QUartum speciale Ius Maiestatis est suprema Iurisdictio,
et extrema Provocatio: De quâ utrâque maximè dubium; imperione, an Imperatori attribuenda sit?
[Note: Supreme Iurisdictio, ex Legistarum opinione, Caesaris propria est] Et in hac quidem controversiâ, si veterum Legum normam, si plus, quam decretoria Legistarum placita sequamur, indubiè illam Imperatori ibimus assertum.
A Principe enim appellare fas non est: Cum ille sit, qui provocatur. [Note: l. 1. §. 1 à quibus appell. non lic.] Imperator, ex illorum opinione, fons est omnis dignitatis et iurisdictionis, ex quo solo omnis potestas territorialis, superioritas et iurisdictio pullulat, profluit, et promanat, ad eundemque refluit. [Note: ex Baldo et aliis Reink. lib. 1. cl. 5. c. 2. n. 3. 4.]
Quam ad rem, cui oleum et operam perdere placuerit, innumera paenè ex Doctoribus cumulare liceat: Nam in hoc fundamento, quod suprema Iurisdictio Imperatoris propria sit, omnes convenire crediderimus.
Sed si paululum evagemur, et exactiùs in materiam hanc supremae Iurisdictionis inquiramus, atque ad specialia progrediamur; (prout materiae huius ubertas et difficultas, si rectè, et ex fundamento eam cognoscere velimus, non suadet modò, sed urget) uriè eos sentire, et valdè inter se dissentire, comperiemus.
[Note: quam et concurrentem habet cum Camerâ] Nam, communiter quidem Doctores, post Cameram (quae, sine controversiâ, supremum Imperii tribunal est) constitutam, concurrentem, cum eâdem, Imperatori iurisdictionem tribuunt; et asserunt: Quod causae ad Camerae iurisdictionem pertinentes, non hoc ad eam modo pertineant, ut necessariò ibi tractari debeant; sed quod etiam, coram Imperatore, et Senatu eius aulico, dem Reichs Hoffrath proponi ac ventilari possint, quodque per praeventionem, et Aula Cameram, et haec illam, excludat.
Potissimum eorum fundamentum est: Quod suprema Iurisdictio ipsius Imperatoris propria est, et, ante Cameram constitutam, indubitatò propria, neque unquam ab Ordinibus
in controversiam vocata, omnesque causae in Aulâ Imperatoris, beym Reichs Hoffrath, diiudicatae fuerint. Sed posteà ab Imperatore Maximiliano I. Anno 1495. cum consilio Electorum et Ordinum, Iudicium Camerae institutum, eique potissimam iurisdictionis Caesareae partem esse concessam. Id tamen non alio, quam mandati, iure factum.
De mandatâ autem iurisdictione ius vetus, quo nimirùm concedens iurisdictionem, non totam à se abdicasse, sed ita communicasse intelligitur, ut non tantum summâ potestate privatus esse, non censeatur, sed etiam cum iis, quibus mandata est iurisdictio, sive anticipando, sive concursu, sive avocatione concurrere possit, etiam hoc tempore obtinere.
Quin imò Magistratum, mandando iurisdictionem, etsi velit, iurisdictionem prorsus à se abdicare, et eam amittere non posse: In specie verò Imperatorem, potestatem, quam habet, à sese abdicare non posse, sed communicare saltem; assumendo alios in partem sollicitudinis. [Note: Paurmeist. lib. 2. de iurisd. c. 5. n. 72. et sequ.]
Nam et Cameram assumptam à Maximiliano in partem laboris et sollicitudinis, non constitutam in plenitudinem seu exstinctionem potestatis; nec ideò, ut Imperatoriae Maiestati derogaretur, sed ut molestiarum iudicialium sarcina illi minueretur, introductam. [Note: Auctor Relationis Donaverdicae p. 96.]
Nec sanè sentire aliter possunt, qui de Imperatore, ut vulgò, adeò magnificè sentiunt: Nec enim video, inquit Heigius, [Note: Illustr. quaest. parte 1. quaest. 9.] si constare Imperatoris auctoritatem volumus, quomodò, sine violatione eiusdem, aliud (quam quod Imperator ad huc supremam et concurrentem, cum Camerâ, iurisdictionem habeat,) dici queat?
Quo eodem modo Saxonici Legati Dn. Camerario responderunt, [Note: ut ab eodem relatum est ad Electorem Palatinum de dato Fuldâ 24. Iul. An. 1608. Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 2. tract. 5. p. 541.] Wan Jhre Mayt. nur in zwey oder drey reservatis
casibus, zu iudiciren hetten, was es für ein Keyser sein würde? Dan es were ja ein Keyser, nicht Ehrenhalben allein, sondern das Haupt im Reich, vnd hette den Ständen zugehieten, vnd sie zuentscheiden.
Notoriam, praeter haec, observantiam imprimis allegant: Ex quâ quaestio haec meritò decidenda sit.
Hinc, cessante Camerâ, quemadmodùm Anno 1500. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1500. in princ.] et pluries deinceps, factum, Iudicia in Aulâ Caesareâ exercita esse, tradunt: Id quod fieri haud potuisset, si Imperator iurisdictionem planè à se abdicasset.
Et, ad hanc observantiam probandam, praeter innumera alia Rescripta ac praeiudicia, maximè urgent Maximiliani 1. rescriptum quoddam, ad Ordines Imperii de Anno 1500. in causâ Capituli Trevirensis, contrà Comitem de Vieraburg; deinde textum è Recessibus Imperii de Anno 1512. et transactionem denique Passaviensem.
Communi huic, de concurrentiâ iurisdictionis, Doctorum opinioni, alii quidam, pauciores tamen, directò refragantur: Alii Caesaream indignationem veriti, quia haec, citra offensam Aulici Senatus, fundamentaliter examinari vix posse videtur, calculum suum suspendunt. Sed hi eo ipso, quod sententiam suam explicare non audent, negantibus propiores sunt: Quibus etiam nos, quamquam ex diverso ab his fundamento, inferiùs accedemus.
Praeter hanc verò quaestionem, in aliis adhuc articulis, circa iurisdictionem camerae, Doctoribus Iuris non satis convenit.
[Note: Camera an à solo Caesare, vel eo et Ordinibus simul, iurisdictionem habeat, dubium.] Sunt enim, qui asserant, quod Iurisdictio Camerae à solo Imperatore, et non coniunctim ac simul, ab ipso et Ordinibus tributa sit. [Note: Paurm. lib. 2. de Iurisd. c. 6. n. 18. et sequ. in poster. edito.]
Mox verò Cameram hanc, tam ab Ordinibus Imperii, quam à Caesare esse constitutam, et adhuc continuari, aiunt: [Note: Gail. lib. 1. obs. 42. n. 4.]
Neque à solo Caesare, iure Maiestatis vel Potestatis Regiae, sed à Caesare et Ordinibus coniunctim, usitatâ conventionis viâ, accepisse iurisdictionem. [Note: Paurm. l. 2. de iurisd. c. 5. n. 19 edit. priori.] Et ideò, non Principis tantùm Consistorium esse, sed totius Imperii: [Note: Ex Ioh. Tilem. de Benign. Paurm. lib. 2. de iurisd. c. 6. n. 252. edit. poster.] Nec solum Imperatorem repraesentare, sed omnes Imperii Ordines.[Note: Gilmann. decis. 46. n 94.]
Id quod verius esse, suo nos quoque loco ostendemus.
Ulteriùs plerique Camerae iurisdictionem ordinariam esse, scribunt; Alii mandatam, seu delegatam illi assignant.
[Note: Camerae iurisdictio mandata, non ordinaria est.] Et nobis quoque Iurisdictioni Camerali, mandatae meliùs, quam ordinariae iurisdictionis propria et requisita, convenire, videntur: Non tamen, ut ea à solo Imperatore, sed à toto iMperio, et omnibus Imperii Ordinibus, Camerae mandata intelligatur.
Nam, mandatâ iurisdictione, non ipsum ius et possessionem iurisdictionis à se abdicat mandans, sed tantum administrationem, et exercitium eius alteri confert. Et is, cui mandata est iurisdictio, dicitur quidem habere iurisdictionem; [Note: l. 4. §. fin. de off. Procons.] non suo tamen iure, sed alieno beneficio: [Note: l. 5. de iurisd.] Dicitur, iurisdictione uti; sed eius, qui mandavit: [Note: l. 1. §. 1. de off. eius, cui mand. est iurisd.] Iurisdictionem exsequi; sed alienam: [Note: l. 3. eod.] Fungitur vice eius, qui mandavit, non suâ; [Note: l. 16. De iuris d.] nec pro suo Imperio agit, sed pro eo, cuius mandatu ius dicit. [Note: l. 3. de off. eius, cui mand. est Iurisd.]
Sic quoque Camera ac Camerales, non suo iure, sed Imperii beneficio, iurisdictionem universalem habent; Imperii vice funguntur, ac Imperium totum repraesentant: Ut paulò post latiùs videbimus.
II. Qui suo iure, non alieno beneficio, iurisdictionem habet, mandare eam alii potest: [Note: l. 5. de iurisd.] Is verò, cui mandata est iurisdictio, id ipsum non potest. [Note: l. 1. pr. et l. ult. pr. de off. eius, cui mand. est iurisd.]
Atqui Camerae, nec universum ius, sibi tributum, alii mandare, nec vel unius, vel aliquot causarum integrum iudicium delegare, permissum est: Sed actus tantummodò quosdam iudicii particulares, ad probationem pertinentes; quales sunt, testium examinatio, instrumentorum ac privilegiorum transumptio, ocularis locorum inspectio etc. [Note: Paurm. l. 2. de iurisd. c. 6. n. 258.]
III. Iurisdictio ordinaria ad nutum concedentis revocari non potest: Mandata verò iurisdictio, pro lubitu mandantis, revocatur.
Quemadmodùm Camerae quoque iurisdictio, non quidem ad nutum solius Imperatoris, sed universi Imperii arbitrium, in totum, vel pro parte, est revocabilis. [Note: arg. l. 58. de iudic. Paurm. c. 6. n.] 157
IV. Quia ab eo, cui mandata est iurisdictio, non appellatur is, qui eam mandavit; [Note: l. 1. §. 1. Quis, et à quo appell.] ne ab eodem idem appelletur: [Note: c. non putamus. de Consuet. in 6. c. Romana in princ. De appellat. in] 6. Rectè quoque à Camerâ ad Imperium interdicta est appellatio.
Quod si Camerae ordinariam et propriam tribuamus iurisdictionem; aut ea inferior sit Imperii iurisdictioni, eique subiaceat, necessum est: Et tunc à Camerâ perinde, atque ab alio Iudice ordinario, sed inferiore, concedetur appellatio. Aut par et aequalis; et sic ab Imperio revocari non poterit: Quia par in parem non habet Imperium.[Note: l. 4. de rec. arbitr. l. 13. §. paenult. ad Sc. Trebell.]
ATque haec, quasi praeambuli loco, non eo modò fine adduximus, at apparat, quam variè Doctores in materià hac sentiant, quamque parum (cum sibimet ipsi non constent) illorum auctoritati, ac approbatae communiter opinioni, tribuendum sit: Verùm etiam ideò, quia non parum luminis,
ad obscuram hanc materiam, in subsequentibus subinde illustrandam, collatura nobis videntur.
Iam, ut sine ulteriori circuitu rem ipsam agrediamur, superiora, quae de supremâ in Imperio iurisdictione, et Imperatore, tamquam fonte omnis iurisdictionis, ex Legistis adducta sunt, si Legum antiquarum, seu Iuris Civilis tenorem, ac Imperii, sub latinis Graecisque Imperatoribus, Statum, qui verè monarchicus fuit, respiciamus, haud malè dici; sed ad nostrum Imperii Statum perperam applicari, remur.
Nam Imperatores isti à nostris, de quibus sermo iam est, et antiquum Imperium à nostro, toto caelo distant.
[Note: Suprema iurisdictio antiquorum Imperatorum fuit] Antiqui isti Augusti, sine dubio, fons omnis iurisdictionis appellari merentur: Adeoque, cuicumque iurisdictionem concesserunt, illis, non modò aequalem, sed et superiorem retinuerunt iurisdictionem; nec tantùm per praeventionem cum his concurrisse, dicendi sunt, verùm lites quoque semel coeptas ab iis avocare, imò universam illis rursùs adimere iurisdictionem potuerunt.
Quantumcumque enim sit imperium, quod alteri tribuitur, minus tamen eo est, quod, iure Maiestatis, Princeps sibi reservavit: Nec unquam spoliatus summâ potestate censetur; quin earum rerum, quas Magistratibus, Curatoribusve attribuit, cognitionem, ipse, sive anticipatione, sive concursu, sive evocatione suscipere, omnemque potestatem, Magistratibus concessam, eripere iis suo iure possit. [Note: ex Alexandro, Panormit. et Felino Bodin. lib. 1. de Republ. cap. 8.]
Id quod an nostros Imperatores applicare, mali exempli foret: Quam differentiam Uniti Principes Caesari Rudolpho rectè in memoriam revocârunt. [Note: In literis ad eundem in puncto gravaminum de dato Schwäbischen Hall. Anno 1609. et in Proposit. Christiani Principis anhaltini facta Pragae 8 Iul. Anno eod.] Es sey sich, dis orts, mit der iurisdiction vnd Rechten, wie sie die eateinischen Keyser gehabt (welche, dero gutachten, vnd gelegenheit nach, vnd pro suo
arbitrio, Leges et Constitutiones, Gericht, Iurisdictiones, Commissiones, avocationes, geordnet, geendert) allerdings nicht auffzuhalten, alldieweil Keyserliche Mayt. guts wissen habe, daß es mit dem Teutschen Reich, dessen Standt, Gliedern, vnd Vnterthanen, eine grosse Vngleicheit, gegen den alten Lateinischen habe, vnd haben solle.
[Note: Etiam in Germaniâ, durante successione introductâ verò electione, Caesarum potestas imminuta] Antiquorum tamen Augustorum vestigiis, etiam Germanos nostros Imperatores, quamdiu hereditarium Imperium, et per successionem delatum fuit, institisse, negandum non est.
Sed, postquam Maiestas Imperii, deficiente stirpe, quae successorio iure eam sibi vindicaret, ad Ordines Imperii, tamquam vacans, delata est, et illi, per electione, Caput, sive Imperatorem, imposterùm constituendum esse, decreverunt; accidit, id quod, in eiusmodi casu, plerumque accidere solet: ut, quae ante monarchica et paenè illimitata erat potestas, eam Proceres pro lubitu coarctarent; et, cum in ipsorum arbitrio esset, Imperatorem eligere, quemcunque vellent, eidem etiam Leges praescriberent, quascumque vellent.
[Note: Maiestatis iura] Hinc factum est, ut Maiestas illa antiqua paulatim imminueretur, et potissima Maiestatis Iura, tractu temporis, ab Imperatore ad Imperium ac Imperii Ordines, qui Imperatori, à se electo, quantum ipsis lubitum erat, tribuere, ac, quantum è re suâ visum, sibi reservare poterant, facerent transitum.
[Note: et, in specie, suprema Iurisdictio Caesari adempta] Inter quae, supremam etiam Iurisdictionem, Imperatori ademptam, Imperioque reservatam, audacter asseverarim.
[Note: Vulgaris tamen iurisdictio eidem ab Imperio iterùm mandata] Cum tamen de omnibus, etiam parvi momenti, cuasis cognoscere, fastidiosum Imperii Proceribus videretur, imò et molestum ac onerosum nimis esset, iudiciorum privatorum causâ, frequentiùs solito convenire, magnosque facere sumptus, Iudicum autem eiusmodi continuum (quale ante saeculum, et quod excurrit, sapientissimè constitutum est) nondum esset excogitatum, Iurisdictionem quidem generaliter Imperatori mandavit Imperium: Nobilior tamen eius pars, quae ipsam Maiestatis vim continet, et secreta Imperii tentat, nempè, Iudicium de
causis Illustres Personas, seu Principes, concernentibus, illibata apud Imperium et Imperii Principes permansit.
[Note: Hine duplex Iudicium.]Hinc duplex in Imperio ortum est Iudicium. Alterum de causis et rebus vulgarium personarum: Alterum de causis, Illustres Personas, seu Principes, concernentibus.
[Note: Prius vulgarium personarum, das Cammer Gericht] Prius illud iam olim quove vocitatum fuit, das Cammer=Gericht, [Note: Ut in literis Friderici Imperatoris ad Heinricum Ducem Bavaria de dato New Stadt an s. Bartholomaeus Abendt, Anno 1448. apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 1. tract. 2. p. 17. in sententiâ, ab eodem Anno 1272. latâ, apud Auctorem Informat. Donaverd. parte 1. inter Documenta n. 12. In eiusdem constitutione et ordinatione Pacis publicae ad quadriennium de Anno 1471. §. 9. apud Goldast. der Reichs constitution, reformation, ordnungen vnd außschreiben. p. 221.] eiusque Praeses, ut nunc, ita olim quoque dictus, der Cammer Richter.
Nam Carolus IV. iam tum in Aureâ Bullâ [Note: tit. 1]. sanxit, quod partibus liceat, ad Imperialem duntaxat Curiam, et tribunal, seu Iudicis, immediatè, in Imperiali Curiâ, pro tempore praesidentis, audientiam appellare, daß sie am Keyserlichen Hoff Gericht, oder in des ammer Richters offner audientz vnd Verhör, sich zubeklagen haben.
Iudicium autem istud antiquitus non semper patuisse, nec continuum, sed certis et statis tantummodò temporibus, et plerumque in Comitiis fuisse celebratum, Paurmeisterus statuit. [Note: lib. 2. de iurisd. c. 6. n. 22. edit. poster.] Sed malè: Uti ex vetustâ friderici Imperatoris constitutione, Anno 1236. Factâ, [Note: c. 24. apud Goldast. der Reichsconstitution, reformation, ordnungen vnd außschreiben, p. 34. et Lundorp. à. l. p. 18.] apparet; quâ cautum est, daß der Reichs Hoff Richter, solle alle Tage zur Gericht sitzen, ohn den Sontag, vnd die Heiligen Tag.
[Note: quod Imperator exercuit] Et, in hoc quidem Iudicio, Imperatoris solidam fuisse cognitione, eumque, quos vellet, Assessores, etiam ignobiles, asciscere potuisse, nec hos alio, quam propriè dictorum Assessorum, munere functos, hoc est, consilio tantùm suo
instruxisse Imperatorem, forsan evincent isti, qui pro Caesaris auctoritate tantoperè moliuntur.
[Note: Iurisdictio tamen Imperii fuit] Sed quamquam Imperator, de omnibus istis causis (vi, nempè, mandatae sibi iurisdictionis) solus cognosceret, Iurisdictio tamen, eo quoque tempore, non solius Imperatoris propria dicta est, sed Imperatoris et Imperii.
Unde appellationes, non ad Imperatorem tantum, sed ad Imperatorem, et Sacrum Imperium interpositae leguntur ([Note: in Constit. Imper. Ruperti, de Vicariatu Imperii Germanici, §. 4. apud Goldast. tomo i. constit. Imper. p. 382.]) Ad Imperium quidem principaliter, absolutè, et suo ire; ad Imperatorem verò minùs principaliter ac respectivè, tamquam, scilicet, Imperatorem, respectu et beneficio Imperii: Nam ita haec duo, quotiescumque coniunguntur, semper explicanda veniunt.
[Note: Alterum, Iudicium Principum, das Fürsten-Recht] Alterum Iudicium circa causas, Illustres Personas, seu Principes, concernentes, occupatum fuit: Quod dicitur, das Fürsten Recht, ([Note: in sententiâ Imperatoris Sigismundi de Anno 1431. apud Auctorem Informat. Donaverd. d. l. inter documenta n. 21. et Lundorp. d. l. p. 16.]) ein Deutsch Recht, vnd mit Deutschen Fürsten besetzt. ([Note: In secunda eiusdem sententiâ Constantiae an. 1417. latâ apud Lundorp. d. l. p. 12.])
Idque; Iudicium diversum planè, à Iudicio Camerali, seu aulico, olim quoque fuit? Ut antiqua Friderici Imperatoris ordinatio ([Note: apud Goldast. d. l. et Lundorp. d. l. p. 18.]) apertè tradit; quâ cavetur, daß der Hoff Richter solle die Leute richten, die ihm klagen, von allen Leuten, ohne Fürsten, vnd andere hohe Leute, wo es gehet an ihr Leibe, oder anihr Recht, oder an ihr Erbe, oder an jhr Ehre, das wollen Wir selber richten.
Imò adeò nihil id commune cum Iudicio aulico antiquitùs habuit, ut etiam Praeses Iudicii aulici in eo egerit Procuratorem. Ita enim Constantiae, Anno 1417. coram Sigismundo Imperatore factum, stund im Gerichte, der Edel, Graff Günter von Schwartzenburg, Herr zu Rams, Königlicher
Hoff-Gerichts Hoff Richter, Hertzog Ludwigs, der auch gegenwertig daselbst stund, für sprach, vnd sprach von desselben Hertzog Ludwigs wegen. [Note: In primâ eiusdem Sigismundi sententiâ Anno 1417. latà apud Lundorp. p. 12.]
Ut verò Iudicum hoc locum habeat, duo iunctim necessaria sunt.
I. Ut ii, qui conveniuntur, sint Germani Principes, Imperio subiecti, daß es Teursche Für sten sein, vnd zum Reich gehören. [Note: Eius dem secunda sententia Constantiae Anno 1417. lata apud Lundorp. d. loco.)]
II. Ut causa concernat eorum vitam, famam, aut bona feudalia, daß es antreffe jhr Leib, Ehre, oder die Lehen des Fürstenthumbs: [Note: Constitutio Electorum ac Principum Basileae cum Imperatore Sigismundo facta apud Lundorp. d. l. p. 22] Bona enim non quaevis, sed feudalia tantum, in Germaniâ sita, huic privilegio locum faciunt, daß die sache vmb des Reichs Lehen sey, die in Teurschen Landen gelegen. [Note: Sigismundi Imperatoris secunda sententia Anno 1417. lata apud Lundorp. d. loco.]
Quod si ex pecuniario debito, vel alia causâ Principes conveniantur, cessat hoc eorum privilegium, Were, ob man einen Fürsten fürlüde, vmb spruch, es were vmb Geldschuld, oder vmb Güter, die nicht Lehen weren: Da mag man jhm das Fürbott schicken, bey einem Graffen, Ritter oder Knecht, vnd wan ein Fürst also für gefodert wird, vmb Spruch, Geldtschuld, oder vmb Güter, die nicht Lehen sind, so ist man jhm nicht schuldig mehr, dan ein Fürbott, zuschicken. Es mag auch vnser Herr Keyser darumb niedersetzen, seine Graffen, Herzen, Ritter oder Knecht, [Note: d. Constitutio Electorum ac Principum apud Lundorp. d. loco.]
[Note: Requisita Processus in hoc Iudicio] Ipse verò Processus ut validus sit, sequentia in illo servanda sunt.
I. Princeps, qui reus sit, ter citandus, primaque citatio per alium quendam Imperii Principem insinuanda est, Man soll ihm drey Stund verkunden, und das erste Fürbott schicken bey
einem Fürsten, er sey Geistlich oder Weltlich, oder bey einem Gefürsteten Abt: Die andern zwen Fürbott mögen ihm antworten, ein Graff, Herr, Ritter oder Knecht, der des Reichs Man ist, vnd auch sein Tag verkunden, als recht ist.[Note: Eadem Constitutio apud Lundorp. ibid.]
Ita, ad instantiam Heinrici Palatini, Ludowicus à Sigismundo Imperatore citatus est, per Marchionem Badensem, Haben jhn, von Klag wegen des Hochgebornen, Heinrich, Pfals Graffen bey Rhein etc. mit Vnserm Lad Brieff, mit Vnserer Königlichen Mayt. Instegel versiegelten, vnd jhm durch den Hochgebornen, Bernharden, Mar graffen zu Baden, geantworten , für Vns, in Vnserm Königlichen Hoff, negst geladen, vnd fürgehetschen [Note: Sigismundi Imperatoris sententia, in causâ, vertente inter Heinricum et Ludovicum Bavaria Duces, Anno 1417. lata apud Lundorp. d. l. p. 15.]
Et hoc est, quod dicitur, Die Fürsten des Heiligen Reichs fürfordern, vnd laden, als solcher Fürsten, Furstenthumb, Regalia, vnd des Reichs recht ist. [Note: Extractum ex Friderici Imperatoris literis de dato Grätz II, Decemb. Anno 1455, apud Lundorp. 16. p. 18.]
Unde citationis, non legitimae factae, exceptio: Quâ Heinricus, Dux Bavariae, usus, in iudicio respondere recusavit, Es sey eine gerechtigkeit, auch mit löblicher gewonheit in dem Reich herkommen, daß, wer mit Fürsten zuschicken habe, und sie vor Ihre Mayt. dem Keyser rechtfertigen wolle; Nemblich in sachen, die ihre Land, Leute, Fürstenthumb, und Königliche Lehenschafft, oder ihr Leib, oder Ehr antreffendt sein: Daß dieselben Fürsten durch keine andere Personen, dan durch ihre genossen, zu Rath gefordert, geladen, und ihnen Ihre Mayt. Königliche Ladung verkündigt werden solle. Daß aber der Hochgeborne Fürst, Hertzog Albrecht, nicht angesehen, sondern hab die zwo Ladung von Ihr Keyserlichen Mayt. wieder Hertzog Heinrich bewerben, nicht durch Ihr F: Gn. Genossen, sondern durch viel und mittels geringer Personen antworten lassen:
Dadurch Hertzog Heinrich vermeint, auff solche Ladung, zu diesem mahl antwort nicht pflichtig, noch schuldig zu sein. [Note: Extractum ex Heinrici Ducis instructione apud Eundem d l. p. 22.]
Et huc dubio procul referendum est, quod de lite, inter duo Heinricos, de Ducatu Norico ortâ, Ottho Frisingensis, [Note: lib. 2. de gestis Friderici l. c. 9.] scribit: Ambos quidem ad Curiam, Wormatiae celebratam, venisse; sed altero, quod legitimè vocatus non fuerit, praetendente, debitum finem negotium ibi habere non potuisse. Iterùmque Spirae, altero de legitimâ vocatione se excusante, rem protelatam.
II. Imperator ipsemet in personâ, tamquam Imperator, maioris auctoritatis et dignitatis gratiâ, praesit, necessum est, Soll selbst zu Recht sitzen, als ein Römischer König. [Note: Secunda Imper. Sigismundi sententia Anno 1417. Constantiae lata apud Lundorp. d. l. p. 13.]
Nisi aut impeditus sit, aut ipse partis vices sustineat: Quibus casibus Princeps quidam, ab ipso delegatus, Iudicis vice rectè fungetur.
Ita Sigismundus Imperator eâ de causâ Moguntinum aliquandò substituit, weil er mit ander der Christenheit geschäffte so ferr vnd so treffentlich beladen, daß er zu solcher entscheidung nicht füglich mögen zeit vnd weil haben, vnd auch des niet wol mögen auswarten, vnd, nemblich, auch darumb, daß ihm das nitt gebürt, nachdem vnd er auch meine, Recht zu demselben Niederland zuhaben, vnd in seiner eignen sache nitt Richter gesein möge. [Note: In rescripto ad Moguntinum de dato Plindenburg Anno 1426, apud Lundorp. d. l. p. 21.]
III. Assessores Iudicii non alii, quam Germani Principes ut sint, requiritur, es soll sein ein Recht, mit Teutschen Fürsten b setzt. [Note: in d. secundâ Sigismundi sententiâ apud Lundorp. ibid.]
Quamvis enim Assessorem regulariter nullus Iudex assumere cogatur; [Note: c. Statutum §. Assessorem ubi Dd. de rescript. in. 6.] et Dominus Feudi in Iudicio feudali Assessorem assumere, quem velit, possit, etiam non habentem
feudalem seu regalem qualitatem, aut dignitatem: [Note: Schrad. de feud. parte 10. sect. 13: qu. 1. etc.] Attamen hoc fallit, quandò per consuetudinem, vel expressam constitutionem aliud introductum est. [Note: Idem ib. sect. 3. qu 2.]
Et quidem Principes, Iudicii huius Assessores, debent esse non suspecti: Alioqui à parte recusari possunt.
Unde Imperator Sigismundus, cum aliquandò eiusmodi suspectae personae in Iudicium irrepere vellent, rescripsisse legitur, [Note: de dato Passaw Anno 1422. apud Lundorp. d. l. p. 21.] Als Hertzog Ludwig spricht, daß er daran beschwert sey, als die Chur Fürsten vnd andere Fürsten des Reichs, die leicht seine entsagte Feinde seyn, sollen an dem Rechten sitzen, vnd Vrtheilen, darumb sprechen Wir, daß Wir ihm recht thun wollen, vnd Wir sein darzu nicht pflichtig, dieselben Chur Fürsten vnd Fürsten, seine Feinde, dar zusetzen.
IV. Iudicium hoc in Germania habendum est, in Teutschen Landen, [Note: d. secunda Imper. Sigismundi sententia apud Lundorp. d. l.] intra fines Alemanniae, ubi de causis et quaestionibus Principum Alemanniae, ex stilo Imperii, convenit iudicare. [Note: Sigismundi Imper. protestatio contra Concilium Basiliense de Anno 1434. apud Lundorp. d. l. p. II.]
Nec itaque Princeps ad locum extra Germaniam, etiamsi is sub Imperio sit, citandus venit: Aut citatus comparere non tenetur. [Note: Unitorum Principum litera ad Electorem Saxoniae de dato Schwäbischen Hall. 31. Jan. An. 1610.]
V. Denique causa germanicè tractari, ac peragi debet, secundùm Germaniae consuetudines, beyde theil sollen mit Teutschen Fürsprechern fürgestanden, vnd jhre sachen nach Teutscher rechtens gewonheit, für gelegt werden: Auch was iglicher theil fürlegen will, es sein Beieffe, Worte, oder andere redliche Kundschafft, soll er das in Teuisch, vnd nach Teutscher rechts gewonheit, durch seinen Fürsprecher thun vnd für legen. [Note: d. secunda Imp. Sigismundi sententia apud Lundorp. d. loco.]
[Note: Probatur, in hoc Iudicio requiri, ut Imperator assumat Assessores, Principes Imperii] SEd, inter haec requisita, tertium, quod nempè Principes Imperii, tamquam Assessores, necessariò in hoc Iudicio adhiberi debuerint, nec alii, quam Principes, adhiberi potuerint, maximè ad propositum nostrum facit: Cum itaque non desint, qui, Caesari supparasitantes, id negent, [Note: ut Reink. lib. i. cl. 4. c. 19. n. 20. et sequ.] in eo probando paulò fusiores erimus.
Probamus autem id sequentibus rationibus.
I. A vetustissimâ observantiâ et exemplis: Ab his enim legitimum sumitur argumentum eius, quod fieri, iudicarive debeat, [Note: Bartol. ad l. nemo C. de sentent. et interl. omn. Iud.] maximè, si quid, in eodem genere, et ad eundem effectum, longo retrò tempore factum est; [Note: Felinus in c. causam quae I de testibus.] nec ea, quae longâ consuetudine comprobata sunt, ac per plurimos annos observata, velut tacita Civium conventio, minùs, quam quae scripta sunt iura, servantur. [Note: l. 35. de Legibus.]
Quod si antiquitatem excutias ac revolvas, eiusmodi controversias numquam non Principum auctoritate ac praesentiâ, sopitas fuisse, reperies.
Et iam, tempore Heinrici IV. hanc Iurisdictionem Principum, das Fürstenrecht, in pleno fuisse vigore, ex eo apparet, quod in Legibus Pacis, inter ipsum et Saxones sancitae, cautum fuit; ut Imperator Duci Otthoni, Ducatum Baioariae reposcenti, intra anni spatium, iuxta Principum iurisdictionem, satisfaceret. [Note: Anonymus Monachus Herveld. in Chron. histor, Germ. sub Anno 1073.]
Nec multò post, Saxones, se, iuxta Iurisdictionem omnium Regni Principum, de omni iniuriâ, quâ se laesum diceret, paratos, ei ad votum satisfacere, ostenderunt. Quibus Imperator respondit: De tanto, tamque atroci negotio, praecipitanter sententiam ferre, nec velle, nec debere, donec Principes Regni in unum convenirent etc. Se Principibus suis, in expeditionem,
coadunandi Exercitus diem XI. Cal. Novembr. constituisse in Gerstingur. Si eos patrati facinoris reverà paeniteret, eò venirent, accepturi, quamcumque Regni Principes aequam iudicassent, sententiam. [Note: d. Monachus Herveldensis ibid.]
Sic quoque, cum magna esset contentio inter Heinricum Ducem Saxoniae, et Guelfonem Fratrem ex unâ parte, ac Heinricum, Luipoldi Marchionis Austriae fratrem, ex alterà, pro Ducatu Norico; Fridericus Barbarossa, consilio Principum, litem hoc modo sedavit: Ut Heinricus de Saxoniâ Ducatum Bavariae reciperet, Heinricus verò de Austriâ, in Ducum numero referretur; inquit Nauclerus. [Note: volum. 3 chronogr. gener. 39.]
Copiosius verò, et luculentiùs Aventinus. [Note: lib. 6. annal. Boiar.] Cum Heinricus Leo vitricum suum, Heinricum Decimum, Bavariae Ducem in ius traheret, et sententiâ Imperatoris, amitini sui, decretoque Principum se staturum promitteret; Imperator Reginoburgii, in Conventu celebri, eos disceptantes audivit, causamque diligenter cognovit. Interfuere, cum aliis pluribus, Proceres, Dynastae, Tetrarchae, Episcopi, Boiorum, Nariscorum, Vindelicorum, Noricorum etc. lisque, consilio illorum, hoc pacto composita est. Vitricus Boiariae Ducatu, privignus Austriâ, uterque iuri suo perpetuò cessit. Deinde, sententia superiorum Principum, Regio supra Anassum, divulsa occidentali Boiariâ, orientali, sive Austriae coniuncta est. Austriacus ergò Ducatus, ex decreto Consilii, Heinrico Decimo, vitrico, occidentalis Boiaria, Heinrico II. privigno, amitino Imperatoris, in tutelam commissus est.
Ottho Frisingensis, in Curiâ, Goslariae celebratâ, id factum, et, iudicio Principum, Heinrico, Saxoniae Duci, Baioariae Ducatum adiudicatum, scribit: [Note: lib. 2. de gestis Friderici l. c. 10.] Et posteà Heinricum hunc, qui iam (ut dictum) Baioariae Ducatum, iudicio Principum, obtinuerat, Ratisbonae in possessionem missum.[Note: Ibid. cap. 28.] Et
ita Ratisbonae praenominatus Heinricus possessionem suam, Patrumque suorum recepit sedem. [Note: Ibid. c. 29.] Ratisbonae quoque, non multò post, amica ista transactio, inter utrumque Heinricum, et avulsio Austriae supra Anassum à Boioariâ facta est. [Note: Ottho Frising d. lib. 2. c. ult.)]
Unde supradicti auctores, Iudicium Principum, quod antecessit, cum amicâ hac transactione, quae subsecuta est, confudisse videntur: Ottho autem Frisingensis, Friderici Imperatoris et utriusque Heinrici coaetaneus, qui etiam, tamquam testis, posteriori transactioni affuisse legitur, [Note: In formulâ transactionis apud Lundorp. d. l. p. 14.] accuratiùs ista digessit.
Sub eodem Friderico, cum Heinricus Leo forum in Vergen, in villam München violenter transtulisset, super illâ causa, à Principibus Curiae, requisitâ sententia, iudicatum est: Quod praefati Heinrici factum temerarium in irritum ducere, Imperialis deberet auctoritas. [Note: sententia Ratisbonae Anno 1180. 3 Idus Iulii hac de re lata apud Lundorp. ibid.]
Ubi notandum, sententiam ipsam Principibus ascribi; exsecutionem verò Imperatori hac ipsâ sententiâ esse commissam: Id quod ineptum foret, si sententia Imperatoris potiùs, quam Principum fuisset; idem enim sibi ipsi exsecutionem mandasset.
De eâdem Austriâ, et vicinis ditionibus, cum inter Ottocarum Bohemiae Regem, et Rudolphum I. Imperatorem controversia esset orta, tandem, Anno 1277. Pax in has conditiones facta est. Ottocarus Rex, Austriâ, Stiriâ, Carinthiâ, aliisve locis vicinis, privatâ potestate occupatis, cederet: Cognitionem de illis Caesari, et Principum Senatus permitteret Quare Rudolphus, eo tempore, his Provinciis certos Mareschallos praefecit, qui rebus praeessent; deinde, Anno 1281. filium suum Albertum, Austriae et Stiriae Praefectum, Imperiique ibidem Vicarium creavit: Quoad, suo et Principum decreto, aliud de his statueretur. [Note: Gerhardus de Roo lib. L histor. Austr.]
Unde etiam, anni sequentis initio, Comitiis Augustae habitis, cum Heinricus ac Ludowicus, Fratres Germani Boiorum, Austriam, Stiriam, Charios, easque regiones sibi reddi postularent, quae quondam Maioribus suis ablata fuissent; atque illi, eadem loca primùm Romanis, deinde Hunnis pulsis atque excisis, postremùm Venedis atque Ugris perdomitis, suo marte et sanguine peperissent, in Germaniam transtulissent, colonias ibi Boiorum, atque popularium suorum deduxissent: Caesar, Senatu Imperii convocato, retulit, quid fieri placeret de hisce Provinciis, quas interim precariò filio commisisset. Tum Austriaci, Stiria, Alberto et Rudolpho, filiis Caesaris traditi, Chariones, Carni, Liburni, Histri Maenardo Tirolio commissi sunt: Idque ex Senatus consulto, Consiliique decreto. [Note: Avent. lib. 7. annal. Boior.]
De quo eodem superioris Austriae Ordines alicubi testantur, [Note: Im bericht, wie es von Vhralter hero, auff absterben vnd verenderung des Lands Fürsten etc. biß zu würcklicher antretung folgenden Erb Herrns, vnd geleisteter huldigung, mit administration des Landes gehalten worden, apud Lundorp. tomo I. actor. publ. lib. 4. cap. 17. p. 431.] daß zwar auff dem angestelten Reichstag zu Augspurg, die Hertzoge auß Beyern gesambt erschienen, vnd begehret, jhnen die Oesterzeichische Lande zu Lehen zuverleihen etc. Es sey aber jhnen solches der vrsachen abgeschlagen, daß aus Oesterreich eine Bottschafft, gleich damahln auch, auff dem Reichstag erschienen, mit gehorsamen anruffen vnd bitt, jhnen Albertum zu jhrem ordentlichen Heren zugeben, welche gute affection Chur: vnd Fürsten zu gemüth gefasset, vnd Alberto vor Beyern die Lande verliehen.
Nec illorum Antagonistae id diffitentur, [Note: Im gegenbericht, auff obigen der Stände bericht apud Lundorp. ib. c. 18. p. 436.] sed, Aventinum pressiùs secuti, adhuc clarius asserunt, Daß bey dieser Reichs Versamblung, die Hertzogen auß Beyern, Oesterreich, Steyer, Kärndten, welche ihren Voreltern abgenommen worden, starck wiederumb begehret haben, und sey erst damahls durch die Reichs Fürsten verabschiedet worden, daß
solche Lande Alberto, Keyser Rudolphi des ersten Sohn, vnd Mainhardo, Graffen zu Tirol zugehören, vnd zuverleihen seyn.
In eodem Concilio, sive iisdem Comitiis, Augustae celebratis, Pacis Leges, Rudolpho Archi-Mystae Salisburgensi, Heinricoque Boio dictae sunt. [Note: Avent. d. lib. 7.]
Adolphus quoque Imperator, Anno 1293. de insulis, in Rheno flumine natis, munitionibus in alterius territorio non exstruendis, et aliis capitulis, ad requisitionem Rainalgi, Comitis Gelrensis, decretum Noribergae fecit, per communem Principum sententiam. [Note: Goldast. tomo I. constit. Imper. p. 315.]
Eodem modo Carolus IV. Anno 1353. Spirae, assidentibus Electoribus, Moguntino, Coloniensi, et Palatino, Iudicium exercuit, et Iudicem egit. [Note: Eiusdem sententia Anno 1353. lata apud Auctorem Inform. Donavert. parte 1. inter documenta n. 13.]
Hicque ipse controversiam inter Palatinum ac Bavarum, de Electoratus dignitate, in Comitiis, ac pleno Electorum consessu, examinavit ac decidit, Ist mit allen Chur Für sten, Geistlichen vnd Weltlichen, vnd sie mit jhme, mit gemeinem Rath, einmütiglich zu Rath worden, vnd übereinkommen, daß Pfaltz Graff Ruprecht der Eleiste, vor Pfaltz-Graff Ruprecht dem jüngern, zu allen Chur Fürsilichen berathschlagungen, als ein Chur Fürst, zuzulassen sey. [Note: Eiusdem sententia de An. 1555. apud Freher. de legit. tut. curaque Palatini c. de occasione leg. seu sub lit. B et Goldast. in Retchssatzungen.]
Huius filius, Sigismundus Imperator Constantiae, unà cum Principibus, in causâ Heinrici, et Ludowici, Palatinorum Rheni, Ducumque Bavariae, iudicium exercuit, Ist zu Gericht gesessen, vnd bey jhm etwa viel seiner, vnd des Reichs, Geistlicher vnd Weltlichen Fürsten. [Note: Eiusdem dua [(reading uncertain: print blurred: domini?)] sententia Constaniae Anno 1417. lata apud Lundorp. d. l. p. 12. et 13.]
Idem, hoc ipso tempore ac loco, causam vertentem, inter Archi-Episcopum et Civitatem Coloniensem, ac Ducem
Montensem, super erectione novi telonii, et exstructione novarum munitionum ad Rhenum, assumptis in consilium multis Episcopis, Principibus, et aliis Optimatibus, decidit. [Note: Goldast. tomo 5. const. Imper. p. 394.]
In aliâ quoque controversiâ, inferiorem Bavariam concernente, hic Sigismundus ad Electorem Moguntinum rescripsit. [Note: de dato Plindenburg Anno 1426. apud Lundorp. d. l. p. 21.] Demnach Wir trefflich beladen, vnd der entscheidung nicht woll mögen außwarten, vnd nemblich auch darumb, daß Vns nicht gebühret, nachdem Wir auch vermeinen recht zu denselbigen Landen zuhaben, vnd in Vnserer eigenen sache nicht woll Richter gesein mögen, vnd die sache des Heiligen Reichs treffliche Lehen anrühret: Haben Wir Fürsten, Graffen, vnd Räthe darumb gehabt, vnd meinen, daß billig sey, daß die sache von des Heiligen Reichs Mannen ausgetragen werde. Darumb begehren Wir von deiner L. vnd gebieten dir etc daß du andere deine Mitt Chur Fürsten, zu einem Tag vnd Stadt, die deiner L. bedüncken wird, besenden etc. vnd alle, die recht zum Niederland meinen zuhaben, denselben Tag vnd Stadt zukünden, vnd darauff heischen wollest, daß jederman käme, oder seine mächtige Bottschafft sende mit seinen Rechten, daß er vor dir, vnd andern Chur Fürsten, vnd Fürsten, die des Reichs Man sind, meine zugeniessen.
Iterum Sigismundus sententiam de Electoratu Palatinatus à Patre latam, Anno 1433. et 1434. tam ecclesiasticorum, quam saecularium Principum Sacri Romani Imperii Electorum consilio et consensu accedente, aliorum etiam Principum plurimorum, ecclesiasticorum, et saecularium, Baronum, Nobilium et Procerum suorum, ac Imperii Sacri fidelium, maturè communicato consilio, confirmavit. [Note: Eiusdem Bulla de iure et successione Electorum Palatinorum § 3. apud Goldast. der] Reichsconstitution, reformation, ordnungen vnd außschreiben. p. 144.
Rursus sub eodem, Friderico, Marchione Misniae, et Erico Lawenburgensi, de Electoratus Saxonici dignitate
disceptantibus, Illustres Archi-Principes Electores, perpensis maturisque consiliis, causam biennio ferè digesserunt, tandemque Fridericum in Collegium et Senatum suum acceptârunt: Erico praelibato renitente, ac successionem et investituram similiter praetendente. [Note: Imperat. Sigismundi protestatio contra Concilium Basiliense apud Lundorp. d. l. p. 11.]
Sic etiam Fridericus Imperator, An. 1440. ad Ludowicum, Bavariae Ducem, cui cum proprio filio erat controversia, rescripsit, [Note: apud Lundorp. d. l. p. 20.] Wir wollen die sache mit sambt Vnsern vnd des Reichs Chur Fürsten, vnd andern Fürsten vor Vns nehmen, vnd euch zu beyderseits, mit der Freundschafft, oder mit dem Rechten enrscheiden.
Sub Maximiliano tandem, Anno 1504. cum Rupertus Palatinus, ac Albertus et Wolffgangus, Bavariae Reguli, de Georgii, Bavariae Principis, cognomento Divitis, hereditate contenderent, Rupertus quidem, tamquam contumax, unà cum Patre proscriptus est: Tandem tamen Maximilianus à Bello illis inferendo destitit, et reliquis Principibus, idem uti facerent, imperavit; quoad, proximis Imperii Comitiis, de totâ controversiâ statueretur [Note: Gerhard. de Roo lib. 10. histor. Austr.] Idque factum est: Nam in sequentibus Comitiis, Coloniae Agrippinae, Anno 1505. habitis, Pacis et concordiae Leges illis dictae, et, sub gravissimâ laesae Maiestatis poenâ, observari iussae sunt. [Note: Ibid.]
[Note: II.] II. Ne verò, non exemplis, sed Legibus iudicandum [Note: l. 13. C. de sent. et interloc. omn. Iud.] Adversarii dicant, et spontaneo Imperatorum motu, non de necessitate, in superioribus exemplis Principes adhibitos esse, asserant, ut vulgò asserunt; in confoederatione Iohannis et Ludowici, Bavariae Ducum, An. 1408. initâ, scribit dictus Iohannes: [Note: apud Lundorp. d. l. p. 19.] Quod cognitio ista, non ad solum Imperatorem, sed, ad Imperatorem et Principes Imperii simul pertineat, daß sein Vetter keines rechtens nitt bekommen mög, umb sein Uäterlich Erbe,
vnd auch vmb andere spruch etc. vor dem Römischen König, vnd vor den Fürsten, da solche solche sachen billig für gehören.
Quando autem plura coniunctim requiruntur ad esse alicuius rei (ut hic, Imperator, et Principes) alterum adesse non sufficit. [Note: l. 3. 5. 13. de init. actuque priv. l. 7. §. 2. Quib. ex caus. in poss. eatur. Everh. in topic. loco. ab effectu eorum, quae simul requiruntur ad esse.]
Superiori saeculo, cum Carolus V. non attento hoc privilegio Principum, deditione Cattorum, adversus Landgravium tulisset sententiam, Mauritius Saxoniae Elector, aliique Imperii Principes, Caesaris hunc processum adeò non approbàrunt, ut publico potiùs scripto impugnaverint, Haben es die löbliche Fürsten, Chur Fürst Moritz zu Sachsen, Marggraff Albrecht zu Brandenburg, vnd Landgraff Wilhelm zu Hessen, löblicher Gedechtnus, durch öffentliche gedruckte ausschreiben, für vnleidentlich gehalten. [Note: Uniti Principes in literis ad Electorem Saxoniae de dato Schwäbischen Hall. 31. Ian. Anno 1610.]
Imò, illa ipsa sententia per transactionem Passaviensem rescissa, et causa ad Principes, de integro tractanda, remissa est. [Note: Sleidan. lib. 24. histor. Passawischer Vertrag §. es soll auch die Keyserliche Mayt.] Id quod fieri haud debuerat, si sententia eo iure, et eo, quo oportebat, modo lata fuisset.
Et adhuc sub Rudolpho Imperatore, in lite Urbis Trevirensis, contra eundem Electorem, in quâ definitiva, Anno 1580. 18 Martii lata, et Urbs provincialis esse, declarata est, causa, ex conventione partium, non coram solo Caesare, sed omnibus Electoribus, acta ac peracta est, Haben die theil sich eines sonderlichen schleunigen rechtlichen austrags, auff Keyserliche Mayt. als, ohne das, jhren Obristen Richter, vnd rechten ordinarium, auch die drey Reinische vnd die andere zwey, des Heiligen Römischen Reichs Chur Fürsten, verglichen. [Note: in dictâ sententiâ.]
Novissimè, controversiâ de Ducatu Iuleacensi, et annexis
regionibus, subortâ, Brandenburgicus, et Neoburgicus, Principes, cum minacia, ab Imperatore, eiusve nomine, mandata ipsis insinuarentur, non solum Imperatorem, sed Electores etiam, ac Ordines Imperii implorârunt, [Note: in instrumento appellationis interposita Dusseldorpii 15 Iul. An. 1609.] Haben sich beruffen, vor die Römische Keyserliche Mayt. auch für alle friedliche, rechtliebende, vnd Vnpartheyische Chur: Fürsten vnd Stände, des Heiligen Römischen Reichs, Teutscher Nation, oder, wo sonsten die schen, jhrer art und eigenschafft nach, hin gehörig, in meinung solche appellation, wo sich von Rechts, vnd der Teutschen Chur: vnd Fürsten libertet, vnd Herkommen wegen, gebürt, zu prosequiren, und vor Aller Höchstgedacht Ihrer Keyserlichen Mayt. oder auch Vnpartheyischen Chur: Fürsten, vnd Ständen, des ordentlichen Rechtens zu sein.
Eidemque in publico Scripto, hac occasione edito, notanter scripserunt, [Note: Publicum corum rescriptum in causâ Iuleacensi.] Es werde sich in der üblichen Vhralten observantz vnd herkommen anders nicht befinden, dan, daß die regierende Römische Keyser vnd König, in dergleichen controversiis, nach der sachen, vnd Personen Würdigkeit, etliche Vnpartheyische Chur: vnd Fürsten, als Pares Curiae, zu sich gezogen, dasselbe auch, vermöge der Fürsten Recht vnd Herkommens, zu thun schüldig gewesen; Vnd haben die Teutschen Chur: vnd Fürsten, à multis retrò saeculis, diese praerogatif hergebracht, die auch folgends, durch Keyserliche, vnd Königliche Vrtheil approbiret worden, daß sie, in sachen, jhre Fürstenthumb Lehenschafft, Leib vnd Ehr betreffend, niemand, als den Römischen Keyser, oder König, neben einem Zusatz, von Chur: vnd Fürsten, vnd nicht von geringern Stands Personen, zum Richter gedulden dürffen.
Ad quam formam solus quoque Elector Brandenburgicus ??? (l) in liter is de dato Cölln an der Sprew 6. Nov. 1609.
ab Imperatore postulavit, [Note: v. pag. praecedent.] Da er einem oder andern zu antworten solte schuldig sein, das Gericht, durch Chur: Fürsten, vnd Stände des Reichs deren der Keyser eins theils, eins theils aber auch er zubenennen haben möge, wie das bey Zeiten seiner Vorfahren am Reich, in dergleichen fällen, vnd sachen, löblich vnd herkommens gewesen, zubesitzen.
Idemque Principum privilegium Uniti Principes, eo tempore, iunctim propugnarunt, [Note: d. literis ad Saxoniae Electorem de dato Schwäbischen Hall 31 Ian. Anno 1610.] Es ey der Teurschen Chur: vnd Fursten Recht vnd Hochheit, daß wan es vmb Fürstenthumb zuthun, als dan die sache für niemandt anders, als für einem Römischen Keyser vnd König gehandelt, vnd zu Beyfitzern, oder, wie es die alte Teutschen genandt, zu Vrteylern, keine andere, als gleiches Stands. oder Würden, vnd Genossen, nemblich, Chur: vnd Fürsten, gezogen werden sollen.
Et gravaminibus suis posteà in Comitiis inseruerunt, [Note: Gravamina Anno 1613. in Comitiis Casari tradita.] Sie zweiffein nicht, daß die Keyserliche Mayt. in hoch vnd wichtigen sachen, die etwa gantze Fürstenthumb, Graff: vnd Herzschafften betreffen, nach dem exempel dero Hochlöblichen Vorfahren am Reich, vnd wie vor diesem es gebreuchlich gewest, mit Rath vnd zuziehen Chur: vnd Fürsten, zuhandlen, Ihr nicht entgegen sein lassen werden.
[Note: III.] III. Quaestio haec, quoad Feuda regalia, à Sigismundo Imperatore expressè decisa est: Qui in causâ Erici, Ducis Lawenburgensis, contra Fridericum, Marchionem Misniae, Electoratum Saxoniae concernente, Anno 1434. rescripsit. [Note: in protestatione contra Concilium Basiliense apud Lundorp. d. l. p. 11.] Quod, cum principatus officum ac ius, ab Imperatore ac Imperio in feudum immediatè descendant, ac, secundum iuris communis dispositionem, nec non usum, morem, stilum, et consuetudinem Sacri Romani Imperii, feudalis contentio per Dominum Feudi, ac Pares Curiae terminanda sit; liqueat, hanc
quaestionem, ad suam, et illustrium Archi-Principum Sacri Romani Imperii pertinere notionem: Et, quod iustitia haec aliter expediri nequeat, nisi Parium Curiae arbitris, respectu Feudi memorati; quos utique Pares, legitimè requisitus, promptus sit, in ore Imperialis Maiestatis; intra fines Alemanniae, vocare, ubi de causis et quaestionibus Principum Alemanniae, ex stilo Imperii, convenit iudicare.
Idemque Sigismundus ulteriùs agnoscit, quod causa huiuscemodi; ad suum, et Parium Curiae, respectu ipsius Feudi, examen pertineant: Quapropter, Synodum se requisiturum, profitetur, quatenus causam ipsam à se penitùs abdicet, et ad forum suum remittat; more; stilo, et consuetudine, Imperii, et Parium Curiae, terminandum.
Eiusdem renoris est, quod hic ipse Sigismundus in eâdem causâ Concilio Basiliensi respondit.[Note: Anno eod. feriâ quartâ post Iacobi, apud Lundorp. d. l. p. 11.] Ericum Lawenburgensem, causas, ad examen Imperialis Maiestatis; et Procerum immediatè spectantes, ad alienum forum producere conari; seque, in Aulâ Caesareâ, super his habitâ diligenti, Episcoporum, Abbatum, Archi-Principum, Principum, Comitum, Baronum, et aliorum Procerum et Ducum Sacri Palatii, examinatione, esse protestatum: Quod, cum Archi-Principatus, Archi-Mareschallatus, et ius eligendi Romanum Principem, ab Imperatore, et Sacro Romano Imperio immediatè descendant, ac in feudum dependeant; cumque, iuxta formam iuris, et stilum ac observantiam Sacri Imperii, feudales quaestiones, coram Dominis Feudorum, et Paribus Curiarum suarum, respectu Feudi, de quo agitur, decernendae sint: Hoc etiam jus in Caesareâ Majestate, et Sacro Imperio, et Paribus Curiae, respectu Feudi talismodi meritò debeat illaesum conservari. Quin imò se, quandocumque; ipse, vel alius iustitiam poposcerit, esse paratum, Pares Curiae evocare, et causam, iuxta stilum Imperii, definire etc.
Et hoc quoque sensu (quod scilicet, Imperator in his causis Iudex sit, certo tamen et consueto modo, nec solus, sed unà
cum Paribus Curae) accipienda et interpretanda est Friderici II. de Anno 1236. Constitutio; [Note: ex mente Electoris Brandenburgici, et Neoburgici Principis in publico Rescripto super causâ Iuleacensi.] cuius verba sunt. Wo es an eines Fürsten Leib oder Ehre gehe, das wolle vnd solle der Keyser selber richten, auff die weise, wie es im Heiligen Reich, von Vhralten Zeiten herkommen: Nempè in consessu Principum et Electorum.
[Note: IV.] IV. Legimus, Iudicium hoc aliquandò in aliud tempus, ob Principum absentiam dilatum: Quo certè opus haud fuit, nec haec, tamquam iusta differendi causa, allegari potuit, si eorum praesentia non praecisè necessaria existimata est, sed Imperatori soli, absque iis, in Iudicio procedere licuit.
Ita accidit in lite Heinrici, et Alberti, Bavariae Ducum Anno 1448. Viennae, die Sabbathi, ante Dominicam Laetare: Ubi cognitio ideò suspensa est, quod Principum Imperii copia haberi non poterat, Ist geschoben vnd erstreckt, gebrechen halb Vnser vnd des Reichs Fürsten, deren Wir, zu diesen Zeiten, beqvemblich bey Vns nicht gehaben mögen. [Note: Exstat apud Lundorp. d. l. p. 20]
[Note: V.] V. Quod alii, quam Principes Imperii, Assessores huius Iudicii esse nequeant, nec Camera Imperialis (quae olim idem fuit cum Iudicio aulico) et hoc Iudicium confundenda sint; patet ex Rescripto Imperatoris Friderici, de Anno 1448. ad Heinricum Bavariae Ducem. [Note: apud Lundorp. d. l. p. 17.] Cum enim is ipse Dux scrupulum ex eo concepisset, quod ad diem, quo Iudicium Camerale celebrari debebat, citatus esset, auff den Gerichtstag des Königlichen Cammer Gerichts; quasi huic se subicere deberet: Imperator eundem illi exemit, scribens, Ist Vnser meinung nicht gewesen, vnd noch Vnser meinung nitt, das solch Recht (nempè causa ipsum, tamquam Principem, concernens) in Unserm Cammer Gericht, das Wir mit nidern Personen von Fürsten, umb sachen, die Unser, und des Reichs Fürsten, Ehr, Leib, oder Lehen nicht berühren, besetzen, zwischen euch soll oder solte ausgetragen werden, sondern allein vor Unser
Mayt. vnd Vnseren, vnd des Reichs Fürsten, die Wir zu Vns setzen werden.
Et hic ipse Heinricus Legatis suis in mandatis dedit, ne iudicio se subicerent, nisi quatenus Principum privilegia id, seu permitterent, seu postularent, In solch Gerichte nicht ferner zuverwilligen, denn als viel er, als ein Fürst des Reich, schüldig sey zuthun. [Note: Extractum ex Instructione Ducis Heinrici apud Lundorp. d. lib. 18.]
Si, nimirùm, Iudicium id constaret legitimis personis, qui de eiusmodi Regalibus iudicare possent, Wan das Recht besetzt werde mit denen, die über solche hohe Fürsten Regalia zu sprechen haben: Ut verba Ludowici habent, [Note: Extractum ex Ludovici Ducis propositione Regali Camera factâ apud Lundorp. d. l.] qui Heinrici superioris erat adversarius.
Personae autem hae dignitate pares sint illis, necessum est, inter quos causa vertitur, dan es mag niemand über des Fürsten würde erkennen, dan sein Genos: Ut, eo tempore, scripsit Albertus, Marchio Brandenburgensis. [Note: apud Lundorp. d. l. p. 19.]
Idemque in hac causâ, inter Heinricum et Ludowicum, Bavariae Duces, vertente, inferioris gradus personas à iudicandi munere excludi, expressè censuit, [Note: in literis de dato Nürnberg Anno 146, apud Lundorp. ibid.] Es wisse männiglich, daß Graffen, Herrn, Knecht vnd Städte, die mit den Chur Fürsten, vnd Fürsten, in seinem, Hertzog Ludwigs, Recht vermengt seyn, vmb, was sein Ehr vnd Regalia berürt, nicht zusyrechen haben.
Imò assessura in hoc Iudicio, videtur esse specialis quaedam Principum praeeminentia, et privilegium. Idque elucescit ex eo, quod, cum Carolus IV. Burggravios Norimbergenses crearet Principes Imperii, dedit iis, inter alia, potestatem, cum Imperii Sacri Principibus, adinvenire, definire, et dare iuris sententias, super omnibus causis et negotiis, sive corpus, sive res conspiciant, vel honores: Et hoc in Imperiali
Curiâ, vel alibi, ubicumque continget Principes praesidere iudiciis, vel loco Scabinorum. [Note: apud Goldast. tomo 1. Constit. Imper. p. 371.]
Unde colligere licet, fuisse quaedam in Imperio iudicia, in quibus non alii, quam Principes, Iudices, aut Scabini esse potuerunt: Nempè haec ipsa, ni fallor, Principum honorem, personam, ac feuda concernentia, das Fürstenrecht. Nam speciali isthac concessione, Burgraviis Norimbergensibus factâ, opus haud fuisset, si alii, quam Principes, Iudicum, aut Sabinorum munere, in Iudiciis istis, de quibus Imperator loquitur, fungi potuissent.
[Note: VI.] VI. Ius Principum hoc etiam, ut suprà probavimus, peculiare habuit, quod è trinâ citatione, prior, non, nisi per Principem aliquem Imperii insinuari debuit.
Si ergò Princeps Imperii in causis, corpus, honorem, ac feuda eius concernentibus, ab alio, quam Principe Imperii, ad Iudicium vocari non potuit: Quantò minùs ab aliis iudicari debuit?
[Note: Responsio ad aliorum fundamenta] Ex his omnibus evidenter colligimus, quo sensu textus isti, quibus cognitio de Feudis Principum, etiam in recentioribus Imperii Constitutionibus Imperatori reservata est, quosque pro unico fundamento contrariae sententiae assertores habent, intelligendi sint, Ob sachen vorfielen, Fürstenthumb, Hertzogthumb etc. belangend, so vom Reich zu Lehen rühren, so einem theil gäntzlich vnd endlich abgesprochen werden solten, derselben erkandt nus ist Ihr Keyserlichen Mayt. vorbehalten. [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1521. §. ob auch sachen. Ordinatio Camera de Anno 1555. parte 2. tit. 7.]
Cum enim posteriores Leges ad priores pertineant, nisi contrariae sint; [Note: l. 28. de Legibus.] nec antiqui iuris correctio, nisi nominatim et expressè fiat, praesumenda sit: [Note: l. 27. C. de testam. l. 32. §. fin. C. de appellat.] Etiam novissima ista Legum dispositio ita explicanda venit, ut, non Pares Curiae, seu Principes, qui à multis retrò saeculis, Iudicio adhiberi
consuêrunt, (non enim de iis quicquam nominatim cautum est) sed Regimenti, Camerae Imperialis, et Austregarum cognitionem, tantùm excludat. [Note: Elector Brandenburgicus, et Neoburgicus Princeps in publico rescripto super causâ Iuleacensi.]
Quod si, superiore textu ob id, quod in eo solius Imperatoris mentio fit, Principes Imperii à cognitione exclusos, dicere poteris, quia is scripsit. Causam, inter Fridericum et Ericum, de Electoratu Saxoniae, ad Forum suum pertinere: [Note: in epislolâ ad Concilium Basiliense apud Lundorp. d. l. p. II.] Suamque decere sollertiam imprimis, quaedam Imperii iura servare, quin imò, iuxtà possibilitatem suae facultatis adaugere, prout ex debito sacramenti sit astrictus; id quod rectè facere conspiciatur, si causas ad examen Culminis Imperialis pertinentes, sub suâ iuris dictione conservet.[Note: In protestatione contra Concilium Basiliense apud Lundorp. d. l. p. 11.]
Aut quia is iactitavit, Daß solche sachen rechtswegen für jhn (den Keyser) gehören, wan die des Reichs Lehen antreffen, [Note: In prima sententiâ Constantiae Anno 1417. latâ, apud Lundorp. d. l. p. 12.] Iterumque, Daß er gesprochen habe, mit seinnem Königlichen Spruch vnd Vrtheil, vnd dan Krafft des Brieffs zum recht, als recht ist.
[Note: Cognitio in hoc Iudicio Caesaris est, sed non solius] Cognitio enim et sententiae latio. ut textus isti asserunt, Caesaris quidem est; nec nos id inficias imus: Non verò absolutè solius Caesaris, sed certo modo; cum consensu, scilicet, Parium Curiae.
Nam haud vero simile est, Principes Imperii, Imperatorem in superiori Recessu Iudicem agnoscendo, privilegio suo, et singulari praeeminentiae renuntiare voluisse: Nec tanti iuris renuntiatio, per praesumptionem, aut subauditum intellectum induci debet. [Note: Uniti Principes in literis ad Electorem Saxoniae de dato Schwäbischen Hall. 31 Ian. Anno 1610.]
[Note: Responsio ad secundam obiectionem] Ulteriùs malè quis obiecerit, [Note: Reink. lib. 1. cl. 4. c. 19. n. 35.] neque in Aureâ Bullâ, neque ???(g) Eiusdem sententia Norimberga Anno 1431. lata apud Lundorp. d. l. p. 16.
ullâ aliâ Imperii lege, Iudicii huius, des Fürstenrechts, fieri mentionem; adeoque commenticium illud meritò argui: Quemadmodùm Saxoniae quoque Elector, ad Unitos Principes rescribens, [Note: de dato Dresden 10 Febr. Anno 1610.] fecit, Er wisse von solchem Fürstenrecht nichts, habe auch nicht erfahren können, an welchem ort dasselbe beschrieben, oder auff welcher Reichsversamblung ein solch Recht jemahls gefast, beschrieben, publiciret, vnd authentisiret.
Nam Ius hoc Principum primitùs quidem, non certâ aliquâ Lege, sed moribus et consuetudine, ut alia multa, in Imperio sensim ac cum tempore inductum, receptumve videtur.
Falsissimum tamen id esse, quod nullâ Imperii Lege eius mentio fiat, ex Constitutione Basileae factâ, der Chur Fürsten vnd Fürsten Gesetze zu Basel mit Keyser Sigmunden gemacht, cuius tenorem, quoad hunc articulum, Lundorpius [Note: Eod. l. p. 22.] refert, tum aliis quoque: antiquitatis monumentis, quae alii in lucem eruerunt, et nos in superioribus subinde allegavimus, liquidò apparet.
Quamvis autem Constitutio ista Basiliensis, hodiè, inter Recessus Imperii impressa non reperiatur: Maiorem tamen apud nos fidem merentur, indubitata haec, et veneranda antiquae Germanae dignitatis rudera, quam novellae omnium assentatorum aulico-Imperatoriorum opiniones. Quippe, qui nil magis in votis hucusque habuerunt, quam ut dignitas ac Libertas Germaniae unam haberet cervicem; quò, non carptim, sed uno ictu illam detruncare ac exstirpare possent.
[Note: Consiliarii Imperatoris ac Principum non penitùs ab hoc iudicio excluduntur] Coronidis loco circa Ius hoc Principum notare lubet, quod nec nostra, nec aliorum, ut opinamur, unquam mens fuerit, Consiliarios Imperatoris et Principum penissimè à Iudicio excludere. Quem crassum errorem errat Saxoniae Elector, et hinc, Ius illud Principum calumniandi seu traducendi, satis pueriliter ansam arripit. [Note: In responso ad Unitorum Principum literas de dato Dresden 10 Februar. Anno 1610.] Er könne nicht berichtet
werden, daß einiger Chur: oder Fürst im Heiligen Reich jemals einem andern citation, oder dergleichen proces insinuirer, vielweiniger, daß Chur: ode rFürsten jemahls in solchem Fürsten-Recht gesessen, vnd neben der Keyserlichen Mayt. (ohne zuziehung Ihrer allerseits Räthe, wie mans haben will) einigen proces formiret, protocolliret, vota colligiret, Vrtel concipiret, vnd alles andere verrichtet, was der ordo processus disfals erfordert. Idemque in antecedentibus de Caesare scribit, Er sehe nicht, wie Ihre Keyserliche Mayt. dero Räthe, vnd andere Officianten excludiren können, man wolte es dan davor halten, das Ihre Mayt. selbsten in propriâ personâ, alle labores Cancellariae allein auff sich nehmen, vnd Chur: vnd Fürstliche Personen, die proces insinuiren, vnd exsequiren solten. Welches warlich dem heiligen Römischen Reich, Chur: vnd Fürsten eine schlechte reputation, Würde, vnd Hocheit causiren möchte.
Nam, quod ad citationem attinet, illa primâ vice, propter insignem Principum Germanorum dignitatem, et ut ea, non Imperatoris tantum, sed etiam Imperii nomine fieri intelligatur, à Principe aliquo insinuanda est: Quod autem nullum eius produci possit exemplum, vel unico isto exemplo Marchionis Badensis, suprà adducto, notoriae falsitatis convincitur.
Consiliarios verò, tantum abest, ut ad [(perhaps: ab)] hoc Iudicio penitùs excludamus, ut Cancellariae labores eos potiùs sustinere, et Imperatori ac Principibus ??? [(reading uncertain: page damaged: suo?)] consilio operâve adesse velimus: Modò tamen ipsi Principes cum Imperatore praesentes sint, et in suffragia eant, ac sententiam definitivam, unanimiter, aut per maiora, forment ac ferant.
Imò (quoniam delicatuli hodiernorum Principum mores, Iudiciis in personâ interesse, nimis laboriosum, imò et probrosum, sibi ducunt) adhuc tolerandum esset, si per Consiliarios, seu Delegatos tantum suos cognitioni assisterent, aut, totâ Processus directione, usque ad sententiam definitivam Consiliariis Imperio-aulicis relictâ, ipsi vel in personâ, vel per
suos, in sententiâ saltem hac formandâ, partes suas obirent: Ne tota rei summa in solius Imperatoris manibus ac arbitrio consisteret.
Ita adhuc novè factum, in lite Electoris, contra Urbem Trevirensem: in quâ à Consiliariis Imperatoris, usque ad definitivam processum, sententia verò definitiva, non à solius Imperatoris, sed omnium unà Electorum Delegatis lata est, Haben die Chur Fürsten ihre hierzu gevollmechtigte ansehnliche Räthe auff die bestimbte zeit verordnet, vnd ist denselben vollnkommene vnd eigentliche, der gerichtlichen eingekommenen acten, communication beschehen. Darauff sie neben den keyserlichen, hierzu insonderheit deputirten Hoff Räthen vnd Commissarien, dieselbe acta alles fleisses verlesen, erwogen vnd berathschlaget, auch endlich, nach gelegenheit aller vmbstände, sich mit denselben einer einhelligen meinung, den acten, rechten, vnd billigkeit gemäs, verglichen. [Note: Sententia inter Electorem et Civitatem Trevirensem lata Pragae 18. Mart. Anno 1580.]
ATque haec, antiquis temporibus, ita observata sunt, ut causas, Principum corpus, famam, ac regalia concernentes, Imperator ac Principes quidam Imperii, reliquas vero Imperator solus, vel ab eo constitutus Iudex, adhibitis, quos vellet, Imperator, Assessoribus, vi mandatae sibi ab Imperio iurisdictionis, examinaret ac decideret: Idque ad Maximiliani usque I. tempora; quandò Maiores nostri arma magis, quam Leges tractabant, et magna litigantium raritas erat, Processusque iudiciarii, praesertim appellationum, ferè incogniti.
Crescente verò paulatim hominum malitiâ, et Legistarum increbescente multitudine, cum ipsae quoque lites crescerent ac multiplicarentur, imprimis autem beneficium Appellationis litigatoribus magis, magisque innotesceret, varia coeperunt orirî
incommoda: Cum ex eo, quod Aula Principis, quam litigantes sequi tenebantur, non eodem semper loco erat, et plerumque in extremis Austriae finibus; tum imprimis ex eo, quod Iudicium hoc certâ formâ, certisque, ad id destinatis, ac idoneis, personis carebat, et forsan ab Imperatoribus ad id Deputati (ut hodiè saepiùs facere arguuntur) ita olim quoque, corrupti muneribus, aut affectibus seducti, sequiores ferebant sententias.
[Note: Maximiliani tempore mandata Imperatori iurisdictio revocata] Hinc Ordines Imperii, de causis omnibus, communiter, ad notionem suam revocandis, certoque aliquo ac meliùs ordinato Iudicio instituendo, cogitationes susceperunt: Quibus urgentibus, tandem, in Comitiis Francofurtensibus, An. 1489. habitis, decretum est, [Note: quod refert Auctor informat. Donaverd. p. III.] Daß die Königliche Mayt vnverzogentlich, bey der Keyserlichen Mayt. gerrewen vnd nützlichen fleis ankehren solle, daß seine Keyserliche Gnade, auff die Ordnung vnd Articul, auff vorgehaltenen Tägen zu Franckfurt, vnd Nürnberg, auff das Keyserliche Cammer Gericht begriffen, vnd seiner Keyserlichen Gnade übergeben, das Cammer Gericht, mit Cammer Richter, Beysitzern, vnd auch dero Mahlstadt, vnd anderm, laut derselben Ordnung, zwischen hie vnd Weyhnachten negst auffrichten, vnd zum besten ordnen, vnd bestellen wollen.
Tergiversante tamen dubio procul Imperatore, et variis aliis impedimentis intervenientibus, res dilata, usque ad Annum 1495. Quo summum illud Imperii tribunal certo aliquo loco, et in commodâ Civitate, commorari iussum est. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1495. tit. wo das Cammer Gericht gehalten werden soll. confirmatio Pacis publicae eod. Anno tit. Das Cammer Gericht an einem stäten ort zuhalten.]
Idque ideò, ut, sine magno incommodo quisque ius suum consequi posset: Hic enim institutae huius Camerae finis fuit, Das Reyserliche Cammer Gericht ist anfänglich, damit menniglich mit weinigster beschwerung zu seinem Rechten geholffen werden möchte, geordnet, vnd auffgerichter. [Note: Recessus Imperii de Anno 1566. §. nachdem dem der gemeine.]
Cum autem paulò post, ex variis defectibus, cursus huius Iudicii sisteretur, Anno 1500. restitutum illud est in pristinum vigorem. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1500. in princ.]
Cumque mox iterùm cessaret, Maximilianus ad priorem consuetudinem redire, iurisdictionem rursùs exercere, ac in Aulâ supremum Iudicium celebrare voluit; quapropter quosdam, quibus inter se controversia erat, Anno 1502. et 1039. ad se evocavit, Hatt sich fürgenommen, ein Cammer Gericht zu Regenspurg, ausserhalb der gedachten Ordnung zuhalten: Sed Imperii Ordines, quia mandata suprema Iurisdictio iam Imperatori semel adempta, inque Cameram translata erat, contradixerunt. [Note: Deputatorum literae ad Caesarem de dato Maintz Anno 1503. apud Auctorem Informat. Donaverd. parte 1. inter Documenta. n. 24.]
Quâ ipsâ, et aliis secutis contradictionibus, id effectum est, ut Camera deinde iterum Anno 1507. in integrum restitueretur. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1507.]
Ex quo tempore, licet circa ordinationem Camerae multa acciderint, eaque sensim in melius reformata fuerit; attamen pristinus eius vigor, auctoritas, ac iurisdictio incorrupta, et, non interruptâ serie, ad nostram usque aetatem continuata permanserunt.
Hucusque quicquid disseruimus, ex ipsis antiquitatis Germanicae ruderibus, ac fragmentis, erutum ivimus: Unde tamen cuivis, opinamur, pensiculatè rem examinanti, obviam fiet; Iurisdictionem, ne quidem ante Maximiliani I. tempora, Imperatoris, sed Imperii potiùs propriam fuisse.
Tantum abest, ut, post Cameram, sub Maximiliano, certâ ordinatione constitutam, eidem assignanda, aut attribuenda sit.
Ante Ordinationem quidem Camerae, Anno 1495. factam, res intricatior et difficilior videtur; eâ de causâ: Quod
Imperator in omnibus ferè causis, iurisdictionem solus exercuerit, exceptis tantummodò his causis, quae Principum, corpus, famam, ac regalia concernunt; adeoque proprio potiùs iure, quam alieno beneficio eam exercuisse, praesumi debeat.
Unde isti, qui Imperatori supremam iurisdictionem propriam faciunt, proculdubiò, directò contra nos asseverabunt: Principes Imperii, quicquid de iurisdictione, et olim participârunt, et nunc participant, id ipsos potiùs Imperatori, tamquam omnis Iurisdictionis fonti, quam hunc illis, quicquid habuit et habet, acceptum ferre debuisse, et debere: Imperatoremque, partem aliquam suae iurisdictionis, seu, eius exercitium ex parte, spontaneo motu communicasse Principibus.
[Note: Ex nobilioris Iurisdictionis exercitio de Iurisdictionis proprietate iudicandum] Attamen in hoc casu, quo è duabus, vel pluribus, quisque in Iurisdictionis possessione pro parte constitutus est, et dubitatur, cuiusnam Iurisdictio propria sit, ac uter alteri Iurisdictionis partem, seu speciem mandaverit? nobilior ac honoratior, minusque onerosa, sive pars, sive species Iurisdictionis, eiusque exercitium, maximoperè attendenda sunt: Ut penes cum, qui istud habet, Iurisdictio tota originaliter residere, isque alteri ignobilioris Iurisdictionis exercitium concessisse, intelligatur.
Nam absurdum est, ut is, qui iuris dicundi, et, quam velit, Iurisdictionis partem, sive speciem, alteri mandandi, potestatem ac liberam facultatem habet; nobilioris quidem ac minùs onerosae Iurisdictionis exercitium alteri mandet seu communicet, vilioris verò et magis onerosae, sibi soli reservet.
Unde, apud Venetos, licet antiquissimâ Lege Ducariâ sancitum fuerit, solum Ducem praeesse, eumque aequo moderamine Populum gubernare, et ius atque potestatem habere, Tribunos et Iudices constituendi, qui in privatis causis aequabiliter iura tribuerent; ita tamen, quod gravatis quandocumque liceret Ducis remedium implorare: Suprema nihilominus iuris dicundi potestas, non Ducis propria facta, sed exercitium tantum eius, à Populo illi, hac Lege Ducarià mandatum, exinde colligitur; quod nobilissima Iurisdictionis pars Rei publ. reservata est, et
in magis arduis causis (nimirùm, de fortunis, et capite Civium) Optimatium atque Populi, ceu liberi, iudicandi ius fuit. [Note: Nicol. Grassus in notis ad Iannett. et Contar. n. 15.]
Pari modo in Imperio nostro, cum ignobilioris Iurisdictionis exercitium antiquitùs solus habuerit Imperator, excellentioris verò, cum Principibus ipsi fuerit commune, adeoque totius Imperii; Imperium dici potiùs debet, aliatum causarum, Principes non concernentium, cognitione, suâ sponte se abdicasse, Imperatori illam demandasse, eique iudicandi, aut iuris dicundi onus imposuisse: Quam, ut Imperator, cum ipsius esset propria, et velut ossibus eius, ut loquuntur, inhaereret, suprema Iurisdictio, Imperio, eiusque membris, nobiliùs iuris dicundi officium, et quod ad Regiam Maiestatem quam proximè accedit, communicârit; viliori, contemptibili, ac magis taediosâ Iurisdictionis parte, seu specie, sibi reservatâ.
[Note: Obiectio] Rursus oggeret hic nobis aliquis; eo, quod Principes Iudicii huius Assessores fuerint, Imperatori non ademptam Maiestatem, nec eius, tamquam Iudicis, imminutam, aut cum Principibus communem illi factam esse iurisdictionem: Quippe Assessores Iurisdictionis participes non sunt.
Quorsum Elector quoque Saxoniae collimat, [Note: in d. responso ad Unitorum Principum literas.] In allen gemeldeten fällen haben die Römische Keyser Vrtheil geben, vnd also ihre iurisdictionem, vnd cognitionem, gebrauchet vud erhalten.
[Note: ad eamque responsio] Nam respondemus, distinguendos esse ab invicem Assessores: Qui in duplici noscuntur esse differentiâ.
Alii, secundum antiqui iuris tenorem, ipsi Iudices non sunt, sed Iudicem tantùm instruunt, seu consilio suo administratores iuvant: [Note: l. 7. C. de assessoribus.] Unde Consiliarii vocantur, [Note: l. 5. de officio Assess. l. 1. 10. 11. 12. C. eod. Nov. 60. c. 2. Nov. 80. c. 2.] et Consiliorum participes. [Note: l. 1. C. eod.] Et hi de iurisdictione haud quicquam participant, nec eorum consilium, licet, aut omnes, aut
maximam partem inter se consentiant, Iudex necessariò sequi tenetur, sed nihilominùs ex suâ mente sententiam ferre potest. [Note: arg. c. cum olim de arbitr.]
Alii verò Assessores sunt, ad quorum omnium, vel maioris partis suffragia, Iudex, in ferendâ sententiâ necessariò astrictus est: Et hi Iurisdictionis participes sunt, unà cum Iudice Iurisdictione funguntur, nec Iudici tantùm assident, sed iuris quoque dicundi, ac decernendi potestatem habent. [Note: Paurmeist. lib. 2. de iuris d. c. 6. n. 46. edit. poster.] Nam, iure municipali, vel consuetudine induci posse, ut Assessores habeant iurisdictionem, certum est. [Note: Schrad. de feudis sect. 13. qu. 3.]
Hi verò magis Iudices, quam Assessores dici merentur; Licet unus aliquis Iudicis nomen, ac titulum gerat; directionem processus ac Iudicii habeat, vota singulorum exquirat, colligat, numeret; et, si ea paria sint, controversiam calculo suo in alterutram partem decidat.
Nam nominetenùs quidem unus hic Iudex est: Vis tamen ipsa iuris dicundi, decidendi ac sententiam ferendi, non est penes unum, sed penes omnes; sententiaque, ac quicquid decernitur, à toto Collegio, et omnibus iunctim, proficiscitur.
[Note: Principes im Fürstenrecht iurisdictionis participes sunt] Eiusmodi Assessores hodiè Camerales quoque sunt, in causis vulgarium personarum: Et in causis, Principum corpus, famam, aut regalia concernentibus, ut olim, ita hodiè adhuc, de iure, isti, de quibus iam nobis sermo est, Imperii Principes.
Hinc, in antiquis Decretis, non Assessores, sed Iudices, Vrtheyler, appellantur; [Note: ut notant Uniti Principes in literis ad Electorem Saxoniae de dato Schwäbischen Hall 31 Ian. An. 1610.] ipsaque sententia illis valdè notanter ac emphaticè ascribitur.
Ita enim in primâ sententiâ Constantiae An. 1417. latâ legitur, [Note: apud Lundorp. d. l. p. 13.] Als Wir auff den Mittwochen zu Gericht sassen, und bey Uns aber, Unser und des Reichs Fürsten, und Wir die, umb Urtheil und Recht hierein zu sprechen, mahneten, da
sprach aus von Ihrer aller wegen, der Ehrwürdig Vlrich Bischoff zu Verden etc. zum Rechten also: Syntemahl etc. die sache zn aussprüchen kommen ist, bedüncket meine Zerren, als mich, vnd sprechen zu Rechten.
Et in alterâ sententiâ, primae confirmatoriâ, [Note: Ibid.] eodem anno latâ, quinquies ista formula repetitur, Daß die Fürsten zu Rechten gesprochen, daß von den Fürsten einheiliglich zu dem Rechten gesprochen.
Denique, in tertiâ sententiâ, eâdem occasione Anno 1431. latâ, [Note: apud Lundorp. d. l. p. 16.] Sprechen Wir alle, die hernach geschrieben sind, zum Rechten etc. et Paulo post, Dis vorgeschrieben Recht vnd Vrtheil haben gesprochen, der Ehrwürdige, Iohannes, Bischoff zu Rige etc. So haben sie auch vor Vns im Gerichte öffentlich bekandt, daß der Ehrwürdige, Iohannes, bischoff zu Chure, in dem vorgeschriebenen Vrtheil, vnd Rechte, eins mit ihnen sey, vnd de auch also gesprochen, vnd ihn die auszusprechen, seine Vollmacht gegeben hatt. Vnd dieselbe Vrtheil vnd Recht sind gesprochen, vnd Wir vorgenandter König Sigmund haben, das vorgeschrieben alles, zu Vrkund dieser Brieff, versiegelt, mit Vnser Königlichen Mayt. Insiegel.
Ex quibus omnibus apparet, quam parum, aut nihil, auctoritatis ac iuris, in sententiis huiusmodi concipiendis, Sigismundus sibi arrogârit: Quippe, qui directionem tantum Processus seu Iudicii sustinuit, sententias Principum exquisivit, definitivamque, per maiora conclusam, sigillo suo, ad maiorem fidem, roboravit.
Novissimè quoque eiusmodi sententia, per usitatam in Comitiis conventionis viam, decreta reperitur: In causâ, nempè, Electoris contra Urbem Trevirensem, Haben sich der Chur-Fürsten Gevollmechtigte ansehnliche Räthe, mit den insonderheit darzu deputirten Reichs Hoff Räthen vnd Commissarien einer einhelligen meinung verglichen. [Note: Sententia hac in causâ Pragae lata 18 Mart. Anno 1580.]
Si quis ergò ex iure et naturâ Comitiorum, hoc Iudicium aestimet ac iudicet, haud credo, planè erraverit.
ET hoc quidem modo, ante ordinationem Camerae, Iustitia in Imperio administrata fuit: Post Camerae autem ordinationem adhuc clarius est, et omni dubitatione caret, quod supremae Iurisdictionis exercitium, etiam quoad personas non illustres, Ordinibus et Imperatori commune sit.
Camera enim ista, quam sine controversiâ, ac unanimi [Note: Camera Imperii, non Imperatoris iudicium est] consensu, pro supremo tribunali hucusque agnovimus, non à solo Imperatore, sed ab Imperatore, et Ordinibus Imperii iunctim, accepit iurisdictionem: Nec Imperatorem tantum repraesentat, sed totum Imperium, et omnes etiam Ordines.
De quo in Ordinatione Camerae de Anno 1555. expressus textus est, [Note: parte 1. tit. 8.] Daß die Beysitzer, von der Keyserlichen Mayt. auch Chur: Fürsten, vnd Ständen des Heiligen Römischen Reichs, an solche hohe Iustitien geordnet, vnd an Ihrer stath sitzen.
Et in Memoriali de Anno 1570. [Note: Ex Cisnero refert Auctor der Kurtzen ausfühlung, daß Chur: vnd Fürsten nicht schuldig, in allen vnd jeden sachen, am Keyserlichen Hoffe zu Recht zustehen ratione secundâ.] Daß sie, die Beysitzer, neben dem Herrn Cammer Richter, die Keyserliche Mayr. Chur: vnd Fürsten, vnd alle Stände, des Heiligen Reichs repraesentiren.
Itemque in Replicâ trium saecularium electorum, ad Imperatoris resolutionem An. 1590. [Note: apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 1. tract. 4. p. 59.] Daß Cammer Richter vnd Beysitzer ihre iurisdiction von Keyserlichen Mayr. auch Chur: Fürsten, vnd allgemeinen Ständen des Reichs, samentlich haben.
Hinc extrema provocatio, quandò fit ad Cameram, ad Imperium fit, et non ad solum Imperatorem: Quemadmodùm etiam in Poloniâ, non tam ad Regem, quam ad Conventus Regni terminatur. [Note: Statuta Regni Polonia tit. Appellatio.]
[Note: Quod probatur I. ab eius constitutione] Nam, ut in Poloniâ tota Res publ. ex suo corpore constituit sibi Iudices, qui causas ultimae instantiae iudicent, ac definitivâ sententiâ lites dirimant: [Note: Stanislaus Sarnitius l. 8. annal. Polon.] Sic quoque Camera, supremum Imperii nostri Iudicium, non ab Imperatore, sed toto Imperio constituitur.
Initio quidem Imperator, et Praesidem, et Assessores constituit; sed consentientibus tamen Imperii Ordinibus, mit rath, vnd wisllen der Chur Fürsten, Fürsten vnd der samblung: [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1495. tit. wie das Cammer Gericht mit Richter etc.] Atque ita sanctione publicâ, seu Imperii decreto.
Deinde, cum Iustitiae hoc modo non satis esset consultum, praesentatio Iudicum in certum ordinem redacta, et inter Imperatorem ac Ordines ita divisa est: Ut Imperator Iudicem quidem, seu Directorem Iudicii in locum proprium ordinaret, Assessores verò omnes ab Ordinibus praesentarentur. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1507. in princ.]
Sed Carolus V. huic Iudici posteà, duos Comites, sive Barones, quorum alteruter, ubi opus esset, Iudicis vice fungeretur, adiecit, et insuper, duos Assessores Ordinibus ademit, sibique vindicavit: [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1521. tit. nennung Cammer-Richters vnd Beysitzer.] Ut ita, praeter Iudicem, ac duos istos Comites, sive Barones, octava pars Assessorum (sedecim enim eo tempore erant) ab ipso, tamquam Imperatore, dependeret.
His deinde alii sex Assessores adiecti sunt; quos tamen Ordines nominarent: [Note: Recessus Imperii de Anno 1530. §. Dieweil nun Vnser.] Id quod novissimâ Ordinatione Camerae confirmatum est. [Note: parte 1. tit. 1.] Ut ita duodecima tantùm Assessorum pars ab Imperatore constitueretur.
Utut autem numerus Assessorum posteà saepiùs auctus
fit, quemadmodùm imprimis An. 1570. factum, quo ad quadraginta unum excrevit: [Note: Recessus Imperii de Anno 1570. §. dieweil dan von wegen.] ita tamen semper id factum est, ut maxima pars Assessorum ab Ordinibus dependeret, et praesentaretur.
Quicquid reliquorum ministrorum, praeter Assessores, in Iudicio hoc supremo requiritur, corum constitutio pertinet ad Electorem Moguntinum: [Note: Ordinatio Camerae de An. 1555. part. 1. tit. 26. Recessus Imperii de An. 1557. §. vnd soll die Cantzley. Recessus Imperii de Anno 1570. §. in Vnser Cammer Gerichts Cantzley.] Ovi utique, non Imperatoris, sed Imperii Archi-Cancellarius est, per Germaniam. [Note: Aureà Bullà tit. 2.]
Et ne quidem, antequam hoc munus Electori Moguntino iniungeretur, Imperatoris, circa eiusmodi minutiora officia, libera omninò dispositio fuit: Protonotarium enim et scribam, qui ab Imperatore praesentatus erat, ab Ordinibus reiectum, inque eius locum alium substitutum, legimus. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1507. in sine.]
Ex quo constat, in supremo hoc Camerae Iudicio, etiam quoad inferiores eius personas, Ordinibus fuisse potestatem supra ipsum Imperatorem.
Cum ergò surrogatum induat naturam eius, in cuius locum surrogatio facta est; [Note: l. 10. §. 2. si quis caution. l. 62. §. fin. et l. sequ. de usufr. et passim.] sed Camera maximam partem ab Ordinibus constituatur, inque eorum locum surrogata sit: Exindo concludimus, quod Ordines etiam potissimùm repraesentet.
Et, quia à potiori fieri debet denominatio; [Note: l. 12. de statu hom.] meritò absurdos eos putamus, qui Cameram, in cuius constitutione Imperatori minima competit portio, Imperatoris Iudicium nuncupant: Cum Imperii meliùs et convenientius dicerent.
[Note: II. à reformatione] Quin ulteriùs, si Iudicium hoc solummodò ab Imperatore dependet, inspectionem eiusdem, et reformationem in potestate quoque Imperatoris esse debere, naturalis suadet ratio.
Quomodò Iudicii Rottweilensis, quia id solius
Imperatoris proprium est, reformatio ac visitatio ad solum Imperatorem spectat. [Note: Maximiliani Reformatio Iudicii Rottveilensis parte 3. tit. 20. Recessus Imperii de Anno 1570. §. vnd nachdem Vns fürkommen.]
Iam verò notum est, quod omnes Ordines, eo nomine, certos Commissarios deputare soleant; eaque reformatio, non, si annuatim tantùm et ordinariè, [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1507. §. damit sich Vnser Königlich. Ordinatio Camerae de Anno 1521. tit. wie das Cammer Gericht visitiret etc. Item de Anno 1533. in princ. et de Anno 1555. parte 1. tit. 50.] sed, si extra ordinem [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1531. in princ. ibi als Wir von et §. demnach setzen, vnd ordnen, ibi im nahmen, et in sine, ibi thun Wir hiemit. Recess. imperii de Anno 1542. §. vnd als das Cammer Gericht vers. vnd feynd von gemeinen Ständen.] quoque fiat, Imperatoris et Ordinum nomine simul, suscipiatur.
Quemadmodum etiam inspectio in Cameram antiquitus Regimento competiit: [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1521. §. es soll Bnser.] Et coram Regimento, Camera conveniri potuit; quomodò id sententiam aliquandò ferre iussum est, in causâ Hertzog Wilhelm vnd Hertzog Ludwig von Beyern, contra Cammer Richter vnd Beysitzer. [Note: Recessus Imperii de Anno 1524. §. item als etwan.]
Regimentum autem Imperium totum, non Imperatorem solum repraesentavit.
Similiter, quandò pars, per sententiam Camerae se gravatam, existimat, causa, per Revisionis et Syndicatus remedium, ad eosdem Visitatores, et non ad Imperatorem devolvitur: [Note: Recessus Imperii de Anno 1532. tit. Cammer Gericht betreffend §. vnd damit Vnser Cammer Richter. Ordinatio Camerae de Anno 1555. parte 3 tit. 53. in princ.] Quod utique esset inconveniens, si Camera Imperatori soli, et non toti Imperio iurisdictionem suam ferret acceptam.
[Note: III. ab exsecutione] Ita in exsecutione quoque rei iudicatae, semper ad illum, à quo Iudicis, ac Iudicii auctoritas dependet, recurritur: [Note: l. 15. pr. de re iudic.] Et is sententiam exsequitur, qui eam tulit, aut ferre iussit.
In Camerae verò Iudicio, si vis maior adversùs
contumacem requiratur, res ad Ordines Imperii, non ad Imperatorem defertur.
Et olim quidem Regimenti erat exsecutio. [Note: Declaratio Pacis publicae de Anno. 1500. tit. von des Regiments Macht vnd Gewalt. Ordinatio Pacis publica de Anno 1521. tit. ult. vers. Vnd ob sich begebe. ordinatio Camerae eod. Anno. tit. Execution der Vrtheil belangend. §. vnd nachdem.] Hodiè, unius, duorum, aut plurium Circulorum Praefectis res permittitur; nec Imperator, nisi extremo casu, ac in subsidium imploratur: Non quidem, ut ipse exsecutionem, pro arbitrio suo, ad effectum perducat; sed ut, secundùm tenorem der Exsecutionsordnung, [Note: Ordinatio Camera de An. 1555. parte 3. tit. 48. §. Vnd ob die Obristen. et tit. 49. §. nemblich in diesem.] tamquam Imperii Caput, laborantibus membris, maioribus Imperii viribus, idque, si opus sit, indictis Comitiis succurrat. [Note: Recessus Imperii de An. 1555. § Vnd so abermahls.]
Cum ergò exsecutio rerum à Camerâ iudicatarum ad Ordines pertineat, Iudicium ipsum quoque Ordinum esse, exinde colligimus.
[Note: IV. à iurisdictionis revocatione.] Tandem ultimò, si à solo Imperatore camera accepit iurisdictionem, ab eodem solo iurisdictione quoque privari posset. Nam, ut Legistae tradunt, quilibet Monarcha, potest tollere omnes iurisdictiones, si velit, ac reducere ad iurisdictiones regales: [Note: ex Chassanaeo Petrus Gregor. lib. 9. de Republ. c. 1.] Inque concernentibus superioris iurisdictionem, etiam sine causâ, factum revocare, ac de novo facere. [Note: ex Feline Idem ibid.]
Posterius verò per se notorie falsum exsistit: Nec ergò prius admitti, aut potest, aut debet.
[Note: I. obiectio] Nec pro contrariâ opinione admodum stringit, quod Camera summi Principis consistorium vocetur, das Keyserliche Cammer Gericht, [Note: Recessus Imperii de Anno 1545. §. vnd wieoll. rubr. Ordinationis Camerae de Anno 1555. et passim.] der Römischen Königlichen Mayr. Cammer Gericht. [Note: Rubr. Ordinationis Camerae de Anno 1495.]
[Note: Responsio] Nam regulariter eiusmodi, à nudo nomine petita, argumenta, ad simulacra potiùs, quam vim ipsam Maiestatis, spectant, ac referenda sunt.
Eâdem formulâ, licet in Poloniâ reverà ad Conventus Regni appelletur, Sigismundus quoque Rex Petricoviae, An. 1523. usus, ad Regiam Maiestatem, tamquam iurium omnium Dominum superiorem, pro Iustitiâ consequendâ appellari iactavit. [Note: Statuta Poloniae tit. Appellatio.]
Fit autem illud, ut credimus, in Imperatoris, qui et Imperii, et huius Iudicii Caput est, honorem; Licet in effectu, ac re ipsâ, non Imperatoris tantùm, sed Imperii quoque Iudicium esse, reperiatur.
Unde aliquandò magis appositè indigitatur ab Imperatoribus, Vnser vnd des Heiligen Reichs Cammer Gericht, [Note: Ordinatio Camerae de An. 1495. In princ. Constitutio vom gemeinen Pfanning. Anno eod. tit. ult.] der keyserlichen mayt. vnd des heiligen Reichs höchste Iurisdiction vnd Gerichtszwang. [Note: In memoriali Visitat. Anno 1556. §. vnd nachdem.]
[Note: II. obiectio] Cetera quoque, quae alii obiciunt, scilicet, quod Processus omnes, ac Decreta Cameralia solius Imperatoris nomine ac sigillo expediantur, [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1555. parte 3. tit. 12. §. Vnd so solche.] et mandata omnia in eâ formâ emanent; [Note: Reink. lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 160.] quodque Imperator solus Iudicii huius Caput, seu Iudicem, den Cammer Richter, constituat: [Note: Ibid. n. 155.] Eius momenti non sunt, ut potissimam huius Iudicii partem ad Imperatorem trahant.
[Note: Responsio] Nam nomine quidem Imperatoris, tamquam summi Praesidis, seu Directoris huius Iudicii, utuntur Camerales: Nec inde tamen plus iuris Imperatori, in summae iurisdictionis exercitio, assignare possumus, quam Duci Venetorum, sub cuius nomine et auctoritate totius Consilii decreta promulgantur. [Note: Arnis. lib. 2. relect. Polit. cap. 6. n. 97.]
Iudicem, sive Iudicii Directorem, licet Imperator
constituat, id tanti tamen non est, ut Imperatori, in supremo hoc Iudicio, eximium quid, prae Ordinibus Imperii, tribuat.
Fatemur sanè, Iudicis maximam habendam esse rationem, et omnem Iudicii vim, seu Iurisdictionem, ab ipso dependere, si insignis aliqua in controversiis decidendis, et decretis faciendis eius esset potestas: Et is, perceptis Assessorum suffragiis, liberè, pro suo arbitrio, sive secundùm, sive contra Asessorum mentem, sententiam ferre posset.
Tunc enim Imperatoris, qui Iudicem hunc constituit, sola, sine dubio, suprema foret Iurisdictio: Assessoribus, qui Ordines repraesentant, nudo Consilio relicto.
Sed Iudicis Cameralis non adeò insignis est auctoritas, nec per se, sine scitu et consensu Assessorum, ordinandi, decidendi, imò ne votandi quidem ius habet; sed aliorum tantum votis assistendi. [Note: Ventum de Valent. in parthen. litig. lib. 2. c. 14. n. 3.] Si tamen Assessores inter se discrepent, ac pares numero sint, suffragio suo in alterutram partem controversiam decidere potest. Ob die Beysitzer spännig, vnd auff iglichem theil, gleich weren, weichem dan der Richter einen Zufall thut, darbey soll es bleiben. [Note: Ordinatio Camerae de An. 1495. tit. wie das Cammer Gericht mit Richtern etc. §. ob sie.] Nec ergò plus, quam unicum votum habet, nec maiore, in decidendo, potestate pollet, quàm singuli Assessorum.
Hinc ipsi etiam Assessores, Iudices, Vrthaller, appellantur; [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1555. parte 3. tit. 53. §. ob sich aber.] quippe, qui ipsius iurisdictionis participes sunt, aequè ac Praeses Iudicii, der Cammer Richter: Nec videmus eâ de causâ, quae Imperatori inde, quod is Iudicem hunc constituit, praeeminentia tribui, prae omnibus Ordinibus, simul iunctis, possit.
Alia longè ratio aliorum est Regum, qui Procerum, aut Parlamenti consilio, ius dicunt; ut Regis Galliae.
Hic enim, Cancellarium quidem singulorum sententias exquirere, tumque ad se referre iubet: Non tamen, ut eas
numeret, quomodò fit in Iudicum decuriis; sed ut, arbitrio ac voluntate suâ, ponderare possit. Ac tametsi saepiùs eam sententiam probet, quae suffragiorum numero vincit, ut tamen intelligatur, non Magistratuum, aut Iudicum, sed Principis sollius decretum esse, nec ceteros Magistratus imperium ullum habere; Cancellarius non pronuntiat, Iudicibus ac Curiae, hoc aut illud videri, sed, clarâ voce, his verbis utitur; Rex vobis dicit. [Note: Bodin. lib. 2. de Republ. c. 1.]
Breviter, in Iudicio Camerali, si numerum votorum, seu suffragiorum, in quibus tota Iudicii huius energia ac vis consistit, colligamus; quinque tantum vota (nam duo ista, quae Domui Austriacae, ratione Austriae ac Burgundiae competunt, his connumeranda non sunt) Imperatori assignata, reliqua omnia Ordinibus Imperii relicta, comperiemus.
Es quibus liquidò constat, quanta pars Camerae Imperialis ab Ordinibus Imperii, quantula verò ab Imperatore dependeat: Et pro quâ parte Camera Imperatorem, pro qua verò parte Ordines Imperii repraesentare, dici debeat.
[Note: Iurisdictionem supremam non esse Imperatoris, ulteriùs probatus] POrrò praeter haec, quae ad duximus, sententiam nostram argumento, à Rottweilensi Dicasterio, desumpto, firmare possumus.
Illud enim solius Imperatoris est, qui solus, tamquam Imperator, ex antiquo iure ac privilegio, de ordine eius, formaque constituit.
Hinc dicitur, Das Keyserliche Hoff Gericht zu Rottweil, Keyserlicher freyer Stuhl zu Rottweil: [Note: Resessus Imperii de Anno 1570. §. und nachdem bißher.] Eiusque ordinatio vocatur, der Römischen Keyserlichen Mayr. Keyserliche Hoff-Gerichts ordnung.
Et tamen Iudicium hoc, nec universalem iurisdictionem
habet, sed in certo tantum et limitato districtu; [Note: Ordinatio Conrodi Imperatoris apud Goldast. tomo 1. der Reichs Sagungen p. 6. Privilegium Maximiliani 1. Anno 1496. concessum, quod refert Limnaeus lib. 9. de Iure publ. c. 3. n. 9.] eumque, ne consentiente quidem Imperatore, ipsi transgredi licet: Nec supremam; ab eo enim appellatur ad Cameram. [Note: d. Recessus Imperii de Anno 1570. §. vnd nachdem Vns fürkommen.]
Quod si in Imperio nostro, universalis et suprema Iurisdictio Imperatoris propria est; is eam perinde, ut Camerae Imperiali, quae Spirae est, communicavit, ita huic etiam Dicasterio communicare potuit, et adhuc poterit. Et, quemadmodùm, ex vulgatâ opinione, per Cameram, Senatumve aulicum hodiè illam exercet; ita etiam, per Iudicium hoc Rottweilense eam exercere, liberum ipsi relinquitur: Adeoque Rottweilensis Dicasterii iurisdictionem ultra praescriptos terminos extendere, et ex particulari universalem facere, ex inferiore supremam potest.
Id quod neminem, nisi qui cerebrum in calcaneo habet, et peponem loco cordis, asserturum credimus: Nec quisquam, qui à Iudicio Rottweilensi exemptus est, etiamsi vel maximè Imperator annuat, illi se subiugari patietur.
[Note: Summa nostra sententiae] Firmiter ergò ex his omnibus concludimus, quod universalis ac suprema in Imperio nostro Iurisdictio, postquam, introductâ electione, Maiestas Imperatorum valdè minui coepit, cum aliis Maiestatis Iuribus ab Imperatore ad Imperium transierit; et hodiè, non Imperatoris, sed totius Imperii, et omnium Ordinum, quatenùs illi, vel cum Imperatore, si aliquis exsistat, vel sine eo unum corpus constituunt, propria sit.
Antiquitùs tamen Imperatori ab Imperio, Iurisdictionis exercitium generaliter demandatum fuit: Exceptis Principum personis, causisque, Principum corpus, famam, ac Regalia concernentibus; quarum cognitionem, ut nobilissimam Iurisdictionis partem, Proceres sibi reservârunt.
Sed, cum Imperatores, crescente litium multitudine,
Iurisdictionis exercitio non sufficerent, nec mandatae sibi Iuris dictioni satis idoneè forsan praeessent; Imperium, Maximiliani I. temporibus, mandatam eam iurisdictionem revocavit, et illud, quod adhuc hodiè exstat, Spirae instituit Iustitiae dicasterium.
[Note: Concurrentia Iurisdictionis impugnatur [(reading uncertain: print blurred)] ] POsito iam hoc fundamento, communis illa Doctorum opinio, de concurrentiâ Iurisdictionis Cameralis et Imperatoriae, sine difficultate convelli ac destrui potest.
Nam ut aliorum, qui in ipso principio à nobis dissident, argumenta aliquammulta omittamus, nec ante Maximiliani I. tempora, nec post, Iurisdictio universalis ac suprema Imperatoris propria fuit: Quamquam, ante Annum 1495. Imperatores eam, ab Imperio sibi mandatam, in causis vulgarium personarum exercuerint. Ergò hodiè, cum Imperium mandatam hanc Iurisdictionem in Cameram Spirensem transtulerit, Imperator solus et seorsim ab Ordinibus, nec iure proprio, quo illam non habet, nec vi mandati, quod revocatum est, exercere poterit.
[Note: et contraria argumenta refucantur] Eâdemque facilitate ad contraria respondere licet.
Id enim argumentum, in quo contrariae opinionis principalis cardo vertitur, falso nititur principio; Imò petitio est principii. Nam quod suprema et universalis in Imperio Iurisdictio, ad Imperatorem pertineat, id ipsum maximè in quaestione est: Et nos constanter illud negamus, eiusque nostrae sententiae fundamenta, pluribus suprà exposuimus.
Si quis tamen vulgatâ istâ Doctorum theoricâ (quod Superior, Iurisdictionem concedens, cumulativè eam concessisse, et aequalem, vel maiorem penes se retinuisse censeatur, quodque omnis communicatio ita intelligenda sit, ut in ipso communicante maior remaneat potestas, illâ, quae communicata est) uti velit; cum statuere oportet, non solum Imperatorem, sed
omnes concedentes, Electores, Principes, ceterosque Ordines; atque ita totum Imperium, quod Camerae iurisdictionem concessit, concurrentem cum Camerâ, imò superiorem habere iurisdictionem. [Note: Auctor der Kurtzen ausführung, daß Chur: vnd Fürsten nicht schuldig sein, in allen vnd jeden sachen am Keyserlichen Hofe zu Recht zustehen in quartâ ratione.]
Nam Iudicia etiam in Comitiis exerceri posse, quamvis perrarò id fiat, et non servato sollenni iuris ordine, adeoque Imperium cum Camerâ in iurisdictione concurrere, ipse Paurmeisterus auctor est. [Note: lib. 2. de iuris d. c. 2. n. 30. edit. poster.]
Imò Imperium Camerâ superius, proque lubitu de ea, vel usque ad revocationem Iurisdictionis disponere posse, iam antè audivimus.
Lubentissimè quoque concedimus, Cameram ab Imperio assumptam in partem laboris, non constitutam in plenitudinem seu exstinctionem potestatis; nec, ut Imperii Maiestati derogaretur, sed ut molestiarum iudicialium sarcina illi minueretur, introductam.
Quod verò de Maiestate Imperatoris, quae per nostram sententiam valdè minuatur, scrupulum nobis iniciunt Antagonistae nostri; parum nos remoratur: Nam de hoc ipso nos conquerimur, quod Imperatores eam, quae toti Imperio de iure competit, in hoc, et aliis plerisque articulis, sibi paenè soli asserant, maiestatem.
Illud verò, ab observantiâ deductum, argumentum, firmissimum quidem est, et, si nostra, aut Patrum nostrorum tempora respicias, invictum: Nec nos hodiernam observantiam, aut diffitemur, aut diffiteri possumus.
Constat tamen, concurrentiam illam, à nonnullis, haud obesae naris, Principibus, tamquam quae Imperii Libertati ac Constitutionibus contraria esset, semper in dubium vocatam.
Ita, in causâ des Stiffts Brüchsel contra Odenheim et Rohrbach am Güszübel, Elector Palatinus expressè
asseruit, [Note: in literis ad Caesarem de dato Heydelberg 7 April. Anno 1610.] Daß die, von den Keyserlichen Hoff Räthen, über, vnd wider sein, vnd anderer, Chur:, Fürsten, vnd Stände, ausdrückliches vnd behartliches wied ersprechen vnd protestation, vnd ohn jhres eines besondere prorogation, angemassete proces, wieder das alte herkommen, Teutsche Freyheit, vnd des Reichs wolbedachte vnd hochbetewrte Ordnung vnd verfassung, als ex defectu iurisdictionis, vnbündig.
Quapropter ex hac observantiâ, non, IMperatoribus iure competiisse ac competere concurrentem hanc iurisdictionem (id quod, per superius adducta, falsum esse patet) sed, Imperatores de facto eam sibi usurpasse, astruimus.
Ac, si vel maxime concedamus, Principes, hac in re, Imperatori praebuisse consensum suum: Hos tamen ipsos Principes, per inscitiam, socordiam, ac negligentiam, instinctu pseudo-Politicorum suorum Consiliariorum, plura, quam par erat, concessisse Imperatoribus, et Libertatem suam, ac semet prodidisse, nemo non videt, qui in Iure publico Imperii nostri, planè hospes non est.
Incidimus enim, proh dolor! in ista tempora, quibus, ut prudentissimi Historici verbis utamur, [Note: Cominaeus lib. 3. comment.] Principes, quod ipsi usum literarum non habeant, suis familiaribus et necessariis omnem actionem committunt; ac deinde, nullâ probabili adductâ ratione, cur ita loquantur, totos sese dedunt voluptatibus. Habent autem sibi plerique familiares aliquot Iurisperitos, et quosdam, qui longiori veste discernuntur ab aliis. Et rectè quidem, cum sunt Viri boni; sed periculosè admodum, et magno cum detrimento, quandò sunt vitiosi. Cuiuscumque rei sermo inciderit, ilico Legem aliquam aut Historiam afferunt, plerumque et saepenumerò praeter rem, dum ad suum sensum et affectum omnia detorquent; idque eò crebrius faciunt, et audaciùs, quum Princeps ipse nullam habet rerum cognitionem; Qui, si vel ingenio valeret, vel, librorum lectione,
quaesitam haberet aliquam prudentiam, non temerè circumveniri posset, nec sic ludificationibus aliorum esset expositus.
Hactenus ille, de sui saeculi Principibus: Quae ad nostros, longè meliore iure, applicare liceat.
Sed nihilominùs, de antiquissimis istis Rescriptis, textubus, ac praeiudiciis, quae in contrarium adducuntur, si, exercitii causâ, velitari cum adversariis paulisper lubet, adhuc scutum reperiemus, quo aciem corum excipiamus.
Nam I. cessante Camerâ, licet a Maximiliano I. partes in Aulam evocatas, imò Iudicia ibidem exercita, largiamur; nulla tamen ibi fuit Imperatoris cum Camerâ in Iurisdictione concurrentia: Quippe, cum Camerae cessantis, et in rerum naturâ non exsistentis, nulla esset, aut esse posset Iurisdictio; nec itaque Iurisdictionis concurrentia.
Sed Maximiliani intentio fuit eo tempore, impeditâ et cessante Camerâ, Iurisdictionis supremae exercitium ad se iterum revocare: Quod tamen, contradicentibus Ordinibus, effectum dare non potuit. Adeoque exempla ista infringunt potiùs, quam confirmant, Imperatoris iurisdictionem, eiusque, cum Camerâ, concurrentiam.
In quod Uniti Principes quoque animadverterunt, ac Rudolpho Caesari obiecerunt, [Note: In literis, in puncto gravaminum de dato Schwäbischen Hall. Anno 1609. In propositione Christiani Principis Anhaltini Pragae Anno eod. 2. Iul. factâ.] Daß, als damals, vor hundert vnd weiniger Johren, am Keyserlichen Hofe, gerichtliche proces vnd rechtfertigungen eingeführet werden wollen, sich Chur: Fürsten, vnd Stände, dessen der Zeit beschweret, vnd die, damals regierende Kenser, auff der Keyserlichen Mayt. vnd des Heiligen Reichs Cammer Gericht, vnd dessen Ordnung, deren sich Ihre Mayt. vnd die Stände verglichen, vnd verpslichter, erinnerlich gewiesen.
II. Rescriptum eiusdem Maximiliani, de Anno 1505. in. causâ Capituli Trevirensis, contra Comitem de Viernburg, ad
verbum ita sonat [Note: quod refert ex Antonio Bonbellona de Godentiis Paurmeist. lib. 2. de. iurisd. c. 6, n. 122.] Wir geben euch zu vernehmen, daß Wir Probst, Dechant, vnd Capittel des Thumbstiffts zu Trier geberen haben, die rechtfertigung, damit sie den Edlen, Vnsern, vnd des Reichs lieben Getrewen, Philips, Grafen zu Viernburg zu Rom fürgenommen, abzuftellen, vnd sich gebürliches Rechtens, vor Vnserm oder Vnser, vnd des Seiligen Reichs Cammer Richtern, als seinem ordentlichem Gericht, begnügen zu lassen.
Ubi advertendum est, particulam istam disiunctivam, oder, non, ut communiter, alternative, seu disiunctivè poni, inter diversa eundem effectum habentia, sed corrective, subauditâ voculâ, potiùs, vielmehr, explicandam videri: Ut sensus sit. Causam istam coram nostro, aut potius, nostro et Imperii Iudice tractandam.
Idque sequentibus Rescripti verbis firmatur, ubi unius tantùm Iudicii, in singulari numero, mentio fit: Nam si duplex tribunal innuere, aut denotare his verbis Imperator voluisset, non dixisset, an seinem ordentlichen Gerichte, sed in plurali numero, an setnen ordentlichen Gerichten sich begnügen lassen.
Ad textum è Recessibus Imperii,[Note: de Anno 1512. §. zum dritten nachdem.] respondere possumus, quod de amicâ solùm transactione loquatur, et quod multae causae ad Imperatoris Curiam delatae sint à Partibus, non ut Imperator iudicialiter de illis cognosceret, sed ut ipsius auctoritate inter Partes (qui sumptus, in Processum iudiciarium faciendos, formidabant) facilius amicè transigeretur.
Ita enim habet textus, Nachdem täglich der Parteyen händel, vnd sachen, aus dem Reich, an Vnsern Keyserlichen Hoff wachsen, die man zur zeit mit freund schafften, vnd gutem willen, in der erst, woll ableinen vnd richten, auch ausser halb des Cammer Gerichts, so die Parteyen etwan selbst, des verzugs vnd kostens halben schewen, vertragen möchte etc. De iudiciali vero cognitione verbum nullum exstat.
Ex eo potiùs, quod amica de lite transactio in Aulâ Imperatoris, etiam extra Cameram, fieri posse, dicitur, àcontrario sensu colligimus: Si transactio illa non procedat, causam ad Cameram, tamquam ordinarium Iudicium, discutiendam, remitti debere.
Argumentum enim, à contrario sensu, fortissimum est; [Note: l. l. pr. de offic. eius, cui mand. est iurisd..] et, de quo à contrario sensu constat, de eo apertissimè constare videtur: [Note: l. 57. in fine de manum. testam.] Idque eo praesertim casu, quo dispositio in casu directo superflua, vel nullius efficaciae est; tunc enim à contrario sensu ratiocinari omninò licet, quamvis correctio iuris inde resultet, ut Legistae tradunt. [Note: Hieron. de Cavalles in comm. opin. 2. concl. 336. n. 5. Carolus Molin. in consuet. Paris. tit. 1. §. 2. gl. 2. n. 4.]
Ut hic quoque verba ista, auch ausserhalb des Cammer Gerichts, omninò superflua sint, nisi ita explicentur: Quod tantummodò amicâ transactione, non vero legitimâ iuris viâ, in Aulâ Caesaris, extra Cameram, privatorum lites decidi possint.
Id ipsum in fine quoque paragraphi innuitur istis verbis, daß keine Partey dadurch, wieder ihren willen in gefährliche handlung, von ihren Rechten gedrungen, oder daran verhindert, oder auffgehalten werden solle.
Quae clausula supervacanea videretur, si non modò transigendi, sed et litigandi gratiâ, causae à Partibus in Aulam Imperatoris essent delatae; et Commissarii Caesaris (ut hodiè assolent) deficiente amicae transactionis medio, illas ad Consilium aulicum, per sententiam iudiciariam decidendas, remittere potuissent.
Non tamen inficiamur, ut in alium quemvis, ita etiam in Imperatorem eiusve Consiliarios, partes litigantes [(editor); sic: ligitantes] , suâ sponte, compromittere, aut, per iurisdictionis prorogationem, eidem se subicere posse: eoque casu, ex voluntariâ et propriâ conventione, Imperatorem legitimum habere Iudicem.
In quos duos casus, amicae compositionis, aut spontaneae subiectionis et hic Recessus, et alia antiquiora exempla, si quae fortè occurrunt, in quibus, tempore isto, Imperator, solus per se, litem decidit, referenda sunt.
Ultimus textus, e transactione Passaviensi, [Note: §. demnach soll die.] primo intuitu, maius negotium nobis facessere videtur: Is enim expressè disponit, Daß der Keyserlichen Mayr. Soff Räthe, so des Seiligen Reichs vnd der Stände, gemeine, oder sonderbare sachen, berathschlagen, vnd erledigen, also stattlich mit Teutschen Rärhen besetzt, auch die teutsche sachen, durch die Teutsche gehandelt werden sollen, daß darob männiglich ein billiges genügen tragen, vnd haben werde.
Et hoc, è transactione Passaviensi, liquidum esse testimonium, quod Caesari eiusve iudicio aulico Iurisdictio cum Camerâ communis sit, scribit Hortlederus. [Note: tomo 2. de Bello German. lib. 5. e. 14. n 6.]
Sed probè notandum est, quod, in hoc textu, publica privatis coniungantur, gemeine oder sonderbare sachen, et pari passu ambulent; Quodque in uno illorum, id etiam in altero dispositum est.
Si itaque, ex his verbis, omnium privatarum causarum decisionem Senatui Aulico assignamus; necessum est, ut etiam omnimodam publicarum rerum dispositionem, eodem modo, illi tribuamus: Id quod absolutam inducit Monarchiam, et omnes Imperii Leges, Comitiorum imprimis iura, avitamque Libertatem, uno ictu subvertit.
Cum verò leges civiliter intelligendae, ac ita interpretandae sint, quo absurditas evitetur, [Note: l. 13 §. 2. de Excus. tut. l. sin. C. de autor. tutor.] et utcumque generaliter ac indefinitè loquantur, restrictionem nihilominus recipiant, ex habilitate subiectae materiae; [Note: l 1. §. 1. de muner. et honor..] nec generalis locutio, ob medium inhabile, operetur, nisi in quantum potest: [Note: Everhard. in topicâ legali loco à generalitate.]
Sensus istius textus è transactione Passaviensi, nostrà opinione, hic iest. Quod natione Germani esse debeant isti Aulici Imperatoris Consiliarii, qui Imperii ac Ordinum, publica sive privata negotia, expediant et tractent: Non quidem omnia (nam de eo, licet generaliter et indefinite loquatur textus, nihil expresse cavetur) sed ista, scilicet, quae ex aliorum Legum tenore, et antiquâ Imperii observantià, IMperatoris cognitioni ac arbitrio relicta sunt.
Atque haec de vetustioribus istis praeiudiciis ac textubus, quos pro contrariâ sententiâ alii inducunt, exercitii causâ, paucis dicta sunto. Quamvis, si acriter quis institerit, concurrentiam illam Iurisdictionis, ab Austriacis Imperatoribus, praesertim Regimento sublato, et Consilio aulico magis, magisque cristas erigente, sensim, contra Imperii iura introductam esse, inficias ire, nec velimus, nec possimus.
Hucusque, de universali ac supremâ, in Imperio nostro, iurisdictione, quantum res requirere videtur, egimus: Circa quam materiam, vulgus Legistarum, inani Imperatorii nominis splendore decepti, in alia omnia a nobis eunt. Nos vero; nequiquam eos morati, falsam Caesari Maiestatis larvam detrahere, ac Imperio, Ordinibusque suum sibi ius, iurisdictionem, auctoritatem, ac Maiestatem asserere, operae pretium esse duximus.