, Austriae Dux, et Iohannes Papa è Concilio Constantiensi aufugerent, in frequenti Principum consessu, accusavit eâpropter Fridericum, Ducem Austriae. Citatur ergò, ad causam suam dicendam, Fridericus Dux, publicè edicto edito ab Imperatore: Sed non comparente Duce, publico Principum iudicio condemnatus, privatur omnibus feudis et possessionibus suis, et omnia eius occupanti conceduntur, subditique à debitâ ei oboedientiâ absolvuntur. [Note: Naucler. d. vol. 3. gener. 48. et Mutius lib. 27. Chron. Germ.]


page 189, image: s205

Fridericus denique III. Imperator, An. 1463. in Comitiis Ratisbonae habitis, de Principum ac Statuum Imperii consilie et consensu, publico edicto, Fratri Alberto aquâ et igni interdixit, omniaque commoda, quae ab Imperio habebat, omnesque tam intrà, quam extra Austriam, ditiones, ademit: Unde Albertus hic, ab Imperio proscriptus, dicitur. [Note: Gerh. de Roo lib. 7. histor. Austr.]

Et hic idem Fridericus, Anno 1474. in Senatu Principum, Fridericum Palatinum, Ludowici Caeci filium, quod ab obitu Ludowici Pii, fratris, pro tutore filii ipsius, Philippi, se gerens, Regalia, quae vocant, à Caesare accipere neglexisset, proscripsit. [Note: Idem lib. 8.]

Patrum nostrorum aetate, Maximilianus II. Antecessoribus et Successoribus suis longè modestior, cum, in turbis Grumbacchianis, Bannitorum receptatorem, Principem Imperii esse intelligeret, declarationem Banni, communi Imperii, et Ordinum decreto, renovavit, Ist die vnterschiedlicht, erfrischte, vnd geschärpffte Achr, vnd Exsecutions mandat, zu gebürender Ihr. Keyserlichen Mayt. vnd gemeiner Reichs Stände, einträchtigen beschlus publiciret, vnd mit rath, zuthun, der Chur Fürsten, vnd Stände ernewert. [Note: Recessus Imperii de Anno 1567. §. wie auch darauff.]

In controversiâ Iuleacensi, licet Rudolphus Imperator atrocibus mandatis et comminatione Banni, in Electorem Brandenburgicum, et Neoburgicum Principem subinde fulminaret; ad declarationem nihilominùs procedere ausus non fuit: Rectèque Heinricus Iulius, Dux Brunswicensis, iudicavit, [Note: In literis ad Electorem Saxoniae de dato Prag 15. 25. Decembr. Anno 1610.] id fieri non posse, nisi consentientibus, ad minimum, Electoribus, daß, da die declaration Banni geschehen solte, solches auff einem Reichstage, consentientibus Electoribus, vollnbracht werden müste.

Non iniuriâ itaque, in Conventu, An. 1623. Ratisbonae habito, Elector Saxoniae, Ferdinando Antecessorum suorum exempla


page 190, image: s206

obiecit, [Note: In voto suo ibid. die Sabbathi IX Febr. apud Lundorp. tomo 2. actor, publ. lib 6. tract. 24. p. 1161.] Die vorige Römische Keyser, seynd barinnen (in proscriptione scilicet Principum) so behutsam gegangen, daß sie nicht allein die Chur: vnd Fürsten, sondern auch das gantze Reich hierunter zu Rath gezogen, vnd darauff die Acht, vnd deroselben execution angeordnet; Wie solches ohnzählich viel exempel, sonderlich die Magdeburgische Acht (welche doch nur eine Stadt betroffen) vnd Gotische execution (deren eine Anno 1551. die ander Anno 64. vnd 66. auff denen zu Augsprug gehaltenen Reichstägen, bey lebzeiten Caroli V. Ferdinandi I. vnd Maximiliani II. beschlossen worden) ausweisen.

In quo articulo iterùm impensè improbus et mendax est, Auctor Iustitiae Caesareae Imperialis, et ab ipso Electore Saxone refellitur, dum scribit. [Note: d. propos. 19.] Quod ab eo tempore, quo constitutum est Iudicium Camerae, nimirùm ab Anno 1495. in nullis Conventibus Ordinum Imperii, ulla Banni fuerit facta declaratio.

Denique, ut exemplorum hanc farraginem, recenti aliquo et notabili, quod ipsimet vidimus, concludamus, contra immaturam ac praecocem, Palatini Electoris, in Bannum declarationem, ipse Elector Saxoniae seriò primùm protestatus est; [Note: in literis ad Moguntinum de dato 23. Febr. Anno 1623.] Quam tamen posteà, tum ipse, parùm sibi constans, Pactis Pragensibus absolutè, ac, sine ullâ conditione, approbavit: [Note: Pacta Pragensia §. in der Pfältzischen sache.] tum Brandenburgicum vicinum, ut approbaret, compulit.

Qualem verò opinionem, seu existimationem, apud omnes, inconstantiâ suâ meruerint, ac sibi comparaverint, ipsimet, conscientiâ suâ, et propriâ confessione convincuntur: Ita enim antehac ad Caesarem scripserunt, [Note: de dato Anneberg 12. Mart. Anno 1623. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. lib. 6. 1. 164. p. 1089.] Solten Wir das jennige alles approbiren, vnd belieben, was vorgangen, (proscriptionem, scilicet, Palatini, et Electoratus translationem)


page 191, image: s207

würden Wir dadurch alle Vnsere wollgegründete votae vnd angezogene motiven retractiren, vnd männtglich zuverstehen geben, Wir hetten vnsers vorbringens keinen beständigen grund gehabt, nur mehr verbitterung vnd weiterung gesucht, vnd Ewr Keyserlichen Mayt. vnd andern Chur: vnd Fürsten vnnötige mühe vnd vnkosten zugezogen, oder Vnsere dahin abgefertigte Gesandten das jennige nicht in mandatis gehabt, was sie vor vnd anbracht, welches Vns nicht allein verweislich vnd schimpflicht, sondern auch bey andern Zohen vnd grossen Potentaten in: vnd ausserhalb des Reichs, sonderlich denjenigen, so gleichmässiger meinung mit Vns gewesen, vnd noch, verkleinerlichen sein würde, Wir wüsten, auch nicht, wie Wir es gegen Vnserer posteritet, oder andern Fürsten vnd Ständen des Reichs verantworten könten.

Exempla, quae idem Auctor in contrarium affert, [Note: d. propos. 19.] nullius nostro iudicio ponderis sunt.

Nam, circa Heinrici Leonis proscriptionem, Sigonium Auctor Iustitiae Caesareae Imperialis, aut planè non inspexit, aut malitiosè allegavit, aut perperàm intellexit; ut suprà ostendimus.

Reliqua, è Sigonio adducta, exempla, non de proscriptione Germanorum Principum, quorum dignitatem et privilegia nos praecipuè hic propugnamus, sed quarundam Italiae Communitatum, loquuntur; quae, eo tempore, fuerunt quasi proprium Imperatoris patrimonium: Quare nihil ad propositum nostrum faciunt.

II. Imperator in Capitulatione suâ iuratò promisit; se nihil, quod magni momenti esset, absque Electorum consilio expediturum, Daß er in wichtigen sachen, so das Reich betreffen, bald anfangs der Chur Fürsten Raths vnd bedenckens, sich gebrauchen wolle. [Note: Capitulatio Ferdinandi II. §. Ihr Mayt. solten vnd wolten auch des Heiligen Reichs vers. in wichtigen sachen.]


page 192, image: s208

Ad proscriptionem ergò Principum Imperii, si non omnium Ordinum, certe Electorum, consensus requiritur: Quin enim ea res magni momenti sit, totumque Imperium, ac eius tranquillitatem concernat, nemo, credo, dubitaverit.

Sed hunc Capitulationis textum, Caesar, et Caesareani, in alium sensum detorquere conantur: Quod, nempè, per, Wichtige sachen, intelligantur, non, quorum finis modò arduus est, sed et, quorum media dubia, nec expedita sunt, Welche nicht allein bis zu ihrem Zweck wichtig, sondern, welche auch einen wichtigen zweiffelhafftigen modum herten, auff welche weiß sie expediret, vnd verrichter werden müsten: Worin des Heiligen Reichs Satzungen vnd Abschied nicht selbsten verordnung thun, vnd mas geben. [Note: In resolutione Danicis Legatis datâ Viennae 7 Iun. Anno 1621. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. lib. 6. c. 36. p. 946.]

Hoc verò non obstante, rectè nos eundem huc applicamus: Ita enim ab ipsis Electoribus, optimis verborum suorum, ac Capitulationis interpretibus, explicatur, et huc applicatur; tum seorsim à Saxone et Brandenburgico, tum iunctim à toto Electorum Collegio, qui hoc ariete Electoris Palatini proscriptionem impugnârunt.

Saxo quidem Elector ita eâ de re sentit, [Note: In voto suo Ratisbonae Anno 1623. die Sabbathi 11 Febr. apud Lundorp. tomo 2. act. publ. lib. 6. tract. 24. p. 1161.] In des Pfaltz-Grafens Achtsproces hette billig ein ander modus procedendi gehalten, vnd die chur Fürsten des Reichs, inhale der Capitulation, als in einer schweren, wichtigen, weitaussehenden sache, daraus die ruin des Heiligen Reichs, wie die erfahrung, vnd dir Augenschein bezeuget, erfolget, hierumb befraget werden sollen.

Aut ergò valdè lubricus et inconstans Saxo fuit, aut apertè falsus est Ferdinandus Imperator, quandò scripsit,[Note: ad Electorem Saxonia de dato Wien 29. Aug. An. 1620. apud Lundorp. d. tomo 2. l. 5. tract. 20. n. 7. p. 896.] Er habe, aus seines Gesandten, relation, so viel verstanden, daß Chur-Sachsen nunmehr, wegen der Achtserklärung, auff keinen


page 193, image: s209

Chur Fürstlichen Conventum dringer, vnd selbsten bekennen, daß man hierzu jtzrmahls füglich nicht gelangen könne, auch hierzu viel zeit verlieren würde.

Consimile Brandenburgicus suffragium tulit, [Note: d. loco et tempore apud Lundorp. d. tract. 24. p. 1163.] Man könte nicht befinden, wie von dieser so wichtigen sache (darauff des gantzen Reichs wollstandt, oder aber enoliche ruin beruhete) die Chur Fürsten hetten können außgeschlossen werden, vnd da auch keine Capitulation da, were es dennoch eine solche sache, da der Chur Fürsten bedencken vnd gutachten zuvernehmen gewesen: Solches aber vmb so viel mehr, weiln die hochbete wrliche Capitulation, darinnen versprochen, daß in wichtigen sachen, bald anfangs, der Chur Fürsten bedencken vnd rath eingeholet werden solte, darzu komt.

Iidem duo Electores iunctim, [Note: Relatio Electorum et Principum super quibusdam articulis Caesareae propositionis Ratisbonae de dato 17. Febr. Anno 1623. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. lib. 6. c. 154. p. 1077.] Die Capitulation were hierin klar, vnd es erfordere diß fundamental Gesetze, welches ein vnbeweglich grundfest, mehrers nicht, dan würckliche observantz, dahero also hierüber keine mehrere stimmen zumachen, noch dis Gesetz in weitere consultation zustellen.

Nec minùs, universi Electores ac Principes, Ratisbonae congregati, textum Capitulationis ad sensum hunc accommodârunt, [Note: Responsum electorum ac Principum ad Caesaris propositionem de dato 20. 30. Ian. Anno eod. apud Lundorp. d. lib. 6. c. 152. p. 1068.] Daß im dem Pfältzischen Achtproces, vmb der sachen wichtigkeit willen, als welche ein Chur fürstenthumb des Reichs, vnd also auch ein mittglied des Chur Fürstlichen Collegii betreffe, daraus entweder des Reichs ruhe vnd wollstand, oder woll gäntzliche zerrüttung vnd ruin entstehen, vnd erfolgen könte, billig mit vorbewust des Heiligen Reichs Chur-Fürsten, nach Inhalt Röniglicher Capitulation, welche pro Lege fundamentali Imperii zuhalten, verfahren werden sollen.

III. Eâdem Capitulatione expressè provisum est, quod


page 194, image: s210

Caesar rixam, bellum, aut turbas, Imperii nomine movere non debeat, absque Ordinum, aut ad minimum, Electorum consensu, Solle kein gezänck, Fähde, noch Krieg, inn: oder ausserhalb des Reichs, von desselben wegen anfahen, oder vornehmen etc. ohn Vorwissen, Rath vnd Bewilltung der Reichs Stände, zum weinigsten der sechs ChurFürsten. [Note: Capitulatio Ferdinandi II. §. vnd wolten Ihre Mayt.]

Iam verò proscriptionis individuus Comes est, bellicus tumultus: Cum is, qui per sententiam Banni declaratoriam, bonis ac dignitate exuitur, mox armis ac viâ militari iisdem exuendus sit; nec enim sponte suâ quisquam iis cedet.

Prohibito ergò, seu destructo consequenti, in quo stat ratio antecedentis, prohibetur, et destruitur antecedens; si modò consequens illud necessariò sequitur ad antecedens. [Note: Everhard. in topicis, loco, à destructione consequentis ad destructionem antecedentis.]

Quâ ratione similiter Elector Saxoniae Ratisbonae usus est,[Note: in dicto voto apud Lundorp. d. loco.] Daß solche Exsecutiones ohne Kriegsmacht nicht vorgenommen, vnd dadurch dem Reich, vnd den gehorsamen Ständen leichtlich grosse gefahr zugezogen, auch zwiespalt oder mishelligkeiten, vnter den ständen causirt, vnd angerichtet werden könte, Inmossen die pfäitzische Execution dasselbe gnugsam zuerkennen gebe.

[Note: IV.] IV. Si Imperatori soli, ubi Principum Imperii, corpus, fama, aut regalia in controversiam veniunt, cognitio interdicta est, multò magis Banni declaratio erit interdicta, in quâ de omnibus his tribus simul, ac unâ eâdemque operâ agitur.

Atqui prius in superioribus abundè demonstravimus: Ex quo necessariò sequitur, Imperatori, cui soli in corpus, famam, ac regalia Principum, nil iuris est, nec Banno in eos grassari licere.

[Note: V.] V. Principes Imperii nostri, quos tamen dignitate, libertate, et privilegiis, aliarum Nationum Proceres anteire, vulgò iactitamus, illis longè deterioris evaderent conditionis, si


page 195, image: s211

Imperatori, soli, in eorum capita ac fortunas, Banni fulmen vibrandi potestas esset.

Nam, in Galliâ, olim quidem parium Curiae praesentia ad hoc fuit necessaria. Veluti, cum Dux Alenzonius, Caroli VII. Regis propinquus, perduellionis reus esset, Senatus Regi consulenti respondit: Iudicium istud, nec constitui, nec terminari posse, nisi à Paribus Franciae, Rege ipso praesente. [Note: Bodin. lib. 4. de Republ. c. 6.]

In Poloniâ Rex de Nobilium capite ac famâ, non, nisi in Comitiis, cum Senatu iudicare potest. [Note: Cromerus lib. 2. in Poloniâ. Neugepaur. lib. 1. histor. Polon.] Quemadmodum, Anno 1585. sub Stephano Rege, Christophorum Sborovium, Regni Senatus laesae Maiestatis reum, ac infamem, per Regni Marescallum pronuntiavit. Iisdemque Comitiis, terrarum Nuntii, contra Samuelis Sborovii supplicium, extra Regni Comitia de illo sumptum, protestati, et privilegia Nobilitatis, ac Libertatem Rei publ. atrociter violatam, questi sunt: Quibus cum Rex respondere ex voto differet, interpositâ protestatione, ne legitimis Comitiis huius Conventus acta ascriberentur, ac ne quicquam, quod hic concluderetur, ratum esset, discesserunt. [Note: Chytraeus lib. 27. Chron. Saxon.]

Sigismundus quoque, non ita pridem defunctus Rex, Anno 1616. feriâ quartâ post festum inventionis S. Crucis proximâ, Warsaviae, in Conventu Regni generali, cum Senatoribus Regni, in Conventu congregatis, et lateri suo assidentibus, Wilhelmum, Ducem Curlandiae, titulo Ducali Curlandiae et Semigalliae, tum etiam beneficio eorundem Ducatuum privavit.

Et hoc Polonorum exemplum Elector Brandenburgicus, in Conventu Ratisbonensi, Anno 1623. contra Caesarem imprimis ursit, [Note: In d. voto suo apud Lundorp. d. loco.] Es würde, auff diese weise, ein Chur Fürst, vnd andere Stände des Reichs, weit deterioris conditionis, als ein Edelman in Polen sein, den derselbe nicht, als auff offenem Reichstage proscribiret werden könne.


page 196, image: s212

[Note: VI.] His tamen omnibus non attentis, cum defunctus Ferdinandus pro lubitu, ac suo quasi iure, evulsisset ac plantasset, ligasset ac absolvisset, Electores Imperii nuperrimè, quasi piscatores icti, sapere coeperunt; et memores illius, quod, quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, videantur quasi neglecta [Note: l 15. §. 26. de iniur.] in Capitulatione hodierni Ferdinandi (ut vocant) III. articulum hunc de Banno, seu proscriptione, in sequentem formam variasse, mentemque suam apertissimè declarasse, scribuntur, [Note: In manifesto hodierni Electoris Palatini, controversiam de Palatinatu concernente sub finem.] Ihr Mayt. solten vnd wolten auch fürkommen, vnd keines wegs gestaten, daß nun hinfüro jemandt, hohes oder niedriges Stands, Chur Fürst, Fürst, oder anderer, ohne Vrsach, auch vnderhört, vnd ohn Vorwissen, Rath, vnd Verwilligung der Chur Fürsten, welche sich des wercks nicht theilhafftig gemacht, in die Acht vnd ober-Acht gethan, bracht, oder erkläret werde: Sondern in solchem ordentlicher proces, vnd des Heiligen Römischen Reichs voraufgfgesetzte Satzung, nach ausweise des Heiligen Reichs, im gemelten 55 Jahr, reformirten Cammer Gerichtsordnung, vnd darauff erfolgter Reichsabschiede, in dem gehalten vnd vollzogen werde, doch dem beschädigten seine gegenwehr, vermög des Land Friedens vnabbrüchig. Were es aber sache, daß die that an jhm selbsten gantz notori vnd offenbar, der friedbrecher auch in seinem verbrechen beharrlich vnd thätlich fortführe, ob woll es alsdan nicht eines sonderbahren processes von nöthen, so wollen Wir doch auch in diesem fall, mit zuziehung obgedachter des Heiligen Reichs obgemelter massen uninteressirten Chur-Fürsten, ehe vnd zuvor Wir, zu der würcklichen Achist, Erklärung schreiten, communiciren, vnd verfahren.

Ex dictis his luculenter patet, quod, licet in causis fractae Pacis, tam Imperatori, quam Camerae, Bannum in


page 197, image: s213

delinquentes stringere liceat; id tamen cum grano salis, et hac moderatione intelligendum sit, ut illustrium Personarum, sive Principum proscriptio toti Imperio reservata maneat.

Ut ergò à potiori fiat denominatio, Bannum, cuius principalior et nobilior, sive pars, sive species, penes Ordines residet, meritò Ordinum, seu totius Imperii potiùs quam solius Imperatoris esse, dicimus.

CAPUT XII. De iure Collectarum seu Tributorum.

Sectio I.

COllectatio, sive collectae generalis impositio, Reichsstewr, Reichsanlage, Reichshülffe, est de Regalibus; et quidem potioribus, seu maioribus. [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. c. 4. n. 171.]

[Note: Tributi indictio totius Imperii, non Imperatoris est] Ea verò in Imperio nostro, non ab Imperatore imponitur, et à reservatâ supremâ, ac semper, atque perpetuò apud Imperatorem residente potestate descendit, ordinibus nudo saltem exactionis et collectionis ministerio permisso et concesso; ut fabulantur isti, [Note: quos citat, et, pro more, sequitur Reink. d. c. n. 204 et sequ. et c. 6. n. 124.] quibus Caesaris favor magis, quam Patriae Libertas cordi est: Sed à toto Imperio, eo, quo Ordinibus placuerit, modo instituitur, nec ulla, nisi in Comitiis, eorum consensu indici potest. [Note: Paurmeist. lib. 1. de iurisd. c. 4. n. 40. edit. poster.]

Quare cum Matthias, Ungariae Rex, Anno 1609 ad tuendos eiusdem Regni fines, subsidia ab Electore Saxoniae peteret, res ab eodem ad Comitia reiecta est, [Note: in literis ad Regem Matthiam de dato Mersburg 10. 20. Febr. Anno 1609.] hac ratione, Es müsse nicht vor einen Standt des Reichs allein, sondern auff allgemeiner Reichs Versamblung, hierin gehandelt werdeu.


page 198, image: s214

Ita quoque Rudolphus Imperator, à proprio fratre Regnis ac ditionibus exutus, cum in Electorali Conventu Anno 1611. Noribergae habito, sumptus, ad sustinendam Imperatoriam dignitatem, postularet, Electores rem ad universos Ordines reiecerunt, [Note: Responsum Electorum ad Imperatoris propositionem de dato 17 Sept. Anno 1611.] Ihre Mayt. werde selbst Aller Gnädigst ermessen können, daß solches hohe begehren, bey des Reichs Chur Fürsten allein nicht zuerheben, sondern, bey aller Stände resolution stehen werde.

Idem adhuc, Anno 1623. in Conventu Ratisbonensi, ab illis factum: Ubi, cum Imperator, ad tuendos Ungariae fines, contributionem postularet, [Note: Caesaris propositio de dato 7 Ian. Anno 1623. apud Lundorp. tomo I. act. publ. lib. 6. c. 151. p. 1066.] Sie möchten Ihrer Mayt. mit trewhertzigem rath vnd that zu handen gehen, wie Ihr Mayt. an der Türckischen Grentz vnterhaltung, mit einer erkläcklichen hülffe, für dißmahl, ohne eine Reichs Versamblung, vmb der anzug hangender gefahr willen, succurriret werden möge; ab Electoribus responsum est, [Note: Electorum et Principum relatio de quibusdam articulis Caesarea propositionis de dato 17 Februar. anno 1623. apud Lundorp. d. lib. 6. cap. 154. p. 1075.] Ihre Keyserliche Mayt. werde sie, daß sie deroselben, wie sie sondten gern wolten, in diesem ihrem suchen, dißmahl nicht entgegen gehen können, Aller Gnädigst vor entschüldiget halten, vnd ihr nicht zuwieder sein lassen, dieses an die sämbtliche, des heiligen Reichs Stände, durch herkommene beliebige wege, gelangen zu lassen.

Et gaudet quidem, hoc in articulo, Imperator pani, cum Rege Poloniae, privilegio: Nam apud Polonos quoque, non, nisi in comitiis, tributa sciscuntur, ac decernuntur; et quidem consentientibus Consiliariis pariter, ac Nuntiis terrestribus. [Note: Cromerus lib. 2. in Poloniâ.]

[Note: Picet Imperatoris nomine fiat] Nec movet nos, quod Imperator tributa, ab Ordinibus decreta, suo velut nomine indicat.


page 199, image: s215

Hoc enim ideò fit, quia Imperator est; hoc est, summus Imperii Princeps, et Sacri Consilii, seu Senatum Imperialis, des Reichs Raths, Director.

nam indictio, per se, magni momenti non est: Cum indicens operam tantum suam adhibeat, quam format ac informat consensus Procerum Imperii. [Note: Limnaeus lib. I. de iure publ. c. 10. n. 31.] Idque in tantum, ut, ne digitum quidem transversum, ab eorum consensu Imperator recedere possit.

[Note: Imperator, no quidem terminum solutionis coarctare potest] Hinc si Ordines Imperii in Collectam, certis terminis solvendam, consenserint, Imperator, solus, et propriâ auctoritate, ne terminum quidem solutionis mutare et coarctare potest: Sed, ubi necessitas id exigere videtur, adhibendus est Ordinum consensus. Prout factum Anno 1567. Ist, der dreyjährigen, zu Augspurg verabschiedeten, beharrlichen hülffe wegen, sich dahin verglichen, entschlossen, vnd bewilliget, daß dieselbe ermeldte dreyjährige hülff in eine zweyjährige bracht werden solle. [Note: Recessus Imperii de Anno 1567. 5. vnd demnach zu schutz]

Contributionum ergò praecipuum requisitum est, voluntarius Ordinum consensus; haecque non minima pars Libertatis nostrae hucusque fuit: Quam, ut sartam, tectam sibi conservarent Ordines, saepè etiam, acceptis ab Imperatore reversalibus, sibi prospexerunt, Die contributiones seind jederzeit, von dem Höchsten Haubt für freywillig acceptiret, etwan auch, weil es für das eintzige Kleynoth der freyden Teutschen Nation geachtet, reversales darüber erhalten, vnd ausser einer gesambter Bewilligung, wieder einen eintzigen Standt nie durch gedrungen worden. [Note: Instructio Legatorum Rei publ. Noribergensis ad Ducem Bavaria de dato 10 Octobris, Anno 1621.]

[Note: Obiectio] Nec Reinkingii instantia negotii nobis quicquam facessit; quod consensus hic Procerum Maiestatem Imperatoris non evacuet: Cum nemo Principum ius habeat, vel teruncium unum


page 200, image: s216

exigendi a suis, praeter constitutum annuum censum, nisi populus assentiatur. [Note: Comin. lib. 10. comment.] Quem ad finem aliorum Regum exempla ex Bodino ac aliis adducit. [Note: Reink. l. I. cl. 2. c. 2. n. 143. et cl. 5. c. 4. n. 202 et sequ.]

[Note: Responsio] Nam, ut alibi, ita et hic, in generalitate terminorum ludit: Distinguere enim primum debebat, inter honestatem, utilitatem, et necessitatem.

Cum hae quaestiones toto inter se caelo differant: Utrum Princeps rectè et iustè faciat, seu utrum è re Principis sit, si, in tributis indicendis, Populi, seu Subditorum, adhibeat consensum? Et; utrum princeps Subditorum consensum necessariò adhibere teneatur, ita, ut eo deficiente, Subditi impositum sibi onus recusare possint?

Si enim asserat, Principem, et rectè, et ordine facere, quod Populi adhibet consensum, imò in DEUM ac Iustitiam peccare, quandò Populum pro lubitu, absque iustâ iustâ causâ tributis exhaurit; pedibus in eius sententiam descendimus.

Si item asserat; è re et existimatione Principis esse, ut id faciat: Similiter eidem assentimur.

Quod si ulteriùs pergat; in omni Regno, etiam quod reverà monarchicum est, et, ut ad speciem descendamus, in Galliâ (de quâ Cominaeus disserit) consensum Subditorum necessariò requiri, ita ut illi, non requisiti, tributa, ex solius Principis placito imperata, renuere possint: Iam illi ampliùs assentiri non possumus.

Cominaeus, in sequentibus, satis se, mentemque suam explicat, quandò pergit. Sunt Principes, quibus hoc frequens est in sermone, ut dicant, habere se privilegia, ut, quantum velint, exigant à Populo. Certè Galliarum Rex omnium minimè causam habet, ut istud de se iactet: Nec enim vel ipsi, vel cuivis alii id licet. Qui verò comparandae gratiae causa, potestatem hanc illi tribuunt, ii certè parùm liberaliter agunt, et providè. Quid enim finitimorum voluntates alienare magis possit, quam


page 201, image: s217

eiusmodi vox atque licentia? Verùm, si Rex ad hunc modum diceret, habere Populum fidelissimum, qui libenter imperata faciat, qui nullum onus recuset, qui patientissimè quidvis toleret, qui damnum acceptum moderatissimè ferat, maiorem sanè laudem ex eo sit habiturus, quam si priu8s illud dicat, suumque privilegium sibi diligenter servandum esse, contendat.

Hucusque Cominaei verba: Ex quibus, praesertim posterioribus, ad quem scopum is tendat, luculenter videre est.

Sed iam, non de boni ac prudentis Principis officio, verùm, si Princeps debiti sui ac Prudentiae fines transsilire velit, de Subditorum potestate, quaestio nobis est: In quâ alia Regna, cum Imperio nostro, Reinkingk nequiquam comparaverit.

Nam, quod ad Galliae Reges attinet, solent quidem Comitia, quandò de novo tributo indicendo agitur, in Galliâ haberi: Non ideò tamen, ut Populus arbitretur, ex eius nutu, Monarchicam ac Regiam potestatem pendere; nam, et sine consensu Populi, potest, iure suo, Princeps tributa imponere et exigere: Sed ut paternè Subditos moneat, causam necessariam esse, ex quâ cogatur, propter utilitatem publicam, ab illis subsidia petere. [Note: Petrus Gregor. lib. 24. de Republ. cap. 5.]

Hinc Carolus, Ludowici IX. Pater, morem hunc non servavit, sed primus omnium, sine consensu Populi, pecuniam, pro suo arbitratu, imperavit. [Note: Comin. lib. 9. comment.] Qui, etsi malè hoc ipso, ac imprudenter fecerit, Populus tamen ei repugnare, imperataque tributa recusare non potuit.

Carolus quoque IIX. in animo, sub finem vitae, habuisse fertur, remittere plurimùm de tributis, neque ampliùs, quam Proceres Regni decrevissent, extra ordinem imperare. [Note: Idem lib. 5. de Bello Neapol.] Quod ipsum nullius fuisset ponderis, neque notatu dignum, nisi Regi Galliarum, absque Procerum decreto, tributa imperare liceret.

Longè diversa Imperii nostri ratio est, in quo consensus Procerum praecisè necessarius, et de substantiâ indicendi


page 202, image: s218

tributi, imò potissimum eius fundamentum est: Adeò ut Proceres, de eo non consulti, ad id persolvendum non teneantur.

Haec autem necessitas consensus in tributo indicendo, Maiestatem ingreditur, eiusque pars est, ac potestatem illius, qui tributum indicit, penitùs infringit, ac enervat.

Sectio II.

[Note: Imperatoris non est pecuniae collectae dispositio] SEd, quemadmodùm in indictione tributorum Imperator nihil, aut parum iuris habet: Ita quoque in dispositione collectarum pecuniarum.

Non enim pecuniae collectae in fiscum Imperatoris coguntur, verùm ab ipsis Ordinibus custodiuntur, werden vntet den Ständen selbst verwahret. [Note: Recessus Imperii de Anno 1548. §. ferner haben Wir.]

Et initio quidem à singulis Ordinum in cuiusque territorio pecuniae colliguntur: Quorum unusquisque suos habet Quaestores, Vnter: vnd Obereinnehmer. [Note: Recessus Imperii de An. 1542. §. damit nun dieser christlicher et seqqu.]

[Note: Asservatur enim illa vel à singulis Ordinum] Deinde collectas pecunias, aliquandò à singulis Ordinum, eousque, donec ad destinatum usum impenderentur, asservatas legimus: Ut An. 1518. factum, ac decretum est, [Note: Recessus Imperii de Anno 1518. §. vnd nemblich lieser meinung.] Daß das jennige, was in jeder Obrigkeit gefallen wird, dasselbst bey derselben Obrigkeit, in guter gewisser verwahrung behalten werden solle, biß so lange der Zug für genommen, vnd anfang gewinnet.

Eodem modo in Recessu de Anno 1544. [Note: § vnd damit nun dieser vers. ferner soll vnd will.] cavetur, Daß die anlag des gemeinen pfennings, hinder eines jeden Chur-Fürsten, Fürsten, vnd Stands, verordneten Obereinnehmern, in jhren Truhen verwaret, vnd behalten werden soll, biß auff Ihr Keyserlichen mayt. vnd gemeiner Reichs Stände fernere vergleichung vnd bescheid.

[Note: Vel à singulis circulis] Aliquandò à singulis Circulis: ut factum Anno 1542.


page 203, image: s219

quo Circulorum Quaestores pecuniam collectam penes se retinuerunt, ac militi persolverunt stipendia, Haben die geordnete Creyseinnehmer, von dem zusammen gebrachten Gelde, der Chur Fürsten, vnd Gemeiner Stände, davon sie geordnet sind, desselben jhres Creysses auffgenommen Kriegs Volck besolder vnd vnterhalten. [Note: d. Recessus Imperii de An. 1542. §. wir setzen, ordnen vnd wollen auch.]

[Note: Olim â Regimento] Regimento in vigore suo durante, illi ipsi commissa fuit custodia collectarum pecuniarum. Ita Anno 1500. ist das Geld des Reichs Rath, durch die Fürsten, Grafen, vnd Herrn geantwortet worden. [Note: Ordinatio Regimenti de An. 1500. tit. von Söldner, wie die auffgesetzt etc. et tit. wer die Stewr der Geistlichen etc. et tit. von der Stewr Frey: vnd Reichs Städte etc.] Et Anno 1526. ad earundem administrationem, quatuor è Regimento deputati sunt. [Note: Recessus Imp. de eod. Anno. §. weiter als Königliche Würde vers. vnd fürter diesen hernach genaudten.]

[Note: Saepiùs in publico aerario] Aliquandò, et quidem saepius, publicum aerarium erectum fuit: Idque, vel in unâ Imperii Civitate; ut An. 1495 Francofurti: [Note: Constitutio des Gemeinen pfeniugs de An. 1495. tit. von den sieben Schatzmeistern.] Vel in pluribus; ut deinceps semper factum est. [Note: Recessus Imperii de Anno 1512. §. item haben Wir vnd gemeldte. Recess. Imp. de An. 1522. §. es soll auch ein jeder et passim deinde.]

[Note: Sub certis Quaestoribus] Huic autem aerario unus, vel plures Quaestores, Zahl: oder Pfenningmeister, de iure praeficiendi sunt: Quales, Anno 1495. septem constituti; eorumque unus tantùm à Caesare, reliqui sex ab Ordinibus denominati sunt. [Note: d. Constitutio vom gemeinen pfenning tit. eod.]

[Note: Qui ab Imperio, non solo Imperatore dependent] Nec hi Quaestores ab Imperatore solùm, sed et ab Imperio ac Ordinibus, et quidem potissimùm dependent: Quapropter non Imperatori modò, sed Ordinibus quoque iuramento obstringuntur.

Sic eodem Anno 1495. Haben die Schatzmeister nicht allein König Maximilian, sondern auch den Chur fürsten, Fürsten, vnd Ständen, von des Heiligen Reichs wegen, pflicht vnd eyd thun sollen. [Note: Ibid.]


page 204, image: s220

Imò, si quis eorum speciali iuramento, aut Imperatori, aut uni alicui Ordinum obstrictus erat, necesse fuit, ut illo solveretur: Quò ita absque ullo, seu Imperatoris, seu alterius cuiusdam particulari respectu, soli Imperio esset obnoxius, Dieselbe Schatzmeister, vnd Commissarien, seynd, in diesem handel, vnd befehl, allein, aller gelübd vnd eyd, damit sie dem König Maximilian, oder den Chur Fürsten, Fürsten, vnd Ständen, verbunden oder verstrickt, gewesen, gentzlich ledig gezehlet worden. [Note: Ibid. tit. wie die Schatzmeister aller anderer Pflicht ledig sein sollen.]

Similiter Anno 1541 Ordines, communi consensu Quaestorem eiusmodi constituerunt, Haben gemeine Stände einen Pfenningmeister vorgenommen vnd geordnet, der in seinem einnehmen vnd ausgeben, vnd allen andern sachen, gemeiner Stände nutzen fordern vnd suchen soll. [Note: Recess. Imp. de An. 1541. §. vnd damit gemeiner Stände.]

[Note: Imperio quoque rationes reddant] Et isti Quaestores rationes suas, non Imperatori, sed Imperio et Ordinibus reddere iubentur, Des Heiligen Reichs Versamblung, Chur Fürsten, Fürsten, vnd Ständen. [Note: Constitutio vom gemeinen pfenning de An. 1495. tit. von den sieben Schatzmeistern, Recessus Imperii de Anno 1524. §. dieweil auch solche hülffe. Recessus Imperii de Anno 1526. §. weiter als Köntgliche Würde. vers. die auff jhr gebürliche. Recessus Imperii de Anno 1529 §. vnd damit eine solche in fine. Recessus Imp. de Anno 1541. §. vnd damit gemein Stände in sine. Recessus Imperii de Anno 1541. §. vnd solch vorg???men. et § hierumb vnd damit.] Olim autem, exsistente Regimento, eidem Regimento, nomine Imperii, Sollen Stadthalter vnd Regiment ehrbare rechnung thun, welche rechenschafft fürter den reichs Ständen überantwortet werden soll. [Note: Recessus Imperii de Anno 1522. §. vnd soll demnach ein geschickter.]

[Note: Et secundùm Imperii decretum pecuniam administrant] Non enim ad nutum solius Imperatoris, sed ex Ordinum decreto, concreditam sibi pecuniam administrare debent, Sollen solch Geld zumahl, oder eines theils, niemandt, was Würden, Standts, oder Wesens der were (et sic ne quidem Imperatori) geben, oder folgen lassen, zusagen, oder verwilligen, daß


page 205, image: s221

nichts davon nachgelassen, folge gegeben, oder zugesaget werde, daß allein denen, oder an die end, dahin sie, auff die jährliche Versamblung, klärlich beschieden werden. [Note: d. Constitutio vom Gemeinen pfenning. d. tit. Recessus Imperii de Anno 1512. §. vnd damit obangezetgter in sive Recessus Imperii de Anno 1504. §. vnd damit nun dieser vers. vnd ferner soll vnd will ich.]

[Note: Imperator pecuniâ collectà pro libitu uti nequit.] Hinc Imperator pecuniam, in certos usus collectam, in alios, ac quorsum destinata est, usus convertere nequit: Nisi id fiat, accedente ordinum consensu. [Note: d. Recessus Imperii de Anno 1522 in princ. d. Recessus Imperii de An. 1524. §. item. als auff gegenwertigen. Recessus Imperii de Anno 1570. §. erstlich dteweil noch.]

[Note: Si illâ opus non sit, Ordinibus ea restituenda] Quâ pecuniâ si, deficiente causâ, quae contributionem suadebat, haud opus sit, illa lucro Imperatoris minimè cedit; sed aut Ordinibus, qui eam contribuerunt, restituenda, So man der eylenden hülffe nicht netturfftig, oder gebrauchen wird, soll einem jeden Stande sein ausgelegte Geld, wiederumb gegeben [Note: aut ad similes necessitates asservanda est] werden; [Note: Recessus Imperii de Anno 1524 §. item so der Turck. Recessus Imperii de Anno 1526. §. es haben sich auch.] aut ad similes necessitates aservanda est, Da der Feind, von seinem höchlästigem gewaltigem Vorsatz abgetrieben, oder in was wege abgewendet wird, soll die Geldhülffe beysan men in den Leg Städten, bis zu andern, gegen den Türcken, nothwendigkeiten behalten, vnd zu andern sachen nicht gebraucht werden. [Note: Recessus Imperii de Anno 1566. §. vnd soll solche Geldhülff.]

Licet autem circa dispositionem collectarum pecuniarum varie, et non uno modo actum, ex dictis appareat, quocumque tamen rem vertas, Imperator paenè semper ab eâ exclusus fuit: Ut ita Venetorum Duci in hoc non absimilis videatur; qui circa pecuniam publicam dispensare non potest, ne quidem de obulo, absque assensu Civium suorum. [Note: Tiberius Decianus responso 19. 127. volo 3.]

[Note: Imperator solus non potest à collectis immunitatem concedere] Nec illud ultimò nobis praetereundum est, quod Imperator, velut tributo onerare Ordines in ipsius potestate non est, nec à tributo, communi Ordinum consensu Imperato,


page 206, image: s222

immunitatem, uni, alterive concedere possit, in reliquorum praeiudicium. [Note: Gail. lib. 2. abs. 59. n. I. Matth. Steph. lib. 2. de iurisdict. parte I. c. un. membro I. n. 107. Schonbirn. lib. 5. Polit. c. 12] Sed si ordines quidam in Imperio exsistant, quibus, certis de causis, immunitas concedenda videtur, communi Ordinum placito id fieri debet: Prout, Anno 1542 Civitatibus, Goslat, Mulhausen, Northausen, Wangen, et Zell im Hammersbach tributum fuit remissum. [Note: Recessus Imperii de Anno 1542. §. vnd wiewoll die Städte.]

Nam, ut vectigalia ac tributa imponere, ita et immunitatem eorum nemo, nisi is, qui summam Rei publ. potestatem habet, largiri potest. [Note: Bodin. lib. I. de Republ. cap. 10.]

CAPUT XIII. De iure creandorum magistratuum.

Sectio I.

AD Maiestatis quoque Iura refertur Ius creandorum Magistratuum inferiorum. [Note: Reink. lib. I. cl. 2. c. 2. n. 20.] Nam ad curam Principis Magistratuum creatio pertinet, non ad favorem Populi, ut Modestinus ait: [Note: l. un. Ad L. Iuliam ambitus.] haecque ipsa creatio maxima pars est muneris Imperatorii. [Note: Zonaras.]

Quod si verum est, Imperator noster hodiernus maximâ muneris sui parte privabitur.

Et, ut ad speciem progrediamur, inter Magistratus primum, procul omni dubio, locum sibi vindicat, Vicarius Imperii, qui vivente, sed absente Imperatore, constituitur.

[Note: Palatinus rheni est ordinarius Imperii Vicarius, absente Imperatore] Is autem, etiam eo casu, est Elector Palatinus Rheni: Quod Rupertus Imperator apertè testatur; dum


page 207, image: s223

scribit. [Note: In Constitutione de Vicariatu Imperii Germanici in absentiâ Imperatoris datâ Augustae Anno 1401 apud Goldast. tomo 1. const. Imper. p. 381.] A divis Romanis Imperatoribus, et Regibus, Praedecessoribus suis, hactenùs exstitisse observatum, ac etiam de iure Comitatus palatinatus Rheni fuisse, et esse, quod, cum Romanus Imperator, vel Rex, ultra montes Italiam ingressus fuerit, in ipsius absentiâ, Vicariatus Imperii in Germaniâ, Galliâ, et Regno Arelatensi, ad Comitem Palatinum Rheni pertinuerit, et pertineat.

Quod domesticum, è Palatinâ Domo nati Imperatoris, testimonium, si quis forte reiciat; certè clara privilegii antiqui, à Carolo V. Wormatiae confirmati, verba [Note: quae ex Frehero refert Limnaeus lib. 3. de iure publ. c. 12. n. 36.] non refellet, So ein Römischer Keyser, oder König über Berg zeucht, oder auß dem Reich ist, gebühret, vnd steht zu einem jeden Pfaltz Graffen, der Chur Fürst ist, die versehung vnd verwaltung desselben. Wie Wir dan desselbe, auch seine hergebrachte Freyheit, vnd privilegium, hiervon, confirmiret, vnd bejiätiget.

Unde Electore palatino invito, alius Vicarius ab Imperatore constitui nequit. [Note: Limnaeus d. c. 12. n. 35. et alii, quos citat.]

Ita Ludowicus bavarus, cum ad iter in Italiam se accingeret, Rudolpho, nepoti ex fratre, Praefecto praetorio Rheni, res Germanicas commisit. [Note: Aventin. lib. 7. annal. Boi.]

Et cum, Anno 1473. inter Fridericum III. ac Carolum Audacem, Burgundiae Ducem actum fuisset, ut hic Vicarius in Imperio constitueretur, nihil peractum fuit: Quod Imperator, sine Assensu principum Electorum, nihil super his rebus posset constituere. [Note: Crantz. lib. 12. Saxon. c. 11. Auctor Paralipom. ad Abbatem Urspergensem p. 450.] Petitiones Caroli improbae videbantur, scribit Austriacus Auctor, [Note: Gerhardus de Roo l. 8. histor. austr.] et ad quas, non, nisi de communi Principium Electorum, et omnium Ordinum consilio, responderi deberet.


page 208, image: s224

Exempla, quae in contrarium adducuntur, aut tunc acciderunt, cum Palatinus privilegium hoc Vicariatus nondum obtinuit, aut cum eius consensu.

Potest enim, et solitus est Palatinus, de iure suo interdum aliquid remittere; integrum tamen sibi illud, acceptis reversalibus, reservans: Quarum exemplar exstat apud Goldastum. [Note: tomo I. der Reichs Satzungen. p. 243.]

[Note: Archi-Cancellarii certi et ordinarii sunt] Inter Magistratus Imperii secundum Iocum obtinent Archi-Cancellarii Imperii: Qui, ex antiquis Imperii moribus, tres sunt; principes Electores ecclesiastici.

Nec verò in horum creatione, Imperator quicquam iuris habet: Statim enim, ac ritè à Capitulo electi sunt, Imperator eos, nolens, volens, de Electoratu, cui Archi-Cancellariatus hoc munus connexum est, investire, et, quoscumque Capitulum elegerit, pro Imperii Archi-Cancellariis agnoscere, tenetur.

Idemque, de quatuor saecularium Electorum officiis, quae hereditaria sunt, iudicium esto.

[Note: Quaestores ab Imperio creantur] Huc etiam pertinent Quaestores, seu aerarii praefecti, Reicht-Schatzmeister, ReichsPfenningmeister: Quorum creatio, ut paulò antè ostendimus, ad Imperium de iure, non Imperatorem spectat.

[Note: Regimentum ab Imperio constitutum est] Regimentum, quod suo tempore (cum omnia publica ipsius dispositioni subiacerent.) summus in Imperio Magistratus appellari meritò potuit, ab Ordinibus Imperii constitutum fuit; nec Imperator initio plus, quam Praesidem, et tractu temporis, duos Assessores creandi, ius habuit: De quo latior infra erit disserendi campus.

[Note: Camera est Iudicium Imperii] Si quoque supremum Camerae Iudicum huc referre lubet, illud maximam partem ab Ordinibus dependere, adeoque Imperii magis, quam Imperatoris esse, suprà exposuimus.

[Note: Consilium aulicum et secretum Imperatoris, non sunt legitimus magistratus] Consilium vetò illud aulico-Imperatorium, der Reichs Hoff Rath, quod Leguleii Camerae vulgò aequiparant, et Consilium Imperatoris secretius, der Keyserliche Geheimbte Rath, quod Regimento, cum extremâ avitae Libertatis internecione,


page 209, image: s225

substituitur, nova sunt, et illegitima, Austriacae Domus, contra Imperii Leges ac iura, in perniciem Ordinum, communisque Libertatis tendens, machinatio.

[Note: In senatum Imperii nemo, nisi ordinum consensu, recipi potest] Tandem integrum Imperii Senatum quod attinet, fatemur sanè, Imperatorem creare Principes ac Duces: Nec inde tamen infertur, eundem posse aliquem cooptare, inconsultis Principibus, in Principum Senatum.

Aliud enim est, votari titulotenus Principem seu Ducem: Aliud, in Comitiis inter Principes ius habere sedendi, ac suffragium ferendi. Nec, qui principes Imperii nominantur, et titulo ac honore Principum gaudent, illicò Ordines Imperii sunt, ac suffragio, sessioneque Principum in Comitiis potiuntur: Id quod ipsemet quoque Reinkingk [Note: lib. I. cl. 4. c. I. n. 34.] infitiari nequit.

Ut ergo quis, tamquam summi magistratus pars, administrationem Imperii unà cum aliis Ordinibus in Comitiis capessat, et ad hunc effectum Imperii princeps fiat, Imperatoris creatio non sufficit, sed requiritur aliorum Principum assensus: Nec enim Caesari in illis, quae sessionem, ac suffragia Principum concernunt, innovandi quippiam, aut mutandi, et imprimis suffragia multiplicandi ulla est potestas.

Unde, tempore tractatuum Passaviensium Mauritius inter gravamina Imperii recensuit, Daß in der Fürsten, vnd gemeiner Stände Räthen, in sachen die Erblande belangende, allerley practiquen sollen gemacht werden, vmb die meisten stimmen zuerlangen, dadurch, was man begehret, zuerhalten, auch daß von den Erblanden, vnd temporal Stänten, der angezogenen bisithumben, leichte vnd vnterschiedliche Personen vntergesetzt werden, der stimmen desto mehr nach gelegenheit zumgchen. [Note: Hortled. tomo 2. de Bello German. lib. 5. c. 13. n. 17.]

Quod si, pro lubitu, quoscumque in subsellia Principum asciscere, aut admittere, Imperatori largiremur, posset is omnes fiduciarios suos, Clientes, ac iurata mancipia Principes Imperii


page 210, image: s226

facere, Senatui Principum obtrudere, ac, eum in Comitiis vota non ponderentur, sed numerentur, [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. e. 8. n. 61.] multitudine eorum votorum, reliquos Principes veluti obruere, aut certe eorundem auctoritatem labefactare; adeoque concludendi potestatem, per hos, qui ab ipsius ore toti dependent, oblique ac per indirectum ad se trahere, cum directo id ipsi praecisum sit.

Hinc etiam antiquitus, cum novi homines in Senatum Principum reciperentur, factum id aliorum Principum assensu.

Sic Fridericus II. cum consilio, assensu, et assistentiâ Principum, civitatem Brunswicensem, ac Castrum Lunenburgense univit, ac creavit inde Ducatum. [Note: Historische Braunschweigische händel parte 1. p. 29.]

Et Carolus IV. cum Anno 1363. Burggravium Norimbergensem Principem Imperii crearet, fecit id, accedente Principum, Comitum, Baronum, et Procerum Sacri Imperii consilio. [Note: Goldast, tomo 1. const. Imp. p. 371.]

Illud tamen concedimus, si quis de novo in Ordinum numerum (legitimè, scilicet, et Ordinum consensu) cooptatus, nec adhucdum in Comitiis locum, seu sessionem consecutus sit, Caesari incumbere, ut eidem de loco opportuno prospiciat; citra Imperii, alteriusve praeiudicium. [Note: Recessus Imp. de An. 1570. §. nachdem auch noch etliche Reink. lib. 1. cl. 4. c. 1. n. 35.]

Sectio II.

[Note: Dux Belli ab Imperio creatur] ET hi quidem omnes togâ Patriae praecipue inserviunt: Quod si Bellum geri oporteat, Imperatori facultas non est, declarandi aliquem generalem Belli Ducem; sed illud ipsum quoque fit, et fieri debet communi Ordinum suffragio.

Ita Albertus, Comes Palatinus Rheni, et utriusque Bavariae Dux Anno 1500. generalis ac summus Belli Dux creatus est, Ist von der versamblung zu einem Haubtman des Heitigen Reichs, erwehler. [Note: Recessus Imperii de Anno 1500. tit. des Reichs Haubtman betreffend.]


page 211, image: s227

Similiter Anno 1530. Hat. sich N. auff Vnser, auch Chur-Fürsten, Fürsten, vnd Stände ersuchen, der Haubtmanschafft vnternemmen. [Note: Recessus Imperii de Anno 1530. §. vnd damit selche eylend hülff.]

[Note: Ab eoque dependet] Isque Dux ab Imperio, et Regimento (quod tunc temporis Imperium repraesentabat) dependet, eiusque iussu stare iubetur: [Note: Recess. Imperii de An. 1500. tit. der Haubtman sol ohne befehlich etc. et tit. wo der Haubtamn allzeit sein soll etc. ibi nach bescheid des Reichs Regenten.] Unde in iuramenti, quod praestat, formulâ continetur, Daß er ohn des Reichs Regenten bescheid nichts fürnehmen wolle. [Note: Ibid. tit. des haubtmans Eyd.]

[Note: Eidem resignat] Et, quemadmodùm communi Ordinum consensu constituitur; ita etiam, si resignare velit, non Imperatori, sed Regimento, et omnibus ad Regimentum deputatis Principibus, resignare debet, Der Haubtman hat macht sich der Haubtmanschafft zuentladen: Doch also, daß er solches, wo er innerhalb des Reichs Teutscher Nation, Vns, oder dem, so an Vnser stath sitzen wird, darzu den Chur Fürsten, Fürsten, vnd des Reichs verordneten Regiment, so dan, zumahl, auff des Reichs erforderung, beyeinander versamblet weren, auffschreibe. [Note: Ibid. tit. Wie der Haudtman Vrlaub nehmen soll.]

[Note: Et ab eodem removetur] Idemque est, si, certis de causis, dimittendus sit, Wan Wir, vnd die gemeldte Regenten, solch aufschreiben, oder abkünden, aus redlichen vnd beweglichen Vrsachen thun wollen, so sollen Wir, vnd die Regenten, die sechs Chur Fürsten, auch die Zwölff Geistliche vnd Weltliche Fürsten, des Reichs Regiments zu Vns erfordern, vnd alsdan mit Vnserm Rath, wissen vnd willen, solche abkündung vnd auffschreibung thun. [Note: Ibid. d. tit.]

Nihil enim tam naturale, quam eo unumquodque modo dissolvi, quo colligatum est. [Note: l. 35. de Reg. Iuris.]

Id sanè diffiteri non possumus, constitutionem summi Ducis militaris, ab Ordinibus liberâ voluntate, Caesari, sub


page 212, image: s228

certis condicionibus, fuisse concessam; Ut Anno 1541. [Note: Recessus Imperii de eadem Anno, §. Vnd dieweil vns Chur Fürsten.] Anno 1542. [Note: Recessus Imperii de eadem Anno. §. als nun aber.] et pluries deinceps factum. Caesarem quoque ipsum, pro se, ac liberis suis, hoc officium, tamquam propriè Imperatorium, impetrasse ab Ordinibus. [Note: Recessus Imperii de Anno 1557. §. alsdann ferner eines.]

Sed id Ordinum iuri praeiudicare minime potest: Nam ex eo forsan, Austriacos primam occasionem, Ordinum iura, hac parte invadendi, sumpsisse, quis dixerit.

Ut autem de summo Exercitus Duce sileamus, etiam Consiliarii Bellici, certo numero ab Ordinibus et Imperatore simul, Von Keyser vnd der Versamblung, [Note: Recessus Imperii de Anno 1500. tit. Von sechs Räthen. Recessus Imperii de Anno 1530. §. denselbigen Hauptman. Recessus Imperii de Anno 1541. §. demselben Obristen.] Duci adiunguntur; quorum consilio omnia gerat.

Imò, Anno 1542. cum constitutio summi Ducis, Imperatoris arbitrio committeretur, econtra decem eidem Consiliarii, à decem Imperii Circulis, et solis Ordinibus designandi, illi adiuncti sunt, Seind dem Obristen Haubtman zehen Kriegs-Rarhe zugeordnet, welche auß den zehen Creyssen des Reiches erwehler, vnd geschickt werden sollen, also daß ein jeder Creys einen geschickten, vnd der Kriege erfahrnen Mann, nach sein, des Creysses, gefallen, erkiesen, vnd schicken soll, vnd mag. [Note: Recessus Imperii de eadem Anno, §. Vnd diesen Oberisten.]

[Note: et particulares Duces ab Imperio creantur] Particulares quoque Exercitus Duces, quorum ductu singulorum Circulorum auxilia contra Turcam militant, ab iisdem Circulis constituuntur. [Note: d. Recessus de Anno 1530. §. damit aber dennoch in fine.]

Et haec de illis, qui sago Patriae inserviunt, dicta sunto.

[Note: Duces quoque Circulorum ab Ordinibus eliguntur] Utroque, tam sago, quam toga militant, singulorum circulorum Directores; qui olim, Vater Hauptleute in den Zircken, postea, Creys Fürsten, et Creys Obristen appellati sunt.


page 213, image: s229

Horum constitutio et ipsa Ordinibus cuiusque Circuli competit: [Note: Recessus Imperii de Anno 1512. §. Vnd als hiebevor. Declaratio Pacis publ. de An. 1522. tit. Welcher gestalt durch einen iglichen Creys. Recess. Imperii de An. 1555. §. Vnd damit obgesetzte.] Licet, ubi plures in electione sunt, nec Ordines de eo inter se convenire possunt, ad Regimentum, eoque non exsistente, ad Caesarem recursus sit. [Note: d. Recess. de An. 1512. d. §. d. Declaratio Pacis Publicae tit. Wie ein Creys mit erwehlung des Hauptmans.]

Ex his omnibus, quae in medium hactenus allata sunt, constat, Imperatorem in constitutione eorum Ministrorum, seu Officialium, qui res Imperii, domi, militiaeque administrant, aut nihil, aut parum certe posse: Quo in puncto Rex Poloniae, licet in aliis plerisque etiam exiguâ valdè potestate polleat, Imperatore nostro longe regalior est.

Etsi enim in Poloniâ Magistratus Regni non, nisi in Comitiis renuntiantur; Palatinos tamen et Castellanos, et reliquum omnem Senatum Regni, Princeps legit: [Note: Cromerus in Poloniâ libro 2. Guagnin. in descript. Poloniae.] Sique Rex in aliquo ceteris excellit, id potissimum consistit, in conferendis, suo arbitrio omnibus his dignitatibus, officiis, ac gubernationibus. [Note: Horatius Spanochius de Interregno Polonia.]

CAPUT XIV. De iure cudendae et ordinandae monetae; Legatorum quoque mittendorum et audiendorum.

Sectio I.

[Note: Ius cudendae Monetae Maiestatis est] INter Maiestatis Iura similiter censetur, Ius cudendae monetae nomine proprio, ac cura, seu inspectio rei monetariae.


page 214, image: s230

Quare Perennium familiarem, à Commodo, poenâ capitis affectu legimus, quod nummos publicos suâ imagine signasset: [Note: Herodianus in Commodo.] Quod de Rege Persarum Herodotus quoque refert; qui hanc ob causam Ariandrum, Aegypti Praefectum, securi percuti iusserit.

Hoc idem ius, à Ludowico XII. Galliae Rege, tanti habitum est, ut, cum cetera Maiestatis Iura Genuensibus, à se devictis, concederet, unum hoc sibi reservârit, ac publicos nummos alterius, quam suâ imagine, cudi vetuerit; quo, absolutum in cos se Imperium habere, declararet. [Note: Guicciard. l. 7. histor. Bodin. lib 1. de Republ. c. 10.]

[Note: Apud nos omnium Ordinum est] Apud nos vero Ius istud cudendae monetae, omnes Imperii Ordines, et multi etiam, Imperio immediate non subiecti (ut, Urbes quaedam provinciales) vel antiquae concessionis, vel longissimae praescriptionis titulo sibi arrogant.

Nec dici potest, Caesaris nomine id fieri, a quo ius hoc, tamquam speciale quoddam privilegium, Ordines Imperii, et alii, qui in possessione sunt cudendae monetae, die Müntz Heren, recognoscant.

[Note: qui id nec ab Imperatore solo habent] Si enim primam huius iuris concessionem respiciamus, ea non à solo Imperatore fit, sed Electorum consensus, ut infrà monebimus, necessariò adhibendus est: Ut in Poloniâ quoque Rex illud subdito concedere nequit.

Cum enim Sigismundus id, beneficii specie, Prutenorum Duci permisisset, Senatus, Populusque, Ius illud Maiestatis, a Rege, subdito ac beneficiario tribui non potuisse, publico decreto sanxit. [Note: Bodin. ibid.]

[Note: nec Imperatoris nomine exercent] Quod si ipsum iuris exercitium spectemus, in illo, ex Salvatoris nostri praecepto, [Note: Matth. c. 22. vers. 20.] icones et inscriptiones praecipue considerandae veniunt: Ut eius, cuius nomen et imagine prae se fert, moneta, ac Regale hoc monetae cudendae, esse intelligatur.

Atqui olim, sub Imperatore Sigismundo, provisum est, [Note: In saeculari reformatione de Anno 1436. c. 29. apud Goldast. der Reichsconstitution, reformation, ordnungen, vnd außschreiben. p. 199.]


page 215, image: s231

Daß die Müntz in allen Ständten, an einem theil, des Reichs zeichen haben soll, an dem andern, des Heren, oder der Stadt Zeichen. Regale ergo istud, ex praefata regulâ, non IMperatoris, sed Imperii, eo tempore, iudicatum fuit.

Hodiè quoque (exceptis Civitatibus Imperialibus, quae, cum immortales sint, ac numquam mutentur, ad circumstantiam, ut opinor, temporis denotandam, Caesaris nomen nummis suis praefigunt) reliqui Ordines principaliores, seu Principes Imperii, nullâ Imperatoris factâ mentione, suâ imagine monetam signare solent: Ut experientia probat, ad quam hic merito provocamus.

Hinc dicitur, Regale hoc Electorum ac Ordinum esse, der Chur Fürsten, vnd anderer Ständ Gerechtigkeit, vnd Regalien der Müntz. [Note: Recessus Imperii de Anno 1524. §. dergleichen hat.]

Quin imò, cum Carolus V. suâ, non Principum effigie, monetam signari à Principibus, vellet, pro insigni publicae Libertatis gravamine id habitum ab Ordinibus fuit. [Note: Alberti Marchionis rescriptum apud Horsled. tomo 2. de Bello German. lib. 5. cap. 5. n. 12.]

[Note: Cura quoque et ordinatio monetae, Maiestatis est quae olim Regimenti fuit] Porro, tametsi, contra Leges, nummi percutiendi potestatem Princeps cuiquam dederit, nummorum tamen, quos ipsi cuderint, vis ac potestas a Principe pendet. [Note: Bodin. d. lib. 1. c. 10.]

Sed nec haec Imperatori relicta est. Nam cura et inspectio rei monetariae, sine centroversiâ, olim Regimenti erat: De quo insignite cautum, [Note: Recessus Imperii de An. 1500. tit. von der Müntz wegen. vers. darauff dan Wir et sequ.] Das Reichs Regiment hat vollnkommene Macht, vnd Gewalt, Ordnung vnd Satzung einer bestendigen güldnen vnd silbern Müntz, von feinem Gold vnd Silber, ohn allen Zusatz, durch das gantze Römische Reich fürzunehmen, zumachen, vnd zuschliessen.

Eadem potestas pluries illi tributa est. [Note: Recessus Imperii de Anno 1524. §. dergleichen hat der Müntz et Recess. de Anno 1526. §. als auch hicbevor.]

[Note: hodie totius Imperii est] Post Regimentum sublatum, cura rei monetariae ad Ordines revoluta est; quod tot Imperii Recessus, in quibus de


page 216, image: s232

emendatione monetae, irrito plerumque conatu actum, testantur: Ex quibus apparet, Imperatorem, vel circa minutissimam monetam, gantze vnd halbe Batzen, Pfenning vnd Heller, solâ Imperatoriâ auctoritate, statuendi, nullam habere potestatem. [Note: Recessus Imperii de Anno 1524. §. item nachdem die Vatzen. Recessus Imperii de Anno 1551. §. nemblich als sich bishero vers. das auch neben. Recessus Deputatarum de Anno 1571. §. vnd dieweil viel Lande. Recessus Imperii de Anno 1576. §. derhalden auch deschehen. Recessus Imperii de. Anno 1582. §. nachdem auch albereit.]

Sectio II.

LEgatos mittere, ac missos audire, ultimo loco ad Iura Maiestatis pertinet: [Note: Clapmar. lib. 1. c. 18.] In quo ipso nullâ auctoritate, prae Ordinibus Imperii, pollet Imperator.

[Note: Ius Legatorum in particulari negotio habent Ordines perinde, ac Imperator] Nam in particulari negotio, non IMperatori modo, sed etiam cuilibet Ordinum Iura Legatorum competere, im propatulo est: Qui etiam in Comitiis, ubi de publicâ re agitur, Legatorum nomine indigitantur.

Hinc in Recessibus Imperii mentio saepius fit, der abwesenden Räthe, Bortschafften, vnd Gesandten. [Note: Recessus Imperii de Anno 1500. tit. wie man mit etlichen Ständen des Retchs etc. Recessus Imperii de An. 1555. §. damit aber et §. wiewost Wir nun. et §. in solcher. Reink. lib. 1. cl. 5. c. 6. n. 50..]

[Note: In publicâ re, non solus Imperator, sed Imperium id habet et olim Regimentum] In re vero communi, et totum Imperium concernente, Legati, non nisi omnium Ordinum, et totius IMperii auctoritate, mitti possunt, aut debent: Adeoque instructio, et fines mandati, intra quos continere se debent, a toto illis IMperio praescribendi sunt.

Olim, stante Regimento, eidem haec potestas communicata quoque legitur. Ita, Anno 1500. Legatis, ad Papam destinatis, iniunctum est, zu handlen alles, nach laut einer instruction, so Vnser verordnet Regiment, in vollkomlicher form, woll wird wissen nottürfftiglich zustellen. [Note: d. Recess. de An. 1500. tit. wie man mit dem Pabsthandlen soll.]

Sublato ergo Regimento, eadem ad Ordines omnes reversa, meritò censetur.


page 217, image: s233

Licet autem Imperator solus sibi aliquandò arrogaverit hoc: Velut, Anno 1570. Legato, in Moscoviam destinato, mandatum fuit, Die Legation, laut einer sondern instruction, bey der Reichs Hoff Cantzley zuverfassen, zuverrichten. [Note: Recess. Imper. de eod. Anno, §. vnd dieweil in sine.] Attamen hoc, eo tempore, Ordinum forsan permissu, in re non adeo arduâ, factum fuerit.

Nam, sequentibus annis, cum Legatio, ad componendas in Belgio turbas, decerneretur, instructio, non a solo IMperatore, sed simul a Deputatis ad id, ex Ordinum numero, vi mandati, a toto Imperio suscepti, concipi debuit: Ita enim scribitur, [Note: Recess. Imp. de Anno 1594. §. dieweil dan vorangezeigt.] Wir seind Vrbietig, mit den zugezogenen Chur Fürsten, Fürsten vnd Ständen, Krafft gemeiner Reichs Versamblung aufgeeragenen Gewalts, fürderlich zur Verathschlagung zu greiffen, wie vnd worauff die instructiones der Pacification, vnd Friedenstractation zurichten.

Eademque instructio cum de novo corrigenda, et sub limam revocanda esset, non ex solius IMperatoris, sed Deputatorum quoque arbitrio, id faciundum fuit, Die verglichent instructionen, wie auch die credentialen, vnd andere hiebevor, dieser Legation halben, gemachte praeparatoria, stehen wiederumb zuersehen, vnd, mit gutachten der Deputirtten, gentzlich abzureden, vnd schlieslich zuvergleichen. [Note: Recess. Imp. de Anno. 1603. S. nichts desto weniger doch.]

[Note: Ius audiendi Legatos totius Imperii est] Velut autem nullos, de re communi, Legatos Imperator solus mittere potest: Ita nec missos privatim solus audire debet; sed in publicis Imperii Conventibus. Quâ in re Regimenti quoque insignis fuit auctoritas; de quo legitur, [Note: Recess. Imp. de Anno 1500. tit. wie man mit den Königen zu Hungern vnd Poignd. etc.] Daß die Könige von Hungern vnd Poland, durch das Regiment beschrieben, vnd erfordert werden sollen, ihre Bottschafft gegen Nürnberg zu gemeldtem Reichs Regiment zuschicken: Die alsdann ihre Bottschafft, Bericht, vnd Anschläge hören, vnd mit ihnen weiter handlen, rathschlagen, vnd beschliessen sollen.


page 218, image: s234

[Note: Conclusio] Atque haec, quae hucusque; recensuimus, potissima Maiestatis Iura esse, nemo sanae mentis diffitebitur: Quae, omnia, ac singula, Imperium, seu Ordines Imperii, tamquam unum aliquod corpus considerati, sibi administranda reservârunt.

Utut autem in his omnibus IMperator cum Ordinibus concurrat, imo pleraque Imperatoris, tamquam Directoris, et praecipui Principis, nomine peragantur; non tamen idcirco illa Imperatori, sed Ordinibus potius assignanda sunt. Propter ius ac vim Comitiorum, quae superius late deduximus.

Imperator enim Princeps Comitiorum, ac velut Caput est Optimatum, quod eos in unum corpus, et Rem publ. colligit eandem: Non tamen in eo Imperii Maiestas, sed in Optimatum consensu inest. [Note: Bodin. lib. 2. de Republ. c. 6.]

Quin imo Ordinum potiores, in his omnibus, partes esse, eorumque potius consensum, quam Caesaris voluntatem attendi, ex eo manifesto constat: Quod ipsorum consensus semper ac praecisè necessarius sit; Caesaris non item.

Caesar enim, absentibus et dissentientibus Ordinibus, nihil effectum dare potest: Ordines vero, si evidens Rei publ. utilitas id suadeat, etiam absque Caesaris consensu, imò contra Caesaris voluntatem, decernere possunt.