10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT V. De solutâ Legibus potestate.

Sectio I.

IAm, excusso Comitiorum iure, ad ipsa Maiestatis Iura, quae universis Ordinibus Imperii, quatenùs illi in Comitiis unum corpus constituunt, competunt, specialius explicanda, facimus transitum: Inter quae, duo praecipua sunt, in quibus ipsa Maiestatis essentia potissimùm consistit; nempe, Legibus esse solutum, et Civibus, seu Subditis Leges ferte.

[Note: Legibus soluta potestas Maiestatis propria] Haec duo indubie eius propria sunt, qui principem in Republ. locum obtinet: Is enim Leges dat, non accipit, nisi a summo DEO. [Note: Clapmar. lib. 1. c. 11.]

Et sanè, Principem Legibus solutum esse, imò Legem animatam in terris, cui et ipsas DEUS Leges subiecerit, antiqua Iura apertè docent. [Note: l. 31. de Legibus Nov. 105. c. 20]


page 69, image: s085

[Note: Communites hodie Imperatori tribuitur] Nec segniter ad Imperatorem nostrum ista applicant legicrepae nostri Politici; qui nefas esse putant, [Note: Reink. lib. 1. cl. 3. c. 12. n. 3.] asserere, quod Imperator noster Legibus solutus non sit. Imo, ex Plenitudine Potestatis, eum, supra Ius, extra Ius, et contra Ius, omnia facere; eique, cur ita facis, nec dici, nec opponi quicquam posse, contendunt: [Note: Ex Prukmanno Matth. Stephani lib 2. de iurisd. parte 1. cap. 1. membro 2. n. 11.] Atque eius potestatem ita esse anomalam, ut nullis Legibus frenetur. [Note: Baldus consil. 327. col. 5. lib. 1. Marcus Mantua loc. commun. lib. 1. cap. 2.]

[Note: Sed quomodo, variae opiniones sunt] Sed si accuratius in ista inquiras, tanta fere animorum et sententiarum, quanta cerebri varietas apparet.

Ius quidem divinum, naturale, ac Gentium, uno paene omnes ore excipiunt: Cum enim id ab hominibus, nec constitutum sit, nec mutari possit, [Note: §. paenult. Inst. de iure nat. gent. et Civ.] sed à superiore aliquo, nempè, DEO Opt. Max. originem trahat; nullus hominum, nec Princeps, nec alius quispiam, ab eius observantiâ iure se eximet.

Circa Ius positivum, alii, inter vim coactivam, et directivam distinguunt: Alii, quod cum eodem ferè coincidit, Leges, non de necessitate, sed de honestate tantum, Imperatorem ligare, statuunt.

Cum digna sit vox Maiestate Regnantis, Legibus alligatum se profiteri; et maius Imperio, submittere Legibus Principatum. [Note: l. 4. C. de Legibus.] Decet namque tantae Maiestati, eas servare Leges, quibus ipse solutus videtur. [Note: l. 23. de Legat. 3.] Unde Severus et Antoninus quoque, rescripserunt. [Note: §. ult. Inst. Quib. mod. testam. infirm.] Licet Legibus soluti simus; attamen Legibus (ex honestate scilicet) vivimus. Idque factum est, salvâ Maiestatis reverentiâ, quod Imperatores spontaneo motu, non dedignati sunt, sibi, cum privatis, ius esse commune. [Note: Impp. Theodos. et Valent. in l. fin. C. Theodos. de appell.]

Principem tamen, ut DEI ministrum (qui, ex aphorismo Theologorum, omnia posse dicitur, quae vult, et velle potest) ad DEI voluntatem optime se conformare, scribunt: Iustitiaeque


page 70, image: s086

plenum, id demum velle, praesumi, quod iura volunt; nec censeri, illud sentire, quod permissum non est, aut iniustitiam importat.

Sed iam id in quaestione haud est; utrum Princeps velit servare Leges, aut in dubio praesumatur? Verum, si aperte contra Leges nitatur; num eius voluntas intra Legum repagula coerceri possit?

In quo casu superior cessat praesumptio: Nec in apertis ullus locus est ampliùs coniecturis. [Note: l. 137. §. 2. de Verb. oblig.]

Itaque alii iterum ab initio Leges fundamentales hic excipiunt: Et Legibus, merè privatis, circa privatorum ius, seu privata negotia, occupatis, Imperatorem demum solutum este, volunt.

Quam assertionem quidam rursus, in illis Legibus, quae ratione, vel aequitate naturali nituntur, sublimitant et restringunt; hisque eum solutum, negant.

Ut ita Plenitudo ista Potestatis Imperatoriae, quam hi Auctores, plerique omnes, indistinctim crepant, multimodis exhausta, vix semiplena, imò paenè vacua relinquatur.

Sectio II.

[Note: Nostrâ sententiâ antiqui Imperatores Legibus soluti fuerunt.] NOs, nullâ inter Leges factâ differentiâ, priori sententiae, quae inter directivam, et coactivam vim, seu inter necessitatem et honestatem distinguit, ratione antiquorum Imperatorum, sane astipulamur: Qui id sibi usurpârunt, quod antè, Civium Romanorum datum est nemini, ut soluti Legibus esse dicerentur; hoc est, omni Legis necessitate liberati, nec iis, quae scripta sunt, subiecti. [Note: Dion. lib. 53.]

Nam, qui et ferendarum, et universaliter abrogandarum Legum potestatem habuerunt; quidni illi, in particularibus actibus, Legibus praeiudicare potuerint? Et, quomodò illos Legibus astringemus, qui suprà omnes Leges fuerunt?


page 71, image: s087

Decorum quidem, boni exempli causâ, (cum ad Principis exemplum totus sese componat Orbis) Imperatoribus fuisse, non iniuriâ arbitramur, etiam mere civiles, et suasmet servare Leges: Sed si illis, extra Legum limites evagari, libuit, nemo fuit, qui eos coërceret; nec enim rationem actionum suarum ulli reddere tenebantur, nec ulli iudicio erant obnoxii.

Hactenus itaque admittimus, quod adhuc de Friderico Imperatore Poeta scripsit: [Note: Guntherus Ligurinus in eiusdem vitâ.]

-- Nihil, ut verum fatear, magis esse decorum,
Aut regale puto, quam, Legis iure solutum
Sponte tamen Legi sese submittere Regem.

[Note: Imperator hodiernus non est] In Imperatore autem nostro omnia secus sese habent. Is enim, non tantum honestate exigente, legibus obsequitur, sed ad Legum obsequium, praecisâ necessitate astrictus est.

Nec fundamentalibus tantum Imperii Legibus, inter quas eminet Caesarea Capitulatio, sed integris Imperii Recessibus (in quibus, praeter Leges fundamentales, multa etiam, quae privatorum negotia concernunt, continentur) iure contractus, ut inter omnes convenìt, perinde ac ipsi Ordines singuli, obligatur.

[Note: Imperatori certus modus in Capitulatione praescriptus] Et sanè, quod Leges fundamentales ac Capitulationem attinet, iis Imperator quam arctissimè sub iuramento astringitur, adeò, ut etiam coërcitioni Procerum Imperii subiectus sit; qui hos illi cancellos praescripserunt.

Quorsum notabilis ista Electorum, Saxonis et Brandenburgici, protestatio, de Anno 1623. quae omnem, Legibus solutam, potestatem ab Imperatore removet, spectat.

Cum enim ceteri Electores ac Principes adulatoriâ nimis loquendi formulâ in Conventu Ratisbonensi, dicto anno habito, uterentur, Man were zwar nicht gemeinet, Ihrer Keyserlichen Mayt. Gewalt zu disputiren, hielte sich ober darneben gentzlich verstchert,daß Sie, das jemge inobacht zunehmzn, geneigt, wz Sie in Ihrer, den Chur Fürsten über gebenen Capitulation Allergnädigst zugesaget, Welches alles man, ohne Masgeben, gegen


page 72, image: s088

Ihrer Keyserlichen Mayt. wegen der Chur Fürsten praeeminentz und auctoritet, in Vnterthänigkeit zu referiren, zusagen, und zuerinnern, für nothwendig vnd gut geachtet: [Note: Chur: und Fürsten resolution auff Keyserliche proposition zu Regenspurg 20/30 Ian. d. Anno. apud Lundorp. tomo 1. actor. publ. lib. 6. cap. 152. p. 1068.] Hi duo Electores cordatè, eo tempore contrà senserunt, [Note: Chur: und Fürsten relation über etliche Puncten der Keyserlichen preposition ibid. 17. Febr. d. An. apud Lundorp. ibid. c. 154. p. 1077.] Weil da Wörtlein, ohne Masgebung, injüngster, also Vnterthänigster, relation, darzu gesetzet, fönnen Ihre Chur Fürstliche GGn. solches nicht nachgeben, sondern theten es wiedersprechen, in deme, das (ohne masgebung) und die Capitulation nicht beysammen stehen könten. Dann worzu Ihre Beyserliche Maytt, durch die capitulation verbunden, das were derselben ohne masgebung nicht heimbzustellen, würde auch dadurch die Churfürsiliche Hocheit, praeeminentz, und Würde nicht conserviret.

[Note: Capitulationis nostrae ab aliorum Regnorum Capitulationibus differentia] Notanda autem hic insuper est, Capitulationum in aliis Regnis, ab Imperii nostri Capitulatione, differentia.

Licet enim nullam ferè ita Bardam, ac stupidam gentem esse, fateamur, quae non Regem suum, ad fidem et tutelam Regni, sub certis conditionibus iurandam, sub initium regiminis adigat: [Note: Ex Hotomanno Reink. lib. 1. cl. 3. c. 9. n. 20.] Eiusmodi tamen Leges, ut Petrus Gregorius notat, [Note: lib. 7. de Republ. c. 19.] à Populo Regi dictae, non valdè tutae sunt, quandò post fundatum et stabilitum Regnum, innovari possunt; etiamsi in eas, ab initio, nuper in locum demortui subrogatum, Regem iurare cogat Populus.

Idque, tum quia Status Monarchiae repugnet quae non patitur sibi dari leges, alioqin summa ei non est potestas: Tum etiam, quod illud axioma sit Regnantium; penes eos esse potestatem, penes quos armorum ius est.

Exemplum Margareta, trium septentrionalium Regnorum Domina, nobis praebet. [Note: Iohannes Magni lib. 21. histor. Suetic.] Quae cum, in Sueciâ, contra


page 73, image: s089

Capitulationem multa tentaret; Proceres, iusiurandum illi obicientes, haberentne diplomata conventionum, interrogavit: Illis autem, se habere, et quidem probè asservare, respondentibus, ait. Suadeo ego vobis, ut literas datas diligenti custodiâ observetis: Nos autem Castra, Civitates, et omnes Regnorum nostrorum partes, diligentiùs observari, faciemus.

Quod verò Capitulationes istae lubricae sunt, hoc eâ de causâ provenit, quia in solâ Principis religione, ac conscientiâ fundantur; nec, in vero Regno, harum Legum, et Capitulationis, ulli sunt custodes.

[Note: Imperium nostrum habet Capitulationis custodes] In Imperio nostro longè diversa huius rei ratio est, nec illi ipsi Legum fundamentalium, ac Capitulationis custodes desunt: Custodes enim hi sunt, cùm omnes Electores simul; tum imprimis, eorundem Electorum primicerius, Comes Palatinus Rheni.

Quapropter Imperator, sive Rex Romanorum, toti Electorum Collegio, nomine Imperii, ad rationes actorum reddendas, [Note: et Iudicem.] ut supra monuimus, astringitur: Et, in specie, Comitis Palatini Rheni, Sacri Imperii Archidapiferi, Electoris Principis, iudicio est obnoxius; coram quo, super causis, pro quibus impetitus fuerit, habet respondere. [Note: aurea Bulla c. 5. 5. fin.]

Ut ita hodiè Imperatori de se gloriari non liceat, quomodò Antonino olim Philosopho licuit: [Note: Xiphil. in eius vitâ] Nemo, nisi solus DEUS, Iudex Principis esse potest.

Quia autem alium, praeter DEUM, Iudicem pati cogitur. Imperator, certissimum indicium id est, non habere eum Legibus solutam potestatem: Quippe nullum alium Iudicem habent, sed in propriâ causâ Iudices esse possunt, quibus ab immortali DEO, rerum omnium arbitrium, Legibus solutum, conceditur. [Note: Bodin. lib. 3. de Repub. c. 6.]

Sectio III.

[Note: Iudicium hoc Palatini firmatur] UT autem de Electoris Palatini hoc privilegio


page 74, image: s090

paucis quoque agamus; sunt, qui Domus Austriacae, aut Imperatoriae potentiae nimiùm studiosi, controversiam de eo Palatino moveant. [Note: Auctor Iustitiae Caesareae propos. 18. Christian Gottlieb von Friedberg im newen Calvinischen Model des Heil, Romischen Reichs.] Quibus clarum Aureae Bullae textum nos opponimus.

Textum hunc antagonistae nostri [Note: dd. locis.] nequiquam in alium sensum detorquere conantur: Quod nempè Aurea Bulla haud ullum ius Palatino tribuat, sed consuetudinem istam, cuius mentio fit, in medio relinquat; et, si quod ius ex illâ Palatinus habet (id quod Lex neque affirmet, neque neget) extra Aulam Caesaream usum eius adimat.

Sed, utut verba textus, de istâ consuetudine, dubitanter ac relativè concepta sint, (sicut, de consuetudine introductum, dicitur) attamen, quicquid, eo tempore, dubitationis superese poterat, per Aureae Bullae sanctionem, et expressam hanc dubiae consuetudinis confirmationem, sublatum est.

Claris enim verbis sancitur: Quod Imperator, sive Rex Romanorum, super causis, pro quibus impetitus fuerit, habeat, id est, teneatur, sicut de consuetudine introductum dicitur, coram Comite Palatino Rheni, Sacri Imperii Archidapifero, Electore Principe respondere.

Cum Aureâ Bullâ. concordat Speculum Suevicum, [Note: lib. 2. c. 43. §. 6.] Wan die Fürsten den König wollen beklagen, das sollen sie thun vor dem Pfaltz graffen.

Nec ipsi, è Domo Austriacâ, Imperatores id infitiati sunt. Nam Fridericus Imperator, eius nominis III. privilegia Helvetiorum rata habere noluit, sed causam, aut arbitris decidendam, aut, si mallent, coram Praefecto Praetorii Rhenani, ubi omnes Imperatoris causae controversae decidi soleant, tractandam, dixit; ut Gerhardus de Roo, Austriacarum rerum Scriptor, auctor est. [Note: lib. 5. histor. Austr.]

[Note: Imperator coram Palatino convenitur, tamquam Imperator] Et quidem convenitur Imperator coram Palatino, ratione


page 75, image: s091

officii, tamquam Imperator; si Status aliquis Imperii, iudicialiter, aut extraiudicialiter, ab ipso gravatus fuerit: Non, tamquam Archi-Dux Austriae, aut alius Imperii Princeps, ut adversarii nostri sentiunt. [Note: Auctor Iustitiae Caesareae Imperialis d. loco.] Hoc enim respectu etiam in Camerâ citari, ac conveniri potest; nec singulari hoc iudicio est opus. [Note: Reink. lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 163. et cl. 4. c. 5. n. 3.]

[Note: Ab eodem Palatinus aliquandò appellatus] Itaque legimus, ab Imperatore ad Palatinum fuisse provocatum: Quemadmodum Fridericus, Burggravius Noribergensis, à sententiâ Caroli IV. Rupertum Palatinum appellavit; qui etiam appellationem suscepit, sententiamque, ab imperatore latam, reformavit. [Note: Bedencken, ob die Churfürstliche Pfaltz in causis gravatoriis des Keysers Richter sein könne.]

[Note: Palatinus eius Iudex est, etiam in causâ malè administrati Imperii et in puncto depositionis] Neque, in civilibus tantum, et pecuniariis causis, ut quidam autumant, [Note: Gilhausen in arbore iudic. c. 1. p. 1. §. 8. n. 9. Reink. d. c. 5. n. 5.] sed et, si de Statu, vel malè administrato Imperio ratio exigatur, et de Imperatore deponendo agatur, Palatinus, competens Imperatoris Iudex esse videtur.

Ita, in remotione Adolphi Imperatoris, Moguntinus Pontifex, Saxoniae atque Brandenburgii Praesides, Legati Regis Bohemiae, Regulum Saxonum, arbitrum honorarium (quippe Rudolphus, Praefectus Praetorio Rheni, Rectorque Boiariae, cuius munus est, veluti de querimoniis, adversùs Caesarem delatis, cognoscere, iusque dicere, sententiam pronuntiare, venire recusârat) ceperunt, tribunali imposuerunt, Adolphum accusârunt, deinde Senatus consulto in ordinem redegerunt, et à fastigio deturbârunt. [Note: Avent, lib. 6. Annal. Boi.]

Ita, cum tempore Alberti Austriaci, quidam Electores Imperii, praecipuè Ecclesiastici Principes, ob diversa discidia, in eundem Albertum Regem, varias coniurationes ac simultates attentarent, dicentes; Adolphum, Dominum suum in Bello peremisse, ideoque regiâ Albertum dignitate indignum


page 76, image: s092

censerent: Eam ob rem, ceteri Principes primarii, in Regno germaniae, Rudolphum, Palatinum Rheni, Imperii Iudicem Statuerunt; ut deinceps, futuris temporibus, suâ industriâ, hoc officium peragere deberet. Ex quâ consuetudine Reges Romanorum, moverentur, ne aliquod malum, vituperatione dignum, in Regno molirentur, ac indigni Imperie, iudicarentur: Ut Hartmannus Schedel, Noribergensis, scribit. [Note: in historiâ 4. mundi aetatum, aetate 6. sub Alberto Rege.]

Eisdem paene, sed Germanicis verbis, Hartmanni Conterraneus, Georg Alt, referente Goldasto, [Note: in rationali Constit. Imper. p. 99.] Darumbsetzten die andern Fürnembsten Fürsten, Teutscher Nation, Hertzog Rudolphen, Pfaltz Graffen bey Reyn, zu einem Richter des Römischen Reichs, also daß Er hinfüro, zu künfftigen Zeiten, auß seiner Dapfferkeit, dasselbe Ambl vollführen solte: Auff daß die Römische Römge bewegt würden, nichts Vbels, oder Scheltung würdigs im Reich fürzunehmen, dadurch sie der Römischen Röniglichen Socheitz Vnwürdig geschögt werden möchten.

Ad eundem sensum quoque, Heinricus Monachus Rebsdorffensis, [Note: In Chron. quem refert Iustus Asterius in exam. Comit. Ratisbon. An. 1636.] albertum Austriacum, ad Rudolphum, Comitem Palatinum Rheni, delatum, Electores deponi petierunt; eligentes ipsum pro Iudice Regis, asserentesque, id muneris, ad Comitem Palatinum pertinere: Quod sit officium Palatinae dignitatis, ex quâdam consuetudine, de causis cognoscere, quae ipsi Regi moverentur.

[Note: Illud tamen solus, sed in Comitiis, et pleno Senatu] Illud tamen in hoc Iudicio observatum dignum est, quod Comes Palatinus, non alibi, quam in imperiali Curiâ, ubi Imperator, seu Rex Romanorum praesens exstiterit, id exercere possit. [Note: Aurea Bulla d. c. 5. § fin.] Hoc est, ut nos explicamus, in ipsis Imperii Comitiis, et pleno Ordinum Imperii consessu.

Nam imperialis Curia, aliquandò quidem, Aureae Bullae stilo, Aulam Imperatoris denotat: Unde ministri Imperatoris


page 77, image: s093

(die Hoff Diener) vocantur, Imperialis, vel regalis Curiae quottidiani ministri; [Note: tit. 25. §. sicut autem.] et Officiales Imperialis seu regalis Curiae; [Note: tit. ult §. 1. et 2.] eiusque aulicus Cancellarius, dicitur Cancellarius imperialis Curiae; [Note: tit. 25. §. ingresso verò.] eius Aulae Magister et mareschallus, Imperialis sive regalis Curiae Magister et Mareschallus. [Note: tit. ult. §. praedictarum et duobus sequ.]

Frequentiùs tamen in totâ antiquitate Germanicâ, et ipsâ Aureâ Bullâ, Imperialis Curia designat Comitia, seu omnium Ordinum sollennem, cum Imperatore Conventum.

Hinc aliquandò simpliciter dicitur Curia; ut, Curia Metensis, der Hoff zu Metz, [Note: rubr. tit. 24.] celebrare ac habere Curiam, einen Hoff halten: Aliquandò, Imperialis, seu regalis Curia, Keyserlicher vnd Königlicher Hoff, des Heiligen Reichs Hoff: [Note: tit. 3. 4. 6, 21. 22. 25. §. regresso verò et §. sicut autem et §. quandocumque tit. ult. §. praetereà.] Aliquandò, sollennis Curia, Hochzierlicher, Hochzeitlicher Hoff; [Note: in prooem. et tit. 12. tit. 24 §. ult. tit. 25. rubr.] quandò, nemò, actus aliquis sollennis, adhibitis Imperii insignibus, expediendus venit.

Et, in hoc posteriore significatu, etiam hic accipi, putamus.

Ex quo iam infertur, quod non solus elector Palatinus, hanc cognitionem sibi vindicet, sed omnium Ordinum ea propria sit, et iudicium, in Imperiali Curiâ, hoc est, Imperii comitiis, ac pleno Ordinum Senatu peragi debeat: In quo tamen Palatinus, tamquam primarius Elector, vice Caesaris, (qui aliàs Comitiorum Praeses est, sed, in praesenti casu, tamquam in propriâ causa, Iudex esse nequit) Iudicis personam, ex antiquâ consuetudine, et Aureae Bullae privilegio, repraesentet.

Unde solvitur eorum argumentatio, qui, absurdum, putant, [Note: per c, sollicitae De maies. et elect. Auctor Iustitiae Caesareae Imperialis d, loco.] Imperatorem Palatini subire iudicium; qui ipse Imperatore inferior, eiusque Vasallus sit.

Non enim solus Palatinus, sed universum Imperium, seu


page 78, image: s094

omnes Ordines, praesidente solùm et dirigente Palatino, iudicium exercent: Imperium autem Imperatore superius esse, iam suprà ostensum est.

[Note: Instantia adversariorum enervatur] Nec est, quod exemplis Regum Galliae, et aliorum Monarcharum, qui spontè, iudicio suorum officialium, sese submiserint, et, quod iudicatum fuit, efficaciter contra se exsecutioni mandari passi sint, Imperatoris Maiestatem tueatur Reinkingk. [Note: lib. 1 cl. 4. c. 5. n. 4. et cl. 2. c. 2. n. 221.]

Nam, in Imperatore nostro id merae voluntatis esse, haud ipsemet, opinor, Reinkingk dixerit: Et quicquid, aut ille, aut alii dicant, certè Aureae Bullae textus reclamat.

[Note: Palatinus non est arbiter, aut Iudex prorogatus.] Adeoque dici non potest, Palatinum ius dicere in Imperatorem per iurisdictionis prorogationem, aut tamquam electum Commissarium, et arbitrum.

Nam, etsi forsan Palatini hoc privilegium ex prorogatione ortum traxerit, Es mögen sich etwan Alte Teutsche Keyser erboten haben, wan jemandt von Ihnen beschwert zu sein, vermeinte, daß Sie ihnen nicht zu wieder sein lassen wolten, daß solcher seine Klag, bey seines Palatii Comite, oder Hoff Gerichts Praesidenten vorbrächte, vnd daß Sie, was derselbe vor recht vnd billig erkennen würde, gültig sein lassen, vnd vollnziehen wolten. Es lasse sich aber ansehen, daß zu folgenden Zeiten, nachdem die Reichs Aembter, vnd vnter denselben auch Comitis Palatini, oder Reyserlichen HoffRichters Ambt, denen, die Sie inne hatten, von den Keysern, für Sie vnd Ihre Nachkemmen, zu Lehen gegeben, vnd Erblich gemachet worden, die jennigen, se Palatini Comites Rheni waren, die alte Gewonheit, der Vaterthanen Klag, wieder den Keyser, anzuhören, als eine Gerechtigkeit praetendiret, vnd etwan auch, wan sie am Keyserlichen Hoff zugegen gewesen, durch der Keyser gutwilligkeit, erhalten vnd geübet. [Note: Christian gottlieb von Friedberg in d. tractatu.] Nam etsi hoc, inquam, largiamur,


page 79, image: s095

post consuetudinem tamen hanc, Aureâ Bullâ confirmatam, prorogata amplius iurisdictio vocari non potest.

Multò minùs arbitrii seu compromissi leges et regulae hic locum reperiunt: Cum arbitrium, et prorogatio iurisdictionis partium consensu fiant, et in singulis tantum causis; unâque finitâ, ipsum quoque arbitrium, et prorogata iurisdictio exstinguantur. Elector vero Palatinus, ex antiquis moribus, Aureâ Bullâ confirmatis, adversus Imperatorem, quotiescumque is impetitus fuerit, fundatam habet iurisdictionem; et, nolens, volens, coram illo respondere habet, sive tenetur Imperator. Quae non exigua est Domus Electoralis Palatinae excellentia. [Note: Thomas Hubertus Leodius in vitâ Friderici II. Palatini lib. 1. circa fin.]

Concludimus tandem ex his omnibus: Imperatorem, cum non in leges Imperii tantum iuret, et ad observantiam Recessuum Imperii, iure contractus, obligetur, sed etiam rationem perperam gestorum reddere teneatur, adeò ut, non coerceri tantùm, sed et planè exauctorari possit, et denique Iudicio Imperii Palatino praesidente, sit obnoxius; tam quoad vim coactivam, quam directivam, tam de necessitate, quam honestate, Legibus esse subiectum, adeò, ut verè Legibus solutus dici, nullo modo possit.

CAPUT VI. De Legum ferendarum potestate.

Sectio I.

[Note: Legum ferendarum potestas Maiestatis propria] ALterum, praecipuum et essentiale, Maiestatis proprium est, Subditis Leges ferre universales, et latas iterùm abrogare.

Non enim aequum modò est, sed etiam necessarium,


page 80, image: s096

Leges in Principis arbitrio perinde esse, ut in potestate gubernatoris, navis gubernacula; quae essent inutilia, nisi, ad omnem caeli faciem, et opportunitatem, moveri ac converti possent, quomodò Sextus Caecilius rectissimè dicere solebat: Ne ipsa navis cum gubernatore prius naufragium patiatur, quam vectores consuli possint. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 8.]

Hinc apud Gallos, in fine Legum omnium, ac edictorum, subiecta est clausula, Quia sic nobis placuit: Ut ab omnibus intelligatur, Leges, tametsi iustas, ab unius Regis voluntate pendere. [Note: Bodin. d. loco.]

[Note: Ea antiquorum Imperatorum fuit] Id ipsum Romanorum etiam Imperatorum Maiestas olim sibi vindicavit: Nam constituto Principe, datum est ei ius, ut, quod constituisset, ratum esset, [Note: l. 2. §. 11. de orig. iuris.] et quod Principi placuit, Legis habuit vigorem; [Note: l. 1. pr. de constit. Princ. §. 6. Inst. de iure natur. gent. et civ.] imò, soli Imperatori, Leges condere, eo tempore concessum fuit. [Note: l. ult. §. 1. C. de Legibus.]

Quam potestatem, condendi Legem generalem, ut et reliqua sua reservata, Imperatorem, ne quidem, si voluerit, transferre in alium potuisse, scribunt. [Note: Lancellot. in templo omn. Iud. lib. 2. c. 1. §. 4. vers. Legem generalem condit, quem refert ac sequitur Ionath. Cluten in sylloge rer. quotid. 21. lit. 1.]

[Note: Hodiè non Imperatoris, sed Imperii est] Haec verò omnia in hodiernum Imperatorem non magis quadrant, quam si exiguo pedi ingentes aptes cothurnos. Is enim, nec, fine Procerum consensu, ullas Leges ferre, nec ullas, nisi contrariâ eorum, quorum auctoritate latae sunt, mutare, aut abrogare potis est.

Quare Imperii, et non Imperatoris Recessus dicuntur, Reichs Abschiede, et gemeiner Reichs Veschlus, aut Recessus Imperatoris ac Imperii, Vnser vnd Gemeinder Stände Abschied, [Note: Recess. Imperii de An. 1564. §. haben sie in fine.] Vnser vnd des Heiligen Reichs Constitutionen vnd Ordnungen. [Note: Recess. Imper. de Anno 1567. §. aber doch da sie.]


page 81, image: s097

Nec ipsemet defunctus Ferdinandus, quamquam de facto contrarium ausus, tam effrons fuit, ut verbis id negaret.

Ita enim Legatis Circuli Franconici An. 1629. 28 Aug. respondit, Es erinnern sich Ihre Keyserl. Mayt. daß in den jenigen sachen, da man newe Gesetz vnd Constitutiones auffrichten wolle, dem im Reich herkommen nach, solches auff gemeinen Reichs Versamblungen constituiret werden solle. [Note: Thomas Maulius in Epistolâ Iconismo Aquilae Romanae annexâ.]

Quare cum Elector Saxoniae, literis de dato 28 April. anno 1629. ad Caesarem datis, multis rationibus ostenderet; Religionis negotium, ab exorti dissidii primordio, in Comitiis Imperii publicis tractari solitum, ac proinde totam, ferventem eo tempore, Edicti causam, illuc esse reiciendam: Iussu Imperatoris responderunt Consiliarii aulici, Newe Gesatz könne Ihre Mayt. nicht machen, ohne consens der sämbtlichen Reichs=Stände, man versire aber dißmahl nichtin terminis Legis ferendae, sondern Iustitiae administrandae, [Note: Ibid.]

Hinc, si quod placitum sanctionis publicae vim et effectum habere debet, inter alia requiritur, ut 1. deliberatio non in Aulâ principis, sed in Consilio Imperii, instituatur, et, quae aguntur, ad Acta ac Protocolla Imperii referantur.

2. Decretum, non in Caesareâ vel Regiâ, sed Moguntinensi, tamquam Sacri Imperii Romani Archi-Cancellariâ concipiatur.

3. non solius Caesaris, sed iunctim, Caesaris et Ordinum nomine.

4. à Cancellariâ Moguntinâ in mundum redigatur, et à Statibus praesentibus, absentiumve Legatis subscribatur.

Porro 5. non à Caesare modò, sed certis Ordinibus, omnium Ordinum nomine signetur. [Note: Burchardus parte 2. auton. c. 37. et ex eo Paurmeist. lib. 2. de iurisd. c. 2. n. 52. edit. poster.]

Cum ergò Leges universales, non, nisi in Comitiis, condi, et rursus abrogari possint: Ex iis, quae de iure Comitiorum


page 82, image: s098

paulò antè disseruimus, cuinam Legum ferendarum potestas ascribenda sit, in propatulo est.

Sectio II.

[Note: Reinkingii obiectiones] SEd hic iterum inter ceteros Reinkingk [Note: lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 109. et seq.] omnem movet lapidem, ut ostendat: Procerum consensum tanti non esse, qui Maiestatem Imperatoris absorbere possit.

Nam I. Consilium Procerum, et Plenitudo Potestatis Imperatoriae, ut compatibilia, ponuntur, [Note: Recess. Imperii de An. 1530. §. Vndmeinen.] Auß Vnser Keyserltchen Macht, Vollkommenheit, vnd mit gemelten Vnserer gehorsamen Chur Fürsten etc. gemeinen zeitigen Rath vnd willen.

II. Proceres suffragia sua, cum contestatione subiectissimae observantiae, interponunt: Stände haben Vns zu freundlichem Vnterthänigem gefallen dewilliget, [Note: Recess. Imperii de anno 1521. §. Vnd dieweil wir. Recess. Imper de Anno 1524. §. vnd erstlich.] Haben Vns, zu aller Vnterthänigstem gehorsam, verglichen, entschlossen etc. [Note: Recess. Imper de Anno 1567. §. haben sie.] Haben, in Vnterthänigster gehorsam, Vns gebeten, vnd höchstes fleisses ersucher, [Note: d. Recess. §. darauff auch von wegen.] Haben sich Vns, zu aller Vnterthänigstem gehorsam, eingelassen. [Note: Recess. Imper. de Anno 1566 §. wiewoll dan ferner.]

III. Imperator, in Legibus ferendis, potiores obtinet partes: Ideoque illi, Legum ferendarum potestas, meritò soli ascribitur.

Ipsius enim est, Comitia habere, ac convocare Ordines: Ipsius est, deliberationis capita proponere: ipse Procerum placita confirmat: Et denique, ipsius nomine Leges promulgantur; quae promulgatio praecipuum robur, et auctoritatem iis conciliat.

[Note: Nostrae ad illas responsiones.] Et haec eorum summa est, quae Reinkingk, pro Imperatore in medium profert: Nec, iuncta inter se, tanti tamen


page 83, image: s099

sunt, ut à sententiâ nostrâ, quae firmo Comitiorum fundamento nititur, nos dimoveant.

[Note: Recessus Imperii saepè haud accuratè loquuntur] Id quidem lubentissimè fatemur: Recessus Imperii interdùm minùs accuratè; imprimis autem, ubi de Plenitudine Potestatis, Imperatoris Maiestate et dignitate agitur, quoad ipsum Imperatorem, longè magnificentiùs, et speciosius, ac res ipsa requirit, respectu verò Ordinum, magis serviliter et demissè loqui, quam auctoritas eorum patitur, aut admittit.

Sed hoc aut parasitastris istis Legistis, Recessuum concinnatoribus, imputandum est: Aut communi saeculi nostri vitio, et depravato Germanici idiomatis stilo; qui, huiuscemodi nugamentis, ac inanibus ceremoniis, titulorumque ampullis, ad nauseam usque scatet.

Nam, si verborum tenorem sequamur, infitiari non possumus, ab Imperatoris parte mera praecepta esse, et imperia; ab Ordinum verò, meram oboedientiam et preces: Cum tamen, rei veritate inspectâ, Imperator, absque Ordinum consensu, ne hilum quidem possit; et Ordinum, si non maior, certè, ex omnium sententiâ, par, cum Imperatore, in Comitiis, sit potestas.

[Note: Sed res ipsa potiùs, quam verba attendemus] Nobis Bartolum hic audire lubet, qui, si non quoad verba, quoad mentem tamen eleganter dixisse fertur: [Note: teste Ludow. Vivo lib. 1. de corruptâ discipl.] De verbibus non curat Iureconsultus.

Nec veritatem rerum indaganti, verba et curialia haec, sed ipsa rerum momenta ponderanda sunt: Alioqui, si verborum cortici mordicùs inhaereamus, nucleum ipsum, aut corrumpemus, aut planè amittemus.

[Note: Plenitudo Potestatis, et consilium, compatibilia quidem sunt] Plenitudini Potestatis et Procerum consilio, optimè inter se convenire credimus: Si tamen, in Imperio nostro, nudum tantum Proceribus consilium est, et non maior quaepiam auctoritas.

Quemadmodùm veterum Imperatorum Maiestati nihil decessit, eò, quod Leges omnes, Senatus consilio fieri iussae


page 84, image: s100

sunt: Quippè humanum est, si quid emerserit, quod formam generalem, et antiquis Legibus non insertam, exposcat, id in Senatu tractari; [Note: l. 8. C. de Legibus.] hoc est, humanitatis, non necessitatis, ut Baldus interpretatur. [Note: ad d. l. 8. quem refert Bodin. lib. 1. de republ. c. 8.]

Sed aliud est ultrò ac spontè Senatum adhibere in consilium: Aliud, ad id faciendum teneri.

Quin imò licet, insuper quis, de re aliquà consilium habere, seu alios ad deliberationem vocare, iure obligatus sit; attamen, habito consilio vel tractatu, à consulentium mente recedere, ei licet: [Note: c. cum olim. de arbitr.] Consilium enim non obligat eum, cui datur; sed, an id expediat, necne, cuique apud se explorare, liberum est. [Note: l. 2. §. ult. Mandati. l. 77 §. 24. de Legat. 2.]

Hinc, qui Legis ferendae consilium dat, ipsemet eam tulisse, aut constituisse non videtur: [Note: l. 1. §. 3. quandò appell. sit.] Nec ista Legum et Edictorum probatio, et publicatio, quae in Curiâ, vel Senatu fieri solet, arguit, Imperii Maiestatem, in Senatu, vel Curiâ inesse, sed auctoritatis speciem; sine quâ, vel in rebus à Senatu iudicandis, vel mortuo Principe, Leges, ab eo latae, in dubium revocantur. [Note: Bodin. lib. l. de Republ. c. 8.]

[Note: Ordines verò Imperii plus, quam dandi consilii ius, habent] Longè ab his diversa Ordinum imperii ratio est: Illorum enim, non consilium modò, sed consensus insuper, et voluntas, imò permissio, et acceptatio, in Legum sanctione requiritur, der Stände ermessen vnd bewilligung, [Note: Recess. Imper. de Anno 1559. §. damit dan hinfüro.] Rath vnd zuthun, [Note: Recess. Imper. de Anno 1570. §. weiters nachdem.] einmütiger zeitiger Rath vnd wille, auch zugeben vnd annehmen. [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1500. in princ. Declaratio Pacis profanae d. Anno in princ. Ordinatio Regimenti de Anno 1521. in princ. Recess. Imper. de eod. Anno in princ. Declaratio Pacis profanae de Anno 1522. in princ.]

Ideoque Imperator diversum ab eo, quod illis visum est,


page 85, image: s101

statuere nequit: Consilium enim quis non tenetur sequi, sed bene consensum. [Note: Petra de potest. Princ. c. 72. quaest. 3. n. 24.]

Nec Ordines Imperii Senatus tantum vice funguntur, seu nudi Consiliarii sunt; qui nullam potestatem et imperium in Republ. habent, quorumque sententiam, vel sequi, vel repudiare, liberum est iis, quibus Res pub. regenda commissa est: [Note: Paurmeist. lib. 1. de iurisd. c. 3. n. 10.] Sed Archontum loco sunt; qui ipsimet de potestate participant, et clavum Rei publ. unà cum Imperatore, tenent.

Quare nil, istis invitis, decernere Imperator potest: Imò, si quid è re communi visum sit, Ordines, invito Imperatore, decernendi facultatem habent.

Unde sequitur, quod, in Legibus ferendis, Plenitudo Potestatis Imperatori verbis potiùs et de facto tribuatur, quam ut re ipsâ, ac de iure competat.

[Note: Necessarius aliorum consensus Plenitudini Potestatis adversatur] Nam necessarius iste aliorum, in ferendâ Lege, consensus, Plenitudinem Potestatis, et Maiestatem planè infringit: Qui, si Superiorum sit, eum, qui legem fert, alterius esse subditum; si aequalium, Imperii socios habere; sin inferiorum, seu Senatus, seu Populi, summo Imperio vacare, arguit.

[Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 10.]

Quemadmodum ex eo, quod Sigismundus Poloniae Rex, Anno 1548. sibi imponi passus est Legem, se numquam commissurum, ut non, communicato cum Senatoribus consilio, ullâ de re quicquam statuat; [Note: Statuta Regni Poloniae à Ioh. Herburte de Fulstin edita tit. Senatorum ordo.] in hac ipsâ quaestione, contra Regem, secundùm Poloniae Regnum pronuntiamus.

[Note: In Legumlatione Imperator non obtinet potiores partes Convocatio nihil huc facit] Porrò, Imperatorem potiores in legum constitutione obtinere partes, id est, quod penitùs negamus.

Nec enim convocatio Ordinum hoc importat: Et si vel maximè; ea tamen, non in solius Imperatoris, sed omnium simul Electorum, potestate est.

[Note: Nec propositio] Nec propositio huc quicquam facit: Nisi eodem modo ???(i) Idem lib. 2. c. 2. n. 62. edit. poster.


page 86, image: s102

dicere velis, in lege, aut Plebiscito, constituendis, insigniorem fuisse Consulis, Tribunive, quam ipsius Populi aut Plebis, olim auctoritatem; quia illis interrogantibus, ac, si quid è re publicâ futurum existimarent, proponentibus, Leges et Plebiscita, à Populo ac Plebe constituebantur. [Note: § 4. Inst. de iure natur. gent. et civ.]

Non enim ad propositionem, sed ad conclusionem spectandum est, Monarchiae si certum velimus metiri pondus. [Note: Limnaeus lib. 1. de iure publ. c. 10. n. 43]

[Note: quae tamen ipsa parùm quoque attenditur] Imò, propositio ista Imperatoris quàm parùm attendatur, ex eo constat: Quod Ordinibus Imperii à propositionis ordine recedere licet, si perspiciant, causam graviorem, et ad Imperii salutem magis spectantem, alteri in propositione fuisse postpositam.[Note: Recessus Imper. de Anno 1555. §. so ist durch die Stände. Limnaeus lib. 9. de iure publ. c. 1. n. 153.]

In quo puncto, Ferdinandus defunctus, nondum iMperator, sed Imperatoris Commissarius, iam tum, Anno 1608. novi aliquid iuris quaesiit, et praetendit, Es fey von Alters jederzeit herkommen, gebreuchlich, vnd billig, daß in berathschlagung der Reichs Tags propositionen, die Articul, in der Ordnung, wie sie von Ihrer Keyserlichen Mayl. bestimbt vnd gesetzt sein, tractirt vnd gehandelt werden. [Note: Neben proposition zu Regenspurg de Anno 1608. 21. Ian.]

Sed quorundam Electorum et Ordinum legati contradixerunt Weil sonderlich die Haubt resolution, von Ihrer Fürstlichen Durchleuchtigkeit in modo procedendi dahin gerichtet, daß den Ständen die Libertet benommen, bey vorfallenden Reichs Versamblungen, die proponirte Puncten, nach gestalten Dingen, vnd befundener Notturfft, nicht eben in der Ordnung, wie sie gesetzet, vorzunehmen: Dahero, ein Theil der Chur Fürsten Näthe, eine rotturfft befunden etc. Vnterthänigst zubitten, daß Ihre Gnädigste Herren, über herkommen, sonderlich in angeregtem modo procedendi, nicht so verbindlich möchten astringiret, noch gefähret werden. [Note: Protocollum Comitiorum de Anno 1608. die 5. Februar. qui fuit dies ???.]


page 87, image: s103

Et, illà quidem vice, ordinem propositionis servatum iri, communiter conclusum fuit: Additâ tamen protestatione, et reservatâ Ordinibus, propositionis ordinem, alio tempore mutandi, facultate, Ist verglichen, die Ordnung der proposition zu halten, in Hoffnung, Keyserliche Mayt. werde dasselbe nicht so hoch erfündlich anziehen vnd auffnehmen, daß sie hernegst, zu andern vorfallenden gelegenheiten, sonderlichs bedencken tragen solten, wan es des Heiligen Reichs vnvermeidliche Nothwendigkeit, also erfordern thete, in der Stände gutachten so viel Allergnädigst zugehelen, daß, bey dergleichen allgemeinen Reichs Versamblung, etwa ein Punct dem andern vorgezogen würde. Wie dan sonderlich obbenandter ein Theil, im künsseigen Reichs Abschiede zugedencken vor nötig erachtet, daß dieser modus procedendi dismahl, als obgemeldet, vnd nicht ex necessitate fürgenommen, sondern den Ständen, zu andern begebenen gelegenheiten, sich des modi halben mit Ihrer Mayt. zuvergleichen, vorbehalten seinsolle. [Note: d. Protocoll.]

[Note: Confirmatio Ordinum, non Imperatoris, est] Confirmationem quod attinet, licet ea in recessibus Imperii Imperatori verbis tribui videatur, re tamen ipsâ Ordinum est: ut patet ex requisitis Constitutionis publicae, quae Franciscus Burchardus, Cancellarius coloniensis, Ferdinandi I. declarationem oppugnans, ordine enumerat. [Note: parte 3. auton. c. 37. et ex eo Paurmeist. lib. 2. de iurisd. c. 2. n. 52, edit. poster.]

Inter quae, confirmationes à parte Ordinum, expressa, à parte verò Imperatoris, nulla fit mentio: Requiritur enim, ut Decreta Imperii, antequam publicantur, Ordinibus praelegantur, et ab iisdem approbentur.

Sed posito, quod confirmatio haec Imperatoris sit, illa tamen id, quod Reinkingk intendit, haud operatur.

Nam, quod confirmans, eam auctoritatem circa confirmatum nanciscatur, ut confirmatum suum dicat, [Note: ut tradit Reink. lib. 1 cl. 2. c. 2. n. 194.] Etiam Iure civili, quicquid Interpretes quidam ac Glossae dicant, perspicuè falsum est.

[Note: Confirmans confirmatum suum non facit] Mandatam ab homine iurisdictionem Lex quidem


page 88, image: s104

confirmat; sed tamen potior hominis mandantis, quam Legis confirmantis respectus habetur: Exspirat enim mandata iurisdictio, nondum exerceri coepta, morte hominis mandantis; non attento eo, quod Lex confirmans, in pristino vigore suo duret. [Note: l. 6. de iurisd.]

Praetorem, vel Consulem, tutorem testamento datum, Lex XII. Tabularum confirmat: [Note: l. 20. §. 1. de testam. tut.] et tamen testamentarius is, non dativus tutor est.

Similiter, testamento minùs legitimè tutor datus, et à Praetore confirmatus, perinde habetur, ac si ex testamento datus esset: Hoc est, ut satisdatio ei remittatur. [Note: l. 3. de confirm. tut.]

Hereditates testamentariae Lege XII. Tabularum confirmantur; quare, Lege obvenire hereditates, non impropriè quis dixerit, eas, quae ex testamentis deferuntur: [Note: l. 130. de Verb. sign.] Potior in illis nihilominùs est causa testatoris, quam Legis; unde successio, seu hereditas haec testamentaria, et altera ista legitima, ab invicem separantur. [Note: l. 70. de acquir. vel omitt. haered.]

Nam, qui confirmat, dat quidem; sed non principaliter. [Note: Goibofr. [(reading uncertain: print blurred)] ad d. l. 6. de iurisd.]

[Note: Praesertim si confirmatio ex necessitate fiat] Et multò magis locum id habet, quandò confirmatio, non ex merâ confirmantis voluntate, sed ex necessitate proficiscitur: [Note: Hillig. ad Donell. ub. 3. comment. c. 5. lit. D.] In quibus terminis etiam hic versamur.

Nam, quemadmodùm Imperator, si postulatis eius Ordines, certis de causis, assentiri nolint, non habet, quod eos inoboedientiae accuset: ita, si iidem Ordines, antiquas Leges, aut in totum abrogare, aut ex parte mutare, et alias novas ferre, è re Imperii esse, putent, in eoque unanimiter consentiant, ac constanter perseverent; Imperatorem illis reluctari non posse, sed consensum suum necessariò praebere oportere, aut Ordinibus, non obstante eius dissensu, concludendi ac decernendi esse facultatem, intrepidè asseveramus.


page 89, image: s105

Ita namque Anno 1524. accidit, ut supra quoque attigimus; quo Decretum Wormatiense, invito, et per Legatum suum contrà protestante Caesare, alio Decreto sublatum est: [Note: Sleidan. lib. 4. histor.] Quod Decretum posterius in tantum valuit, ut etiam sigillo suo id approbare Caesar, invitus, teneretur. [Note: Recessus Imperii de Anno 1524. §. darauff so gereden.]

De Imperatore ergò Germaniae idem dicere licet, quod, de Rege Poloniae, Stanislaus Orichovius scripsit: [Note: in orat. ad Proteres de Legibus Poloniae, quem refert Vent. de Valent. in parth. litig. lib. 2. cap. 2. n. 17.] Rex Poloniae nihil aliud est, quam OS quoddam Regni vestri, vobiscum coniunctum, libero ac legitimo vestro suffragio; ut is prorsus nihil agat, nihil moliatur, ac ne loquatur quidem, nisi id, quod ex intimo sensu vestro publicè sit profectum.

[Note: Promulgatio aliquandò Ordinum quoque nomine fit] Quod, ultimò, solius Imperatoris nomine, Lege promulgentur, id certè perpetuum non est: Nam saepiùs etiam in promulgatione Ordines, cum eo, pari passu procedunt. Unde ista in Recessibus Imperii verba, Haben, mit sambt Vnsern, vnd des Heiligen Reichs Chur Fürsten, Fürsten vnd Ständen, vnd gemeiner Versamblung, gesetzt, vnd geordnet, [Note: Ordinatio et constitutio super vino de Anno 1497. in princ.] Haben, hie auff gegenwertigem Reichs Tag versamblet, für genommen, vnd beschlossen, [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1500 in princ.] Haben, sambt Chur Fürsten, Für sten, vnd Ständen, zu einer reformation etc. im Heiligen Reich folgende Ordnung auffgerichtet. [Note: Reformatio politiae de Anno 1530. in princ.] Idemque ex novissimâ Camerae ordinatione clarescit, welche, mit Rath, zuthun, vnd Vergleich, der Chur Fürsten, Fürsten vnd der Stände, durch eine sondere Constitution, in das Heilige Reich publiciret worden. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1555. in prooem.]

Et notabile est, quod etiam nomina Electorum ac Principum, unà cum Imperatoris titulo, Recessui aliquandò praefixa legantur, [Note: Constitutio vom gemeinen Pfenning de Anno 1495. in princ.] Wir Maximilian, von GOTtes Gnaden, Römischer König etc. und Wir, von denselben Gnaden,


page 90, image: s106

Berchtold zu Maintz, Herman zu Cölln, Johan zu Trier, Ertz-Bischoffe etc.

[Note: Nec ipsa tamen multum operatur] Sed, utut concedamus, Leges promulgari, solius Imperatoris nomine, ne id quidem adeo magni erit ponderis.

Nam, apud Venetos quoque totius Consilii Decreta, et Leges, tum etiam publicae literae, sub nomine et auctoritate Ducis, prodeunt: [Note: Contar. lib 1. de Repub. Veneta. Arnis, lib. 2. de Republ. c. 6. n. 91.] Nec ideo is, in condendis Legibus, aut administrandâ Republ. et decernendis his, quae publice utilia visa sunt, potiores obtinere partes, à quoquam, qui sanae mentis fuerit, dicetur.

Olim quoque in Galliâ, ante Legem Caroli V. Regis, Leges, Edicta, ac Rescripta, iussa denique omnia, nomine, manu, ac sigillo Regentum Regni sanciebantur: [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 8.] Nec tamen Regentum ideò, in ferendis Legibus, maior et magis eminens, quam ipsius Regis, fuit potestas.

Sectio III.

[Note: Imperium vere Legibus solutu!, et supra Leges est] EX dictis nos concludimus, Imperatorem nostrum hodiernum, nec Legibus solutum, nec Legum auctorem rectè dici. Ad Ordines autem universos iunctim in comitiis, velut unum corpus, consideratos (à quo tamen corpore, Imperatorem, si aliquis exsistat, non excludimus) utrumque hoc Maiestatis requisitum optime applicari potest: Quapropter illis Maiestas Imperii potius, quam soli Imperatori tribuenda est.

Nulli enim dubitamus, quin Ordines universi, in Comitiis congregati, omnibus Legibus soluti, et supra omnes Leges, [Note: etiam fundamentales] etiam illas, quas fundamentales vocant, sint; easque, velut constituerunt, ita, si è re Imperii videatur, abrogare, aut mutare, aliasque novas introducere possint.

[Note: Ordines in Comitiis etiam Statum Imperii mutare possunt] Et, quemadmodùm apud Athenienses, post Codri Regis mortem, in Rem publ. mutatum fuit Regnum, administratioque


page 91, image: s107

Rei publ. annuis Magistratibus permissa. [Note: Iustinus lib. 2. histor.] Qualia in Poloniâ quoque, mortuo Stephano Batorio, agitata consilia sunt: Repetendi, nimirùm, antiquis saeculis usitatum morem, ut regia auctoritas deferretur omnibus, vel nonnullis ipsorum Senatoribus, aut Palatinis; amoto Regis nomine, pletisque exoso. [Note: Horatius Spanochius de inter Regno Poloniae.]

Ita, in nostro quoque Imperio, si Ordines utilius existimaverint, Rem publ. non monarchicè amplius, sed aristocratice gubernari, per certum quoddam Regimentum, nullo iure tenebuntur, aut cogentur, imposterùm habere Imperatorem.

Nam licet Electores, mortuo IMperatore, ad eligendum, intra certum tempus, alium, fidei suae virtute, quâ sacrum prosequi tenentur Imperium, obstricti sint: [Note: Aureâ Bullâ tit. 1 §. cum autem ad hoc.] Id tamen (ut omne aliud iuramentum) intelligendum est, rebus in eodem Statu permanentibus; causâ verò de novo superveniente, à iureiurando, sine crimine periurii, recedere licet. [Note: l. ult. Qui sa. tud. cog. c. cum inter. de renuntiat. c. quemadmodum De iure iur.]

Si itaque Ordinibus Imperii, diversum ab eo, quod in Aureâ Bullâ cautum est, placuerit: Electores non ulteriùs, ad eligendum Imperatorem, obligabuntur: Quin nec eligere poterunt.

[Note: et Electores] Ex quo porrò deducimus; quod Imperium, siquidem communi consensu ita videatur, Electores, ob rem male gestam, vel reformare, et alios eis adiungere, vel eam, quam habent, eligendi Imperatoris potestatem, in totum adimere, et ad omnes [Note: non attentâ Aureâ Bullâ] Ordines revocare possit: Non attentâ illâ, quam, velut idolum quoddam ac vitulum Aaronis, plerique Scriptorum hucusque adorârunt, Aureâ Bullâ.

Haec enim, non secus ac, omnium Principum, et Ordinum, consensu ac approbatione, suo tempore, Noribergae facta est; commodo publico, tunc temporis id flagitante: Ita, contrariâ eorum voluntate, si, illam Imperio noxiam esse,


page 92, image: s108

iudicent, tolli, et alia Lex fundamentalis in locum eius substitui potest. [Note: Protestatio Electoris Saxoniae 15 Confoederatorum contra electionem Ferdinandi I. apud Sleidan. lib. 7. histor. Hortled. tomo 1. de Bello German. lib. 4. c. 9. n. 176.]

Cum, secundùm Philosophos, eadem principia destructionis, quae constructionis sint: [Note: Limnaeus lib. 1. de iure publ. c. 11. n. 116.] Nihilque tam naturale, quam eodem modo quid dissolvi, quo colligatum est. [Note: l. 35. de Reg. iuris.]

CAPUT VII. De Homagii, et Fidelitatis receptione.

PRaeter duo isthaec Maiestatis Iura, seu propria, quae velut generalia sunt, et reliqua ambitu suo comprehendunt, plura sunt, adhuc magis specialia: Inter quae primò occurrit, [Note: Receptio Homagii Maiestatis est] Receptio Homagii et Fidelitatis.

Nam Homagii praestatio, ex parte recipientis, est fundamentum superioritatis: Ex parte verò praestantis, fundamentum subiectionis. [Note: Ex Cravettâ, Rolando a Valle et aliis Reink. lib. 1. cl. 2. cap. 2. n. 86.] Nec Homagium praestare, aliud est, quam subiectionis et oboedientiae iuramentum subire: [Note: Ex Gailio et aliis Idem n. 88.] Huiusque exactio ac praestatio, de necessitate subiectionem arguit. [Note: ex Zasio, Sixtino, et Gilmanno Idem lib. 10 sl. 5. cap. 4. v. 4.]

[Note: Homagium praestatur Imperati et Imperio] Praestant autem Principes ac Ordines Imperii Homagium, non soli Imperatori, sed etiam Imperio, Schweren, dem Römischen Reyser, vnd dem Reich, trew, hold, vnd gewärtig zu seyn: Ut patet ex formula iuramenti, à Reinkingio adductâ. [Note: d. cl. 2. c. 2. n. 202.]

Si ergò Homagium ac iuramentum Fidelitatis illi tantum praestatur, quem, ut Magistratum ac Principem agnoscimus;


page 93, image: s109

sequitur, Ordines Imperii, non solius Imperatoris, sed Imperatoris et Imperii simul, esse fiduciarios.

Id quod Recessus Imperii ultrò confitentur: In illis enim scribitur, dey den Eyden vnd Pflichten,damit jhr Vns,vnd dem Heiligen Reich zugethan, vnd verwandt seyt. [Note: Constitutio contum Anabaptistas de Anno 1529. §. deßgleichen. et passim.]

Et hinc, non solius Imperatoris, sed Imperii quoque Subditi dicuntur, Vnser, vnd des Heiligen Reichs Chur Fürsten, Fürsten etc. Unsere, und des Reichs Unterthanen und Getrewen [Note: Ordinatio Pacis profanae de Anno 1521. in princ. Recessus Imperii de Anno 1542. §. hierumb, et passim.]

Si quoque, ut oportet, Maiestatem ex hac metimur Superioritate; certe illa Maiestas, non solius Imperatoris, sed Imperatoris ac Imperii simul est.

[Note: Homagium praestatur a singulis Ordinibus, non universis simul] Et notandum primo hic, quod non (ut in Monarchiâ, tum singuli Cives, tum universi, iurant in fidem unius Principis, qui, post DEUM immortalem, obligatur nemini [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 8.]) universi Ordines, in Comitiis congregati, fidelitatem iurent: Verùm singuli tantùm, nimirùm, ut singuli; ratione Imperii, cuius primus Princeps, ac velut caput, Imperator est.

Nam universi Ordines, collegialiter, ut unum corpus, considerati, Imperatori fidelitatem non debent, sed Imperator illis: Quia ipsimet Imperatore superiores sunt.

[Note: Nec foli IMperatori, sed Imperio simul] Notandum ulteriùs, quod in aliis Regnis, ubi Maiestas, seu Superioritas, penes unum, sine controversiâ, residet, in iuramento fidelitatis, nulla Regnorum, seu ditionum fiat mentio: Quemadmodum etiam, tempore Caroli Magni, altum adhuc de eo fuit silentium.

Huic enim Principes iuramentum praestiterunt, sequenti formulâ; Promitto, me Domino meo Carolo, et filiis eius, fidelem futurum in totâ vitâ etc. [Note: apud Goldast. tomo 1. Constit. Imper. p. 16.]

Consimiliter in Germaniâ, quandò Superioritas simpliciter unius propria est, in omni Homagio, in der Huldigungspflicht, id


page 94, image: s110

omittitur: Iurant enim subditi, omissâ ditionum, seu terrarum mentione; sibi curae fore, vitam, corpus, honorem, et commodum Domini, demselben Getrew, Hold,vnd Gehorsam zu sein, vnd zuleisten, was ein getrewer Landsasse, vnd Vuterthane, seinem Lands Fürsten zuthun, schuldig ist. [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. c. 4. n. 27.]

Diversum, ut diximus, in Imperio nostro obtinet: Quare Imperator simpliciter, et solus, Maiestatem, seu Superioritatem, sibi vindicare nequit. Id quod ipsemet Reinkingk tandem infitiari non audet.

Sed in eo scrupulus superest, cui principaliter istud Homagium praestetur, Imperatorine, an Imperio? Ut potentius ad se trahat minus potens: [Note: l. 10. de Statu hom.] Et illi potissimum praestari dicatur homagium, quo potissimus, in eius praestatione, habetur respectus.

[Note: Imperio quidem principaliter, Imperatori, tantum ratione Imperii, quatenus Imperator est] Iam verò Imperio principaliter, et directò, Imperatori verò secundariò, ac in consequentiam, ratione ac intuitu Imperii, quatenus nempè Imperator est, fidelitas praestatur. [Note: Deductio nullitatum in proscriptione Friderici Palatini apud Lundorp. tomo 1. actor. publ. lib. 10. c. 33. p. 1463.]

Quia ergò, propter quod unumquodque tale est, illud magis tale est, semperque inspiciendum, cuius contemplatione ac intuitu quid fiat; [Note: Surdus de aliment. t. 9. qu. 30. n. 20. et sequ.] Imperio magis ad fidelitatem Ordines obstringuntur, quam Imperatori: Et Imperio quidem semper, ac ubique fidelitas servanda est; Imperatori vero illo demum respectu, quo illi fidelitas praestita est, quatenus, nempè, Imperator est, et pro Imperatore se gerit.

Considerari enim Imperator potest dupliciter: Vel absolutè, seu simpliciter; vel respectivè, quatenùs Imperator est, boni Imperatoris vice fungitur, ac Imperio ritè, secundum Leges, praescriptumque modum, praeest. [Note: Carpzov. de Capitul. Caesar. c. 6. n. 18.]

[Note: Non absolute] Absolutè Imperatori fidelitas nulla praestatur; alioquin


page 95, image: s111

iuramentum fidelitatis aliquandò contradictionem involveret: Cum Imperator, Imperatorem exuens, contra Imperium quid moliri, et ita utrique fidelitas simul servari non possit; nisi quis, contra Salvatoris nostri praeceptum, [Note: Matth. c. 6. vers. 24.] duobus contrariis Dominis servire, in animum inducat.

Sed praestatur Imperatori fidelitas respectivè, habito ad Imperium respectu: Itaque Imperator, et Imperium, velut numquam sibi contraria, in Homagio coniunguntur.

Et ad hoc textus Recessuum Imperii ponderandi sunt: Qui ita loquuntur. [Note: Pax publica de Anno 1495. tit. welche vmd Friedbruchs willen. §. vnd darauff befehlen, quod repetitur in Pace publicâ de anno 1521. tit. eod.] Befchlen euch, bey den Eyden vnd Pflichten, die ihr Vns, von des Reichs wegen, insonderheit gthan, (ergo, ratione Imperii, et propter Imperium, Imperatori fidelitas praestatur) vnd bey der Gehorsam, die jhr Vns, als Kömischen König,oder Reyser, (ergo, ut Caesari, et non simpliciter, oboedientiam illi debent Ordines) schuldig seyt.

Idque hodierni etiam Caesareani apertè fassi sunt: [Note: Auctor Iustitiae Caesareae Imperialis propos. 15.] Fidelitatem, nempè, praestari Imperio et Caesari, ut Caesari; idque tantummodò, respectu Maiestatis, et officii Caesarei.

[Note: Imperii potior, quam Imperatoris ratio habetur] Hinc, quia IMperii potior ratio habetur, quam Imperatoris, Principes Feuda sua, non ab Imperatore, sed Imperio tenere, dicuntur; in Principum Imperii, de Anno 1200. diplomate: [Note: §. 2. apud Goldast. tomo 2. Const. Imper. p. 288.] Cuius verba sunt. Nos Principes, qui iam dictum Dominum in Regem elegimus, Feuda nostra, quae ab Imperio tenemus, à manu ipsius recipientes, dominium sibi fecimus, et fidelitatem iuravimus.

Nec Feuda haec aliter ad Imperatorem pertinent, quam ratione Imperii: Ut diserte loquitur Rupertus, in Constitutione, de Vicariatu Imperii Germanici. [Note: §. 4. apud Goldast. d. tomo 1. p. 382.]


page 96, image: s112

Imò aliquandò, ubi iuramenti ab Ordinibus praestiti mentio fit, solum Imperium, omisso Imperatore, exprimitur. Ich erma ne euch bey des Reichs Hulden, inquit Imperator Sigismundus, in reformatione suâ, de An. 1436. [Note: c. 21. apud Goldast. der Reichs Constitution, Reformation, Ordnungen vnd außschreiben. p. 15.]

Et noviores Imperii Recessus alicubi, [Note: Reformatio morum de Anno 1530. tit. von Zigeunern. et Reformatio de Anno 1548. tit. eod.] bdy den Pflichten, damit sie dem Heiltgen Reich verwandt.

Id quod in Imperatore, omisso Imperio, factum esse haud memini: Quia nempe, Imperium in fidelitate principaliores sibi vindicat partes.

[Note: Fidelitas Imperatori praestita, aliquando annullatur Si is tyrannus evadat] Ex quibus omnibus infertur, quod iuramentum fidelitatis aliquando, respectu Imperatoris annullatum, respectu Imperii nihilominùs suas obtineat vices. [Note: Limnaeus lib. 2. de iure publ. c. 9. n. 68.] Id quod fit, si Imperator personam Imperatoris exuat, contra datam ac iuratam fidem Tyrannus exsistat, et contra Imperii Maiestatem, Libertatem, utilitatemve quid attentet.

Eo enim casu, iuramentum, illi praestitum, non stringit ampliùs: Sed, cum IMperio, Ordines singuli, semper¸et in omnem casum obligati sint, ac maneant; pro eius tuitione, adversùs Imperatorem, qui Tyrannum, non Imperatorem ampliùs agit, insurgere, non modò possunt, verùm, vi quoque praestiti iuramenti, obligantur.

Sic Iohannes Fridericus Saxoniae Elector, et Landgravius Hassiae, Carolo V. fidelitatem renunciârunt: Salvâ istâ, quâ Imperio obstricti erant, fide, Haben jhm jhr Eyd vnd Pflicht, damit sie jhm verwandt gewest, auffgeschrieben,vnd auffgekündiget, doch dem Heiligen Reich in allweg, nicht allein vnnachtheilig, sondern auch, zu erhaltung desselben wollhergebrachten Liberteten vnd Freyheiten. [Note: apud Hortled. tomo 2. de Belle German. lib. 3. c. 24. n. 12.]

Eodemque modo, erga defunctum Tyrannum se gessisse oportuit: Sed praepostera Electorum ac Principum nostrorum,


page 97, image: s113

seu scientia, seu conscientia (qui cuminum serunt, ac camelos deglutiunt; in minimis scrupulosi sunt, maxima vero rerum momenta insuper habent) saniora consilia impedivit, et eam, quae ante oculos est, Germaniae nostrae intulit, cladem.

[Note: De denuntiatione Belli Ferdinando faciendâ obiter] Ut enim obiter illud hic moneamus, firmiter sanè credimus, et audacter dicimus: Non minimá hanc sinistrae nostrae fortunae causam fuisse; quod Principes nostri, cum, Ferdinandum II. esse Tyrannum, Leges Imperii fundamentales, Capitulationem, et iuramentum, super illis praestitum, multimodis violantem, liquidò cognoscerent, et ipsimet vividis Tyranni coloribus eum depingerent, seu metu, seu vanâ quadam Caesarei nominis reverentiâ absterriti, illi, tamquam Perduelli et Hosti, Bellum apertè indicere distulerunt.

Nec pueriles istorum ineptias mirari satis possumus, quibus, in hoc passu, religio esse videtur, Imperii Status tam audaciter agere, quàm quos Fata Imperii aliunde huc pertraxerunt. Quoniam illis Conscientiae teneritas dictet, se recognoscere tale Caput, quod adhucdum, saltem eorum opinione, pro hoc ita se gerat, ut ipso iure (quod nostri aiunt) absque ullâ declaratione, et sententiae dictione (quamquam unde Gentium haec initium capere, medium tangere, nedum finem assequi, sueto iure possit, vel debeat, distractis utrimque tam Electorum animis, equidem videre non liceat) illud ipsum suspendi, et deponi vix mereatur; cui etiam nihil unquam hostilitatis in frontem promptam, sollenni Romanorum more, obnuntiatum fuerit, licet facta diversum probaverint: Ut nugivendus quidam, nec eleganter, nec latine admodum, sed, mentetenus ac verbotenus, insulse satis ac insipide scripsit. [Note: Silvester zum Aretzthal in Iconisme Aquilae Romanae collat. 10. sect. 2.]

Si enim Ordines Imperii causae satis et affatim habuerunt, quare Imperatori, armatâ manu, sese opponerent, eumque


page 98, image: s114

ferro, flammâ, ac reliquis Belli incommodis, ut Hostem, persequerentur: Quidni, eundem Hostem appellare, et pro Hoste declarare, aut potuerint, aut debuerint?

Namque, aut iusti Imperatoris Hostes; aut Rebelles dici, meruerunt: Tertium dari nequit.

Quod si iusti eius Hostes revera exstiterunt: Quidni Hostem illum vocare licuerit?

Cum nomine quidem Hostis abstinere, factis verò hostilibus non abstinere, perquam absurdum: Imò impossibile sit; alterâ manu gladium stringere, et necem intentare, pileum detrahere alterâ, ac, venerabundo gestu, Dominum salutare, Imperatorem. Sed haec obiter.

CAPUT IIX. De Iure Sacrorum seu Religionis.

ALterum speciale Ius Maiestatis, est, Ius rerum Sacrarum, seu Religionis.

[Note: Ius Sacrorum olim Imperatorum fuit] Quod antiquorum quidem Imperatorum, sine controversiâ, fuit: Nec falsò de Tiberio dictum, aut scríptum; DEÛM munere, summum Pontificem, summum hominem esse. [Note: apud Tacit. lib. 3. annal.]

Neve in ethnicis exemplis tantum immoremur, Zosimi, Chomateni, Balsamonis, et aliorum auctoritate constat, Principes omnes Christianos, antequam Imperium invasisset Pappia tyrannis, Pontifices fuisse Maximos, et Pontificalem vestem à Pontificum accepisse Collegio. [Note: Vide Goldast, in epist, dedicat, tomi 3. Constit. Imper.]

Quemadmodùm etiam novissimè, Heinricus, Angliae Rex, Anno 1534. proiecto Papatu, se Pontificem Maximum, et, Ecclesiarum suarum Caput, à Christo proximum, pronuntiavit. [Note: Sleidan. lib. 9. histor.]


page 99, image: s115

[Note: Hodie, propter Pacem Religionis, non est Imperatorie] In Imperio verò nostro, non Romano modò Praesuli, per Lutheri dogma, sed et Imperatori, per Pacem Religionis, Pontificatus hic abrogatus est, ac Imperatori omne ius praecisum, in Religionis negotio, causisque illi annexis, quicquam statuendi, ordinandi, aut innovandi, Keyserliche Mayt. sollen keinen Standt des Reichs, von wegen der Augspurgischen Confession, vnd derselben lehr, Religion, vnd Glaubens halten, mie der that, gewaltiger weise, überziehen, beschädigen, vergewaltigen, oder in ander weg, wieder seine conscientz, wissen, vnd willen, von dieser Augspurgischen Confessions Religion, Glauben, Kirchengebreuchen, Ordnungen vnd Ceremonien, so sie auffgericht, oder nochmahls auffrichten möchten, in ihren Fürstenthumben, Landen vnd Herrschafften tringen, oder durch Mandat, oder in einiger anderer gestalt,beschweren,oder verachten, sondern bey solcher Religion, Glauben, Kirchengebreuchen, Ordnungen, vnd Ceremonien etc. ruhiglich vnd friedlich bleiben lassen. [Note: Recessus Imperii de Anno 1555. §. vnd damit solcher Fried.]

Cui non contravenire, sub quocumque praetextu id fiat, sanctissime promisit Imperator, Sollen vnd wollen es, bey Keyserlichen, vnd Königliche Würden vnd worten, für sich, vnd ihre Nachkommen, stet, fest, vnverbrüchlich, vnd auffrichtig halten, vnd vollnziehen, dem strack vnd vnweigerlich nachkommen, vnd gelebes, vnd darüber jtzt, oder künfftiglich, weder aus vollkommenheit, oder vnter einig anderm schein, wie der nahmen haben möchte, nicht fürnehmen, handlen, oder außgehen lassen, noch jemandt anders zuthun, gestaten. [Note: l. Recess. §. solches vnd jedes.]

[Note: Imperator, in causâ Religionis, ipse pars est] Nam Imperator, in puncto Religionis, non, ut Caput Imperii, seu Director, verùm, ut pars consideratur: Quia, coniungendo se cum Catholicis, eorum causam suam fecit, So sollen die Keyserliche Mayt. Wir auch Chur Fürsten, Fürsten, und Stände des Heiligen Reichs,


page 100, image: s116

keinen Standt des Reichs von wegen der Augspurgischen Confession etc. überziehen etc. dargegen sollen die Stände, so der Augspurgischen Confession verwandt, die Römische Reyseliche Mayt. vnd Chur Fürsten, Fürsten, vnd andere, des Heiligen Reichs Stände, der alten Religion anhengig etc. bey Ihrer Religion etc. vndeschwert bleiben lassen. [Note: d. Recess. d. §. vnd damit solcher Fried et §. sequ.]

[Note: Nec Ordinibus superior] Et Ordines Imperii, praesertim à parte Evangelicorum, in causâ Religionis, Superiorem, nec illum, nec alium ullum recognoscunt. [Note: Reink. lib. 3. cl. 1. c. 10. n. 51.]

[Note: Controversia ex causâ Religionis, per arbitros decidendae] Hinc, si controversia quaedam, Religionem, aut à Religione dependentia, concernens, inter Ordines oriatur, nullae Imperatoris partes sunt: Sed Assessores, utriusque Religionis, certo numero, in huiusmodi casibus, ad litem decidendam, constitui oportet, die Parteyen sollen sich etlicher Schiedspersonen (deren jeder Theil ein oder zwe zubenennen, vnd da sich dieselbige nicht vergleichen könten, einen Vnpartheyischen Obman zuerwehlen, die nachmals mit ihnen den zusetzen, die sache zuentscheiden) verzleichen. [Note: d. Recessus Imperii §. vnd ob solcher.]

[Note: Imperator Pacem Religionis declarare aut interpretari nequit] Quod si dubium quoddam circa sensum Legis incidat; Imperatori, eam declarandi, aut interpretandi, nulla competit facultas, Soll, dargegen, keine declaration, vnd etwas anders, so den Friedstand verhindern, oder verendern möchte, nicht gegeben, erlangt, noch angenommen, oder, ob es schon gegenben, erlangt, vnd angenommen würden, dennoch von Vnwürden vnd Vnkräfften sein, vnd darauff weder in, noch ausser rechtens nichts gehandelt, oder gesprochen werden. [Note: d. Recessus §. vnd soll alles das.]

[Note: Sed hoc est omnium Ordinum] Quare, dubio è Pace Religionis suborto, non ad Imperatorem, sed tota Comitia olim recursum fuit.

Ita Iohannes, Marchio Brandenburgensis, Imperatoris, in causâ Abbatis Fuldensis, contra Sachsen, Monasterium


page 101, image: s117

Allendorff concernente, Commissarius, dubium illud, de bonis ecclesiasticis mediatis, von gemittelten Clöstern, Anno 1558. per interlocutoriam, ad Comitia reiecit. [Note: Anonymi cuiusdam Informatio in causâ der 4. Clöster sachen Petrus Denaysius in Consilio de Pace Religionis, in specie super d. causâ der 4. Clöster sachen.]

Iudex quoque Camerae, ortâ controversiâ, utrum Clerici isti, qui 1. nec ipsi immediati Imperii Ordines, nec 2. alicui Ordinum mediate subiecti, et 3. à iurisdictione Ordinariorum exempti sunt, sed 4. solum Pontificem superiorem recognoscunt (quales Ordinum Monachalium Provinciales sunt) sub §. als den Ständen, contineantur, et ita beneficio Pacis Religiosae frui, necne, debeant? Anno 1566. Conventum Imperii, non Imperatorem consultum ivit. [Note: d. Informatio et Petrus Denaysius ibid.]

Quo de eodem dubio Elector Moguntinus ad Caesarem scripsit, [Note: de dato Matntz 13. Aug. Anno 1604.] daß solches zu Keyser Ferdinandi Deputation Abschieds resolution gestellet worden, es befinde sich aber in ersehung der Deputations Handlung zu Speyer im Jahr 1557. gepflogen, daß zwar solches dubium movirt, vnd hernach darüber consultiret, schlieslich aber in gemein, als daß man sich per Deputatos nicht darüber resolviren könte, dergestalt ausgesetzt worden, daß es auff künfftigem Reichs Tag gemeinen Ständen fürgebracht werden solle.

Eandem ob causam Maximilianus II, cum, ex capite Religionis, quaedam inter Ordines controversiae suscitarentur, earum cognitionem sibi non arrogavit, sed ad universos eam Ordines pertinere, An. 1576. die 25 Aug. et 24 Sept. expresse confessus est, [Note: Propositio Legatorum Eiectaris Saxoniae ad Caesarem facta 13 Maii, Anno 1630.] daß diese Irrsalen, vor die gesambte Reichs-Stände gehörig: Sintemahl Ihre Keysecliche Mayt. woll gesehen,daß es doch auff eine declaration, so im Religion Fries den, cum clausulâ annullatoriâ verbotren, auslauffen wolte.

Nec itaque malè, cum Truchsessio, de Electoratu Coloniensi, Pontificii, quaestionem et bellum moverent, Electores


page 102, image: s118

saeculares censuerunt: [Note: Instructio Legatorum trium saecularium Electorum de dato 6. Mart. Anno 1583. quae exstat in Rescripto Casimiri Palatini hac de re edito inter Documenta N. 1.] Eâ de re, non IMperatoris, sed omnium Imperii Ordinum esse notionem, die sache sey / für sich selbst, also beschaffen, daß, deren cognition vnd erörterung, neben Ihre Mayt. für alle Reichs Stände genörig.

Nec malè Evangelici Capitulares Episcopatus Argentoratensis, Senatu Aulico recusato, ad utriusque Religionis Arbitros provocârunt: Eò, quod cognitionem huiusmodi rerum, et declarationem Pacis Religiosae, Evangelici Ordines Imperatori numquam concesserint, Welt die Evangelische Chur Fürsten, Fürsten, vnd Stände, Reyserlicher Mayt. oder deroselben Reichs Hoffräthen die cognition dieser sachen, als welche ohn mittel den Religion Frieden concerniret, niemahls eingereumet, oder gestendig gewesen. [Note: in literis ad Caesaris Commissarios de dato Straßburg 13 Octobr. Anno 1602.]

[Note: Penes Ordines est Ius Sacrorum] Ex his patet, Imperatori, ne minimum quidem, in Religionem, et Sacra, ius esse: Ordinum autem omnium, sive totius Imperii arbitrio, etiam Pax ista Religionis subiacet.

Si enim Ordines, vel per viam generalis Concilii, vel aliâ quâdam amicâ compositione, inter se, de Religione, eiusve exercitio, convenerint, cessabit ista Pax Religionis: Quae usque ad hanc conditionem, et non, ut ulterius duret, sancita est, Wo die Vergleichung, durch die wege des General Concilii, National Versamblung, colloquien, oder Reichshandlungen nicht erfolgen würde, soll alsdan nichts desto weiniger dieser Fried-Standt, in allen oberzehlten Puncten vnd Articuln, bey Kräfften, biß zu endlicher vergleichung der Religion vnd Glaubenssachen, stehen vnd bleiben. [Note: d. Recessus Imp. de Anno 1555. §. vnd nachdem eine Vergleichung.]

[Note: Pacis Religiosae ab aliis Imperii Legibus differentia] In quo tamen puncto apprime observandum est: Pacem hanc Religionis ab aliis Imperii Legibus ac Constitutionibus, ut in modo constituendi, ita in modo quoque abrogandi seu mutandi, quam maxime esse differentem.


page 103, image: s119

Aliae enim Leges, Rogatione sollenni ac publicâ, acclamantibus, vel universis Ordinibus, vel maiore eorundem parte, constituuntur ac publicantur: Pax vero Religionis, non per modum re: [(reading uncertain: unclear abbrev.: referendi?)] et correferendi, in Comitiis consuetum, confecta, ut erronee putârunt Saxoniae Electoris Legati; [Note: Relatio D. Ludovici Camerarii ad Elect. Palat. de dato Fuldâ 24. Iul. Anno 1608. quae exstat apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 2. tract. 5 p. 541.] sed per viam transactionis ac amicabilis compositionis, nullâ habitâ ratione votorum, tam in primâ massâ, Noribergae, Swinfurti, Spirae, Ratisbonae, et ultimò Passavii, quàm post An. 1555. et sequentibus annis (ubicumque dubia inciderunt, et tractatus super illâ habiti sunt) sancita ac renovata est. [Note: d. Informatio in puncto der 4. Clöster sachen.]

Aliter ergò, quam per hanc amicabilis compositionis viam, tolli, aut reformari nequit.

Quâ de re, in ultimis Comitiis, Ratisbonae Anno 1613. habitis, Protestantium Legati, multis cum Caesare egerunt, (y)[Note: In supplicatione, quam gravaminibus suis adiunxerunt die 10 Aug. de Anno 1613. et in Responsione ad Caesaris resolutionem de dato 20 August. Anno eod.] Es können, wieder den Religion Frieden, vnd zu dessen extension oder einziehung, keine maiora gelten, vnd geben es nicht allein die Passawische verträge, auch die darauff im Jahr 1555. zu Augspurg gepflogene handlungen, daß man durch überstimmen einander nicht gefähren sollen, noch wollen: Wie auch hernacher in den Jahren 57. vnd 59. ein ebenmäßiges fleissig in acht genommen worden. Dan einmahl der Religion Friede, durch theidigung, tractation vnd vergleichung, vnd also nicht per maiora, auffgericht. Das exempel, Anno 1594. da der Magdeburgische sessionstreit auff der bahn gewesen, sey noch in frischer Gedächtnus: In deme damahls von den Römischen Catholischen Ständen eine starcke separation gemacht, vnd im fall, man ohne sie verfahren würde, zum zierlichsten dargegen protestiret worden; Wie die Reichs Protocolla mit sich bringen. Auch habe, im Anno 1603. vorgewesenen Reichs Tage, der


page 104, image: s120

ander theil selbst, in denen damahl fürgefallenen, den Religion. Frieden betreffenden, sachen, im Fürsten Rath, in kein votiren einzulassen, sich vnterstanden, sondern der selben stim, meinung, sey ex uno ore, den Evangelischen Ständen vorgetragen, vnd eröffnet worden, Vnd da, bey der letzten Reichs Versamb ung, ein wiedriges eingeführet, vnd behaubret werden wollen sey solches, im Nahmen aller dreyer Churfürsten, vnd anderer Evangelischen Fürsten, vnd Stände, in gemein, zum stärcksten contradiciret vnd verworffen worden.

CAPUT IX. De Iure Belli indicendi, Pacisque et Foederum faciendorum.

Sectio I.

[Note: Ius Belli, Pacis et Foederum, Maiestatis est] TErtium speciale Ius Maiestatis est, Ius Belli indicendi, Pacis ineundae, et foederum faciendorum: Nam Belli suscipiendi auctoritas, ad effectum supremae iurisdictionis, et summae potestatis refertur. [Note: Reinkingk. lib. 2. cl. 3. cap. 1 n. 11.]

Ordo naturalis, et mortalium, Paci accommodatus, hoc poscit, ut suscipiendi Belli auctoritas, atque consilium, apud Principes sit, inquit Augustinus; [Note: c. quid culpatur 23. qu. 1.] Hoc est, apud illos, qui Principem in Republ. locum obtinent; sive unus, sive plures sint.

Idemque in foederibus obtinet: Ius enim Belli et foederum, pari passu ambulant; [Note: Reink. d. cl. 3. cap. 3. n. 25.] nec minùs, ius contrahendi foedera, quam Belli indicendi, ad supremam Maiestatem, et eos, qui eiusdem iura habent, non alios, pertinet. [Note: Warem. ab Erenb. parte 1. de foeder. c. 2. n. 28. et sequ.]

[Note: Olim quoque Imperatoris fuit] Et olim quidem, bellandi ac pacificandi potestas,


page 105, image: s121

indubitatò Imperatoris fuit: [Note: Nos. 105. in princ.] Unde laesae Maiestatis reus dicitur, qui, iniussu Principis, Bellum gesserit, delectum habuerit, exercitumve comparaverit; [Note: l. 3. ad L. Iul. Mai.] nec ulli, IMperatore inscie ac inconsulto, quorumlibet armorum movendorum copia tributa est. [Note: l. un. C. ut armor. usus inscio Princ. inter d. sit. lib. 11.]

[Note: Hodiè non, sed Imperii est] Nostri verò Imperii moribus, Ius Belli indicendi, ac Foederum faciendorum, Imperatori, cum Ordinibus simul, meritò ascribimus; [Note: cum Warem. ab Erenb. d. cap. 2. n. 30.] pro eâ, scilicet, proportione, quâ, aut ad illum, aut hos, Comitiorum iura ac potestatem pertinere, suprà exposuimus: Ut, Imperatoris quidem nomine, Bellum proponatur, decernatur, indicatur, foedera item contrahantur; ipsa verò decernendi vis penes Ordines consistat.

Et iam olim, tempore Heinrici I. Ordinum consensum adhibitum legimus: Is enim in Quedlinburg Curiam suam celebravit; ibidem, Principibus convocatis, ipsisque singulis et universis id ipsum assentientibus, Poloniam et Bohemiam, ceterasque Slavorum adiacentes regiones, quia nondum CHRISTI fidem receperant, debellare disposuit. [Note: Sigfridus Presbyter Misnensis in epit. lib. 2.]

Itidem Heinricus III. Imperator, cum Aba, Rex Hungariae, Austriam et Bavariam hostiliter vastasset, Coloniae Conventum habens, hanc iniuriam Principibus exposuit: Quâ gratiâ conclusum est, ut contra Hungaros se vindicaret. [Note: Naucler. volum. 3. chronogr. gener. 35.]

Sic quoque Anno Domini 1108. Francofurdiae convenerunt Principes et Imperator, deliberâruntque, de Bello suscipiendo contra Polonos, qui tributum, Imperatori debitum, dare recusabant, Regemque sibi elegerant, ipsique Coronam imposuerant. [Note: Hieron. Mutius lib. 16. Chron. German.]

De Friderico I. cumprimis notatu dignum est, quod Ungaris Bellum indicere, ipsosque ad Monarchiae apicem reducere voluerit. Sed cum assensum super hoc Principum,


page 106, image: s122

quibusdam de causis latentibus, habere non posset, ad effectum tunc perducere ea, quae volvebat mente, non valens, ad opportuniora tempora distulerit. [Note: Ottho Frising. lib. 2. de gestis Frider. I. c. 6.] Ex quo colligere licet, dissentientibus Proceribus, iam tum eo tempore, IMperatorem nemini Bellum indicere potuisse.

Superiori saeculo, frequentissimae in Hungariam, numquam non Ordinum consensu decretae, expeditiones, de eodem testantur: Quarum quaedam, adhuc eo tempore, fuerunt susceptae, quo illa nondum erat Austriacae ditionis. [Note: Recessus Imperii de Anno 1526. §. weiter als Königliche Würde.]

Nec Carolus V. nomine Imperii, Anno 1544. aliter, quam Procerum consensu, Galliae Regi Bellum inferre potuit, Haben sich Chur Fürsten, Fürsten, vnd Stände, vnd der abwesenden Räthe vnd Bottschafften entschlossen, sich gegen den König in Franckreich, nicht allein mit worten, sondern auch mit der that zuerklären. [Note: Recessus Imperii de Anno 1544. §. so achten wir vers. vnd demnach.]

[Note: Olim quoque Regimenti] Penes Ordines ergò maximè fuit Belli, Pacisque arbitrium; et penes illos quoque, qui universos Ordines repraesentârunt: Ut olim, cum in vigore suo esset, penes Regimentum.

Quare, absque eius mandato, Dux Imperii generalis nemini bellum movere potuit, Soll niemandt überziehen, vnd keinen Krieg fürnehmen, es sey dan zuvor durch Vns (nam Imperator ordinarius Regimenti Praeses fuit) oder den, so an Vnser stath sitzen wird, vnd Vnser, vnd des Reichs Regenten, zu thun befohlen [Note: Recessus Imperii de Anno 1500. tit. der Haubtman soll ohn befehl.]

Et in supplicum, seu deditiorum receptione, necessum fuit, ut Regimentum illi auctor fieret, Ob sich jemandt an das Reich ergeben, oder sich dem Reiche Zinsbar machen wolte, soll der Haubrman in demselben annehmen, sich des mas oder gedings solches annehmens, an des Reichs Regiment erlernen, vnd sich darin ihres Willens vnd Bescheids verhalten. [Note: Ibid. tit. Ob sich jemandt an das Reich ergeben wolte.]


page 107, image: s123

[Note: Imperator hic singulis Ordinum aequalis est] Denique, si quoad Ius Belli, Pacis, ac Foederum, Imperatorem ipsum seorsim, et Ordines singulos, similiter seorsim confideres; non plus de eo Imperator sibi arrogare potest, quam singuli Ordinum.

[Note: tum impotentis] Quemadmodùm enim nullus Ordinum, privatâ auctoritate, bellum movere potest, aut debet: Ita Imperatoriaequè, ac singulis Ordinum, absque communi omnium Ordinum, aut certè hodiè Electorum, consensu, id facere prohibitum est, Es solten, vnd wolten Ihre Mayr. kein gezäncke, fähde, noch Krieg tun: oder ausserhalb des Reichs, von desselben wegen anfahen, oder vornehmen, ohn Vorwissen, Rath vnd Bewilligung der Reichs Stände, zum weinigsten der sechs Chur Fürsten. [Note: Capitulatio Caroli V. apud Sleidan. lib. 1. hist. Ferdinandi I. obligatio de Anno 1558, apud Goldast. parte 5. der Reichshändel. tit. 1. Capitulatio Ferdin. 11. §. es solten vnd wolten.]

In quo passu Imperator, cum singulis Ordinum parificatur, seu aequiparatur, Sollen Wir, vnd Vnser geliebter Sohn Litz Hertzog Philips, auch Vnser Chur Fürsten, Fürsten, vnd Stände des Reichs, ohn wissen vnd willen jährlicher Versamblung keinen Krieg, oder Fähde anfahen: [Note: Confirmatio Pacis publica de Anno 1495. §. auch sollen wir.] Nec Imperatori plus iuris, quam uni illorum relinquitur.

[Note: tum potestate.] Vice versâ, ut Imperatori, ita etiam Ordinibus Imperii, ad defensionem et tutelam suam, arma ac tormenta bellica fabricare, [Note: Recess. Imperii de Anno 1555. §. vnd demnach ein Kriegs Volck. Recess. Imper. de Anno 1570. §. sintemahl auß hochbewegenden.] armandias seu armamentaria, Zeug: vnd Rust Heuser, habere, [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. c. 6. n. 18] munimenta ac fortalitia exstruere, [Note: Ib. n. 19.] et dilectum è subditis suis agere, eosque armis exercere, [Note: Recess. Imper. de Anno 1564. §. ferner dieweil.] licet.

Ut Imperatori, si ipse, vel Imperium Bello petatur, uti licet quibuscumque praesidiis, Wo Ihre Mayr von des Reichs wegen, oder das Heil. Römische Reich angegriffen, vnd bekrieget würden, alsdan mögen Ihre Mayr. sich dargegen aller hülffe gebrauchen: [Note: dd. Capitulationibus.]


page 108, image: s124

Ita etiam cuilibet Germaniae Procerum, ex antiquissimo Libertatis praetenso, in propriam, et aliorum salutem, militem cogere, inconsulto Imperatore, servato tamen eo, quem Constitutiones Imperii praescripserunt, modo, concessum est. [Note: Recessus Imperii de Anno 1526. §. darauff, et passim]

Unde Bavarus Unitorum Legatis respondit, [Note: ad eorum Replicam Monachii 29 Decembr. Anno 1619.] Er wisse nicht, daß die absonderliche werbung, wieder des Reichs vnd Creys verfassung, oder Herkommen sey; Weil dieselbe keinem Stand in eusserster gefahr verboten, sondern, auff gewisse mas, zugelassen sey.

Nec ab iniuriâ adversùs offendentem, sese modò tueri, sed et, acceptâ iniuriâ, in continenti se vindicare licet, dem beschädigten, sambt seinen verwandten vnd helffern, soll jegen den thätern, vnd Friedbrechern etc. seine gegenwehr vnd verfolgung zu thun, zu frischer that, oder, wenn er seine Freunde vnd helffer haben mag etc. vnd enommen, nicht verboten, sondern gäntzlich fürbehalten sein. [Note: Ordinatio Pacis Publicae de Anno 1521. tit. die Paen aller Friedbrecher.]

Et, quod magis est, si subditi alicuius Principis, inoboedientes, contumaces, refractarii ac rebelles sint; non cogitur is, Imperatoris primò auxilium implorare, sed potest Bello, ac manu armatâ eos subigere: Adeò, ut hoc casu, Superioris, seu Imperatoris, avocatio locum non habeat. [Note: Reink. lib. 2. cl. 3. c. 1. n. 23. 24.]

[Note: Ordines foedera contrahere possunt] Ultimò, singulis Ordinum, Confoederationes ac Ligas, super generali Pace Provinciarum et terrarum, wegen gemeinen Land Friedens, formare licet. [Note: Aureâ Bullâ tit. 15.]

Imò, in genere, nullis iis foederibus interdictum est, nisi quae in Imperii damnum vergunt, Sollen einige Bündnus oder Einigung nicht machen, die dem Reiche zu schaden, nachthell, oder zu wieder sein möchten. [Note: Confirmatio Pacis Publicâ de Anno 1495. §. auch sollen wir.]

Nec illud, quod in Sigismundi Imperatoris Aureâ


page 109, image: s125

Bullâ [Note: c. 7. von bindnussen apud Goldast. der Reichs Constitution, reformation, ordnungen, vnd außschreiben p. 169.] reperitur, daß hinfür niemand, wer der sey, einig bindnus oder einung machen, oder angehen solle, ohn des Reichs wissen, gunst, orlob vnd willen, à sententiâ nos dimovet; Aut, quod ex Friderici III. reformatione, de Anno 1441. [Note: tit. 12. apud Goldast. in Reichs Satzungen p. 167.] affertur, daß im gantzen Römischen Reich, nun fürdas kein bundnus vereinigung etc. sollen auffgerichtet, auch die alte alle abgethan werden.

Nam istos Imperii Recessus, seu Leges, et imprimis illam ipsam Reformationem, cum in hoc articulo, tum in aliis quamplurimis, numquam in usum, aut plenam observantiam venisse, ipsa Experientia, optima rerum Magistra, testis est: Nec ante hanc modò Reformationem, sed et post eam, quamplurima, in Germaniâ, foederum exempla occurrunt.

Sic, cum res Germaniae, sub multitudine Principum, Friderici II. Heinrici Caesaris filii Augusti, Conradi, Heinrici Catti, Wilhelmi Batavi, et factione Romanorum sacerdotum, distraherentur, sexaginta ferè, Rheno contiguae, Urbes foedus inierunt; Quibus etiam Ludowicus, Bavariae Dux, et Palatinus Rheni, coniunctus est, et vicinos Principes ad foedus coegit. [Note: Avent. lib. 6. annal. Boiar.]

Mortuo Imperatore Rudolpho, Conradus, Archimystes Salisburgensis, Ottho, Ludowicus, et Stephanus, Fratres, Boiariae secundae Procuratores, foedus inierunt: [Note: Avent. ibid.] eodemque tempore Ludowicus, Comes Palatinus Rheni, Alberto Austriaco, atque Maenardo Tirolensi, foedere iunctus, memoratur. [Note: ibid.]

Cum Adolphus quoque Imperator illi infestus esset, idem cum Alberto Austriaco, Episcopo Argentoratensi, et plerisque aliis societatem iniit, foedus icit: Hocque facto meliùs de se sentire, atque excusationem suam Adolphum recipere coêgit. [Note: Ibid.]

Tempore Ludowici Bavari, quia, ob eius, cum Friderico Austriaco, discordiam, latrocinia passim invalescebant, Argentina, Spira, Wormatia, Moguntia, foedere coierunt, et


page 110, image: s126

communibus impensis conduxerunt equites ac pedites, qui vias tutas redderent et servarent. [Note: Hieron. Mutius lib. 23. Chron. German.]

Eodem namque tempore multis modis vexabatur Germania, nec erat, qui opem ferret: Quod cum intelligerent quidam cordati Principes et Civitates, inter se foedera fecerunt, ut coniuncti tranquillam agere possent vitam. [Note: Mutius ibid.]

Ita Iohannes Dux Bavariae, cum Ludowico Agnato suo, qui, ius suum consequi non posse, conquerebatur, adversus Ernestum et Heinricum, itidem Bavariae Duces, foedus iniit. [Note: cuius formula exstat apud Lundorp. tomo 2. actor. publ. lib. 1. tract. 2. p. 19]

Post Friderici verò Reformationem sese offert Foedus Suevicum, der Schwäbische Bund; quod vocatum quoque fuit Societas Clypei S. Georgiani, die Geselschafft S. Görgen Schilds: Nam omnes, qui eâ comprehendebantur, debebant gestare Clypeum S. Georgii, modò ex nobilitate essent. [Note: Crusius parte 3. annal. Suevic. lib. 9 c. 1.]

Huic foederi Principes nonnulli, et vicinae Civitates subscripsere: Idque per multos annos tenuit, mutuis auxiliis et consiliis adeò firmum, uti, et suis praesidio, et exteris terrori esset. [Note: Gerhard. de Roo lib. 10. histor. Austr.] Nec Imperator, nec ipsi Imperii Recessus id improbârunt. [Note: Recessus Imperii de Anno 1526. §. ob auch jenniger in fine Recess. Imper. de Anno 1529. §. vnd als im abschied. Recessus Imp. de An. 1533 1533. §. vnd als im abschied.]

Succedit deinde Foedus inter Electorem Saxoniae Iohannem, Bavaros fratres, et Landgravium Hassiae, Anno circiter 1531. initum. [Note: Sleidan. l., 8. histor.]

Mox Foedus Smalcaldicum: [Note: Idem l. 7. et 11. histor.] Foedus sanctum, à Pontificiis Noribergae initum, et Smalcaldico oppositum. [Note: Idem l. 12. histor.]

Foedus Noribergensium cum Wurtzburgensi, et Bambergensi, Episcopis, Anno 1553. adversus Albertum Marchionem, contractum. [Note: Idem l. 24. histor.]

Foedus Landspergicum, Anno 1556. ab Alberto Duce


page 111, image: s127

Bavariae, institutum: In quo Civitates Imperiales, Ratisbona, Augusta, et Noriberga, comprehensae sunt. [Note: D. Hieronymus Schleich Advocatus Reipubl. Ulmensis. in discursu de foederibus Anno 1608. confecto.]

Nostro verò tempore, adhuc in recenti memoria sunt, Unio Protestantium, et Pontificiorum Liga, Foedus Lipsiense, et Heilbrunnense etc.

Nullum enim horum Foederum, ob inhabilitatem personarum contrahentum, improbari posse, statuimus: Etsi unum, alterumve, ob abusum et perperas intentiones, à quibusdam forsan impugnetur. Rectèque, Elector Saxoniae ad Moguntinum scripsit, [Note: de dato Dresden 23. Febr. an. 1623. apud Lundorp. tomo 1. actor. Publ. lib. 6. c. 161. p. 1085.] Wie die newe auffgerichtet Union der Catholischen Stände zur defension angesehen, also werde man die Evangelische Stände nicht verdencken, wan sie eben zu dem ende, das jennige vor die Handt nehmen, was ihnen die gebürliche billigkeit zulässet.

Quid multis? Res haec, non ex aliâ, quam antiquissimae observantiae, regulâ diiudicanda est. Saepè autem tales confoederationes, quas Ligas, vulgariter Bundt, appellabant, non solum inter Civitates, sed etiam inter Principes, iuratas confirmatasque legimus, et quottidiè similiter videmus: Quae verba Trithemii Abbatis Spanhemiensis sunt. [Note: in Chron. Hirsaug. sub Anno 1366.]

[Note: etiam absque Imperatoris consensu] Nec est, quod Caesaris consensum ac confirmationem, ad hoc, ut foedera Ordinum licita sint, necessaria existimemus: Ut quidam sentiunt, qui perniciosum genus monopolii esse; putant, quandò Civitates, comites, Principes, qui habent unum Superiorem, inter se foedera et Ligas faciunt, sine auctoritate Superioris. [Note: post Innocentium et Bartolum Sichard. in l. un. c. de monopol. n. 6.]

Quâ in sententiâ etiam Heinricus Iulius, dux Brunswicensis, fuisse apparet, [Note: in discursu super Unione ac turbis Iuleacensibus ad Electorem Saxoniae de dato Prag 15, 25, Decemb. Anno 1610.] daß die Kömische Keyserl. Mayt. darumb noch nicht ersuchet, viel weiniger Ihre Mayr. special consens


page 112, image: s128

vnd ratificiation darzu geben, daß dergleichen Uniones oder Ligae gemacht werden sollen: Welches dan allerseits, als ein special, vnd das fürnemdste requisitum, hierzu erfordert würde.

Id quod Monarchiam sapit, et ex vulgato errore originem traxit: Sed Libertas Germanorum olim ita se constringi passa non est. Utut enim Caesares in foedera, hoc iuris sibi aliquandò arrogare voluerint; illis tamen contradictum fuit.

Evidens huius rei exemplum prostat in bello, quod Tigurini cum Alberto contracto Austriaco, Anno 1354. gesserunt: In quo Carolus IV. foedera à, Tigurinis cum vicinis facta, improbavit, dicens: cum Imperio addicti essent, nec rectè, nec ordine ab ipsis factum, quod, se inconsulto, foedus cum quoquam fecissent. Foedera eiusmodi irrita esse debere, seque, pro suâ auctoritate, ab omni foedere, et iurisiurandi sacramento liberos eos pronuntiare. Tigurini tamen, non se Foedus contra Imperii iura, sed ad iustam et necessariam sui defensionem fecisse, affirmabant. Et obtinuerunt Tigurini: Pax enim posteà, Anno sequenti, salvis his foederibus, inita est. [Note: Gerhard. de Roo lib. 3. histor. Austr. et Hieron. Mutius lib. 25. Chron. German.]

Foedera itaque haec, etiam se inconsulto inita, tamquam licita, admittere, Carolus IV. Imperator compulsus fuit: Adeoque Germanis nostris, absque consensu Imperatoris, foederibus inter se iungi, permissum est.

[Note: etiam eum Exteris] Non verò tantum inter sese foedere coire Ordinibus licet, sed etiam cum extraneis Regibus ac Principibus: Modò id sine Imperii Germanici fraude fiat. [Note: Bodin. lib. 1, de Republ. c. 7.]

Quemadmodùm, iam suo tempore, Principes Germaniae, cum solis Galliae Regibus quadraginta septem foedera percussisse, testatur Bodinus. [Note: lib. 1. de Republ. c. 9.]

Quod si qui, Legibus Imperii, cum extraneo Principe foedera contrahere, prohibitum esse putent, falluntur sanè: Nec enim prohibitum id reperitur; nisi in Imperii detrimentum vergant ista foedera, die Stände sollen keine Bündnus, oder


page 113, image: s129

Einigung, mit frembden Nationen, oder Gewäldten machen, die dem Reich zu schaden, nachtheil, oder zu wieder sein möchten. [Note: Confirmatio Patis Publicae Anno 1945. §. auch sollen wir.] Ergò, à contrario sensu, si Imperio noxia non sint, licita iudicantur.

Sic Saxo, Hessus, Wilhelmus et Ludowicus, Bavari Fratres, Libertatis Germanicae tuendae causâ, clam foedus icerunt, cum Francisco Galliarum Rege; qui centum aureorum milia in eam rem apud Bavaros deposuit: Ut in promptus essent, si quid inopinati accideret. [Note: Thuan. lib. 2. histor.]

Id quod iure factum esse, Protestantium Capita, Saxo et Hassus, exemplis Maiorum propugnant, [Note: apud Hortled. vol. 2 de Bello germ. lib. 3. c. 19. n. 3.]Sie seynd von den Schur Fürsten vnd Fürsten des Reichs die jennigen nicht gewest, die von ersten schutz vnd defensis Bundnus, mit auswertigen Christlichen Königen, vnd Potentaten gemacht, vnd auffgericht. Zweiffeln auch nicht, da ein jeder Chur Fürst vnd Fürst, in seinen Brieffoerwahrungen vmbsuchen lösset, so werde er dergleichen auffgerichte alte Verständnus, darin nitt weiniger, dan sie, befinden.

Smalcaldici foederis socii, et Galliae, et Angliae Regibus, societatem certis conditionibus obtulerunt. [Note: Sleidan. lib. 9. et 10. histor.]

Nec Elector Mauritius peccavit, quod cum Heinrico, Galliae Rege, [Note: Sleidan. lib. 24. histor.] nec hodiernus Elector Saxoniae, et alii Principes ac Ordines, in Leges Imperii impegerunt, quod cum Regibus, Sueciae primùm, deinde, ex parte, Galliae quoque, sese coniunxerint.

[Note: quibus principalior in foedere locus aliquandò relictus] Idque adeò non prohibitum esse, duxerunt Germani Principes, ut etiam Exteris directorium foederis, ac principaliores partes committere, non duxerint esse nefas.

Ita Protestantes, Smalcaldici foederis patrocinium ac defensionem, Angliae Regi obtulerunt. [Note: Sleidan. lib. 10. histor.]


page 114, image: s130

Foedere Chambortico, Heinricum, Regem Galliae, Germani Principes superiorem agnoverunt, eiusque Maiestatem comiter observare, spoponderunt, ac Belli gerendi Ducem communibus suffragiis creaverunt; siquidem Bodino credimus. [Note: lib. 1. de Republ. c 7.]

Nupero quoque foedere Heilbrunnensi, Reginae ac Regno Sueciae directio foederis relicta fuit: Quod magnâ quidem petulantiâ insectatus est Saxoniae Elector; cum tamen ipse Regiae Suecorum Maiestati, gloriosae memoriae, belli reliquisset directorium. [Note: Electoris obligatio de dato Torga 1. Sept. anno 1631.]

[Note: Imò etiam contra Imperatorem] Imò, non tantùm contra tertium quemvis, sed et contra ipsummet Imperatorem, Capitulationi ac Constitutionibus Imperii contravenientem, foedera Principum seu Ordinum Imperii iusta sunt, et excusantur.

Si quis enim Romanorum Regum, vel Imperatorum, Statutioni et ordinationi Imperii contravenire voluerit, aut eam retractare, aut alio quovis modo violare praesumpserit, extunc, tam ipsi Electores, quam ceteri Principes, ecclesiastici et saeculares, Praelati, Comites, Barones, Nobiles, ac Communitates Sacri Imperii, universi et singuli, licitam habent, sine rebellionis aut infidelitatis crimine, resistendi et contradicendi iis in perpetuum Libertatem: ut ad verbum sonat Iodoci Moravi Imperatoris, de Anno 1410. sanctio. [Note: apud Goldast. tomo 3. constit. Imper. p. 424.]

[Note: non quidem regulariter] Imperator quidem in foederibus plerumque expressis verbis excipitur, et excipiendus est: [Note: § fin. 2. FF. 55.] Ut olim Protestantes, ad foedus à Galliae Rege sollicitati, eum excipiendum dixerunt, adversùs quem nihil sibi faciendum esset; [Note: Sleidan. lib. 9. histor. Thuan. lib. 2. histor.] et in tractatibus cum Rege Angliae, similiter, Imperium et Caesarem, cui fide atque iureiurando erant obstricti, claris verbis exceperunt. [Note: Sleidan. lib. 10. histor.]

Quare Everhardus Comes de Wirtenberg, cum An. 1360.


page 115, image: s131

Ligam cum Ducibus Austriae, sine exceptione Imperatoris fecisset, eam posteà inter concordiae leges cassare, eique renuntiare, coactus est. [Note: Naucler. vol. 3. chronogr. gener. 46. Hieron. Mut. lib. 25. Chron. German.]

Imò Imperator, ipsâ iuris provisione exceptus censetur: [Note: c. Venientes De iureiur.] Adeò ut inferior, qui foedus adversùs supremum Principem percussit, crimen laesae Maiestatis incurrat. [Note: CL. Pastoralis in princ. de sent. et re iudic.]

Quorsum etiam pertinet insignis textus in Landrecht, [Note: lib. 2. art. 1.] Wo Fürsten, vnd Herrn zusammen schweren, sie scheiden dan den Keyser vnd das Reich daraus, so haben sie wieder das Reich gemishandelt.

[Note: sed si potestate suâ abutatur] Attamen non iudaicè, verùm civiliter hoc accipiendum est: Quatenus, nempè, ut suprà quoque diximus, Imperator est, Da ein Keyser seiner auctoritet ordentlich vnd nicht gewaltbar gebrauchet; Ut exceptionem istam in pacto confraternitatis positam, Protestantium Capita olim explicârunt. [Note: apud Hortled. vol. 2. de bello Germ. lib. 3. c. 17. n. 1.]

Quam explicationem licet, eo tempore, in dubium vocârint, Iohannes Albertus Marchiones Brandenburgenses, [Note: apud Hortled. d. cap. 17. n. 11.] Sie seind. solcher gesuchten vnd erklägelten meinung, verstand vnd deutung ihnen nicht gestendig: Quantoperè tamen iidem, nescio cui pravo affectui hac in re indulserint, ex eo liquet, quod praefatus Albertus, successu temporis, cornua adversùs Caesarem erigens, hunc ipsum causae suae velandae praetextum arripuerit, scribens, [Note: apud Hortled. d. vol. 2. lib. 5. c, 5, n. 1.] Daß in solchem werck er Ihre Mayt. Ihrer Person, Ambt, vnd dignitet halben, als römische Keyser vnd König, nicht gemeinet, noch wieder dieselben gethan, sondern allein das habhandeln vnd wiederfechten helffen, daß dem Heiligen Reich zuwieder, auch ihm sambt andern Chur Fürsten, Fürsten vnd Ständen des Reichs, billig zuendern, vnd wiederzubringen gebühret, nachdem er Ihrer Mayt. fürnemblich allein, zu des Reichs wollfart, aber darwieder gar nicht zugethan.


page 116, image: s132

Et alibi, [Note: apud eundem lib. 6. c. 2. n. 3.] daß er in solcher Kriegsübung, die Römische Keyserliche Mayt. als Römischen Keyser ausgenommen.

Nam Imperium simpliciter et perpetuò excipitur: Hinc, Anno 1360. in compositione, cum Duce Austriae initâ, rectiùs et apertius, quam in transactione cum Everhardo Wirtembergensi factâ, cautum est; quod Dux omnem Ligam, in quâ non esset exceptum Sacrum Imperium, deberet abolere, [Note: Naucler. et Mutius d. loc.] Imperator verò hactenùs excipitur, quatenùs se gerit, uti Imperatorem decet.

Si nempè potestate suâ minimè abutatur: Si nihil contra Religionem, si nihil contra Capitulationem, quam iuramento confirmavit, si nihil contra LIbertatem et Leges Patriae fundamentales, aut ipsum Rei publ. Statum moliatur. [Note: Bernh. Zieritzius in discursu apolog. pro foedere Smalcaldico th. 100.]

Quod si eiusmodi quid attentet, ne quidem Imperatoris, seu Caesaris nomine dignus est: Imò Caesaris nomen ei, antequam Bello petatur, abrogari, multimodis expedit.

Rectè enim, quisquis fuit, Protestantibus adversùs Carolum V. consultum ivit, [Note: apud Hortled. vol. 2. de bello German. lib. 3. c, 26, n. 3.] Es sey von nöthen, daß sie ihm den Keyserlichen Titul abstricken, vnd er genandt werde, Ein König in Hispanien, vn daß sie lassen des Reichs Baner fliegen, vnd nennen ihren Kileg, des Reichs Krieg,vnd das zubeschutzen, für dem vnbilligen fürnehmen des Königs aus Hispanien. Wan sie ihm diesen Titul nehmen würden, alsdan würde er geschwecht vmb zehen Tausend Man, vnd er, vnd seine Räthe, vnd Volck darab ein erschrecken haben.

Unde Saxoniae Elector, sub initium Belli Smalcaldici contendit, eidem Carolo V. non esse tribuendum Caesaris cognomen; alioqui cum eo belligerari non licere: Et obtinuit, ne Caesar, sed qui se pro Caesare gerit, Carl der sich den fünfften Römischen Keysernennet, König, in Hispanien, in denuntiatione belli appellaretur. [Note: Sleidan. lib. 17. histor, Hortled. d. lib. 3. c. 28. n. 1.]


page 117, image: s133

Tale foedus fuit inter Electorem Saxoniae, Bavaros fratres, Landgravium Hassiae, et Regem Galliarum, pro Patriae Libertate, et Aureae Bullae defensione initum, contra Carolum V. et Ferdinandum 1. eius fratrem: Cum Carolus, ut Imperium in Familiâ firmaret, Ferdinandum, Regem Romanorum, Coloniae renuntiari curasset. [Note: Sleidan. l. 8. hist l. 2. Thuan. histor. Bernh. Zieritz. d. discursu th. 99.]

Tale Foedus Smalcaldicum etiam, ex eventu fuit. Ex eventu, inquam: Nam ex primâ contrahentium intentione merè fuit defensivum. Quapropter tabulis foederis, Foedus hoc, non adversùs Caesaream Maiestatem, vel ullum Imperii Statum, sed tantum ad conservationem Christianae veritatis et Pacis, et propulsationem iniustae violentiae, in casu necessariae defensionis, sancitum esse, Confoederati expressè testati sunt. [Note: Chytraeus lib. 14. Chron. Saxon.]

Tale etiam Foedus à Mauritio ac Alberto, cum Heinrico II. Galliae Rege, adversùs CArolum V. ictum est, pro Libertate communi conservandâ. [Note: Sleidan. lib. 24. histor.]

Talia etiam moderna Foedera exstiterunt, quibus defunctum Tyrannum impugnavimus: Quae satis iustâ de causâ, et legitimo modo quidem inita, sed levitate, et inconstantiâ hodierni Saxonis Electoris, parum constanter servata sunt.

[Note: Imperatori in iure foederum minor potestas, quam singulis Ordinum esse videtur] Et tantum quidem de iure Foederum, singulis Ordinum competente: IN quo puncto arctioribus cancellis ipsius Imperatoris, quam cuiusvis, ex Ordinibus, potestas conclusa videtur.

Illud enim, quod Imperator paris in hoc passu conditionis cum Imperii Ordinibus sit, et Foedera, modò in Imperii praeiudicium non tendant, perinde ac singuli Ordinum, inire cum aliis possit, [Note: per. d. 5. auch sollen wir.] per Capitulationem Caesaream correctum, et haec quoque facultas illi adempta est.

Quippè illâ cavetur, quod imperator nullum, neque cum Exteris, neque cum indigenis, absque Electorum consensu, Foedus


page 118, image: s134

inire possit, Ihr Mayr. Solten vnd wolten kein Bünhnus, oder Einigung, mit frembden Nationen, noch sonst im Reich machen, sie herren denn zuvor der sechs Chur Fürsten willen sämbrlich, oder des mehrerntheils aus jhnen erlangt. [Note: Capitulatio Ferdinandi 11. §. Ihr Mayt. solten vnd wolten.]

Quoad ordines verò Imperii, antiquum hoc privilegium nuspiam sublatum reperitur, adeoque salvum, et in suo vigore adhuc durare, praesumitur.

Quod enim non mutatur, quare stare prohibetur? [Note: l. 27. C. de testam.] Quodque specialiter Lege non expressum est, id veterum Legum, Constitutionumque regulis, relictum intelligitur. [Note: l. 32. §. ult. C. de appellat.]

Sectio II.

[Note: Reinkingii obiectiones] COntra isthaec, quae diximus, Reinkingk astruere nititur: [Note: lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 129. et sequ. et cl. 5. c. 6, n. 123.] Quod solus Imperator habeat ius guerrae, seu Belli publici, pro Imperii totius salute, indicendi, gerendive; sed tamen ex consilio et suffragio Procerum.

Imperatorem quidem, antequam. Bellum indicat, convocatis Imperii Ordinibus, de eo deliberare, et, cum eorum consensu, bellum indicere debere: Non tamen id eius Maiestatem imminuere.

Nam I. non imbecillitatis hoc, sed prudentiae esse argumentum, quod Bella, quae communi periculo, et communi sumptu geruntur, etiam communi consensu suscipiantur: Quò ad Hostem, tamquam commune incendium arcendum, alacriores Cives concurrant. Quod si Imperator, neglecto Procerum consensu, Belli facem accenderet, posteà, invitis canibus, difficile ipsi foret, ire venatum.

II. Ordines Imperatori consentire, non tamquam superiores, vel aequales Dominos, sed tamquam pia membra eiusdem Capitis, cum humillimâ quadam subiectionis contestatione.


page 119, image: s135

Unde in Recessibus Imperii verba ista, Stände haben, zu einer eilenden Hülffe, vnterthäniglich bewilliget, [Note: Recessus Imperii de Anno 1541. §. darneben.] Haben Vns, vn Vnserm lieben Bruder, zu vnterthänigstem zefallen, eine eilende Hülff bewilliget, [Note: Ibid. §. Vnd wiewoll Chur Fürsten.] Haben bewilliget sich aller Vnterthänigen, Gerrewen, Christlichen Gehorsamb vnd Gebüyr zuerzeigen, vnd zuhal en, [Note: Recessus Imperii de Anno 1542. §. Vnd wiewell diese.] Haben der Keyserlichen Mayr. vnd Vns, zu Vnterthänigem gefallen, gurwillig vnd gehorsamblich sich in die hülffe eingelassen. [Note: Ibid. §. sequ. et Recessus Imperii de Anno 1566. §. über voriges haben Vns.]

III. Idem in Galliâ, Angliâ, Poloniâ, et aliis Regnis, quae tamen Monarchiae Maiestatem ob id non amittant, fieri, Reinkingk sibi persuasum habet.

[Note: Responsio nostra ad primam] Sed nos ad primum illud respondemus, distinguendo ea, quae Reinkingk confundit: Utile, nempe, et honestum à necessario.

Alia enim quaestio est; utrum Procerum consensus de honestate tantum, an verò de necessitate requiratur? utrum solummodò utilis sit, ut tamen, eo omisso, actus in suo robore, nihilominùs persistat; an verò ita necessarius, ut, eo omisso, actus vitietur?

In omni, etiam monarchico, Statu, ad Bellum indicendum Subditorum adhibere consensum, consultum ac utile est: Imò et honestum.

Nam cum ii, non modò facultates omnes, verùm etiam vitam et sanguinem in Bella profundant, aequissimum est profectò, ut, priusquam suscipiatur bellum, eius rei consilia cum ipsis communicentur. Deinde, quando Reges, de communi Populi consensu, rem gerunt, et sunt potentiores, et ab Hoste magis metuuntur: [Note: Cominaeus lib. 10. Comment.] Populique voluntate et assensu interveniente, crescit robur ac potentia Regum, et maior est ipsorum auctoritas, ac Feliciores progressus. [Note: Idem lib. 5. Comment.]


page 120, image: s136

Sed eiusmodi cum Subditis deliberatio, Maiestatem Principis nil quicquam imminuit.

Aliud longè est, si dicamus, consensum Procerum ad Bellum esse necessarium, ita, ut Principi manus planè vinctae sint: Haec enim res vim Imperii et Maiestatem ipsam concernit. Nec prudentiae solum, sed et imbecillitatis argumentum est in Imperatore nostro, quod is Ordines Imperii, super indicendo Bello, necessariò consulere debeat; ac, sine eorum consensu, Bellum non tantum suscipere non possit, sed et, quicquid illi statuerint, nolens, volens sequi teneatur.

Illud namque negamus, et pernegamus, Ordines Imperii eiusmodi esse canes, quos IMperator, etiam invitos, venatum ducere possit; et talia membra, ac velut caudas, quae, etiam inconsulta, Imperatorem, tamquam Caput, quocunque is antecedat, sequi teneantur.

[Note: Ad secundam.] Ad secundum respondemus; totum concedendo argumentum: Siquidem verba ipsimet rei, et Germanici stili idioma Ordinum iuribus praeiudicare potis est.

Quin imò ex verborum tenore, absolutum Imperatori dominatum largimur: Cum in Recessibus Imperii, et communi scribendi stilo, Ordines, ultra modum, serviliter saepiùs sese dimittant, ac Imperatorem, quasi aliquem in terris DEUM, absolutâ potestate, venerentur.

Sed, quomodocumque verba sonent, consensus iste, ex naturâ Comitiorum iudicandus est: Quae precarium nil tolerat.

[Note: Ad tertiam] Nec, tertiò, aliorum Regnorum exempla nos movent.

Nam Parlamenta à Regibus quidem consuli; et causas Belli, utrumne satis praegnantes sint, an non, ab iis, discuti; quo, cognitâ iusta Belli causa, Populus, ad onera Belli suscipienda, eò promptior et alacrior sit, non diffitemur.

Ita Carolo V. Regi Francorum, illi, qui Sapientis nomen adeptus est, Optimatum ac Populi, quorum opibus utendum


page 121, image: s137

erat, auctoritate et consilio, Bellum adversùs Anglos geri placuit: Itaque universos in Curiam Parisorum convocari iussit, testatus, se eorum consiliis et sapientiâ opus habere, ut, quae à se minùs sapienter gesta fuissent, eorum animadversione castigarentur; Bellumque, eo consilio decretum, felici exitu confectum est. [Note: Bodin. lib. 3. de Republ. c. 1.]

Sed consensum hunc Parlamentorum ita necessarium esse, ut Regum, in Bellum ruentium, impetus ab illis refrenari possit, his locis, quae ex Cominaeo Reinkingk citat, quaeque de honesto et utili tantum loqui, ipse contextus docet, haud unquam persuadebimur.

Et certè, quod ad Galliam attinet, tempore Caroli IX. Senatus consultum, in familiari, seu privato Regis consilio factum est, quo Curia Parisiorum prohibetur, Edicta, quae deinceps à Principe publicanda mitterentur, in dubium revocare. [Note: Bodin. d. loco.]

De Poloniâ tamen libenter concedimus: Nam in POloniâ Rex, Senatu inconsulto, neque Bellum cuiquam facit, neque foedus publicum cum quoquam icit: Imo Lege cautum est, quod non liceat REgi bellum facere sine Comitiis, et assensu amplissimi Consilii. [Note: Cromerus l. 2. in Polonia. Statuta Poloniae à Ioh. Herburto à Fulstin edita tit. Bellum.]

Sed eiusmodi potestatem, qualem in Poloniâ Rex habet, Imperatori Romanorum non invidemus: Illa enim angustis admodùm circumscripta est cancellis; et, re penitiùs inspectâ, Aristocraticum in Poloniâ regimen esse, sed, ratione administrationis, monarchico temperamento ex parte mixtum, verius est.