AN ergò desperata iam planè Imperii nostri salus est, et aequo animo subeundum istud, quod evitare planè non possumus, iugum?
Fatemur equidem, actum quàm penssimè esse, et, iamiam ire licere à communi Libertatis nostrae sacrificio; quam Austriacae Domui immolarunt ipsimet Ordines, et cumprimis septem Principes Electores: Cui tandem sacrificio, tanquàm Praeco, colophonem imposuit, istudque, ire licet, per transactionem suam Pragensem, publicè proclamavit Saxoniae Elector.
Nisi tamen generosus aliquis genius, Germanorum nostrorum, et praecipuè Principum, mentem ac ingenia, quae iam, nescio quo fato torpent, ad servitutem inclinant, ita invertat, temperetve, ut gloriosam Libertatem foedae servituti, insidiosae Paci et turpi quieti ingenuum bellum anteponant.
---- Facilis descensus Averni,
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras
Hoc opus, hic labor est, ----
Maximum nobis incumbit periculum: Maximum ergô debet adhiberi remedium. [Note: Aurea Bulla tit. 24. § si cateros Principes.] Inveteratus, extremus, ac
acsummè acutus hic, quo laboramus, morbus est: Extrema itaque et acerrima remedia postulat.
Quae si adhibuerimus, non, nisi quod officii nostri fuerit, faciemus.
[Note: Concordia inter Ordinet resarcitor] Omnes primùm, tam Pontificii, quam Protestantes Ordines, privatorum gravaminum, quo in mutua odia praecipuè concitati sunt, praetextu omisso, concorditer inter se coeunto, et, ad commune incendium restingvendum, concurrunto.
[Note: Dilato gravaminum et Religionis praetexsu] Nam, ut simile hoc, ab incendio desumptum, Anonymus quidam (quem Lundorpius [Note: tomo 2, act. publ. lib. 1. tract. II. p. 261.] D. Vincentium Mullerum, syndicum quondam hamburgensem esse, ex quorundam opinione refert) in Germanico Discursu, warumb, vnd wie die Römischen Catholtschen in Teutschland sich billig, von Spaniern vnd Jesuitern absondern sollen, graviter et cordatè huc applicat, man sol thun, wie die noth in auffgehenden schädlichen Fewrsbrunsten lehret, da ein jeder für sich selbsten, vnerwartet des andern erinnerung, mit Wasser tragen, vnd zugiessen, mit niederreissen auch eigener Heuser, mit hinlehnung aller, zur brandleschung dienenden, mobilien, ja mit darstreckung, vnd in gefahr setzung seines eignen Leibs vnd Lebens, allein dahin siehet vnd trachtet, daß dem Fewr zuforderst gewehret, nicht aber alsdann erst gestritten, vnd erörtert werde, ob, vnd wer, an diesem, oder jenem Ort interessiret, vnd siehet man alsdann nicht an, ob diesen oder jeuen noch zur Zeit der brandschaden berühre, oder nicht, ob vnsers Nachbarn baw, mit dem wirin freund: oder feindschafft leben, brenne, dann wo man solche, vnd dergleichen obstacula, in solchen nothfällen erst examiniren, vnd immittels das Fewr fortbrennen lassen wolte, so müste einer mit dem andern verderben. Also auch in dieser gemeinen vor Augen stehenden Fewrsbrunst, über das gantze Teutschland, müssen alle Stände des Reichs zusammentreten, ein jedweder das seinige, vnd was ihm immer möglich, vnerfordert, trewlich dar bey thun, die privat streiten, so lange, biß die gemeine gefahr gedämpfft,
bey seit setzen, vnd das liebe getrewe Vaterland retten helffen.
Coeunto itaque inter se Pontificii, et Protestantes Ordines: nec Pontificii sese difficiles nimis hic praebento.
Utut enim Austriaci Imperatores ipsorum voluntati adhucdum pulchrè per omnia velificentur, nec proprium, sed Pontificiorum commodum, in actionibus suis spectare videantur; attamen, devoratis penitùs Evangeliscis, ambitiosa ista et insatiabilis Domus nihilo magis Pontificiis parcet, quam Polyphemus ille Homerico suo Udi.
[Note: Religionis dissidium causa omnium malorum] Religionum inter se dissidentes factiones, quin Libertatem ac Statum Imperii maximè pessumdederint, et Imperactoribus, è Familiâ Austriacâ oriundis, amplificandae suae potentiae praecipuam ansam praebuerint, nullatenùs dubitamus.
Nam Pontificii (qui suae Religioni Caesarem addictum, sibique in omnibus morigeraturum, noverant) ut saltem Protestantibus aegrè facerent, multa, contra iùs, fasque, de Maiestate Imperii, Imperatori largiti sunt.
Quare de illis nonemo rectè scripsit; [Note: Auctor Discursus, daß das Römische Reich nunmehr, nicht ein wahlsondern Erb Reich zuachten sey.] wie man auff der Protestiren den seite, nach den Stifftern vnd Geistlichen gütern gegriffen, haben die Geistlichen Churfürsten angefangen sich an das Haus Oesterreich zuhalten, vnd mit demselben, in sachen, des Reichs, vnd der Stände interesse, Freyheit vnd Hoheit betreffend, etlicher massen durch die Finger zusehen, vnd hat die affection, devotion, vnd das vertrawen nicht wenig zugenommen, wie sie vor dreissia vnd vierzig Jahren, in der that gespüret, daß sie beynahe, vinb beyde herrliche Stiffte, Cölln vnd Strasburg, auchkommenweren, wann Oesterreich vnd Burgund, nicht das Beste beyder Sache gethan herte.
Et, si consilia, suffragia, actionesque Pontificiorum exactè
consideres, ex illis omnibus, nimiùm eos Imperatoribus indulsisse, aut tribuisse, facilènotare licet.
Unde Albertus, Marchio Brandenburgensis, auctores eos oppresionis vocat, daß die Höchsten vnd fürnehmbsten Bischöff, vnd Praelanten im Reich, des herligen Reichs beschwerliche vnterdrückung, vnd allerley practiken vrsach gewest, vnd noch seynd. [Note: apud Hertled. ugol. 2. de bello German. lib. 5. c. 5. n. 21.]
Mitiùs verò, et non sine ullâ penitus causâ, homines, ad fervitutem natos, Ludowicus Cameerarius illos indigitavit. [Note: in literis ad Principem Anhaldinum de dato 12. Aug. Anno 1619. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. lib. 4. c. 79.]
Protestantes quoque, sese ab invicem disiungi, pasis sunt, multique nostratium, seu odio Calvinianorum, seu Caesareae Maiestatis, qulem falsò sibi imaginabantur, reverentiâ impulsi, seu aliâ quâpiam causâ adducti, in Caesaris castra, haud inviti transierunt: Inter quos Elector Saxoniae Augustus, nescio quo aurigante genio, à reliquis Protestantibus, Anno 1576. Pontificiis impensè gloriantibus, divortium fecit. [Note: Burchardus parte 1. von der Freystellung c. 6. p. 109. et 119.]
Ita dum utrimque pari pertinaciâ, et internecino odio de Religione certatur, Imperatores, potentiae suae augendae ad singula momenta intenti, rem samluculenter egerunt, ac multa, communi Libertati exitiosa, Imperio obtruserunt.
Tantum Relligio potuit suadere malorum!
[Note: Bellum hodie, religionis causâ, principaliter non geritur] Sileat autem, ac cesset tandem vanus ille Religionis praetextus: Non enim credimus, de religioneiam ampliùs principaliter, sed de regione potiùs agi; ut aut liberi vivamus, aut iugo Domus Austriacae, Hispanico sanguini mixtae, colla turpiter subdamus.
Utrimque Pontificii militant; utrimque nostrae Religionis: Hinc Galliae Rex; isthinc, cum consortibus suis, Saxo Elector: Quorum neuter, si Religionis res esset, sine facrilegii crimine, arma movere posset.
Sive itaque Pontificiae, sive Protestantium religionis es Germanus certè es: Cuius Maiores mortem potiùs subire optârunt, quam servitutem.
Utroumque arma, utrique estis experti. Paria paenè damna sustinuistis; totaque Patria, communi omnium dispendio, ferro, flammâque vastata est.
[Note: Amnestia itaque generalis, remotoreligionis praetextu, sancitor] Damna ergò ista compensantor: Inimicitiae indè ortae tolluntor: Odia sepeliuntor: Res in eum statum, in quo ante hoc bellum fuit, restitutior: Amnestia, seu praeteritorum malorum oblivio, omnium consensu sancitor.
Amnestia, inquam, non tamen dolosa, subdola, particularis, ac multimodis occultè restricta; qualem defunctus Ferdinandus, et Saxo privatim inter se fabricârunt: Sed universalis, fida, et omnimoda; Quae reverà omnium iniuriaturm tumulus sit, quae sit omnium oblivio, sit foedus constantis amicitiae, fidesque benevolentiae, acmoderationis sempiterna, [Note: Herod. in orat. Maximi.] quae denique omnibus ac singulis, antiquam, plennamque praestet securitatem.
[Note: Domus Austriaca exstirpator] SEcundò, iuncta omnium arma, in defuncti Tyranni liberos, ac totam istam familiam, Imperio nostro, avitaeque Libertati exitiosam, nullique, quàm sibi, fidam, Domum, inquam, Austriacam convertuntor: Illa, prout de Republ. nostrâ merita est, Germaniâ in totum pellitor: Ditiones eius, quas amplissimas Imperii beneficio consecuta est, et sub Imperio possidet, in fiscum rediguntor.
Si enim verum est, quod Machivellus [Note: libro 3. histors Flerent.] scripsit; ese in singulis Rebus publ. familias fatales, quae earum exitio nascantur: Haec certé Familia Germaniae nostrae fatalis est; quae, ab exiguis orta initiis, eò progressa est potentiae, uto toti Imperio formidulosa, imò exitiosa exsistat.
Novimus, hos passu, plerorumque hodiernorum Politicorum indignationem nos incursuros: Qui, tempori et aurae se accommodantes, in laudibus huius Familiae toti sunt, et merita eius plenis depraedicarebuccis, numquàm desipunt.
Sed ostendant illi, quaeso, ubi et quandò Austriaci (praesertim recentiores) mumere, sibi concredito, benè functi fuerint, ac, prout ex capitulationis suae tenore, obligati erant, Imperii res administraverint: Ubi, et quandò Imperium auxerint, et Augusti nomen, si tamen ab augendo id derivatur, reapse meruerint.
Et nos, ut iam antè, in secundâ Discursus nostri parte demonstravimus, Austriacos multoties in Leges Imperii peccasse, Capitulationi ac iuramento suo contravenisse, iura ac privilegia Ordinum intervertisse, imò ipsum Imperii statum penitùs invertisse: Ita, facili operâ, demonistrare possumus; publicis Imperii opibus ac viribus, ad privatam potentiam suam stabiliendam, eos abusos, quantumque illi viribus et potentiâ aucti sunt, tantum decrevisse Imperii Maiestatem, Ordinum auctoritatem, communemque Libertatem. Ut de liene referunt; eo crescente, reliquum corpus imminui.
[Note: Austriaci Imperii beneficio creverunt.] Imperio quidem Austriaci ipsam debent Austriam; quam Rudolphus Habspurgensis, primarius eorum stipes, Ottocaro, Bohmeiae Regi, ereptam, Domui, et liberis suis mancipavit: Idque omnium primum Austriacae potentiae incrementum fuit.
Fuere tamen Ducis adhuc titulo, cum aliis Familiis communi, contenti, donec Maximilianus I. Maioribus suis altiora iam spirans, et pro fortunâ animos gerens, Archi-Ducis titulum sibi primus, ut opinor, adscivit.
Nam, quod alii, in primâ investiturâ, Rudolphum Imperatorem Alberto, filio suo, Austriam, sub titulo Archi-Ducatus, contulisse, scribunt, [Note: quos citat, et sequitur Reink. lib. 1. cl. 4. c. 10. n. 5.] alii, Rudolphum, Imperatoris Alberti filium, Anno 1298. Austriae Archi-Ducem creatum tradunt; [Note: Gerhard de Roo lib. 2. hist. Austr.] eò non credimus, quod Fridericus III. Maximiliami Pater, solo adhuc Ducis titulo contientus fuisse, legatur. [Note: In reformatione de Anno 1442.]
Hunc verò Archi-Ducis titulum ob meram arrogantiam Austriaci adsciverunt, ut alias Principum Familias, longè antiquiores et eminentiores, aliquà praecellerent.
Sicut enim Archi-Episcopi praeferuntur Episcopis; sunt enim quasi Principes Episcoporum: [Note: c. cleros. Distinct. 21.] Ita etiam Archi-Dux omnes Duces praecedere debet. [Note: Bartol. Chassanaeus in catalogo gloria mundi 5. consid. 44.]
Unde Bruno, Ottonis I. Caesaris, frater, nomen sibi assumpsit Archi-Ducis Lottharingiae, ut, prurientibus auribus, summâ cum voluptate auciret, se Ducem Ducum appellari: Non quod omnibus Ducibus se praesse, aut diceret, aut cogitaret; sed quod sibi excellentissimi Ducis arrogaret aestimationem. [Note: Robertus Cenalis Episcopus Arboricensis in lib. de re Gallica.]
Porrò, quod hic Maximilianus, eiusque liberi, tot; tantisque Provinciis ac Regnis, sub utroque sole, potiti sunt, id certè Imperio, et Imperatorio nomini potissimùm acceptum ferre debent: Absque cuius fulgore, ad sublimes ac opimas eiusmodi nuptias, quas consecuti sunt, haudquaquàm felici exitu aspirare potuissent.
Ut ita Domus haec Austriaca, si à rudolpho usque Habspurgensi consideres, Imperii beneficro, ex obscuro loco, ac tenuibus initiis, ad maximam pervenerit dignationem et potentiam.
[Note: Imperium verò sub ipsis decravit] Iam si, vice versâ, Imperii nostri statum hodiernum respicias, illud, quod ad Virtutem et Fidem, quâ neminem mortalium Germanis esse superiorem, Frisiroum quondam Legati
iactârunt; [Note: apud Tac. l. 13. Annal.] sub Austriacorum regimine, pristinae integritati penitùs decoxit; Quod ad tranquillitatem regiminis; ab ipsis saepè Austriacis turbis non necessariis involutum fuit; Quod ad Libertatem; ab iisdem, ut prolexè in parte secundâ nostri operis explicavimus, in servitutem penissime depressum reperitur: Quod ad honorem et gloriam; omnibus vicinis nationibus factum est ludibrio; Quod ad fines et terminos; undique coarctatum, et in maximas angustias redactum apparet.
[Note: Imò ab ipfismet expilatum est] Neque ab exteris modò, (id quod, propriâ Ordinum culpâ factu, illi forsan dixerint) sed ab ipsismet Austriacis, Aquila Imperii, hinc inde, veriè deplumata est.
Unde hi ipsi, non augusti, ab augendo, sed, verbis Engelberti, abbatis Admontensis, angusti, ab angustando, fines Romani Imperii possent appellari.
Sub Rudolpho quidem I. imò eiusdem Rudolphi facto et culpâ, Romani Imperii potentia ingens detrimentum passa est.
Hinc enim Rudolphus rem Principi turpem commisit, universam paenè Italiam sui iuris faciens, comparandaeque pecuniae studiosus, Cancellarium suum eò mittens, qui Populos in Etruriâ omnes liberos faceet, et eos potissimùm, qui se pecuniâ redimere curarent. persolvêre, ob eam rem, Lucenses duodecim milia nummum auri; Florentini, sex milia. [Note: Nauclerus vol. 3. chronog. gener. 43.] In hunc modum et reliquae Civitates pleraeque sese, pecuniâ interveniente, in Libertatem contulerunt. [Note: Abbas Trithem. in Chron. Hirsaug. sub An. 1176.] Ita graves aere mulos egit fecum ex Italia Rudolphi Legatus: Quod Rudolpho admodùm fuit gratum; nam pecuniae ferunt studiosiorem fuisse. [Note: Hieren. Mutius lib. 21. Chron. German.]
Idem Rudolphus Pontifici, Exarchatum Ravennatem, item Bononiam, praefectursque, Ducatus, urbes, Regiones Italiae, hactenùs Imperatoribus parentes, (Romaniolam vocant) quae quotannis milia drachmarum quri septingenties pensitarent, ???[Note: (n) de ortu et fine Romani imper. c. 10. quem refert Goldast. in rationali Constit. Imper. p. 65.]
concessit: Quemadmodum, ex ipsius posteris, maximilianus Imperator Principibus aperiut, Edictoque, dato ex Oenobrigâ, 13. Cal. Augusti, Anno 1511. conquestus est. [Note: Avent. lib. 7. annal. Boiar. Mutius d. l. 21. Paulus Langius Cycneus Monachus Bozavviensis in Chron. Citizensi.]
Nec itaque falsò de eo scribit Antonius: [Note: quem refert Nauclerus, d. Vol. 3. chronogr. gener 44.] Quod semper conatus fuerit, dominium suum, et potentiam suam augerein Alemanniâ, nec visus sit curare de Italiâ; unde non ingressus sit eam. Sed quod studii sui fuerit, procurare fliis tenas et divittas: Unde et acquisiverit sibi Ducatum Austriae, et partem magnam Sueviae.
Filius huius Rudolphi, albertus, contra Adolphum Imperatorem se erexit, dicens: Imperium ad se pertinere iure paterno, neque alium eligendum, quamdiu, de regali profapiâ, idoneus aliquis ad Regnum potuerit inveniri. [Note: Tritbem. in Chron. Hirsaug. sub anno 1292.] Eoipso patriae Libertatis hostem se declarans; impotentique ambitu eò tandem evectus, ut eundem adolphum, nefeario ausu trudidaret.
Hic verò Adolphus valdé fidelis Imperio fuit, in nullo sues liberos de rebus Imperii ditavit, sed Imerrium ampiare disposuit. Totum enim Principtatum Misnensem coemit, et Imperio incorporavit, quem, usque ad mortempsuam, quietè tenuit. Sed Successor suus, Rex Albertus, totum perdidit: Is unoculus, acaectu trux erat, et avarus; cur abat enim ditare liberos. [Note: Naucler. d. vol. 3. gener. 43. et ex eo Hartmannus Schedel in historiâ sex aetatum mundi aetate 6.]
Nec absimiliter de utroque hoc Hieronymus Mutius, [Note: lib. 22. Chron. Germ.] scribit. Adolphus regnavit magnâ cum laude, et ita administravit omnia, ut nusquam notari potuerit sua quaerere, aut favore suos evehere. Praefecit rebus administrandis, quos dignos putavit, qui idoneis virtutis dotibus utiles videbantur. Magnis laboribus, et vitae discrimine saepè dilatare Imperium studuit. Pecuniâ suâ coëmisse, scribitur, ad Imperium quasdam urbes. Econtrá Albertus fuit prorsùs ad rem attentus, liberis volens amplum patrimonium relinquere: Habuit
autem numerosam prolem. Studium igitur illi fuit, insanum paenè dixerim, quamplurimum relinquere liberis.
Hinc plerique (ut mos est hominum) quem vivi persecuti fuerant, adolphum, illum mortuum post desiderârunt. [Note: Aventinus lib. 7. annal. Boi.]
Alberti filius Fridericus quomodò perpero suo ambitu totum Imperium turbis involverit, ex historis obvium est.
Si qui verò electionem eius, tanquàm legitimam, propugnent, illis meritò obicere possumus, quod Lutharius Comes Ekkihardo Marchioni, Imperium, mortuo Otthone III. ambienti, obiecti: [Note: apud Ditmarum Episcopum Mersburgensem lib. 4. Chronie.] Num currui tuo quartam deesse non sentis rotam?
Quatuor enim Electores suffragia sua Ludowico Bavaro indubitatò dederant; tribus, ad semmum, à Friderici latere stantibus.
Albertum II. cuius seu virtutes seu vitia fata nobis tantùm ostenderunt, ut praetereamus, Fridericus III. cunctator fuit (ut diu habebatur) salutaris, quod maturitati dabatur: Sed illa numquam pervenit, ut vim ostenderet. Quoties enim apud illum fieret rerum compluratio, quod haec, et illa fierent, haec, et illa timerentur, ferunt respondisse: Necdum esse tempus illa emendandi. Nec tamen, illo vivente, hoc tempus impletum est; nescitur quandò impletum, ut suo tempore scribit Crantzius. [Note: lib. 11. Saxon. c. 33. 35 ex eo Auctor Paralipom. ad Abbatem Ursperg.]
Hinc solebant per contem tum ex Germanis Itali requirere; viveretne, an mortuus esset Imperator? Quem nullis suis iniuriis, nullis Reiphbl. Christianae detrimentis commoventem se, audissent. Vivere namque difficulter crediderunt, qui, nullâ insigni editâ operâ, se vivere declararet. [Note: d. Auctor. Paralipomen.]
Hoc quoque de eo constat, illum aequis oculis videre potuisse, quod priores Imperatores non poterant; de visceribus Imperii alios incrassatos; Nimiùm enim quietus, toleravit haec omnia. [Note: d. Auctor Paral. pom.]
De eodem Andreas Bonfinius notat. [Note: decade 4. rerum Ungaric. lib. 4.] Quod non modò parcus et frugi sed avarus, et plus pecuniarum, quam honoris appetens fuerit; ad magna Rei publ. Christianae pericula animum numquam extulerit: Otii, et quietis amator, quin et plus aequo negligens, desidiosus et tardus: In Pace bellum, in bello pacem optare, et nullam in utroque constantiam retinere solitus.
Nec ab hoc abludit, quod Antonius, Episcopus Florentinus scribit. [Note: parte 3. historiali tit. 22. §. 3. in sine.] Nil imperialis Maiestatis visum est in eo; nec Libertas, nec sapientia; quasi semper peralium loquebatur: Sed multa cupiditas; cum munera honestè quaereret, et libenter acciperet. Demum Româ reversus est domum suam, cum modicâ opinione virtutis suae.
Quem Antonium citat Paulus Langius Cycneus, Monachus Bozawiensis [Note: in Chronico Citizenfi.] acversùs nostrates, qui hunc Caesarem Fridericum, adhuc in humanis degentem, supra modum (ut ipse loquitur beatificavertunt, et, velut omnigenâ virtute suffultum, ad astra usque, encomiis (ut dicam, adulactoriissuit naeniis) tulerunt.
Ut verò etiam insigne quippiam è rebus gestis ipsius excerpamus, Concordata ista Nationis Germanicae, tum Libertati, tum existimationi, tum utilitati Imperii penitissimè contraria cum Pontifice, Friderius hic, annuentibus Moguntino, et uno alterove è rasâ cohorte, toti Imperio, seu obtrusit, seu obtrudere voluit.
Quâ de re prolixè carolus Molinaeus scribit. [Note: quem refert Goldaestus in mtienali Constitut. Imperii p. 116.] Germani, miseram sortem suam deflentes, persuadere nixi sunt Imperatori, ne Pontificibus romanis ampliùs obtemperaret, nisi saltem quaedam, ad pragmaticam tenmdentia, priùs ab eis impetrasset. Ostendebant enim, suam longè deteriortem esse conditionem Gallis, vel Italis, quorum servi (Italorum imprimis) nisi
res immutarentur, meritò dicebantur. Rogabant, urgebant, Proceres, Populique Germaniae, gravissimis, tum rationibus, tum exemplis, tum utilitatem, tum necessitatem Imperii: Imperatotisque fidem inplorabant, obtestabantur (quà ipsis vel Sacramento obstrictus erat) nec non dedecus et verecundiam, quod decretorum, in suâ natione digestorum, solifructu carerent. Quod Gallica Natio adversùs exactiones Pontificum non frustrà recursum habuerit ad Regem suum, à quo protecta sit: Quodque non diu, ex dictis decretis pragmaticam sanctionem, pro Libertate suae Nationis feliciter confecisset, et utiliter servari faceret. Quod Imperator nec minùs possit in suo Imperio, nec imnus debeat, Populo et Statibus Imperii, quam alius Rex in Regno suo. Quidam ad supremum suturum, si exteri, ad Regem suum recurrentes, raesidium inveniant, et abeo, contra dictas exactiones protegantur; Germani verò et Status Imperii, ad suum Imperatorem recurrentes, ab eo deserantur, xive potiùs prodantur, decretisque, in suâ Nationec factis, priventur? Imperator verò ab Aeneâ Sylvio dementatus, spretâ tot Populorum suorum, tam aequâ, iustâ, et necesariâ postulatione, enndem Oratorem delegit, quem ad Papam mitteret, suo nomine iuramentum in eius verba praestare, et absolutam totius Germaniae oboedientiam; utpotè meram, (quam vocant) oboedientiae patriam, Conciliaribus patriisque decretis calcatis, effectam: Prout idem Orator, eodem Friderico mittente, et eius nomine, Eugenio IV. publicè renuntiaverat; se, scilicet, Fridericum, ac Germanos omnes, in humanis, divinisque, ei obtemperaturos. Itaque Friderieus Austrafius bis Germanos sprevit, et elusit, nativisque et conciliaribus decretis spoliatos, servituti Paepae subicit: Quae partim causa fuit, quod septem annis, priusquàm moreretur, curavit, filium suum Maximilianum non solum eligi et coronari Regem Romanorum, sed etiam in Imperii administrationem associavit, ne post obitum suum transferretur Imperium in aliam familiam; suspectos habens Cermanos, quos bis, contra Conciliaria decreta, postulatis eorum spretis, servituti papalium exactionum
subiecerat. Hucsque Molinaeus; cui ne, ut extero, fides derogetur, idem Goldastus optionem adiungit Casarum Hedionem, Ecclesiasticae historiae Scriptorem.
Magis succinctè, et, seu Papatus amore, seu Imperatoris metu, subobscurè quidem Crantzius; [Note: lib. 11. Saxoniae c. 30.] haud tamen sine aculeo. Laus egregia Friderici, Pacem Ecclesiae reddidisse: Sed, aliquantò moior, si hoc adiecisset operi suo, ut auro Provinciae non emungantur, vel ut ipse Pater Patrum ex auto, quod ex annatis corrodit, Christianismus tutaretur, non suos nepotes glorificaret. Haec qualiacumque oculo tum Rex, ut per omnem aetatem reliqua Imperii detrimenta, dussimulabat.
Talis ergo Imperio fuit Fridericus: Sibi verò, suisque optimè prospexit, nec destitit, donec filio suo Maria, totius Belgii herres copularetur. Hic enim exitus et fructus belli cum Carolo Audaci ad Nussiam gesti fuit: Cravissimasque expensas Imperii Status sustinuerunt frustrà, ut maximilianus, Imperatoris Friderci filius, Mariam illam, sponsam, inde coniugem haberet.[Note: ex Crantzo Auctor Paralipom. ad Abbatem urspergensem.]
Fridericum Imperatorem maximilianus excipit, quem ingenii vigore et fortitudine Patri anteferendum, negarehaud possumus: Nam Maximilianus varia quidem et ingentia, in Italiae confiniis, bella gessit; sed non tam ad publicum Imperii, quam privatum Domus suae emolumentum. Nec enim bellum, quamvis ipsius administratione atque consiliis, prorsùs Imperii nomine geri, atque Duces Imperii iussu eligi, eiusdemque nomine milites conscribi, et parta loca, et Comitiorum praescripto, distribui voluit: Sed ullum sociorum, aliuduc, quam suum nomen admittere, victoriaeve praemia aliorum, quàm suorum, avamvis Imperii nomine, esse noluit. [Note: Gviceiard, libro 7. histor.] Unde parciùs ab Imperii Statibus subsidia illi subministrata, aut, si Mutio credimus, [Note: libro 30. Chron. German.] omninò denegatasunt.
Fuerit itaque fortis, fuerit bellator Maximilianus: Sibi tamen, suisque, non Imperio fuit.
Carolum V. Heroem, prudentiâ et fortitudine insignem fuisse, iactitant, nec nos adeo id diffitemur: Non is tamen his suis virtutibus Imperium auctum, sed, modò proprio commodo velificaretur, diminutum potiùs ivit.
Nam, ut in Italiam transeamus, Mediolanum, à Gallis recuperatum, Hispani, secundum Electoris Moguntini vaticinium, [Note: apud Sleidan. lib. 1. histor.] sibiretinuerunt: Et adeò hunc Mediolanensem Principatum suum esse, putavit Carolus V. ut Anno 1544. Pace apud Svesiones factâ, Filio Regis Galliae, Aureliano Duci, Ferdinandi Fratris filiâ in matrimonium promissâ, illum in dotem constitueret. [Note: Sleidan. lib. 15. histor.]
florentinus, quos subegerat, et ex officii sui ac Capitulationis praescripto, Imperio unire debuerat, idem Alexandrum Medices, cui filiam suam notham, Margaritam, in matrimonium promiserat, principem constituit: [Note: Sleidan. lib. 7. histor.] Eoque trucidato, rei summam commisit Cosmo. Qui, de voluntate Caesatis, in matrimonium duxit, Petri Toletani, Pro Regis Neapolitani faliam, Eleonorum: [Note: Idem lib. 10. histor.] Sed Alioquin, Imperio in nullo se obnoxium, agnovit.
Senarum urbs, quam iam olim à Maximiliano Pontifex, usitato inter Austriacos mercimonio, triginta aureorum nummum milibus, ut ei Dominum imponeret, urbinarium Ducem, clàm emerat, [Note: Gvieciard. lib. 11. histor.] Carolo V. Anno 1555. his conditionibus dedita est; ut Caesar Civitatem et Rem publ. in fidem suam et Imperii acciperet, salvâ Libertate, et Magistratuum antiquâ auctoritate, etc. [Note: Thuan. lib. 15. histor.] Sed post Franciscus toletanus, ab eodem Caesare eò misus, contra pacta ac fidem datam, non solum novam Rei publ formam instituit, sed omnem Libertatis speciem prorsùs sustulit. nec alium dixit, se tantarum calamitatum videre exitum, quam
si se, et omnia sua, optimorum Principum arbitrio ac voluntati, sine conditione et exceptione, permitterent. Et quamvis Caesar pacta, à Cosmo antea facta, rata habuisset, novum denuò instrumentum eâ de reconfici mandavit, quo ditionem Senensem, iure Imperii ad se devolutam, Philippo filio concessit, et rescissis pactis, á Cosmo conventis, supremum ac merum in eam Rem publ. Imperium eidem attribuit, etc. [Note: Idem. lib. 16. histor.] Qui Philippus, cum operâ et amicitiâ Cosmi, non multò post, indigeret, Senensis ditionis possessionem Cosmo concessit. [Note: Idem lib. 18. histor.]
Ita Senae, contra Capitulationem Caesaream, ac specialia deditionis pacta, à Carolo V. in filium, et ab hoc mox in Magnum Hetruriae Ducem translatae sunt: Cuius posteris, Imperio ademptae, adhuc hodiè serviunt servitutem.
De Urbibus, Parmâ et Placentiâ, Carolus V. ipsement, ad Cardinales, Anno 1526. fassus est. [Note: apud Sleidan. lib. 6. histor. et Hertled. tomo 3. constit. Imper. p. 493.] Nullum esse Regem, qui maiore studio, quam ipse, romanam Ecclesiam complectatur. Dcoumento esse Parmam atque Placentiam: Quas Urbes, licet Imperii sint ditiones, et ab eo nuper avulsae, restituerit Ecclesiae, cum tamen iure non teneretur.
In Germaniâ nostrâ Ducatus Wirtembergicus, ex primae investiturae tenore, Feudum Imperii fuit, et, deficientibus legitimis Successoribus, publio Imperii domanio uniri debuit, ob es were, daß der mänliche Stamb vnd lini, der Hertzogen, vnd Herrn von Wirtenberg gantz absterben, vnd keiner mehr seyn würde, soll oder mag alsdann solch hertzogthumb, nicht ferner jemans, aus einiger Visach, oder weise, wie die gesenn möchte, zu Lehen verliehen, oder durch einen andern titul, form ode mas, gantz oder ichzit, von Städten, Schlösern, nützung, oder ihrer zugehörung, davon geben, verkaufft, vereussert, oder in verwaltung, in ambr-oder pflegersweise eingegeben, oder in beseß zugestellet werden, sondern solch Hertzogthumb mit aller Oberkeit, Herrligkeit, Mannschafften, nutzen, Leuten, und
Gütern, nichtes ausgenommen, soll bleiben, bey Römischen Keysern vnd Königen, vnd bey dem Heiligen Römischen Reich ewiglich, vnd also in mehrung des Reichs Widdumbgut, der Cammer incorporiret, vnd verleibe seyn. [Note: Erectio Ducatus VVirtembergici de dato Wormbs 21. Iul. Anno 1495 ap. Hortl. tomo 1. de bello Germ. l. 3. c. 1. n. 10.]
Hunc verò, simul ac Domus Austriaca nacta est, mordicùs tenuit, et quamvis à Landgravio vi iterùm illi extorqueretur, Cadanitamen posteà proprio suo commodo prospexit, cavitque: Ut Ulriecus Princeps, et ipsius heredes masculi, Ferdinandi Regis, tamquam Austriae Principis, beneficiarii essent, et agri Wirtem bergici possessionem ei ferrent acceptam: exstinctâ fortè familiâ Wirtembergicâ, nec exstantibus masculis, Austriaci Principes eam regionem obtinerent, Imperii beneficio et auctoritate. [Note: Sleidan. lib. 9. histor. Hertled. d. tomo 1. lib. 3. c. 13. n. 4.]
Et ita nobilissimum Imperii Feudum, spesque, eo aliquandò potiundi, Imperio decessit, Austriaca verò Domui accessit.
Constantienses, Civitas Imperialis, proscripti, Austriacae Domui se dediderunt in perpetuum, et à Ferdinando his conditionibus in tulelam recepti sunt. Ferdinandum, eiusque liberos, et heredes, pro Dominis suis imposterùm agnoscerent, iisque fidem omnem et oboedientiam praestarent, nec ab iis ullo tempore deficerent, neque foedus ullum inirent: Decretis, quae Ferdinandus, eiusque Praefecti facturi essent, omninò parerent: In bellicis, aliisque negotiis, Ferdinando, eius liberis, et heredibus praesto essent, et imperata facerent, sicut reliqui Provincialies.[Note: Sleidan. lib. 21. histor.]
Ad eum modum iterùm, Urbs Imperialis provincialis facta est, Imperioque adempta, privatum Austriacorum auxit patrimonium.
Memorabile quoque Cameracensium exemplum est: Quos Ludowicus, Galliae Rex, Anno 1478. suis Legibus vivere iussit, et discessurus, vocatos ad se Primores Urbis, in haec verba
allocutus est. ???(b) Defensor ego vestrae Civitatis et Vice Comes, vestris Legibus vos vivere, et á Maximimiliani consortio immunce esse, iubeo. Imperatoria arma, quo leco movimus, quandò ita lubebit, reponite; et avu illa, quae animi gratiâ aliquamdiu eragata est, postlimiò in pristinum hospitium revertatur: id quod hirundines, ineunte vere, solent.
Ita externus Rex, sive Cameraco Aquilam, sive Aquilae Cameracum spontè suâ restituit.
Carlus verò V. qui, non Civis modò et Germanus, sed Imperator quoque et Augustus audire volebat, eandem Aquilam rursùs expulit Cameraco, et Cameracum Aquilae eripuit, Domiuque suae in servitutem addixit. Eràt autem decimus dies Novembris, quo Urbs haec Libertatis suae iacturam pssa est. [Note: Hubertus Thomas Leodius lib. 12. de vitâ Friderici Palatini in fine?]
Traiectum ad Mosam, Urbem Imperialem, sed sub patrocinio, seu protectione, Ducis Brabantiae, et Episcopi Leodiensis exsistentem, idem Carolus V. Imperio ereptam, ad instantiam Brabantinorum, sibi asseruit, suisque privatis ditionibus inseruit.[Note: Hubert. Thomas leodius d. tractatu l. 13.]
Caroli V. Successores ut cursim transiliamus, qui, nec Pace, nec bello insignes fuerunt, defunctus certé Ferdinandus, perfractis omnibus Legum ac Capitulationis repagulis, nullâque divini, vel humani iuris ratione habitâ, quicquid nobis, à praecedentium Imperatorium machinationibus, adhuc reliquum fuit Libertatis, uno impetu pessumdatum ivit, diuturnoque bello omnes Germaniae vites penitùs afflixit, nec in unam, alteramve Urbem, sed in universos ordines indiscriminatim solidam sibi usurpavit tyrannidem.
Quare, cum Imperii res ita malè, et ad proprium solum commodum, Austriaci gesserint, optandum foret, Electores stetisse pacto, quod, tempore Ludow ici Bavari, interse fecisse nonnulli scribunt; [Note: Auctor des Apocalyptischen, doch Politischen bedenckens, von dem zu Franckfurt am meyn angestellten compositionstag, sub nomine Irenai Heylands Anno 1631. editum.] quo cautum perhibetur, daß zu ewigen Zeiten
keiner vom Haus Oesterreich zum Römischen Keyser erwehlet werden solte. Quale etiam Poloni, Austriacorum ambitionem experti, in Comitiis suis aliquandò sanxere: ne quis scilicet, in electione novi Regis Poloniae deinceps aliquem ex Domo Austriacâ nominare, aut suffragio suo commendare auderet; alioquin, ipso facto, infamem fore.[Note: Chytraeus in Chron. Sax. lib. 29.]
Quia autem huius pacti, si tamen eiusmodi quid inter eos conventum est, haud satis memores Electores exstiterunt, incendium, ab Austriacis in Imperio ortum, nisi totali Austracorum ruinâ, exstingui vix poterit.
[Note: Removetur rei iniquitas] NEc Virtutes, aut animi dotes, quibus, familia ista clarescere, vulgò iactitatur, quisquam obiciat, et Clementiae imprimis famam, quam paud multos habet: Quorum in ore pervulgatum est; nullum, in hac familiâ, unquam exstitisse Tyrannum.
Nam Virtutum quaedam species, etis primo intuitu sese offerant; attamen istae quoque, non minùs noxiae, quam vitia, sunt, quoties parando Regno finguntur: [Note: Tac. lib. 4. annal.] Cumque novum Imperium inchoantibus utilis sit Clementiae fama; [Note: Idem lib. 4. histor.] ista quoque Clementiae in hac Domo affectatio, tamquam novi Imperii illecebra, eò magis suspecta esse debet.
Et, quicquid Clementiam ac mansuetudinem suam iactitent Austriaci, nobis, in libertate natis et educatis, placet generosa illa Demosthenis vox: Qui, plerisque aliis Antipatri humanitatem ac facilitatem laudantibus; Dominum, inquit, quantumcumque facilem repudiamus. [Note: Bodin. lib. 5. de Republ. c. 6.]
Scipionem Africanum, licet nullius criminis suspectum, nedum convictum, Roma, adhuc libera, ferre non potuit: Nam, ut testatur Livius, [Note: lib. 38. histor.] periculocum erat, unum hominem
esse caput, columenque Imperii; sub umbrâ Scipionis Civitatem terrarum, Orbis Dominam, latere; nutus eius, pro decretis Patrum, pro Populi iussis esse.
Quem ad modum, Florentinos quoque suos Nicolaus Uzanus, ut Iohannis Biccii, Medicaei, potentiae ab initio obsisterent, monuit, [Note: apud Machiavell. lib. 4. bist. Flerent.] demonstrans; quàm periculosè istius modi hominem foveri, in quem omnium animi concurretent: Facilè quidem principiis obsisti, verùm, dilata in morax, invalescere, tandemque difficulter reprimi posse.
Ista quoque Domus Austriaca, quae etsi criminis omnis expers esset, Libertati tamen nostrae iamdudùm nimia est, quae nutus suos pro Decretis Ordinum haberi vult, quae absolutum dominatum re ipsâ in Imperio usurpat, et tantùm verbis non prosfitetur, finibus nostris expellatur.
Et, quod Alexander Magnus ait, [Note: apud Curit. lib. 6. histor.] sicuit in corporibus aegris, nihil, quod nociturum est, Medici relinquunt: Sic nos, quicquid obstat Imperio nostro (cuius fundamentum Libertas, non unius arbitrium est) recîdamus.
Atheniensium, seu Ephesiorum ostracismus, et Syracusanorum petalismus, ne quidem virtutem eminentem in Republ. tolerare poterat: Unde apud illos cautum reperiebatur, ne quis unus de illis excelleret; sed, si quis talis exstitisset, alio loco, et apud alios esset. Verebantur enim, ne Virtutis splendor clarissimus, in uno Cive aliorum oculos ac mentes ita perstringeret, ut Libertatis obliti, excellenti virtnte Viro servire, quam imperare mallent: Eòque magis metuendum id videbatur, si cum virtute, generis nobilitatem, aut potentiam, aut rerum gerendarum usum coniunxisset, atque ita, aut volentibus, aut invitis Civibus, Libertatem de manibus, adhihitâ vi, extorquereposset. [Note: Bodin. lib. 2. de Republ. c. ult.]
Itaque peccatum huius poenae fuerunt, eminens Virtus, divitiae, multitudo amicorum, aliave civilis potentia: Et exilium hoc illis indicebatur, qui ceteros gloriâ, divitiis, existimatione
superarent, adeò ut, sine suspicione, in Civitate retineri non possent. [Note: Plutarchus in Niciâ.] Nec ostracismus erat improbitatis castigatio, sed clationis ad perpetrandum facinus, ac gravioris potestatis moderatio.[Note: Petrus Gregorius lib. 22. de Republ. c. 10.]
Quâ ratione etiam hodiè Veneti, neminem temerè ex Optimatibus, qui, vel insigni Virtute, vel Spiritu, in gerendis rebus, ceteris antecellat, nimiò plùs clarescere, vel, collectâ gratiâ, potentem et clarum fieri patiuntur.[Note: Iovius lib. 1. histor.]
Leo enim, exmonitu Periclis, [Note: apud Aristophan. in ranis, quod etiam refert Val. Max. lib. 7. c. 2.] in Urbe nutriendus non est, nisi nutrito obsequium praestare velis.
Quod si eiusmodi ambitiosa ingenia honoribus nimiis cumules; intumescent: Et primùm corrumpent multitudinem; hinc rapient imperium; deinceps oppriment Civitatem; postremò, non aliter, quam truculenti Tyranni, devastabunt omnia. [Note: Boterus lib. 1. Polit. illstur. c. 7.]
Nec ergò, ex Polybii sententiâ, [Note: lib. 2. histor.] unquam permittendum est, ut cuiusquam principatus in tantum crescat, ut, neque de manifestâ iniustitiâ, liceat apud eum dubitare.
Nos sanè, perinde ut superiùs allegati Populi, Virtuti bellum indicere nolumus, nec Virtutem e medio tollendam, censemus: Sed, sub Virtutum larvâ ac specie, grassantia vitia; Ambitionem, praeposteram dominandi libidinem, perfidiam, periuria, tyrannidem.
His enim vitiis Domus Austriaca abundat: Virtutis autem, aut boni quippiam, si forsan sese prodat, id aut simulatum, aut certé modicum, imò perpauxillum, nec deeo valdè curandum est.
Nam, velut sanguinis emissinoe, ac purgatione, plurimum, etiam boni sanguinis elicitur; fieri tamen hoc expedit, nisi vitae velis periculum facere: [Note: Glapmar. lib. c. 11.] Ita Imperium nostrum, eiusmodi
potenti, et omnibus formidulosâ familiâ evacuari oportet; etiamsi ea in totum mala non esset.
[Note: Removetur quoque rei difficultas] DIcet aliquis, Austriacos tam altas in Imperio egisse radices, ut convelli, sine convellentium exitio, non possint. Cui nos respondemus, quod satius quidem fuisset, providere, ne aliquis, aut aliqua familia, in Republ. nimiùm creserret: Ubi verò res in eum statum pervenit, non statim desperandum, aut manus demittendas, iugumve subeundum, sed medicinâ utendum esse, Aristoteles [Note: l. 5. Palit. c. 3.] praecipit.
Et optandum equidem foret, in eo rem consistere statu, ut mollior Medicina adhiberi, lenioribus fomentis exortus hic tumor discuit, et paulatim, ac per ambages, seu circum ductione aliquâ vires huius familiae frangi possent! Ne, dum uno ictu praecipitatur, causam arriperet, extrema, eaque praecipitia, ac Rei publ. periculosissima experiundi.
Imò, modò res adhuc esset intergra, satiùs iudicaremus, non moveri in Austriacos bellum, quam motum omitti.
Ut enim Medici plus interdum quiete, quam movendo atque agendo proficiunt: Sic potius foret, omittere praevalida ac adulta vitia, quam hoc assequi, ut palam fiat, quibus flagitiis impares simus. [Note: Tiberius ap. Tac. l. 3. annal.]
Homines enim magnos, aut non fodiendos, aut, si ceperis, exstingvendos esse, aiebat Raninaldus Albizius. [Note: ap. Machiavell. l. 4. hist. Florent.] Quod si tyrannis eorum concusa tantum fuerit, nec tamen eversa, crudelisimas bonorum asforitum Civium strages consequi, tyrannidem verò, firmissimis praesidiis ac munimentis, stabiliorem, quàm anteà, fieri, necesse est. [Note: Bodin. l. 6. de. Republ. c. 4.]
Austriaci itaque, nobis iugum excutere nequiquam annisis, velut comoprobatâ dominatione, firmiores futuri sunt; [Note: Liv. l. 34. hist.] exutâque simulatione, Monarchas palam induent: Nos autem, qui
hucusque, si non in Libertate, certe in Libertatis opinione viximus, servitutem nostram apertè confitebimur.
Sed iam, nî fallimur, Austriaca Domus extrema tentavit, ac ausa est: Cadere de fastigio potest; descendere non potest. Iam tumor hic totum Imperii corpus inflammavit: Iam in virulentum erupit cacoêthes, ac ad maturitatem pervenit. Imò iam, sectione et ustione uti, exorsi sumus, stetimusque armati, contra armatum Austriacum Imperatorem.
Pergendum itaque est, aut recidiva longè periculosior ipso morobo evadet.
Et, ut ne corporis quidem morbos, dicente Tiberio, [Note: apud Tac. d. lib. 3. annal.] veteres et diu auctos, nisi per dura et aspera coerceas: Ita non, nisi acerrimis remediis, et excisâ ipsâ morbi radice, hunc Imperii nostri morbum.
Obfirmentur ergò, et conspirent, contra vipereum hoc genus, omnium, quicumque servire delignantur, animi: Magna enim adversùs Tyrannum victoriae pars est, nolle ampliùs tyrannidem pati. [Note: Liv. lib. 6. histor.]
[Note: Austriaci superari posunt, sublatâ Ordinum discordiâ] Conspirent, inquam, et removeatur, ante omnia, quae omnium malorum causa ac fomes est, Ordinum discordia: Depositis inimicitiis, et omni privato respectu, coëant inter sese omnes, cuiuscumque tandem religionis sint, Imperii Ordines, ac in commune consulant; statimque potisimum, Austriacorum armorum, robur concidisse, apparebit.
Nostris enim viribus isti nos conficiunt; nostris discordiis vincunt; nostrâ stultitiâ florent; vitia nostra in gloriam, nostrum damnum in commodum suum vertunt: Nec vastisima ista Regna, quae sub utroque sole possident, Germaniae, si concors illa, et absque intestinis dissidiis sit, subiugandae satis sunt.
[Note: Cum exterorum auxilio] Praeter internas vires, adsunt nobis auxilio Exteri; potentisima illa Sueciae ac Galliae Regna: Quorum hoc sempiterno et antiquo, illudrecenti quidem, sed memorabili, in Austriacos odio inclaruit.
Norunt hae Nationes, initiis potentiae vicinae, nimiùm ac manifestè crescentis, à vicinis, ex praecepto Thucydidis, [Note: lib. 1. histor.] mature occurrendum, facileque sibi augurari possunt, damna, quae Austriaci ab iis hucusque passi sunt, altâ illis manere mente repôsta: Nec itaque arma unquam deponent, nisi his, aut deletis, aut ita in ordinem redactis, ut nocere ampliùs non possint.
Non enim salutis modò nostrae, sed et propriaesecuritatis causâ, arma sumpserunt, et adhuc manibus tenent: Ne, Germaniâ penitùs subiugatâ, Hispanus, à multis victoriis potens et efferatus, bellum in illos transferat, acferrum in ipsorum viscera, toto conatu, idque eo validius, stringat.
Itaque nos, vel inscios, vel invitos et reluctantes, imò vel ingratos, servabunt, et ab Hispanorum seu Austriacorum iugo tutos reddent: Ut Parentes aegrotis liberis suis, etiam reluctantibus, medicamenta ingerunt; non ad ipsorum voluntatem, sed salutem, et proprium suum solatium.
Legati Campanorum ad Senatum Romanum inquiunt. [Note: apud Lib. lib. 7. histor.] Pugnavimus verbo pro Sidicinis; re pro nobis: Cum videremus, finitimum Populum nefario latrocinio Samnitium peti; et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiectum iri incendium.
Idem de Sueciae et Galliae Regnis iudicium esto.
Pugnant ista verbis pro nobis; re vero pro semet ipsis, in nostro territorio, nec unquam Hispanos, Austriacosve, plenos Germaniae victores, aut maris Balthici Dominos, aequo animo patientur. Res enim ipsorum quoque agitur, cum proximus paries ardet: Maluntque in alieno restingvere, quam in proprio experiri incendium.
Utut ergò in summo potentiae suae culmine hucusque steterit Domus Austriaca, stetit tamen, ut experientia testis est, lubrico admodùm vestigio; valdeque iam vacillat, imò ad casum inclinat.
Quod si, unà cum exteris his, communi eam nisu propellamus, facilè per abrupta in praeceps ruet.
[Note: Novus Imperator eligitor] Oppresâ et è medio sublatâ hac Familiâ, quâ vigente et florente Patriae Libertas in tuto numquam erit, Status Rei publ. et forma eadem, quae Patrum nostrorum memoriâ fuit, maneto: Ita, ut ipsa vis imperandi ac Imperii Maiestas penes Ordines universos resideat; administratio verò, sed limitata et restricta, seu administrationis potiùs directorium, uni alicui, Imperatoris nomine, committatur.
[Note: à virtute, non nobilitate, aut divitiis] Novus itaque Imperator eligitot: Inque eâ electione, non tam Familiae, aut divitiarum, et potentiae, quam Virtutum, ac Prudentiae, tam civilis, quam militaris ratio habetor.
Militaris verò praecipuè, quae, turbulentis nostris temporibus, in inclinantis hac mundi faece, omnium maximè necessaria est: Nam ea, quae ad statum Rei publ. spectant, per Imperii Senatum (de quo inferius) expediri possunt, imo et debent.
[Note: Nec dignitas haec ultra tres personas in eâdem Familiâ continuetur] Ut autem libera electio semper in recenti memoriâ maneat, nec unquam obliteretur, Lex sollenniter fertor, ac aliis Legibus fundamentalibus inseritor: Ne, ex eâdem Principum familiâ, tres Reges ordine creentur.
Ita enim Imperatorum ambitioni modus ponetur, nec illi potentiae suae augendae nimium studebunt; si Imperium, ne quidem per electionem, ad tertium suum heredem derivatum iri, praevideant.
[Note: Obiectio] Si quis autem nobis, qui Virtutum, non opum, rationem haberi volumus, cum Moguntino [Note: apud Sleidan. lib. 1. histor.] opponat; non ea iam esse tempora, ut nostrae gentis aliquis Caesar infirmior creari
[Note: Ad eamque responsio] possit: Illi cum Trevirensi [Note: Ibid.] reponimus. Si deligamus idoneum, satis Germaniam habere nervorum, atque potentiae, quibus sustineat hoc onus. Si quem igitur summae rerum praeficiemus, et nostris copiis adiuvabimus, non est, quod Exteros metuamus: Modò idem sentiamus et velimus omnes, in tuto res erit. Facile enim ratio ineniri poterit, quemademodum, nostrae Gentis, Caesar, designatus, et domi retineat, et foris auctoritatem.
[Note: Media sustentandi Imperatoris ab hereditariis Austriacorum bonis sumenda.] CUm autem reditus Imperii, qui adhue, tempore Friderici Barbarossae, sexaginta tonnas auri confecerunt, [Note: ???neidssix. ad tit. Instit. de hered. quae ab intestato. tit. de successione fisci n. 5.] hodiè adeò exigui sint, ut Imperator vitam inde sustentare nequeat; [Note: Granvollae. ap. Sletd. l. 17. hist.] quâ de causâ, in Austriacâ Domo, quod ea, ob ditionum amplitudine, suis sumptibus imperatoriam dignitatem tueri posset, immemoriali paenè tempore, continuatum est Imperium: Bona patrimonialia eiusdem Domus Austriacae, quae satis opima et lauta sub Imperio possidet, in fiscum redacta, ad Imperatoris sustentationem applicantor.
Nec id absque exemplo, nec iniquum, quin ubivis potius gentium usitatum est: Ut, qui in Patriam deliquerint, ac Perduellionis rei sint, illi non Patriâ modò, sed et vitâ careant, corumve bona publicentur, ac in Patriae, cuius perniciem moliti sunt, commodum vertantur.
Tarquinii, ob malefacta Româ expulsi, mobilia corum direpta, ager publicatus, ac Marti consecratus: [Note: Liv. l. 2. hist.] Hi tamen, utut crudeles et iniqui in Cives, Imperium validissime auxerant, Exterisque ac hostibus fuerant formidandi.
Nostri vero Austriaci, tam, adversus Cives, Tarquiniis tarquiniores exstiterunt; quam adversus Exteros ita male rem gesserunt: Ut, quae formidini olim fuit, Aquila Imperii, durante corum administratione, omnibus facta sit ludibrio.
[Note: Et ab Electoribus] Ulteriùs, cuncta scrutantibus, iustisimum vietur, inde repeti, unde inopiae causa est. [Note: Tacit. libro 1. histor.]
Inopiae autem causa, non exigua, ab Electoribus est: Quos Carolus IV. ut filium suum Wenceslaum, monstrum illud hominis, ad Imperium promoveret, pretio nundinavit, cumque illud repraesentare non posset, publica illis Romanae Rei publ. vectigalia obligavit; perpetuum Imperii malum. [Note: Hartmannus Schedel in historiâ sex axtum mundi, aetate 6.]
Hinc enim Romana potestas ad nihilum redacta, nec posthac extollere caput Imperium potuit: Cum Principes Electores omnia sibi retinerent, Imperatoremque iureiurando adigerent, ne pignora revocaret. [Note: Aeneas Sylvius hister. Bohem. c. 33. Cumntz. lib. 11. Saxon. c. 25.]
Ita evisceratum est Imperium: Rheni vectigalia, quae pro patrimonio erant Regao, inter Electores departita sunt. Deplumata est Aquila, ut, in reliquum, sit ceteris animalibus contemptui: Quid enim potest sine pennis? [Note: Crantz. lib. 10. Saxon. lib. 30.]
Vnser Herr der Neyser, oder Küntg mögen ihren stat nitt mer behalten. Der hochwirtig stat ist abgezogen dem Reich von den Kurfürsten, vnd das vnser Reich ist kranck/blöd/vnd schwach. Scribitur in reformatione Sigismundi Imperatoris, de Anno 1436. [Note: in proae. apud Gold ast. in Reichsconstitution, reformation, ordnungen vnd ausschreiben p. 176.]
Has ergò furtivas, et malâ fide possessas, pennas, si cornices istae, aut reddant, aut reddere compellantur, iam Aquila nostra iterùm in sublime se extollere poterit, nec alio opus habebit subsidio.
Quantocumque enim tempore possederint, malâ semper fide, et vitioso titulo ea possederunt, et adhuc possident, nec ullâ se praescriptione tueri possunt. Cum nec mortales contra DEUM immortalem, nec privati contra Rem publ. praescribant: Ut Temistocles, et Cato Maior dixerunt; cum fundos Rei publ. saecularibus curriculis possesos, à praescriptione privatorum vindicarent. [Note: Plutarchus in vitâ corundem.]
UNoquoque autem Imperatore mortuo, Ordines Imperii universi semper conveniunto: Gravamina, quibus à defuncto Impratore se oneratos opinantur, conferunto: Et, si is potestatis suae septa transiliisse visus fuerit, acta eius retractantor: Futuroque Imperatori, iisdem derebus, severa Lex, communi seitu praescribitor; quam transgredi non liceat. Ita status Rei publ. ac communis Libertas in eodem semper tenore conservabuntur, initiisque novatorum occurretur.
Nam omne malum nascens facilè opprimitur; inveteratum fit plerumque robustius: [Note: Cic. 5. Philipp.] Perinde ut
Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
Quo posita est primùm tempore, virga fuit.
Tunc poterat manibus summâ tellure revelli:
Nunc stat in immensum viribus aucta suis. [Note: Ovid. lib. 1. de remedia Amoris.]
Et hac Status Ratione, Poloni Libertatem suam hucusque propugnasse videntur: Licet enim Reges corum saepissimè solidae potentiae fundamenta, non exigua, iecerint, post mortem tamen illorum ea à Nobilitate, illicò, cum pulvisculo sublata sunt.
Apud Venetos quoque, defuncto Duce, haud dispari modo proceditur: Apud quos, hoc in casu, quinque creantur Correctores, tres Inquisitores. Et horum quidem munus est, perquam diligenter inquirere, in vitam superioris Ducis, actaque universa, et observare, an discesserit aliquatenùs à praescripto Legum, et eum, si quid offendisse fortasse comperiant, ilico differre. Poena, quâ mulctandus ille foret, in heredes transfertur: sed mulcta pecuniaria tantum irrogatur.
Partes verò Correctorum sunt, videre et animadvertere, an novâ Lege quapiam, quâ is, qui futurus est Princeps, obstringendus veniat, opus sit, et an aliquid vitii sit emendandum, quod exstiterit in administratione demortui Ducis.
Horum gratiâ, statim ubi creati fuerint, sese conferunt in sedes attributas ipsis, et, quoties opus est, iterant conventum: Donec ea, quae, vel immutanda, vel prorsus innovanda videantur, habeant constituta.
Rebus omnibus diligenter expensis, atque animadversis, significant id Consiliariis, et Praesidibus quadraginta Virum, à quibus indicuntur Comitia, more et loco, usitatis.
Congregato Concilio, accedunt eò quinque Correctores, à quibus refertur de iis, quae visa fuerint, vel emendanda, vel in mores etiam inducenda: Et singula, vel approbantur, vel reiciuntur, sussragiis adhibitis.
Quâ sanè ratione, quicquid opus habet emendatione, statim corrigitur: Et, si quid erutum fuerit, quod expediat Rei publ. promulgatione Legis alterius, id facile adsciscitur. [Note: Donatus Ianncitus de Republ. Venetâ.]
Imitemur ergò hunc Venetorum morem, Libertati conservandae apprimè accommodum. Et Electores quidem Correctorum vices sustinento: Non ipsi tamen Capitulationes Caesareas, pro lubitu, formanto ac reformanto; sed, si quid corrigere visum fuerit, ad universale Ordinum Concilium deferunto.
[Note: Concordiae studendum.] NE verò recidivam patiamur, et posterior paroxismus vehementior ac nocentior priori exsistat, ante omnia, causa et origo omnis mali in Imperio. Diffidentia inter Ordines ac simultates, è medio tolluntor, pristinaque Concordia et Confidentia sancitor:
Ovomedò namque discordiâ et diffidentiâ res nostrae attritae, dilapsae, et ad unam istam Domum, quae omnium
cervicibus iam imminet, devolutae sunt: Ita non, nisi concordiâ et confidentiâ restituentur, ac rursùs firmabuntur.
Adeoque nostros hic monitos volumus, quod T. Quintius Graecos olim monuit: [Note: apud Lib. lib. 34. histor.] Ut concordiae in Civitatibus, Pricipes, et Ordines inter se, et, in commune, omnes Civitates constilerent. Adversus consentientes, nec Regem quemquam satis validum, nec Tyrannum fore: Discordiam et seditionem omnia oportuna insidiantibus facere.
Sed quibus mediis Concordia, non obtineri, verùm stabiliri potiùs et conservari possit, ardua, satisque impedita quaestio est, et dignus vindice nodus.
[Note: Gravamina tollenda] Sanè, nisi gravam inibus Ordinum, quae in dies magis, magisque coacervata sunt, è fundamento sublatis, nullam inter eos sinceram amicitiam coire posse, certum est.
Ordines itaque Imperii, tam Pontificii, quam Protestantes, in certum locum congregantor: Amicèque, ac fraternè inter se tractanto, ac transigunto: Quod quò faciliùs fiat, quisque de praeconcepto suo iure, ac praefracto sensu paululum concedito.
[Note: At utrâque parte hic peccatum est] Nam Iliacos intra muros, et extra peccatum est; et nos ingenuè fatemut: Quod nostrae quoque Religionis Principes ac Proceres aliquandò, non soli Pontificii, in culpâ hic sint, litesque eiusmodi, seu intempestivo pietatis zelo, seu ecclesiasticorum bonorum aviditate, seu praeposterâ ambitione, excitârint, quas tranquillitati publicae meritò condonare debuissent.
Idque iam olim intellexit, magnae Vir prudentiae, Zacharias Geißk ofler, quandò ad Cardinalem Cleselium scripsit, [Note: de dato Vim 8. 18. Febr, Anno 1621. apud Lundorp. tomo 1. act. publ. 10. c. 31. p. 1453.] peccari intra muros, et extra, vnd gehe beyderseits viel intempestive vor, so, zu verhütung mistrawen vnd verbitterung, woll vnterlassen werden könte.
Idemque Philippus, Pomeraniae Dux, profundae doctrinae,
et magni iudicii Princeps, verum esse, agnovit, [Note: in liter. ad Electorem Saxoniae de dato Alten Stetin 31. Mart. Anno 1615.] Man habe, etlicher Oerter, Evangelischen theils, den bogen auch zu hoch gespannen, vnd allzuhißige consilia, vnd viel privat respecte mit vnterlauffen lassen
Quare, ut dictum, quisque alteri concedito, ipsique Ordines codem modo, ut Augustae, Anno 1530. factum est, interse, de controversiis ac difficultatibus hinc inde motis, amice transigunto ac conveniunto: Quod vero convenerit, Imperatori promulgandum iniungunto.
[Note: Diffidentia praecipue ex religionum disidio orta] PRaecipua autem gravamina dissidium, è religione ortum concernunt, ex quo omnia in Rempul. mala prodierunt: Quod ipsi quoque Recessus Imperii fatentur, [Note: de Anno 1548. § vnd nach dem wir vns.] daß solcher zwiespalt der religion eine gewisse Wurtzel vnd Haubt-Vrsachs sey alles übels, Vnglücks, vnd vnfals teutscher Nation, daraus nicht allein viel vnrichtige , sondern auch alles mistrawen, vnfreundschafft, vnd vnwille, zwischen geminen Ständen erfolget ist.
Haec ergò causa submovenda, et hic, velut fons, obturandus est, ex quo mala omnia indesinenter profluunt.
Unam sanè religionem in uno Regno, unâve Republ. teneri, non divinis modò praeceptis conforme, sed et politicâ ratione consultius est: Cum vix in civilibus coalescant subditorum animi, nisi in ipsâ actionum summâ, religione scilicet, priùs conveniant.
Quapropter Melchior de Ossâ Augustu, Saxoniae Electorem, prudentissimè monuit; [Note: im bedencken, wie eine Obrigkeit in ihrem Regiment eine rechtmässige Iustitz erhalten könne. parte 1. c. 1,] ut non unam modò religionem in ditionibus suis tueretur, sed et discordiis Theologorum, in primâ herbâ, occurreret, dann, wo spaltung vnter den
Theologen vnd Predigern eines Reichs, oder Landes einwurtzelt, erfolgen bold hernach vnter den Einwohnern/rotten, zwietracht,vnd viel übels: Vnd ist warer einigkeit nichts so hoch entgegen, als spaltung in der Religion, vnd Christlichen lhar.
Sed in nostro Imperio optare istud potiùs, quam sperare licet. Firmiores enim in eo radices egerunt diversae religiones, quam ut armis, sine totali Imperii exitio, exstirpari possint. Et hinc, et illinc argumenta; et hinc, et illinc arma sunt: Quisque suae fidei, lingvâ, manuque patrocinatur.
Moderatores itaque Imperii necessum est, ut, in eo genere prudentem navis gubernatorem imitentur; qui cum eò, quò cupit, pergere non possit, eo, quo potest, cursum dirigit, ac, saepè velificatione mutatâ, procellis tempestatibusve obtemperat: Ne, si adversantbus ventis, recto cursu portum tenere velit, semet subvertat, ac naufragium patiatur. [Note: Bodin. lib. 3. de Republ. c. 7.]
[Note: Cui olim à Pace Religionis remedium fuit] Saluberrimum huic morbo remedium fuit Pax Religionis, Anno 1555. instituta, in eum finem, ut antiqua confidentia et concordia inter Ordines stabiliretur, alle nachdenckliche vnsicherheit auffzuheben,der Stände vnd Vuterthanen Gemüter, wiederumb in ruh vnd vertrawen gegeneinander zustellen, die keutsche Nation, vor endlicher zertrennung vnd vntergang zuverhüten. [Note: Recessus Imprey de Anno 1555. § in solcher fürgezogener.]
Atque utinam Pax ista, variis cuniculis debilitata, ac tandem subversa non fuisset! forsan magis adhuc serena Imperii nostri esset facies. Cum iam, exacerbatis utrimque odio animis, Austriaci interim in turbulenta hac aquâ piscati sint, ac religionum factiones in commodum suum verterint.
[Note: Illa itaque reducenda] Pax itaque ista Religionis postliminiò reducitor: Scrupulosae magis, quàm fructuosae disputationes, contentionum unicae matres, submoventor: Omniaque Germanâ antiquâ (nam de novâ istâ Germaniae, seu facie, seu larvâ, multis perfidiae maculis deturpatâ, qualem Austriaci et Saxo Elector induxerunt,
nihil nobis rei est) Germanâ, inquam, antiquâ, hoc est, sincerâ fide aguntor.
Certae quoque Austregae quaedam, cum renuntiatione omnium subterfugiorum, constituuntor: Per quas, si quid, post Pacem Religionis de novo sancitam, controversiae inter Ordines emerserit, decidatur.
[Note: Prohibitis privatis disputationibus et glossis] Declaratio eiusdem Pacis Religiosae publico Ordinum Conventui reservator: Privatae verò interpretationes ac glossae, quae proximis abhinc annis, ab utrâque parte emanarunt, tamquam concordiae pestis, dissidiorumque fomes, exulanto, et imposterùm severè prohibentor. Adeoque antiquissima ista Lycurgi Lex, quam Florentini, disputatores omnium subtilissimi, in populari statu iusserunt, ne, scilicet, de rebus, semel receptis ac probatis, disserere liceret, [Note: Bodin. lib. 4. de Republ. cap. ult.] hic imprimis observator.
Si enim Iustinianus iuri suo privato Commentarios, praeter ea, quae Paratitla vocant, annecti, prudenter et rectè interdixit; [Note: § 20. de confirmat. Digest.] cui prohibitioni si proximis saeculis stetissemus, minus mitricarum ius, et iustitiam magis expeditam, indubiè habuissemùs: Quantò magis idem in fundamentali hac Imperii Lege, à quâ salus et tranquillitas Rei publ. sine controversiâ dependet, faciendum est?
Deque eo iam olim, Anno 1608. in Comitiis Ordines imperii prudenter solliciti fuerunt, Ist bey der berathschlagung fürkommen, [Note: Id factum die
[Gap desc: planetary symbol]
6. Febr. Ante meridiem.] daß sich hin vnd wieder, scribenten befinden, so sich fast bemühet, in privat schrifften, vnd gedruckten Büchern, den Religion Frieden, nach ihrem privat Verstande, zudeuten, auszulegen, vnd zu disputiren, dusselbe aber, neben dem es, der im Jahr 1577. auffgerichteten , Policey Ordnung, sonderlich im 35. titul vom Buchdrucken § wann wir nan etc. mit dem folgenden § und setzen, ordnen, etc. gantz ungemäs, und zugegen ist, auch leichtlich den Ständen, zu ungleichem Verstande, und mistrewlichen nachdenken, anlas geben konte: Ist derhalben
ins gemein nicht für vnrathsam oder überflüssig ermessen, bey der Römischen Keyserlichen Mayr. oder deren Hochansehnlichen Herrn Commissario, Aller-vnd Vnterthänigste erinnerung zu thun, damit der Passawische vertrag, auch der darauff gefolgte, vnd Anno 1555. beschlossene Religions-Friede, an seinen Kräfften bestendig bieiben, vnd das Bücher schreiben, so dem zu Augspurg auffgerichteten Religious-Frieden vngemäs vnd wiederwertig, oder zur vnruh vnd weiterung vrsach geben könte, wie in obgemeldten versen der Policey-Ordnung, ohne das, woll versehen, bey denen, drin angedraweten, straffen, eingestellet werde.
Quam declarationem Electores Ferdinando, tunc temporis Caesaris Rudolphi Commissario, dederunt. [Note: Zacharius Geißkoffler im bendecken an Keyser Matthias wegen des Reichstags Anno 1612. de dato 15. 25. Octobr.]
Imprimis verò odim istud Vatinianum, quo alter alterum, diversam Religionem secutum, persequitur, ex animis hominum, quantum pote, eradicator; et quisque suâ fide vivito, statoque, caditoque.
Cum enim divinitas patiatur multas religiones esse; quare nos unam audeamus imponere? Inquit Theodatus, inter Constitutiones regias Gothorum. [Note: apud Goldast. tomo ult. Constit. Imper. p. 113.]
Nec tamen, sine freno, quarumvis sectarum evagetur licentia, Religionum tolerandaeum numerus certus definitor: Reliquis sectariis Imperio severe interdicitor.
[Note: Aequalitas ubique servanda] Prae aliis autem omnibus Ordinum intentio insanctione Pacis Religiosae ad eum scopum collimato, ut inter Religiones aequalitas servetur, nec una alteri, vel in leviculis rebus praeferatur.
Aequalitas enim bellum non parit: Contra verô inaequalitas inter eos, qui pari iure se censeri, aequum esse autumant, omnis diffidentiae, odii, ac discordiarum mater est.
Nec ulla regula naturali aequitati magis congruit, quam ut, quod in altero quis aequum esse crediderit, eodem ipsemet iure utatur: Vixque in alterum, alteriusve Religionis factionem id quis statuet, quod in se, aut suae Religionis complices statui non volet.
Quod si quis, cuiuscumque ist tandem religionis aut dignitatis sit, Pacem Religionis, semel iterùm firmatam, in controversiam vocare, labefactare, aut cuniculis subruere tentaverit, in illum, posthabito omni Religionis, ac dignitatis respectu, severissimè, poenâ Bauni, et privationis bonorum, famae, vitaeque animadvertitor; omnesque ambages in procedendo, ac exsequendo abscinduntor.
[Note: Primus Pontificiorum scrupulus] FOrsan difficiles sese hic praebituri Pontificii sunt, qui bona Ecclesiastica, in quorum pacificâ possessione Protestantes Principes ac Ordines ad hoc usque bellum fuerunt, nullo iure ab iis occupata, et antiquis possessoribus erepta esse, adeoque se, tanquàm spoliatos, ante omnia restituendos esse, clamitabunt. Imò cum semel DEO dicata sint, ea per transactionem alienare, aut per mittere, ut ad alios, quam ad quos primâ fundatione destinata sunt, usus applicentur, in suâ potestate, aut esse, aut fuisse negabunt, Haben nicht macht, Ertz-, Stiffter, Clöster, vnd Kirchengüter GOTT abzusprechen, vnd den Weltlichen einzureumen, oder, der fundatorn löblichen intent wissentlich zuwieder zu thun. [Note: Beweis, warumb die Päbstische den Evangelischen nicht weichen können, contra des Geitzkosslers rationes, aus der Meintzischen Cantzeley.]
[Note: Cui respondetur, Divitiae Religioni noxiae esse videntur]Circa quem articulum non adeò sollicitè anquiremus: Utrumne, profusa ista, in Ecclesiam, largitio, Religioni salutaris, an noxia; et, num collata in Ecclesiam bona, aut non dedisse, aut data iterùm abstulisse, ere potius Eccelsiae fuerit?
Maiorum quidem nostrorum superstitio, maximâ liberalitate erga cultum Domus DEI, et omnem Clerum usa, amplissimat Regni divitias, ad decorum et gloriam Ecclesiae intorsit; in tantum, ut Episcopos, qui, propter animarum regimen, Principes erant caeli, eosdem Principes efficeret Regni: Quomodo de Ludowico Pio Helmoldus [Note: lib. 1. Chron. Slav. c. 4.] scribit.
Eadem tot, tantaque, in hos, et alios quoque inferiores Clericos ac Monachos, pietatis intuitu congessit, ut illi fisci magis, quam Christi fierent officiales, velut Petrus de Aliaco de iis conquestus est. [Note: Ex Stumphio Ventura de Valent. in parthen. litig. lib. 1. c. 6. n. 12.]
Nec ullis paenè locus amoenitate, aut fertilitate conspicuus fuit, quem isti religiosuli idolis suis non occuparent; Recteque dici de illis potuit, quod de Iudaeis Oseas [Note: c. 10. vers. 1.] dixit: Iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. Quod Lutherus reddidit, wo das Land am besten war, dastissten sie die schönesten Kirchen.
Sed, ut Augustinus, iam suo saeculo, conquestus est: Cum lignei essent calices, aurei erant sacerdotes; postquàm verò calices aurei redditi, sacerdotes econtrà lignei effecti sunt: Et Religio peperit quidem Ecclesiae divitias; filia vero devoravit matrem.
[Note: Ideoque Ecle siis auterendae] Nec forsan iniuriâ ergo Fridericus II. Imperator, Anno 1227. ad pristinam humilitatem Clericos reducere conatus est. Habemus, inquiens, [Note: apud Goldast. tomo 3, constit. Imper. p. 375.] conscientiae puritatem, ac, per consequens, DEUM nobiscum, cuius testimonium invocamus; quia semper fuit nostrae voluntatis intentio, Clricos, cuiuscumque religionis, ad hoc inducere, et praecipuè maximos ad illum statum reducere, ut tales perseverent in fide, quales fuerant in Ecclesiâ primitivâ, Apostolicam vitam ducentes, et humilitatem dominicam imitantes. Tales namque Clerici solebant angelos intueri, miraculis coruscare, aegros curare,
mortuos suscitare, et sanctitate, non armis Principes sibi subiugare. At isti, saeculo dediti, et inebriati delitiis, DEUM praeterponunt, quorum ex affluentiâ divitiarum, Religio suffocatur. Talibus ergò subtrahere nocentes divitias, quibus damnabiliter onerantur, opus est charitatis potiùs, quam erroris. Ad hoc vos omnes Principes unà nobiscum, ut euncta superflua deponentes, modicis rebus contenti DEO serviant, omnem, quam potestis, debetis diligentiam adhibere.
Cum verò huius Friderici, tamquam schismatici, auctoritas levicula sit forsan Pontificiis, Sigismundum certè Catholicum fuisse, non diffitentur: Cuius tamen eandem fuisse mentem, ex eiusdem reformatione, de Anno 1646. [Note: cap. 37. apud Goldast. d. tomo. p. 187.] apparet, man soll wissen, daß notturfstig ist, als vor geschrieben stehet, von den Bischoffen, vnd Abten, vnd den Geistlichen Haubtern, daß sy kein Schlos, Veste, noch Stett, Zwing, noch Peen haben sullen, noch recht ist. Sy sullen alle stehen vnd fallen, an einen Römischen Künig, zu dem Reich, der soll sy zu Lehen machen den Herm, Rittern, vnd Knechten, vnd Reichs Stetten, daß sy dem Reich beistendig seyen.
Quodque idem Sigismundus Imperator de Monachis dixit, [Note: d. Reformat. c. 23. apud Goldast. d. loco. p. 183.] de omnibus, generatim, Clericis iure dicere licet, ein Hoffertiger Münch, oder ein reicher Münch, oder ein gewaltiger Münch, der ist nichts wert.
Intentio autem Sigismundi erat, summo Pontifici, Cardinalibus, Episcopis, Abbatibus, Monachis, et Clericis, legem, necessaria huius vitae possidendi, restrictam constituere, et unicuique, pro conditione sui status, certam pecuniarum summam, in annuos sumptus, assignate: Quicquid autem superesset Ecclesiae redituum, fisco importaretur communi, et in usus servarretur bellicos, contra Turcas, Christi adversarios, pugnandi. [Note: Ex Trithemie Goldast. in mation. Constit. Imper. p. 107.] Sed clero refragante, et, variis artificiis, industriam eius eludente, ad optatum finem pervenire non potuit.
Sed mittamus isthaec, et ea, quae semel DEO dicata sunt, à sacris usibus distrahi, absque crimine sacrilegii, non posse, unà cum Pontificiis, statuamus.
[Note: Bona Ecclesiastica Dei, non Clericorum aut Monach orum sunt] Meminerint tamen illi, Clericos suos et Monachos, precarios tantùm, seu possessores, seu detentatores, non Dominos, bonorum Ecclesiasticorum, aut esse, aut olim fuisse.
Quem enim latet, universa Ecclesiarum et Monasteriorum bona, sive Episcopali mensae, sive Collegio alicui assignentur, in absolutum illius dominium minime transire? Quippe quod penes eum, cui dicata sunt, Deum, nimirùm, primariò permanent, quibushi, ceu precarii possessores, commodatis abeo possessionibus, ad vitae tempus, utuntur, fruntur. Quemadmodum etiam, inter alia, ex toties inclamatâ voce, Patrimonium Christi, patet. [Note: Ex Renato Choppine Auctor Informationis in der vier Clöstersichen.]
Modò igitur Christo relinquatur suum sibi patrimonium, et usibus sacris destinentur haec bona, utrum Ordini, primitùs in illis instituto relinquantur, necne, parum interest.
Idque iure etiam Pontificio; quo Monachis, quo saeculariter vivunt, et alios exemplo corrumpunt, si incorrigibiles sint, eiectis, fratres alterius Ordinis inducere licet. [Note: c. velatum Ne cler. vel monachi.]
[Note: Magistratui saeculari competit in ea inspectio, et Clericorum reformatio] Nec aliud remedium videtur, quand. personae Ecclesiasticae abutuntur bonis suis, nec in debitos usus eos convertunt, quam ut cura, et sollicitudo Principis, et superioris, ad ipsum illos cogat. [Note: Petrus Gregor. l. 13. de Republ. c. 17.]
Ita, cum Sacerdotes reditus templi in destinatos usus convertere negligerent, Rex Ioas eos deinceps prohibuit accipere pecunias, et constituit, ut a summo Pontifice, ac scribâ Regis, in templi necessitatem illae erogarentur. [Note: 2. Keg. 12. vers. 6, et sequ.]
Iure quoque Pontificio statutum est, [Note: c. filiis 16, qu. 17.] filiis, nepotibus, ac honestioribus propinquis eius, qui construxit, vel ditavit Ecclesiam, licitum esse, hanc bonae intentionis habere sollertiam, ut
si sacerdotem, seu ministrum, aliquid, ex collatis rebus, praeviderint defraudare, aut commonitionis honestae conventione compescant, aut Episcopo, vel Iudici, corrigenda, denuntient. Quod si talia Episcopus agere tentet, metropolitano eius haec insinuare procurent. Si autem Metropolitanus talia gerat, Regis haec auribus intimare non differeant.
Ex quo constat, Magistratui saeculari supremam competere inspectionem bonorum ecclesiasticorum; ut ea rectè administrentur, et in debitos usus erogentur.
Nec praetereundum hic est Heinrici II. quem Sanctum vocant, exemplum: Qui, cum Monachi Fuldensis Coenobii, propter deformatissimam vitam, in derisum omni Populo venissent, saepiùsque, à Sancto Imperatore moniti, pravos mores emendare contemnerent, cum sciret, eos nimiâ divitiarum abundantiâ factos contumaces, multa bona et possesiones auferri ab iis praecepit, et aliis monasteriis distribuit. [Note: Abbas Trithemius in Chron. Hirsaug. sub Anno 1012.]
Carolus etiam IV. Moguntiae, praesente Pontificis Legato, in luxuriam Clericorum acriter invectus, palam minatus est; mutaturum personas, operamque daturum, ut pii Viri et digni fruerentur beneficiis ecclesiasticis: Nam in pios usus contributa esse illa bona: [Note: Nauclerus vol. 3. Chronogr. gener. 46. Hier. Mutius lib. 25. Chron. Germ. Auctor Paralipom. ad Abb. Ursperg.]
Filium Caroli Sigismundum, reformationis licentiam, in bonis et personis ecclesiasticis, sibi arro gasse, patet, ex reformatione, tempore Basiliensis Concilii, Anno 1436. conceptâ: Quâ Episcopis et Clericis refragantibus, poenam depositionis; monasteriis verò, et claustris poenam destructionis comminatus est, ob die Geistliche Haubter vngehorsam were, so soll man sie berauben aller ihrer pfründe, vnd sollen vmd die empter kummen seyn, es seyen Bischoff, Doctores, oder Priester. Seynd es Clöster, so soll man sie zersiören gantz vnd gar. [Note: In reformatione Clericorum c. 3. § 14. ap. Gold. der Reichsconstitution, reformation, ordnungem und ausschreibem p. 172.] Et non ita
multò post [Note: cap. 4. Ibid.] sequitur, Wollen die grossen Praelaten sich nicht lassen ordnen, so mus man diese ordnung halten, vnd das Schwert brauchen: Man mus Vnkraut aus dem Garten jetten vnd ersuchen. Et rursus, [Note: Ibid. c. 24. n. 3. Goldast. ibid. p. 183.] Mancher reit in den todt, von seines Herren willen : Vielmehr ein Abt, vnd seine Münche haben Gott gelobt den Orden zuhalten. Oder man rhu sy gar ab / das ist nicht wieder GOtt.
Protestantes quoque Principes, cum vitam Clericorum, et Monachorum considerarent, qui sine defectu pauperes et sine despectu humiles sunt, nihil habentes, et universa exigentes, voto (inquam) et nomine pauperes, victu et conservatione Reges, ut in illorum buccis rubentibus, et obesis crassisque patet corporibus; (quibus verbis in Mendicantium oculis festucam notat Paulus Langius, Cignaeus, Monachus Bozawiensis, [Note: in Chronico Citizensi.] Ordinis S. Benedicti, ipse trabem in sui Ordinis haud advertens) Rectè fecerunt, et quod ipsis, ratione officii, incubuit, quandò lascivientia ista otio pecora, et fruges tantum corrumperenatos ventres eiecerunt, eorum in locum substitutis pauperibus, pupillis, scholis et similibus: Nec vero Domino ea bona ereptum iverunt; sed, à perperis istis detentatoribus erepta, eidem potiùs iterùm vindicârunt, remotoque abusu in verè pios usus, secundùm antiquissimorum Fundatorum intentionem, reduxerunt.
[Note: Primorum fundatotum intentio] Secundùm antiquissimorum, inquam, Fundatorum intentionem: Negamus enim, quicumque non Pontificiae sectae sumus, antiquissimarum fundationum tenore, bona ista ecclesiastica Pontificiae superstitioni esse mancipata, die Stände Augspurgischen Confession können dem andern theil nicht nachgeben, noch gestendig seyn, daß die Stiffte vnd Clöster alle zugleich, auff diegendandte Catholische vnd Pächstliche Religion, wie die itzo im schwang gehet, fundiret und gestiffet, dieweil derselben eletiste fundationen rnd Stifftungen ein anders mitbringen,
nemblich, den rechten waren Gottesdienst darin zu üben, item die jugendt, beyder geschlechter, zu Christlicher übung, zu guten Künsten, zu nützlicher arbeit auffzuziehen. [Note: Replica protestantium Ordinum ad Catholicorum responsum seu refutatorium scriptum, quod eorum gravaminibus opposuerant in Conventu Ratisbonensi Anno 1597.]
Hoc proposito Carolus Magnus tot fundavit monasteria: Ut nimirum, iuventus, bene in illis instituta, utilis esset exemplo, et doctrinâ hominibus, et, qui in illis consenescere, mundi stulitiâ et pompâ contemptâ, contemplationi et orationi se tradentes, statuerent, docerent morum probitatem, veramque religionem populum. [Note: Hieron. Mut. lib. 9. Chron. Germ.]
Ob hanc quoque causam Ottho Magnus statuit: Ne quis in monasteria accipiatur, aut improbae mentis, aut abiectae indolis, sed qui apti essent, ad bene instituendam iuventutem, morum sanctimoniâ, ingeniique cultu. [Note: idem l. 13.]
Unde notabiliter a Trithemio Abbate scribitur: [Note: in Chron. Hirsaug. sub Anno 890.] Quod in monasteriis haec consuetudo olim celeberrima fuerit, ut scholae Monachorum in singulis paenè Caenobiis haberentur; quibus, non saeculares homines, sed Monachi, moribus et eruditione praeficiebantur nominatisismi: Qui, non solùm in divinis scripturis docti essent, verùm et in Mathematicâ, Astronomiâ, Arithmeticâ, Geometricâ, Musicâ, Rhetoricâ, Poesi, et in ceteris omnibus saecularis literaturae scientiis eruditisimi haberentur.
Utinam verò, inquit idem[Note: Ibid. sub Anno 952.], de sui temporis moribus, tale studium hodie in nostris haberetur monasteriis! Quam multa bona fierent, infinita mala prohiberentur. Sed non omnibus inest amor scientiae Scripturarum: Proptereà noster Ordo sacratisimus, quasi sine honore, iacet sepultus. Duo quondam ipsum Ordinem nostrum gloriosum reddiderunt; vitae meritum, et eruditio Scripturarum: Quorum dum alterum intermittitur, ad alterum rarò pervenitur.
Quod si, è Protestantibus Ordinibus aliqui, in reformatione privatam rem suam, haud divinam egerunt, male quidem cos fecisse, negandum forsan haud erit: Pontificiorum tamen non magis eâ dere notio est, quam Protestantium, quod ipsimet Pontificii aliquammulta monasteria et ecclesiastica bona, ab austerâ primorum Fundatorum regulâ deflectentes, et licentiosiorem vitam secuti, in alios, quam ad quos primitus deputata erant, usus converterunt.
[Note: Ipsi Pontificii à primâ bonerum ecclesiasticorum fundatione recesserunt] Ita Bruschius in suâ, ab Imperatore Ferdinando I. privilegiatâ, et Ingolstadii excusa Germaniae Monateriorum chronologiâ, [Note: Ut refert Auctor Informationis in den vier Clöster sachen.] octo insignia Monasteria recenset, quae sublatâ primâ fundationis regulâ, partim in alium modulum liberioris vitae mirâ quadam metamorphosi transfusa, et ex Monachis regularibus Canonici saeculares (quos, monstra sine exemplo, regulares sine regulâ, Canonecos sine Caenone, Crantzus, [Note: libro 2. metrop. c. 15. et lib. 3. c. 15. et l. 7. c. 50.] Sigismundus autem Imperator [Note: in Reformatione Clericorum de Anno 1436. c. 19. § 10. ap. Gold. der Reichsconstitution, reformation, ordnungen vnd ausschreiben p. 180.] à libertate vitae GOttes Jundckern vocat) facti; partim expulsis Monachis et monialibus, ad episcopalis mensae usus, sisco addicta sint.
Et notabiliter de Abbate Weissenburgensi hic Bruschius scribit. Quod Rudigerus, cognomento piscator, illius Coenobii amplissimi ultimus abbas, Anno Domini 1526. odio monasticae vitae incensus, et liberioris desiderio flagrans, auro effecerit, ut monasterium, contra primorum fundatorum voluntatem ac sententiam, in praeposituram commutaretur.: Quae tandem, Anno 1546. Episcopatui Spirensi, consentiente Carolo V. ac Romano Pontifice, Paulo III. incorporata est.
Eâdem de re supra allegatus Langius conqueritur. [Note: in Chronice Citizensi.] Vidi equidem, inquit, complura Coenobia, ubi in primis fuerant moniales, nunc ibi positos esse monachos; et ubi
quondam habitavêre regulares Canenici, nunc ibi esse Cruciferos. Et ita de aliis Ordinibus dici potest, et aestimari.
Et paulo post, opulentissima sui Ordinis Coenobia, ait, prorsus ab Ordine esse dimembrata, et in Canonicorum saecularium translata statum: E quibus mihi cognita sunt, inquit, S. Albani propè Moguntiam, à Carolo M. fundatum, monaterium, et Divi Burghardi, iuxta Herbipolim situm: Quae, cum aliis, irrecuperabiliter ab Ordine scissa, modò pro Abbate Praepositum, pro Priore Decanum, Canonicos pro Monachis nutriunt. In quibus denique, in praesens usque tempus, Abbatum epitaphia, aliaque monastici Ordinis reperiuntur indicia: Licet ab istis nebulonibus, effeminatisque successoribus, ac ingratis, solum nomine, Canonicis, quantum absque notamine fieri potest, et scandalo, auferantur, deleantur.
Plurima quoque huius rei exempla Trithemius Abbas, stomachabundus, subinde adducit: Quae notare non abs re videtur.
Canonici enim Trevirenses, maioris Ecclesiae, abiectâ regulari vitâ, quam hucusque in eâdem Ecclesiâ maiores eorum continuârant, desierunt esse regulares, et facti sunt nomine et conversatione saeculares. [Note: Tritbemius in Chron. Hirsaug. sub Anno 977.]
Quorum exemplo malo, Canonici quoque S. Paulini Trevirenses, S. Castoris in Confluentiâ, Moguntinenses, Wormatienses, Spirenses, et complurium aliarum Ecclesiarum, diversis quidem temporibus, sed uno impietatis Spiritu, regularis vitae communitatem abiecerant. [Note: Ibid.]
Sic, Anno 1489. Monasterium S. Nicolai in Camberg, Herbipolensis Dioecesis, ab Ordine Benedicti, ad instantiam apostatantium Menachorum, translatum est, et in Collegium Canonicorum saecularium commutatum. Monachi apostatae, pleni scelere, ex malis claustralibus saeculares peiores facti sunt; Principem suum, perditionis auctorem, cum
Abbate sequentes. O patientia DEI! O tempera! Quanta humanae temeritatis licentia cunctis! Exclamat idem Trithemius. [Note: in Chron. Spanbeim. sub eod. Auno.]
Eodemque modo Monasterium in Ellwangen, Augustensis Dioecesis opulentissimum, paucis, ante haec tempora, annis, ab Ordine Benedicti, ad instantiam perversorum, Abbatis et Monachorum, erat translatum. [Note: Tritbem. in in d. Chron. Spanheim, sub eod. Anno.]
Anno 1491. idem accidit in Monasterio Klingen Monster, Spirensis Dioecesis: Cuius alia causa nonfuit, quam timor observantiae regularis. [Note: Ibid.] Et, Anno 1495. in Monasterio Vdenheim, eiusdem Dioecesis. [Note: Ibid.]
Horum quoque vestigia secuti sunt Abbas et Monachi in Nüwiler, Argentinensis Dioecesis, Anno eodem; facti ex Monachis malis Canonici peiores: [Note: Ibid.] Et illi in Suntheim, non longe ab Heydelberg, in Dioecesi Spirensi; facti, Anno 1497. ex Monachis perversis, Canonici saeculares criminosi. [Note: Ibid.] Itemque in Blidenstadt, Moguntinae Dioecesis, Anno 1498. Nullam causam habentes aliam, nisi perversam voluntatem, et odium disciplinae regularis; facti, ex Monachis dissolutis, Clerici turpiores. [Note: Ibid.]
Et ita, ut verbis Leonis, Pontificis, ad Adelbertum Conitem de Calwe [Note: apud Trithem. in Chron. Hirsaug. sub Anno 1050.] utamur, ipsimet Pontificii, Monachis expulsis, officinam sanctarum Virtutum, introductis dissolutissimae vitae saecularibus Clericis, in omnium speluncam vitiorum saepius commutârunt.
[Note: Et fisco ea incor porârunt.] In tantum autem primam illam fundationis regulam neglexerunt Pontificii, ut etiam integra saepè Monasteria fisco suo addicere, non duxerint esse nefas. Nec à scopo Bruschius aberravit, quandò in praedicto libro scripsit: Usque ad Annum Domini 856. Abbates et Episcopatus vocatos; post haec verò
tempora, Episcopos opimiores Abbatias cepisse adse rapere, et simul Abbates ac Episcopos agere ob ventrem.
Imò adeo Episcopi ab hoc crimine (siquidem id crimen est) immunes non sunt, ut vix ullus Episcoporum immunem se iactare possit. Unde nonnemo, hac de re, scripsit, [Note: Auctor Informationis in der vier Clöster sachen,] wann alle die jenigen, Augspurgischer confession, so dergleithen güter eingezogen, vmb des willen gesteinigt werden solten, könten sich vnter den Geistlichen, Ertz- vnd Bischoffen, woll keiner, oder sehr wenig, den ersten stein ausfzuheben, mit gutem gewissen, vnd ohne gefahr gleicher condemnation, vnternehmen.
In Franconico certè Circulo, non pauca, nec poslrema Monasteria, sed circiter viginti, à praecipuo eius Circuli Episcopo, remotis Monachis, mensae Episcopalis reditibus addicta, et partim in cauponas, idve genus, mutata sunt. [Note: Auctor d. Informationis et Petrus Den aysius in Consilie vom Religion Frieden, et in specie, von der vier Clöster sachen.]
Quo de Episcopo salse, ut cetera, is, qui Comitiorum Anno 1613. Ratisbonae habitorum, acta rythmicè describit.
Sein gantzes geschlecht hab er auch sehr reich gemacht,
Seiner vorfahrn stifftung aber nicht woll betracht,
Dann da er wolt, daß man sein ordnung steiff solt halten,
Da bracher selbsten ein die stifftungen der alten:
Dann er gar viel Mönche, aus den Clöstern gejagt,
Vnd achtet nicht, ob gleich der Pabst darüber klagt:
Das ein zum vorwerck macht, das ein zur stutrerey,
Eius braucht er ad mensam, vnd eins zur hurerey.
Das thut der Heilig Bischoff: Soltens die Ketzer lassem?
Ich halte, sie werdens ihm nachthun aller massen.
Quin imo Bavarus quoque, tempore Coloniensium turbarum, partem eiusdem Electoratus, a corpore suo revulsam, Domui suae, hereditario iure mancipare laboravit, man ist in werendem Cöllnischen Krieg wieder Churfürst Trucksessen,
mit dieser practik starck vmbgangen, wie etliche vornehme stück, vnd alte pertinentien des Ertz-Stiffts Cölin, dem Hause Beyern zugeeignet, vnd in perpetuum möchten incorproi ret werden: Welches man curch Fürstliche Beyerische originalia, Siegel vnnd Handschrifften beweisen kan. [Note: Respensio ad Cancell ariam Bavare Anhaeldinam pa???te I. c. 7.]
Videant ergò Pontificii, manticae quod in tergo est: Et quam licentiam ecclesiastca bona occupandi, possidendi, inque merè profanos usus convertendi, ipsi sibi usurpant, Protestantibus, quibus minor eius rei religio, adeò praefractè ne denegent.
[Note: Alius Pontifi eiorum scrupulus] REperiuntur oporro inter Pontificios rigidi quidam et Zelotae, qui haereticos tolerare, aut cumiis habere communionem, bonâ conscientiâ se posse, negant.
Ad illotum, nimirùm, sensum, qui Pacem religionis conscientiae adversari, asserunt, der Religion Friede sey, wieder GOTT, vnd das gewissen, vnd von keinem eyferigen Christen jemahls gelobet worden, [Note: Beweis warumb die Päbstische den Pretestir enden nicht weichen können contra des Geitzkofflers raeliones der Meyntzische Cantzeley.] Sei, Theologice davon zureden, als dadurch Ketzereyen zugelassen, in substantiâ vnverantwortlich: [Note: in dutursu quodam von prosecution des Reichstags Anno 1613.] Quique transactionem Passaviensem, distractionem, non compositionem, eine zerzüttung vom vertrag vocant. [Note: In discursu von zerrütten vnd periur birten zustand des Reichs apud Lundorp. tomo I. act. publ. lib. 1. c. 25. p. 72.]
[Note: Cui respondetur] Sed his Hispano-Pontificiis sive Esavita-Pontificiis (ita enim meritò eos appellamus) diversam aliorum Pontificiorùm sententiam opponimus.
[Note: Pontificii duplices sunt] In duplici enim Pontificii sunt differentiâ; Etpraeter priores
istos rigidos ac Esavita-Pontisicios, reperiuntur quidam moderatiores; quos illi Politico-Pontificios, per contumeliam appellant.
Unde Christianus II. Elector Saxoniae, in ore subinde habere solitus est, Er wolte vnd müste wissen, ob ers mit alten Catholischen, oder mit Jesuitisch-Catholischen zu thun hette. [Note: Ut refertur in response ad Cancellariam Bav are-Anhaldinam parie 1. c. ult.]
[Note: Alii rigidi] Priores isti, extrema potius subeunda, quamin Religione quippiam concedendum, clamitant, wollen mit dem Kopff durch die Mawre lauffen, vnd den Herzn das gewissen so eng machen, daß sie auch ehender Land vnd Leute in stich setzen sollen; Setzen alles auff einen vnzeitigen eyfer, vnd persvadiren die Herzen, daß viel rathsamer sey, von Land vnd Lauten verjagt zu werden, vnd solches vnschüldiges blutvergiessen zu gestaten, als etwas nachzugeben: Quibus verbis eos, Vir insignis Prudentiae, Zacharias Geitzkoffler describit, et insectatur. [Note: in literis ad Cardin. Cleselium de dato Vlm 8. 18. Februarii Anno 1621. apud Lundorp. d. tomo 1. act. publ. l. 10. c. 31. p. 1453. et sequ.]
Unde Italicum illud proverbium apud illos locum obtinet: Più testo paese rovinato, che paese damnato.
[Note: Alii moderatiores] Posteriores, moderatiora consilia secuti, amicam compositionem internecino bello praeferunt: In quorum numerum etiam se a fervidis istis relatum, Cardinalis Cleselius scribit. [Note: ad Zachariam Geitzkoffler de dato Wien 24. Dscembr. Anno 1614.]
[Note: Qui Rei publ. magis utiles] Contemplentur autem priores isti Zelotae ootentissimum Galliae Regnum, quod à bellis civilibus numquam quievit, antequàm Pax ista religionis stabiliretur: Verissimumque est, quod Zacharias Gestzkoffler memorat, [Note: in d. literis ad Cardin, Cleselium de dato Vim 8. 18. Febr. Anno 1621.] Franckreich habe, solcher Zwietracht vnd obstination halber, über vierzig Iahr, einen höchstverderblichen Krieg ausgestanden, und sey dennoch
jedesmatzl zu solchem accord gerahten, den der König vnd die Geistlichen anfangs, mit viel leidlichern conditionen, Hetten haben können.
Hodiè, utut Rex ipse, ac Primores Regni, non minùs, quam illi Zelotae, Pontificiae Religioni addicti, nec minùs in Religione suâ devoti ac ferventes sint; attamen res Gallorum quoad religionem, inter ipsos in tranquillo sunt: Nec unquam Regnum id magis floruit, quam cum, intempestivo isto Religionis Zelo omisso, Hugonotae cum Pontificiis, pari iure censeri, coeperunt.
Ex quo omnium animi ita iam coaluerunt, ut, non discordiis ampliùs, sed utri utros, obcdientiâ ac fideli obsequio in Regem suum, vincant, laudabili aemulatione inter sese cartent.
Contemplentur iterùm isti Zelotae potentissimam Polonorum Rem publ. in quâ, Anno 1572. confoederatio, hoc est, lex, inter Catholicos et Evangelicos sancita; quâ prohibetur: Ne alter alterum, nomine religionis, iniuriis afficiat, aut in Rei publ. muniis, sive palam, sive occultè posthabeat: Sed utrique in mutuâ pace vivant, et politicâ concordiâ; exspectantes, donec tempus, id quod iustius erit, detegat.
Haec autem sapientissimè excogitata, nompè, ut vitari possent motus, et bella parricidalia, sanctè, et sine dolo, sibi invicem spoponderunt, et, ut Reges quoque futuri, cum inaugurarentur, idem iureiurando comprobarent, constituerunt. Unde verba illa in formulâ iurisiurandi: Inter dissidentes de religione pacem manu tenebo. [Note: Stanislaus Sarnicius lib. 8. annal. Polon.]
Econtrà, quis nescit, primam acsummam causam, quare confoederatae Belgii Provinciae ab Austriacis defecerint, fuisse, conscientiarum tyrannidem, et inquisitionem Hispanicam?
Quapropter Elector Saxoniae Christianus, cum, apud Matthiam Austriacum, proditionibus utriusque Austriae, libertatis religiosae conservandae causâ, intercederet, graviter,
ac verè hac de re disseruit, [Note: In literis ad eundem Matthiam de dato Dresden 6. Octebr, Anno 1608. das Haus Oesterrelch habe, ein zeit hero, keine drgere und schädlichere Feinde gehabt, als den Stuhl zu Rom, der Iesuitischen secten, und ihres anhangs, allzuhitzige] consilia, vnd habe die stadlicheProvincien in Niederland, von ihrem uatürlichen herzen, niemand anders gebracht, als dergleichen allzugeschwinde consilia, welche auch ein solch verhittert mistrawen, zwischen Herzn vnd Vnterthnen angerichtet, daß, vngcachtet vielfaitig angestellter Pacifications handlungen, einiges vertrawen nicht gestifftet, vielweniger biß hero in den vorigen standt wieder gebracht werden können.
[Note: Comitia in. usum rcducenda.] DIffidentiâ isthoc modo inter Ordines è fundamento sublatâ, et concordiâ ac confidentiâ restitutâ, Comitiorum quidem potissima ratio esto: Comitia enim sunt, in quibus Ordinum auctoritas ac potestas maximoperè elucere solet.
Sed quia ingentes in his sumptus fieri oportet (quâ de causâ, annui et ordinarii Conventus, Anno 1500. sublati sunt) ideò tantum in causis maximi momenti, et quae non, nisi omnium Ordinum suffragiis decidi posse videntur, Comitia indicuntor: Inque eum casum, Principes omnes personaliter, sipossibile sit, comparento; nec, nisi iustâ aliquvâ et sonticâ causâ eos impediente, sese excusanto.
[Note: Et Regimentum.] Cum verò necesse sit, intereà, qui bono publico invigilcnt, ac res Imperii incidentes, nec moram ferentes, expediant; ne consilia post res afferantur, dumque Romae deliberatur, Saguntum pereat: Senatus Imperii, et Regimentum, ex
Electoribus, Principibus, liberisque Imperii Civitatibus, certo numero constans, iterùm de novo, nec id ad certum tempus, sed in perpetuum constituitor, cum veteri istâ et amplissimâ, quam superiùs explicavimus, potestate; ut nihil, quod Rei publ. statum concernit, ab Imperatore sine eius decreto, peragatur.
[Note: Cum Camers] Camera quoque, adprivatorum controversias decidendas, in suo statu maneto.
Utriusque tandem penes Imperatorem, tamquam Praesidem, eiusve Vicarium, seu substitutum, ut olim, sic et nunc, esto directorium.
[Note: Sublato Consilio aulicae] Consilium verò istud Imperatoris aulicum, tanquàm lerna malorum, ex quo, velut ex equo Troiano, omnes isti conatus, Libertatis oppressores, prodierunt, à Republ. nostrâ planè exulato.
Id quod eo tamen fine non dicimus, quasi Imperatori, (quod cuivis Principi licet) Consiliarios aulicos, quos et quot voluerit, habere non liceat: Sed quia rerum summa illis committi non debeat.
Regimento tandem, uti antiquitùs, ita nunc quoque, si è re Imperii id visum fuerit, vicinos Principes, aut Ordines, vel pauciores, vel plures, vel omnes, prout necessitas requiret, ad deliberandum de rerum summâ, convocare conceditor.
[Note: Omnes Ordines ad Regimentum alternatim vecandi] Coniectati superiùs sumus, Principes ac Ordines, qui à Maioribus nostris ad Regimentum deputati fuerunt, ex eo forsan se gravatos sensisse, quod soli rebus publicis implicarentur, ac Imperio servire cogerentur, cum reliqui essent immunes; indeque causam dedisse abrogandi Regimenti.
Forsan etiam isti, qui praeteriti erant, Ordinibus, ad Regimentum depuratis, hoc honoris, quod soli Rei publ. gubernaculis admoverentur, inviderunt.
Itaque, ut utrique huic inconvenienti ocurramus, Principes ac Ordines in certas classes distribuuntor; et cavetor, ut alter
alteri per vices sucedat: Cumque omnes sub publicâ tutelâ vivant, honorumque in Imperio capaces sint, omnes etiam huius muneris, et, cum onere coniuncti, honoris, participes sunto.
ULteriùs, cum hocnostro tempore, quo ius plerumque in armis est, nec imperia, ex Cosmi Medicaei sententia, [Note: apud Macbiavell. libro histor. Florent.] Paternostris conservari possunt, inermium nulla habeatur ratio, Imperium nostrum perpetuo Exercitu munitum esto.
[Note: Exercitûs requisita] Ad firmitatem verô Exercitus quatuor requisitis opus est: Ut, nimirùm, vires sint propriae; ut sint numerosae; ut valiâae; ut veloces.
Prooriae; quia aegrè illi credi potest, quod alterius est.
Numerosae; ut in rebus adversis, et incommodis, semper aliquae supersint.
Validae; quia numerus, absque fortitudine parùm iuvat, imò mille incommoda affert.
Et finaliter veloces sint vires; ut facilè colligi possint, impellique, quo exigit necessitas.
Et de numero quidem sufficienti ipsimet Ordines porspicient.
Validae ut sint vires, continuum efficiet armorum exercitium.
Veloces satis erunt. quia in parato semper habebuntur.
Propriae autem utsint, maximè praecavendum: Ne, quod
stabiliendo Statui invenimus, Statum evertat, et, ex Iuliani Apostatae symbolo, aquila iisipsis configatur sagittis, quibus suae pennae aptantur. [Note: Bodin. libro 4. de Republ. c. 1.]
[Note: Exsereitus ab Imperio dspendeat] Non itaque Exercitus hic dicitor modô Sacri Romani Imperii Exercitus; quemadmodùm, hoc colore, in Pactis Pragensibus, Ordinibus Imperii glaucoma obiecit Ferdinandus: Sed et revera esto, ac ab Imperio, Ordinibusque re ipsâ, et in totum dependeto
Imperator verò, si rei militaris peritus sit, tamquam generalis Exercitus Dux, aut alius quispiam Princeps, cui has vices mandaverit Imperium, Exercitui huic praeesto: Sedin neminem, nisiex Ordinum, aut Regimenti praescripto, arma moveto. Et, ne quid in ipsâ expeditione contra Imperium ipse moliatur, certi Consiliarii bellici, de quorum consilio omnia agat, illi adiunguntor.
Collapsa quoque disciplina militaris, in cuius sinu serenus, tranquillusque status acquiescit, et ex quâ optatissimi triumphi promanant, [Note: Val. Max. lib. 2. c. 7. histor.] in pristinum suum vigorem ante omnia rcducitor.
QUod ut eò meliûs fiat, meritò deaerario solliciti esse debemus: Ad exemplum Augusti; qui militare aerarium instituit, ut perpetuô, et sine difficultate, sumptus, ad tuendos milites, prosequendosque suppeteret. [Note: Sueton, in Augusto.]
[Note: Tributa perpetua indicenda] Tributa itaque Ordinum consensu, eaque perpetua, in Imperio indicuntor: Et quidem tanta, quanta, ad sustentandum eiusmodi Exercitum, qualem alere necessarium Ordinibus visum fuerit, sufficere possint.
Nec enim quies gentium sine armis, nec arma sine stipendiis, nec stipendia sine tributis haberi possunt. [Note: Tacit. lib. 4.]
Modus tributi indicendi non erit difficilis, si vel antiquam istam collectandi rationem, des gemeinen pfennings, in usum revocemus, vel secundùm consuetum Imperii nostri censum, de cuius moderatione in nullis non Comitiis actum est, den Römerzug, calculum nostrum instituamus.
Iamdudùm in hac bellorum intemperie Germani nostri contribuere didicerunt. Imo, qui per crudeles tribulationes, inter media arma, nullâ ipsis securitate praestitâ, immensam auri vim conferre hucusque coacti sunt, moderata tributa, sine difficultate, in perpetuum continuabunt: Modò pace simul potiri, et frui posfint; modò disciplina militaris reducatur, et petulantia militum coërceatur.
Ante hoc tempus, si vel modica collecta erat instituenda, quilibet publicè, privatimque, ad mendicitatem se redigi, querulabatur, et impossibilitatem praetendebat.
At bello hoc, paenè vicennali, effectum est, ut vires, opesque suas, quas florente Imperio non noverat, iam nôrit Germania: Et continuis, maximisque tributis patem se esse videat, quae ad interruptas olim, et minimas, humeros contrahere solebat.
Hoc unicum tamen, in collectione tribut orum, attendendum, ut iustitia competens, et debita proportio observetur; neve ab potentioribus in tenuiores inclinentur onera: Quod quidem in societate plurium saepe fieri solet.
Quemadmodum in foedere Smalcaldico Civitates potissimm pecuniâ emunctas ferunt: Unde antiqui isti Knüppelhardi. [Note: quos refert Vitus Breitschwert in Consilte, ob die freye Reichs Ritterschafft in Schwaben, mit andern höhern Potrncaeten, Chur-vnd Fürsten, in verbündnus eintreten solle, quodconfectum est Anno 1610.]
Heitz ein Landgravi, Geus an Sachs, Schertele schier woll: Carle bader reib aus: Solvite Reichs Siälides.
Similique infamiâ, aut infamiae rumore, unitos Principes laborasse, nimis quam notum est.
Cum autem, praeter ordinaria militum stipendia,
ordinarios alios sumptus, multa extraordinaria, eaque varii generis, velut ea, quae in exploratores impenduntur, ac similia, requitantur; ideò extraordinarii etiam reditus necessarii sunt.
[Note: Annatae. ad extraordinarios belli sumptus deputanoae] Ad has autem expensas, praeter alia media, quaetempus suppeditaverit, Annatas bonorum ecclesiasticorum deputare, haud abs re fuerit.
Cum enim Annatae à Germanis ad bellicos usus, et in eum finem, ut thesauri loco, contra Turcas, et alios Christianae Rei pubi. hostes, conservarentur, introductae sint; [Note: Sleidam. libro 4 histor.] quas Romani Pontifices in Suos deinde usus converterunt: Quare ad pristinos usus cas non revocemus, et belli necessitatibus iterùm applicemus?
Nam Pontifici eas in manus tradere, ut, pro lubitu suo, uti illis, et abuti possit, etiam Pontificii quidam, iam sapientio res, dedidicerunt.
Velut Poloniae Rex Sigismundus, Anno 1543. ad instantiam Ordinum Regni de Annatis decrevisse legitur, hoc modo. [Note: Statuta Poloniae â Ioh. Herburte â Fulstin edita sub tit. Annatae,] Satisfaciendo postulationibus Dominorum Consiliariorum, nostrorum saecularium, et Nuntirum terrestrium, mittemus ad Sanctum Patrem Papam, petitum Annatas; ut ne eas de Regno efferri permittamus, sed ut remaneant, pro defensione Rei publ. in Regno. Quod si easdem impetrare non possumus; tum iam extunc renuntiare illi debemus, easdem nos, neque daturos esse, neque efferri ullâ ratione permissuros.
In quo surdis nos fabulam narrare, et paucos sententiae nostrae suffragatores habituros, iaminantè auguramur.
Maxima enim scribentium et consulentium pars, tamquam falsi agrimensores, Imperii nostri Statum, privati iuris, et Legistarum decempedâ metiuntur: Alii externo Imperatoriae Maiestatis splendore praestricti, fucum sibi faciunt, et aliis: Multi quoque, divitiarum ac honorum exorabulis deliniti, tamquam perditissimi lenones, Austriacis Procis patriam prostituunt libertatem.
Quid verò à Principibus et Proceribus Germaniae nostrae exspectaveris? Qui horum auribus audiunt, horum oculis vident, horum sensu regnant: Ab his ducuntur, velut.
--- nervis alienis mobile lignum:
Ac velut ludicra et ridenda quaedam neuro/bata, nihil arbitratu suo faciunt, sed omnia ducentibus his et aurigantibus.
Licet ergô illorum assensum non venemur, multô minùs emendationem sperare possimus; id tamen assequemur, quod periti Medici: Qui, ex diebus criticis seu decretoriis, et ex ipsius morbi causa, de interitu aegroti, qualis is futurus sit, certiùs meliusque augurantur; ac Cives nostros, quibus sanguinis adhuc Germani gutta superest, admonebimus, ne Libertatis cadentis ruinâ penitùs opprimantur.
Non pauci etiam, quibus nullum circa pectus robur est, mirabuntur, Accio et Titio idem apud nos ius esse: Qui non in dupondios, et de plebe homines, sed in Imperatorem ipsum calamum stringimus; scribimusque apertè, sine fuco, sine circuitione, contra Asinii Pollionis monitum, [Note: apud Macrob. libro 2. Saturual.] in illos, qui possunt proscribere.
Sed meminerint isti, nec Asinios, nec asinos nos esse; ut iugum lubenter toleremus aut clitellas: Et plus mentis robore pollere, quam degenerem istum Pollionem.
Iamdudùm est, quod in Domum istam Austriacam, Domum, Patriae nostrae et avitae Libertati exitiosam, dum vita suppetet,
---- dum Spiritus hos reget artus,
seu stilo, seu pilo pugnare parati fuimus.
Utcumque res cadat, perinde nobis est: Iacta est alea: Rubiconem iam transivimus.
Adimant illi, licet Spiritum; Caelum non adiment: Et sie tamen liberi ab eorum iugo moriemur.
Pellant nos Patriâ; Mundo non pellent: Et forsan, si degeneres Populares nostri aequâ iugum cervice subierint, alia nos recipiet ac fovebit, non inhospita, tellus.
Nec furibundi magis isti nos expellent; quàm lubentes, volentesque nos ab iis recedemus.
Melius, secundum Augustinum, [Note: ad Casulanum c. nemo peritorum II. qu. 3.] est, pro veritate pati supplicium, quam pro adulatione recipere beneficium.
Quapropter nos quoque malumus in exilio audire Cicerones; quam in patrio solo, opibus et honoribus, florentes, vigentesque, Colodii, Catalinae, Antonii, patriae Libertatis proditores, oppressores, ac Hostes.
FINIS.