10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

PARS I. De Statu Imperii nostri Romano-Germanici.

CAPUT I. De diversis Rerum publ. Statibus, eorumque naturâ et essentiâ.

PAuca haec, de Ratione Status in genere, praeludii quasi loco, praelibare, non abs re visum: Nunc ad rem ipsam, DEO duce, accingimur.

Ne verò ipso limine graviter impingamus, disquirere primùm necesse est, de diversis Rerum publ. generibus, et quomodo haec essentialiter interse differant: Ita enim facilius deinde patebit, cuinam Rei publ. generi Imperii nostri Romano-Germanici Status connumerandus sit,

[Note: Status Rei publ. triplex] Triplicem Statum in Politicis dari, iam pueris paenè
--- et qui nondum aere lavantur.

notum est; eumque Tacitus [Note: lib. 2. annal.] pro more, brevi verborum compendio complectitur: Cunctas, inquit, Nationes et Urbes, aut Populus, aut Primores, aut Singuli regunt.

Copiosius paulò Seneca: [Note: opist. 14.] Interdum Populus est, quem timere debeamus, interdum, si ea Civitatis disciplina est, ut plurima per Senatum transigantur, gratiosi in eâ timentur Viri; Interdum Singuli, quibus potestas Populi, et in Populum data est.

[Note: Ex communi opinione aliquando mixtus] Status autem hos aliquandò inter se misceri, et remitti


page 18, image: s034

aut intendi, ita tamen, ut propendeat ac praeponderet semper aliqua pars, â quâ iure ei nomen, [Note: Lips. lib. 2. Polit. c. 2.] imò haud facilè puram ac simplicem Rem publ. reperiri, communis Politicorum opinio est.

Quae tamen mixta Res publ. per omnia, ex regulis et formâ eius Status, cuius nomen gerit, iudicanda non sit: Nam, per mixtionem hanc effici quiddam commune, sed tamen diversum â singulis formis, quae ad mixtionem concurrunt; et singula haec vim suam exserere ac prodere plùs minùsve, pro ratione ipsius temperamenti, quod propius ad unum, quam ad aliud inclinare possit. [Note: Nicolaus Grassus de formâ Reip. Venetae.]

Quin imò optimum ac moderatissimum hoc, ex Monarchiâ et aliis Statibus certo temperamento mixtum, Rei publ. genus esse, utpote in quo Populus, nec dominicam servitutem per omnia serviat, nec licentiosa libertate exsultet, multi statuunt: Manii Valerii secuti speculationes; [Note: apud Dionys. Halicarn. lib. 7. antiqu. Roman.] qui Romanis suis persuadere conatus est. Vix aliud esse utilius ad salutem Rei publ. tuendamque Libertatem, et potentiam atque concordiam conservandam, quam assumi Plebem ad publica negotia: Et administrationem ita temperari, ut non penes paucos quosdam Optimates, nec penes solam Plebem sit Imperium, sed mistum ex his instituatur regimen.

[Note: quod nonnulli negant] Et haec quidem, de mixtione diversorum Statuum, vulgata ac inveterata omnium paenè Auctorum opinio est: Quam tamen nonnulli, et inter alios cumprimis Bodinus [Note: lib. 2. de Republ c. 1. et Petrus Gregor. lib. 5. de Republ. c. 1.] explodunt, nec eiusmodi mixtionem in Politicis, aut dari, aut dari commodè posse, prolixè contendunt.

[Note: Statum Rei publ. ab administratione distinguentes] Cum verò, in Rerum publ. regimine, et gubernandi ratione, magna, imò infinita occurrat varietas, huic rei emplastrum quaerunt, distinguendo ipsum Rei publ. Statum et formam, ab imperandi ratione, seu administratione. [Note: Bodin. d. lib. 2. c. 2. et ult. et lib. ult. c. ult. Petrus Gregor. d. loco.]


page 18, image: s035

Nam, Rei publ. Status regalis esse potest, gubernatio tamen popularis futura est, si Rex imperia, sacerdotia, curationes etc. omnibus ex aequo distribuat: Si verò Princeps imperia, honores, Magistratus, Patritiis etc. tantum impertiat, regia potestas simplex quidem erit, ac pura, sed aristocraticâ ratione temperata.

Ita quoque Optimates Rem publ. populari modo regere possunt, si Cives omnes, omnium Magistratuum et honorum participes fecerint: Et Populus aristocraticè, si per pauciores ac Optimates eam administret; summâ tamen potestate sibi reservatâ.

Utrique denique, Rem publ. suam monarchicè gubernare, tunc dicentur, quandò unus è multis dignitate praeest, Maiestas verò penes est Populum, vel Optimates: Quae species Aristocratiae, vel Democratiae vocatur Principatus; [Note: Bodin. d. lib. 2. c. 1.] et is, qui dignitate aliis antecellit, Princeps, hoc est, in Republ. primus. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 8.]

Prudentissimus autem hic Rei publ. administrandae modus censetur, ut, licet penes Optimates vel Populum rei summa consistat, unus nihilominùs aliquis sit princeps, et dignitate praecipuus, qui universos ac singulos, quasi membra corporis, apta et colligata inter se unire, ac consilium publicum, summâ velut potestate, regere possit. [Note: Idem lib. ult. c. 4.]

Cum Bodino, et eius sequacibus, conspirat hoc in passu Aristoteles, qui multis in locis contingere, scribit, [Note: lib. 4. Polit. c. 5.] ut quae Res publ. secundum Leges non sit popularis, nihilominus populariter gubernetur, propter morem ac institutionem: Similiter, apud alios contrà evenire, ut Res publ. secundum Leges magis sit popularis; institutione autem, et moribus, videatur magis ad paucorum regimen accedere.

[Note: quam distinctionem quidam impugnat] Distinctionem hanc, inter Rei publ. Statum ac


page 20, image: s036

administrationem, sunt, qui impugnent, [Note: Nicolaus Grassus in notis ad Iannott. et Contar. n. 38. Fabio Albergate in discurs. Polit. Anti Bodinianis lib. 2. c. 10. quem refert Limnaeus lib. 1. de iure publ. c. 10. n. 23.] eâ ratione: Quod administratio Rei publ. actus sit administrantis, et effectus ipsius Status, ac quasi formatum huius formae. Postulat autem id ordo Naturae, ac ratio, ut formatum (nisi externum aliquod accidens id impediat) propriae formae, et propriae operationes operantis intentioni respondeant: Nec fieri ullo modo potest, si vis integra constat illi Naturae suae, ut formatum â formâ sua sit diversum et dissimile, ac operantes planè contrà, vel praeter intentionem suam, operentur ac agant.

Namque omne agens, et omnis forma tendit ad sui conservationem: Quod si diversum â formâ suâ producat formatum ac effectum, id contrà naturam est; quippe quod ad eius tendat destructionem.

Hinc gubernandi rationem, tamquam effectum seu formatum, â Statu Reipubl. ceu immediatâ causa et formâ, diversam esse non posse, subtiliter satis concludunt. Quod si illa diversa sit, eam differentiam consistere, aut in meris simulacris, quibus nulla administrationis vis inest; aut, infallibile, id esse signum, Rem publ. aegrotare, et, nisi maturis remediis occurratur, ad corruptionem inclinare, inque alteram formam mutatum iri: Quo ultimo casu mirum videri non debeat, si, attracto iam vitio, ac turbatâ Rei publ. dispositione, effectus causae, seu formae formatum non correspondeat, sed ea, quae prius planè inter se cohaerebant, dissidere incipiant.

[Note: Sed malè] Sed, quod pace horum dixerimus, videntur nobis intempestivè nimis in Bodinum censorium stringere calamum.

Si enim de administratione ipsi loquuntur, quam suo iure ac nomine exercet, certo quidem certiùs, ea essentialis, et individuò cohaerens sequela Maiestatis est: Sed de hac Bodinus non loquitur.

Quod si administrationem intelligunt, quam alieno


page 21, image: s037

beneficio quis habet, et, ab alio sibi commissam, seu demandatam, agnoscit: Haec, licet â Rei publ. Statu diversa sit, attamen non ita illi contraria est,ut in eius destructionem tendat; quin eo ipso potiùs, quod ad eum, vel eos, in quorum manu Res publ. sita est, tamquam ad fontem sese refert, eidem subordinata est, ac suaviter cum illo conspirat.

[Note: Administratio nullam mixtionem inducit] Nec isthaec administratio tantum rebus affert momentum, ut Status, seu formae alterationem, et mixtionem in Republ. inducat: Quippe, quae essentiam Status non ingreditur, nec administratores in consortium, seu communionem Maiestatis ac summae Potestatis adsciscit; sed omnia illius, vel illorum, ad quos Reipubl. summa pertinet, nomine peragit.

Itaque, quandò Optimates, vel Populus participes sunt honorum, sub unius potestate supremâ, dici propterea non debet, tunc Monarchiam esse, mixtam cum Aristocratiâ, vel Democratiâ; quia ibi, nec Optimatum, nec Populi suprema consideratur potestas, sed Principis Monarchae, qui aliis suae potestatis partem, ut eam suo (Principis) nomine gerant, impertitur: Neque qui alieno nomine gerit, Dominus est, sed is, cuius mandato gerit.

Eâdem ratione, si ex Optimatibus unus eligatur, vel ad ducatum militiae, vel aliud negotium, per illum solum expediendum, ad tempus, vel in perpetuum, ideò is Monarcha non est: Quia, non solo suo nomine, sed etiam Collegarum, potestatem exercet.

In Democratiâ pari modo observandum; in quâ, nec Duces, nec Consules, nec Dictator, vel si quis alius sit, cui Res publ. suo (Rei publ.) nomine, potestate absolutâ, ad tempus, vel in perpetuum, quamdiu vixerit, uti concedat, dicuntur habere Monarchicam, vel Aristocraticam potestatem: Nimirùm, quia non suo, sed Populi nomine, et procuratorio, eam exercent. [Note: Petrus Gregorius d. lib. 5. de Republ. c. 1.]


page 22, image: s038

[Note: nec Maiestatem summi Imperii minuit] Quapropter isthaec administratio Maiestatem eorum, penes quos rerum summa est, nil quicquam delibat, nec eius potestati detrahit.

Quemadmodùm enim non infirmior manus est, quod sit in digitos dissecta, sed ad peragendum agilior: Ita neque imminuitur summa potestas, â pluribus explicata; et negotia, multis in Republ. communicata, faciliùs conficiuntur. Nec amittitur summa Potestas, nec administratio hoc pacto â Rei publ. Statu planè seiungitur; ut non separantur digiti â manu, nec manus â brachio, nec brachium â corpore, nec corpus â capite.

Sed quemadmodum virtus animae, per totum corpus, et omnia membra diffusa, sua per instrumenta exsequitur mandata: Sic summa Potestas per ministeria Praepositorum suam exercet auctoritatem. [Note: Idem lib. 1. de Republ. c. 1.]

In hac ergò sententiâ, quod administratio Rei publ. â Statu eiusdem diversa esse possit, et accuratissimè distinguenda sit, Bodino indubitanter assentimur.

[Note: administratio namque propriè est rerum alienarum] Licet namque in Republ. is, vel illi, qui summae rerum praesunt, ipsimet administrare dici possint, non modò, quandò in personâ ipsi Rei publ. negotia gerunt, sed et, quandò aliorum ministerio, in obeundis Rei publ. functionibus, pro arbitrio suo, utuntur: Quia quod per alium quis facit, ipse fecisse, censendus est. [Note: l. 5. §. 3. de admin. tut. et aliis vulgatis iuribus.] Magis tamen propriè administratio vocatur rerum alienarum, quorum cura alteri demandata est; Ut, administratio Tutorum, Curatorum, Procuratorum, Actorum Universitatis, et similium: [Note: rubr. et toto tit. de admin. tutor. l. 1. pr. de Procurat.] Id quod, vel ex ipsâ voce patet, quae à ministerio et ministrando deducitur.

Ita in nostrâ quoque materià magis propriè administrare dicuntur, quibus â summo Rei publ. capite publica negotia expedienda commissa sunt, quique potestatem suam Superiori acceptam ferunt.


page 23, image: s039

[Note: Mixtus Rei publ Status datur quidem] Quod verò ad mixtionem diversarum in Republ. formarum attinet, si Bodini sententiae nimis praefractè insistas, vereor, ut experientiâ ipsa, optimâ rerum Magistrâ, convincare. Et, ne longiùs abeamus, in nostro Imperio mixtionem aliquam reperiri, inferius, luculenter, et ad oculum demonstrabimus.

[Note: Sed haud diuturnus multisque motibus obnoxius est] Acutiùs verò rem intuenti, prudentissimus hic Gallus, ad eundem nobiscum scopum collimat. Id enim unicè agit, ut ostendat, quam parum durabilis diversorum Statuum, si commisceantur, seu coniungantur, sit concordia: Ideoque mixtas istas Res publicas, variis ac creberrimis motibus, mutationibus, corruptionibus obnoxias.

Id quod eâ ratione accidit, quia tres hae Rerum publ. species contrariae planè, naturae sunt, diversa ratione, et legibus, inter se contrariis ac discrepantibus, â summo capite gubernantur, contrariasque habent Rationes, quibus Statum suum firmant, et contrarios intermedios fines, quibus ad summum illum finem tendunt.

In Monarchiâ Ratio Status est, unius absoluta et summa in Republ. Potestas, in quâ tota Monarchiae vis consistit: Quare Imperatorem Tiberium Salustius Crispus monuit, [Note: apud Tacit. lib. 1. annal.] ne vim Principatus resolveret, cuncta ad Senatum vocando; eam conditionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur. Et huc is, qui in eiusmodi (qualem praesupponimus) mixtâ Republ. Monarcham repraesentat, omnia consilia sua proculdubiò diriget, huc omnes vires suas intendet, ut solus rerum potiatur.

Contrà, Optimatum ac popularis Status unius imperantis, sui naturâ impatiens est: Ideoque hi eò semper collimabunt, ne unus, sed ut plures, vel omnes clavum Rei publ. teneant.

Ita contrariis intentionibus, ac contrariis motibus Status hi, summaque eorundem Capita inter se collidentur, in discordias dilabentur, deque summâ rerum vi tandem ac armis decernetur; quousque Rei publ. Status mixtus iterùm purificetur, et, aut


page 24, image: s040

ad unum, aut paucos, aut universos Cives, summa deveniat potestas.

[Note: Obiectio.] Obiecerit nobis forsan aliquis,istam plurium inter se compositarum qualitatum contrarietatem, non id, quod nos intendimus, operari, nec in mutuam grassari perniciem; cum ex quatuor elementis, contrariarum qualitatum, ipsa rerum conster natura: Quae contrarietas, tentum abest, ut naturam destruet, ut potius admirabili temperamento, per infinitas rerum varietates illam exornet.

Imò sicut ex contrariis elementis, siderumque oppositis motibus, mirâ harmoniâ temperatus est mundus; Ita ex repugnantibus quoque, maximèque inter se contrariis humoribus ac partibus, hominis natura tota coagmentata est, in quâ calida frigidis, et humida siccis pugnant, flava, scilicet bilis, ac fel amarissimum, cum dulcissimâ pituitâ: Et isthac quidem partium discordiâ ac temperatione, tum de homine, tum etiam de mundo ipso sublatâ, uterque momento sit interiturus.

Res publica quoque non solâ aequalitate arithmeticâ constat, sed diversis hominum studiis, gradibus, ordinibus, qualitatibus, et conditionibus.

Et, sicut ex diversi toni fidibus, ad symmetriam intentis, sonus dulcissimus oritur, suavisque, melodia, gravibus, mediis, et acutis coniunctis: Ita concentus, ex societate, in Republ. parentium et imperantium, divitum, pauperum, artificum, sedentariorum, et id genus diversorum graduum personarum statu, quam suavissimus oritur. [Note: Petrus Gregorius lib. 6. de Republ. c. 6.]

[Note: Responsio] Sed observandum est, illam rerum discordantium in Naturâ concordiam certâ aliquâ symmetriâ subordinationis colligari, et certis legibus subiectionis ac regiminis temperari: Quod nisi fieret, confusione suâ, brevi tempore, praestantissimum et amplissimum Orbis opus consumptum iri, certum foret. Nec possent partes tam diversae in eo perseverare, si singulae vellent, per se, promiscuè et indifferenter, opera sua


page 25, image: s041

perficere: Nam potestas potestati aequali occurrens, perpetuâ discordia et irreconciliabili, omnia pessum daret, alienaque, quae regere non novit, nec conveniunt, usurparet cum suâ pernicie. [Note: Petrus Gregorius d. lib. 6. de Republ. c. 6.]

Eodem modo Res publ. ex diversis quidem, imò planè contrariis conflata est: Conservatio tamen, et duratio rerum omnium consistit, in illa ordinationis ac subiectionis concordiâ, et in mutuo imperantium ac parentium respectu.

Suprema enim in Republ. potestas, velut anima in corpore humano, et Natura in Mundo, contrarias istas qualitates, congruo aliquo temperamento ita inter se devincit, ut in suavissimam harmoniam conspirent.

Verum enimverò, quandò, in proposito casu nostro, contrariè eiusmodi qualitates inter se miscentur, et ad constituendam summam potestatem concurrunt, nullum est vinculum, quod illas inter se concordare, ac in concordiâ continere possit: Quia supra summam potestastem, nulla datur alia superior potestas. Itaque unâ chordà, aut intensa nimis, aut depressâ, magna, durabilis, et exitialis oritur dissonantia: Non est enim, qui ad pristinam eam harmoniam reducere queat.

Illud quidem diffiteri non possumus, pulcherrimum et temperatissimum fore Rei publ. Statum, per eiusmodi mixtionem constitutum, si, secundum monitum L. Papyrii Mugillani, [Note: apud Liv. lib. 4. histor.] ex singulis Statibus remittendo de summâ quisque, iuris mediis copularent concordiam.

Verùm, cùm ita comparatum sit, ut mens humana numquam sibi satisfactum putet, sed potiùs, unâ re adeptâ, ad aliam mox desiderium applicare consueverit, [Note: Machiav. lib. 4. histor. Florent.] ac inexplebilis maioris potentiae cupido, suâ sorte haud contenta, moderationisque nescia, semper plus ultrà tendat; vereor, ut eiusmodi Rei publ. species in Utopiâ Mori, aut ideali Platonis Regno faciliùs fingi,


page 26, image: s042

quam in hac Mundi Scenâ, incorruptè, ac sine turbis reperiri queat.

Illa ipsa vetus Romanorum Res publ. quam aliquandò mixtam fuisse, Bodinus negare non audet, si ex eventu iudicemus, mixtionem suam, (licet, ut paulò antè adductus L. Papyrius Mugillanus testis est, moderatiora, et moderationem sectantia, ingenia, non deforent) absque variis motibus ac turbis, ad breve tempus tueri non potuit.

Quae cum Livius facundo stilo ad longum descripsisset, alicubi elegantissimè subiungit. [Note: lib. 3. histor.] Alter semper Ordo gravis alterius modestiae fuit: Quiescenti Plebi ab iunioribus Patrum iniuriae fieri coeptae. Ubi Tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat: Deinde, neque ipsi quidem inviolati erant. Seniores contrà Patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes; ita malle, si modus excedendus esset, suis, quam adversaris, superesse animos. Adeò moderatio Libertatis, cum aequari velle simulando, ita se quisque extollit, ut deprimat alium, in difficili est: Cavendo, ne metuant, homines, ultrò se metuendos efficiunt; et iniuriam, â nobis repulsam, tamquam aut facere, aut pati necesse sit, iniungimus aliis.

Etiamsi itaque mixta eiusmodi Rerum publ. genera inveniantur, non tamen Res publicas, benè constitutas, sed Rerum publ. corruptiones appellari oportere, ex Herodoto, Bodinus auctor est. [Note: lib. 2. de Republ. c. 1.]

Et quemadmodum corpora, rectè à naturâ constituta, si mutari contingat, incredibili foetore, ac sui contagione, proxima quaeque infestant, quoad novam formam adepta fuerint; ut cum ova incubantur, quae tamen, priusquam incubarentur, et posteaquam pulli exstiterint, suavissimi sunt odoris ac saporis: Ita quoque Res publicae, quae mutantur, distractis hinc inde Maiestatis Legibus, ac summâ potestate divisa, requiem, à bellis


page 27, image: s043

civilibus, et perturbationibus, nullam habent, quod formam plenè consummatam adipiscantur.

CAPUT II. In quo recensentur praecipua eorum fundamenta, qui Statum in Imperio nostro Monarchicum esse, contendunt.

IAm ad rhombum pergamus. De Imperio nostro Romano-Germanico, quale Patrum nostrorum memoriâ id fuit, et hodiè, aut est, aut esse debeat, quaerimus: Quisnam reverà eo Status sit?

[Note: Communis de Statu Imperii nostri opinio] Communiter et promiscuè Politici nostri ac Iuris publici Auctores pedibus in eam sententiam eunt; mixtum Imperii Statum esse, ex Monarchiâ et Aristocratiâ, in quo tamen Monarchia praeponderet: Ut ita rectè dicatur monarchicus, sed Aristocratiâ temperatus.

Theodorus Reinkingk Statum ipsum monarchicum esse, sed, quoad modum administrationis et regiminis, rationibus aristocraticis rectè et prudentissimè temperatum, ideoque speciem quandam referre Aristocratiae asserit. [Note: lib. 1. de regim. saecul. et eccles. cl. 2. c. 2. n 196. et 242.] Et imprimis contra Bodinum, qui Imperium nostrum Aristocratiam esse statuit, [Note: lib. 2. de Republ. c. 6.] totis viribus insurgit, variaque argumenta constipat: Quae, non ex huius vel illius coniectura, et opinione, sed ex sacris Literis, Iure Canonico et Civili, Aureâ Caroli IV. Bullâ, et novissimis Imperii Constitutionibus, se hausisse, gloriatur. [Note: d. c. 2. n. ult.]

Videre ergò lubet,

Quid dignum tanto ferat hic promissor hiatu.

[Note: Argumenta Reinkingii pro monarchico Statu] Et primùm quidem, praeludii loco, inde, Imperium nostrum Monarchicum esse, arguit; [Note: d. c. 1. n. 4.] quia id unum, et quidem


page 28, image: s044

ultimum sit, ex quatuor summis Imperiis, quae Monarchias vulgò vocamus.

Deinde, adductis contrariae sententiae fundamentis, ad confirmationem suae opinionis progreditur, ac Monarchiam in Imperio nostro astruit. [Note: d. c. 2. n 5???. et seqq. usque ad n. 91.] I. quia, Iura Maiestatis, et summae Potestatis, sint, penes unum, et solum Imperatorem; Lege Regiâ in eum translata: Quae Lex, nec revocata sit, nec revocari potuerit. Et huic opinioni ac praesumptioni (quod Imperator talis adhuc hodiè sit, qualis tempore praeterito, et Legis Regiae fuit) esse standum, donec contrarium liquidissimè probetur.

II. Quia communis haec opinio sit: Et omnes Populi, tam fideles, quam infideles, Imperatorem nostrum Monarcham salutent.

III. Quia Imperator nullius Imperio teneatur, nec alium, nisi DEUM et ensem, superiorem recognoscat: Ad quod probandum, Septem Virorum decretum, adversus Pontificem Anno 1338. promulgatum, [Note: Quod exstat apud Avent. lib. 7. annal. Boi.] allegat. Unde et Caput Imperii, Ober-Houpt, Imperator appelletur; cui omnes post DEUM teneantur reddere rationem.

IV. Quia omnibus et singulis de Plenitudine potestatis imperet; idque sub poenâ amissionis Privilegiorum, Banni, et vitae: Eius autem mandatis, legitimè promulgatis, omnes et singuli parere debeant.

V. Quia omnium Ordinum Dominus clementissimus appelletur.

VI. Quia omnes Ordines Imperatori, tamquam Domino et summo Magistratui, oboedientiam ac subiectionem debeant; idque in subscriptione suarum literatum fateantur.

VII. Quia Imperatori praestetur homagium: Quod est fundamentum Superioritatis ex parte recipientis; ex parte verò praestantis, fundamentum subiectionis.


page 29, image: s045

IIX. Quia Proceres Imperii, sine ullâ exceptione, fidelitatem ei praestent.

Et haec sunt illa munimenta ac propugnacula, quibus Monarchiam suam Reinkingk circumvallat, et, suâ quidem opinione, inexpugnabilem reddit: Haec sunt, illa, quae iactat, ex Sacris Literis, Iure Canonico, ac Civili, novissimisque Imperii Constitutionibus, deprompta, argumenta.

Nos utut Bodino in omnibus astipulari nequeamus; utpote [Note: Nostra sententia.] qui, rerum Germanicarum haud satis peritus, in multis manifestum errat errorem: Ita Reinkingio quoque assentiri nolumus.

Sed, ut breviter mentem nostram explicemus, statuimus: In Imperio nostro Statum esse Aristocraticum, Monarchicâ tamen administratione, ex parte, temperatum; inque illam incidere Aristocratiae speciem, quam Principatum suprà diximus.

Cùm in eâ unus, tamquam Princeps, ceteris dignitate praefulgeat; nempè is, qui antiquo nomine, seu Imperator, seu Caesar appellatur.

Quomodò verò ex diversis aristocraticis formis Status hic Imperii mixtus sit, infra breviter perstringemus.

Licet quoque, propter Imperatoris, tamquam Principis, personam ac splendore, Status Imperii in pluribus speciem Monarchiae prae se ferat, ad Monarchiae tamen genus referri non potest, sed sub Aristocratiae genere relinquitur: Quam confessionem, à Paurmeistero, Homine Imperatoris Maiestati in aliis omnibus deditissimo, ipsa rei extorsit veritas. [Note: lib. 2. de iurisd. c. 2. n. 11.]

CAPUT III. De Maiestate, eiusque essentiali proprio; nempe Superioritate: Et utrum illa Imperatori, an Imperio potiùs tribuenda sit?


page 30, image: s046

Sectio I.

[Note: Argumenta ab auctoritate Electorum praetereuntur] UT ergò ad sententiae nostrae confirmationem accedamus: Initio quidem alii, in duorum Electorum, Moguntini nempè, et Mauritii Saxonis, testimoniis, pro, aut contrà explicandis, oleum et operam insumunt.

Qvorum ille, in electione Caroli IV. contra Franciscum, Galliarum Regem, ita disserit. [Note: apud Sleidan. lib. 1. histor.] Animi magnitudinem illi tribuunt; sed ad Monarchiam illa spectat: Nobis autem imprimis est Aristocratia retinenda.

Alter Carolum V. incusat; quod ipse aliquot per annos in eo totus fuerit, quo Monarcha, subactis Imperii Principibus ac Statibus, evaderet, daß er damir vmbgteng, wie er seine, so lange gepracticirte Monarchey einmahl zu begertem ende führen etc. möchte. [Note: apud Sleidan. lib. 24. Thuan. lib. 9. histor. Hortled. vol. 2. Vom Teutschen Krieg. lib. 5. c. 4. n. 2. 3.]

Quorsum etiam ista, in Galliae Regis rescripto pertinent: [Note: apud Sleidan. lib. 25. hister. et Hortled. d. lib. 5. c. 3. n. 6.] Se intellexisse à Germaniae Principibus, Carolum Monarchiam sibi constituere velle.

Nos verò haec non admodum urgebimus: Non enim ullius, quisquis ille tandem sit, auctoritate, sed rationum acumine pugnare, noster scopus est.

[Note: Status Imperii ex Maiestate iudicandus] Si itaque rem ipsam aggrediamur, quocumque eam vertamus, totius controversiae cardinem in eo versari animadvertimus. Utrum Maiestas Imperii, seu Ius Imperii, et poli/teuma, Imperatoris, an verò Imperii, ac omnium Ordinum, quatenus illi coniunctim cum Imperatore, vel sine eodem, unum corpus repraesentant, propria sint?

Haec enim illa vera est Rei publ. forma, quae esse, et substantiam eius, constituit. [Note: l. 9. §. 3. ad exhib. l. 13. §. 1. de Verb. sign.] Hoc illud vinculum, per quod Res publ. cohaeret; hic ille Spiritus vitalis, quem tot milia trahunt: Nihil ipsa per se futura, nisi onus et praeda, si mens illa Imperii subtrahatur. [Note: Seneca lib. 10 de Clementia.]


page 31, image: s047

[Note: Ea, ex communi opinione, Imperatoris est] Et sanè Scriptorum Germaniae plerique Imperatori Maiestatem assertum eunt; inter quos novissimè agmen ducit Reinkingk: [Note: d. c. 2. per tot.] Adeò, ut, qui Imperatori eam detrahit, contra Evangelii doctrinam, non dare Caesari, quae sunt Caesaris, contendat. [Note: l. 1. cl. 2. c. 9. n. 9.]

[Note: Non ex nostrâ sententiâ] Novimus quidem, crabrones nos irritaturos, si aliter sentiamus, et tantum non haereseos, sacrilegii, ac perduellionis reos fore. Hoc tamen non obstante, dicimus, quod res est: Nec Maiestatem Imperii nostri Imperatori assignare, ac propriam facere possumus, nisi omni rationi adversari, et Statum Imperii penitus invertere velimus.

[Note: sed totius Imperii] Nam Maiestas illa quidem, tamquam individua, [Note: Reink. d. lib. 1. cl. 2. c. 2 n. 231.] penes Imperium, seu omnes Ordines, quatenus illi, iunctim considerati, unum corpus constituunt, (à quo tamen corpore Imperatorem, quandò aliquis exsistit, non excludimus) residet. Et, si Imperatorem separatim ab Ordinibus consideres, Maiestas Ordinum propria est; qui illam etiam tunc, quandò nullum habent Imperatorem, integram, illibatamque conservant: Species verò extrema Maiestatis, per electionem, transfertur in Imperatorem.

[Note: Maiestas Imperatori tribuitur] Verbis quidem nemini, nisi Imperatori, in Germaniâ titulum Maiestatis competere, vel lippis et tonsoribus notum est. Adeò, ut in Imperii Conventibus, et ab Imperatore, nulli alii Regum, quorum tamen plerique longè meliore titulo Maiestatem sibi vindicare possunt, hoc nomen tribuatur: Vocantur enim, die Königliche Würde, et non, die Königliche Mayt.. [Note: Recessus Imperii de An. 1526. §. Und seind dis die Churfürsten, et pluribi, ut probat Reink. lib. 1. cl. 3. c. 11. n. 13.]

[Note: Et quâ ratione id intelligendum] Sed, aut respectu totius Imperii, quatenus eius Maiestatem exteriùs Imperator repraesentat, id intelligendum est. Quemadmodum Poloni per Regiam Maiestatem, non accipiunt Regem ab Ordinibus separatum; sed in Comitiis, quorum Caput est, residentem, et totius Regni, sive omnium Ordinum auctoritate consentiente, iudicantem. [Note: Arnis. lib. 2. de Republ. c. 7. n. 5.]


page 32, image: s048

Aut pro antiqui Imperii, et antiquae potestatis relicto vestigio, et inani simulacro habendum: Dicendumque more Germanorum id fieri; qui, ubivis, ac semper, inanium titulorum largissimi sunt, voceque Maiestatis ad splendorem Imperatoris abutuntur.[Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 10.]

Quorsum ea similiter referimus, in quibus Reinkingk non postrema assertionis suae fundamina ponit: Quod in Recessibus Imperii, Plenitudinis Potestatis, Imperatoriae praeeminentiae, et similium, Keyserlichen praeeminentz, Macht, vnd Hochheit, Gewalt vnd Vollkommenheit, creberrima fiat mentio; quod Imperatorem, Dominum suum clementissimum, Ordines Imperii salutent.

Nam haec curialia, si intra verborum terminos maneant (ut manere debent) nihil in effectu aut Imperio detrahunt potestatis, aut Imperatori largiuntur.

Sectio II.

NObis, si veritatem investigare volumus, non circa verborum corticem laborandum, sed res ipsa, qualis in semet, introspicienda est.

Virtus namque non est posita in nomine, sed in plenitudine auctoritatis. [Note: Ex Fulvio Paciano Paurm. lib. 2. de iuris d. c. 4 n. 47.] Et utrum quis vocetur Rex, vel Dux, nihil ad rhombum facit: Nec facienda vis in nomine, sed in qualitate regiminis, et in magnitudine potestatis, [Note: Ex Baldo. Idem d. loco.]

Itaque Maiestatis definitio, et essentialis forma, seu proprietas, examinanda; numque Imperatori ea, an Imperio potiùs congruat, perpendendum venit.

Maiestas definitur, summa et absoluta, seu Legibus soluta potestas. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c 8. Reink. lib. 1. cl. 3. c. 11. n. 2. et 4.]

[Note: Maiestatis definitio et essentialis proprietas] Haec enim absoluta superioritas, est ipsa forma ac


page 33, image: s049

substantialis essentia Maiestatis; [Note: Ex Carolo Molinaeo et Covarruviâ Reink. d. c. 11. n. 5. et cl. 5. c. 2. n. 12.] et sublimioris Imperii, summique Dominatus symbolum. [Note: Ex Goddaeo. Idem d. c. 2. n. 14.]

Summa autem potestas ideò dicitur, quia actus eius alterius iuri non subsunt, ita, ut alterius voluntatis humanae arbitrio, irriti possint reddi: [Note: Hugo Grotius lib. 1. d. iure Belli. c. 3. n. 7.] Summum enim est, quo nihil maius est, sed cuius Imperio omnes continentur, ac coercentur. [Note: Nicolaus Grassus in notis ad Iannott. et Contar. n. 15.]

Adeoque Maiestas omnis subiectionis est nescia; [Note: Reink. lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 138. et 128.] et ubicumque est Maiestas, ibi suprema quoque residet potestas ac superioritas: Nec superioritatis alia datur superioritas, supra quam nullus existimatur ascensus. [Note: ex Baldo et Andreâ Knichen. Idem lib. 1. cl. 5. c. 2. n. 16.]

[Note: Imperium Imperatore superius esse] Iam verò Imperium sive Ordines Imperii Imperatore superiores esse, contra Reinkingium, qui id praefractè negat, [Note: lib. 1. cl. 5. c. 9. per tot.] constanter asserimus.

[Note: Probatur non tam ab Imperatoris constitutione] Nec tamen, ut alii, â constitutione Imperatoris argumentabimur. Quod constituens maior sit constituto; quia ex causae prime influxu operetur secunda, et ius omne potentius sit in causa, quam in causato: [Note: Reink. d. c. 9. n. 3.] Quodque in omni concessione, superior potestas reservetur concedenti; illaque ita semper intelligenda veniat, ut maior, supremaque potestas, et quae ad eam tuendam pertinent, reservata censeantur. [Note: per c. dudum. vers. nos igitur de praebend. in 6. ex Baldo et Meischnero. Idem d. c. 9.]

Cum enim, quod in hoc passu Reinkingk rectè advertit, [Note: l. 6. n. 17.] constitutus aliquandò constituente superior sit; ut Populus quondam Romanus Principi omne Imperium suum et potestatem, etiam in semet ipsum, concessisse legitur: [Note: §. 6. De iure natur. gent. et Civ.] Argumentum hoc, non apodicticè, sed praesumptivè tantùm, concludit.

Id tamen ex eo falsum esse colligimus, quod scribitur: [Note: Paurmeist. l. 2. de iuris d. c. 4. n. 7. 16. et 20.] Eo ipso, quo creatur Rex Romanorum, Imperium omne


page 34, image: s050

Politicum, iure gentium in eum conferri; exceptis his, quae, vel Legibus in creatione dictis, vel usu ac moribus, ostenduntur mutata et excepta: Et, ex iure electionis, praesumi pro Imperatore, seu, ut loquuntur Interpretes, niti cum intentione fundatâ, quoad omnem iurisdictionem et potestatem.

Nam, ex superiori fundamento, propter illam ipsam electionem, praesumitur pro Imperii, seu Ordinum Libertate, contra Imperatoris potestatem: Imperiumque, exceptis his, quae expressim in Imperatorem collata reperiuntur, in ceteris omnibus fundatâ nititur intentione contra Imperatorem.

Praecipuum autem assertionis nostrae fundamentum in eo consistit: Quod Imperator teneatur Imperio, seu Ordinibus Imperii, actionum suarum, rerumque gestarum reddere rationem; quodque, si dignitate Imperatoriâ indignus iudicetur, à gubernaculis removeri, ac dignitate exui queat.

[Note: quam â rationum redditione, ad quam Imperator Ordinibus obligatur] Ad rationes quidem, Imperio, seu Ordinibus reddendas, Imperatorem obligari, vel ex vetusto Heinrici IV. exemplo, palam est, de quo scribitur. [Note: Anonymus Monachus Herveldensis in Chron. histor. Germ. sub Anno 1073.] Quod eius Legati, ad tumultuantes Saxones missi, eosdem per DEUM rogârint, ut remisso armorum strepitu, pacatis animis, sopitis simultatibus, tempus, locumque constituerent, quo Rex totius Regni Principes evocaret: Ut, iuxta communem sententiam, et obiecta purgaret, et, quae correctionis egere viderentur, corrigeret.

Nec multò post, interventu Moguntini Archi-Episcopi, res eò deducta est, ut Saxones decernerent duodecim ex sua gente, qui, fide interpositâ, ipsi tutò ad colloquium venire possent, cum ceteris Principibus Regni: Ut causae, quas adversus Regem adferrent, eorum iudicio discuterentur, et terminarentur; ipso Rege, si ita expedire videretur, praesente, et crimina, quae obicerentur, si posset, refellente. [Note: Monachus Herveld. ibid.]

Tandem hic ipse Heinricus, ad extrema et incitas paenè à


page 35, image: s051

filio redactus, Proceres Imperii appellavit: Rogamus vos, et enixè precamur, scribens, [Note: Abbas Urspergensis in Chron. sub Anno 1106.] ut pro timore DEI, et honore Regni, et honestate vestrâ dignemini studere, quomodò de iniuriâ, in manibus vestris nobis illatâ, per vos possimus recuperare iustitiam. Nos quoque consilio vestro, et aliorum, qui nos odio non habent, religiosorum Virorum, parati sumus, tam filio nostro, si in aliquo eum offendimus, quam alicui in Regno, libenter emendare.

Hinc instructioni Legatorum, à filio ad Patrem missorum, quam Urspergensis adducit, et magnoperè laudat, [Note: in à. Chron. d. loco.] inserta fuere haec verba. Placet tam Regi, quam universis Regni Principibus, imò cuncto Exercitui orthodoxo, quò senior idem (Heinricus nempe IV.) ne ulla sibi pateat adversum nos querela, quâcumque elegerit securitate, quâcumque maluerit statione, coram praesenti Senatu simul et Populo, causam suam agat, iustitiam suscipiat, iustitiam et reddat: Quatenus, ab ortu schismatis, omnibus seditionum causis undique discissis, tam filio, quam Patri sua iustitia respondeat.

Filius quoque Heinricus V. in easdem casses, quibus Patrem ceperat, lapsus, An. 1112. tumultuante Imperio, generalem Curiam Moguntiae instituit: Ubi liberam omnibus audientiam, de sibi obiectis satisfactionem, de suis iuveniliter malè gestis correctionem, ad Senatus consultum, repromisit; ut Naucleri verba sunt, [Note: vol. 3. Chronogr. gener. 38.] Abbas autem Urspergensis, [Note: d. loco.] ad annum 1115. id refert.

Iterum, Anno 1119. idem Heinricus, apud Triburium, sive Triburias, generalem Conventum haberi assensit; ubi de omnibus, quae sibi obicerentur, iuxta Senatus consultum, rationem se redditurum et satis facturum, spopondit. [Note: Abbas Ursperg. in Chron. sub Anno 1119. Sigon. lib. 10. de Regno Italiae.]

Simile exemplum habemus in Otthone IV. qui, ortis ob


page 36, image: s052

Pontificiam excommunicationem in Imperio turbis, Norinbergam omnes Principes Germaniae convocavit; illic Principibus commemorans, Romanorum perfidiam, iniquas petitiones Pontificis et dolos etc. Addidit praeter reliqua, se paratum Imperio cedere, si principibus Electoribus videretur inutilis, et meritus, ut deponeretur. Principum ita iudicio suam causam subfecit, et Imperii Rem publ. commisit. [Note: Hier. Mutius lib. 19. Chron. Germ.]

Id ipsum quoque, in ultimis Comitiis, Ratisbonae An. 1613. habitis, Imperator Matthias adhuc agnoscere visus est, quandò, Protestantium Legatis intimari, fecit, [Note: Gründlicher Bericht des jehnigen, so bey dem zu Regenspurg vorgewesenen Reichstage verhandeit worden. p. 16] Es wolten Ihr. Keyserl. mayt. dero Keyserlichen schweren beruff, vnd auctorität, in administration der iustitien, also in acht nehmen, vnd erzeigen, daß Ihr. Mayt. es gegen Gott, den Ständen, vnd bey künfftigem Reichstage verantworren könten.

Imperator itaque Imperium, seu Ordines superiores agnoscit, tantùmque abest, ut arrogare Maiestatem sibi possit, ut vera potius Maiestas, hac ratione, ab eo exulet.

Quippè Princeps, Populusve, in quibus Maiestas inest, rationem rerum gestarum nemini, praeterquam immortali DEO, reddere coguntur. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 8.]

[Note: Et ab Imperatoris exauctoratione] Porrò, Imperatores saepiùs exauctoratos, et ab officio remotos, cuivis, vel mediocriter in historiis versato, exemplo non uno obviam erit.

Quod enim Principum decreto impendere licet, eorundem auctoritate tollere non liceat? Quem meritum investivimus, quare immeritum non devestiamus? Inquit, Elector Moguntinus contra Heinricum IV. Imperatorem. [Note: Helmoldus in Chron. Slavor. c. 32.] Aut, ut paulò aliter Sigonius id effert; [Note: lib. 9. de Regno Ital.] cur, quem immeritum induimus, non meritò exuamus?


page 37, image: s053

Ita quoque Ottho IV. Imperator; vestri, ait, [Note: Naucler. vol. 3. chronogr. gener. 41.] o Principes, iuris esse fatemur, Imperatorem creare simul, et destituere.

Id quod fieri non posset, nisi Principes et Ordines Imperatore essent superiores: Cum par in parem non habeat Imperium; [Note: l. 4. de Rec. arbitr. l. 13. § paenult. ad Sc. Trebell.] nedum inferior in superiorem.

[Note: Reinkingii responsio] Sed vim huius nostri argumenti Reinkingk eâ ratione infringere conatur, [Note: lib. 1. cl. 2. c. 2 n. 183. et seqq.] quod haec exauctoratio, seu depositio Imperatoris, irregulari, non regulari iure fiat; nec Proceres, pro lubitu, Imperatorem deponere possint.

Si tamen Imperator talis exsistat, qui fundamentales Imperii Leges violet, datam fidem negligat, ac ipsum societatis civilis et Rei publ. vinculum disrumpere conetur; quadrata rotundis, et candida nigris misceat: Illum tum demum removeri posse, non tamquam Imperatorem, sed tamquam fidei et iuris temeratorem.

[Note: Infringitur] Et sanè quam lubentissimè assentimur Reinkingio; quod, ad exauctorationem Imperatoris, semel constituti, tranquillitatis publicae conservandae, et turbarum evitandarum causa, difficulter, nec nisi ex urgentissimis causis, descendendum sit. Unde Innocentius dicit; [Note: in c. Apostolica de Decimis quem refert Panormit. in c. venerabilem. n. 7. de election.] quod Imperator, et alii Reges non debeant privari, nisi ex maximis causis et delictis: Quia, cum non possint deponi sine magnis periculis, detrahendum est rigori.

Sed iam non quaeritur; quid Imperio conducat, vel utile exsistat? Verum; quantum Ordinibus, hac in re liceat, et quanta iis competat potestas?

Quamvis autem Legibus aliàs, haud exemplis iudicandum sit, [Note: l. 13. C. de sentent. et interlos. Iud.] in hac tamen exauctorationis materia, de quâ nulla Lex fundamentalis scripta reperitur, ne deviemus, exemplorum cynosuram necessariò sequi oportet.


page 38, image: s054

[Note: Imperator ob quoscumque excessus, pro Ordinum libitu, exauctorari potest.] Quod si exempla ista contemplemur, Imperatores, non solum ob gravissima, Rei publ Statum concernentia, aut invertentia, crimina, sed aliquandò ob alia quaedam delicta, imò ob inertiam et ineptitudinem, solio deturbatos esse, cognoscemus.

Unde glossam [Note: in c. si Papa. 40. dist. quam refert Panorm. d. loco.] haud malè iudicasse putamus; quod omne crimen sufficiat ad deponendum Imperatorem, si Imperator de eo est incorrigibilis.

Heinricus IV. et V. Ottho IV. et alii quidam, non aliâ de causa, dignitate suâ privati sunt, nisi quod Papae, per omnia obsequi noluerint, eâque de causa excommunicationis vinculo innodati sint.

Ita enim Heinrico IV. causam suae abdicationis quaerenti, à Romanistis, qui Imperii insignia ipsi ereptum ibant, responsum legitur. [Note: Sigon. lib. 9. de Regno Italiae.] Quia tu teterrimo dissidio, multos iam annos, Ecclesiam DEI lacerasti; quia Episcopatus, Abbatias, omnesque dignitates Ecclesiasticas venales habuisti: quia nihil legitimi, in legendis Episcopis observasti: Ob has res Pontifici, Principibusque Germaniae placuit, te non piorum communione solùm, sed Regni possessione etiam deturbare. Quid verò hoc crimen cum Imperii Statu habebat commune?

Ita, Heinricum etiam V. huius filium, cum is coetu piorum à Pontifice eiectus esset, Germaniae Principes, Wiraeburgum, ad dicendam causam vocârunt; haud obscure denuntiantes, se, nisi venisset, absentem Regno spoliaturos. [Note: Sigon. lib. 10. de Regne Italiae.] Nec aliâ de causa, nisi propter anathema, seu excommunicationem Pontificis, Regnum ab eo defecit. [Note: Ottho Frising. lib. 7. rer. ab orig. mundi gest. c. 16.]

Adolphus Imperator à Rege Angliae recepit pecuniam, ut eum iuvaret contra Regem Franciae: Id quod valdè indignè ferebant Imperii Principes. Ex quâ, et aliis causis, auctore Archi-Episcopo Moguntino, depositus fuit: Qui obiecit Regi


page 39, image: s055

periurium, et quod stipendium contra Francum recepisset; quod cuderet falsam monetam; quod fecisset Sacerdotem decollari; quod mandaret Ecclesiasticos spoliari. [Note: Naucler. vol. 3. Chronogr. gener. 43.]

Nec Sigfridus, Presbyter Misnensis, [Note: in epit. hist. lib. 2.] licet ob subactam Thuringiam, Misniamque valdè ei infensus, alias causas commemorat, quam, quia Ecclesias vastasset; quia Virgines stuprasset; quia accepisset stipendia belli ab inferiore se, scilicet Rege Angliae, quod Augusto non licet, nec decet; quia denique Rem publ. non auxisset, sed magis dissipasset, et ob hoc Augustus de cetero vocari non deberet.

Similiter alius quidam, eundem ideò depositum, scribit, [Note: Auctor Paralipomenwn ad abbatem Ursperg.] quia facultates illi erant impares ad Imperatoriam Maiestatem, et insuper, fortunâ adversâ agebat, quod agebat. Cumque in Imperio multum esset in dies turbarum, et necesse esset, habere potentiorem Caesarem, Moguntiae convenisse Electores, et Adolphum destituisse Imperio.

His idem annectit causam illam acceptae â Rege Angliae, et interversae pecuniae.

Quod verò sequitur; Adolphum telluris inutile pondus, Imperii, et publicae utilitatis perniciem, etiam meruisse malefactis, Imperio privari: Malè admodum consonat, cum isto, quod sub finem idem Auctor, sui haud satis memor, illi tribuit, elogio. Adolphum, Virum quidem fuisse insignem, sed parum milite et pecuniis potentem.

Nam quoad crimina, quae ipsi obiecta sunt, rectè à nonnemine [Note: Naucler. d. loco.] additur: An causae allegatae omnes fuerint verae, DEUS, qui omnia novit, diiudicet.

Ex quo satis apparet, verissimam exauctorationis causam fuisse, facultatum et virium defectum, ob quem ipse Electoribus et Principibus coepit haberi contemptui; Principumque seu Procerum voluntate illi potiùs, quam proprio merito, Coronam Imperii ademptam.


page 40, image: s056

Imò crimina illa obiecta, etiamsi per omnia vera, talia tamen haud fuissent, ut Statum Imperii, eiusque fundamentales Leges pessum darent, aut convellerent.

Nec verò superiora ista exempla, calculo nostro, per omnia approbamus; nec, an supradicti Imperatores, bono publico, remoti sint, examinare instituti nostri iam est. Sed id tantum ex istis exemplis, quia Legum auctoritas hic deficit, colligimus: Proceres Imperii, ad Imperatoris remotionem, etiam ex aliâ, quam violatarum Legum fundamentalium, seu Status Imperii causa, procedere consuetos, et ausos.

Tandem ultimò Wenceslaus ab Imperio deiectus est, quod nulla ipsius actio cerneretur principatu digna; cum neque in Italiam transire, nec cetera munera Imperii obire curaret: Duaeque tantum artes essent; una, voluptatibus se dedere, altera, cumulationi pecuniarum intendere. Cetera verò omnia negligere, segniter, atque dissolutò se gerere. Fertur etiam, quod venerabiles Praelatos, et honestos Presbyteros, nec non religiosos, occiderit, submerserit, et faculis cremaverit, sine causa saltem iustâ; multaque crudeliter peregerit. [Note: Idem d. sel. 3. gener. 47.]

Non ergò Legum fundamentalium, aut ipsius Rei publ. violatio et eversio, sed, ex parte, crudelitas, praecipuè verò inertia, quia, ut Historicus loquitur, [Note: Naucler. d. loco.] ipse ad administrationem inutilis erat, inque eo nomen ac auctoritas Imperii deperibat, è sublimi fastigio ipsum deiecit.

Unde, cum Wenceslaus contra Imperii Statum ac incolumitatem nihil molitus sit, Petrus Gregorius, vulgatâ isthac Auctorum traditione de Statu Imperii nostri monarchico imbutus, depositionem hanc cum summi Imperii Maiestate conciliare non potuit, sed Electores, qui deposuerunt Wenceslaum, meliùs fecisse iudicat, [Note: lib. 26. de Republ. c. 5.] si ei Coadiutorem dedissent.

Nam illa, inquit, depositio magis pertinet ad contumeliam quodammodò tantae potestatis Imperialis, quam ad


page 41, image: s057

bonum Imperii: Et daretur occasio Electoribus, mutandi, ex arbitrio, electum. Hoc est nimirùm deprimere potestatem maiestate Imperatoris, constituere Electores illâ maiores: Perinde, ac si ex Aristocratiâ Dux per Optimates electus esset, qui revocari posset.

Rectè id quidem: Sed illud ipsum est, quod nos intendimus, et, ad quod stabiliendum, exauctorationem istam Imperatorum inducimus. Utpote, quae non modò, si Imperator Leges fundamentales Imperii violet, statumque subvertere conetur, et ita in ipsam Rem publ. peccet, sed et aliis de causis, atque ob alia quaedam delicta, pro arbitrio Imperii Ordinum, fieri consuevit, locumve habet.

Sectio III.

[Note: Reinkingii distinctio] UT autem ad Reinkingium revertamur, is in hac quaestione; utrum Imperium Imperatore superius sit? pulchrâ (si Diis placet) distinctiunculâ litem componere nititur.

Imperium enim dupliciter sumi posse, ait. [Note: lib. 1. cl. 2. c. 9. n. 15. et 16.] Aut propriè, pro toto corpore, quod constat ex capite et membris, Imperatore, scilicet, ac Ordinibus Imperii; quo sensu, Imperium Imperatore superius esse, non negat: Aut abusivè, pro Imperii Proceribus et Ordinibus; et in hoc significatu negativam tuetur.

Quod si verò ista, quae de rationum redditione, itemque Imperatoris exauctoratione seu depositione, in medium attulimus, quis attendat; non Imperio propriè sic dicto (ut ille vocat) sed Ordinibus Imperii, seorsim ab Imperatore consideratis, ea convenire, facile apparebit.

Non enim Imperator sibimet ipsi rationem reddere aptè dicetur: Multò minùs in sui remotionem consentiet unquam.

Ordines ergò Imperii, etiam seorsim ab Imperatore consideratos, eidem superiores esse, exinde rectè concludimus.


page 42, image: s058

[Note: Reinkingii obiectioni] Nec scrupulum nobis movet, quod idem, [Note: lib. 1. cl. 2. c. 2. n. 72. et sequ. et d. c. 9. n. 12. et 13.] non singulis modò Ordinum, ut singulis, sed etiam universis, collectivè sumptis, et velut unum corpus consideratis, Imperatorem ex Plenitudine Potestatis imperare, contendit.

Ad quem finem varios textus adducit, in quibus voces istae, Alle vnd jede, coniunguntur: Quarum istam collectivè, hanc distributivè intelligendam, autumat.

Ut ita non singuli modò, ut singuli, sed et, ut Collegium quoddam, seu Universitas, Imperatori ad oboedientiam obstringantur.

[Note: Respondetur] Nam responsio facilis est, si modò attendamus, vocem illam, Alle, etiam tunc, quandò vox, jede, illi subiungitur, hoc modo, Alle vnd jede, dupliciter explicari posse. Vel universaliter et collectivè simul, ut diversum aliquid â voce sequenti, jede, denotet; nempè singulos, tamquam Universitatem, seu unum corpus constituentes. Vel universaliter tantum; ut duo haec, Alle vnd jede, synonyma sint, et reduplicativè unum per alterum explicetur.

In textibus, â Reinkingio adductis, posteriori modo accipi, et explicari oportere, nisi absurditatem incurrere velis, ex accuratâ eorundem inspectione clarescit.

Nam continentur in quibusdam talia, quae ad totam Universitatem, seu Imperium, applicari nequeunt: Ut, quod dicitur, [Note: Recessus Imperii de Anno 1542. § würde sich aber jemandt.] daß Alle vnd jede, so Vngehorsam, in der Keyserl. Mayr. vnd des Heiligen Reichs Acht, gefallen seind etc. Cum absurdum sit, quod totum Imperium Bannum incurrere possit.

Deinde observandum est, quod alicubi scribitur, [Note: Ordinatio pacis profana de Anno 1521. in princ. d. Recess. imper. de Anno 1542. §. hierumb.] Allen vnd jeden Chur für sten, Fürsten etc. Vnsern vnd des Reichs Vnterthanen: Item, [Note: Recess. Imperii de Anno 1567. §. darauff. befehlen wir.] Allen vnd jeden Churfürsten, Fürsten, Ständen vnd Gliedern des Heiligen Reichs.


page 43, image: s059

Nam omnes et singulos, suos ac Imperii subditos compellando, Imperium ipsum, seu Universitatem, non compellat Imperator. Omnes enim, ut singuli, Imperatori ac Imperio subditi sunt: Imperium autem Imperatori, ac sibimet ipsi, per rerum naturam subditum esse, nequit.

Quod si per vocem, Alle, Universitas denotaretur, vnsern Vnterthanen, dixisse oportebat; omissâ Imperii mentione: Cum etiam Imperium subditum Imperatori esset, ac inferius.

Idem de eo iudicium esto, quod membrorum expressa mentio sit. Omnia enim membra totum quidem constituunt: Ubi tamen de membris expressè scribitur, non coniunctim, sed divisim res accipienda est. Desinunt quippe vocari membra, quandò considerantur ut totum.

Ulteriùs notanda verba, bey den Eyden vnd Pflichten, die Ihr vns von des Reichs wegen insonderheit gethan, [Note: d. ordinatio Pacis profana tit. Handhabung des Friedens. §. darauff befehlen wir.] damit Ihr Vns, vnd dem Heiligen Reich zugerhan, vnd verwandt seit. [Note: Constitutio contra Anabaptistas de Anno 1529. §. deßgleichen.] Ex quibus colligitur, quod de illis tantum sermo sit, qui fidelitatem Imperatori, nomine Imperii, seu Imperatori ac Imperio praestiterunt.

Fidelitas autem, non à toto Imperio, ut Universitate, sed ab omnibus, ut singulis, praestatur: Ne idem sibi ipsi iuramento obligetur. Ergo etiam ad singulos, vox ista, Alle, restringenda est.

Ultimò scribitur in quibusdam locis [Note: d. ordinatio pacis profanae d. tit. et §. Recessus Imperii de anno 1542. §. wände sich aber.] bey verlust aller Gnade, Privilegien, vnd Rechten, so Ihr von vns, vnd dem Heiligen Reich, oder sonsten habt. Ergò neminem ea mandata concernunt, nisi qui iura et privilegia, ab Imperatore ac Imperio habent.

Iam verò tota Universitas, seu Imperium, â semet ipso quippiam habere, aut eo, quod suo iure habet, per proprium factum privari posse, haud dicendum est.


page 44, image: s060

Textus ergò hi, de universis quidem, seu omnibus, non tamen collectivè sumptis, sed ut singulis loquuntur.

Et, ut singulos Imperii Ordines Imperatori, Imperii nomine legitimè quippiam mandanti, oboedientiam debere, lubenter concedimus: Ita universorum, iunctim consideratorum Ordinum, seu totius Universitatis imperium, ipsemet Imperator rectè agnoscit.

CAPUT IV. De iuribus Maiestatis in genere; et de Iure Comitiorum.

Sectio I.

[Note: Maiestas, et Iura Maiestatis necessariò cohaerent] IAm, si ad Iura Maiestatis descendamus, firmissimum inde, contra Imperatoris Maiestatem, argumentum exstruere possumus.

Cuicumque enim Maiestas tribuitur, Iura quoque Maiestatis, quae illi necessariò connexa et consequentia sunt, in quibus vis ac effectus Maiestatis consistit, tribui oportet: Itaque, si Imperatori Maiestatem, tamquam propriam, assignamus; necesse est, ut et Iura maiestatis eidem soli ascribamus, ac quasi appropriemus.

Maiestas namque sine effectu esse, et constitui non debet: Cum causa ordinet causatum, ac effectus rerum ex causis colligantur. [Note: ex Socino et Geilio Reink. lib. 1. cl. 3. c. 12. n. 1. et 2.]

Econtrà, penes quem Iura Maiestatis sunt, penes eundem ipsa est Imperii Maiestas: Absurdum enim foret, in aliorum potestate Maiestatem Imperii, in aliorum potestate Iura Maiestatis esse sita.

[Note: Iura Maiestatis penes Imperium, non Imperatorem sunt] Quod si itaque Imperatoris ac Ordinum Iura, secundùm fundamentales Imperii Leges examinemus, facilè animadvertemus; Potissima Maiestatis Iura, et quae, velut essentiam eius Reique publicae universae fundamentum constituunt, penes


page 45, image: s061

Imperium, seu universos Ordines, in Comitiis congregatos, residere: Nec pauca, nec postrema, Electores sibi cum tempore arrogasse, absque Ordinum interventu expedienda: minutula quaedam et leviuscula, quaeque principaliter Rem publ. ipsam, et eius tranquillitatem non concernunt, Imperatori relicta; ut saltem aliquam externam antiquae Maiestatis speciem, et velut umbram, reliquam haberet.

Licet autem in reliquis etiam Imperator, cum Ordinibus, et Electoribus concurrat, ac pleraque eius nomine expediantur: Non tamen ideò hoc fit, quod ipse principalis auctor sit, et principaliter ab eo dependeant; sed quod Imperii velut Caput, Comitiorum legitimus director, eorum, quae ab Ordinibus in Comitiis conclusa sunt, Exsecutor, et, quemadmodùm in sententiâ exauctorationis Wenceslai vocatur, [Note: apud Goldast. tomo. 1. Constit. Imper. p. 379.] Sacri Imperii minister, qui Imperii partibus fungitur.

Sed cum ad eludendam argumenti nostri vim, cuius unicum fundamentum Comitia sunt, Adversarii nostri, etiam ipsorum comitiorum vim ac potestatem, magnam vel maximam partem Imperatori assignent: Ideò nobis, antequam ad specialem Iurium Maiestatis enumerationem progrediamur, de Comitiis, quaeque in illis Ordinum auctoritas, quodnam Imperatoris officium sit, ex professo, et paulò accuratiùs tractare lubet.

Sectio II.

[Note: Comitia quaedam ex Principis pendent arbitrio] ET hic quidem, initio statim, illud Comitiorum genus removemus, tamquam ab instituto nostro planè alienum, quod totum pendet ex Principis arbitrio, nullamque aliam praestat operam, praeter eam, quam princeps requirit.

Videtur enim aequitati consentaneum esse, ut, qui summum ius et imperium in Republ. habent, eandemque arbitrio suo planè regunt, atque administrant, iidem voluntates etiam Civium


page 46, image: s062

studeant, aliquo genere obsequii sibi demereri, et ob eam rem Comitia quaedam indicant. [Note: Donat. Iannott. de Republ. Venet.]

Nec quicquam tanti ponderis est, aut momenti, ad res agendas in omni Rerum publ. genere, quam Senatus auctoritate, ac consilio decerni: eoque magis, si dubitetur, utile sit, nec ne, id quod Princeps fieri velit. Nam cum subditi vel sine consilio, vel contra Senatus decreta, res geri prospiciunt, tunc ea aspernantur ac pro nihilo ducunt, aut timidè ac molliter Imperatorum ac Magistratuum iussa exsequuntur. [Note: Bodin. lib. 3. de Republ. c. 1.]

Hinc nulla paenè Monarchia exsistit, in quâ non eiusmodi Comitiorum species quaedam reperiatur.

Sic Romulus, qui Romanis suis, pro lubitu, imperitasse, scribitur, [Note: Tacit. lib. 3. annal.] non omnia manu regiâ expedire voluit, sed Senatum constituit; ut essent, quorum consilio Rem publ. administraret. [Note: Dion. Halicarn. lib. 2. antiqu. Roman.] Idem Populum omnem in triginta partes divisit, quas partes Curias appellavit: Proptereà, quod Rei publ. curam, per sententias earum partium, expediebat. [Note: Pomponius in lib. 2. §. 2. de orig. iur.]

Sic Iulius Caesar, communicatâ re cum Primoribus, aut toto aliquando ordine Senatorum, decrevit. [Note: Dion. lib. 43.]

Augustus, in ferendis Legibus, multa publicè deliberanda proposuit. [Note: Idem lib. 53.]

Tiberius, vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis Senatui praebebat; postulata Provinciarum ad disquisitionem Patrum mittendo. [Note: Tacit. lib. 3. annal.] Publica negotia, et privatorum maxima apud Patres tractabantur, dabaturque Primoribus disserere: [Note: Idem lib. 4. annal.] Imò, neque tam parvum quicquam, neque tam magnum, publici, privatique negotii, de quo non ad Patres conscriptos referretur.[Note: Sueton. in Tiberie.]

Idem à sequentibus Imperatoribus observatum: Unde tot,


page 47, image: s063

dicis causâ, à Principibus orationes, in Senatu propositae, leguntur. [Note: Rittersh. ad §. SConsultum Inst. de iure natur. gent. et civ.] Nam etiam sub Imperatoribus, umbra haec, et insignia sine re (quae verba sunt Theodosii Imperatoris [Note: in l. 74. C. Theodos. de decurion.]) prioris splendoris et potestatis, Senatui relicta sunt.

Eiusmodi etiam Placita à Carolo M. statis vicibus, quotannis habita sunt; in quibus res singulae, ad effectum perductae, gloriosi Principis auditui in sacris eius obtutibus exponebantur, et quicquid data à DEO sapientia eius eligeret, omnes sequebantur.[Note: Hincmarus Rhemensis Archiepiscopus. epist. 3. c. 12. apud Goldast. tomo 3. constit. Imper. in prolegom.]

Nec minùs in Galliâ Ordinum publici Conventus olim usitati fuerunt: Quia verò monarchicae Regis potestati obstare aliquatenùs videbantur, aboliti sunt. Aliquod tamen eorum vestigium remansit, quandò posteà ad Senatum Parlamenti Parisiensis, à Regibus, ubi aliquid magni decernere voluerunt, ibatur: Quod ipsum quoque rarissimè posteà fieri consuevit, quandò solus Rex pro suo iudicio, quidvis decernere solitus est. [Note: Sleidanus in descript. Galliae Cominae annuâ.]

Quantula autem in Galliâ Parlamenti auctoritas, quanta Regis sit potestas, patet ex promulgatione Edicti Anno 1599. pro Libertate Religionis concepti.

Quod cum Parlamenti Patres improbare videbantur, Rex, 8. Ianuarii, eos accersitos, severâ oratione increpasse fertur.

Summa, inquiens, orationis meae haec est: Vos ut rogem, Edictum, quod Religionis confoederatis concessi, ratum esse, firmumque, velitis et iubeatis. Quicquid eius ò me factum est, Pacis constituendae causâ factum: Quam, foris iam ante constitutam, etiam domi, et intra Regni mei fines stabilire, decretum mihi. Oboedientiam mihi debetis, vel solo Ordinis mei, locique respectu: Multorum etiam, magnorumque in vos beneficiorum nomine etc.


page 48, image: s064

Et paulò post. Si, ut coepistis, animum obfirmaveritis, Edictumque oppugnaveritis, necessitatem mihi imponetis, pro auctoritate ut agam: Sed molestiam mihi creabitis gravem, non sine notâ vestrae ingratitudinis et flagitii.

Et in sequentibus. Iam susurrari audio varia, quae haud moror. Rex vester ego sum: Pro auctoritate meâ iubeo, atque impero. Oboedientiam, facite, mihi, studiumque probetis. Legiones meas, parum ex fide militantes, exauctoro: Vos cogitate, quid sitis laturi commodi, si mihi non eritis dicto audientes? Vel, invitis vobis, Edictum publicabo.

Haec Magni Heinrici verba, à nonnemine tunc excepta, et Germaniae etiam nostrae communicata, quibus haud dissimilia apud Petrum Matthaeum, Historicum Regium [Note: lib. 2. de vitâ Heinrici. 4. narmi. 1. v. 7.] reperire licet, tamquam Regii Spiritus et Maiestatis plena, adducere lubitum est: Ex quibus, quid de Galliae Parlamentis iudicandum sit, meliùs, quam ex huius vel illius umbratici Scriptoris speculationibus, cognosci potest.

[Note: Huc autem alis sunt â nostris] Sed hi Ordinum Conventus, et exterarum Nationum Parlamenta, cum nostris Comitiis nil quicquam commune habent.

Illis enim tantùm deferendum non est, ut Principis Maiestas proptereà libera non sit, neque in iis Ordines tantum auctoritatis habent, ut imperare possint Principi: Cum tantum convocentur à Principe loco consilii, et, ut audiat ab eis, si quid Provincia quaelibet habeat, quod remedio indigeat. [Note: Petrus Gregorius lib. 13. de Republ. c. 12.] Nec aliud, quàm deliberandi tantùm facultas penes Populum seu Senatum; concludendi autem et statuendi vis ipsa, penes Principem est.

Itaque illi Conventus, Senatui, Populove, nil quicquam potestatis tribuunt; et Principum Maiestati in nihilo derogant.

Imò, in illis Principis potiùs Maiestas elucet, ad quem Populi tribus et Ordines, humili habitu rogationes ferunt, nec


page 49, image: s065

ullam imperandi, prohibendive, nec suffragiorum potestatem habent: Sed Princeps, arbitrio suo ac voluntate, omnia moderatur, et, quaecumque decrevit ac iussit, ea Legum vim habent; nec horum Comitiorum suffragiis obligatur, quò minùs eis derogare suo iure, si velit, possit, eorumque ubique est arbiter ac censor, ut Populi rogationes, vel probare, vel repudiare possit. [Note: Bodin. lib. 1. de Republ. c. 8.]

Secus planè est in nostris Comitiis, quae non ex Imperatorum, sed Imperatores potiùs ex illorum pendent arbitrio: Quippe Ordinum non consilium modò, sed consensum, Imperatores necessariò adhibere tenentur, nec quicquam absque illo, aut diversum ab illo, statuere possunt.

Ipsimet verò audiuntur quidem; sed auctoritate magis suadendi, ut et apud veteres Germanos, [Note: Tacit, de moribus German.] quam iubendi potestate: Nec Proceres Imperii Consiliariorum tantum, sed Archontum ac Regentum loco sunt, [Note: Paurmeist. lib. 2. de iuris d. c. 2. n. 62. edit. poster.] qui unà cum Imperatore concludunt, statuunt, et in ipsâ summâ potestate inter se concurrunt.

Quapropter Petrus Gregorius, Germanorum diaetas, Conventus gentium liberarum appellat. [Note: d. lib. 13. c. 12.]

[Note: Vulgata de Comitiis nostris opinio] Nostro ergò tempore, secundùm Politico-Iuristas nostros, [Note: Paurmeist. d. lib. 2. c. 2. n. 20. et sequ. edit. poster. Ex Wehnero Reink. lib. 1. cl. 5. c. 8. n. 47. et sequ.] summa Imperii potestas in duos semisses dispescitur; quorum unum Caesar, seu Imperator, reliquum Ordines universi habent: Et ita, inter Imperatorem ac Ordines, ius omne Imperii, pro partibus indivisis, distributum est.

Ordinum semis, secundùm alios, in tres sextantes, secundùm alios, in duos trientes dividitur.

Qui tres sextantes faciunt, unam Electorum, alteram Principum, tertiam liberarum Imperii Civitatum Senatui tribuunt: [Note: Ex Wehnero Reink. a. loco.] Ut ita, computato votorum numero, Caesaris ad Ordines universos proportio hemipla, ad singulas Ordinum (si


page 50, image: s066

semissem eorum in tres sextantes aequaliter divisum praesupponas) classes tripla sit.

Qui in duos trientes semissem hunc dispescunt, unum assignant Electoribus, alterum Principum Senatui; Civitates autem â iure ferendorum suffragiorum excludunt: Caesarisque ad classes singulas, non triplam, sed duplam faciunt proportionem. [Note: Paurmeist. d. cap. 2. n. 54. et 55.]

In eo vero utrique hi conveniunt, quod nihil actum iudicetur, si inter Caesarem et Ordines res coire non possit, sed res in liberâ ac spontaneâ conventione posita sit: Ita, ut nec Imperator ex plenitudine Potestatis, invitis Ordinibus, nec Ordines, invito Imperatore, quicquam statuere possint. [Note: Paurmeist. d. cap. 2. n. 50. Matth. Stephani l. 2. de iuris d. parte 1. c. 1. membro 2. n. 11.]

Huius opinionis praecipuum fundamentum est, quod ea, quae in Comitiis constituuntur et sanciuntur, fiant per modum contractus, et ultro, citroque obligationis: Id quod dilucide exprimit Decretorum Imperii litera. Quam in rem multa, e Recessibus Imperii congesta, videre licet apud Paurmeisterum. [Note: d. loca.]

[Note: Alia opinio] Sunt praeter hos adhuc alii (inter quos Reinkingk [Note: lib. 2. cl. 2. c. 5. n. 45.] quoque) qui, certis textibus [Note: Recess. Imperii de Anno 1544. § als wir aber in der handlung. Recessus Imperii de Anno 1555. §. vnd nach dem bey vergleichung.] moti, nec, semissem potestatis IMperatori tribuisse contenti, eundem, dissentientibus inter se Ordinibus, de Plenitudine Potestatis, decernere, et statuere posse, affirmant, daß, wan bey Reichsversamblungen, zwischen den Ständen vnterschiedliche vota, deren sie sich selbst, mit: und untereinander zuvergleichen nicht wissen, vorfallen, und doch dem gemeinen Vaterland, an fürderlicher, bestendiger erledigung, der sachen viel gelegen, auff solchen fall, die höheste, Weltliche Mayt. eines Keysers, einen verbündlichen Abschied darin geben, verordnen, und verabschieden könne, wie es biß auff weitere, der


page 51, image: s067

Stände einhellige Vergleichung, immittelst solle gehalten, vnd observiret werden? [Note: Princeps quidam in literis ad Principem Anhaldinum apud Lundorp. tomo 2. Actor. publ. lib. 1. tract. 4. c. 15. p. 73.]

Sectio III.

NOs, ut mentem nostram distincte explicemus, ultimam istam servilem opinionem, quae omnem Comitiorum vim in effectu subvertit, diruemus, et falsitatis convincemus; si tibicines, avibus sustinetur, subtrahamus.

[Note: Responsio generalis ad posterioris opinionis fundamenta.] Hi sunt allegati e Recessibus Imperii textus; qui, si de aliis rebus loquerentur, plus aliquantò negotii nobis facesserent: Ast nunc, cum in terminis Religionis ambo versentur, ubi Imperator ipsemet, â Pontificiorum latere, pars est, nec Iudicis non suspecti vices sustinere potest, minus difficultatis habent.

Si enim ex iis propositum suum firmare, Reinkingk cum sociis velit, etiam in puncto Religionis, eiusque exercitio, IMperatori, dissentientibus Ordinibus, decernendi facultatem adiudicet, necessum est: Adeoque, cum, inter Protestantes ac Pontificios, non convenerit hucusque in Religione, nec convenire possit; Imperator, qui hucusque Pontificius semper fuit, et ad huc Pontificius est, Pontificiis proculdubiò adhaerens, inque eorum favorem inclinans, Religionem nostram, eiusque exercitium, pro lubitu suo coarctare, Protestantibus praeiudicare, imo eos tandem, nisi ad ipsius nutum sese accommodent, publico Decreto eliminare potuit, et adhuc poterit.

Quod nisi concedere Reinkingk velit (ut certè, nisi apostatam agat, salvâ conscientiâ concedere nequit) alius praedictorum textuum sensus illi quaerendus est.

[Note: Responsio specialis ad primum] Quod ergo ad priorem locum [Note: d. Recess. Imper. de Anno 1544.] attinet, ille, si recte inspicias, et secundum literam iudices, variis absurditatibus scatet.

Nam Caesarem, ex Plenitudine Potestatis, Decretum hoc


page 52, image: s068

fecisse, Pontificios quoque ab eo dissensisse, sed Imperatorem, quò minùs is Decretum faceret, impedire non potuisse, expressè sane, et verbotenus Recessu continetur, Wir haben, von Obrigkeit wegen, vnd auß Vnser Keyserlichen Macht vnd Vollkommenheit, Vns nachfolgender Meinung entschlossen, gesetzt, vnd geordnet: Entschliessen, meinen, setzen, vnd Ordnen auch darauff, als Römischer Keyser von obberürter Vnser Keyserlichen Macht vnd Vollkommenheit, hiemit ernstlich gebietend etc. [Note: d. Recess. Imp. d. §. als wir aber inder handlung. vers. so haben wir.]

Item, Die Stände haben sich in Vnterthänigkeit vernehmen lassen, da Wir, für Vns selbst, vnd aus Vnserer Keyserlichen Macht vnd Vollkommenheit, Ordnung darinnen fürnehmen, vnd geben würden, daß sie solches geschehen lassen vnd gedulden müsten, vnd in demselben Vns, als Römischen Keyser, keine Form, oder was zusetzen wüsten. [Note: d. §. vers. vnd gleichwol sich.]

Et in fine annectitur, [Note: §. sin.] Wir Churfürsten, Fürsten, etc. bekennen offentlich mit diesem Abschied, daß alle vnd jede obgeschriebene Puncten vnd Articul (ausserhalb obgemelter Articul, von Religion, Fried, vnd Recht lautend, so die Römische Keyserliche Mayt. Vnser Allergnädigster Herr/ auß Käyserlicher Macht vnd Vollkommenheit gesetzt etc. hat) mit Vnsem guten wissen, willen, vnd rath, fürgenommen vnd beschlossen seind.

[Note: Ratio, quare id Decretum non factum, invitis Ordinibus, Sed consensu Ordinum, etiam Pontificiorum] Sed, si istis Comitiis Imperator, dissentientibus ac invitis Ordinibus, quicquam decernere potuit, magis certe vero simile est, eum (cum Protestantes ac Pontificii inter se colluctarentur) tamquam Pontificiis addictum, auxilia potius, quae in Bellum Gallicum ipse postulabat, et Protestantes, nisi de Religione sibi caveretur, denegabant, contra Protestantium voluntatem decreturum fuisse; quam in praeiudicium Pontificiae Religionis, et Pontificiorum, qui Decretum hoc, tamquam iniquum impugnabant, quicquam statuturum.


page 53, image: s069

Quâ ratione motus, Pontificios Imperatori consensum suum, hac in re, tandem praebuisse, nullatenus dubito: Idque, si Historiam eius temporis evolvamus, si non verbis, certe re ipsâ factum, animadvertemus.

Nam, cum in puncto Religionis, non (ut in aliis deliberationibus usitatum est) inter diversas classes, sed inter diversas Religiones, earumque asseclas disceptaretur, Pontificii inter se discordes exstiterunt. Caesar enim iis adversatus est et Decretum hoc, in Protestantium, ut auxilia ab iis impetraret, gratiam ursit: Coloniensis, et Monasteriensis steterunt â Protestantium partibus: Clivensis, et Badensis, Caesaris (qui viam hanc, veluti mediam, et utrisque tolerabilem, post multam disceptationem, ostenderat) arbitrio, rem permiserunt. Sic illi, bonâ sui parte diminuti, non se quidem assentiri, sed neque Caesari modum in eo praescribere, nec ipsius derogare potestati, sed tolerare velle, dixerunt. [Note: Sleidan. lib. 15. histor.]

[Note: Quem consensum, certis de causis, tolerantiam dixerunt] Quam tolerantiam, audacter dicam, verum fuisse consensum; sed nomine tolerantiae insignitum, et nomen Caesareae Potestatis huic Decreto ideo callide a Pontificiis praetensum, ut ad irretiendos incautos Protestantes illud, quaedam quasi esset decipula.

Nam et illi, se id, quod petebant, assecutos rati, auxilia haud difficulter Imperatori praebuerunt: Et Imperator, Decretum hoc, tamquam vere suum, quodque, non unanimi Ordinum consensu, sed ex Plenitudine Imperatoriae Potestatis factum esse scribitur, sub praetextu dissensus Pontificiorum, sequenti tempore, faciliùs tollere potuit.

Unde Granvellanus, tempori illud accommodatum fuisse, nec, adversantibus Pontificiis, Imperatorem id diutiùs observare posse, Landgravio postea dixit. [Note: Elector Saxoniae et Landgravius Hassiae in responso ad hanc declarationem Caesaream, apud Hortled. tomo 2, de Bello German. lib. 3. c. 30. n. 4. et Sleidan. lib. 18. histor.]

Et haec, opinor, causa est, quare Pontificii, nomine


page 54, image: s070

tolerantiae, consensum suum velaverint, ac decretum potius sub Imperatoriae Potestatis, quam usitato conventionis titulo, in publicum prodire voluerint: Quo, nimirum, illi deinde improbandi, et Imperator, rescindendi huius Decreti, aliquem haberent colorem.

[Note: Plenitudo Potestatis Imperatoriae, et dissensus Ordinum serius mutuò se destruunt] Quod si, Pontificios re ipsâ et seriò et seriò dissensisse, ac in dissensu suo perstitisse, statuamus, Recessus hic Imperii magnam involvit absurditatem, imò contradictionem.

Asserendum enim est, et Caesarem, ex Plenitudine Potestatis, contrà Ordinum voluntatem, rectè fecisse Decretum; alioquin illud nullius esset valoris: Et Ordines iure dissensisse, ac dissentire potuisse, dissensumque hunc esse validum; cum eundem ipsi Decreto Imperator inseri passus sit, hocque ipso approbârit.

Et haec duo Reinkingk, aut alius eius farinae, mihi conciliet, velim, ut aptè inter se cohaereant, nec mutuò sese destruant.

Si enim Caesar iure suo usus est; Ordinum dissensus, tamquam nullius nomenti, in Recessum recipi non debuit: Si autem dissensus iste Ordinum validus est, ac suâ ratione nititur; Caesari, contra ipsorum voluntatem quicquam statuendi, ius nullum fuit.

Quomodocumque tandem rem consideres; Caesar, contra Ordinum voluntatem, ex Plenitudine Potestatis efficaciter statuendo, dissensum Ordinum è medio sustulit: Idem tamen, dissensum Ordinum in ipsum Decretum admittendo, et approbando, Plenitudinem istam Potestatis sibi rursus abrogavit.

Similis, aut maior etiam, absurditas occurrit in Recessu sequenti, [Note: de Anno 1545. §. sin.] quem textum, auctarii loco, adversariis nostris donare volumus: Ubi, contra colloquium ab Imperatore decretum, tam Pontificii, quam Protestantes Ordines protestati sunt, Bekennen öffentlich, daß (ausserhalb berürts articuls vom colloquio meldend, so die Römische Käyserliche Mayt. für sich


page 55, image: s071

selbst geordnet, vnd wir, die Stände, der alten Religion verwandt, nicht willigen, vnd doch Ihrer Mayt. darinnen, nicht was, nach Ordnung geben können, wie dan wir, der Augspurgischen Confession verwandte, Stände, an dem jüngsten Speyrischen Reichsabshiede, hiemit auch nichts begeben, noch davon gewichen sein) dieser Abschied durch die Stände bewilliget etc.

Nam, siquidem protestatio haec valuit, Decretum illud, in effectu, per eam sublatum est; cum nemo Ordinum, ad oboedientiam illi praestandam obstringeretur: Quod si Imperatoris Decretum validum fuit, certè Ordines, tamquam Maiestatis Imperatoriae temerarii contemptores, coërcendi fuissent; nec patiundum, ut, protestatione suâ, ipsum Imperii Recessum macularent, ac sanctionis Imperatoris invalidam suam protestationem, non opponerent modò, sed et annecterent.

Et haec, quae adduximus, non equidem nugae sunt; non enim mortualia.

Ex quibus apparet, quàm parum accuratè Recessus Imperii loquuntur: Praesertim, quandò de Imperatoris auctoritate, Potestatis Plenitudine, et similibus agitur; ubi verbis magnificis, etiam contra rerum naturam, nimiùm sibi indulgent.

Et tamen his lubricis, ex uno, alterove verbo, petitis argumentis, immane quantum sibi placeant isti; qui vitri exteriora lambunt, pultem verò non attingunt.

[Note: Responsio ad alterum fundamentum] Eàdem etiam responsione alterum, â Reinkingio adductum, textum [Note: Recess. Imper. de Anno 1555.] absolvere possumus. Nam Evangelici Ordines contra illud decretum protestati sunt; nec contrà protestari hucusque desierunt: Quaestioque ista, de Pontificiorum reservato (vom Geistlichen Vorbehalt) ac istius Decreti validitate, non stilo magis, quàm armis hucusque disceptata fuit.

[Note: Quaestio ista in arbitrium Regis Romanorum collata videtur] Et sanè parum abest, quin persuaderi nobis patiamur, controversiam istam ab universis Ordinibus in arbitrium Regis Ferdinandi fuisse collatam.

Quorsum verba ista forsan pertinent, In Krafft


page 56, image: s072

Hochgedachter Römischer Keyserlichen Mayt. Vns gegebener Vollmacht vnd Heimstellung: Vigore mandati Caesarei, et arbitrii, in nos, non â Caesare (illi enim, ut suprà quoque attigimus, et infrà pluribus monebimus, ipsimet, in causâ Religionis nullum arbitrandi ius fuit; nec ergò in alium id transferre potuit) sed ab universis Ordinibus collati.

Nam Ordinum omnium voluntate, hanc declarationem factam esse, subscriptio eorum, absque ullâ protestatione facta, arguere videtur, Daß alle, vnd jede obgeschriebene Puncten vnd Acticul, also wie obstchet, mit Bnserm guten wissen, willen, vnd rath, fürgenommen vnd beschlossen seind. [Note: d. Recessu §. vnd wir die verordnete.]

Et in literis Ferdinandi I. Anno 1557. Protestantibus insinuatis, expressè continetur, Es sey die Sache endlich dahin gelangt, daß Ihre Königliche Mayt. mit gutem Vorwillen vnd wissen beyder Theil Religion Stäude, vnd der abwesenden Räthe vnd Bottschafften, solches vorbehalts, oder freystellung halb, der Geistlichen, obberürten Articul etc. dem Religion Frieden einverleiben lassen. Siquidem Francisco Burchardo credimus. [Note: pars. 1. de autonom. p. 34.]

Unde non abs re alii scribunt, [Note: Zacharias Geitzkoffler in literis ad Cardinalem Cleselium de data Haunsheim 9. Ian. Anno 1615.] König Ferdinand habe sich, in dem Puncten des Geistlichen vorbehaltes, Anno 1555. vnd hernach allwege, in allen Schrifften vnd Bescheiden, principaliter auff der Protestirenden Stände beschehene heimbstellung gegründet.

Et, quicquid denique nostrae Religionis homines statuant, Pontificiorum certè constans haec opinio est: Quod utraque pars praedicti articuli declarationem REgi concrediderint; et hic articulus, qui limitatio Pacis Religionis dicitur, utrâque parte, tam Catholicorum, quam Protestantium, consentiente, dictae Paci Religionis insertus, et in tabulas Comitiorum relatus fuerit. [Note: Pontificius anonymus in Discursu, de sessione Archiepiscopi Magdeburg. in Comitiis.]


page 57, image: s073

Aliud ergò est, ex Plenitudine Potestatis, dissentientibus Ordinibus, quid statuere: Alius, iisdem consentientibus, de re quâpiam controversâ arbitrium suum interponere.

Cum enim adhuc hodiè in causâ Religionis, si controversia quaepiam oriatur, Ordinibus liceat, ex utrâque parte, certos, ad rem componendam, eligere arbitros: Quare olim non licuerit iisdem, in puncto hoc, Religionem concernente, arbitrum eligere ipsum, seu Imperatorem, seu Regem Romanorum.

Sectio IV.

ATque haec, de locis istis, quibus aliqui seducti, vim omnem Comitiorum penitus enervant, et ad Imperatorem in effectu trahunt, dicta sunto.

Prior opinio plausibilior, Rationi et Statui nostro magis consentanea, ac communiter recepta est.

[Note: Communis opinionis de Comitiis vis ac effectus] Ex quâ tamen aliud nil sequitur, quam Maiestatis Iura, atque adeò ipsam Maiestatem, Imperatori et Ordinibus, pro indiviso aequaliter competere.

Et, si, quantum pote, eam exaggeres, ad summum illud evinces: Imperium nostrum stare in aequilibrio; monarchicè ac aristocraticè, aequabili temperamento, mixtum.

[Note: Nostra sententia] Sed quamquam opinionem hanc, omnium calculo approbatam, impugnare, temerarium forsan aliis videatur, attamen haud firmo eam niti fundamento, nec Imperatori in Comitiis potestatis semissem esse tribuendam, sed vim omnem Comitiorum in Ordinum manu sitam: Et, si dispar Ordinum Imperii qualitas ac auctoritas (quae illam in classes distributionem causata est) consuetum votandi, et per maiora (seu plura potius) suffragia, decidendi modum pateretur, Imperatori, suffragia colligendi tantum, ac si ea aequalia sint, voto suo in alterutram partem, controversiam decidendi, nec ullum ulteriùs ius esse, ex naturâ nostri Status, et ipsorum Comitiorum, haud difficulter ostendi potest.


page 58, image: s074

[Note: Probatur I.] Nam I. novimus, aequalium ponderum eam esse naturam, ut, si vel tantillum uni demptum, alteri adicias, hoc statim praeponderet, et in suum latus lancem inclinet: Eam quoque naturam aequalium esse numerorum, ut vel unitas, uni subtracta, et alteri addita, plus minusve constituat. Similiter, in aequali potestate, quantulumcumque sit, quod uni demas, et alteri adicias, statim pristinam tollet aequalitatem.

Iam, si Imperatori cum omnibus Ordinibus par est potestas, illa, vel uno Ordinum (ne de integra classe dicam) in Imperatoris sententiam pedibus descendente, crescit, ac maior futura est; adeoque, non obstante reliquorum Ordinum, aut Classium dissensu, praevalebit, ac concludere poterit: Id quod, ex ipsorummet Doctorum opinione, falsum est.

Nam Classium dissentientium suffragiorum, nullius momenti ad Caesarem est relatio: [Note: Paurmeist. lib. 2. de iuris d. c. 2. n. 50. edit. poster. Reink. lib. 1. cl. 5. c. 8. n. 55.] Nec Caesar, etsi una Ordinum Curia, sive Classis illi sese adiungat, quicquam concludere potest. [Note: Paurmeist. d. cap. 2. n. 120. edit. poster.]

Quae certe relatio alicuius esset momenti, et Caesar, unius Classis sententiä approbatâ, concludere ac decernere posset, si is eâdem, quâ omnes Ordines, et ita dimidiâ potestatis parte, polleret.

[Note: II.] II. Regimentum in locum Comitiorum annuorum, der Jährlichen Versamblung, subrogatum est: [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1500. tit. von den Zwentzigen.] Cui perinde, ut universalibus Comitiis, tamquam Praeses praefuit, aut ipse Imperator, aut eius Vicarius, Haben zu Vns, oder, wo Wir, auß andern mercklichen sachen, vnd geschefften, persönlich dabey nicht sein würden, zu dem, so Wir, an Vuser Stath setzen werden, Zwantzig Personen geordnet. [Note: dicto loco.]

Surrogatum autem induit naturam eius, in cuius locum surrogatio facta est: Quaeque in Comitiis Imperatoris fuerat, eadem in Regimento esse debuerat potestas.


page 59, image: s075

Iam vero in Regimento plura, seu maiora suffragia attenduntur, Es soll dem, so durch den mehrerntheil beschlossen wird, folge beschehen; Idque, tam praesente, quam absente Imperatore: [Note: d. Ordin. Regim. tit. das Regiment mag die sechs Chur Fürsten. vers. Und wir kommen. et tit. wie der Churfürst vor außgang seines Vierthel-Jahrs, in sine. et tit. wie das Regiment etlichen Räthen erlauben mag.] Et illi, si ipsemet praesens sit, vel eius Vicario, nuda consilii directio, ac unicum, idque, nî fallor, ultimum ac decisivum votum competit. Idem ergo in Comitiis dicendum est.

Imò absurdum esset, in Comitiis, ubi quamplurimi Principes in personâ, et reliquorum omnium Ordinum Legati, praesentes adsunt, maiorem Imperatori tribuere potestatem; quam in Regimento, seu Consilio quorundam Deputatorum: Quorum omnis auctoritas â Comitiis, ac Ordinum voluntate dependet.

[Note: III.] III. Idem in Imperii Iudicio supremo, seu Camerâ IMperiali apparet. Illi enim Imperator, si non ipsemet, certè per Vicarium suum, qui Iudex Camerae appellatur, praeest; Assessores verò Ordinum, a quibus constituti sunt, vice funguntur: Et ita hoc Iudicium, quoad causas iudiciales, Comitia, seu universum Imperium repraesentat.

Atqui in Camerâ similiter plurium suffragiis statur, nec Praeses Iudicii, nisi unicum, et postremum votum habet. [Note: Ordinatio Camerae de Anno 1495. tit. wie das Cammer Gericht mit Richtern. vers. 5. Vnd was die Sechszehen,] Ergò idem in Comitiis obtinet.

Nec credendum est, Imperatorem, in particularibus his Deputatorum Collegiis, id sibi eripi passum; quod in universali omnium Ordinum Conventu, iure suo usurpabat.

[Note: IV.] IV. Fortiùs adhuc â Conventu Deputatorum, in specie sic dicto, Deputationstag, qui Comitiorum universalium vicem obtinet, et in quo eadem paenè forma ac modus, qui in Comitiis universalibus observatur, [Note: Paurmeist. d. c. 2. v. 120. edit poster.] argumentari licet.


page 60, image: s076

Quamvis enim Paurmeister asserat, [Note: d. loto.] hodie introductum esse, et ita observari, ut universi Deputati in duas Classes, Electorum, scilicet, ac Principum concedant, et ita perinde, ac in Comitiis, procedatur: Principes tamen, Comites, ac Civitates, inter selectos paria esse ferendorum suffragiorum iura, ita, ut omnes ac singuli viritim sententias dicant, adeoque, quod maiori parti placuerit, spectari debere, iam olim contenderunt. [Note: Idem ibid.] Cuius sententiae fundamentum in ipsis Imperii Recessibus [Note: Recess. Imperii de Anno 1582. §. Da dan die sachen. Recess. Imper. de Anno 1594. §. eod.] reperimus.

Ex quibus textibus simul constat, quod Imperator non dimidiam concludendi facultatem habeat; sed, si paria sint dissentientium inter se Ordinum vota, auctoritate demum suâ rem componat, Soll alles in gesambten gemeinen Rath, auch in beysein Vnserer Keyserlichen Commissarien, verrichtet, decidiret, vnd beym mehrern gelassen werden. Solten aber paria vota, in einer oder mehr sachen, über versehens fürlauffen, deren man sich ja nicht vergleichen könte, da dan dasselbige an Vns, durch Vnsere Keyserliche Comissarien gelangt, seind Wir des Gnedigsten erbietens, Vnsere Keyserliche resolution darüber zueröffnen.

Idem ergò in Comitiis dicendum est: Alioqui paveri quidam Ordines in Conventu Deputatorum, maiore Libertate, quam universi simul, in Imperii Comitiis congregati, gaudebunt.

[Note: V.] V. Si ius omne Imperii pro dimidiâ parte penes Imperatorem est, nec eo absente, nec contradicente, quicquam decerni potest: Imperator enim, Ordinibus omnibus exaequatus, quicquid illis visum est, aut contradictione suâ annullat, aut absentiâ suspendit.

Atqui, ab Ordinibus procedi potest, etiam absente Imperatore, si is non compareat: Wir kommen in derselben Zeit, oder nicht, soll nicht desto minder, durch die Chur Fürsten, die


page 61, image: s077

Zwölff obgedachte Fürsten, vnd des Reichs Rath fortgangen werden. [Note: Ordinatio Regimenti de Anno 1500. tit. das Regiment mag die sechs Churfürsten etc.]

Quod, in particulari Ordinum quorundam deputatorum Conventu constitutum, in universalibus Comitiis multò magis obtinebit.

Similiter etiam, dissentiente Imperatore, ab Ordinibus concludi potest. Ut Anno 1524. Noribergae accidit: Ubi contra Caesaris voluntatem, qui Wormatiense Decretum strictim observari, per Iohannem Haunartum, Legatum suum, postulabat, ab Ordinibus aliud, et diversum, à Wormatiensi, Decretum factum est. Quod quidem Carolus V. improbasse, graviterque eapropter Ordines incusasse legitur: [Note: apud Sleidan. lib. 4. histor.] Recusare tamen non potuit, quin consensu et sigillo suo illud firmaret. [Note: Recessus Imp. de Anno 1524. §. darauff so gereden.]

Plus ergò in Comitiis Ordines Imperii possunt, quam Imperator.

[Note: VI.] VI. Etiam in ipsis Comitiis, exsistente casu, quo, non secundum Classes, sed votorum numerum concluditur, et Imperator cum Ordinibus in concludendo concurrit, numquam illi plus, quam unum votum, conceditur.

Exempli gratiâ; quandò Decreta Imperii in Recessum rediguntur, ac Deputatis Imperii publicè in eum finem praeleguntur, ut emendent emendanda, et corrigenda corrigant. Tunc enim in Ordinum Deputatis, eadem fere proportio, quae in consultatione observatur: Ut Electorum quidem Senatus sex suffragiis polleat; Principum totidem; (hae enim duae Classes sibi invicem potentiâ aequales sunt) Civitatum, duobus tantum; (secundum quam proportionem haec Classis, etiam reliquis, potentiâ et auctoritate, cedere videtur) Imperator tandem, cuius eadem in corrigendo, quae in concludendo ac decernendo


page 62, image: s078

potestas esse debebat, per Commissarios suos, votum conclusivum habet. [Note: Auctor des warhafftigen Berichts, wie es heutigs Tags, auff Reichsversamblungen gehalten wird, quem refert Limnaeus lib. 1. de iure publ. c. 1. n. 195.]

[Note: VII.] VII. Et ultimò, quod dimidia Comitiorum potestas perperam Imperatori ascribatur, ex eo firmamus: Quia licet absentibus quibusdam, legitime tamen vocatis, Ordinibus, praesentes nihilominus cum Imperatore concludere possint, Decretaque praesentium ligent absentes; [Note: Recessus Imperii de Anno 1542. §. wir quch Churfürsten. et §. sequ. Recessus Imperii de Anno 1542. §. vnd daß aber in diesem.] sive plane ad Comitia non venerint, sive ante finita Comitia recesserint: [Note: Reink. lib. 1. cl. 5. c. 8. n. 77.] Ne paucorum absentia, sive necessaria, sive fortuita, debilitet, quod a maiore parte salubriter fuerit constitutum; [Note: l. 46. C. de decurion. lib. 10.] Attamen regula ista, quod absentum nulla habeatur ratio, non simpliciter, verum ita accipienda; si maior, scilicet, Ordinum pars in Comitiis praesentes sint: Tunc enim minoris non habetur ratio.

Quod si magna, vel maxima pars Ordinum absit, Imperatori, cum paucioribus praesentibus, in absentium, sed plurium, praeiudicium statuere, nequiquam licet.

Ita Anno 1546. evenit Ratisbonae: Ubi Carolus V. expresse confessus est, daß er, auß mangel der abwesenden Chur Fürsten, Fürsten, vnd Stände, vnd daß auch etliche Fürsten, auß ihren Ehehafften, vnd Nodturfften, mit seinem Vorwissen, vnd gnädigen Bewilligung, vnd darneben auch der Protestierenden Chur Fürsten, Fürsten vnd Stände Bottschafften, gar nahe alle, ohne sein Vorwissen vnd Erlaubnus wiederumb anheimb gezogen, an seinen, vnd des Reichs obliegen, vnd sachen, mit den übrigen gegenwertigen Fürsten vnd Ständen, vnd der abwesenden Räthen vnd Bottschafften, mit Nutz vnd Frucht ferner nicht verfahren vnd handlen habe mögen. [Note: Recessus Imperii de Anno 1546, §. diewetl wir aber.]

Quam potestatem utique haberet Imperator, si totius


page 63, image: s079

potestatis dimidia pars eius propria esset: Iunctis enim praesentium, licet pauciorum, Ordinum suffragiis, cum dimidiâ suâ parte, iam plus haberet, quam dimidiam potestatis partem; et absentes ordines, praesertim contumaciae reos, licet numero plures, pondere ac auctoritate superaret.

Sectio V.

PRopositis sententiae nostrae fundamentis, ordo quoque postulat, ut rationes, quibus communis, et contraria Doctorum opinio nititur, examinemus.

[Note: Communis opinionis fundamento primo respondetur] Illa autem unica haec fere est: Quod Constitutiones Imperii, iure contractus fiant, seu per modum conventionis, inter Imperatorem et Imperii Ordines; ad quam conventionem utriusque consensus necessarius sit.

[Note: In Legumlatione conventio adhiberi consuevit] Sed meminerimus, in publicis rebus, praesertim Legibus rogandis, et nunc, et olim, formam contractus, dicis causâ, adhiberi solitam: Nec ex eo tamen statim praesumi, aut argui, divisam Legum ferendarum potestatem.

Sic, adhuc hodie in Poloniâ, Regni Constitutiones per conventionem fieri dicuntur: [Note: Statuta Regni Poloniae a Ioh. Herburte de Fulstin edita sub tit. Constitutio.] Nec tamen ideo, Regis potestatem, et Ordinum exaequatam esse, quisquam Polonorum dixerit, opinor.

In Republ. Romanâ, Leges olim et Plebiscita, per stipulationem, quae et ipsa conventio est, perficiebantur. Rogabat enim Magistratus Populum, aut Plebem; vellet, iuberetve, Legem, vel Plebiscitum ita fieri? Quae rogatio omnium Legum fons, caput, et origo dicitur. [Note: Gellius lib. 10. noct. attic. cap. 20. Cic. pro Caecinnâ. Alex. ab Alex. lib. 6. genial. dier. cap. 23.] Cui Populus, vel Plebs respondebat. Unde Lex Rei publ. sponsio appellatur, [Note: lib. 1. de Legibus.] hoc est, stipulanti, vel interroganti facta promissio. [Note: lib. 2. et 3. de Sponsal.]


page 64, image: s080

Nec tamen ex hac causâ Magistratus, cum Populo, aut Plebe, in Legum ferendarum auctoritate, aequali temperamento concurrisse, dicendus est.

Pari ratione, quod per modum contractus, seu conventionis, inter Imperatorem et Ordines, Constitutiones Imperii fieri dicuntur, intelligendum est.

Imperator enim, si quid è re publicâ esse existimat, proponendo rogat Ordines: Hi verò, si Imperio utile id existimaverint, consentiunt et concludunt.

Si quis tamen hanc ultroque citroque obligationem nimis urgeat, illi respondemus: In conventione isthac Imperatorem Ordinibus omnibus opponi quidem, non verò, ut universis, seu, unum corpus constituentibus, sed ut singulis. Ut ita Imperator, si ex oppositione isthac aequalitatem colligas, non plus, quam singuli Ordinum, potestatis, habiturus sit.

Ordines autem omnes, ut singulos, in hac conventione potiùs, quam, ut corpus aliquod considerari, ex eo patet, quod in antiquioribus Imperii Recessibus, sub istâ conventione, seu synallagmate, ab uno latere ponatur, Imperator non vero eo tantum respectu, quo Imperator est, sed etiam, quo tamquam Dux Austriae consideratur: Imo Imperator ac Domus Austriaca. Ab altero latere, reliqui Imperii Ordines. Verbinden, verpflichten, versprechen, für Vns, vnd Vnsere Nachkommen am Reich, auch Vnser Erben vnd Erbliche Lande, solche Ordnung etc. fest zuhalten etc. dessen zu Brkund haben Wir, als Romischer Köniz, vnd Ertzhertzog zu Oesterreich, Vnser Königlich Insiegel an diesen Brieff thun hencken. Vnd Wir, von GO Ttes Gnaden Berchtold etc. [Note: Ordinatio Regim, de Anno 1500. §. sin. Recess. Imper. de Anno 1518. §. sin.] Item, Hierauff gereden vnd versprechen Wir, König Maximilian, für Vns, vnd Vnser Nachkommen, Römische Keyser vnd König, vnd auch Vnser Erben vnd Nachkommen, Ertzhertzoge zu Oesterreich, diese obgeschriebene Ordnung etc. getrewlich und


page 65, image: s081

festiglich, so viel Vns, als Römischen König vnd Ertz-Hertzogen zu Oesterreich berürt, vnd berühren mag, zuhalten, vnd Wir Chur Fürsten, Fürsten. [Note: Recess. Imper. de Anno 1500. in sin.] Iterum versprechen Wir, so viel Vns, als Römischen Keyser, auch Vns vnd Vnsern lieben Sohn Carolen, König zu Hispanien etc. daß Wir Vns hierin mächtigen, als Ertz-Hertzogen zu Oesterreich, vnd Hertzogen zu Burgund, berührend, zuvollnziehen, ohn alle gefährde; Des zu Vrkund, haben Wir, als Erwehlter Römischer Keyser, vnd auch als Ertz-Hertzog zu Burgund, Vnser Keyserlich Insiegel an diesen Abschied gehangen. [Note: Recess. Imper. de Anno 1518. §. sin.]

Idem adhuc semel à Carolo V. factum est; [Note: Ordinatio Regim. de Anno 1521. §. sin.] posteà semper omissum: Licet eadem formula, sequenti tempore, in medio Imperii Recessu [Note: Recess. Imper. de Anno 1542. §. würde sich aber jemandt.] reperiatur, Haben Wir, sambt den obgemeldten Keyserlichen Commissarien im Nahmen der Römischen Keyserlichen Mayt. vnd für Vns selbst, für Ihrer Keyserlichen Mavt. vnd Vnser Erbland, Vns mit Chur Fürsten, Fürsten, vnd Ständen, verglichen, vnd vereinigt.

Iam, ut ad propositum nostrum haec applicemus, si in hac conventione Ordines IMperii ut corpus aliquod consideremus, Domum Austriacam, ut membrum, à corpore suo divelli, imò corpori suo opponi, necessum est: Quod ne fiat, melius est, ut Imperatorem, et Domum Austriacam, tamquam singulos, Imperii Ordinibus, ut singulis, opponi, dicamus.

Quin et, si conventio isthaec Legum ferendarum potestatem aequaliter dividet, inter eos, qui hinc inde se obligarunt, et synallagma, seu ultrò, citroque obligationem inter convenientes constituet; sequitur, quod dimidia illa potestatis pars, quam Imperatori vulgò tribuunt, non ad solum Imperatorem, quà Imperator est, sed et quà Dux Austriae, imo ad IMperatorem ac Domum Austriacam pertineat: Quodque Imperii Ordines universi,


page 66, image: s082

non solùm Imperatori, verùm Domui quoque Austriacae, per hanc conventionem obstringantur.

Quae certè huius Domus insignis, prae aliis, etiam Electorum, Familiis, esset praeeminentia: Imo videretur, ex hoc fundamento, aliquid hereditarii iuris sibi vindicate posse, in Imperatoriam dignitatem.

Sed posterius falsum est: Nec Austriaca Domus plus, quam aliae Familiae, auctoritatis et potestatis, in Imperio, de iure, aut habet, aut hucusque unquam habuit.

Ergò nec prius necessariam inducit consequentiam: Adeoque illud, ex mutuâ conventione, et hinc, inde contractâ obligatione, imbecille ac verè stramineum argumentum est.

[Note: Responderunt secundo Fundamento] Quod verò Ordines, inter se concordes, Constitutiones, statim promulgandas, pro iure suo ac Imperio, Imperatori non iniungam, sed ubi, quod Ordinibus placuit, Imperatori per selectos expositum est, tamdiu, replicando, duplicando, triplicando, quadruplicando etc. procedatur, donec tandem, hoc modo, res, velut amicâ quâdam compositione, transigatur; etc. vel Imperator in Ordinum, vel hi in illius sententiam concedant, atque ita, quod in commune placuit, Decreti demùm Comitialis, ac Legis habeat vigorem: [Note: Paurmeist. d. lib. 2. de iurisd. c. 2. n. 504 edit, poster. Reink. d. lib. 10 cl. 5. c. 8. n. 55.] Id non ad antiquae tantum Maiestatis imaginem (quam ubivis Imperatori Ordines reliquerunt) conservandam, ne, nudo saltem ministerio Imperatorem fungi, manifestò cuivis appareat; sed etiam, ut, Imperatore in contrariâ, aut diversâ ab Ordinibus, opinione exsistente, proposita materia, per rationes, pro et contrà decidendi, hinc, inde ventiletur, sique forsan quid ab ordinibus nondum satis adhuc perpensum aut perspectum fuerit, meliùs declaretur, ac si opus sit, emendetur, fieri dicimus.

Quod si, unanimiter ac perseveranter, non obstante Imperatoris dissensu, Ordines inter se consentiant, Imperatorem


page 67, image: s083

ipsorum voluntati repugnare non posse, sed, quae ipsi promulganda decreverunt, promulgare teneri, firmiter nobis persuasum habemus.

Si quid tamen ex hoc amico, inter Imperatorem ac Ordines, tractam, praeiudicii Imperio ortum hucusque sit, aut imposterum oriri possit; id ex hac ipsâ communi Legistarum, vim Comitiorum non satis capientium, opinione initium traxisse videtur. Quà etiam, ordines Imperii persuasi, foedâque Status sui ignorantiâ decepti, Austriacae Familiae, iam longè ultrà saeculum in Imperatoriâ dignitate pedem figente, plus, quam oportebat, indulserunt; et, ut alia multa, ita hanc etiam consuetudinem, suae Libertati, ac Comitiorum dignitati exitiosam, induci passi sunt.

Stat ergò nobis fixa sententia, contra communem omnium, sive opinionem, sive errorem: Ordinibus solis, in Comitiis competere, et consultandi, et decernendi potestatem; Imperatorem verò, quà Imperator est, aliud nil de iure habere, quam deliberationis, seu consultationis directorium, et ultimum decisivum votum. Id quod tanti momenti non est, ut, aut Ordinum potestati multum detrahat, aut Imperatoris Maiestati multum addat.

Nam aliis in Comitiis, et apud alios gentes, Regis Maiestas in eo potissimùm elucet; cum potest, quae cuiusque sententia in Senatu melior, non numero, sed pondere diiudicare. [Note: Bdin. lib. 3. de Republ. c. 1.] Quod in nostris Comitiis locum non habet.

Quare pessimè isti faciunt, qui consueta Germanorum Comitia, ex illorum, quae tempore Romuli, et antiquorum Regum Romanorum haberi solita sunt, Comitiorum iure metiuntur: Et cum antiquo Romano Senatu, ac Consilio Imperatorum Romanorum, hodiernos Imperii Ordines, comparare, praesumunt.

Quia, ut isti pars corporis sui, a Iustiniano dicitur; [Note: l. 5. pr. C. ad L. Iul. Maiest.] ita etiam Imperator hodie cum Imperii Proceribus corpus unum


page 68, image: s084

constituat. [Note: Recessus Imperii de Anno 1512. in princ.] Itaque, ut quondam, per ista Comitia ac Senatum, Regum seu Imperatorum Maiestati nihil fuerit detractum; ita nec hodie quicquam derogari, autumant.

Et, quemadmodum in domesticâ vitâ Paterfamilias, licet ex Uxoris consilio familiae Leges praescribat, eamque participem gubernationis faciat, et cum filiis operetur in commune bonum, attamen se non spoliat suâ auctoritate: Sic Imperatorem, inquiunt, [Note: Bernh. Zieritzius in not. ad Caroli V. Constit. crimin. ad prooem. vers. cum Electoribus, Principibus et Statibus etc.] quamvis communicato consilio Procerum omnia agat, non propterea se exuere omni potestate, aut cum ipsis communicare potestatem.

Nam similia haec plane dissimilia esse, et toto caelo distare, ex iis, quae in medium hucusque protulimus, manifestum est.