DE Ratione Status multi multa quottidiè loquuntur et disserunt; nec ad Rei publ. gubernacula quisquam ferè sedet, nec in pulvere scholastico quisquam versatur, quin identidem Rationem Status allegare soleat: Sed, si rem ipsam inspicias, pauci sunt, qui acu rem tangunt.
Nam licet totos dies, hoc vel illud Iure Regnandi, ac per Rationem Status fieri dicatur: Non desunt tamen, qui, quid sit Status, quid Ratio Status, et Ius Regnandi, planissimè ignorent. Plerique verò, pro re sanctissimâ ac saluberrimâ, rem, divinis humanisque Legibus contrariam; pro castissimâ virgine, spurcissimum scortum amplectuntur: In quorum numero Machiavellus eminet; qui Prudentiam civilem, non virginem, sed imminutam iam in Aulâ, ac corruptam, Mango nobilissimus, Floralibus prostituit. [Note: Dan. Heinsius orat. 10. de civili sapientiâ.]
Nobis quoque paucis hac de materiâ, non quidem in genere, sed in specie, de Ratione Status in Imperio nostro moderno, quod Romanum vocant, seu Romano-Germanicum, commentari, et paulò studiosiùs inquirere lubet: Quisnam in illo reverà Status, et quaenam Ratio Status, si non observata hucusque fuit, observari tamen debuerit?
Ad hoc, non ingenii, aut vanae et scholasticae scientiae fiducia nos impellit: Non enim boni Leguleii, aut locutuleii ampliùs sumus; sed commune Patriae malum etiam nos involvit, et Mars, cui, relictis aliis curis, non paucos iam annos stipendia meruimus, quicquid scholastici acuminis ac subtilitatis in nobis erat, hebetavit, longâque oblivione tantùm non exstinxit.
Patriae potiùs ruina praesentanea, Libertatis, rei inaestimabilis, certò certiùs imminens iactura, et hinc subortus dolor nos incitat: Qui nostro tempore vidimus, quàm noxium et exitiosum Rei publ. cuivis ac Imperio sit, ubi ii, quibus habenae commissae sunt, verum Statum, et veram Rationem Status, aut non intelligunt, aut, certo aliquo praeiudicio occaecati, intelligere nolunt; adeoque diversum ab eo, qui reverà est, Statum, et diversam Rationem Status sibi fingunt.
Non itaque, Academicorum more, verborum apices sectamur, aut umbraticis disputationibus, et subtilibus, hinc inde accersitis, argumentis, cumulatisque variorum Doctorum auctoritatibus, quibus Politico-Legistae nostri veritatem, seu abstrusam eruunt, seu erutam potius abstrudunt, tempus perdemus aut chartam: Iamdudùm est, quod argutari et nugari dedidicimus.
Sed dicemus, quod res est; plusque apud nos valebit, quod est in rei veritate, quàm quod in opinione: Et, si quid de Imperio nostro ex ipsâ ratione, publicis Imperii Legibus, iunctisque rerum praeteritarum monumentis, aut propriâ etiam experientiâ, quantumvis illa perexigua sit, in praesentibus turbis edocti sumus, in medium proferemus.
Novimus enim, verè Politicorum esse, non disputare, sed vivere; nec verborum corticem, sed rerum sectari nucleum.
Paucis ergò quibusdam generalibus, de Ratione Status, praeambuli loco praemissis; ne andabatarum more pugnemus, primùm, qualis in Imperio nostro Status sit, aut esse debeat, inquiremus. Secundò, Rationes Status, quae observari debuerunt sed, magno cum Libertatis detrimento, neglectae sunt, indagabimus. Tertiò, media, quibus antiquus Status, et antiqua Libertas restitui possit, paucis ostendemus.
Tu, prime ac summe Status omnis Politici Fundator, ac rationis Dator, fave coeptis: Ut in hoc nostro discursu, de Ratione Status in Imperio moderno Romano-Germanico, ubique sequamur rectae Rationis normam.
[Note: Nomen Rationis Status.] RAtio Status musteum nomen est, antiquis, ni fallor, in hoc quidem sensu ignotum, ab Italis, ut opinor, ortum; qui, Ragione di Dominio, di Signoria, di Rêgno, di Imperio, vocant, et omnium elegantissimè, Ragione vel Ragionamento di Stato: [Note: Clapmar. lib. 4. de arcan. Rerump.] Gallis Raison d' estat eodem modo dicitur.
Regnativam Prudentiam latinâ vocat Scipio Ammiratus. [Note: dissert. Polit. in Tacit. lib. 12. c. 1.] Latiniùs tamen fortasse dici possit Ius Dominationis, et Arcana Imperii: Quae verba etiam antiquis Historiis usurpata sunt, [Note: Tacit. lib. 1. et 2. annal.] hoc est, profundae quaedam, intimae ac secretiores leges, vel privilegia, ad securitatem Imperii et Rei publ. constituta. [Note: Scip. Ammir. d. loco.]
[Note: Origo eiusdem.] Causa Rationis Status et origo eadem, quae ipsarummet Rerum publ., cum quibus illicò Ratio Status orta est. Nomen quidem, ut diximus recens, et res quoque ipsa antehac, a Politices Scriptoribus non satis explicata, in abstruso fere delituit, dones à novioribus Politicis, praecipuè Italis, in apertum, omnibus conspicienda, produceretur.
Nec tamen antiquiores Politicae Scriptores, Platonem et Aristotelem, arcanorum horum, artiumque penitùs ignaros dicere possumus: Nam et Plato leviter ea descripsit, et Aristoteles produxit, ita tamen, ut velaret. Itali verò nostri arcana haec Regni, contrà quàm aut Aristoteles, aut Plato, sine ambage ullâ, sine ullo velo divulgârunt: Neque soli ista sciverunt, sed eliminârunt primi. [Note: Dan. Heins. d. erat. 20. de civili Sapientiâ.]
Et quemadmodum novi Mathematici, per tubos suos, certas in firmamento stellas, certas in sole maculas, veteribus
incognitas, observârunt: Ita quoque Politicismus novus suos habet Opticos, qui scriptis suis, velut certis specularibus, has veteribus occultas Prudentiae artes clariùs observandas tradiderunt.
[Note: Causa impulsiva eius introducendae.] Impulsiva causa externa est, corrupta et imperfecta, imò malitiosa, et, suâ naturâ, seditiosa hominum post lapsum natura, quae omnia exactè, et ad unguem in Republ. ad ministrari non patitur, sed obliquo et artificioso quodam flexu gubernanda est. Nec enim cetera animalia domueris et rexeris, sine aliquâ tractatione et arte: Multò minùs hominem, quo nullum animal morosius est, aut maiori arte tractandum. [Note: Seneca lib. 1. de Clementiâ.]
Itaque sicut in mari, si, adversantibus ventis, portum rectà tenere gubernator nequeat, mutatâ saepiùs per artem velificatione, eundem assequi laborat; et equorum domitor, ubi praeferocem ac refractarium equum perdomare cupit, non verberibus tantum agit, sed blandis eundem saepiùs demulcet poppysmis, aliquid porrigit avenae, et pluribus artificiis in eo mansuefaciendo utitur: Sic Populus quoque ab eo, qui Rei publ. clavum tenet, prudenter ac artificiosè tractandus est; utpote, quovis Bucephalo ferocior, et quovis turbulento mari turbulentior.
Facessant verò ad Platonis Rem publ. seu Utopiam Mori, rigidi isti et severi Catones, qui Rem publ. pessumdare, quàm de stricto suo supercilio, vel digitum transversum, discedere malunt: Facessant ii superstitiosuli, qui hanc administrandae Rei publ. et Status Rationem, tamquam divinis Legibus et Honestati minùs consonam, detestantur ac damnant. Qui, quantùm nimiâ pietate (nolo enim dicere, superstitione) excellere cupiunt; tantò nos illis, Rei publ. communisque salutis amantiores videri volumus: Et, quantùm illi de iure Civili, atque aequitate dimicant. tentùm nobis de salute Populorum atque incolumitate decertare lubet. [Note: Clapmar. d. lib. 4. c. 4.]
Verè et rectè Nicephorus Gregoras. [Note: lib. 3. histor. eccles.] Ii, qui in unâ DEI cognitione omnes cogitationes ponunt, his montes et speluncae
conveniunt: At, qui cum virtute et pietate, civilem etiam vivendi rationem, edidicit, et notitiam sibi comparavit rerum variarum, ille, verò Populum ad optima ducere, idoneus est.
[Note: Variae definitiones Rationis Status.] RAtionem hanc Status, sive Ius Dominationis Clapmarius, [Note: d. l. 4. c. 2.] supremum quoddam, ait, ius, seu privilegium esse, bono publico introductum, contra ius commune seu ordinarium, sed tamen â Lege divinâ non alienum.
Idemque Iura Dominationis ab Arcanis Dominationis satis subtiliter distinguit. [Note: d. lib. 4. c. 3.] Iura enim Dominationis esse, ait, quae de Regni iure licent, quorum pleraque sint contra ius commune Arcana verò Dominationis neque contra ius commune fieri, et, si maxime fiant, non tamen huiuscemodi speciem iniustitiae habere putat. Deinde Arcana Dominationis propriè, et pleraque esse, ait, de facto aliorum: Iura verò Dominationis, de facto ipsius Principis.
Palazzus [Note: de gubernac. et vera Status natione, parte 4. c. 17.] Rationem Status definit, regulam et normam, omnes res moderantem, et ad debitum suum finem perducentem. Quae definitio licet â vero sensu aliena non sit, generalior tamen et obscurior videtur, quam ut Rationem Status Politicam satis dilucidè explicet ac describat.
Alii, Rationem Status, aiunt, esse, notitiam mediorum et rationum, quibus fundatur, firmatur, ac augetur Status; sive, Prudentiam gubernandi, augendi, et conservandi Rem publicam. [Note: Ferdin. ab Effern in manuali Polit. lib. 1. puncto ???] Quo quidem pacto Ratio Status aliud nil erit, quam ipsa Politica, seu, Rem publ. administrandi Prudentia.
Et sanè, si vim ipsam nominis attendas, haud adeò incongruum istud videtur: Status enim quid est, nisi Regnum, Imperium, Res publ. vel quocumque modo Dominatus
nuncupetur? Ideoque Ratio Status, consequenter, Imperii, Regnive, aut cuiuslibet Rei publ. administrandae ratio erit. [Note: Scip. Ammir. d. lib. 12. c. 1.]
Hodierno tamen usu, quandò de Ratione Status loquimur, speciale aliquod ius, et secretiorem quandam Politicae partem ferè denotamus.
Hanc itaque Scipio Ammiratus [Note: d. loco.] definit, iuris civilis, propter publicum beneficium, aut propter maiorem aliquem, et magis universalem finem, derogationem.
Nullum enim Ius dominandi inveniri statuit, quod non aliquam legem obumbret, neque dicendum esse, aliquem Iure Dominationis uti, si alio quopiam ordinario iure id egisse, dici possit: Cum, ex Tiberii sententiâ, [Note: apud Tacit. lib. 3. annal.] nemo Imperio agere debeat, ubi lege agere potest. Et ita Ius Dominationis numquam non erit ordinarii iuris contraventio, ob maioris et magis universalis rationis respectum.
Sed utut Rationem Status Legibus ac iuri communi potiorem esse, et derogare, certum sit, advertendum tamen est, hanc iuris communis, seu Legum derogationem et contraventionem, effectum potiùs esse Rationis Status, quam ipsam Status Rationem: Quotiescumque enim iuri communi in Politicis derogatur, id per, et propter Rationem Status fieri dicitur. Itaque, non illa ordinarii iuris contraventio seu derogatio, sed iste maioris et magis universalis Rationis respectus, propter quam fit ea contraventio, seu derogatio, Ratio Status dici meretur.
[Note: Nostra definitio.] Nos ergò Rationem Status populariter describimus, quod sit certus quidam Politicus respectus, ad quem, tamquam ad normam, seu cynosuram aliquam, omnia consilia, omnesque actiones in Republ. diriguntur, ut eò feliciùs ac expeditiùs summum finem, qui est salus et incrementum Rei publicae, consequantur.
RAtio Status habet suos, et carceres, et metam, quò
tendere, et intra quos decurrere, nec latiùs evagari debet: Quod si tentet, nihil minùs, quam tale nomen meretur; nec Iura tunc amplius, sed scelera, et, ut Tacitus vocat, [Note: lib. 14 annal.] flagitia Dominationis sunt.
[Note: Finis ultimus Rationis Status unicus.] Meta quidem et finis supremus est, Bonum publicum, sive Salus Rei publicae: Eò enim omnis Politica, et omnis Ratio Status collimat, ut Rei publ. Status, seu conservetur, et stabiliatur, seu augeatur; nec Ratio Status aliud est, quam boni publici procurandi, aut mali avertendi ratio. [Note: Scip. Ammir. d. loco.]
Et ut gubernatori cursus secundus, Medico salus, Imperatori victoria; Sic moderatori Rei publ. beata Civium vita proposita est: Ut ea opibus firma, copiis locuples, gloriâ ampla, virtute honesta sit. [Note: Cic. lib. 5 de Republ.]
[Note: Fines eiusdem inter medii pro Statu Rei publ. variant.] Sicut autem varia exsistunt Rerum publ. genera, quae non uno et eodem modo reguntur, nec eosdem fines intermedios habent, per quos ad ultimum suum scopum pertingant; nam in Monarchiâ unius, in Aristocratiâ plurium quidem, sed pauciorum tamen potestas, in Democratiâ communis Libertas maximè attenditur: Ita etiam Ratio Status secundùm subiectam materiam variat. Quarumque Civitatum contrarii sunt fines, eorum contrarios mores esse oportet: Leges enim, quibus Populi Libertas alitur, unius Dominatum, et Optimatum potentiam evertunt; [Note: Bodin. lib. 4. de Republ. c. 4.] econtrà, quae unius Dominatum, aut Optimatum potentiam stabiliunt, populari Libertati exitiosa sunt.
Idcircò Nabis, Lacedaemoniorum Tyrannus, ad T. Quinctium haud malè (hoc quidem in puncto) ait [Note: apud Liv. lib 34. histor.] Nolite ad vestras Leges atque instituta exigere ea, quae Lacedaemone fiunt. Vos paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis: Noster Legumlator non in paucorum manu Rem publ. esse voluit, quem vos Senatum appellatis, nec excellere unum, aut alterum Ordinem in Civitate; sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit, ut multi essent, qui arma pro Patria ferrent.
[Note: Et, eo mutato, mutantur.] Et velut in navis administratione, alia in secunda, alia in adversà tempestate usui sunt! [Note: Valerius Tribunus Plebis apud Liv. d. lib. 34.] Sic haud aliter quoque in Rei publ. administratione accidere solet.
Similiter, quemadmodum in vadoso flumine, ubi instabilis arena, modo huc, modò illuc volvitur, et saepiùs vada mutat, cursus non uno semper modo instituendus, sed ratione vadorum dirigendus est, nisi certissimum incurrere naufragium velis: Ita si Status Rei publ. vel in totum, vel aliquâ saltem notabili parte sui mutetur, (quod in Republ Romanâ, et nostro etiam Imperio, accidit non semel) Rationem etiam Status mutari, necessum est; alioqui non stabiliet Rem publicam, sed evertet.
[Note: Carceres Rationis Status.] CArceres, quibus Ratio Status inclusa est, sunt; Ab alterâ parte, Ius divinum, Pietas, et Religio; ab alterâ, Fides, Iustitia, ac naturalis honestas.
[Note: Quos egredi nequit.] Impense enim improbi sunt, qui etiam divinis et Naturae Legibus Principem solvunt; ut contrà eas statuere possit, dummodò ratione probabili ad id faciendum adducatur. [Note: Decites, Antonius de Butrio, Innocentias et alii, quos citat Bodin. l. 1. de Republ. c 8.]
Nec sanè hîc assentiri possumus illis, qui Rationem Status, aiunt, esse, normam quandam, ingeniis Magnatum impressam, quâ illi plerasque actiones suas ad utilitatem et commodum proprium unicè dirigunt; quibuscumque etiam viis ac mediis hunc finem assequuntur: [Note: I. N D. in discursu super causâ Iuliacensi quoad possessorium.] Quomodò Traianus Boccalini quoque, [Note: im Politischen Probierstein parte 30 relat. 42.] è Parnasso Apollinem inducit, aliam planè, et alienam â nostro sensu, definitionem fabricantem; quod, nempè, Ratio Status sit ius quoddam, Principum utilitati inserviens, divinis, humanisque Legibus contrarium.
Quá enim fronte Rationem appellabimus, quod contra omnem rationem est; nec rectae rationis dictamen sequitur, sed
diametro illi repugnat? Quâ fronte, Rationem Status, quod Statum Rei publ. non conservat, sed perturbat, convellit, et ad ruinam protrahit?
Nam cum huiuscemodi Ratione Status Babylonii uterentur, graviter Iehova iis minatus est: [Note: Esai. c. 47. v. 10.] Confisus es, inquit, in malitiâ tuâ, et cogitasti, non est, qui videat me; Sapientia et Scientia tua decepit te. Veniet super te malum, et nescies ortum eius.
Quin potius monstrum hoc Rationis dici meretur. Sicut enim Natura, si, propter indispositam et ineptam materiam, enormiter aberret in formatione corporis, monstrum producit: Ita voluntas et cupiditas humana, deflectens â rectae rationis dictamine, sub eius tamen praetextu, hanc monstrosam, Status Rationem effingit; velut portentum quoddam sanae rationis. [Note: Reinkingk. lib. 2. de regim. Eccl. et Polit. classe l. c. 1. n. 50.]
Imò diaboli haec ratio dici potiùs debet, velut Pius V. Pontifex eam appellavit; quae ex tyrannide et atheismo originem ducit: Nec enim calliditas talis est Sapientia; nec impiorum fraudes prudentia appellandae sunt. [Note: Eccles. c. 19. v. 19.]
[Note: Nempe, Pietas et Religio,] Maneant ergò firmi ac fixi hi carceres, nec Ratio Status, sub obtentu utilitatis publicae, effrenis instar equi, pro lubitu evagetur, ac divina humanaque misceat; sed sit imprimis, divinis Legibus consona, nec Pietati et Religioni contraria.
Pietas enim fundamentum est omnium Virtutum, [Note: Cic. pro Cn. Planccio.] imò et omnium Rerum publicarum: Nam, Pietate adversus DEUM sublatâ, etiam societas generis humani, et unà, excellentissima Virtus, Iustitia, tollatur, necesse est. [Note: Maecenas apud Dion. lib. 52.]
Et Religionem Rerum omnium publicarum firmissimum fundamentum esse, ab eaque subditorum fidem in Principes, oboedientiam erga Magistratus, Pietatem in Parentes,
caritatem in singulos. Iustitiam in omnes pendere, Polybius, ipse alioqui atheos, profitetur.[Note: lib. 6. de milit. ad domest. discipl. quem refert Bodin. lib. 4. de Republ. e ult.]
[Note: Religioni enim cedit Ratio status] Quocirca sicut aliis omnibus iuribus praecellit Ratio Status; ita, unico iuri divino ut subiciatur, aequissimum est. Et quemadmodum, si particulare bonum et universale bonum inter se concurrant, par est, ut, propter publicum bonum, privatum damnum perferatur; quare iure Civili ius imperandi praecellit: Sic quoties Imperii respectus cum divino respectu comparatur, (hic autem Religio, ille Ratio Status dicitur) aequum est, ut Religioni potior locus, reverenter et ultrò concedatur.
Quodcumque igitur Iuri dominandi liceat, numquam, ut sacrum ius conculcet, licebit, DEIque cultu ac Iure dominandi in trutinâ collocatis, praeponderet ille, hoc minoris aestimetur: [Note: Scip. Ammir. d. loco.] Nec Rationi Status accommodare oportet Religionem; sed è converso Religioni Rationem Status.
[Note: Imò eidem subservit] Quin imò Dominandi haec Iura, tantum abest, ut Religionem depravent, vel Pietati adversentur, ut potiùs ei inserviant: Id enim efficiunt, ut Religio in Republ. sarta, tecta sit, et ritè colatur. [Note: Clapma. d. lib. 4. 1. 21.]
Quare rectissimè apud Romanos, Religioni summum Imperium cessit, omniaque post Religionem ponenda semper ea Civitas duxit, etiam in quibus summae Maiestatis conspici decus voluit; nec dubitârunt sacris Imperia servire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si divinae potestati benè et constanter fuissent famulata: [Note: Val. Max. lib. 1. c. 1.] Summa enim apud eos Ratio semper fuit, quae pro Religione facit. [Note: l. 43. de Relig. et iuvic. fun.]
[Note: Deinde, Fides, Iustitia, et naturalis Honestas] Ab alterâ parte, tamquam carceres, Rationem Status includunt ac coercent, Fides, Iustitia, et naturalis Honestas: Nec enim sentimus cum illis, qui, ut Lepidus, [Note: apud Sallust. in fragm.] omnia
retinendae dominationis honesta esse, censent, et nequitiae, perfidiae, ac periurio, per Rationem Status, latam aperiunt fenestram. Nam et Honestatis, et Fidei, imprimis, ratio haberi debet: Absque quibus erit, non Imperium amplius erit, sed flagitiosissima Tyrannis. [Note: Clapmar. lib. 5. c. 19.]
[Note: Multi secus sentiunt] Foederum quidem sanctitas, et iurisiurandi Religio, et pactorum conventorum fides, quae inter bonos firmissima sunt vincula; inter malos, oblatâ commoditate, ad fallendum retia sunt: [Note: Buchan. lib. 14. rerum Scotic.] Hodièque, ut Nicolaus Uzanus Florentinus conquestus est, [Note: apud Machiav. lib. 4. histor. Florent.] sic comparati sumus, ut iusti vel iniusti exigua habeatur ratio.
Nec apud nostros pseudo-Politicos, fides, aut verba, aut iuramenta ipsa aliquo in numero sunt: Iurisiurandi enim religionem obicientibus, cum perfidis Mediolanensibus illicò respondebunt; iuravimus quidem, sed iuramentum attendere non promisimus. [Note: Radewicus in continuat. Othonis Frising. de gestis Frider. 1. lib. 4. c. 29.]
Sic Lacedaemonii quondam iustitiam omnem utilitate publicâ metiebantur: [Note: Plutarch. in Alcibiade.] Huc leges omnes, huc denique consilia revocabant. [Note: Bodin. lib. 3. de Republ. c. 4.]
Philippus Macedonum Rex iureiurando, velut monetâ publicâ utendum censuit, pro Regum regnorumque commodo; amicitiasque utilitate colendas, non fide. [Note: Iustinus lib. 9. histor]
Lysander, veluti pueri astragalis [(editor); sic: astragulis] , ita fide datâ lusit, et iuramentis, [Note: Plutarch. in eius vitâ.]
Iulius Caesar, si ius violandum sit, regnandi causâ violandum esse putavit. [Note: Sueton. in eius vitâ.]
Alexander V. Pontifex numquam alicui fidem servavit, omnesque calliditate suâ fallere consuevit: [Note: Scip. Ammir. de Regni Regisque instit.] Non sinceritas in
eo, non pudor, non veritas, non fides, non religio; sed insatiabilis avaritia, ambitio immoderata, crudelitas plus quam barbara. [Note: Guicciard. lib. 1. histor.] Hinc de eodem, et filio eius Valentino in Romanâ Curiâ proverbium ortum est: Pontificem numquam, quod diceret, facere; Valentinum verò numquam, quod faceret, dicere; ac utrumque id unum pro summâ religione persuasum habuisse, fidem omnibus dari oportere, servandam nemini. [Note: Idem lib. 6. histor. Bodin. lib. 5. de Republ. c. ult.]
Iulius quoque II. Pontifex, se foedera, et societates, cum Gallis, Germanisque (quos barbaros appellavit) non aliâ, nisi fallendi causâ, contrahere, iactabat. [Note: Warem. ab Erenb. parte 1. de foedere c. 1. n. 140.]
Machiavello hoc dogma plerique hodierni Politici imputant, et in eundem eapropter quam acerbissimè invehuntur: Quod tamen illi iidem, si non verbis, certè facto et re ipsâ comprobant, talesque, qualem Machiavellus se palam professus est, esse malunt, quam videri.
Ad eorundem sensum Wenceslaus quidam Meroschwa (quisquis tandem fuit) scripsit. [Note: in discursu, de statu praesentis belli, et urbium Imperialium apud Lundorp tomo. 1. actor. publ. lib. 10. c. 15.] Totus mundus fuco utitur: Cum vulpibus vulpinandum est. Pueri nucibus, Viri iuramentis fallendi sunt. Nec infame est, violasse iurisiurandi religionem. Fecerunt hoc nostri Principes: Nos cariores habebunt, si non modò pro eis patiamur, et belligeremus, sed etiam peieremus. Dum crepundia vendunt institores, simulant, mentiuntur, pro asse peierant: Et nos id non faciemus pro Regnis et arcibus? Faciemus; et quidem libenter.
[Note: Malè quia Fides praeferenda Rationi Status] Utut autem vulpinam Lysandri pellem, et bonum, ut vocatur, [Note: l. 1. §. 3. de dolo male.] dolum, non in totum reiciamus, ita perfidiam tamen meritò abominamur: Et, cum Platone, [Note: lib. 5. de Legibus.] Fidem fundamentum societatis humanae, perfidiam verò certissimam eiusdem pestem esse putamus, nullamque rem continere
vehementius Rem publ., quam Fidem, [Note: ???] nec, remotâ Iustitiâ, Regna aliud esse, nisi magna latrocinia. [Note: Augustinus lib. 4. de Civitate Dei]
Turpe est, cum aliis omnibus, tum imprimis Principi Viro, mentiri, ac fidem fallere: Iusiurandum autem, et pacta, scripto sancita, violare, ne abiectissimo quidem homini decorum esse arbitror. [Note: Belisarius apud Procop.]
Non decet in labiis versari lubrica Regis:
Non decet ore sacro mendacia cudere Regem.
Sancta, et plena suo sunt regia pondere verba;
Dicta semel, nullum patiuntur iure recursum. [Note: Guntherus ligur in virâ Friderici Imper.]
Rectissimè itaque â Romanis, cum Campani ab iis, contra Samnites, quibus iidem antiquiore foedere coniuncti erant, auxilia peterent, illa denegata sunt: Etsi enim magnae parti Senatus, Urbs maxima, opulentissimaque Italiae uberrimus ager, marisque propinquus, ad varietates annonae, horreum Populi Romani videbatur, tantâ tamen utilitate fides antiquior fuit, et generosissimè Senatus auctoritate illis respondit Consul. [Note: apud Liv. lib. 7. histor.] Auxilio vos, Campani, dignos censet Senatus: Sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt: Itaque arma, DEOS prius, quam homines violatura, adversus Samnites vobis negamus.
[Note: et manifesta aequitas] Similiter, ubi manifesta, certaque aequitate fieret iniuria, Regnativae Legi tantum auctoritatis haud largimur, ut imperantes, aequitate, et ceteris rebus posthabitis, suis possint, aut debeant, cupiditatibus obtemperare. [Note: Scip. Ammir. d. lib. 12. c. 1.]
Nec minùs, quam Romani, laudabiliter Athenienses fecere: Quibus cum Themistocles, de comburendis reliquorum Graecorum classibus (quâ viâ Athenienses maris dominatum haud difficulter arripere possent) consilium daret; dicente contrà Aristide, nihil quidem esse Themistoclis consilio
Rei publ. utilius, sed parum id cum honestate convenire: Populus, non placere id sibi, respondit. [Note: Plutarch. in Themist.]
[Note: Praeter haec Ratio Status supra omnes Leges est] HI duo carceres si observentur, nullis ulterius Legibus, quaecumque illae tandem sint, seu privatae, seu publicae, seu fundamentales, seu quoquo modo nomen habeant, Rationem Status alligatam agnoscimus; sed pro lubitu, salute Rei publ. id postulante, praeter, et contra Leges disponere posse putamus.
Nam ex his Legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causâ, in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere, fatemur equidem, cum L. Valerio Tribuno plebis: [Note: apud Liv. lib. 34. histor.] Nisi tamen, ut ille idem rectè subiungit, quam aut usus coarguit, aut Status aliquis Rei publ. inutilem fecit. Quo casu, non iuxta Leges, sed Legibus ipsis imperandum; et Leges ad formam Rei publicae, non Res publ. ad Leges, accommodandae.
Legum enim opportunitates et medelae, pro temporum moribus, et pro Rerum publ. generibus, ac pro utilitatum praesentium rationibus, proque vitiorum, quibus medendum est, fervoribus, mutantur atque flectuntur, neque uno statu consistunt: Quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur. [Note: Sextus Caecilius apud Gell. lib. 20. noct. attic. c. 1.]
[Note: opus mutat, exigente necessitate] Evenit autem aliquandò, ut Rei publ. necessitas hoc postulet: Et tunc necessitatis ea vis est, ea dignitas, ut saepè, rei non licitae ius et aequum tribuat. [Note: Clapmar. lib. 4. c. 7.] Necessitas enim, magnum imbecillitatis humanae patrocinium, omnem Legem frangit: [Note: Seneca de Clementiâ.] Ac abominandae necessitatis amarissimae leges, et truculentissima Imperia sunt. [Note: Val. Max. lib. 7. c. 6.]
[Note: vel Rei publ. utilitate] Evenit etiam aliquandò, ut, absque necessitate, evidens aliqua Rei publ. utilitas Leges susque deque habere suadeat: Et,
hoc etiam casu, merito salus Populi suprema lex est, ultimusque finis, ad quem Leges universae tendunt.
Quod si Lex quaepiam, tuendae et conservandae Rei publ. causâ lata, eidem praeiudicet, iam Lex esse desinit, et â scopo suo toto caelo aberrat: Nec eo casu tolerandum est, ut, quae in favorem ac utilitatem Rei publ. introducta, in odium ruinamque eius retorqueatur. [Note: arg. l. 6 C. de Legibus.]
Eleganter in simili casu Theramenes, cum Atheniensibus, â Lysandro subiugatis, suaderet, ut scytalam Lacedaemoniorum, quâ iubebantur muros diruere, acciperent; et Cleomenes ipsi obiceret: Ecquid ipsum puderet, muros deicere, quos Themistocles, invitis Spartanis, exstruxisset? Ego verò, respondit, nihil, Themistocli contrarium facio: Quos enim ille muros excitavit, pro salute publicâ; hos ego, ex eâdem causâ, demoliendos suadeo, [Note: Plutarch. in vitâ Lysandri.]
[Note: Ratio Status saepè contra ius commune, et speciem iniquitatis continet] ULtimò imprimis observandum est, Rationem Status haud rarò â communis iuris regulis recedere, et, Rei publ. causâ, saepiùs quaedam tentare, bono magis exemplo, quàm concesso iure,ut Tacitus [Note: lib. 10 annal.] loquitur.
Quemadmodum enim nulla ferè Lex satis commoda est; id modò quaeritur, si maiori parti, et in summà prodest, ex sententiâ Catonis: [Note: apud Liv. d. lib. 34. histor.] Ita persaepè fit, ut Ratio Status continere videatur aliquam speciem iniquitatis, quae tamen reverà iniquitas non est, si respectu totius Universitatis, et boni publici consideretur; licet absque hac consideratione, respectu unius, aut alterius privati, iniqua dici possit.
Nam Ratio Status tales iniquitates, quae particulatim, in unum, alterumve redundant, non attendit, si utilitate, quae in universos inde emanare potest, leviores sint. [Note: Seip. Ammir. d. loco.] Unde
Iason, [Note: apud Plutarch. in Polit.] â Iustitiâ, in parvis rebus, nonnumquam abire iubet, si salvam eam velimus in magnis: Cum semper habeat aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod ergà singulos utilitate publicâ rependitur. [Note: Tacit. lib. 14. annal.]
Hinc bona privatorum, Pacis aut boni publici causa illis adimi â Republ. possunt, [Note: per l. 15. §. 2. de Rei vindic. 1. II. pr. de evict.] iniuriaeque ac damna iis illata remitti: [Note: Alber. Gentil. lib. 3. de iure belli. c. 3. Warem. ab Erenb. parte 2. de foeder. c. 1. n. 19.] Nam publica utilitas praeferenda est privatorum contractibus. [Note: l. 3. C. de primipilo lib. 12.]
Ex hac quoque Status Ratione Brutus, qui Urbes quasdam direptioni dederat, excusatur: Quod, quasi in naufragâ navi, sic fieri necessum fuerit. [Note: Plutarch. in eius vitâ.]
Luculentum quoque; eiusdem rei exemplum nobis praebet ius Westofalense; â Carolo M. adversus rebellantes in infinitum Saxones, inventum: Quo Iudicibus, quos Conscios vocabant, quique, certis ritibus initiati, se ipsos inter se cognoscebant, in Pacis et Fidei violatores, Religionisque desertores animadvertendi, etiam indictâ causâ, potestas data est. [Note: Aventin. lib. 4. histor. Boi.]
Hoc licet per se iniquum, et aliquando iniustitiae fomentum, cum facilè etiam innocentes hoc infortunio implicari possent, (quâ de causâ, et propter hunc abusum, ius hoc, posteriori tempore, quoque sublatum est) necessitate tamen temporum huiusmodi acre remedium exigente, diu toleratum est: Nam Saxones hac saeviendi libertate, animadvertendique libidine, in officio retentos, explosaque avita superstitione, sacra Christiana suscepisse, testatur eventus.