25 April 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

CHRISTOPHORI CELLARII HISTORIA UNIVERSALIS BREVITER AC PERSPICVE EXPOSITA IN ANTIQUAM, ET MEDII AEV AC NOVAM DIVISA, CUM NOTIS PERPETVIS EDITIO XI. AD NOSTRA USQUE TEMPORA CONTINVATA ET SUMMARIIS AUCTA
[Gap desc: illustration]
CUM PRIV. S. R. M. POL. ET ELECT. SAX ALTENBURGI SUMTV PAULI EMANVEL RICHTERI. MDCCLIII.


image: s003

PROOEMIUM GENERALE.

Historicum tibi, BENIGNE LECTOR, breviarium exhibetur: breviarium, inquam, sed quod nec brevis temporis est, nec intra arctos fines rerum continetur, sed summam historiae universae, et praecipua momenta rerum notabiliorum, inde ab origine regnorum usque ad nostra tempora in orbe terrae gestarum, non tantum enarrat breviter, verum etiam probat et summa fide


page 4, image: s004

demonstrat. Prostant innumeri libelli, universalis historiae seriem proferentes, sed excerpti et contracti ex aliorum systematibus, nec iam facile id laboris et molestiae in se quisquam susceperit, ut ex fontibus velit, quae tradenda sunt, haurire: sed in qualicumque enarratione adquiescit, etiam semiplena, praetermissis non parui momenti rebus, quod, unde excerpebatur, etiam sterile solum in certis argumentis erat, vel parce nimis, uberius proponenda proferebat. Si de side quaeras, quam narratis suis faciant, securi de probatione sunt, quasi sat firmiter eorum auctoritate innitantur, quorum libros in brevem summam redegerunt, quo fieri consuevit, ut, ubi illi auctores erraverunt, ipsi a vero simul aberrent: et ubi praetermiserunt nonnulla, nec ipsi, quasi non gesta sint, attingant. In limine fere omnes offendunt, quum Cnidii illius


page 5, image: s005

Ctesiae commenta de Assyriorum regno repetunt, quantumvis ea divinae scripturae repugnent, quippe quae humanum genus, exceptis paucissimis, diluvio periisse tradit, quum Ctesiae regum aetas atque numerus ad illud prope tempus, quo orbis terrae desolatus locus fuit, recurrat. Hic vero egregius historicus illo tempore immensam multitudinem ubique terrarum ponit, et exercitus innumerabiles, et vel decies centena milia supergressos, aut maiores etiam, diversis locis et regionibus adfingit. Haec qui crediderit, eum scripturam sanctam negare oportet, aut aliquid concedere, quo fides illius elevari possit ab impiis. Absint fabulae, facessant nugae: praestat in obscura antiquitate pauciora proponere, quae divinis litteris consentiant, quam confrcta et falsa plurima iactare, et quae numquam probari possunt, habere ac commendare


page 6, image: s006

pro certissimis. Annales Persicos dicunt sequutum fuisse Ctesiam: at quales illi? ut Aegyptiaci, ut aliarum gentium divino lumine destitutarum, quibus antiquas origines fingendi numquam lubido defuit. Haec vero, tamquam ex tripode dicta, iuventuti instillantur, ut a provectioribus, et senibus etiam, credantur vera esse: nec facile quisquam est, qui de inveterata fabula dubitare audeat, sed quod tot saeculis fuit pro vero habitum, temere omnes ac sine discussione amplectuntur. Nec tantum initia in vulgatis libellis suspecta sunt, verum ipsa etiam media et propinquiora Ctesiae temporibus. Diximus Antiquae Historiae prooemio, quam ieiuni sint breviariorum auctores, etiam conditores grandiorum universae historiae voluminum, circa regna et principatus in citeriore Asia, post Alexandri Magni tempora. Antigoni


page 7, image: s007

mentionem habent et filii Demetrii, qui vero nihil certi possederunt, turbatis omnibus rebus civili bello Macedonum: nec, nisi post illos Alexandri duces mutuo confectos, nova regna coeperunt constitui, quae quod maximopere cum Romana historia coniuncta sunt, non erant ab iis silentio praetereunda, qui seriem rerum instituendae iuventuti tradere, cum animo statutum deliberatumque habuerant. Quotusquisque enim Attalorum regum, et Prusiae ac Nicomedum, aut Pylaemenum, Mithridatum, Ariarathum, Ariobarzanum, Ciliciaeque ac in Tauro regulorum, unde Romanorum in Asia incrementa fuerunt, illustravit? quis Chasmonaeorum in Palaestina, quis Herodum succedentium illis, curam habuit, et gesta illorum ac successiones declaravit, rem omnino sacris nostris intelligendis tam utilem et necessariam? Sic ubique sunt, quae


page 8, image: s008

addi, quae emendari possint, si ad id, quod verum est, et ad fructum, quem ferre debent, historias revocemus: recidenda contra, quae ex Annii Viterbiensis fictionibus a nonnullis, quasi verissima sint, adiciuntur. Fides et veritas sunt anima historiarum, sine qua gerrae et nugae sunt, quaecumque, quasi ita gesta sint, ambitiosis verbis proferuntur. Fidem autem testimoniis faciamus, ut veritas stabiliatur: nec quibuslibet testimoniis, sed aptis, dignis, et quae rebus, quae narrantur, quantum fieri potest, sint propinquiora, saltem ut certiora iis non habeamus, quae, si adduntur cuilibet narrationi, non tantum firmant illam et certiorem reddunt; sed interpretamentum iis quoque adiciunt, dum auctores nominatim significant, quorum fide nituntur narrationes, quique monumentis suis res ita descriptas et explicatas habent,


page 9, image: s009

ut commentariis aliis, aut grandioribus systematum libris non opus ad interpretandum sit. Ecclesiae quoque res nolimus seiunctas a civilibus esse, quia neutra historia sine altera perfecte cognosci potest, sed sacra civilem, civilis sacram iuvat et explanat: et saepe ita inter se sunt implicatae, ut si dempseris alteram, interrupta, et lacera, quae relicta fuerit, maneat. Si Christianae res cordi sunt, series imperantium sustentabit illarum ordinem, etiam tempora distinguet, ne confusae et turbatae adripiantur. Sin civilem malumus rem publicam, quot reges, quot principes habemus, quorum merita maiora in ecclesiam sunt, quam in alias partes rei publicae? quos sane laudibus suis privari iniquum est. Deinde quam diuturnae et per saeculum nonnumquam extractae sunt pontificum et imperatorum certationes, quas si


page 10, image: s010

separaveris, pauca habebis, quae de principibus illis commemores, quorum omnis vita illis litibus exacta fuit et adflicta? Eum ergo historiarum librum repetitum damus, qui suppleat, quod deesse in aliis videbatur, et quod erratum, emendet atque restituat, ac nihil sine fide auctorum tradat, qui satis rebus adprobandis sint: quorum verba etiam, ubi opus est, materiae suae subscripta sunt, saltem ita signatus locus, unde peti possint, ut quisque sine investigandi molestia possit invenire. Ut vero res omnis ordinatior distinctiorque sit nec multitudine continua lectorem turbet aut impediat; in tres partes universa haec historia est distributa, quarum prima est rerum antiquarum ab initio imperiorum ad Constantini Magni tempora, complectens strictim, quae profani Principes et a caelestibus sacris alieni unquam in orbe terrarum memorabilia


page 11, image: s011

gesserunt: altera inde res duodecim saeculorum, quamdiu Constantini urbs in Christianorum ditione fuit, et paulo ultra, comprehendat, Orientis aeque et Occidentis fata varia exponens: tertia parte duo postrema saecula copiosius, quam pro forma instituti, explicantur, quia suprema haec tempora secundiora sunt prioribus, et plures memorabiles res ad conscribendum suppeditant, quarum cognitio ad usum politicae prudentiae, quae nunc obtinet; etiam ecclesiasticae propter sacrorum reformationem, in primis est necessaria. Nec litterarum et studiorum historia in his libris est intacta, praesertim illa, quae deminutionem litterariae rei, oppressionemque satis diuturnam; et tandem laetioris saeculi exortu, restitutionem illius et propagationem exponit, ut cognoscatur, per quos aegre aliquid servatum sit inter barbaros;


page 12, image: s012

et qui magni illi heroes fuerint, qui barbariem profligarint, et melioribus litteris nitorem pristinum reddiderint. Haec praemonere et praefari de tribus nostris libellis visum fuit. Tu vero, BENEVOLE LECTOR, feliciter utere, nobisque fave, atque vale.


image: s013

CHRISTOPHORI CELLARII HISTORIA NOVA HOC EST XVI. ET XVII. SAECULORUM CUM INITIO SAECULI XVIII. AD HAEC TEMPORA USQUE QUA EIUSDEM AUCTORIS HISTORIA, ANTIQUA, ET MEDII AEVII AD NOSTRA TEMPORA CONTINENTI ORDINE PROFERUNTUR CUM NOTIS PERPETVIS TABULIS SYNOPTICIS ET INDICE RERUM EDITIO XI. PRODUCTA CURA BURCARDI GOTTHELFII STRVVII. ALTENBURGI SUMTV PAULI EMANVEL RICHTERI. MDCCLIII.


image: s015

LECTORI S.

En Historiam Novam seu eius, quae MEDII AEVI appellatur, (quam olim post ANTIQUAM publioavi) conti nuationem ad nostra usque tempora et praesentem annum, quo vivimus, productam. Brevitatem postulavit institutum, superioribus Partibus susceptam, quae ne officiat legenti, quidquid difficile videri potest, NOTIS sub singulis fere paginis, explanatum est. Quae etiam fidem narrationi faciunt, sine auctore suspectam facile,


page 4, image: s016

et in dubium evocandam. Diutius editio, quam promissa erat, dilata fuit, quod pacificationem exspectabam, quae novissime gestis certam et stabilem formam pacis legibus adferret: quam quod fatalis necessitas in aliud tempus reservavit: utcumque licuit, suprema tempora explicavi. In litterarum historia non per singulas artes ire, quod nimium foret, mihi visum fuit, sed eos tantummodo laudare, qui doctrina sua praesidium omnibus diseiplinis attulcrunt: neque hos omnes recensere brevitatis nostrae fuit, sed qui scribenti in animum atque memoriam subierunt. Qui supersunt et caeli huius spiritu fruuntur, supersedeo nominare, ne gloriosius fecisse aut quidquam gratiae adfectasse videar, quod in iis non desunt, quorum benevolentiam erga me singularem non ignoro. Synopticas Tabulas, ut in


page 5, image: s017

Antiqua et Medii aevi historia, nihil opus erat subiungere, quia quaedam iam tum ibi ad haec tempora productae sunt, et ceterarum ordo in ipsa historia ita perspicue est propositus, ut tabularum conspectu, aut alio memoriae adiumento, non indigeat. His utere, benevolelector, et vale. D.in Fridericiana, quae Halae est; calendis Maiis MDCXCVI.


image: s018

BENEVOLO LECTORI S. D. BURCARD GOTTHELF STRVVE.

Denuo in lucem prodit nova haec historia Cellariana. Supervacaneum puto, de libri praestantia multis praefari, cum iteratae editiones satis de eadem


page 7, image: s019

testentur. Unicum saltim dicendum, quid in hac editione nova fuerit praestitum. Textum eundem fere vides, quem priores servant editiones, cum in eodem quidpiam mutare mihi duxerim religioni. Paucissima, quae ad supplementum historiae facerent, fuerunt inserta. Subiectae vero NOTAE longe sistuntur locupletiores. In his enim vel potiores circumstantiae fuerunt expositae, vel ad scriptores praestantiores remissum, vel tempus plenius adnotatum. Ultimo, NOVI, quod nunc vertitur, SAECULI historia, supplementi loco fuit adiecta, eademque ad praesentem annum usque deducta. Subiectae sunt Tabulae Synopticae Regum Europae Principumue Germaniae successionem novis hisce temporibus edocentes. Hunc autem laborem ut


page 8, image: s020

susciperem, pietas postulavit, dum maximam studiorum partem beato viro, olim Praeceptori, deberem. Veneranda igitur sit celeberrimi Cellarii memoria, in aeternum conservanda.


image: s021

M. SAL. RANISCHIUS LECTORI BENEVOLO S. D

Cum nova Tibi ob oculos ponitur Cellarianae historiae editio, non possum, quin vel paucissimis, eorum, quae Te scire Tua et mea interest, mentionem faciam. Non mea sponte, nec temerario ausu hanc consilii rationem abs me initam esse, scias velim. Sed praeter opinionem exspectationemque


page 10, image: s022

meam accidit, ut, cum exempla Novae Historiae deficerent, redemptor huius Compendii de re libraria bene merens eam, quam nunc accipis, editionem ad haec usque tempora producendam a me vellet curari. Etsi quidem haud nego, summorum, quorum deberem insistere vestigiis, virorum gloria primum omnino me deterritum esse; officii tamen religione adduci me passus sum, ut honestis Viri in me remque scholasticam benevoli precibus locum relinquerem. Ea enim fuit estque, ni fallor, adhuc hominum doctissimorum de hoc opusculo existimatio, ut in multis atque nostro etiam Gymnasio publice ad tirones historiae cognitione imbuendos enarretur. Quid? ego ipse pro muneris mei ratione iussus sum in tradendis huius doctrinae initiis Cellarii Struviique ductum sequi. At vero haud semel, uti fit, obsequii me huic labori intentum paenituit. Tantis tamque multis prior editio scatebat vitiis, ut in iis acute videndis diligenterque emendandis plus temporis operaeque, ac


page 11, image: s023

primum volebam peteramque, consumi deberet; nec discipuli, licet magni hominis, scribendi genus ad praeceptoris laudatam ac consilio totius libri convenientem brevitatem elegantiamque accedere videbatur. Quod dum ingenue, nec non ex quorundam fortasse sententia, audacter fateor, non animus est, ceteris Struvianorum locorum virtutibus quicquam detrahere laudis; sed, salva omnis Cellariani operis praestantia, difficultatem huius Historiae continuandae eo ipso vehementer auctam non potuinon indicare. Dubius igitur, quamingrederer rationem, recentissimas res viginti circiter annorum sic exposui, ut, quae in universum maxime videbantur memorabilia, brevitatis studio non obscurarem, aut prorsus praeterirem, neque tamen ad prolixam dicendorum enarrationem excurrendo, libri molem pretiumque studiosae iuventuti temere augerem. Ceterum in iis, quae tempora haec antecesserunt nostra, nihil ausus sum immutare, praeterquam quod


page 12, image: s024

interdum Chronologia Grammatica postulabat; nec quicquam adicere debui, praeter ea, quae posteros docuerat eventus. Quicquid igitur hic continetur boni, utere ad cognitionem prudentiamque Tuam augendam; quicquid autem vitii oculos manusque effugit nostras, temporis ac loci conditioni, ipsiusque vitae et humanae et scholasticae incommodis tribue. In posterum diligentissime operam dabo, ut omne hocce Compendium, quanta fieri potest et debet cura, emendatum auctumque usui Tuo tradatur. Vale hosque labores ac conatus meos qualescumque probare perge. Scripsi Altenburgi in Gymn. Frid. d. 30. Apr. A.C. MDCCLIII.


image: s025

HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM.

§. 1. Memorabiles imperiorum et regnorum itemque ecclesiae sub initium saeculi XVI. mutationes.

Quam rerum faciem aetate no???ra in imperiis habemus, exmutatione, quae sub initium saeculi contigit, quod decimum sextum Christianis est, originem pleraque deduxit. Hispania, eiectis Mauris, sub[Note: De Ferdinando Catholico, et Hispaniarum sub eo coniunctione in Historia Medii Aevi, cuius supplementum haec Nova est, praediximus p.201. etiam de Neapolitana, quae sequitur successione p. 208. nec non Insubria, hoc est Mediolanensi Ducatu, p. 210.] Ferdinando


page 2, image: s026

coaluerat, cui, praeter novum in Occidente orbem, et Siciliae regnum, Neapolitanorum accedit et Insubria mox accessura: Lusitani in Africa et Oriente suas possessiones augent. Galli, Italia excidentes, [Note: Rege Carolo VIII. Annam, Britanniae Minoris, quae in angulo Galliae sita est, heredem, Maximiliano imperatori desponsatam, sibi in matrimonium subducente. Guiccard. lib. 1. Cuspinianus Maxirailiano pag. m. 605. Licet Galli Annam vi ereptam plane negent, dicentes, sponte sua Carolo VIII. fuisse desponsatam. D' Argentre hist. de Bretagne lib. 12. cap. 58. Varillas hist. de Charles VIII. lib. 1. pag. 122. Bayle Response aux questions d'un Provincial tom. 3. cap. 125.] Britanniam sibi Minorem adiungunt: regnum Angliae, civili adhuc bello [Note: Propter Rosae Albae et Rubrae, hoc est, factionum Eboracensis et Lancastrensis dissidia, quae tandem Henricus VII. ducta Elisabetha, Eduardi IV. filia, albae rosae principe, ipse propago rosae rubrae, sub finem saeculi XV. composuerat. Nomen et color Rosarum ab insignibus sunt, quibus illae de regno disceptantes familiae utebantur. Initium fatalis istius factionis ab anno 1454. ducunt. Larrey Hist. d' Angleterre sub Henrico VI. Tom. I. pag. 858. Controversia ex Genealogis petatur. Baco de Verulamio vita Henrici VII. Franciscus Blondus l'historia delle Guerre Civili d'Ingbilterre tra le due case. di Lancastre e Iorc.] successionis causa


page 3, image: s027

turbatum, in certa familia quiescit: Sueci a Danis [Note: Suecia et Dania olim coniuncta. Possedit Margaretha, Ericus Pomeranus et Christophorus Bavarus. Verum, hoc defuncto, Dani Christianum I. Oldenburgicum, hodiernae familiae Danicae statorem, Sueci Carolum Cnutson eligunt. Christianus quidem II. tria Septentrionis regna iterum iunxit, sed ob tyrannidem utroque regno exclusus, et Suecia numquam iterum cum Dania coaluit. Ioannis Loccenii Historia Suecica.] seiunguntur: Helvetiorum res publica novis foederibus se confirmat: Austriaca Domus [Note: Burgundiae hereditate sub Maximiliano, ex Mariae heredis Burgundicarum regionum, matrimonio Hispaniarum, quum Philippus, Maximiliani filius, Ioannam Ferdinandi Catholici filiam duxisset. Accessit hoc saeculo Hungaria, per Annam, Ludovici, qui ad Mohatz periit, sororem, Ferdinando I. nuptam. Phosphorus Austriacus. Ponti Heuteri Austriaca. Io. Lud. Schoenleben de Origine et Praerogativis domus Habsburgo. Austriaecae.] hereditatibus crescit: Otmanica iniustis armis.


page 4, image: s028

Persae quoque illos sibi reges constituunt, qui ad nostram aetatem successionibus venerunt. Inprimis Ecclesiae reformatio meretur, ut NOVAM HISTORIAM, distinctam ab illa, quae MEDII AEVI fuit, ex saeculo decimo sexto, aut prope illius initia, auspicemur.

§. 2. Ferdinandi Catholici in Hispaniis successor Carolus. Navarra ab Hispanis occupata.

PHILIPPUS Austriacus, Ferdinandi Catholici gener, iam rex Castellae certis [Note: Pacta illa, proximo ante obitum Philippi anno inita, Io. Mariana lib. 28. de Reb. Hisp. cap. 16. prodidit, quae quod ad trium societatem tenebant, ut Ferdinandus. Philippus et Ioanna, Ferdinandi filia, simul in Castella imperarent, Philippo, apud Belgas tum degenti, displicuere, cui ingratum potestatis consortium erat. Iureiurando tamen confirmare visum fuit.] pactis declaratus, ante socerum [Note: Causam mortis vel aerem Hispaniae intemperatum dicunt, Iovius lib. 6. p. 348. Alii lento veneno tribuunt, Mariana lib. 28 fin. Alii ipsius intemperiei vel libidini, Marchantius histor. Flandr. lib. 3. p. 322. Harei Ann. Belg. p. 1. c. 41.] moritur aetatis anno XXVIII. saeculi,


page 5, image: s029

quod scribimus, sexto, relicto cum aliis liberis CAROLO filio, qui post decem annos Ferdinando in Hispaniae regnis succedit, nuper Navarrae accessione ita auctis, ut qui supererat IOANNES Albretanus, Bearniae angustiis, seu una provincia concluderetur. Quam multi iniustam [Note: Ferdinandus, Navarrae occupandae, cui diu inhiaverat, occasionem invenit, quum rex Ioannes ei transitum, copias in Galliam ducturo, negasset, quo hic fecit, quod amicum regis Ludovici decebat. Etiam fulmen Pontificis, quo Navarram excussit, Ferdinando speciem non iniustae occupationis dedit. Thuan. lib. 1. sub initium et Mariana lib. 30. cap. 9. 10. Lopetz de obtentione atque retentione Navarrae Anton. Nebrissensis de bello Navarreno.] occupationem censebant, Romanus Pontifex IULIUS II. Ferdinandi socius adprobavit, Navarro infensus, quod is cum rege Galliarum faceret, tum hoste suo, antea contra Venetos amico atque socio.

§. 3. Venetorum res publica summo periculo liberata, pulsique Italia Galli.

Cessit Ioannes potentioribus, non itidem LUDOVICUS XII. rex Gallorum, qui aeque Pontificis ac


page 6, image: s030

Ferdinandi copias ad [Note: Proelium ad Ravennam Guicciardinus lib. 10. scripsit. Factum est proelium XI. Aprilis M DC XII. ipso festo Paschatos. Exstat in Tomo II. Freheri Hulderici Zwinglii relatio de gestis inter Gallos et Helvetios ad Ravennam, Papiam, aliisque locis.] Ravennam delevit, et gravius se vindicaturus fuisset, nisi ipse mox ab Helvetiis ad [Note: Novaria urbs Mediolanensis Ducatus, ad quam Helvetii, Maximiliano Sfortiae, Insubriae possessori, auxilium ferentes, Ludovicum Gallum anno M DC XIII. superaverunt. Guiccard. 11. et Marian. lib. 30. cap. 20.] Novariam superatus esset. Saluti Venetis illud Iulii et Galli dissidium fuit, adhuc in supremum fere periculum adductis, quum Romanus antistes et Maximilianus imperator cum regibus Hispano atque Gallo, ad exscindendam Venetorum rem publicam, foedere [Note: Cameracense foedus anno 1508. percussum, ut singuli sociorum ereptas sibi ab Venetis urbes reciperent, Mariana lib. 29. c. 15. refert; sive Bembo, lib. 7. Hist. Ven. interpretante, ut possessiones Venetorum inter socios dividerentur, et quae ultra Veronam, Gallus; quae inde ad mare, Imperator acciperet: Flaminiae oppida occuparet Pontifex.]


page 7, image: s031

Cameraci percusso, conspirassent. Quo factum fuit, ut multa Venetis in continente terra eriperentur. Quum vero Ludovici in Italia res [Note: Gallus ad Adduam fluvium Venetorum victor Pontifici metum cum invidia coniunctum iniecit; ne omnem Italiam occuparet, qui dudum sibi ius in Neapolitanum regnum abrogaverat, uti Hist. Medii Aevi p. 209. praediximus. De praelio iuxta Adduam Bembum sub finem lib. 7. et Guicciard. lib. 8. licet legere.] maiores fierent, quam commodum Pontifici esset; cum Venetis pace inita, adversus Gallum arma convertit, eoque rem [Note: In praelio maxime ad Novariam, quod modo memoravimus. Et quamquam id post mortem Iulii, sed eodem anno 1513. commissum fuit: Iulii tamen consilio Helvetii evocati fuerant. Guicciard, lib. 11. et Dominici Tempesta in vita Iulii.] Helvetiorum auxilio duxit, ut Galli Italia eicerentur.


page 8, image: s032

§. 4. Iulius II. romanus pontifex concilio Pisano opponit aliud Romae habitum. Martinus Lutherus, divinitus excitatus reprebenso cum indulgentiis suis Tezelio, bonis omnibus institutum suum probat.

Hunc [Note: Vide Philippi Mornaei Hist. Papatus p. 1351. qui ex Monstreleto et Guicciardino illustrat. Hic dicere solitus: Papae gladium vocandum esse in subsidium, ubi claves Petri parum proficiunt.] militem verius quam sacrorum antistitem, cardinales quidam et episcopi, ut in ordinem redigerent, [Note: De Pisano concilio Guicciard. lib. 9. sub finem: et plenius illustris Seckendorfius in Lutheranismi Historia lib. 1. sect. 2. addit. 3. Superiori anno rex Ludovicus apud Turones nationalem synodum indixerat, qua sancitum fuit, principi fas esse, pontificem, si ab eo fine causa armis petatur, pro sua defensione invadere, seque subducere oboedientiae illius, Mornaeus d. l.] Pisis an. M DC XI. congregati sunt, et ut ibi se pontifex sisteret, rationem redditurus, publicis literis euocaverunt. Qui vero, proscriptis Pisanis aliud Romae concilium, in [Note: Indicto ad Lateranum concilio pauci adfuerant e Gallicis Germanisque praesulibus Rex Gallorum enim XXIIII. episcopos ad Pisanum miserat; Maximilianus, post promulgatum Lateranense neminem Pisas legavit, sed episcopos suos Augustae Vindelicorum super hoc negotio consultare iussit. Arnold. Ferron. lib. 4. de Reb. Gall. p. 122. Ger. de Roo Hist. Austr. lib. 12. p. 458.] Laterano


page 9, image: s033

habendum, indixit, quod coeptum ab lulio, finitum a LEONE X. nihil sane eorum fanxit, quae ecclesiae necessaria tot piorum votis ac postulationibus expetita fuerant. Nam ubique gentium [Note: In ipso Lateranensi concilio praeclare de hac causa praefatus fuit Aegidius Viterbiensis, Augustiniano ordini praefectus, cuius orationem exhibet Ferronus lib. IV. gravem sane ac supra saeculi genium de ecclesiae corruptione institutum.] querimoniae de corruptelis ecclesiae, et de moribus clericorum audiebantur: qui reprimeret malum, Pontisice nolente, nemo audebat, donec propitio fato et divinis auspiciis Martinus Lutherus, Augustinianus monachus et theologiae Doctor in Wittebergensi academia, desperato malo, non sine multorum offensa, manum feliciter admoveret. Hic vero non


page 10, image: s034

illud egit, aut in animo habuit, ut omnem tum ecclesiam reformaret; sed indulgentiarum, quas [Note: Ioannes Tezelius, Pirna Misnicus, monachus Dominicanus, fidei inquisitor, ab Alberto Moguntino ad colligendas ex Indulgentiis pecunias delegatus, quia paulo ante simili administratione pro Teutonicis equitibus defunctus fuerat. Pallavicin. lib. 1. cap. 3. extremo.] Tezelius praedicabat, abusum reprehendit, indignum ratus, quod Dei misericordia impetrandum est, constituto nummorum pretio miseris hominibus divendi. Nec ipsi negant [Note: Lege Maimburgium lib. 1. Luther. sect. 6. ubi fatetur, Tezelium, et quos ipse socios laboris ex ordinis sui hominibus legerat, ultra limites progressos, exagerasse indulgentiarum pretium. Graviora habet Carolus Milticius, Pontificis ad Electorem Saxoniae Nuntius, epistola excerpta ab laudato Seckendorfio lib. 1. Lutheran. p. 62. qua mendacia et fraudes Tezelii luculenter manifestat.] pontificii scriptores, impudenter Tezelium egisse, nec vero [Note: De Alberto, Archiepiscopo Moguntino, et Magdeburgico, suisque ad eum litteris Lutherus consulatur, praefatione Operum Latinorum.] ALBERTUS, Magdeburgensis


page 11, image: s035

archiepiscopus, a Luthero monitus correxit hominem, quod ita fama interpretabatur, quasi ad eum quoque pars [Note: Negat Pallavicinus d. l. at Lutherus Apologia contra Henricum Brunsuicensem Tomo VII. Germ. Ien. p 422 B. non dubie rem ita perscribit, ut non solum, quantum debuerit solvere, verum etiam cur ipse, non ecclesia, ut solitum alias, persolverit, item a quo mutuo acceperit, ut cito solveret, quod ex indulgentiis restituturus erat. Alteram pecuniae partem Basileae S. Petri, quae Romae exstruebatur, destinatam, sorori Magdalenae dono dedit Pontifex, quod Guicciardinus prodidit, lib. 13. pag. 298.] pecuniae redierit, quam pro infula Moguntina Pontifici daret. Is enim praeter morem duos archiepiscopatus possedit: princeps genere Brandenburgicus, frater IOACHIMI Electoris.

§. 5. Lutherus a Pontifice Romam vocatus. Comitia Augustana 1518. Bulla Leonis X. contra Lutherum et huius aperta ab illo secessio.

Serpit fama, ut solet, et Italiam quoque pervadit, qua motus Pontifex Lutherum Romam vocat, qui ne veniret, quum


page 12, image: s036

[Note: Elector Augustae cum. Caietano egit, ne in Italiam Lutherus mitteretur: quod ipse dicta praefatione refert. Academiae litteras de hac re ad. Leonem P. M. habemus Tom. I. Oper. Latin. Ienens. p. 184. Hanc corporis valetudinem et itineris incommoda allegant: alias ei multiiugam et plane singularem tribuunt eruditionem, moribus integerrimis et defaecatissimis coniunctam. Omnia documentis firmat Seckendorfius.] Elector et Academia deprecati essent, causa Caietano Cardinali, ad comitia Augustana legato, examinanda committitur. Hic frustra Luthero Augustae instabat, ut revocaret, quae docuerat: quum nullius erroris convictus esset. Pontifex Lutherum [Note: In comitiis Augustanis Lutherus a Thoma Caietano prouocaverat ad Pontificem, mense Octobri M DC XVIII. uti est in Tom. I. Ienensi Latino pag. 193. sequuta est Bulla, qua indulgentiae, suppresso Lutheri nomine, defenduntur, data Romae V. Idus Novembr. eiusdem anni, quae in illo I. Tom. pag. 203. habetur. Hinc Lutherus a Papa ad Concilium appellavit (ibid. pag. 205.) proximo die 28. Novembris: cui Papa M DC XX. atrociorem Bullam reposuit, quae pag. 474. eiusdem Tomi legitur. Luthero eadem LX. dies ad resipiscendum concedebantur. Hanc Lutherus, una cum Decretalibus, X. Decembris eiusdem anni exussit, postquam in suos libros igne saevitum esse inaudiverat. Huius facti etiam rationes publico scripto reddit, quo Papam vocat tyrannum, Antichristum, haereticum, apostatam, concilii contemptorem. Exinde verum initium secessionis ab Ecclesia Romana. Vid. Sleidan. sub finem lib. 2.] damnat,


page 13, image: s037

eiusque libros, ut noxios, comburit, cui par Lutherus refert, pontificiis decretis extra muros Wittebergae in multorum conspectu exustis.[Note: Docent de hoc Acta exustionis Antichristiaenorum Decretalium Wittebergae eodem anno edita.] Haec aperta illa secessio eft, qua pontifex, ut Antichristus, arguebatur, a cuius furore Lutherum, sua causa aut Dei magis confisum, Domus Saxonica tuebatur.

§. 6. Stirps Ernestina electoralis et Albertina in domo Saxonica. Academia Witembergensis. Colloquium Lipsiense.

Rebus tum praeerat elector FRIDERICUS, illius ERNESTI filius, qui, et frater ALBERTUS, duas familias propagarunt;


page 14, image: s038

nepos FRIDERICI Placidi; pronepos FRIDERICI Bellicosi, primi ex Marchionibus Misnicis electoralem Saxoniae dignitatem consequuti. Is FRIDERICUS ???cui cognomen Sapientis erat, M DC III. Wittebergensem academiam condiderat, cui ornandae Lutherus quoque ex Erfurtensi monasterio, suadente [Note: Ioannes Staupicius, Augustianorum in Germania Vicarius generalis, Lutheri ingenio favebat; deinde Salisburgi Abbatiam S. Petri suscepit, ubi brevi post vita excessit. Vide Maimburg. lib. 1. sect. 7. et seqq. et ibi Seckendorfium, et hunc etiam sect. 18. addit. p. 48.] Staupicio, ad docendas Graecas litteras evocatus fuit. Ut vero sapientissimus princeps erat, plus profuit [Note: B. Seckendorfius lib. 2. sect. 6. §. 7. de Friderico Electore censet, eum, ut principum cautissimum, moram ferre et temporum momenta speculari, quam statuere maluisse, quod ancipitis eventus esset. Placidam mortem obiit anno M DC XXV. die 5. Maii in arce Lochaviensi.] nonimpediendo evangelium, quam acriter propugnando, quas partes fratri et successori IOANNI, eiusque filio IO. FRIDERICO reliquit. EX


page 15, image: s039

ALBERTI filiis GEORGIUS et HENRICUS reliquas terras [Note: Ex Ernesti Electoris et Alberti fratris divisione, Georgius Dives cognomine, filius Alberti, Thuringiae partem borealem, et quae ceteris Thuringis trans Unstrutum est, possedit, reliqua parte ad Ernestinam, tum electoralem domum, pertinente. Henrico fratri iuniori ex testamento Alberti patris, Frisia erat adsignata: hanc vero ob turbas, quas expertus, fratri cessit, Freibergensi et Wolckensteinensi praefectura, additis 12000. redituum annuorum contentus. Frisia demum Austriacis vendita. Fabricius Origg. Saxon. lib. VII. pag. 840.] Saxonicas regebant, tum tertius FRIDERICUS ecclesiae addictus, Ordinis Teutonici primum Magister, mox Magdeburgensis Archiepiscopi Vicarius. Ille Georgius causae Lutheri nimium adversus, Io. Eccii instinctu [Note: De hoc colloquio digna lectu est Petri Mosellani ad Iulium Pflugium epistola, quam Io. Schilterus publicavit lib. 7. cap. 2. de libert. eccles. Germ. p. 840. Acta colloquii habentur in Tomo I. Lat. Ien. Adde Sleidanum sub finem libri primi. Utrosque et Eccium et Lutherum multum ingenii et eruditionis ostentasse, dicit Maimburg.] colloquium Lipsiae


page 16, image: s040

III. Non. Iulii M DC XIX. habendum instituit, quod decimo quarto demum die finitum. Disputabant primum invicem Eccius et Carolstadtius: post in arenam, ab Eccio provocatus, descendebat Lutherus. Controversia erat de Papae primatu, purgatorio, indulgentiis, paenitentia, culpae remissione, deque sacerdotum potestate.

§. 7. Carolus V. Caesar Lutherum Wormatiam evocat. Lutheri Pathmus.

Finitis Augustae comitiis, exstinctum Maximilianum, qui imperium in circulos diviserat, [Note: Maximilianus exstinctus est XII. Ianuarii anno M DC XIX. Carolus mense Octobris M DC XX. Aquisgrani coronatus. Sleidan.] CAROLUS nepos, in Hispaniae regnis Ferdinandi avi successor, augusta dignitate excepit, quintus huius nominis Caesar imperator, cui inprimis curae fuit, ut, diffidio religionis composito, fortius, qui irrumpebant, Turci repellerentur. [Note: Prima quidem novi Imperatoris Comitia vigore Aureae Buliae Norimbergae instituenda, sed cum ibidem pestis grassaretur, Wormatiae comitia habita anno M DC XXI. quo suadente Friderico, etiam Lutherus a Caesare vocatus fuit, ut ipse audiretur. Eo ergo fide publica caduceatore deductus est. Sleidan. lib. 3. ineunte. Quid in Comitiis hisce Wormatiensibus cum Luthero fuerit actum, potissimum exponit Phil. Melanchthon in vita Lutheri.] Wormatiam


page 17, image: s041

igitur ordinibus convocatis, Lutherum quoque, fide publica arcessitum, audit, quem, quod nollet retractare, quae docuerat, (nec enim potuit, erroris non convictus) eadem fide dimisit, postea profcripsit, [Note: Proscriptionis sententiam Hieronymus Alexander, Nuntius papalis, Luthero iniquissimus, in templo primario promulgaverat. Hac tamquam haereticus manifeftus condemnabatur atque omnes illum recipere prohibebantur. Sleidanus.] quod praesentiens Elector [Note: Ut Lutheri securitati consuleret Elector, secretum negotium dedit Ioanni Berlepschio, praefecto Wartburgensi, et Burcardo Hundio, Altensteinii dynastae. Ab his captus Lutherus fuit inter arcem Hundianam Altenstein, et vicum Schweina, quum is a via regia, ut cognatos inviseret, non nihil deflexisset. Seckend. lib. 1. sect. 44. §. 98. Pater enim Lutheri suum genus ducebat ex pago Mora, sito media via inter Isenacum et Saltzungam ad radices silvae Thuringicae, ibique habitaverat, antequam cum uxore Islebium migraret. Idem lib. 1. sect. 8. § 3.] nonnullis suorum mandavit,


page 18, image: s042

ut in via [Note: In comitatu erat Nicolaus Amsdorfius, eodem, quo Lutherus, carpento vectus, quem equites raptores progredi iusserunt, Lutherum, equo impositum, per avia ducentes Wartburgum, Matthes. Vita Luth. pag. 28. Vid. dissertatio nostra de Pathmo Lutheri. Io. Mich. Koch Historische Erzehlung von der Vestung Wartburg §. 161.] comitatui ereptum, in locum tutum deportarent. Arx haec fuit Wartburgum oppido Isenacensi imminens, ubi tempus is legendo et scribendo satis commode transegit. Quum vero Andreas Bodenstein Carolstadtius a patria dictus, ante hac collega Lutheri, et in Lipsiensi colloquio socius, fractis imaginibus, turbas concitaret; contineri ille non potuit, quin, inscio Electore, Wittebergam, tumultum sedaturus, rediret.

§. 8. Doctrina evangelii in Borussiam perlata, cuius historia altius repetitur. Tandem ducatus nomen terrae Borussicae, quae parebat ordini, impositum.

Interea latius manabat evangelium, et in Septentrionem usque fundebatur. In Borussia, quae equitibus parebat Teutonicis, ALBERTUS


page 19, image: s043

Brandenburgicus, ordinis sui Magister magnus, Lutheri doctrinam sequutus, eam provinciae partem, quam [Note: Vide mox de his pactis proferenda. Inita sunt Warsoviae anno M DC XXV.] pactis cum Polono rege, pertaesus diuturni belli et auxiliis destitutus, sub DUCATUS titulo obtinuerat, ad eandem doctrinam reformavit, maioris faciens conscientiam facti sui, quam [Note: Proscriptus enim ab imperio Albertus fuit, anno M DC XXXI. quod se et provinciam, imperio adhue adnumeratam, Polonorum regi tradidisset; quamquam non primus ipse fuerat, qui cum Polono pacifceretur, sed sequutus fuit maiorum exemplum ab anno decimi quinti saeculi quinto et sexagesimo. Nec tamen exsecutioni mandata fuit proscriptio. Conring. de Fin. imper. lib. 12. cap. 29.] gravem molem invidiae, quae tum a pactione illa, tum ex religionis mutatione impendebat. Digna res omnino est, quam altius repetamus. A fine saeculi


page 20, image: s044

tertii atque decimi non unius ordinis, equites ex Palaestina eiecti, Ioannitici et Templarii aliis locis, S. Mariae Hospitalares, qui et Teutonici dicti, in [Note: Equites hos iam fama et potentia claros, Conradus dux Massoviae advocaverat, ut auxilinm contra Prussorum iniurias ferrent, qui Culmensem terram sibi eripuerant. Conring. dicto loco §. 31.] Borussia sedem quaesiverunt, rem aeque Christianam ac possessiones suas in posterum propagaturi. Varia cum Polono bella erant, sibi agrum, quem occupaverant, antiquo iure vindicante, cui tandem illud [Note: Concesserunt pactis, anno quadringentesimo sexagesimo sexto. Conring. §. 32.] concesserunt, ut in clientela regni essent; quam quum negaret FRIDERICUS, Henrici et Georgii Saxonum frater anno MD. Magister electus, deserere [Note: Fridericus Polonicae potentiae se imparem cernens, et destitutus, quas exspectabat, suppetiis ad patruelem, Ernestum Saxonem, archiepiscopum Magdeburgensem, Alberti Brandenburgici antecessorem, profugit, a quo coadiutor adsumptus, sed ante ipsum in arce fratris Rochliciana exstinctus, anno M DCX. Seckendorf. lib. 1. §. 171.]


page 21, image: s045

provinciam coactus fuit, eique Brandenburgensis ALBERTUS suffectus, illius FRIDERICI filius, cui cum fratre IOANNE electore dividenti partes Franconiae obvenerant; patruelis Electoris IOACHIMI, et ALBERTI, Magdeburgici praesulis iuxta et Moguntini. Hic eisdem malis oppressus, Livoniae Magistrum, pecuniam pactus [Note: Livonia Bremensium navigationum occasioone ad Christum conversa, et episcopos nacta auxilii causa equites Ordinis fratrum militiae Christi suscepit, qui non multo post in corpus Mariani Cruciferorum Ordinis, qui in Borussia erat, cooptati, ut suum tamen Magistrum haberent, sed Magistro magno Borussiae subiectum. Huic Livonico Magistro libertatem Magister Prussicus accepta pecunia, quae bello opus erat, concessit anno M DCXIII. a quo tempore in classem imperii principum relatus fuit. Conring. Fin. Imp. c. l. §. 34. et Hartknoch. de Rep. Polon l. 1. c. 8. ineunte Hortleder lib. 5. Henr. Leonhardi Schurzfleischii Historia Ensiferorum pag. 117.] liberum esse iussit, et ne sic quidem extricatus, quatuor


page 22, image: s046

annorum inducias cum Polono fecit ea lege, ut intra hoc tempus controversiae per [Note: Arbitri nominati sunt imperator Carolus V. aut eius loco frater Ferdinandus, et Ludovicus Rex Hungariae, qui adscitis aliquot episcopis et Georgio Saxoniae duce sententiam ferrent. Adi Seckendorf. §. 171. Rensch. Brandenburgischen Cedernhayn p. 608. Exstant de hoc Acta und Handlungen des Hochmeisterthums in Preussen in Goldasti Reichsbandlungen p. 141. seqq.] arbitros finirentur, qui quod non praestitissent, quae receperant, induciarum tempore peracto, ita pepigit cum Sigismundo Poloniae rege, ut quae ordin superessent, Ducatus nomen induerent, et a Poloniae regno penderent, quo nexu tamen novis [Note: Pactis Welauniensibus et Bydgostiensibus, quae sequenti anno in comitiis regni confirmata sunt. Hartknoch. Rep. Polon. lib. 1. c. 7. §. 12.] pactis MDCLVII. soluta supremo nunc iure plenaque libertate a Domo Brandenburgica possidentur.

§. 9. Tumultus ab rusticis excitati sedantur, quorum quidem causa non exstitit emendatio sacrorum.

Sic caelestis lux evangelii in ultimam oram Germaniae et in Sarmatiae fines diffusa fuit. Ut vero nulla


page 23, image: s047

felicitas est, quam non aliquando malum intervertat; sic intestino tumultu factum, ut spes meliorum temporum non leviter turbaretur. Rustici enim homines, in Suevorum Thuringorumque finibus ac [Note: In Franconia quoque et Hassia vicinisque locis, Petrus Gnodalius consulatur, cuius quinque de Tumultu Rusticorum libri copiose perscripti exstant Tomo II. Rerum Germanicarum Schardiano. Petri Criniti et Huberti Thomae Leodii Historia belli rusticani exstant in Tomo III. Freheri. Adde saepe laudatum Seckendorfium lib. 2. §. 3. et 4. In Suevia iam tum anno M DC XXIV. mense Novembri secessio facta fuerat, quam Sleidanus refert lib. 4. de Statu Relig. pag. 107.] alibi rebellantes, atrociter quoscumque nobiles aut superiores trucidabant, libertatis immodicae statum, qui solus, ut credebant, [Note: Lutherus Tom. III. Germ. Ien. pag. 108. libello, quo Rusticos dehortatus, indignatus est valde, sub praetextu evangelii furores tantos concitari.] Christianos deceret, eiectis magistratibus, inducturi. Sed brevi post


page 24, image: s048

[Note: Suevicus tumultus transactione compositus fuerat. Conditiones obsequii restituti Lutherus recudi curavit, quod sperabat, Thuringos illorum exemplo ad bonam mentem reduci posse. Exstant Suevorum conditiones dicto Tomo pag. 106. ubi etiam pacificatores nominantur, quorum praecipuus erat Hugo, comes Montfortensis. Sed Thuringorum emendationem, aequis conditionibus, quae offerebantur, speratam, Munzerus impedivit, mirandam victoriam ex divinis signis, quae fingebat, pollicitus; abusus etiam iride, quae ante pugnam apparebat.] poenas, quas meruerant, dederunt, disiecto illorum nefario [Note: Octo milia rufticorum in acie ad Franckenhusam stetisse dicuntur, e quibus caefi quinquies mille: alii plures numerant: Munzerus litteris ultimis ad Mulhusinos fatetur quatuor milia. Pugna, vel strages potius, edita XV. Maii M DC XXV. die Lunae post Cantate. Seckendorf. p. 12.] globo. Thomas etiam Munzerus, seditionis Thuringicae impulsor, postquam ex acie profugisset, Franckenhusae captus, et Principum iussu in castris [Note: Mulhusium, imperialis civitas, etiam Munzero studuerat: deditionem autem fecit, quum exercitus Principum adventasset. Vide eundem.] ad Mulhusium supplicio adfectus fuit. Aderant


page 25, image: s049

praeter Principes socios Philippum Hassum, et Henricum Brunsuicensem, novus Elector Saxoniae IOANNES, qui tum fratri Friderico successerat; et patruelis Dux GEORGIUS, Pontifici maxime addictus, in cuius regionibus tumultus gravior fuit, quam in Electoralibus, quod argumentum est, non sacrorum mutationi, ut quidem cavillabantur; sed [Note: De causis illis B. Seckendorfius sub initium lib. 2. Lutheranismi p. 2. egregie: Germanos avitae libertati adsuetos aegre tulisse tributa nova, quorum causa fuerat tum crescens in dies clericorum numerus; novis sodalitatibus institutis; tum invalescens luxus principum atque nobilium a posterioribus Friderici III. imperatoris annis, cuius filius Maximilianus externae adfinitati, laetoque, quo erat, genio indulgentior, a patria simplicitate recedebat.] aliis causis imputandam esse, quae tum Germaniam tempestas conturbabat. Vetus malum, aliquoties aegre consopitum, non autem penitus exstinctum, vehementius erumpebat. Nam anno MCCCCXCI.


page 26, image: s050

ad Campodunum in Algoia agrestes tumultuati erant: et in Spirensi ad Rhenum tractu anno MDIII. et gravius in Wurtenbergica regione post undecim annos sive MDXIV; et in Austria anno sequenti. Omnia autem haec ante Lutheri certamen contigerunt, ut frustra illius doctrina, tamquam causa seditionis, accusetur.

§. 10. Imperatores Turcorum: Baiazetes II. Peloponneso potitus, Selimus Aegypto Syriaque Solimanus Rhodo et Alba Graeca.

Gravior motus ex oriente fuit. MOHAMMEDI enim, qui Constantini urbem suae ditionis fecerat, successit filius BAIAZETES II, [Note: Methones expugnationen scripsit Paulus Iovius ineunte lib. VIII. cuius sola epitome superest. Veneti quinque triremibus arma, milites commeatum obsessis frustra adferebant.] Methones, quae nunc Modon est, in Peloponneso expugnator. Multas cum fratre GEMES, [Note: Vitam Sultani Gemis gallico idiomate scripsit, 1. B. de Rocoles Lugduni Batavorum. 1683. Lonicerus Chron. Turc. 5. p. 26. Mulleri Reichstags theatr. p. 6. c. 45.] aliis ZIZIMUS dicto, de imperio habuit


page 27, image: s051

controversias. Hic vero praelio victus Maltham aufugit, et nec ibi satis securus ad Gallos. Sed Romam evocatus, insidiis Alexandri VI. qui aere corruptus erat, periit. Baiazethi post XXX. annos, saeculo duodecimo, itidem successit filius SELIMUS, qui [Note: De Aegypto et Syria idem Iovius consulatur lib. XVII. toto, et Caelius Curio Supplemento XX.] Aegyptum et Syriam, devictis Saracenis, subegit, quem post VIII. fere annos SOLIMANUS excepit, gravior Christianae rei publicae futurus. Etenim saeculi, quod scribimus, XXI. et XXII. annis non modo [Note: Rhodus erepta Christianis anno M DC XXII. quam Solimanus CCCC navibus adgressus fuerat.] Rhodo insula potitus est, eiectis S. Ioannis equitibus, verum etiam [Note: Alba Graeca anno superiore M DCXXI. capta, quod male ab Ungaris defenderetur. Cael. Curio Supplem. IX. p. 212.] Albam Graecam, ad Danubii ac Savi confluentes urbem nobilem, expugnavit, nunc Ungariae iugulo mucronem admoturus.


page 28, image: s052

§. 11. Ludovicus, ulti mus Ungariae rex, ad Mohazium miiere periit.

Ei regno LVDOVICVS praeerat, idemque Bohemorum rex, VLADISLAI filius, admodum adolescens, qui obviam Turcis iturus [Note: Pugnam Mohaziensem scripsit Broderithus, Hungariae tunc temporis Cancellarius et episcopus Vaciensis, etiam comes in hoc praelio, ex tot, qui aciei interfuerunt, regni episcopis solus praelio superstes. Recensuit Sambucus Append. ad Bunfin. Hist. Ung. p. 560. seq. et noviter Io. Caspar Kuhn. Argentorati 1688. 8.] praelio ad Mohazium superatur, quod oppidum iuxta Danubium est, prope Sclavoniae fines, [Note: Hunc situm P. Iovius epit. lib. XXIII. extr. et Caelius Curio Suppl. IX. p. 217. ostendunt. Adde Broderith. p. 560.] medio fere itinere inter Budam et Belgradum, aut, ut propius signetur, quarto milliario supra Dravi confluentem. Ipse rex fugiens in [Note: Caelius Secundus Curio p. 218. ita tradit: Rex Ludovicus, prostratis vndique copiis, nudatus eo, quod speraverat peraveratque, praesidio, sese eripiens proxima palude, reflectente se equo, sesqui palmis aquae lutulento gurgite suffocatus interiit, ita tamen, ut locum armiger eius et cubiculartus, genere Bobemus, notaret et effugeret, et post multos dies, decedentibus hostibus, integrum regis cadaver indicio eius reperiretur. Broderithus autem pag. 566. ita: Regis corpus fuit repertum in hiatu quodam terrae praerupto supra Mohazium, qui locus tunc Danubii inundatione aquam solito maiorem habebat. Ibi simul cum equo ita, ut erat armatus, ab aquis fuit suffocatus.] palustribus Danubii


page 29, image: s053

locis miserrime, magno Ungariae matlo, periit aetatis anno vigesimo saeculi vigesimo sexto. Graves hinc tempestates exortae, damnum vix reparabile adferentes non solum Ungariae regno, sed paene universae Christianorum rei publicae. Pretium operae est, fatale malum aliquanto longius, quam mos est brevitatis nostrae, persequi. Rex, iuvenis quidem, quum hostem propinquare adlatum fuit, nihil [Note: Broderithus in eo industrius est, ut Regem, et praecipuos duces, et stipatores excuset, et malum, quod accidit, infelici fato imputet. Ibid. pag. 595.] eorum praetermisit, quae regno tuendo necessaria erant. Profectus ipse cum exercitu, quod nobiles [Note: Iusserat Rex Palatinum transitu Dravi hostes prohibere, qui promptus ad hanc expeditionem erat, recusantibus ceteris, quesi contra privilegia Baronum esset, sub alio, quam Regis, vezillo militare. Rex itaque in frequenti senatu indignabundus, Video, inquit, unumquemque capite meo excusationem et salutem capiti suo quaerere. Ibo ego cras, Deo bene iuvante, vobiscum eo, quo alii sine me ire nolunt. Broderith. p. 559.] praesentiam eius


page 30, image: s054

flagitarent, quam dissuadebant [Note: Maximopere Stephanus Verbetius suadebat, ut in utrumque belli eventum et publicam salutem Rex iuvenis extra pugnae periculum in arce Budana servaretur. Caelius Curio Suppl. IV. pag. 217.] alii, Rex tamen [Note: Lege Broderithum pag. 561. de consilio differendae pugnae.] differebat pugnam, Transiluanum robur, quod [Note: Ioannes Sepusiensis, qui postea regnavit. Contrariis mandatis Regis, ut solet in re turbulenta, praepeditus, Zegedinum usque cum copiis venit, quum pugna ad Mohazium iniretur. Auxilia alia ad Zagrabiam et Iaurinum tantum pervenerant.] Ioannes adducebat, ante discrimen exspectaturus. Paulus autem [Note: De Tomoraeo Caelius Secundus d. l. et Broderithus pag. 560. 562.] Tomoraeus, Colozzensis archiepiscopus, et supremus belli


page 31, image: s055

dux, homo audax et morae impatiens, cumprimis in causa fuit, ut proelium maturaretur, quo impulsore alacer miles et pugnandi cupidus non incertam spem victoriae fecit, quae etiam initio ad Ungaros propendebat. Sed quum [Note: Quae sequuntur de ipsa pugna, Broderithe auctore debemus omnia.] tormentis Turci, quibus superiores erant, aciem regiam infestarent, illa tandem, quamlibet fortiter resistens, diutius vim machinarum et multitudinem hostium non valuit sustinere. Pugnatum per horam et mediam a viginti milibus contra trecenties mille, in quibus non minus, quam septuaginta milia, valide armatorum erant. Rex quum primum acies inclinaret, admonitus a suis, ut periculo subduceretur, in idem incidit, quod et ipsi funestum, et universo regno calamitosissimum fuit.

§. 12. Ferdinandi et Ioannis contentio de regno Ungariae, cuius invadendae occasionem Turcis praebet victus Ioannes. Obsidio Viennae 1529.

Etenim infinita mala hanc cladem in sequuta sunt, quum maior nobilium pars


page 32, image: s056

IOANNEM, Sepusiensem comitem, Transiluaniae adhuc tectorem, regno praefecit, quod uxorio iure FERDINANDUS, Caroli V. frater, [Note: Sicut iam Bohemiam eodem iure acceperat; ut de successionis pactis, olim inter Austriacos et Ungaros sancitis, taceamus.] postulabat, exstincti regis sorori Annae matrimonio coniunctus. Victus Ioannes ad [Note: Ferdinando adpropinquante aufugerat Buda Ioannes, quem is celeriter persequutus ad Tokaium castra habentem deprehendit, vicit, fugavit, quamquam Ioannes proelio non interfuit, Bodone duce eius suadente, ut dubio eventu melioribus se rebus extra castra servaret. Cael. Curio Supplem. 13. Sabell. p. 308.] Tokaium ab Austriacis, et in Poloniam fuga elapsus, infaustum consilium, [Note: Idem Curio pag. 308. Ioannes ad Hieronymum Laschum profugit, virum inter Sarmatas ab illustri nobilitate eruditaeque virtutis nomine clarissimum. Paucis interiectis: Postremo ad id unum descendit Laschus, ut ab uno Solimano maturam opem adflictis et perditis rebus sperandam censeret. Nec tantum consilium dedit, sed ipse quoque legatione suscepta Byzantium contendit - - - et Ioannis regis causam egit, atque eum mirisice commendavit.] Hieronymo Lascho suasore, cepit, ut se


page 33, image: s057

et regnum in fidem Turcorum daret, quorum potentia contra Austriacos defenderetur. Qua clientela hoc evenit, ut via Turcis aperiretur, qua Ungariae regnum incursarent, et ipsi Germaniae insidiarentur. Nam Solimanus, qui barbatae genti imperitabat, eo audaciae et insolentiae processit, ut [Note: Coepta est obsideri Vienna die XXVI Septembris. Exstat obsidionis descriptio in operis Schardiani Tomo II. nec non in Cael. Curionis supplementis, qui eleganter illam lib. 13. p. 311. seqq. enarravit.] Vindobonam, quam Viennam nunc appellamus, Austriae primariam urbem, anno M DCXXIX. per XXX. dies oppugnaret, quamquam post Dei auxilium, defendentium virtute, [Note: Philippus comes Palatinus ad Rhenum, frater Ottonis Henrici, Electoris illius, qui primus Euangelii doctrinam professus, in societatem foederis Smalcaldici venit.] Philippi inprimis Palatini, et [Note: Curio d. l. p. 313. Nicolaus Salma (Comes de Salma) qui Ticinensi praelio, in quo rex Galliae captus est, inclaruerat. Plures ibidem laudat, Guil. Rocandulphum, regiae aulae magistrum, Io. Cazianerum, semi illyricum Io. Hardeccum, et alios: sed prima Iaus Philippi fuit; secunda ab hoc Nicolai Salmensis.] Nicolai Salmensis coactus


page 34, image: s058

fuit deserere obsidionem. Decedens agrum vastavit, et in seruitutem abductis [Note: Curio Secundus d. l. p. 314. Supra sexaginta milia Germanorum capitum in seruitutem abducta ferebantur.] quotquot capere Germanorum potuit, regnum Ungariae [Note: Reversus Vienna Solimanus Ioannem Budae regem constituit beneficiariumque ex diplomate et sollennibus codicillis appellavit. Cael. Curio Sec. d. l.] Ioanni confirmavit.

§. 13. Equitibus Rhodiis Melite insula datur.

Eiecti Rhodo equites, ut supra diximus, aliquamdiu per Italiam, Siciliam, incerta [Note: Equites S. Ioannis, Rhodo expulsi, primum in Creta substiterunt, unde brevi post in Siciliam delati, Messinae; rursus in Italia Centumcellis et Viterbii et Villae Francae, quae ad Nicaeam Pedemontii est, incertam sedem habuere, et iterum in Sicilia Augustae et Syracusis; donec Carolus, rex SIciliae et imperator; insulas Maltam et Gaulon sive Goxam habitandas in perpetuum dedit. De la Croix Tom. 4. Africae p. 222. Burcardi Niederstedti Maltha.] sede vagati, Meliten


page 35, image: s059

insulam MDCXXIX. a Carolo V, possidendam accipiunt, quam hodieque tenent, et fortiter contra barbaros tuentur, inde Malthenses equites cognominati.

§. 14. Inter adversarios Lutheri Henricus VIII, Angliae rex, fuit inde dictus fidei defensor.

Interea Lutherum non theologi tantum pontificii, Eccius, Empserus, Cochlaeus, alii, sed rex quoque Britanniae HENRICUS VIII. Henrici septimi filius, scriptis [Note: Burnetus sub finem lib. 1. de Reform. Eccles. Angl. pro septem sacramentis Romanae ecclesiae contra Lutherum scripsisse ait, suo quidem, non alieno ingenio, quia doctus Princeps fuit. Scripsisse autem videtur, ut clero magis placeret.] publicis impete bant, quibus singulis, quod res erat, [Note: Acrior responsio Lutheri exstat Tom. 2. Latin. Ien. pag. 517. seqq.] respondit, nec regis maiestatem in causa iusta reveritus. Hic quamvis nullam victoriam a Luthero retulerat, tamen a Pontifice consequutus fuit, ut [Note: Iam ante hunc editum librum Henricus novum titulum ad Catholici et Christianissimi aemulationem ambierat, de quo etiam in Cardinalium senatu deliberatum fuit, nihil autem definitum; post quatuor vero menses, adlato illo contra Lutherum libro, statim id praemii a Pontifice tulit, ut Defensor fidei appellaretur. Pallavicin. lib. 2. c. 1. §. 8. Becmansynt. dign. illustr. diss. 2. c. 2.] Defensor fidei appellaretur, quem


page 36, image: s060

honoris titulum in successores propagavit, ipse alioquin dubie pius, qui duas ex [Note: Mariana lib. 29. c. 27. consulatur de his uxoribus et suspecta Regis pietate. Adde Thuan. lib. 1. pag. 14.] sex uxoribus, quas duxerat, [Note: Annae genus et educationem scripsit Burnetus pag. 117. Mater haec Elisabethae reginae, melioribus sacris initiata. Periit M DC XXXVI.] Annam Bolenam et [Note: Catharina Howarda, Ducis Nordfolkii filia, securi subiecta M DC XXXX.] Catharinam Nordfolkiam, neglectae pudicitiae suspectas, securi iussit percuti. E reliquis Catharinam Arragoniam, Arthuri viduam, repudiavit. Ioanna Seymuria moriebatur puerpera. Ab Anna Clivensi divelli se volebat. Ultima Catharina Parre moribus ipsius adsueta, ipsi superstes.


page 37, image: s061

§. 15. Pontific. Roman. Adrianus VI. probus et exsuditus, Clemens VII. rudis, a Caesarianis Romae obsessus.

Leonem x. summum pontificem exeunte anno MDXXI. exstinctum, ADRIANUS VI. excepit; Caroli, Romani imperatoris, quondam [Note: Caroli pueritiae et studiis a Maximiliano praefectus, post Dertufensis episcopus, Cardinalis, et Vicarius Regis in Hispanià, absens et omnia alia cogitans Pontifex maximus factus.] praeceptor, haud splendide Ultraiecti ad Rhenum natus, probus et admodum eruditus, nec alienus ab [Note: Petrus Suavis lib. 1. haec copiosius exponit: etiam cardinales nominat, qui egregio illius proposito repugnaverint. Adde Pallavic. lib. 2. c. 2. et 9.] emendatione ecclesiae; sed [Note: Electus fuit v. Idus Ianuar. MDC XXII. quum in Hispania esset; mortuus III. Cal. Sept. ut Dominic. Potesta tradit, vel ut Pallavicinus, VIII. Cal. Octobr. anni insequuti. Conclave Adriani VI. ex Msto edidit Struvius Actis Litterariis Fasciculo tertio.] vix anno peracto, postquam Romae sedit, mortalitate interceptus, CLEMENTEM VII. Mediceum principem, successorem


page 38, image: s062

habuit, hominem [Note: Paullus Iovius lib. 32. p. 129. nullis prope litteris innitebatur, ingenio ad infimas artes adeo demisso haerentique, ut opificum arcana subtilitatesque operum, nimia et prope turpi sollertia scrutaretur.] neque litteris tinctum, et ne mediocriter quidem doctrinae sacrae peritum, etiam varium et inconstantem in foederibus. Nam cum Venetis primum, deinde cum [Note: Quem ad occupandum Neapolitanum regnum vocabat. Dom. Potesta: Chiano Francesi all' acquisto del Regni di Napoli.] Gallo et aliis contra Caesarem conspirabat, quae causa fuit, ut [Note: Borbonio duce, qui in ipsa oppugnatione Urbis sclopeti glande percussus intercidit. Urbs capta VI. Maii MDCXXVII. Historiam describit Caesar Groherius. Guicciardinus lib. 18. Iovius lib. 24. Belcarius lib. 19. Papa enim cum XVII. Cardinalibus in Castellum S. Angeli fuga se periculo eripuit; tandem se dedere atque exercitui quadringenta Ducatorum milia solvere fuit coactus.] Caesariani milites Romam invaderent et pontificem aliquot mensibus obsessum tenerent, quibus quod multi intererant purgatis sacris


page 39, image: s063

initiati, [Note: Guicciardin. d. l. p. 774. direptionem illam multo graviorem fuisse ait, quam Gothica fuerat, nulla antistitum, auctoritatis dignitatisque ratione habita, quorum multos Germani milites odio Rom. Curiae, vilibus iumentis per totam urbem circumduxerint etc. omnium cardinalium domos direptas, exceptis, qui ingenti summa cum militibus transegerant. Adde Iovium epitom. lib. 23.] ludibrio et ipse et cardinales fuere, conviciis quoque exagitati. [Note: Anno MDCXXV. qui decimus regni erat, Franciscus captus apud Ticinum. Hunc Sabinus sequenti Chronosticho expressit: regla sUCCUMbUnt pUgnaCIs LILIa gaLLI. Proelium scripsit Guicciardin. extremo lib. 15. Iovius lib. 21. Reisner. lib. 3. Hist. Frundsberg. Belcarius Hist. Gall lib. 18.]

§. 16. Franciscus I. Galliarum rex, Ticinensi proelio captus. Pax Camaracensis 1529.

Biennio antecessit Ticinense proelium, quo FRANCISCUS, rex Galliae, Ludovici successor, captus et in Hispaniam abductus fuit, nec libertati prius redditus, quam [Note: Pactionem liberationis tradit Guicciardinus lib. 16. p. 608. 609.] iure in Neapolim et Mediolanum abdicato, etiam


page 40, image: s064

Burgundiae renuntiasset, et supremae potestati in partes Flandriae et Artesiae: quamquam domum reversus, pleraque senatus auctoritate, adprobante Papa, mutavit. [Note: Vix enim liberatus erat Franciscus, cum die 22. Maii 1516. Foedus Clementinum, dictum sanctissimum, fieret inter Papam, Franciscum, Venetos, Florentinos et Franciscum Sfortiam Mediolani Ducem, quo Papa Galliae Regem iureiurando, Madriti praestito absolvit. Sleidanus lib. 6. p. 151. Burneti Hist. Reform. Anglic. p. 3.] Hoc dum aegre ferret Carolus, Francisco, quod fidem non servaret, [Note: Factum hoc MDCXXVIII. post liberationem. Verba Francisci provocantis apud Sleidanum lib. 6. p. 162. Non igitur opus est pluribus verbis, et si quid in me requiris, non est, quod in posterum scribas, verum designato locum, ubi duello decertemus: etenim si congressum differas, atque: interim non desinas me criminari, testisicor, totius rei turpitudinem ad te pertinere, nam duello dirimetur controversia. Caesar etiam conditionem accepisse dicitur, locum et tempus in Fasinorum insula designans, litteris per praeconem ad Franciscum missis; hic tamen litteras accipere noluit. Guicciardinus lib. 18. p. 222. Belcarius lib. 19. p. 606. Goldastus parte 2. der ??? Faciunt huc etiam Francisci I. quae continentur Tomo III. Freheri.] obiciens; hic Carolum ad


page 41, image: s065

duellum provocat. Franciscus tamen pace Cameracensi MDCXXIX. [Note: Die v. Augusti, Gallis dicitur Traité de Dames cum inter Francisci matrem, Ludovicam, et Caroli V. amitam Margaretham Austriacam fuerit conclusa. Guicciardinus lib. 19. Iovius lib. 26. Belcarius lib. 20.] quae promiserat, tradere coactus.

§. 17. Comitia Spirenfia bina, 1526. quibus libertas religionis indulta; et 1529. quibus ea sublata, unde nomen Protestantium ortum. Colloquium Marburgense.

Sed ad ecclesiae statum revertamur, cuius permagno momento res his temporibus agitabatur. Ut schisma lmperator sanaret, varia imperii comitia indixit, et Spirae MDC XXVI. utcumque [Note: Imperator quidem litteris, Hispali datis, decretum Wormatiense repetebat; quum vero aegre ferrent protestantes, vicarii, quorum princeps Ferdinandus erat, ad demulcendos illos statuerunt, dum aliud ex concilio decerneretur, ut sese gerant omnes in sua quisque provincia, quo sui sacti probabilem rationem Deo simul et Caesari quoque reddant. Sleidan. lib. 6. p. 150.] libertas a vicario eius ad


page 42, image: s066

usque oecumenicum concilium, quo lites componerentur, indulta fuit; sed alio conventu, in eadem Nemetum urbe habito, [Note: Melanchth. lib. 4. epist. 81. conqueritur: Decretum Spirensis conventus, qui ante biennium fuit, abrogatum tst, novum decretum recitat Sleidan. p. 171.] revocatum MDCXXIX, quod antea concessum fuerat, cui decreto quum contradicerent, qui Lutheri doctrinam tuebantur; factum est, ut [Note: Sleidan. lib. 6. p. 173. Haec origo nominis Protestantium, quod non solum in Germania, sed apud exteras quoque gentes pervulgatum est atque celebre. Vid. Ioachim. Muller. Historia Augspurg. Confessions-Verwandten Staende Protestation und Appellation.] Protestantium nomen illis inhaereret, qui intercesserunt (quod nunc protestari dicunt) iniquae comitiorum, vel Imperatoris sententiae. Discessum itaque infectis rebus, et Philippus Hassiae princeps, ut Helvetios quoque, qui etiam a Pontifice defecerant, Lutheri partibus conciliaret, colloquium [Note: Eodem anno M DC XXIX.] Marburgi instituit, quo Lutherus per


page 43, image: s067

triduum cum [Note: Ulric. Zwinglius Tigurinorum: Io. Oecolampadius Basileensium primus reformator. Aderant etiam Philippus Melanchthon, Ioannes Brentius, Andreas Osiander, Iustus Ionas, Caspar Cruciger, et ex reformatorum partibus Martinus Bucerus et Caspar Hedio.] Zwinglio et Oeculampadio congressus id obtinuit, ut [Note: Summam Colloquii scripsit Phil. Melanchthon ad Henricum Ducem Sax. Tom. IV. Lutheri Oper. Germ. ed. Ien. p. 467. et Iustus Ionas epistola Marburgi ex colloquii sede data, quam ex MS. edidit Seckend. lib. 2. Luth. sect. 17. §. 47. Convenerunt et concordiam testati sunt in XII. articulis colloquutores, etiam manu sua singuli subscripserunt, v. g. de Trinitate, uti Niceno concilio atque symbolo declarata est; de Incarnatione, de peccato originis, de Iustificatione etc. Iustus Ionas ita finit epistolam: Concordavimus, tantum relicto articulo Eucharistiae, in quo non concordatum est.] pluribus doctrinis concordia iniretur; de Cena Domini dissensus manebat.

§. 18. Primus conventus Protestantium Smalcaldiae et Norimbergae. Comitia Augustana 1530. ubi Confessio exhibita. Apologia Confessionis.

Sub finem Novembris eiusdem anni [Note: Sleidan. lib. 9. post initium.] Smalcaldiae Protestantes coiere, quod initium


page 44, image: s068

[Note: De foedere percutiendo cogitari conventu primo Spirensi coeptum fuit, idque primum triennio tentatum est Suabaci, sed civitatum legatis dubitantibus, fuit conventus Smalcaldiae indictus die ante Idus Novembris, vix autem convenerunt ante finem mensis. Sleidan. lib. 6. extremo.] foederis fuit, cui oppidum illud nomen dedit, firmius alio tempore stabiliendi. Quum autem principibus et [Note: Argentoratensis in primis et Ulmensis, quae de foedere prius capiebant: cum reliquae civitates de religionis primum capitibus convenire debere putarent. Sleidan. lib. 8. p. 180.] civitatum legatis non conveniret, in alium conventum, [Note: De Norimbergensi conventu idem Sleidanus p. 181. Convenerunt Principum et perpaucarum civitatum legati. Consilium erat mittendam legationem ad Caesarem et Ferdinandum, sed ab eo discessum fuit. Tandem placuit, interea deliberandum esse, quid in Augustano conventu, qui edicebatur, proponi debeat, et quod singulis visum fuisset, intra mensem Saxoni renuntiandum, ut per eum ceteri cognoscant. Discessum IIII. Idus Ianuar.] Norimbergae inituro anno MDCXXX. habendum, causfam reiecerunt, quo id primo deliberatum fuit, ut legati ad Caesarem


page 45, image: s069

mitterentur, qui Bononiae illo tempore a Pontifice [Note: Vigesimo quarto Februarii die inauguratus est Carolus, quum verbis conceptis iurasset, Pontificiae dignitatis perpetuum se futurum esse defensorem. Sleidan. lib. 7. Goldasti Politische Reichshaendel.] coronam accipiebat, quum paullo ante comitia Augustae Vindelicorum celebranda, litteris in Germaniam missis, edixisset. Ad haec primus Elector Saxoniae venit, causa sua confisus, adductis quibusdam Theologis, Luthero autem Coburgi in arce relicto, ut securitati eius prospiceret. Hic propitio Deo accidit, quamquam [Note: Nec Caesar facile recitationi adnuit, quam aegre tandem precibus principum concessit. Sleidan.] invitis Pontificiis, ut confessio Protestantium die XXV. Iunii in consessu Imperii praelegeretur, quo illud hi consequuti sunt, ut [Note: APud exteros maxime criminatio invaluerat, quum nulli essent, qui ibidem excusarent. Ideo tam curate haereses nominant, praesertim articulo I. et ad Nicenae synodi decretum provocant protestantes confessores.] infamia exsecrabilium errorum, quos adversarii per


page 46, image: s070

calumniam evulgaverant, publice liberarentur. Confutationem compilarunt pontificii theologi, quae itidem in consessu [Note: Die tertio Augusti Melanchth. lib. 1. epist. 12.] praelecta, copia scripti exempli, quantumvis petentibus, confessoribus facta non est: contra ea vero, quae auribus capi, aut scribarum velocitate notari poterant, Melanchthon Principum iussu apologiam confessionis scripsit, quam Imperator, quum [Note: Oblata die XXII. Septembris, non autem recepta; cuius, ut nunc oblata fuit, numquam exemplar editum est, sed quod Philippus, postquam confessionis confutationem inspexe. rat, non nihil reformavit, id demum anno XXXI. vulgatum. Seckend. sect. 35. p. 79. Dan. Chytraei Hist. Aug. Confess. Georgii Caelestini Historia Comitiorum August.] ofterretur, acceptare noluit. Hanc vertente anno idem auctor, perspecta iam Pontificiorum confutatione, ea forma publici iuris fecit, qua in Symbolicis protestantium libris expressa visitur.

§. 19. Florentini subiugati. Principatus Arausionensis Nassoviis adquisitus.

Sub idem tempus Clemens VII. Papa auxilio


page 47, image: s071

Imperatoris [Note: Historiam breviter, sed accurate scriptam habes apud Sleidan. lib. 7. p. 189. pleniorem apud Iovium.] Florentinos subegit, qui quum ipse Romae obsideretur, Mediceos urbe eiecerant; atque is finis fuit Florentinorum, quam adhuc propugnaverant* antiquae libertatis. Huius urbis obsidione quum [Note: Iovius lib. 25. Guicciard. lib. 20. Chytraeus Sax. p. 213. qui hereditatem et successionem in tabula ostendit. Hic Philibertus, inter Caesareos duces fuerat, quum Roma caperetur, penes quem, Carolo Borbonio interempto, militiae imperium fuit, ut Caesar ad illum litteras ex Hispania daret, quum Pontificem, obsidione clausum in libertatem vellet restitui. Iovius lib. 25.] Philibertus, Arausionensis Princeps, vitam amisisset; Renatus Nassovius, Henrico Dillenburgensi et sorore Philiberti genitus haeres scriptus, ad Nassovios principatum Arausionensem [Note: Renatus in obsidione Fani S. Desiderii sine liberis moriebatur, testamento heredem scribens Guilielmum Nassovicum, Guilielmi Divitis, Dilleburgensis lineae filium. Hic vindex libertatis Belgicae ad posteros Arausionensem principatum una cum ditionibus Belgicis propagavit.] transtulit.


page 48, image: s072

§. 20. Ferdin andus rex Romanorum factus. Alius conventus Protestantium Smalcaldiae. Transactio Norimbergensis et Cadamensis de securitate protestantium. Anababtistae.

Interea Carolus, Imperator augustus, regnorum provinciarum que curis distractus, post multas contentiones [Note: Saxonis Electoris maxime, aliorumque Protestantium. Sleidan. sub fin, lib. 7. etiam Bavarorum Ducum, quamlibet pontificiis sacris addictorum, quod ex arcana historia illustr. Seckendorfius lib. 3. sect. 1. ad 2. additione manifestavit.] impetravit, ut frater FERDINANDUS Rex Romanorum constitueretur, hoc est, secundus ab Imperatore esset, eiusque partes, absente illo, in imperio Romano ageret, cui eximiae dignitati ad [Note: Electio in comitiis Agrippinensibus facta, coronatio Aquisgrani. Sleidan.] Aquas Grani XI. Ianuarii MDCXXXI. inauguratus fuit. Eodem anno rursus [Note: Indictus conventus die ante IV. Calend. Aprilis. Pro Electore, valetudine detento, adfuit filius Ioannes Fridericus. Sleidan. lib. 8. post principium.] Smalcaldiae


page 49, image: s073

Protestantes conveniunt, deliberaturi de defensione, si forte vis hostilis sacrorum causa inferatur. Quum vero rursus Turci Germaniae imminerent, Imperator Norimbergae decrevit, [Note: Haec prima pax religionis, qnae Sueinfurti tractari coepit Aprili mense MDCXXXII. Norimbergae XXIII. Iulii eiusdem anni per Albertum Moguntinum et Ludovicum Palatinum, qui Caesaris nomine agebant, decreta. Convenit eadem de pace ad concilium usque servanda. Sleidanus lib. 9. p. 205. Hortleder de causis B. Germ. lib. 1. cap. 10. Adprobata haec a Caesare die 11. Augusti MDCXXXII. repetita et confirmata per transactionem Cadamensem.] ne cui religionis causa molestia fiat, ut plus auxilii ab Imperio et Principibus, etiam Protestantibus, impetraret. Haec transactio Saxoni Electori singulariter [Note: Transactio Annaebergae coepit, Cadami fuit finita anno MDCXXXIV. mense Iunio extremo, quando primum Elector Saxonicus electionem Romani Regis approbavit: a quo vicissim securitatis confirmationem impetrabat. Sleidan. lib. 9. p. 243. Hortleder lib. 3. cap. ult.] Cadami, quod Bohemiae oppidum est, post biennium confirmata fuit, Ferdinando Rege cavente, ne ulla vis


page 50, image: s074

religionis causa fiat, aut lis forensis moveatur, qua pace soli Protestantes uterentur, praetermissis, qui ab his tum alia doctrina, tum baptismi iteratione dissentirent. Nam eadem tempestate magnas turbas [Note: Fervebat malum MDCXXXIV. finem habuit MDCXXXV. supplicio de impostoribus sumpto.] fanatici homines excitarant, qui praeter id, quod infantum baptisma improbabant, multaque nefaria docebant [Note: In his polygamia erat, direptio atque destructio templorum, exustio librorum omnium praeter sacra biblia, fictae simulataeque revelationes, prophetiae, etc. Sleid. lib. 10.] faciebantque; Monasterio Westphaliae urbe [Note: Per tumultum intestinum occupaverunt, ex agro etiam, quae eiusdem insaniae erant, advocatis. Sleidan.] occupata, regnum novum sibi, quod Israelis vocabant, duce Ioanne Leidensi, [Note: Verum nomen Ioannes Bucold, sarcinator Leidensis.] constituerunt. Sed rex ille et insaniae administri [Note: De expugnatione urbis et supplicio vesanorum hominum praeter Sleidanum d. l. ad annum MDCXXXV. p. 283. Antonii Coruini epistolam ad Georgium Spalatinum legere operae pretium est, quae exstat apud Boxhorn. Hist. Univers. p. 1127. seqq. et in Schardii tomo 2. Addi potest Lamberti Hortensii tumultuum anabaptisticorum liber, ad Senatum Amstelodamensem, et Conradi Heresbachii liber de factione Monasteriensi ad Erasinum Roterodanum, qui cum notis Th. Starckii prodiit Amstelodami 1678.] exitum, quem meruerant,


page 51, image: s075

expugnata urbe, habuerunt, ignitis forcipibus carpti et iusto supplicio enecati.

§. 21. Caroli V. expeditio Africana contra Barbarussam prospera Muleassi, hereditario principi Tuneti, salutaris.

Per idem tempus Barbarussa, Turcorum pirata, damnum littoribus [Note: Calabriae oram legerat, et supra Caietam exposito milite diripuerat Fundos. Guicciard. lib. 20. extremo. Iovius lib. 33. 34.] Italiae et aliarum regionum intulerat, quod ulturus Carolus, rex et imperator, in Africam cum exercitu traiecit, ac [Note: Curio Secundus Suppl Sabell. libro 19. p. 428. Barbarussae verbis: Guleta non urbis modo, sed totius imperii (Tunetani) et subductae praesertim classis certissimum est propugnaculum.] Guleta, munimento prope Tunetum, expugnata, et classe piratarum in lacu capta, ipsam Tunetensem


page 52, image: s076

urbem, captivorum qui inerant, proditione cepit, [Note: Curio d. l. hoc nomine appellat. De ipso homine, eiusque honoribus Guicciardinus d. l. Hoc quoque tempore Barbarussa inter Solimanni purpuratos, quos Bassas ipsi vocant, cooptatus, marisque imperium ab eodem adeptus ad Tunetanum regnum occupandum nauigavit.] Hariadeno (id nomen Barbarussae erat) fuga [Note: Bona, Hippo Regius est, urbs Augustini episcopatu nobilitata. Medio aevo Hippona dicta, inde Bona, corrupta voce et truncata.] Bonam, et inde Algerium elapso. Carolus, Bona quoque in potestatem redacta, et praesidio [Note: Curio lib. 19. p. 435. Caesar praesidio Guletae imposito, dirutae munitionis aggerem instaurari, captaque tormenta, more nostro subditis rotis reconcinnari iussit, etc.] Guletae imposito, Tunetum [Note: Muleasses Tuneti hereditarius princeps, ex Saracena gente reliquus, a Turcis urbe et regno expulsus.] Muleassi principi, quem Barbarussa eiecerat, hac [Note: Cael. Curio eodem libro p. 442. Consultatum est de Muleasse, Caesarque eum Tuneti regem, maiorum suorum consuetudine regnaturum, constituit, binosque tantum falcones ad aucupium et binos e Numidia pernices equos tributi nomine quotannis imposuit, ea conditione, ut Christiani nominis amicus, Turcorum vero gentis perpetuus hoflis, Caesaris nomen coleret, et Guletano praesidio, quod ex Hispanis amplius mille imponebatur, stipendium persolveret. vid. Io. Etropii diarium expeditionis Tunetanae.] lege imposita, restituit, ut


page 53, image: s077

tributum Carolo det, et Guletanum praesidium alat, nec amicus Turcis, nec hostis Christianis unquam futurus.

§. 22. Mediolanum fit ditionis Hispanicae post obitum Francisci Sfortiae.

Per Siciliam ad Italos redeunti, adfertur in itinere, Franciscum [Note: Vide Histor. Medii Aevi p. 201. et Sleidan. lib. 10. p. 184. seq. et Curion. Supplem. 19. pag. 244. Mortuus Sfortia anno MDCXXXV. sub finem Octobris Sleidan. l. 9. p. 253.] Sfortiam, quem Mediolani Ducem confirmaverat, antea [Note: Quia socius Venetorum Sfortia contra Caesarem fuerat. Sed pax inita, pontifice suasore Guicciard. l. 19. extr. Iosephi Ripamontii Histor. Mediolanensis.] hostem suum, improlem decessisse, cuius vacuas possessiones imperii iure filio suo PHILIPPO, post Hispanorum regi, confert, ex quo tempore in Hispanorum potestate mansit. Contra nitebatur Franciscus, Galliarum Rex, qui


page 54, image: s078

Mediolanensem Ducatum per Valentinam, Philippi, Mediolani principis, sororem, proaviam suam, ad se pertinere contendebat. Bellum inde MDC XXXVI. movebat in Insubria, quod vario Marte gestum, demum per inducias Nicaeenses decennales MDCXXXVIII. fuit compositum [Note: Sleidanus lib. 11. et 12.].

§. 23. Turcorum res in oriente laetae, inprimis contra Persas, quibus imperant reges Sophiani.

Ea tempestate in Oriente, quam in Africa, feliciores Turci, [Note: Paulus Iovius ineunte libro 17. hoc bellum scripsit, quod cum Aladolo primum, citerioris tractus ad Taurum montem regulo, deinde cum ipsis Persis in patentioribus campis Solimanus gessit.] Mesopotamiam, Assyriam et Babyloniam Persis eripiunt: sed quum Indiam quoque tentant, Dium Cambaiae obsidentes, fortiter a [Note: Curio Secundus lib. 21. extremo tradit, classem Turcicam ex portu Sues, qui in summitate Arabici sinus est, duce Solimano eunucho enavigasse. Hunc autem, frustra Dio Indiae obsesso et relictis maioribus tormentis, redire coactum, in Adenum et Zibith, Arabiae Felicis prope os sinus Arabici urbes, contra fidem datam, saeviisse, indeque classe Suesium dimissa, terrestri itinere Meccam profectum, ut tot scelerum culpam in Mohammedis fonte ablueret.] Lusitanis reiciuntur. Quae


page 55, image: s079

autem Persis ademerant, ad nostram usque aetatem tuentur, frustra ab illis bello non uno repetita. Nam qui ab ineunte aevo, quod enarramus, Persarum rebus praefuere, [Note: Superiori saeculo Persae sub Tamerlane eiusque posteris aliquamdiu fuerant: inde Usumcasano, Turcica origine principi, et genero Davidis Comneni, Trapezuntinorum ultimi, paruerunt, cuius filio Medus quidam Ardebilensis, Ismael Sophi, eripuit, a quo Sophiani sunt, qui ad nostram usque aetatem Persiae regnum tenent. Vide Petri Bizari Historiam Persicam.] SOPHIANI generis reges, ad delicias et voluptates, quam ad arma, procliviores fuerunt, divitiis ad molle studium illecti, quia amplis et opimis regionibus, etiam postquam multati a Turcis sunt, per duo nunc saecula imperant.


page 56, image: s080

§. 24. Paulus III. pontifex Rom. Mantuanum concilium indicit.

Carolus victor Romam ingressus a pontifice [Note: Annum enim XXXV. saeculi tum Punica victoria, tum Pauli III. pontisicis initia, ut Curio ait, ineunte libro 19. nobilitaverunt. De ingressu imperatoris in urbem, idem lib. 20. iveunte.] PAULO III. honorifice fuscipitur. Is Farnesiorum familia ortus, facilior ad cogendum [Note: Misso Petro Paulo Vergerio ad principes Germaniae, qui etiam cum Luthero Wittenbergae collocutus est. Seckend lib. 3. §. 34. concilium ultro et absque conditione obtulit. Diploma de concilio Mantuae habendo apud Sleidanum exstat. Lib. 10. p. 289.] concilium erat, quam antecessor Clemens, qui male sibi conscius id maximopere [Note: Clemens concilii convocationem, causatus supervacaneam esse, recusaverat, et vix tandem adigi potuit, ut decretum de concilio paullo ante mortem faceret, sed iis conditionibus, quibus neminem protestantium venturum esse sciebat. Vide Pallavic l. 3. c. 16. Maimb. l. 3. sect. 8. De tergiversationis Clementinae causis Guicciard. lib, 20. p. 952.] declinaverat. Synodum enim, qua religionis causa examinetur, indicit, Mantuae futuram,


page 57, image: s081

eique orbis Christiani principes atque episcopos sub mensem Maium anni MDCXXXVII. adesse iubet. Sed Mantuano Duce praeter alia et [Note: Per legatum Mantuanus postulavit, ut Pontifex aere suo centum quinquaginta pedites conduceret pro urbis custodia contra motus urbanos: et centum equites ad excurrendum agrum, quo tuta esset exteris via: quod contra morem conciliorum esse, etiam novissimi Constantiensis, Pontifex respondit Pallavicin. lib. 4. c. 3.] praesidium urbis postulante, pontificio sumptu alendum, quod nolebat Paullus dare; alio diplomate, nullo [Note: Ita instituit suos ad Imperatorem in Hispania agentem; et ad Regem Ferdinandum nuntios, ut tamquam suo ingenio ex Venetis urbibus Patavium, Veronam, Vicentiam commendarent, vel fi negaret senatus Venetorum, ex pontificiis Bononiam aut Placentiam: alias vero, nexu quodam Imperatori obstrictas, tamquam Gallis illius hostibus suspectas, recusarent. Voluit autem id non suis verbis, sed nuntiorum consilio agi, ne auctoritati suae derogaret, si optionem Caesari permitteret. Pallavicin. lib. 4. cap. 4.] loco conventus nominato, dilatum concilium in Calendas Novembris fuit.


page 58, image: s082

§. 25. Foedus Smalcaldicum 1535. in quod recipiuntur alii conventu Francofurtano, Articuli Smalcaldici, anno 1537.

Crevit interea sociorum numerus, qui ad Smalcaldicum foedus accesserunt; et quamvis Norimbergensi conventu M DC XXXIII. dissensissent principes, [Note: De his copiose illustr. Seckendorfius lib. 3. sect. 8. §. 26. p. 75. Dubitabat non solum de iure, an liceat novos socios adsciscere, sed etiam de utilitate, difficillimum esse iudicans, ut fida esset eademque vera coniunctio Principum et urbium, si diversos fines respicerent.] Saxone nolente plures in foedus recipi, quod Hassus magnopere cupiebat; tamen insequuto anno M DC XXXV, [Note: Rumores et inde natae suspiciones, quibus spes pacis usque ad concilium promissae frangebatur, in praecipua causa erant, ut Protestantes hoc anno Smalcaldiae convenirent. Imperator vero et Rex Romanorum per litteras excusabant, nihil se, quod paci adversum esset, in animum induxisse. Seckendorf. addit. ad §. 35. p. 99.] spe pacis deficiente, quam a Caesare speraverant, ut fortior societas esset, Smalcaldiae [Note: Exeunte anno ibid. p. 100. B.] decretum fuit, ne quis purae doctrinae


page 59, image: s083

addictus, si vellet in foedus recipi, a sociis reiceretur. Statim deinde Francofurtano conventu M DC XXXVI. recepti sunt principes [Note: Sleidan. lib. 10. p. 288.] Pomerani et Anhaltini, et Ulricus Wirtenbergicus, nuper ab Hasso [Note: Wirtenbergicus propter causam Reutlingensem ab foederatis Suevis expulsus, eiusque possessiones Austriacis venditae erant, quem Philippus Hassus, victis ad Lauffenam Ferdinandi copiis, in omnes possessiones restituit; isque certis pactis, ut Austriacis provinciam deberet, conciliatus Ferdinando fuit, qui nexus postea fratris filio Friderico ab Imperatore Rudolpho MDCXCIX. dissolutus fuit. Sleidan. lib. 9. pag. 237. et 242. Hortleder. lib. 3. cap. 10. 11.] restitutus, et Cadani Ferdinando reconciliatus: etiam civitates quaedam, Hamburgum, Campodunum, Francofurtum. Quum vero fama concilii manaret, rursus socii Smalcaldiae Februario mense MDXXXVII. convenerunt, deliberaturi, si [Note: Non dubitabant, se quoque instantius in concilium, si quod futurum sit, convocatum iri, sicut superiori anno non solum per litteras, sed per Vergerium etiam nuntium, factum fuerat; Caesaris legatus, Matthias Heldus, Smalcaldiam venit ad Protestantes, cuius orationem et horum responsionem Sleidanus prodiit lib. 11. sub initium. Venit eo etiam Pontificis alius legatus, episcopus Aquensis, cuius vero in conventu non habita est ratio. Vid. Sleid. d. l. p. 307. De deliberatione, an admittendus sit nuntius Pontificis, Seckendorf. §. 51. p. 143. seq. Maxime autem disputatum fuit, an veniendum sit Protestantibus in concilium, quod Pontifex, hostis illorum indixerit, et quidem in Italia, contra Imperii decreta, loco non tuto, celebrandum, in quo ipse non pars, sed iudex velit adesse, qui Protestantes dudum praeiudicio damnaverit, ut haereseos reos, etc. Aliis aliter sentientibus decretum tandem fuit, von veniendum esse, et bulla Papae non recepta. Melanchth. lib 4. epist. 196 et ex eo Seckendorf. §. 52. et addit. 2. ad §. 52. sub finem.] locus


page 60, image: s084

sibi in synodo foret, in quibus [Note: Lutherus praefatione in Articulos Smalcaldicos sub initium.] cedi Pontificiis possit, et in quo firmiter persistendum: quid de Papae [Note: Hoc singulari libello, cuius auctor Melanchthon est, subnexo Articulis, a Luthero Principum iussu repetitis, aeque tamen, ac illi, approbato atque subscripto, expositum declaratumque est. Melanchthon vero eum libellum scripsit, quum Lutherus morbo calculi laboraret. Seckend. lib. 3. §. 55. et addit. p. 152.] auctoritate, de potestate episcoporum, de


page 61, image: s085

vi repellenda, quae sacrorum causa inferretur, statuendum sit. De quibus haud quidem incerti erant, qui confessionem Augustae ediderant, quum vero subinde plures in foedus accessissent, aut in confessionis societatem; consultum visum fuit, ut in hoc conventu veteres, novi, quam doctrinam tenerent, publice confiterentur, et tam per se, quam per theologos suos subsignarent. Ibi articuli, Luthero auctore, qui cum theologis in conventu erat, conscripti et approbati sunt, quos vulgo Smalcaldicos appellamus. Sed, ut alia pontificum promissa, irritum fuit aut [Note: Paullum non sincere, et ut doctrina emendetur, concilium indixisse, ex legatione Petri Pauli Vergerii patet, apud Sleid. lib. 9. p. 243. et Seckendorfius §. 33. Sleidanus, inquit, fraudem aperuit. Scribit ideo factum, ut perspecta protestantium sententia tales postea conditiones proponeret, quibus intellectis, sciret, minime venturos esse. Ipse Vergerius litteris ad Ambros. Recalcatum apud Pallavicin. lib. 3. c. 2. §. 2. se missum in Germaniam fatetur, ne quis hoc anno conventus habeatur, per quem forsitan peculiaris nationis synodus celebretur, uti minabantur. Timuit tales conventus pontifex, quod in iis de religione agi non nesciebat, qui nihil praeter morum castigationem admissurus videbatur: ab emendatione doctrinae, qua sciebat convelli pontificatum, aeque ut antecessores, abhorrebat.] simulatum, quod tam


page 62, image: s086

sollenniter de Mantuano concilio edictum fuerat.

§. 26. Suedi a Danis deficiunt. Hi Christianum, Oldenburgicum regem adsciscunt, illi rectores suos Danis opponunt. Laniena Holmiensis sub Christiano II. Gustavus tandem Erici fit Suediae, Fridericus Daniae Norwegiaeque rex.

Nec vero per hoc detractum est evangelii doctrinae, quae latius in dies manavit, ut integra etiam regna pontifici renuntiarent. Suedi Danique atque etiam Norwegi, ex [Note: Margaretha, Waldemari III. filia, haeres regni Danici, nupsit Haquino, regi Norwegiae, et eo mortuo pro filio Olao VI. regnatrix, vicit Albertum regem Sueciae, ac septenni custodia coegit, ut regno renuntiaret. Haec Calmariensi conventu legem de tribus regnis numquam seiungendis tulit. Meursius Hist. Dan. lib. 5.] MARGARETHAE Danicae lege, uni


page 63, image: s087

regi ab anno M CCCXCVII. paruerant, cuius stirps, quum in CHRISTOPHORO III. anno M CCCCXLVIII. defecisset, Suedi [Note: In Oldenburgicum, Waldemari abnepotem proceres regnum transtulerunt, cui etiam regina, Christoph???ri vidua, nupsit.] CHRISTIANUM Oldenburgicum, ab Danis Norwegisque adscitum, primum recusant, post admittunt, iterum [Note: Post septenni???m imperii. Causa defectionis, quod alienigenas Suedis, contra pactum, praefectos dederat, acerbos plerosque et iniquiores. Meurs. Loccen. et Chytraeus lib. 4. quos etiam in Ioanne consulas.] reiciunt, revocantes rectorem, quo usi antea fuerant, CAROLUM Canuti. Nec alia facies rerum sub IOHANNE fuit, qui patri Christiano sub initium saeculi, hoc est, MDCI. succedebat. Suedi enim ab eo, quem regem inunxerant, quum pactis non stetisset, defecerunt, rectorem creantes [Note: Vide Loccenium de his gubernatoribus: Meursium in Ioanne, lib. 2. et qui in summam cum cura redegit, Boxhornium p. 1058.] STENONEM STURIUM, cui agnatus SVANTO STUR a


page 64, image: s088

biennio, et huic post octo annos filius STENO subrogatur, quo tempore etiam rex Daniae Ioannes decedit, relicto [Note: Lege eosdem, Loccenium, Meursium, Pontanum, alios in vita Christierni.] CHRISTIERNO sive CHRISTIANO II. successore, cui quum obsequium Suedi, quod reposcebat, negarent, a [Note: Gustavus Trolle, Upsaliensis archiepiscopus et turbator regni, a Suedis reiectus, instigante rege apud pontificem questus, impetravit, ut ipse restitueretur, et inimici eius proscriberentur. Loccenius in Stenone iuniore: Pontifex de restituen??? in integrum praesule, de resarciendo damno ipsi illato, de Suedis, tamquam sacrae sedi, summo regni praesuli ac ecclesiae rebellibus igne et ferro persequendis, sententiam tulit, eiusque exsequutionem regi Christierno commisit.] pontifice Leone proscribuntur, et Steno mox praelio mortem pro patria occumbit. Quo factum est, ut pertaesi difficultatum se dederent Christiano, sed magno suo damno, quia is plures tam proceres, quam cives, [Note: Pacti suerant oblivionem offensarum, quam rex etiam iureiu???ando compromisit. Brevi post de dolo, quo proceres necaret, consultans, quum alii tumultum militarem, alii insidi rum simulationem, sparso pulvere nitrato, suasissent, placuit tandem magnifico epulo primores excipere, quo finito, Gustavum antistitem, tamquam ipsi iniurios, regi perfidos, accusaturum et pontificii mandati sententiam in reos pronuntiaturum. Loccen. lib. 5. p. 189.] quasi a pontifice proscriptos, supplicio adfecit.


page 65, image: s089

Haec famosa [Note: Idem Loccenius p. 192. Detruncati sunt ea die LXX, vel ut alii produnt, qui suis oculis adspexerunt, quatuor et nonaginta; nec pauciores postero die, et quidem indicta causa ex sola suspicione et calnmnia interfecti sunt. Miles, in promiscuum vulgus emissus, obvios quosque confadit. Mox publicata proscriptorum tabula, fit impetus in corum domus etc. Nec licitum tantis publicis malis ingemiscere, quum essent, qui non voces solum, sed etiam vultum, oculos observarent, notatosque ad supplicium traherent. Exstant in Tomo II. Freheri Iac. Ziegleri attentata Christierni II, in Sueciae regnum et crudelitas perpetrata in Holmiam anno 1527.] laniena Holmiensis fuit, quae VI. Idus Novembris et posterum diem nefastos regno Gothorum fecit ab anno MDC XX. in quem haec clades incidit. Libertatem igitur circumspicientes, [Note: Veteri, et illustri equitum auratorum de Wasa ortus progenie, Suedorum liberator. Unde etiam Wasae ipsi cognomen haesit.] GUSTAVO ERICI Duce,


page 66, image: s090

inveniunt, qui difficili [Note: Quod Loccenius, alii, scripsere.] bello tyrannide profligata, princeps et rex Sueciae Gothiaeque sollennibus comitiis [Note: Strengnesia, urbs Sudermanniae episcopalis.] Strengnesiae mense Iunio MDCXXIII. proclamatur, quo audito, qui Holmiam praesidio tenebant, Christierni milites, dudum obsidione cincti [Note: Quibus conditionibus urbs Holmiensis in deditionem accepta, tradit Loccenius p. 220.] deditionem fecerunt, quo tempore et ipsi Dani, Christierno [Note: Apologiam pro Christierno scripsit Schepperus, procancellarius eius, 1524. Altenburgi. Vide etiam Tomum secundum observationum Germanicarum Halensium obs. 3.] expulso, novum sibi ex Holsatis regem FRID ERICUM [Note: Christianus I. primus ex Oldenburgicis Daniae Rex, duos habebat filios, Iohannem, Daniae Regem, et Fridericum, Holsatiae Ducem. Illius filius Christianus II. erat, quo eiecto, Fridericus Rex constitutus. Hic decretum Calmariense de unione regnorum Septentrionis MDCXXIV. una cum Gustavo, Succiae Rege sustulit, multa dedit privilegia nobilibus, quae regiae domui damnosa. Duos habebat filios, Christianum III. Regem, et Adolphum, Holsatiae Ducem, unde origo familiae Regiae et Ducalis. Haralti Huitfeldi Historia Danica.] constituerunt.


page 67, image: s091

§. 27. Utriusque regni reformatio. Fata Christiani II. regis.

Illa tempestate utroque regno repurgari doctrina coepit, quam puriorem Gustavus, post Suedorum rex, quum [Note: Hoc Io. Baavius Hist. Eccles. Suec. lib. 2. cap. 1. refert, et ex illo repetit Seckendorfius lib. 1. addit. 2. ad §. 140. Exsul Gustavus Lubeccae fuit M DC XIX.] Lubeccae privatus exsularet, ??? Lutheri discipulis acceperat: apud Danos [Note: Conradus Aslacus Hist. Reform. Dan. apud laudatum Seckendorf. addit. 3. narrat. ad annum M DC XXII.] Christiernus Luthero favit, Wittenberga Martino quodam accito, qui evangelium doceret, quod apertius deinde, quum in [Note: Rex Christianus exsul M DC XXIII. ad avunculum Fridericum Electorem Saxoniae venit, et Lutherum, quem Sueinicii contionantem audivit, impensius amavit, etiam litteris ad cum datis coluit, qui et ipsum mirifice consolatus est. Spalatinus in vita Friderici, et MS. apud Seckendorf. lib. 1. p. 268.] Saxonia exulasset, professus fuit.


page 68, image: s092

Idem vero ad [Note: Seckendorfius ad annum MDCXXXI. lib. 3. addit. ad §. 4. ex relatione Cancellarii Hassiaci, in Daniam legati, tradit, Christiernum regem exsulem, quum anno praterito Oeniponti apud Caesarem fuisset, ad religionem Romanam rediisse et a Caesare suppetias ea conditione stipulatum esse, ut papismum in regno suo restitueret. Meursius lib. 3. p. 85. addit, classem a Carolo V. impetrasse octavo exsilii anno, eaque tempestatibus abrepta, quum se imprudenter episcopo commisisset, plus pollicenti, quam praestare posset, in sempiternam captivitatem incidisse.] pontificios spe regni, illorum auxilio recuperandi rediisse fertur, quod dum moliebatur, captus a Friderico et in [Note: Meursius pag. 86. Primo Sunderburgum Alsiae, inde Sialandiae Callunneburgum est abductus, Loccenius lib 5. extremo: Inter exsilii et custodiae Sunderburgensis et Coldingensis angustias ingratam vitam ad XXVII. annos traxit.] custodiam datus fuit, in qua etiam vigesimo septimo post anno, aetatis LXXVII, orbis redempti M DC LIX. diem obiit. Ita princeps


page 69, image: s093

viribus, sanguine, [Note: Caroli V. sororem Isabellam in matrimonio habuit: Ioachimus Elector Brandenburgicus Elisabetham, Christierni regis sororem: ipse Christiana, Friderici Saxonis sorore genitus, nec vero horum potentia reduci in regnum potuit. Germanos principes, quum magno exercitu coacto ad Albim pervenissent, ipse destituit. Carolum fortuna, qui postquam semel infeliciter tentasset, eo capto et Ioanne filio vita functo adeo conandi voluntatem abiecit, ut Philippo filio etiam testamento interdiceret; ne restitutionem illius tentaret. Meursius lib. 3. p. 86.] adfinitate maximus, postquam tribus regnis exciderat, vitam per sex et triginta annos exsilio et custodia misere traductam, tandem aliquando, quod saepe optaverat, finivit.

§. 28, Henrici Angli a pontifice secessio.

In Anglia rex Henricus, inimicus Luthero, et defensor pontificiae auctoritatis, ut diximus, propter [Note: Prima inter uxores erat Catharina, Ferdinandi Catholici filia, Arthuri, principis Walliae vidua, mox fratris Henrici uxor, pontifice Iulio II. indulgente, et Mariae, quae postea regnavit, mater; tandem exclusa toro, quasi contra ius fasque superioris mariti fratri nupsisset. Divortium et quidquid sequutum est, consilio Wolsaei Cardinalis factum, ut in odium imperatoris Gallicana sponsa adduceretur, quam spernente rege, idem Clementi papae persuasit, ut repudium improbaret, Thuan. lib. 1. p. 13. Saltem dubitationes regis aluit. Rationes dubitandi in utramque partem Burnetus parte I. lib. 2. Hist. Ref. Angl. manifestat.] divortium


page 70, image: s094

sacrorum communione exclusus, a pontifice defecit, et ipse se caput ecclesiae suae constituit, quamvis de cetero nihil in avita religione mutaret [Note: De eo videri potest Gilberti Burneti Historiae Reformationis Anglicanae.].

§. 29. Reformatio Misniae post obitum Ducis Georgii.

Laetior progressus in Misnia, defuncto [Note: Georgius excessit vita M DC XXXIX. quum antea omnium liberorum fnnera vidisset. Invidit fratri opimam hereditatem sacrorum causa, de quibus servandis quum cum fratre ageret, nec sine ulla conditione vellet heredem scribere, fato praeventus intestato moritur. Chytraeus lib. 15. Seckendorf. §. 71. Georgii aula Dresdae, Henrici Fribergae fuit.] GEORGIO Duce, fuit, cuius frater HENRICUS, hereditatem cernens, quidquid


page 71, image: s095

pontificium in Misnia super et in Thuringiae finibus erat, fausto auspicio eliminavit.

§. 30. Marchionum Brandenburgicorum reformandae ecclesiae studium, tum in Marchia, tum in Franconia. Agrorum illorum divisio. Magdeburgica quoque et Halberstadiensis dioeces??? conlustrantur evangelio.

Sub idem tempus Brandenburgensis Marchia evangelio illustratur. IOACHIMO I. Electore M DC XXXV. defuncto, filius et successor [Note: De huius educatione propensioneque in Lutheri doctrinam, etiam insequuta tolerantia, ac denique publica reformatione breviter quidem, sed accurate scripsit Seckendorf. lib. 3. §. 75.] IOACHIMUS II. a puero in sacra meliora propendens, matrem Elisabetham sequutus, permisit quidem suis evangelicos doctores, publice autem constituere ausus nondum fuit, vel patrui Alberti reverentia, vel utriusque etiam soceri, Georgii, Saxoniae Ducis, cuius filiam, coniugem suam, anno ante patrem amiserat; et Sigismundi, Poloniae regis; vel denique spe concilii detentus, a quo illis temporibus


page 72, image: s096

emendatio exspectabatur. Mortuo Saxone, quamlibet improbante socero Polono, contra quem [Note: Haec est lib. 1. epistola 55. inter Melanchthonianas, quam etiam laudatus Seckendorfius integram d. l. exhibuit.] Melanchthonis ingenio per litteras se defendit; cum ipse integro sacramento, extremo Octobri M DC XXXIX. usus est, tum provinciales suos eodem et ceteris purgatis sacris, quae dudum optaverant, uti libere iussit. Praecucurrit Electorem [Note: Vide eundem Seckendorfium d, l. §. 75.] IOANNES frater, cui Nova Marchia cum Crosnensi Ducatu obtigerat, iam tum superiori anno sive XXXII. saeculi, accitis e Saxonia theologis, cum in aula Custrinensi, tum per ditionis suae regiones, sacra reformare exorsus, spretis, quae Lebusensis episcopus contra machinabatur. GEORGIUS autem Marchio, FRIDERICI Franconici [Note: Secundo genitus: maior enim Casimirus erat, cuius eximia opera in opprimendo tumultu rusticorum fuit, qua Franconiam pacavit, Conradum, Herbipolitanum episcopum restistuit, et Wilhelmum, Hennebergiae principem, pudendis legibus circumscriptum, liberavit: Legatus Caroli Hispaniae regis in comitiis, quibus imperator eligebatur: dux belli pro Ferdinando contra Ioannem Sepusiensem, in quo etiam Budae morbo correptus diem obiit MDCXXVII.]


page 73, image: s097

filius, CASIMIRI frater, partem [Note: Anno MDCXXXXI. cum Alberto, Casimiri filio, postea Bellatore dicto, cuius tutor fuerat, ita divisit patrimonium, ut ipse Onolsbacensem, fratris filius Culmbacensem partem acciperet.] Onolsbacensem postea sortitus, et Carnoviensi ducatu ab avunculo Uladislao, Ungariae et Bohemiae rege auctus, dudum ab anno M DC XXV. Lutheri doctrinam didicerat, quam et publice in comitiis Augustanis cum Saxonibus confessus est. Ipse Albertus, Cardinalis et Elector, iam tempori cedens, in [Note: Chytraeus lib. 15. p. 444. ad annum MDCXXXIX. Patruus etiam Ioachimi Brandenburgici, archiepiscopus Magdeburgensis Albertus subditis civitatibus et nobilitati publicum verae evangelii doctrinae exercitium in Magdeburgensi et Halberstadiensi dioecesi libere permisit: - - - collegiis tamen canonicorum et coenobiis in pristino statu relictis. Archiepiscopo autem Moguntiam migrante, senatus in Salinis Saxonicis, ubi aulae sedem hactenus habuerat, Iustum Ionam theologum, collegii omnium Sanctorum Wittenbergae praepositum ecclefiarum urbis suae inspectioni praeficit.] Magdeburgica et Halberstadiensi dioecesi


page 74, image: s098

connivere coepit, non impedita reformatione, ut tamen collegia canonicorum et monasteria in pristino statu relinquerentur.

§. 31. Buda dolo a Turcis capta post obitum Ioannis regis, cui Ferdinandus ex pacto debebat succedere.

In Ungaria autem non tam armis, quam dolo, gravior clades Christianis infertur, regia sede, Budensi urbe, a Turcis occupata. Iam visum fuerat, quietem regno redituram esse, Ferdinando et Ioanne certa [Note: Paullus Iovius lib. 39. p. 239. et ex eo Caelius Curio supplem. 23. p. 531. Confecerant inter se pacem Ferdinandus atque Ioannes pari desiderio quietis et otii, ambobus utilem, sed ex eo rerum statu necessariam potius, quam honestam. Summa autem foederis erat, ut si Ioannes vita excederet, Ferdinandus totius Pannoniae imperio potiretur. Et ex eo tempore Ferdinandus Ioannem Regem appellavit, quum antea tantum Waywodam, ex veteri Tranfiluaniae praefectura, vocaret.] successionis pactione conciliatis.


page 75, image: s099

Displicuit Turco pactum; Ferdinando, Ioannis [Note: Caelebs enim Ioannes erat, cum pacisceretur cum Ferdinando, cui spem propioris successionis faciebat.] matrimonium paullo post foedus cum regis Poloni filia contractum, ex qua cum filius nasceretur, pater in [Note: Maylatus, princeps rebellantium, Fogeris, quo confugerat, obsidione cinctus coactusque fuit, in verba regis filiique, futuri regis, iurare, quod ille etiam angustiis circumventus, non detrectavit. Mortuus quidem interea Rex erat, sed mors celata, dum cum rebelle transigeretur. Iovius d. l. p. 241. et hunc sequutus Cael. Cur. p. 534.] Transiluania morbo implicitus, apud Cibinium anno M DC XL. decessit. Vidua Isabella cum Stephano filiolo adhuc Budae sedebat; Solimanni a marito muneribus propitiati, favore et auxilio tuta. Ferdinandus, audita Ioannis morte, traditionem [Note: Iovius d. l. 39. p. 234. et Cael. Curio lib. 23. p. 336. Legatus ad reginam erat Nicolaus Comes de Salma, iunior: cui illa respondit, ex patris Sigismundi consilio cuncta se acturam esse.] regni ex pacto poscit, reginae et filio Sepulsianum patrimonium sufficere ratus, quod donis


page 76, image: s100

ipse ac reditibus, vidua regina dignis, aucturus esset. Quae cum indigne Ungari ferrent, puerum pro [Note: Corona etiam Stephani primi, ritu sollemni imposita infanti fuerat, statim post sepulturam parentis. Propterea etiam laeto auspicio regi infanti, quum sacro fonte ablueretur, Stephani nomen indiderant. Cael. Cur. d. l. p. 334.] rege suo colentes, Austriacis armis, Rochandulfo duce, Buda undique obsessa et vehementissime [Note: Obsidionem multis verbis narrat P. Iovius lib. 39. et Cael. Cur. Suppl. Sabellici lib. 23. extremo.] oppugnata fuit. Cuius rei nuntio ad Solimanum adlato, praemissis ilico satrapis cum exercitu, ipse magnis consequutus [Note: Cael. Curio ineunte lib. 24. Iovius ineunte lib. 40.] itineribus, quum Ungariae fines attigisset, vicisse iam suos cognovit tum terrestri pugna, tum maxime [Note: Vid. lib. 23. Curio sub finem, ubi addit, eo bello supra viginti milia Christianorum capitum variis caesibus interempta. Castris etiam Austriacorum, et pluribus tormentis muralibus et cetero apparatu bellico potitus fuit Solimanus. Ibidem Curio libro extremo.] classe fluviali, urbemque obsidione liberasse. Ad quam quum castra haberet, blanditiis effecit,


page 77, image: s101

ut regius puer quasi videre gestiret, ad se in castra efferretur, quem antequam remisit, tot milites amicitiae specie in urbem intraverunt exieruntque, ut eadem die se captam civitas sentiret, quod [Note: Iovius lib. 40. sub init. et Curio lib. 24. p. 552.] plures semper remansere, quam lustrata urbe egrediebantur. Reddito filio, matri imperabatur, ut in [Note: In Transiluaniam tamquam patrimonium pueri Iovius lib. 40. p. 258. Budam Turcico praesidio custodiendam (Solimanus) censet, reginamque obiter monet, ut aequo animo urbe atque arce excedere velit. Ipsam enim cum puero ultra Tibiscum in Lippa regnaturam, regione admodum pacata atque opulenta, et quod non mediocri etiam solatio esse possit, Sigismundi patris sinibus propinqua, donec Stephanus puer agnoscendo regno feliciter adolescat. Ex quibus tyranni dolus apparet, quasi tutoris nomine Ungariam occupasset, quam numquam redditurus erat.] Transiluaniam abiret, Lippae sedem in posterum habitura. Ita Buda, quam Ofen dicimus, Turcorum ditioni MDCXLI. subiecta, usque ad nostram aetatem multa damna Christianae rei attulit, Tandem MDCLXX. pax convenit.


page 78, image: s102

§. 32. Turci infestant Italiam Hispaniamque: contra quos Carolus infeliciter in Africam movet.

Sed quadriennio ante, quam Budam caperet, idem Sultanus Italiam oppressurus, eo usque cum classe accessit, ut in conspectu iam [Note: Curio Secundus lib. 21. pag. 467. Solimanus Italiam, quam habebat in conspectu, extemplo petendam ratus, ut si coepta prospere provenirent, ipse etiam totis copiis traiceret: Luftibeium Barbarussam tranfretare atque explorare Salentinorum voluntates iussit.] Calabriam haberet. Praemissi, ut littora tentarent, Hariadenus et Luftibeius, quum Tarentum et Hydruntum, praesidiis munita invenirent, agrum a Tarento ad Brundisium usque vastaverunt. Regressus Solimannus [Note: Vid. Cur. Secund. d. l. p. 470. Iovium lib. 36.] Corcyram, in agros pari acerbitate saeviit: urbem infulae et [Note: Iovius d. l. p. 187. et ex eo Curio. p. 470. Angelocastrum, in mediterraneis insula, ad quintum decimum lapidem ab urbe (Coreyra.) positum frustra oppugnantibus Turcis, oppidanorum egregia virtute defensum supra tria milia bumanorum capitum, quae eo confugerant, prospere conservavit.] Angelocastrum capere non


page 79, image: s103

potuit, tametsi vehementer oppugnaret. Gravis idem Hispanis aliisque littoribus, ex Africa. Quas iniurias ulturus Carolus in [Note: Anno MDCXXXXI. Iovius lib. 40. Curio lib. 24. hanc expeditionem scripsere. Iter ex Luca, ubi cum pontifice fuerat, Imperator per Corsicam et Baleares intempestiva navigatione fecit, et XXIII. Octobris ad Algieram appulit. Sleidan. lib. 14. p. 392. Iovius lib. 40. p. 270.] Africam iterum traiecit, Algieram expugnaturus: sed tum [Note: Non una calamitas attrivit fortunam Caesaris. Quum ex Lucensi portu solvisset, ut ad Baleares proveheretur, oborta tempestas in Corsicae portum, qui urbi Bonifacio subest, disiectis ceteris navibus, coegit ingredi. Quum inde Baleares peteret, alteram subiit ab africo procellam, priore saeviorem. Multa igitur remigum fatigatione vix in portum Magonis, qui minoris Balearis est, pervenit: inde in maiorem insulam, et tandem bidui navigatione in Africam. Iovius lib. 40. p. 270.] accessu [Note: Nondum universa classis, a diversis portubus egressa, convenerat, neque omnium exscensio facta erat, quum turbulenta tempestate naves adfligerentur: Onerariae, quae tormenta, commeatum, equos vehebant, plurimae submersae sunt, circiter centum quadraginta. Interea Turci et Mauri terrestrem exercitum adgressi, multos quoque trucidaverunt. Iovius lib. 30. p. 272. 274.] infelix, tum


page 80, image: s104

regressu [Note: Idem Iovius p. 275. Vix dum dimidia pars militum conscenderat, quum Vulturnus et Eurus aliique mox venti in orbem conspirantes, secundam paene prima vehementiorem tempestatem excitarunt. Disiectae naves in diversas insulas et regiones adactae sunt: quaedam in conspectu aliarum submersae: quaedam Algieram reiectae; quos vehebant, in seruitutem Asanagae, Sardi hominis et quondam Christiani, qui urbis praesidio praefectus erat, exposuerunt. Caesar orientem versus Buziam evasit, tum Hispanici iuris civitatem: unde post multos dies, sedato mari, in Baleares, et hinc in Carthaginis Novae portum delatus fuit. Idem Iovius extremo lib. 40.], naufragium paffus obsidione quoque, nimbis ac tempestatibus praepeditus nihil prorsus profecit.

§. 33. Induciae inter Carolum V. et Gallos ruptae caede Rinconis: quorum difficilis est conciliatio.

Sub idem tempus inducias, inter Caesarem et Gallum Nicaeae sub Alpibus ad mare pactas, vel casus rupit, vel Hispanorum audacia, ignaro, ut credebatur, Caesare. Nam regis Galli ad


page 81, image: s105

Portam legatus, [Note: Haec quadriennio post inducias, anno MDC XXXXII. patrata sunt.] Antonius Rinco, post aliquot annos reverterat, ut cum hero suo conferret, a quo rediturus Constantinopolim, quum [Note: Hoc disuaserat Rinconi Fregosius, ad custodiam illi tamquam miles additus, ne Hispanis, quamvis sub inducias, se committeret: ille vero elegit iter. quod obeso suo corpori commodissimum videbatur. Iovius lib. 40. p. 268. et ex eo Secund. lib. 24. p. 568.] Pado amne deveheretur, ut Venetias peteret, et inde navigaret, in orientem; prope Ticini ostium in insidias illapsus una cum Fregosio comite et custode occiditur, ut cadavera post [Note: Quum Carolus imperator cum Pontifice in urbe Lucensi esset, de caede nondum constabat, credebaturque, captos esse, quos idcirco Gallicus legatus in conventu illo restitui postulavit. Iovius p. 269.] duos menses reperta, fidem sceleratae rei fecerunt: comitum pars fuga evasit, pars Cremonam abducti in arce custodiebantur. Frustra Pontifex Lucae primum cum Imperatore, antequam in


page 82, image: s106

[Note: Quam expeditionem disuasit Pontifex Imperatori, et ut arma illa contra Turcos in Ungaria converteret, itentidem hortatus est. Iovius d. l.] Africam navigaret; deinde altero anno [Note: Anno MDCXXXXIII. Buxeti Pontifex, et Imperator congressi sunt, quamvis hic invitus eo venit, nec, nisi multis precibus Papae, induci ad colloquium potuit. Erat enim Caesar contracto vultu, quod nullam opem ab adfine Pontifice contra Gallos impetrasset. Curio lib. 16. past princ.] Buxeti, quod inter Placentiam et Cremonam oppidum est, de pace cum Gallo renovanda loquutus est, nec [Note: Primum tentaverat omnia Paulus III. Pontifex: quum nihil proficeret, rogavit, ut Caesar Cardinalium, quos secum habebat, consilium audiret Quorum princeps Marinus Germanus apud Caesarem admirabili facundia de pace ineunda disseruit. Orationem eius et imperatoris responsionem refert Curio d. l. p. 612. seq.] Cardinalium princeps, cum necesfitatem pacis propter Turcicum bellum, tum eximios fructus, quos Christiani ex ea perciperent, diserte ostentans, persuadere quidquam imperatori potuit. Hic enim graviter respondit,


page 83, image: s107

nihil se iusta et tuta pace prius habere, ut inde adversus barbaros arma con vertat. Gallos autem nova odia ex antiquis serentes, suis laudibus semper obtrectare, nec tantum Turcos evocasse, ut Austriacis damna inferrent: sed nunc [Note: Dux Clivensis et Iuliacensis Wilhelmus intelligitur, qui vacuam Geldriam invaserat contra potentiorem competitorem Carolum V. audacior factus rumore, a Gallis disseminato, Carolum ex Africa reducem naufragio periisse, Dura, Iuliaco et Ruremunda expugnatis a Caesare, princeps eidem supplex factus, veniam impetravit ea lege, ut Geldriae possessione decederet etc. Sleidan. lib. 15. p. 432. Chytraeus 15. et 16. Io. Is. Pontani Historia Geldriae. Controversia haec publicis scriptis postea fuit agitata. Imp. enim adsertionem iuris sui in Geldriae Ducatum et Zutphaniae Comitatum in Comitiis Ratisbonensibus 1541. exhibuit. Quibus in Comitiis Noribergensibus 1543. Guilielmus DUX continuam et pleniorem defensionem opposuit, quam in iisdem Comitiis legati Ungariae Reginae Mariae, quae Caroli v. soror, Belgium ista aetate gubernabat, refutarunt. Omnia haec scripta coniunctim excusa Salingiaci 1543. f.] Menapios etiam et Sicambros sollicitare, ut Brabantiam


page 84, image: s108

infestent, et in diversas partes armis distractis, victoriae, quam speraret, impedimento sint. Obicere, inducias Rinconis caede violatas, cuius ipse prorsus ignarus sit, paratus contra ad poenam sumendam, si [Note: Latuit, cuius vel opera vel consilio contra publicam pacem et inducias nefarium scelus patratum fuerat. Invidia in Alfonsum Vastium, qui Subalpinae Italiae cum imperio praeerat, multorum suspicione redundabat. Hic vero se publicis libellis excusavit. Fuerunt etiam, qui iure caesum Rinconem adfirmarent, quod ei tamquam exsuli, et capitis poena damnato, quod natale solum in Hispania vertisset, ad hostesque transfugisset, omnibus Caesaris imperii finibus esset interdictum: insuper, invidiosissimae legationis munere suscepto, adversus Chrislianum nomen barbaros concitatum iverit. P. Iovius lib. 40. p. 260. 268.] auctorem Galli ostenderint.

§. 34. Hariadeni seu Barbarussae crudelitas in maris Ligustici ac Tyrrbeni litoribus. Strigonium et Alba Regalis a Turcis capta.

Quinque diebus eo colloquio consumptis, Caesar in Germaniam procurrit, ut Sicambros debellet; Pontifex Romam revertit eo tempore, quo Hariadenus a


page 85, image: s109

Ponticis insulis ad [Note: Lege Cael. Cur. lib. 26. p. 614.] Tiberis ostia profectus, triduo ibi cum clasfe stetit, Romanis terrore perculsis multis etiam ex urbe aufugientibus. In Ligustico mari Gallorum classi consociatus urbe [Note: Idem lib. 27. p. 633. Discessum ab arce, quod Gallis pilae et tormentarius pulvis deficeret, indignante Barbarussa, et se spe rerum elusum querente parumque abfuit, quin Polino, Gallicanae militiae praefecto, catenas iniceret. Severitati iocum intermiscuit, Massiliae Gallos vini doliis, quam apparatu bellico, navigia onerare maluisse. Iovius lib. 44. pag. 319. Nicaeam autem Gallus Sabaudo Turcorum ope voluit eripere.] Nicaea potitur: ab arcis expugnati???ne reicitur. Et quum aliquamdiu in [Note: Antonio, Telo Martius; nunc Toulon vocatur, navale Provinciae aut Galliae potius regno praebens.] Telonio socii regis portu quievisset, regressus per Italiae oram, non pauca crudelitatis vestigia reliquit, vastatis [Note: Idem Curio lib. 7. p. 660. seqq. et Iovius lib. 45.] insulis Ilua, Igilio, Pithecusa, Prochyta, et direptis oppidis Telamone, Portu Herculis, ac in Brutiis Carreato. Et


page 86, image: s110

ne plus damni adferret, caeli [Note: Tempestate a Salerno; Pro regis copiis a Puteolis, quos oppugnabat, reiecta classis Turcorum fuit. Iovius l. 45. p. 340. Curio l. 27. p. 662. seq.] tempestas et alibi Neapolitanus exercitus prohibuit. Tandem captis ex insula [Note: Idem dictis locis.] Lipara VII. milibus, et in carinarum angustias detrusis, quamvis nondum satiatus crudelitate, Constantinopolim, ut iussus erat, recessit. Eodem anno MDCXLIII. Solimanus Strigonium et Albam Regalem, [Note: Illam archiepiscopalem: urbem, quae nunc Gran vocatur, hanc parvam quidem, sed regum inauguratione et sepultura illustrem. Obsidionem utriusque Io. Martinus Stella epistolis ad fratres (in Tomo II. Operis Schardiani) scripsit. Progressus tum Sultanus fuit usque Comorram.] nobilissimas Ungariae urbes, deditione post gravem obsidionem cepit.

§. 35. Pacificatio Crepiacensis 1544. maturata Caroli prospera in Gallias impressione.

Insequuto anno MDCXLIV. multas urbes Francisco vi et armis Caesar [Note: Iovius haec bella et obsidiones narrat lib. 45. a. p. 342. et illum sequutus Curio lib. 27. p. 665. Commercy et Ligny in Ducatu Barensi Galli occupaverant. S. Dizier et Vitry et Espernay, Campaniae oppida, illorum avitae possessiones.]


page 87, image: s111

eripuit, Luxenburgum, paullo ante a Gallis captum, et Comersium Ligninium, S. Desiderii fanum, Vitriacum Aspernectum, atque inde in Parisios moturus, obvium regem cum exercitu habet, cuius robore, et suorum angusto commeatu inductus, pacem in [Note: Ita Iovius locum ab antiqua gente designat, in cuius finibus tractus le Valois, eiusque caput Crepiacum, vulgo Crespy, ubi pax sancita fuit.] Su???cessionibus fecit, utrique exoptatam, regi, ut populationes averteret; Caesari, ut cum dignitate se periculo explicaret. Haec illa Crepiacensis [Note: Conclusa XXIV. Septembris MDCXLIV.] pacificatio, qua Caesar [Note: Conditiones pacis Iovius enarrat lib. 44. p. 348. e quibus hae de regis filii matrimonio praecipuae sunt, et difficillimae: reliquas vide ibidem.] filiam cum dote Belgicarum provinciarum Carolo Aureliano, regis filio, promisisse fertur; aut si quid hanc adfinitatem impediret, Ferdinandi fratris filiam, quae dotali iure Mediolanensem principatum


page 88, image: s112

adferret. Qua in re deliberanda [Note: Spatium octo mensium ad deliberandum, utrius nuptiis, suae an fratris filiae transactio stabilienda. Additi quatuor menses ad apparatum, ut sic per annum conditio extraheretur. Iovius.] spatium Caesar postulavit, ut fratris voluntatem et Philippi filii, Hispaniae regis designati, exploraret. Propera autem [Note: Mortuus Carolus Aurelianus, Henrici Delphini frater, MDCXXXXV.] mors Aureliani promissione Caesarem, quam commodum ei erat, opimiori exsolvit. Henricus quoque, rex Britanniae, adhuc Caesaris contra Gallum [Note: Quam societatem indignabatur Paullus Pontifex, tamquam initam cum rege, expilatore et eversore sacrorum, et super haec acerbo et crudeli in insontes, et quem in gratiam Caesaris Clemens antecessor damnaverat. Iovius lib. 45. p. 341. Nec vero societas Imperatori multum profuit, quod Anglus diu in Bononiae obsidione moratus, maiora agendi occasionem praetermisit. Certe si suas copias, ut pactum erat, cum Caesarianis coniunxisset, opprimi rex Galliae imparatus potuisset.] socius, exemplum sequutus, Morinorum Bononiam, quam obsidione ceperat, pretio Gallis MDCXLVI.


page 89, image: s113

restituit, qui belli acerrime adhuc gesti finis fuit.

§. 36. Comitia Spirensia, ob bellum Turcicum; Wormatiensia, Ratisbonensia. His interfuit Alexander Farnefius. Induciae cum Turcis.

Sub hoc tempus Imperator Spiram venit cum frequenti Principum Senatu. In hoc conventu [Note: Comitia sub initium anni MDCXXXXIIII. Spirae indicta et X. Iun. finita. Sleid. lib. 15. p. 446.] Caesari auxilia contra Gallum et ex parte Turcam promissa. Causa religionis in proxima Comitia, mense Decembri habenda, reiecta; atque, ut interea Theologi utriusque partis certam formulam reformationis conscriberent, constitutum. Sequenti anno in [Note: Wormatiam, Vangionum caput. Initium comitiorum mense Martio MDCXXXXV. Caesar autem propter articularem morbum serius venit. Sleidan. lib. 6.] Vangiones venit, comitiis, quae indixerat, praesens adfuturus, nec vero, per infrequentiam principum, cum legatis peragi potuit, quod Imperator proposuerat. Finem ergo actioni pridie Nonas Augusti fecit, et [Note: Ubi cum ipsis principibus, non cum legatis, deliberandum sit, etiam religionis colloquium inter quaternos utriusque partis instituendum, quod vero pontificii recusarunt. Sleidan. lib. 16. p. 472. Recusationis causas aperit P. Suavis H. Conc. Trid. lib. 2. p. 130.]


page 90, image: s114

Ratisbonam futuri anni Ianuario mense omnes principes venire iubet, nisi valetudine detineantur. [Note: In eandem Vangionum urbem, sive Wormatiam.] Eodem venerat [Note: Legatus extra ordinem fuit hic Pontificis nepos et supremus administer, ut Pallavicinus appellat lib. 5. c. 8. n. 7. Ordinarius iam tum in conventu erat Fabius Mignanellus, callidus homo, ad regem Ferdinandum antea nuntius missus.] Alexander Farnesius, Paulli pontificis nepos, cardinalis, vel ut Caesaris animum de concilio et bello in haereticos suscipiendo exploraret, vel ad hoc ipsum [Note: Caelius Curio lib. 28. p. 675. Caesar XVII. cal. Iunii Wormatiam venit, quem postridie eius diei Alexander Farnesius sequutus est, concitandi scilicet Caesaris ad bellum in Lutheranos suscipiendum causa, ut postea apparuit, a Paullo pontifice patruo missus. Adde P. Suavem Hist. Concil. Trid. 2. p. 105. Patruum Curio Pontificem Alexandri cardinalis vocat: alii avum, quia is Petro Aloysio, Paulli papae notho silio, genitus erat, cui pater Parmensem et Placentinum Ducatum acquisiverat. Idem P. Suavem lib. 1. p. 64.]


page 91, image: s115

exstimularet, cuius [Note: Sleidan. d. l. p. 468. perscriptum, ait, Roma fuisse, Pontificem, etsi concilium indixerat, adeo tamen belli fuisse Lutherani cupidum, ut auxilia permitteret, peditum milia duodecim, equites quingentos etc.] percupidum Paullum fuisse multis significationibus apparebat. Id quod eventus etiam comprobavit, consilium Caesari dedisse, ut bello protestantes in ordinem cogeret, aut si nollent ad ecclesiam redire, exstirparet funditus. Quamobrem Carolus imperator cum Turcis [Note: Idem Curio Secundus d. l. Legatum Caesar ad Solimanum de induciis impetrandis mittit, ne ab eo eius de Germanicis rebus suscepta consilia impedirentur. Excusat inducias Caesar Landgravio in Nemetum urbe, ap. Hortensium pag. 453. et brevi post Ratisbonae in conventu imperii, apud eundem extremo lib. 1.] inducias facit, ne Germanicis rebus impedimento sint, et [Note: Curio ibidem.] Poloniae regem, ut auxilium contra Lutheranos ferat, identidem invitat.


page 92, image: s116

§. 37. Sigismundus Poloniae Iex clarissimus. Moscovorum duces Ioannes, Basilius, Ioannes Basilides famosus tyrannus.

SIGISMUNDUS tum Sarmatiam regebat, admodum senex, et magnis [Note: Alexander Guagninus in Vita Sigismundi, et alii.] victoriis virtutibusque ab anno saeculi VII. ad XLVIII. rex clarissimus. Nam Tartarorum Walachorumque faepe victor ingente clade Moscovos iuxta Orsham, prope Borysthenem urbem, MDCXIV. adfecit, damnum, quod hi [Note: Eodem anno ereptum Smolensko fuerat. Guagninus p. 21. Sigismundus audiens Smolensko, arcem munitissimam, a Moscoviae duce Basilio captam, exercitum ad ulciscendum hostem duxit. Sequuntur, quae ad proelium ad Orsham pertinent. Ait, casa Moschorum 42000. capta 2000. exceptis, qui in fuga aquis obruti fuerint: ex Polonis et Lituanis occubuisse trecentos.] Smolensko capto intulerant, graviore vice repensans. Moscovis tum praeerat BASILIUS, IOANNIS illius, qui formam imperii induxit, filius, pater famosi Tyranni IOANNIS BASILIDIS, cui is anno MDCXXXIII. decedens imperium reliquit, quod hic magnis


page 93, image: s117

accessionibus, regnis Astracan et [Note: Casanos iam tum pater Basilius ab an. 1524. tributarios fecerat: post defectionem filius Io. Basilides septenni bello subiugavit, cui finem 1552. imposuit: quo tempore et regnum Astracan in potestatem redactum fuit. Guagninus Descriptione Turtariae.] Casan auxit, nihil praeterea regium molitus, sola crudelitate notus inter posteros.

§. 38. Henricus Brunsuicensis ob infestatam Brunsuigam et Goslarium vincitur a Saxone et Hasso, custoditur Ziegenhainae.

Sed ad propriora tempora revertamur, unde fluxit haec de Sarmaticis bellis narratio. Antequam Carolus Caesar in Africam proficifceretur, in Comitiis Ratisbonae sanciverat, [Note: Lambertus Hortensius de bello German. lib. 1. apud Schard. T. II. p. 450.] ne quid absente se novaretur, sed utrimque abstineretur ab iniuriis. Spreto edicto HENRICUS Dux Brunsuicensis, pater IULII, conditoris Academiae Iuliae, [Note: Sleidanus lib. 14. p. 410. Origo controversiae Henrici Ducis et civitatum exponitur in Deductione Io. Frid. Electoris et Philippi Landgravii apud Hortled. T. I. lib. 4. c. 40.] Brunsuigae et Goslariae agros


page 94, image: s118

Smalcaldicis adiunctarum civitatum, populando adfligebat. Saxo et Hassus, vim a sociis prohibituri, copiis contractis [Note: Idem d. l. et Hortensius: et Chytraeus lib. 16. p. 469. Gesta haec anno MDCXXXXII.] Guelferbytum deditione capiunt, quum paullo ante Henricus, obsidionis metu, ad socios suos in Bavariam evaserat. Dies dictus ab Henrico foederatis, qui vero se fortiter [Note: Defensio exstat apud Hortlederum, Tom. I. lib. 4. cap. 40. ad Ferdinandum regem et proceres in conventu Norimbergensi, data XI. Aug. MDCXXXXII. e castris Guelferbytanis. Attingit et Sleidanus lib. 14. pag. 411. Causis itaque demonstratis, a Ferdinando, ipsius et fratris Caesaris nomine, accipiunt securitatis, quas vocant litteras, quas idem Hortlederus cap. 43. exposuit.] defendunt, belli causis adlegatis; etiam productis chartis, in arce Guelferbytana repertis, quibus tum aliorum pericula, tum maledicta in [Note: Lambertus Hortensius haec ex illis excerpsit: cessatorem esse Caesarem et nimium cunctari, Norimbergense foedus non tueri. In culpa praecipue Granuellanum esse, qui a confoederatis et populis et principibus accepta pecunia corrumpatur, dignumque ob id, qui infeliciter periret etc.] Caesarem et


page 95, image: s119

Ferdinandum prodebantur. Quum vero Caesar vellet [Note: Decretum de hoc exstat apud Hortlederum cap. 40. factum MDCXXXXV.] sequestrum flare, qui Henrici regionem, donec lis componeretur, administraret; [Note: Ille Henricus Brunsuicensis in tertium adhuc annum exsul, regis Galliarum pecunia militem conscripserat, tamquam Gallo militaturum. Sleidan. lib. 16. p. 471.] ipso collecto milite, et adiunctis [Note: Ioanne Comite Schavenburgensi et Ottone Comite Ritbergensi, utroque cliente Landgravii, a quo postea multati sunt. Hortled. lib. 4. cap. 51. sub sin.] sociis, adversus foederatos movet, et [Note: Non tam iustum proelium fuit, quam cessationibus atque induciis, Mauricio suasore et sequestro, aliquoties interruptum, quas quum Henricus violasset, tormentis foederatorum coactus, etiam Panico terrore cum suis perculsus, fugam petiit. Sleidan. lib. 16. Hortled. cap. 51. Seckendorf. lib. 3. §. 124.] proelio, prope Northemium Calenbergensis ditionis vincitur, Mauricio Saxone [Note: Maligni interpretabantur, quasi libertatent, Mauricius Henrico dolose promisisset, si dediturus se victori esset. Mauricius apologiam opposuit, quam tradit Hortleder. cap. 52. Adde Sleidan. lib. 16 p. 476. Seckendorf. addit. 1. extrema ad §. 124.] suasore,


page 96, image: s120

supplex cum filio factus [Note: Landgravius supremus dux militiae foederatae in hoc bello erat.] Landgravii se potestati permittit, a quo Casellas, inde [Note: Lege Chytraeum Sax. lib. 16. p. 470.] Ziegenhainum in custodiam abducitur; ex qua post biennium, conversis Smalcaldicorum rebus, [Note: MDCXLVII. idem Chytraeus pag. 842. Seckendorf. extrema add 1. 1. ad §. 124.] liberatus tandem fuit.

§. 39. Palatinatus Rheni et Neoburgicus reformantur.

Sub idem tempus Palatinatum Rheni, ut antea paullo Neoburgicum, lux clarioris doctrinae illustravit. OTTO HENRICUS, [Note: Suecessionem Ottonis Henrici in Electoratu ex hac tabella perspicies: PHILIPPUS Elector mortuus 1508. Ludovicus Elector usque 1544. fine prole. Rupertus infelix successione soceri Bavarita. m-1504. Fridericus II. Elector ab anno 1544. ad 1516. improlis. Otto Henricus Neoburgicus. Elector ultimus suae lineae mortuus 1559. successorem habuit Fridericum III. ex domo Simerensi. Vide Chytraei Saxon. lib. 19. extremo.] postea elector, mortuo fratre Philippo, illam Bavariae partem, quae


page 97, image: s121

tunc [Note: die Iunge Pfaltz, quia ad filios Ruperti minorennes antea pervenerat. Seckend. Luth. lib. 3. §. 107. n. 3.] iunior Palatinatus, nunc Neoburgicus vocatur, solus adeptus, dudum melioribus sacris favere coeperat, quae quum frustra ex concilio, quod promittebatur, restituenda exspectasset, ipse tandem suis MDCXLII. [Note: Idem dicto loco ex archivis.] diplomate commendavit, et sequenti anno in foedus Smalcaldicum Norimbergensi conventu receptus. Interea LUDOVICO electori Palatino frater


page 98, image: s122

FRIDERICUS successit, et ipse [Note: Fridericus, antequam fratri in Electoratu succederet, in aula Caesaris, cuius sororis filiam, Christierno Daniae rege natam, in matrimonio habebat, multum versatus, et ad negotia cum protestantibus in comitiis et colloquiis tractanda saepe adhibitus, semina verae doctrinae conceperat. Seckend. lib. 3. §. 31. num. 8.] puriori doctrina pridem tinctus, quam Ottonis Henrici exemplo, etiam ex civium voto, [Note: A. D. III. Non. Ianuar. uti legatus Saxonicus apud Seckend. d. l. refert: vel IV. Idus Ian. ut Sleidanus tradit lib. 16. pag. 478. quamvis paullo ante natalitio festo in arcis templo coniugi Electoris sacra cena sub utraque, ut vocant, exhibita fuerat.] ineunte anno MDCXLVI. publice profiteri coepit, quae sane magna protestantium ecclesiae accessio fuit.

§. 40. Archiepiscopatus Coloniensis reformatio frustra tentatur ab Hermanno, cui successor datur Adolphus Schavenburgicus.

Eadem spes in Coloniensi tractu florebat, [Note: Huius Hermanni, historiam reformationis ex actis et epistolis cum copiosius, tum sincerius, quam alii, saepe laudatus Seckendorfius lib. 3. Luth. §. 107. et 108. maxime in additionibus exposuit. Electus fuit archiepiscopus anno MDCXV: quam dignitatem per annos XXXII. tenuit. Sexto post abdicationem anno, hoc est MDCLII, Biverni in villa suae ditionis diem supremum obiit. Fratrem natu maiorem habuit Fridericum anno MDCXXII episcopum Monasteriensem electum, sed propter evangelii, cui favebat, in dioecesi sua tolerationem, anno MDCXXXII. episcopatu cedere coactum, et postea Bonnensis praepositi dignitate ac reditibus contentum. Hic uno anno ante fratrem Hermannum ex vita excessit. Propagator familiae Ioannes fuit, fratrum utroque maior, a quo, qui supersunt, illustrissimi Comites de Wied oriuntur.] HERMANNO archiepiscopo et electore, ex Wiedanis comitibus orto,


page 99, image: s123

evangelium in dioecesin suam reducente. Non autem in fatis fuit, ut salubres fructus ad maturitatem pervenirent. Pontificis enim irae, a quo [Note: XVI. Cal. Mai. MDCXXXVI. Sleidan. lib. 17. pag. 503. sed non ante Non. Novembr. adlatae ferales litterae. Tum is a pontifice ad concilium prouocavit. Idem pag. 556. Tandem amicorum consilio cessit archiepiscopatu. Sleidan. lib. 18. p. 566. Petrus quoque Merssaeus, Minorita, in Catalogo Electorum ecclesiast. p. 134. non diffitetur. Tum, inquit, per vicinos proceres, qui intercessores erant, factum, ut XXV. Ianuarii MDCXXXXVII. Hermannus sua sponte cesserit. etc.] proscriptus fuit, et Caesaris potentiae, pontifici faventis,


page 100, image: s124

concessit tandem princeps optimus, iam senecta etiam debilitatus, nec [Note: Merssaeus d. l. de Hermanno: Erat princeps clementiae studio et multis aliis virtutibus praeclaris praecipue ornatus, natura vir bonus et liberalis, in litterarum studiis ob praeceptorum suorum negligentiam non itae exercitatus, etc.] eruditione ac sapientia instructus, ut per se tanto par negotio esset: in eo tamen laudandus, quod meliora [Note: Usus fuit theologis, quos ad se vocavit, Bucero et Melanchthone: a principibus, Saxone, Hasso aliis identidem quoque confirmatus. Vide Seckendorfium.] monentibus obsequutus fuit. Provinciales quidem, si vis inferretur, suo principi tuendo prompti erant: et auxilia offerebant Protestantes: qua vero is pietate erat, noluit suos difficili dubioque bello implicare. Successorem accepit [Note: Adi Merssaeum de Elector. Ecclesiast. pag. 133. Praefuit episcopatui annos IX. Adolphus.] ADOLPHUM, Schavenburgicum comitem, antea coadiutorem suum: et frater ipsius [Note: Sleidanus hoc adiecit lib. 18. p. 566.] Fridericus in


page 101, image: s125

Bonnensi praefectura Ioannem Gropperum, non exigui nominis ex pontificia secta theologum: nec non decanus Coloniensis [Note: Sleidanus ibidem, cuius et sunt, quae de emendatae religionis oblitteratione sequuntur. Quod perfacile fieri potuit, praesertim in principe civitate, Colonia Agrippina, de qua Melanchthon questus fuit, non esse usquam in Germania maiorem cleri, sacellorum, statuarum, reliquiarum superstitionem, adeo ut Roma Teutonica appellari possit. Seckendorf. addit. ad §. 108. p. 448.] comes Stollbergius, quod Hermannum defenderat, statione sua excidit: et mox per totam regionem, archiepiscopi novi mandato, quidquid meliorem formam induerat, ad pristinam superstitionem revocatum est.

§. 41. Melius procedit res in episcopatu Mersburgensi: cuius episcopi Adolphus Anhaltinus, Vincentius Schleinicius, Sigismundus de Lindenavia, Augustus Saxo, Michael Sidonicus.

Mitiora fata Saxoniae his temporibus erant, cuius episcopatibus quae lux adfulserat, quamvis obnubilata rursus fuit, brevi tamen post serenior emersit, ad nostram usque aetatem divinitus


page 102, image: s126

conservata. Doctrinae purgationi Mersburgenses praesules repugnaverant [Note: Adolphus Anhaltinus est, qui Lipsiensem Lutheri cum Eccio disputationem impedire conatus fuerat, mortuus MDCXXVI.] ADOLPHUS Anhaltinus, [Note: Hic Vincentius mortuus MDCXXXV.] VINCENTIUS Schleinicius, et SIGISMUNDUS de Lindavia, cui anno MDCXXXXIV. exstincto, a [Note: Tres tantum adfuerant: reliqui omnes concordes. Seckend. lib. 3. §. 117. pr.] plurimis canonicorum [Note: Tum decem et octo annorum adolescens, et princeps iuventlitis.] AUGUSTUS Saxo, postea elector, subrogatus fuit, qui etiam hac conditione episcopatum suscepit, ut liber ipse a vinculis clericorum, rem publicam civilem administraret, [Note: Cum titulo administratoris in spiritualibus.] sacrorum curam GEORGIO Anhaltino, [Note: Praeterea praepositus erat tam Magdeburgensis metropolitanae, quam episcopalis Misnensis ecclesiae.] seniori canonico, principi [Note: De laudibus Georgii dignissima lectu sunt, quae illustris Seckendorfius ex scriptis illius excerpsit lib. 3. §. 117. additione I. tota: sub cuius finem p. 510. haec notabiliter adiecit: Quamquam (Georgius Anhaltinus princeps) Lutherum et Melanabthonem ipse pro modestia, ut praeceptores, coluerit, etiam Pomeranum aliosque magni fecerit: constat tamen, nihil ei ad solidam eruditionem defuisse, nec tantum theologiae positivae fundamenta perfecte eum intellexisse, sed et sacrae philologiae peritum et in lectione canonum historiaque ecclesiastica versatissimum, iudicim summo polluisse, eloquentia insigni, modestia quoque singulari ornatum fuisse. Hic et fratribus Ioanni et Ioachimo auctor fuit, ut evangelii doctrinam in ditionis suae ecclesias inducerent: sicut in altera regionis parte patruelis Wolfgangus pridem fecerat cum Ioanne electore Saxoniae, sororis marito, in comitiis Augustanis publice confessus. Vide Camerarii vitam Georgii.] pio et erudito


page 103, image: s127

conferret, a quo etiam, quae ad ecclesiam attinent, restituta et servata per quadriennium et amplius fuerunt. Augusto autem administrationem abdicante, et [Note: Michael Heldingius, fictitius episcopus Sidonis a pontifice creatus (unde Sidonius vulgo appellatur) et suffraganeus Moguntinus commendatione imperatoris ad ecclesiae Mersburgensis gubernationem postulatur, quum Augustus Saxoniae dux superiore anno (1548) paucis ante nuptias diebus episcopatum collegio resignasset. Chytraeus Sax. lib. 16. extremo. Vitam Sidonii a Iacobo Thomasio descriptam habes Tomo primo observationum Hallensium, obs. 5.] MICHAELE, Sidoniensis


page 104, image: s128

episcopi titulum gerente, a Caesare in Mersburgensem dioecesin submisso, cessit is quidem, qua functus administratione erat; ut senior tamen collegii postulavit, ne quid novus [Note: Quod Michael quidem non visus fuit recusasse, et initio contiones quasdam pias et orthodoxas in festis diebus habuit, uti ipse Anhaltinus refert praefatione in contiones suas: et Chytraeus Sax. lib. 17. pag. 498.] episcopus in doctrina repurgata mutaret; nec alia conditione in electionem eius consensit: quamquam res postea [Note: Addit Georgius, Anhaltinus princeps, in dicta praefatione, haud multo post veteres errores denuo immiscuisse, et palam profiteri, se omnia ad priorem illum, qui sub papatu fuerat, statum redacturum esse; renovasse etiam ordinationum, missarum et consecrationum spectacula. Vide, quae toties laudatus Seckendorfius ex dicta praefatione excerpsit. pag. 499.] non exvoto sanctissimi principis successit: meliorem eventum post mortem Sidonii, ut infra dicemus, habitura.


page 105, image: s129

§. 42. Nec non in Numburgensi, cuius episcopi post Ioannem Schoenbergium Philippus Palatinus Pflugius, Amsdorfius, Pflugio oppositus, cedere tandem coactus.

In [Note: Quae de Numburgensi episcopatu tradimus, debemus summi viri U L. Seckendorfii diligentiae, qui episcopatus illius per XVII. annos cancellarius, omnia, quae ad haec tempora pertinent, accuratissime congessit in Lutheranismo suo lib. 3. §. 96.] Numburgensi episcopatu PHILIPPUS Palatinus, Philippi electoris filius, ab anno MDCXVII. adiutor IOANNIS Schoenbergii, senis episcopi, et post triennium successor, quod una Freisingensis praesul erat, Numburgensem ecclesiam plerumque absens rexit, quo factum fuit, ut ditioni eius subiectis libertas maior in doctrina vera permitteretur. Hoc vero defuncto vita, quod ineunte anno MDCXXXXI. contigit, Saxoniae elector IOANNES FRIDERICUS, qui patri IOANNI anno MDCXXXII. successerat, cum fratre IOANNE ERNESTO hortatus serio canonicos est, ut [Note: Pridem enim canonici pacti cum electore fuerant, nolle se insciente illo aut invito vecoadiutorem, vel episcopum eligere. Seckendorf. §. 96. num. 4. Vid. Io. Strauchius dissert. exot. II.]


page 106, image: s130

conscio se episcopum talem legerent, qui coeptam repurgationem doctrinae non impediret. Illi vero ex suo [Note: Praepositus enim collegiatae ecclesiae Cizensis fuerat Pflugius, et eo ipso nomine senior collegii cathedralis Numburgensis. Variis quidem modis vincere conabatur Elector Canonicorum animos, ut, dum cunctaretur Pflugius, alium eligerent: sed frustra.] ordine IULIUM PFLUGIUM [Note: Festinanter nimis et inscio Electore, etiam dissimulato episcopi excessu.] elegerant, quo reprobato, Elector, tamquam remorae futuro puriori doctrinae, NICOLAUM AMSDORFIUM, episcopum Numburgensem, Luthero manum imponente, sollenni ritu constituit. Frustra intercessit Pflugius, quamquam ab [Note: Vide Chytraeum lib. 15. p. 453.] Imperatore commendatus, donec, victis Smalcaldicis et electore capto, ipse Amsdorfius statione abiret, quam tueri deinceps se posse desperabat. Magdeburgum itaque, [Note: Amsdorfius ab anno MDCXXIV. Magdeburgi evangelium docuerat, et invitis auditoribus suis extractus ab Electore fuit ad episcopen Numburgensem, anno MDCXXXXII. Medio tempore in Grubenhagensi etiam et Calenbergensi principatibus evangelium stabilivit, Seckend. l. 1. §. 168. n. 5. et l. 3. §. 31. n. 1.] unde venerat,


page 107, image: s131

regressus, brevi post ab [Note: Electoris adhuc captivi, quem redeuntem ex custodia excepit hymno puerorum, eique sesquennio post morienti adfuit, in exsequiis parentavit. Mortuus Isenaci MDCLXV. octogennio maior, Seckend. addit. extrema ad §. 96. p. 395.] Electoris filiis evocatus, Isenaci consenuit, sacrorum consiliarius et ecclesiarum Superintendens. Tum Pflugius confirmatus in ceteris integre, in religionis causa [Note: Etsi enim Edictum Carolinum, quod Interim vocant cuius ipse cum aliis auctor fuerat, observari in sua dioecesi vellet; tamen Pegaviensi cum Saxonicis consiliariis et Melanchthone, colloquio, modus, qui tolerabilis erat, observatus est. Seckend. p 395.] tolerabiliter se gessit, nemini gravis aut acerbus, cuius consilia semper [Note: Videri potest, veritatis non ignarus fuisse, nec eidem parum addictus. Cur vero eam publice profiteri noluerit, Deus novit. Qui mitius censent, spe concordiae de religione ineundae retentum fuisse, autumant, in qua ad finem usque vitae consiliis suis laboravit. Seckend. d. l.] pacis


page 108, image: s132

et conciliationis socia exstiterunt. Decessit anno MDCLXIV. aetatis uno et sexagesimo, vir doctrinae et ingenii laude et usu rerum utique clarissimus. Ab huius excessu [Note: Chytraeus Sax. lib. 21. p. 622.] Augustus Elector administrationem suscepit, quod in posteris quoque illius ad nostram aetatem usque ita servatum fuit.

§. 45 Et in Misnensi; ubi Ioannes Salhusius, Io. Schleinicius, Io. Malticius, qui conciliationem edito libro tentavit.

Misnenses quoque episcopi ecclesiae emendationem iniquius ferebant. Etsi enim [Note: Ioannes de Salhausen, quum Misnensi ecclesiae per XXXI. annos praefuisset, moritur anno MDCXVIII. Hic praedixit finem indulgentiarum ex intoleranda institorum impudentia. Chytraeus lib. 2. p. 55. et Fabric. annal. Misn. a. 1518.] IOANNES Salhusius indulgentias improbabat, detestatus Tezelii impudentiam; qui tamen successit IOANNES ex Schleiniciorum gente [Note: Idem Chytr. lib. 7. sub sin. Seckend. lib. 1. §. 64. n. 1. et §. 75. add. d.]


page 109, image: s133

acerbior in Lutherum fuit et in cunctos illius adsectatores. IOANNES autem Malticius, [Note: Electus Malticius MDCXXXVIII. et insequente anno mortuus est Georgius dives, qui duci Henrico hereditatem reliquit.] novus praesul, quum dux Henricus Georgii hereditatem adiret, conciliationem quidem et Ecclesiae emendationem [Note: Liber ille autographus in Vinariensi archivo adservatur, cuius excerpta Seckendorfius dedit lib. 3. Luth. §. 71. n. 10.] oblato libro tentavit, non autem sine damno veritatis, ideoque reiectus a principibus fuit. Sic crevit purior in dioecesi doctrina, nec episcopus, aut qui [Note: Successit Nicolaus de gente Carloviciorum anno 1540. huic Ioannes de gente Haubicia 1555.] subfecti ei sunt, impedire potuerunt, quo minus pontificii ritus et pravae opiniones abolerentur. Tandem et hic episcopatus sub cura et tutela Saxoniae principum adquievit.

§. 44. Nec minus in Brandenburgensi, Havelbergensi, Lebusensi, Suerinensi, Caminensi.

Et alibi episcopatus in religionis causa mutationem subierunt.


page 110, image: s134

Brandenburgensis praesul, [Note: Andr. Angelus in Chron. Brandenb. lib. 3. p. 331.] MATTHIAS de Iagaw, Electori Ioachimo 11. ope et consilio adfuit, quum in Marchia, ut [Note: Supra in hac historia p. 71.] supra dictum, superstitiones abrogaret. Havelbergensis [Note: Mortuus Busso MDCXXXXVIII. successorem habuit Fridericum, Electoris Ioachimi II. filium, qui et postea Magdeburgensem et Halberstadiensem ecclesias rexit. Angel- Chron. Brandenb. 3. p. 340.] BUSSO, ex nobili Alvenslebiorum gente, ultimus fuit Pontifici obnoxiorum, MDCXLVIII. mortalitate interceptus. Episcopatus Lebusensis, cuius solum nunc [Note: Canonicorum etiam collegio sublato, quod in ceteris episcopatibus, Brandenburgensi et Havelbergensi mansit.] nomen superest, id singulare habuit, ut eius antistes academiae Oderanae [Note: Sic institutum confirmatumque in privilegiis fuit a Maximiliano imperatore et Iulio II. pontifice datis: more aliarum academiarum; Lipsiensis, cuius cancellarius Episcopus Mersburgensis est, quod in Administratoribus etiam hodieque observatur: et Caminensis praesul, academiae Gryphswaldensis; Rostochianae, antistes Suerinensis. Vide V. cl.Io.Chr.Becmani Memoranda Francofurtana cap. 2. et 3.]


page 111, image: s135

cancellarius esset, quia Francofurtana civitas, illius sedes, in eius dioecesi erat, aliquando a [Note: Ioanne XXII. Repetitum fulmen fuit a Clemente VI. medio saeculo MCCCL. et in ipsum Marchionem, Ludonicum Bavarum, qui civitatem defenderat, una vibratum. Diploma iteratae excommunicationis autographum in curia Francofurtana adservatur: exemplum eius summus iurisconsultus Samuel Strykius Supplementis ad laudatissimi soceri sui Brunemanni ius ecclesiasticum pag. 759. dedit. Adde Gloss. Iur. canon. Verb. Insurgunt. ad Cap. Alma mater, ult. de Sent. Excommun. in VI. et Angeli Chron. Brandenb. p. 136.] pontifice per. XXVIII. annos, ob causam huius episcopi, quem captum in custodiam dederat, sacrorum communione exclusa. Sed haec antea saeculo XIIII. contigerant. Huius episcopatus antistes restiterat coeptae reformationi, ut [Note: pag. 72. huius historiae.] supra praediximus: successores mitiores facti, quum Electorem et Marchiones cum universo populo purioribus sacris imbutos esse vidissent. Suerinensis praesul


page 112, image: s136

MAGNUS, [Note: De huius reformatione Seckendorfius lib. 3. Lutheran. 17. num. 16. consulatur.] dux Mecklenburgicus, cuius pater quoque HENRICUS evangelio faverat, ab anno MDCXXXVIII. ritus et doctrinam emendare coepit. Caminensis quoque episcopus, defuncto sub initium MDCXLIV. anni MANTEUFELIO praesule, acerrimo papatus defensore, melius coepit se habere. Erat illa maiori [Note: Formulam, qua episcopi Caminenses Pomeranis principibus ex veteri pacto obligati erant, exhibet Seckendorfius lib. 3. §. 17. num. 4. etiam quae de dissensu nominationis commemoramus.] vinculo principibus suis obstricta, quam alibi moris in hierarchia erat, ut penes istos etiam nominandi episcopi ius esset, si intra tertium mensem a morte antecessoris id facerent. Tum vero in diversa abierunt BARNIMUS et PHILIPPUS, Duces Pomeraniae, illo Comitis in Eberstein et Neugarten impuberem filium, hoc alium quendam commendante. Quos quum Elector Saxoniae et Hassiae Landgravius monuissent, ut virum tantis


page 113, image: s137

rebus non imparem nominarent, consensione facta, [Note: Splendidam legationem Pomerani Duces Wittenbergam miserunt, quae suo nomine Bugenhagio episcopatum deferret, simul testaretur, idem a canonicis et populo exoptari. Quam historiam ab aliis neglectam, diligentissimus Seckendorfius ex Vinariensi archivo, additione ad §. 117. p. 511. supplevit.] Io. Bugenhagio, professori Wittenbergensi, qui gente Pomeranus erat, oblatum illud munus est, quo recusante, [Note: Chytraeus Saxon. lib. 16. post initium: Caminensi in Pomerania dioecesi post Erasmum Manteufel, quem filiorum Bogislai X. praeceptorem fuisse diximus, rebus humanis exemptum, Bartholomaeus Suavenius praeesse coepit, certis cum Ducibus Pomeraniae, Barnimo et Philippo pactis initis, et ducta uxore. Verum sexennio post, Caesare Carolo victore in Pomeraniae Duces, ob societatem cum Electore Saxoniae, Ioanne Friderico et ceteris Smalcaldico foedere iunctis, se inclementiorem ostendente, Suavenius, quum defendi a principibus se vix posse existimaret, sponte provinciam Martino Weigero resignavit.] BARTHOLOMAEUS SUAVENIUS suscepit, purgatis sacris addictis, qui post sex annos MARTINO WEIGERO resignavit. De Magdeburgensi Metropolitana sede et de


page 114, image: s138

cathedrali Halberstadiensis et Razenburgensis ecclesiarum postea dicemus.

§. 45. Comitum Mansfeldensium dissidium: quod compositurus Lutherus Islebiam bis profectus moritur ibidem 1546. Alterum colloquium Ratisbonense, et Synodi Tridentinae initia. Lutheri sepultura.

Sic undique inter metus et minas protestantium doctrina crevit: ingens autem damnum ex Lutheri principis theologi, ex vita decessu cepit. Islebiensis erat, quod Mansfeldicorum Comitum oppidum est, qui quum in [Note: Initia et causas dissidii ex MS. historia B. Seckendorfius exponit lib. 3. Lutheran. §. 133. num. 4. etiam comites singulos, illis litibus implicatos, cum stirpe cuiuslibet aut agnatione tradit.] metallica re dissiderent, in eo tandem [Note: Seckendorfius ibidem pag. 631.] conventum illis fuit, ut civis sui Martini Lutheri compositionem sequerentur. Venit eo, consentiente Electore, MDCXLV. cum Iusto Iona et Philippo Melanchthone, sed [Note: Vide ibidem.] nihil eo tempore profecit, manente et ingravescente discordia: iterum


page 115, image: s139

extremo Ianuario anni MDCXLVI. rogatu Comitum et Electoris venia, cum solo Iusto Iona, Halensi antistite, eodem profectus, per XX. dies, itidem [Note: In praecipua causa de conciliandis comitibus, nihil; in de iure patronatus aliquid. Seckend. ibid. num. 6.] parum profecit, quamvis et Wolffgangus, princeps Anhaltinus, et Io annes Henricus, comes Schwartzburgicus, adessent, ut horum quoque consilio consopiretur controversia. Huc quum [Note: Propterea recenti dolore stimulatus Elector epistolam ad Comites scripsit, se optare, ut virum ea aetate et tantis laboribus confectum, molestis illis negotiis suis non gravassent. Seckendorf. §. 135. n. 1.] non satis firma valetudine, sed tam aetate, quam lucubrationibus et hiberno itinere adflicta venisset, melius tamen, tamquam in patria valere sibi visus est, donec post decem novem dies vehementior [Note: A. D. XII. Calend. Mart. debilior solito negotiis abstinuit: ante cenam de pectoris compressione questus, cenavit tamen cum amicis piosque sermones habuit. Post cenam compressione acriore correptus fuit.] morbus


page 116, image: s140

invasit, qui altero mane, A. D. XII. calendas Martias, aetatis anno LXIII, inter pias [Note: Has preces Iustus Ionas notavit, praesens morituro: cui etiam ceteram narrationem de morbo et morte huius viri debemus, qui altera post obitum hora rudi epistola, ut solet in maerore tanto, Electori, Vinariae tum agenti, omnia perscripsit, aut potius, quod ipse luctu consternatus non poterat scribere, dictavit ei, qui ab epistolis Comitis Alberti erat, sua tamen manu subsignavit. Autographum in Archivo Vinariensi adservatur, quo calumniae et mendacia, quibus pontisicii scriptores incomparabilis viri mortem proscindunt, valide dissipantur. Quam ob causam etiam pluribus verbis, quam pro more brevitatis nostrae hunc exitum persequuti sumus. Vide Seckendorfium §. 13. et Melanchthonem in vita Lutheri: Mulleri Annales Saxonicos.] preces animam Deo confisam ad meliores sedes extraxit. Sic meritissimus vir et ecclesiae pernecessarius placida morte, sed alieno tempore subductus est, quum alterum [Note: Alterum hoc colloquium Ratisbonense est, quia anno MDCXXXXI. aliud praecesserat, sed aeque irritum et brevi post dissolutum, de quo Sleidanus consulatur extremo lib. 13. et ineunte 14. In priore collocutores erant pontificii Iulius Pflugius, Eccius, Gropperus: protestantes Melanchthon, Bucerus, Pistorius. Sed abruptum a Caesare, et causa ad concilii sententiam reiecta. Altero collocutores erant Io. Cochlaeus, Petrus Malvenda, Erhardus Billichus, Io. Hosmeister, et Protestantes, Martinus Bucerus, Georgius Maier, Io. Brentius, Erhardus Snepfius. Quum vero pontificii nollent singula per notarios excipi notasque principibus transmitti; hi theolo gos suos revocarunt, alia quoque in colloquii forma reprehendentes, quod praesides essent mere pontificii: collocutores protestantium infensissimi hostes, qui voce, scriptis dudum eos damnaverant. Sleidan. lib. 16. p. 481. copiosius Seckend. §. 123. §. 137. n. 5.]


page 117, image: s141

colloquium Ratisbonae institueretur, et Tridentina synodus post longa molimina initium tandem caperet, sed male [Note: Quia contra formam boni iudicii, iudicis partes sibi sumebant, qui in numero reorum erant, pontifex atque episcopi: nec more veterum conciliorum Dei verbum pro norma habebant, sed traditiones, consuetudines, placita scholasticorum, et pontificis decreta et sententiam. Adde supra p. 51. et 61. et Seckend. §. 123. et 130.] auspicatum. Comites Lutheri exuvias


page 118, image: s142

in [Note: Iustus Ionas epistola ad Electorem: et huius responsio a Seckend. §. 135. excerpta.] patria sepeliri volebant, sed electoris iussu Wittebergam adductae sunt, ubique, qua [Note: Halae pernoctavit funus in aede S. Virginis: altero die Bitterfeldam, Kembergam, et tertio, sive VIII. Calend. Mart. Wittebergam deductum. Nec vero in oppidis solis, sed in pagis etiam procursu hominum honorifico exceptum. Vid. Relatio Iusti Ionae et Mich. Caelii de obitu et funere Lutheri Tom. VIII. Ien. extremo.] transeundum erat, prodeuntibus omnibus bonis, honorifice exceptae.

§. 46. Bellum Caesaris contra Protestantes, Saxo et Hassus capti, electoralis dignitasin Mauritium coll???cata.

Ab eo tempore pax incerta et dubia in bellum calamitosum exiit. Caesare enim milites [Note: Ex Italia etiam a pontifice missos, cum quo foedus Caesar percusserat. Sleidan. lib. 17. pag. 534. De foedere pontificio p. 514.] adducente, ut cogeret protestantes, aut deleret; Saxo et Hassus vicissim copias conscribunt, et ut idem [Note: Quinam principes et socii castra protestantium sequuti fuerint, narrat Sleidan. d. l. qui abfuerint, lib. 18. p. 556.] foederati faciant, identidem hortantur. Obviam eunt


page 119, image: s143

Caesari, a quo [Note: Summam proscriptionis litterarum XX. Iulii MDCXLVI. tradit Sleidanus lib. 17. p. 525. Responsionem protestantium publicam e castris ad Ingolstadium sive apologiam, lib. 18. p. 539. Pleniora et integra habes apud Hortlederum, Tom. II. lib. 3. cap. 16. 29. et 30.] proscripti erant, et castra castris opponunt ad [Note: Sleidan. lib. 17. extremo.] Ingolstadium, inter [Note: Hanc castrorum propinquitatem scripsit Sleidan. lib. 18. p. 546. et ultimam ad Giengam p. 550.] Nordlingam et Donawerdam, et ad Giengam, nec [Note: Talis occasio ad Ingolstadium erat, eamque ad consultandum Landgravius proponebat: nec vero a ceteris approbata. Quod ita a multis reprehenditur, ut hic error ipsorum calamitatis et Caesaris victoriae initium et causa fuisse putetur. Lege Sleidan. ineunte lib. 18. Adde eundem p. 550. Lamb. Hortens. lib. 3.] occasio superandi deesse videbatur; consiliorum autem [Note: Sleidanus d. l. p. 556. Parum feliciter fuit administratum bellum. Cuius quidem mali praecipua causa putatur, quod non ex unius arbitrio res ageretur. Quum enim aequali essent potestate praeaiti Saxo et Landgravius, non semel accidit, ut in disceptando peropportuna delaberentur occasiones.] dissensione factum, ut


page 120, image: s144

nihil perageretur. Interea rex Ferdinandus Bohemo et Ungaro milite, et Saxo [Note: De Ferdinandi et Mauricii expeditione Sleidan. lib. 18. seq. etiam iudicium hominum addit pag. 554. de facto Mauricii.] Mauricius Electoris regiones invadunt, nihilque intactum relinquunt, praeter [Note: Sleidanus lib. 18. p. 554.] Wittebergam, Gotham, Isenacum. Quo nuntio adlato, domum festinat Elector, ut sua recuperet; et invicem oppidis Mauricium exuit, praeter [Note: Idem dicto libro p. 564.] Dresdam et Lipsiam, quamquam et hanc obsidione cinctam [Note: Iniquo tempore oppugnatio coepta, idibus Ianuariis, Oppidum, ait Sleidanus, tormentorum ictibus vehementer dilaceratum fuisse. Licet non deessent, qui culpam non expugnatae urbis in militiae Duces reicerent. Mulleri Ann. Saxon. ann. 1547.] tormentis vehementer conquassavit. Eodem tempore Ferdinandus Mauricio auxilia misit ductore [Note: Praeter Sleidanum licet heic relegere Hortlederum lib. 3. cap. 65. 66. Hic est Albertus Franconius, filius Casimiri, a Caesare laboranti Ferdinando Heilbronna in auxilium submissus, captivus postea Gotham abductus in custodiam. Chytraeus lib. 16. p. 474. Captus una Christophorus Landgravius Leuchtenbergensis. Hortleder. Facta pugna die III. Martii.] Alberto Brandenburgico,


page 121, image: s145

quem vero Ernesti Brunsuicensis ope Elector intercepit, concisis partim copiis eius, partim sacramento adactis, ne intra sextum mensem contra Smalcaldicos militarent. Novo [Note: Aprili mense anni M DC XXXXVII.] vere imperator invadit Saxonem, qui obviam ad Albim progressus [Note: Hoc Sleidani iudicium lib. 19. p. 577. et Auilae, Hispani scriptoris, apud Hortled. cap. 81. p. 637.] sustinere hostem potuisset, forte etiam profligare, si suas copias in unum licuisset contrahere, quas dispersas in praesidiis habebat; aut socii [Note: Haec etiam Bohemi ex antiquo foedere promiserant. Sleidan. libr. 18. extr. et 19. post init. qui a Ferdinando impediti spem Saxonis destituerunt, unde clades orta, ut Hassus legato filii apud Hortled. c. 70. respondit, quod pater nimis confisus esset auxilio Bohemorum.] auxilia, quae foederi


page 122, image: s146

debebant, etiam illo anno submisissent. Itaque numero victus et multitudine, quamvis fortiter repugnans, supra [Note: Iuxta Mulbergam primus impetus a Caesareis in Electorem factus, et vado invento, Albim traicctae copiae. Cedens Elector multitudini, ut Wittenbergam perveniret; praeventus ab equite Caesaris ad silvam Lochaviam (Lochaver Heyde) et post aliquam pugnam captus fuit. Hortleder ex illorum relatione, qui pugnae interfuerant. Pugnatum die XXIV. Aprilis.] Mulbergam capitur, quod ripense oppidum inter Torgam et Misnam. Sic in custodiam datus Elector, [Note: Sleidan. c. l. p. 577. seq. Scriptam sententiam Caesaris exhibet Hortleder Tom. 2. lib. 3. cap. 70. dictam die decimo Maii in castris Wittenbergensibus. Sagittarius Hist. Io. Friderici.] damnatur capitis in castris, et vix [Note: Ioachimi, Electoris Brandenburgici, et Guilielmi Clivensis principis, cuius soror Saxoni Io. Friderico nupserat. Hortled. 3. cap. 81. ex Auila, Sleidan. d. l. p. 578.] aliorum precibus servatus a supplicio, quoquo ibat Caesar, per quinque annos


page 123, image: s147

captivus circumducitur, [Note: Sleidanus ibidem: postea in comitiis Augustanis confirmata translatio sollenni ritu. Idem lib. 10. p. 62. Nic. Mameranus de investitura Regalium Electoralis Saxonicae dignitatis. Mulleri Ann. Saxon. an. 1548.] electorali dignitate in Mauritium a Caesare translata. Captus cum eo fuit Ernestus Brunsuicensis, sed brevi post [Note: Caesar dimisit Ernestum, accepta prius ab eo fide, Sleidan. Ibidem.] dimissus: natu autem maximus Electoris [Note: In manu et capite.] accepto vulnere Wittenbergam, inde [Note: Idem utramque urbem nominat: ex Gotha etiam legatum Eberhardum Thannium, Cassellas misit, qui Landgravium consuleret, quid facto opus esset. Hortled. cap. 70.] Gotham effugit: reliqui filii cum matre et patruo in praesidio Wittenbergensi erant, qui deditione facta se victori permiserunt. Hassus supererat, belli eiusdem socius, tum absens, cui Ioachimus Brandenburgicus Elector, et Mauricius gener non intolerandam [Note: Reconciliationis conditiones vide apud Sleidan. lib. 19. p. 581.]


page 124, image: s148

pacem a Caesare impetrant, quorum [Note: Per litteras fidei publicae, auctoritate Caesaris datis in castris Wittenbergensibus, apud Hortleder lib. 4. cap. 84.] fide interposita, Halae ad Salam amnem, qua Caesar transibat [Note: Si Hassus recusaret conditiones oblatas.] Hassiam petiturus, supplex eidem fit, qui veniam quidem culpae dat, non autem libertatem. Etenim contra [Note: Caesar obiectam fidei laesionem libello excusavit, quod non plura promiserit, quam liberationem a supplicio, a captivitate perpetua, et a confiscatione bonorum. Exstat apud Hortleder. cap. 84.] datam fidem in [Note: Apud Albanum, militiae Caesaris magistrum, cenavit cum Ioachimo et Mauritio Landgravius Philippus. Sleidan.] cena detentus, frustra querentibus, qui sponsores fuerant, cum captivo Electore abducitur, nec vero semper, ut ille, cum Caesare est, sed aliquando [Note: Chytraeus lib. 26. pag. 482.] Werdae ad Danubium, diutius [Note: Sleidan, lib. 22. pag. 678.] Mechlini, Brabandorum urbe, in custodia relictus. Tametsi vero Ioannes Fridericus et filii eius,


page 125, image: s149

electorali dignitate, eique adiunctis oppidis et terris exciderunt: ceterae tamen possessiones illis relictae sunt. [Note: Singulas terras atque praefecturas numerat Mullerus Ann. Saxon. 19. Maii 1547. Mortuo vero Mauricio, electoratum cum avulsis terris ab Augusto repetebat Ioannes Fridericus olim Elector. Quod in causa fuit, ut ab utraque parte Numburgi convenirent, qui hasce sopirent controversias. Res XXIV. Februar. M DC LIV. feliciter fuit transacta, ita, ut Ioannes Fridericus cum filiis Electoratu cederet. Augustus ipsorum terris ante relictis adderet urbem Altenburgensem cum arce et praefectura, praeterea praefecturam Sachsenburgensem, Herbislebensem, Eisenbergensem cum iuribus aliis. Mulleri Ann. Saxon. ad an. 1554.]

§. 47. Liberatio Henrici Brunsuicensis, et Alberti Brandenburgici nuper ab Electore capti.

Per idem tempus, quo captus elector Saxoniae fuit, captivi principes in libertatem restituti sunt, [Note: De quo supra pag. 90. diximus. De liberatione eius Sleidanus lib. 19. pag. 583.] Henricus Brunsuicensis, et [Note: Idem Sleidanus d. l. p. 582.] Brandenburgicus Albertus, ille biennio Ziegenhainae, hic bimestri spatio Gothae custodiis adservatus.


page 126, image: s150

§. 48. Mors Francisci Galliae et Henrici Angliae regis. Motus Magdeburgenses post obitum Alberti, ob successionem: quae tandem contigit Io. Alberto, post hunc Friderico deinde Sigismundo: proscripta civitas Magdeburgica dedit se Mauricio.

Fortuna Caesaris fuit, quod aemuli reges, [Note: MDCXXXVII. Franciscus mortuus ultima die Martii, quum XXXII. annos regnasset: Henricus sub finem Ianuarii, quum regnasset annos XXXVIII.] Franciscus Galliae, et Henricus Britanniae eodem anno, quo Saxonem et Hassum cepit, fataliter exstincti sunt, Turcus induciis stetit, quas cum ipso pepigerat. Quum vero oppressi iam protestantes viderentur, altius in dies emerserunt. Magdeburgensis motus intervenerat, unde vires et occasio [Note: Mauritio Saxoniae electori.] liberatori. Nam Alberto, Magdeburgico et Halberstadiensi praesuli, qui et elector Moguntinus et cardinalis Romanae ecclesiae fuerat; huic, inquam, vita anno M DC XLV. defuncto, successor dandus erat [Note: Fuerat antea ad Plocensem episcopatum in Polonia postulatus: postea Romae quadriennium vixerat, carus pontifici, a quo impetravit, ut agnato suo Alberto in Magdeburgica et Halberstadiensi dioecesi adiungeretur. Rentschius in Cedro Brandenb.]


page 127, image: s151

IOANNES ALBERTUS, agnatus illius, Friderici Marchionis, Franconiae familiae progenitoris, filius, qui Alberto adiutor tam Magdeburgi, quam Halberstadii in sacro munere fuerat. Senatus vero et cives Magdeburgenses, [Note: Amsdorfius enim ab anno MDCXXIV. apud Magdeburgenses evangelium docuerat, quem precibus impetraverant ab electore Friderico, Seckend. lib. 1. §. 139. add. 4. et lib. 3. §. 96. n. 13.] dudum doctrinae purificatae adsueti, cum canonicis litigantes eo usque processerunt, ut per turbas illas archiepiscopus in metropoli sua [Note: Ceterum electus ab utroque collegio fuerat, etiam a pontifice Paullo III. confirmatus. Pomarius Chron. Sax. p. 656.] nequiret inaugurari. Saxo quoque Ioannes Fridericus, [Note: Sleidanus lib. 8. p. 564. de Ioanne Friderico: Magdeburgicum etiam et Halberstadiensem episcopatum ad se traducit, facta cum episcopo Ioanne Alberto transactione.] pactione quadam, ut ferebatur, utriusque episcopatus regiones postulabat, quibus


page 128, image: s152

captivus postmodum [Note: Sleidanus lib. 19. p. 578. in conditionibus, quas captivus elector pro vita servanda iniit, etiam hanc interponit: Iuri Magdeburgico, Halberstadiensi, Hallensi renuntiat.] renuntiare coactus est, quando Caesar Ioannem Albertum [Note: Idem d. l. p. 582. Hieme superiori Magdeburgicus archiepiscopus cum Ioanne Friderico transegerat, eique ditionem cesserat: commutata vero fortuna, quum et Caesar et clerus hoc ipsum indigne ferrent, coadiutor ei datus est electoris Brandenburgici filius Fridericus.] restituit, eique FRIDERICUM Brandenburgicum, Ioachimi electoris filium, adiutorem esse iussit, qui a triennio successor vix alterum annum episcopatus [Note: Mirifici ingenii adolescens annos natus septemdecim: sequenti anno Havelbergensis episcopus electus, vigesimo anno aetatis, ex adiutore archiepiscopus factus, post biennium fato concessit M DC LII.] rexerat, quum praematura morte praeventus, fratri [Note: Hic primus ex administratoribus utriusque ecclesiae, Magdeburgensis et Halberstadiensis fuit, qui publice Augustanam confessionem professus, eandem in collegiis et dioecesi stabilire decreverat: prius vero quam deliberata penitus exsequeretur, rebus humanis exemptus est M DC LXVI. In cuius locum quum canonici Magdeburgenses plerique, superstitiones abominati, Ioachimum Fridericum electoris Brandenburgici Ioannis Georgii filium postulassent, reformatio metropolitanae ecclesiae plenius feliciusque peracta est. Halberstadienses autem, tenacius pontifici adhaerentes, Henricum Iulium infantem, Henrici Brunsuicensis filium, ea conditione legunt, ut administratio XII. annos penes collegium esset, et ex reditibus alienum aes dissolveretur. Chytraeus lib. 21. pag. 636.] SIGISMUNDO


page 129, image: s153

administrationem reliquit. Sed neque sic quies Magdeburgensi civitati rediit, quam imperator [Note: Formulam proscriptionis tradit Hortleder Tom. 2. lib. 4. cap. 2. in qua causae loco adlegatur, quod proscriptis Saxoni et Hasso Magdeburgenses studuerint, tamquam participes Smalcaldicae Societatis: etiam postea Magistratui suo, archiepiscopo, contra Caesareum interdictum repugnantes, crimen laesae maiestatis in se admiserint. Datae sunt hae litterae die XXVII. Iulii M DC XXXXVII. Augustae Vindelicorum. Aliud Caesaris decretum contra Magdeburgicos, editum postridie iduum Decembris M DC L. sub initium obsidionis Sleidan. lib. 22. p. 589.] proscripsit, et [Note: Mauricius rei summae bellicae a Caesare praefectus in proscriptione exsequenda.] Mauricius Saxo obsidione ad poenam


page 130, image: s154

postulavit. Tandem [Note: Deditio facta post obsidionem, per integrum fere annum extractam, ab extremo Novembri M DC L. usque ad eundem mensem sequentis anni, constructis castellis circa urbem, in quibus milites hiemarent. Sleid. d. l.] deditione facta, compositum dissidium, abolita proscriptio, remissa pars multarum, et securitas restituta, militesque in hiberna per Thuringiam distributi sunt.

§. 49. Mauricii et Wilhelmi Hassi expeditio contra Caesarem: qua extorquetur Transactio Passaviensis. Ioannis Friderici Saxonis et Philippi Hassi liberatio.

Quum interea Mauricius pro captivo socero frustra Caesarem sollicitasset, idque identidem fecissent [Note: Rex Daniae, Brandenburgicus et Palatinus electores, praeterea Bipontinus, Mecklenburgici, Badensis, Wirtenbergicus. Sleidan. lib. 23. pag. 727. 730. seq.] principes alii; clam ille copias, quas paratas ex Magdeburgico bello habebat, [Note: Expeditionis initium apud Sleidan. lib. 24. p. 760. Accessit etiam cum copiis suis Albertus Brandenburgicus, Io. Albertus et Georgius Mecklenburgici et foedere Chambortico concluso, Henricus II. Rex Galliarum.] educit, et cum soceri captivi filio


page 131, image: s155

WILHELMO se coniungit, Augustam capit, et relictis sociis [Note: Postulata Mauricii erant de liberando socero, de religionis eomponendo dissidio, de recte constituenda Rep. de pace cum Gallo facienda, de proscriptis in gratiam recipiendis. Respondit Ferdinandus et legati Caesaris, non recusare Caesarem, quo minus liberetur Landgravius, sic tamen ut statim discedatur ab armis: de religione deque republica placere, ut in proximo Germaniae conventu cognoscatur: ut autem Galliae quoque regis habeatur ratio, perquam esse grave Caesari: licere tamen, ut ex eo Mauricius resciscat, quemadmodum velit pacisci: proscriptos etiam posse in gratiam redire, modo conditioni, quam Caesar obtulerit, obtemperent. Sed re infecta discessum est. Sleidan. lib. 24. pap. 762.] Lincium petit, ut cum Ferdinando transigat, sed re infecta regressus cum omnibus suis ad Alpes irrumpit, et fusis, [Note: Idem p. 767. ubi etiam nobile castrum Ehrenburg in faucibus situm deditione captum est. Adde Wilhelmi Landgravii litteras apud Hortled. lib. 5. cap. 11. Bellum hoc Mauricianum describunt Corn. Crullius in discursu Historico-Politico de Iustitia belli Saxonici Mauriciani, Lipsiae 1651. 4. et Io. Friderici a Brandt vindiciae Mauricianae, Ienae 1617. 4. qui etiam Mauricium electorem ab iniuriis Bodini, aliorumque defendunt.] qui aditus


page 132, image: s156

custodiebant, ita accessu subito imperatorem perterret, ut noctu ac Oeniponte fugiens [Note: Sleidan. ibidem pag. 797. et Thuan. lib. 10. pag. 101.] Villacum Carnorum timoris plenus peteret. Mauricius ingressus urbem, servatis, quae Ferdinandi et civium erant, [Note: Idem Sleidan. ibidem.] Caesaris Hispanorum, et Augustani cardinalis opes diripi permisit. Hac celeritate impetratum est, ut Ferdinandus Passavium regressus et suo fratrisque nomine cum Mauricio [Note: Diu multumque disceptatum in hac pace fuit, nolente Caesare, qui per litteras agebat, in Mauricii conditiones consentire. Tandem pridie Calend. Augusti transactum fuit, quum coepisset Passavii de pace agi die XXVI. Maii MDCLII. Vide Sleidan. lib. 24. Thuan. lib. 11.] foedus iniret, quo praeter alia cautum protestantibus est, ut ne quis illos sacrorum causa violaret, ipsique communi tranquillitate cum pontificiis, qui catholici malunt appellari, in posterum fruerentur, quod [Note: Anno MDCLV. Ante quidem temporaria iam dum pax religionis erat conclusa. Prima inter omnes Noribergae decreta XXIII. Iul. M DC XXXII. cum Alberto Moguntino et Ludovico Palatino, qui Caesaris nomine agebant, qua convenit de pace ad concilium usque servanda. Sleidanus lib. 8. pag. 205. et exstat apud Hortlederum I. c. 10. f. 64. Ad probata haec atque constituta a Caesare die II. Augusti M DC XXXII. Hortleder. c. 11. Repetita fuit et confirmata primum a Romanorum Rege, Ferdinando M DC XXXIX. Hortleder, lib. 3. c. ult. deinde Francofurti a Commissariis Caesareis M DC XXXIX. Sancita post modum est communi Ordinum consensu Ratisbonae M DC XLI. Spirae M DC XLII. et Wormatiae M DC XLV. Dissoluta vero ista bello Smalcaldico plenius per Transactionem Passaviensem insecutamque Pacem Religionis fuit restituta, quae vera ista atque in perpetuum duratura Capitulationibus Caesareis et pace Westphalica denuo fuit restituta Christophori Lehmanni Acta Pacis Religiosae. Io. Schilteri historia Pacis Religiosae.] Augustanis deinde


page 133, image: s157

comitiis repetitum sanctissimeque confirmatum est. Antequam Oenipontem Mauricius veniret, Caesar Ioannem Fridericum, quinquennio captivum, e custodia dimiserat, ne id [Note: Sleidanus lib. 24. pag. 767.] hostis ad suam gloriam referret: is vero sponte


page 134, image: s158

sua Caesarem in Carnos [Note: Etiam aliorsum ex Carnis, per aestivum tempus: Augustae demum Calend. Septemb. humanissimis verbis dimissus Sleidan. 24. pag. 786.] sequitur, Mauricium, successorem suum, et olim a se alienatum, [Note: Aliter interpretatur Thuanus lib. 10. sub fivem.] aversatus. Tum Philippus quoque ex Mechliniensi custodia [Note: Dimissus primum, quum Traiectum Mosae venisset, retentus iterum ab regina gubernatrice: pridie autem Nonas Septemb. discessit inde in patriam, Sleidan. d. l.] dimissus fuit.

§. 50. Henricus II. Galliae rex capit Tullum, Virodunum, Metim. Albertus Brandenburgicus plures regiones invadit: vincitur tandem a Mauricio (qui ipse ex vulnere obit,) moritur Pforzbemii perduellionis condemnatus.

Inter haec Galliae novus rex HENRICUS II. Francisci filius, imperii urbes ad Gallicum limitem sitas, [Note: Thuanus principio lib. 11. Sleidanus lib. 24. pag. 761. ex quo repetunt Caelius Curio Supplem. Sabell. 29. pag. 719. et auctor relationis apud Schardium Tom. 2. Captum autem Tullum facillima deditione: Metis etiam dolo et fraude. Vide Thuanum.] Tullum et Virodunum cepit, etiam Metim cum Lotharingia in


page 135, image: s159

potestatem redigit, [Note: Puero Carolo, aegre ferente matre, a complexu filium divelli, et in principis, cum Caesare avunculo bellum gerentis, potestatem abduci. Thuan. d. l. Mater erat Christiana Danica, regis Christierni filia.] principe Lotharingo, novenni puero, in Galliam [Note: Non inhonesta abducendi species erat, ut Princeps cum Delphino educaretur, aliquando gener futurus regis. Sed vera causa fuit, ut obses matris esset, ne cum avunculo imperatore faceret. Sleid. lib. 24. Thuan. II. ad cuius fidem expulsa brevi post, confugit. Sleidan. p. 788.] abducto: nec Caesar Metim recuperare potuit, tam [Note: Caelius Curio Supplem. 29. p. 724. Hortleder. T. 2. lib. 5. cap. ult. Duravit obsidio ab IX. Oct. M DC LII. usque XXVI. Ianuar. Varillas Hist. de Henry II.] host???li eruptione, quam frigore, same et morbis suorum coactus, ut solveret obsidionem. Ad quam urbem quum haereret, Alberto Brandenburgico, [Note: A Gallica societate discessit, quod ipsi de stipendiis cum rege non conveniret. Sleid. pag. 788.] Galli antea et Mauricii socio tum ad Mosellam exercitum habenti,[Note: Die X. Novembr. M DC LII.]


page 136, image: s160

placatus est. Hic digressus [Note: Mauricio et Wilhelmo in expeditione Tirolensi, quibus in accessu se adiunxerat.] protestantibus sociis, quum Passavii transigeretur, suis auspiciis [Note: Sleidanus lib. 13. Hortled. Tom. 2. lib. 6.] Norimbergam obsedit, Herbipolitano et Bambergensi episcopatibus multum damni attulit, Moguntiam, Spiram, Treviros diripuit: tandem cum Caesare in gratiam redit, quem cum ad exercitum rediret, a Gallis paene [Note: Vide Thuanum lib. 11. p. 220. proelium commissum, ad Pontamussum, quod ad Mosellam oppidum est, in Lotharingiae finibus. Adde Sleidan.] circumventum, tam forti praelio liberavit, ut ducem quoque illorum Aumalium, fratrem Guisii, caperet, quem in Germaniam Blassenburgi custodiendum misit. Quum [Note: Hoc ideo factum, quia duram cum illis transactionem Caesar in castris Metensibus confirmaverat, non satis edoctus causam: post Camerae iudicio ad aequitatem Albertum reuocavit. Qua propter ille, neglecta pace, hostiliter rursus eoepit agere.] pergeret praesules et Norimbergenses vexare, hique


page 137, image: s161

Mauricium Saxonem et Henricum Brunsuicensem in auxilium vocassent, contra istos quoque profectus, ad Siverhusam, qui pagus inter Peinam et Burchdorfium est, quum acerrime pugnaret, [Note: Die IX. Iulii M DC LIII.] vincitur, victor autem [Note: Vide eiusdem Mauricii vulnerati epistolam, ad Melchiorem episcopum Herbipolitanum, ipso proelii die. Hortled.] Mauricius post biduum ex vulnere finem vivendi facit, quum acie iam cecidissent CAROLUS VICTOR et PHILIPPUS MAGNUS fratres, Henrici filii, Duces Brunsuicenses. Victus Albertus, dum copias suas reparat, perduellionis [Note: Proscriptionis formulas ex camerae imperialis iudicio habet Hortleder. lib. 6. c. 16. 17. 18. datas Spirae Calend. Decemb. M DC LIII. quae repetitae a Caesare sunt Bruxellis Decembri sequutis annis. Vide Sleidan. lib. 35. p. 229.] condemnatur, ex quo tempore nusquam tutus in [Note: In Galliam confugit, unde fidem publicam a Caesare petiit et impetravit, ut legibus liceret cum adversariis decertare. Quod dum parabat, morbo oppressus et morte fuit. Rentschius p. 664.] Germania, amissis omnibus, vagatur, donec


page 138, image: s162

in morbum implicitus [Note: Apud sororis maritum Carolum, Marchionem Badensem.] Pfortzhemii vitam miseram, et tot bellis fatigatam, [Note: Agnitis delictis suis, et veniam a Deo precatus, et sacris Christianorum refectus, ex vita placide discessit a d. VI. idus Ianuarias anni M DC LVII. Hortleder. lib. 6. c. 30. ex theologorum, qui adfuere, testimoniis.] placide finivit.

§. 51. Reformatio episcopatus Bremensis, Halberstadiensis, Razeburgensis. Mersburgensem et Numburgensem, post mortem Michaelis Sidonii et Iulii Pflugii administrat Augustus elector.

Hi motus Germaniae fuerunt, quos status tranquillior insequebatur, etiam in ecclesia post pacem Passavii felici auspicio sancitam. In episcopatibus quoque, quorum haeserat adhuc reformatio, ut Bremae, Halberstadii, [Note: Vid. Georg. Hahnii Append. ad Brotuf. Chron. Mersburg.] Razeburgi, nunc sensim omnia faciliora fiunt, exstinctis aut mutatis, qui veteres errores pertinacius defenderant. Cum primis in Saxonia ecclesiarum respacatae erant, Sidonio Michaele, Mersburgensi praesule, M DC LXI.


page 139, image: s163

et Iulio Pflugio Numburgensi MDCLXIV. fatali lege sublatis. Michaeli enim ALEXANDER, electoris AUGUSTI, qui Mauricio fratri successerat, quatuordecim annorum filius, suffragante collegio, suffectus fuit, patre administrationem pro filio aetate praepedito, suscipiente, quam etiam post mortem illius M DC XLV. sequutam, continuavit. Nec alia ratio Numburgensis episcopatus fuit, ut [Note: Vide supra p. 101.] supra quoque praediximus.

§. 52. Amida Tunetanum regnum eripit patri Muleassi, Amidae Abdamelech, cuius filio Mohammedi iterum extorquet Amida. Turci subigunt Tripolim.

Ex Germania in alias gentes ut transeamus, instituti ratio admonet. Muleassem [Note: Supra pag. 49. 50.] diximus, Tunetanum principem, a Carolo Hispaniae rege et Romano imperatore restitutum fuisse. Hoc in Italiam [Note: M DC XLIII. quo tempore Barbarossa Italiae oram infestabat. Vide pag. 81. 82.] profecto, ut Caesarem coleret, novumque praesidium contra


page 140, image: s164

Turcos impetraret, qui [Note: Constantina, veterum Cirta. Adi Geographos, et Caelium Curionem l. 27. Suppl. p. 639.] Constantinam in mediterraneis; et [Note: Mahomedia Turcis, Africa (urbs) Christianis dicta, est veterum Aphrodisium, aliis parva Leptis. Thuan. lib. 7. Cael. Curio Supplem. 27. p. 639. qui totam hanc tragoediam scripsit plenius.] Mohamediam sive Africam ad Mare eripuerant; filius eius AMIDA invasit regnum, quod quum repeteret infelix pater, [Note: Idem Curio dicto libro pag. 652. cuius et reliqua, quae sequuntur, sunt.] captus a filio luminibus orbatus est; nec ex carceris squalore evasit prius, quam Tovarris consilio, Guletani praefecti, quum [Note: Biserta inter Tunis et Bonam media.] Bisertae Amida esset, ABDAMALECH, frater Muleassis rex Tunetanus factus, aut hoc post XXXVI. dies exstincto, filius eius MOHAMED, XII. annorum puer, sufficeretur, quo permittente, Guletam, et inde ad Caesarem in [Note: Augustam Vindelicorum, ubi Caesar erat M DC XXXXVII. victo et capto electore Saxoniae Thuan. lib. 7. qui et mortem Muleassis p. 142. descripsit.]


page 141, image: s165

Germaniam venit, qui in Siciliam eum, publico sumptu alendum, misit, spe ultionis, dum commodum fuerit, in aliud tempus prorogata. Sed Amida, receptus a Tunetanis, crudelissime in omnes [Note: Curio d. l. 644.] saevit, qui Caesari obnoxii, patri aut patrueli consiliis aut ope adfuerant, puero rege vix scapha in fugam elapso, Caesar postea M DC L. [Note: Idem Curio Supplem. 29. p. 708. Thuan. lib. 7. p. 144. ad annum M DC L.] Mohamediam expugnat, quae novi belli, cum Turcis gerendi, origo fuit: qui etiam mox [Note: Curio p. 711. et Sleidan. lib. 22. p. 70. ad annum M DC LI. Antequam Tripolim oppugnarent, insulam Melitem, quae nunc Malta est, frustra Turci tentaverant. ibidem.] Tripolim, quae Christiani iuris erat, a [Note: Thuanus lib. 7. pag. 147.] Melitensibus custoditam, suae ditioni adsiciunt.


page 142, image: s166

§. 53. In Anglia rex Eduardus VI. abolet sacra pontificia. Hunc excipit Iana Suffolcia, Ianam Maria, nupta regi Hispaniae, quae pontificia sacra reducit. Hibernia fit regnum. Elisabetha regina rursus sacra commutat.

In Anglia Henricum patrem EDVARDUS VI. [Note: Natus est M DC XXXII. die XII. Octobris ex Iana Seymuria rex proclamatus XXX. Ianuarii M DC XXXXVII. Nondum ergo decennis erat, ut multi vulgo tradunt. Burnet principio T. 2. de Reform. Angl.] novem annorum puer egregia indole, nec minus bonos rectores sortitus, [Note: Quorum praecipuus erat Comes de Hartford, tum Ducis dignitate auctus vocatusque de Somerset, avunculus regis: protector regni constitutus: victor Scotorum; sed subrutus ab aemulo Io. Dudleio, Waruici primum Comite post duce Nordhumbriae et supplicio adfectus. Thuan. lib. 8. p. 169.] excepit, quorum cura effectum est, ut sollenni [Note: Vide Burnet part. 2. T. 1. lib. 1.] decreto pontificia sacra abolerentur, et doctis, quotquot uti voluere, [Note: Sleidanus lib. 25. p. 801. de Eduardo ita scripsit: Certe, tantae regem exspectationis Europa, saeculis nunc aliquot, nullum habuit. Inde a teneris annis optime formatus, et institutus ad pietatem atque litteras, non Latinam modo, sed Graecam, et Gallicam quoque linguam noverat, et evangelii doctrinam vehementer amabat, et doctis omnibus hospitium dabat atque patrocinium Germanis, Italis, Scotis, Hispanis, Polonis. Plura habet Burnet sub finem Tom. 2. Partis 2.]


page 143, image: s167

hospitium et praesidia in aula essent, quia ipse rex iuvenis, supra aetatem imbutus [Note: Iam dixit pro nobis Sleidanus.] litteris erat. Hoc vero post [Note: Pridie Non. Iul. M DC LIII. obiit rex Eduardus.] sextum annum non sine [Note: Anglorum annales et exterorum in hoc fere consentiunt, lento veneno regem periisse: quamvis non insolens sit praematura illorum mors, qui ingenio, doctrina, sapientia aetatem tantis passibus antevertunt. Thuanus l. 13. ineunte, mortuum dicit ex humore acri in pulmones destillante, quo in dies confici, et in hecticam paullatim evadere conspiciebatur.] veneni suspicione sublato, magna rerum conversio subsequuta est. Dudlei enim Nordhumbrii ope, qui Somersetum everterat, Henrici sororis neptis [Note: Burnet Part. 2. Tom. 2. principio. Vocatur et Ioanna. Idem Comen.] IANA Suffolcia, nurus Nordhumbrii regina


page 144, image: s168

declaratur, quasi [Note: Vere quidem scripta heres ab Eduardo fuerat, sed victo et persuaso artibus Nordhumbrii, de quibus Thuanus d. l. Sorores enim vitio natalium excludi perhibebat: Immo metuendum, quin exteri per harum matrimonium in Anglia evehantur: inde novae leges et instituta.] heres ab Eduardo, exclusis sororibus, nominata, quarum maior MARIA, populi favore nixa [Note: De supplicio Ianae notabilia sunt, quae Thuanus d. l. p. 255. scripsit, et quae ipsa in supplicio loquuta fuit. Qui auctor vocat titulis maiorum illustrem feminam, sed virtute et ingenii nobilitate illustriorem, quae dum vitrici et imperiosae matris ambitioni obsequitur, a regno ad supplicium rapta, alienae culpae poenas luerit. Graecae et latinae docta fuit. Ibidem.] Ianam cum [Note: Hic erat Gilsordus, quartus filius Nordhumbri ducis.] marito, et Nordhumbrium capite multat. Haec pontificia sacra [Note: Non reducit modo, sed protestantes etiam graviter adfligit. Burnet. T. 2. et Thuan. lib. 17. pr. Et iusiurandum, a patre Henrico constitutum, quum a papa deficeret, suis remisit. Thuan. dict. loc. pag. 125.] reducit, et acrius tuetur, postquam PHILIPPO, Hispaniae regi, Caroli filio, nupsit, quod pontifex Paullus IV. remuneraturus,


page 145, image: s169

Hiberniam regni dignitate ac titulo auget: liberalis in alieno, et quod [Note: Henricus VIII. et filius Eduardus. Antea reges Angliae titulo Domini Irrlandiae contenti fuerant: Henricus vero, XXXIII. anno regni sui, postquam abdicaverat pontificis auctoritatem, Hiberniam quoque regnum, auctoritate senatus seu parlamenti, constituit. Burnet. pag. 518. Sarpius seu Suavis Hist. concil. Trid. lib. 5. pag. 354. arcanum pontificis consilium egregie manifestat. Adde V. C. Chr. Becmanni Notit. Dignit. Diss. I. cap. I. n. 8.] duo reges, et ipsa haec regina, iam ante usurpaverant. Sterilitate autem coniugii factum, ut spes irrita esset, quam [Note: Eo cupidiores erant coniungendae Angliae, quo plus potentiae illorum hosti accrevisse videbatur ex Scotia, cuius regina Francisco II. Galliarum Delphino desponsata, in soceri aula educabatur, cui legitimis nuptiis etiam coniuncta fuit VIII. Calend. Mai. anni MDCLVIII. Thuan. lib. 20. p. 390.] Angliae potiundae maritus et socer conceperant. Huic post quinque annos [Note: Obiit Maria Anglica mense Novembri M DC LVIII. Godvvin Ann. lib. 3. Larrey hist. d'Angleterre tom. 3.] defunctae soror ELISABETHA


page 146, image: s170

XXV. annorum virgo, [Note: De his Cambdenus in Appar. Hist. pag. 24. seq. in carcerem enim contrusa fuerat tamquam socia coniurationis in reginam et postea quoque, quamvis liberata fuerat ipsis coniuratis innocentiam eius testantibus, non tamen sine custodia fuit, quae illam religionis causa suspectam, observaret. Vitam scripsit Gregorius Leti. Vide Annales Rerum Anglicarum, sub Henrico VIII. Eduardo VI. et Maria gestarum.] asperis multis, et duris casibus ad prudentiam, regno parem, formata, succedit, quae rursus sacra commutat, pontificiis in perpetuum eliminatis.

§. 54. Philippus Hispaniae rex feliciter bellum gerit cum Gallis. Pax ad Cameracum inita 1558.

Philippo pater cum Belgio Hispaniam concesserat, qui Gallicum bellum persecutus, Sancti [Note: Thuano est ipsa Augusta Veromanduorum pag. 370 etiam Valesio in Notit. Galliae: alii ex ruinis eius propinquo loco natam dicunt.] Quintini fanum, in Veromanduis situm, [Note: De obsidione Thuanus lib. 19. consulatur: etiam de clade iuxta illam, Gallorum.] obsedit, et Gallorum exercitum, qui urbi auxilio venerat, ad internecionem cecidit. Actum fere de


page 147, image: s171

regno fuisset, si victor movisset in Parisios; sed huius urbis obsidionem, et [Note: Castelli et Hanae (Chastelet et Han) quas Thuanus d. l. pag 367. describit.] aliarum, persequutus, tempus vires reparandi hostibus ipse dedit. Paxbrevi post ad [Note: Vulgo Chasteau en Chambresis: Thuano lib. 20. p. 399. Coenobium in agro Cameracensi locus pacificationis, coeptae Octobri M DC LVIII. Galli enim integram regionem le Cambresis vocant. Capita pacificationis tradit idem Thuanus lib. 22. p. 430. et plenius Caelius Curio Secundus. lib. 29. p. 741.] Cameracum inita, qua mutuo ablata [Note: Etiam Quintini fanum, sive Saint Quentin, in Picardia.] reddebantur, praeter[Note: Caletum, Caldis, Anglorum fuerat ex longo tempore, quo aditus in Galliam aperitur: paullo ante ereptum a Gallis, quod quum nollent pacificatores Anglis reddere; amissio maerorem et morbum reginae auxit, et, quod multi credunt, mortem acceleravit.] Caletum, quod mansit in potestate Gallorum; et [Note: Haec urbs Artesiae, munita situ et opere, Gallico praesidio suo Belgicas Caroli regiones multum infestaverat, quam rex Galliae, et arcem Tarbellorum (Acqs) ad Pyrenaeos, duos pulvinos appellavit, quibus innixus in utramque aurem secure dormiret, intelligens duo contra Hispanorum potentiam propugnacula. Thuan. lib. 12. sub init. et Freigerus Paralip. ad Aemil. p. 9.] Taruennam Morinorum, quae solo


page 148, image: s172

ante quinque annos aequata, reddi nec potuit, neque post ex ruinis resurrexit.

§. 55. Carolus V. deponit imperium: mortem eius plures illustres mortes comitatae sunt.

Interea Carolus Caesar fortunae suae pertaesus, quum [Note: Imperio et regnis se abdicavit anno M DC LVI. et a. d. XV. Calend. Octobr. solvit navem Sudeburgo, Seelandiae arce, et prono cursu in Cautabriae portum, Laredunum delatus est. Thuan. 17. sub fin. et Guil. Godelevaei Histor. Abdicat. Car. apud Schard.] valere imperio dixisset, monasterium haud longe ab [Note: Sic Curio Secundus locum definivit Supplem. lib. 29. p. 733. Thuanus d. l. a Placentia eius situm denominat: ut inter utramque appareat esse. Monasterium erat. D. Iusti Castiliae finitimum, in templo Cathedrali Legionensi sepultus.] Emerita Hispaniae situm subiit, ubi altero anno inter sacra studia, quibus tum unice vacabat, mortalitatis suae [Note: Excessit vita Carolus V. a. d. calend. Octob. M DC LVIII. Exsequiae, quas fratri suo Augustae Vindelicorum celebrari iussit Ferdinandus I. singulari scripto describuntur Augustae Vindelicorum 1559. 4. cum harum recensione prodiit Iulii, Numburgensis Episcopi de morte Caroli V. Oratio 1559. 4. Georgius Amerbachius threnodiam scripsit de morte Caroli V. in Tomo III. Freheri exstat 10. Ant. Viperani laudati fisnebris habita Messanae 1558. Mortem Caroli V. evangelicam singulari dissertatione descripsit 10. Fridericus Meyerus, Lipsiae 1682. 4. Quibus addimus Io. Burcardi Menckenii de naevis Politicis Caroli V. dissert. Lipfiae 1706. 4.] finem


page 149, image: s173

fecit. Tanti principis obitum multae illustres mortes comitatae. Paruo [Note: Curio Secundus IV. Nou. Septembris: Rittershusius XIV. Aprilis: Thuanus Februario Eleonoram exstinctam tradunt. Nos Curionem sequuti sumus, quem vide Supplem. 29. p. 140. Haec et Emanuelis Lusitani regis vidua fuerat.] tempore antecesserat ELEONORA, Galliae regina, Francisci vidua, fratrem in Hispaniam prosequuta: brevi post illum soror altera [Note: XV. Calend. Novemb. eiusdem anni. Atque sic non totum mensem fratri superstes fuit. Thuan. 21. pag. 403. Huius etiam exsequias Augustae simul celebrari voluit Ferdinandus.] excessit, MARIA, Ludovici Ungari vidua, per multos annos


page 150, image: s174

Belgii gubernatrix: nec non altera [Note: A. d. XV. Calend. Decembris. Burnet.] MARIA, Caesaris nurus, Britanniae regina; ex paruo intervallo sequuti [Note: A. d. VII. Idus August. anni sequentis MDCLIX. Thuan. 22. extr.] HENRICUS rex Galliae, et [Note: A. d. XV. Calend. Septemb. eiusdem anni. Thuan. pag. 449.] PAULLUS IIII. pontifex Romanus.

§. 56. Nova, pro recuperanda Tripoli, expeditio in Africam, sed parum felix. Dragutes Turcicus pirata omnem fere Africae oram occupat.

Sub hoc tempus, anno M DC LX, nova expeditio in Africam tentata, ut Tripolis, a Turcis capta, ab Hispanis reciperetur. Quod quum male cessisset, pretium operae erit, rem altius repetere. Anno M DC X. [Note: Paullus Iovius epit. lib. 9. extr. Thuan. lib. 7. p. 147.] Navarrus Petrus classi praefectus, Hispanorum ditionis hanc urbem fecit, quum antea [Note: De la Croix Tom. 2. Africae p. 136.] Tunetani regni pars fuisset, aut proprio paruisset principi. Carolus autem rex Hispanorum, idemque imperator


page 151, image: s175

Romanus, S. Ioannis illam equitibus, quibus [Note: Vide supra p. 33.] Meliten tribuerat, [Note: De la Croix d. l.] custodiendam dedit, qui usque ad medium saeculi etiam praesidio tenuerant. Quum vero Turcicum piratam, Barbarussae successorem, [Note: Ad Annum M DC LI. Thuan. 7. extr.] (Draguti nomen erat) Hispani persequuturi [Note: Thuanus lib. 7. p. 140. seq. et Curio supplem. 29. p. 808.] Monasterium, Aphrodisium, et insulam Meningem cepissent; altero anno Turcus cladem ulturus, [Note: Cael. Curio ibidem p. 711. Thuan. 7. p. 146.] Meliten quidem frustra tentat, at Cosyram expugnat, [Note: Thuanus sub finem lib. 7.] Tripolim deditione capit. Carolus triennio post Aphrodisium (quae Africa etiam et Mahomedia dicta fuit) eversis munimentis, [Note: Thuan. lib. 14. extremo. anno M DC LIV.] deserere iussit: Philippus, Siciliae [Note: Ioannis Cerdae. De expeditione illa Thuanus 27. p. 504.] proregis hortatu, anno nono, quam amissa erat, recuperaturus Tripolim, multo


page 152, image: s176

damno adfectus est, nec quidquam praeter Gerbim insulam, quae et [Note: Meninx et Lothophagitis, vetera nomina; recentius Gerbis, eiusdem insulae, in sinu Syrtico.] Meninx fuit, occupavit, unde brevi post rursus excidit, et [Note: Cui Sandaeo nomen erat, vir fortissimus. Thuan lib. 26.] praefectus insulae Constantinopolim abductus, vix multa [Note: Vide Thuanum ibidem p. 511.] Busbequii opera, Ferdinandi ad Portam oratoris, liberari tandem potuit. Eodem tempore [Note: Caruenna Thuano d. l. 26. quae et Carvan, et Cariovan, sive Cairoan, in Byzacena sive Tunetana regione: quondam Caliphatus sedes veterum Tisdra Thysdrus videtur fuisse. Nec confundenda cum alia huius nominis in Cyrenaica.] Caruennae regnum, adhuc suo regulo usum, a Dragute occupatur, ut sic omnis ora Africae, quae super mediterraneum mare est, in Turcorum potestatem devenerit, praeter Mauretaniae partem, quae Fessanum, et quod ei in austrum subiacet, Maroccenum regnum tenet, quem tractum ad nostra usque tempora Saraceni possident.


page 153, image: s177

§. 57. Socinianorum haeresis, orta in Italia, ex Helvetia manat in Transiluaniam et Poloniam.

His temporibus Samosateni, Sabellii, Photini, Ariique doctrina magno ecclesiae damno resuscitatur. Nam anno M DC XLVI. compertum fuit, apud [Note: Historiam hanc tradit Andreas Wissowatius, Fausti Socini ex filia nepos, cuius integram narrationem Chr. Sandius Append. Hist. Eccles. p. 86. seq. exhibuit.] Vicentiam Italiae esse, qui Trinitatis confessionem negarent, e quibus quum [Note: Iulius Trevisanus et Franciscus de Ruego, de quibus narrator d. l. capti, Venetiis suffocati sunt.] duo capti, et Venetiis supplicio adfecti essent, reliqui diffugerunt, pars in Turciam et [Note: Idem Wissowatius partim sub Turcarum imperium, ubi cuiusuis religionis lihertas permitti tur, contulerunt se, Thessaliam et Damascum profecti; partim in Helvetiam.] orientem, Laelius autem Socinus, Senensis iurisconsulti filius, in Helvetiam, ubi etiam, post alias [Note: Bis inde in Poloniam excurrit, sed plus temporis exegit Tiguri, ubi et mortuus est Idem.] excursiones, diu latitavit, et Tiguri M DC LXII. diem


page 154, image: s178

suum obiit. Prius quidem idem virus Michael [Note: Seruetus, medicus professione, iam ab anno M DC XXV. et voce, et scriptis libris, Trinitatis mysterium oppugnaverat. Hornius Hist. eccles. p. 200.] Seruetus, Tarraconensis, in variis locis sparferat, sed serius deprehensus et quum pergeret Christo maledicere, nec meliora [Note: In quibus cum primis nominandus Io. Caluinus est, Genevensis ecclesiae et scholae insignis doctor, qui tamen eius doctrinam postea, quod ei ex illius nece invidia conflaretur, proposuit et publicato libello confutavit, proutauctor est Thuanus lib. 12. p. 241. et P. Suavis Hist. Conc. Trid. lib. 5. p. 349. quem vero Hornius excusat. p. 201.] docentes audiret, Genevae M DC LIII. [Note: Supplicium scripsere Sleidanus lib. 25. p. 812. et Thuanus c. l.] combustus est. Nec vero flammis illis impia doctrina eius deleri ita potuit, ut non latius manaret: quam opera sua in primis iuvere [Note: Valentinus Gentilis, Italus natione, Consentia Bruttiorum, sive, uti nunc vocatur, Consenza Calabriae citerioris, oriundus, religione Arianus, cuius dogmata tradit Sandius et ipsa Arianus lib. 3. Hist. Eccles. pag. 437. Ex discipulis eius praeter Blandratam, famosiores fuerunt, Io. Paullus Alciatus, Mediolanensis, professione medicus; Gregorius Paulli, Cracoviensis ecclesiae minister: et Iacobus Palaeologus, Romae postea ob eandem causam flammis peremptus Sand. l. c. Scripsit historiam Gentilis singulari libro Bened. Aretius.] Valentinus Gentilis,


page 155, image: s179

Consentinus, et Georgius [Note: Blandratam Maimburg. Hist. Arianismi lib. 12. p. 344. dicit Piemontois, et medicin comme Seruet.] Blandrata, Pedemontanus, sed non idem semper sentientes, nec eodem etiam fato et fortuna usi. Ille enim cum Arianis faciebat, et cum coepto nollet desistere, in Bernatium urbe [Note: Periit Gentilis vel capite truneatus, ut Sandius d. l. p. 428. vel combustus, ut Hornius refert p. 202. Thuanus lib. 38. extremo, supplicio capitali adfectus. Incidit poena eius et mors in annum M DC LXVI.] capitis poenam, perinde ac Seruetus, luit: hic autem in Dacos profectus, ut [Note: Ioanni Sigismundo, Tranfiluaniae principi, cui antea Stephani nomen ex spe et omine fuerat, ut patri suo Ioanni Sepusiensi in Ungaria succederet. Nepos is Sigismundi, Poloniae regis ex filia erat, unde alterum nomen adhaesit. Vide supra p. 71. 73. et Cael. Curionem in fine supplementorum.] principi medicinam


page 156, image: s180

faceret, nihil praetermisit, quo suam de Christo opinionem et longius proferret, et principis [Note: Quia Ioannes ille Sigismundus fertur Arianus fuisse. Sandius H. E. lib. 3. p. 430. Anno 1571. obiit Ioannes Sigismundus, princeps Transiluaniae, Arianus, qui fuit filius Ioannis Sepusii regis. Soror quoque Ioannis Sigismundi fuit Ariana. Adde Wissowatium apud eundem in Append. p. 89.] favore in Dacia stabiliret. Erat ibi [Note: Hic fuit Samosatenianus, sed peior ceteris, quo omnem adorationem Christo denegaret. Blandrata autem ex Ariano Sebellianus et Samosatenianus factus. Sandius Hist. eccles. pag. 428. de illo: Georgius Blandrata etiam per Val. Gentilem Arianus factus dicitur: et Blandratae discipuli eo processerunt, ut palam nomen et doctrinam Arii tuerentur, teste Aretio cap. 1. histor. de Valentino Gentile; Blandrata tamen postea in deliria Sabellii et Samosateni incidit, teste ipso Valentino Gentile.] Franciscus Davidis, impudentior ceteris suae societatis, adeo ut penitus negaret, adorandum ullo modo Christum esse; contra quem


page 157, image: s181

Blandrata [Note: Faustus Basileae per quatuor annos commoratus, a Blandrata in Transiluaniam evocatur ad refellendum Franciscum Davidis. Venit eo M DC LXXVIII. et sequente anno in Poloniam migravit, Wissowatius d. l. p. 89.] Faustum Socinum, Laelii fratre genitum, ex Helvetia arcessit, quo cum postea, [Note: Stephano Bathori, rege Polonorum electo.] successore principe regnum capessente, in Poloniam discessit, idemque de Christo docere non desiit, quod eo facilius etiam perfecit, quo [Note: Wissowatius d. l. refert, Belgam quendam circa tempus, quo Laelius Socinus ex Italia excesserat, in Polonis scrupulum de Trinitate movisse, quem auxerit Modrevius, a secretis regis Sigismundi Augusti. Laelius quoque Socinus in Polonia aliquoties fuerat; nec non Blandrata, antequam veniret in Transiluaniam. Exinde Fratres Poloni. Cum postea Racovia ipsorum habitationi concessa esset, proprium ibidem instituerunt Gymnasium, ex quo Catechismus Racoviensis originem habet. Tandem M DC CLXXXV. occasione libri, cui titulus: Tormentum throno Trinitatem deturbans, ex omni Polonia fuerunt eiecti. Nunc apud Transiluanos adhuc Clausenburgi sedem habent. Arnoldi Hist. Eccles. et Haeres. p. 2. lib. 16. c. 33. et lib. 17. c. 13.] plures ibi unitarios invenit.


page 158, image: s182

§. 58. Confessionis Augustanae sincerae et variatae discrimen. Colloquium Maulbrunense.

Haec in Sarmatis, Dacis et Helvetia: in Germania protestantes [Note: Convenerunt ineunte anno Fridericus Palatinus, et Augustus Saxo, electores: Philippus Hassus, Io. Fridericus Saxo, Wolfgangus Palatinus Rheni, Ernestus et Philippus Brunsuicenses, Ulricus Mecklenburgicus, Christophorus Wirtenbergensis, Carolus Badensis, Georg. Ernestus Hennebergicus: Legatos eo miserunt Pomerani, Anhaltini, et Io. Albertus Mecklenburgicus: quidam tantum litteras, ut rex Daniae, et Luneburgenses Chytraeus lib. 20. p. 586. Huius conventus historiam vernaculo sermone nobis tradidit Georgius Paullus Hönn, Francofurti 1704. 8.] principes Numburgi M DC LXI. convenerunt, ut tum alia transigerent, tum maxime de forma confessionis suae, quae [Note: Variabant exempla Augustanae confessionis vel casu, seu scribarum inconsiderantia: vel studio Melanchthonis, quod plerique interpretantur, ut Helvetiae confessionis socios protestantibus conciliaret. Huic enim Philippo illa mutatio imputatur, sed privato, inconsultis, quorum causa communis agebatur. Elector sane Ioannes Fridericus id aegre in pluribus articulis a Melanchthone factum ferebat, ut est apud Seckendorf. lib. 3. §. 60. num. 5. anno M DC XXXVII. Non enim recens haec mutatio erat, quum Numburgi ad primum exemplum principes provocarent. Notabilior prae ceteris erat forma anno M DC XXXX. edita, quae multos in decimo praesertim articulo offenderat.] non


page 159, image: s183

eadem apud omnes erat, certi aliquid definirent. Primo ita exemplo, reiectis interpolatis, iterum principes subscripserunt: atque ex eo tempore discrimen Augustanae confessionis sincerae, et variatae, innotuit, graviorum motuum in posterum origo, postquam [Note: Electori id Palatino iam tum in conventu Io. Fridericus Saxonicus obiciebat. Chytraeum p. 587. vide, qui praesens in conventu fuit, et singula adnotavit.] Principes quidam, Augustanae antea addicti, Helvetiorum confessioni apertius accesserunt. Eodem tempore auctoritate Friderici III. Palatini et Christophori, Ducis Wirtenbergici Maulbrunense institutum Colloquium, Caluinianos inter et Lutheranos circa controversiam de Eucharistia. Quo cum non


page 160, image: s184

convenerit, origo fuit manentium inter utrosque dissidiorum. [Note: Vid. Epitomen Colloquii Maulbrunn. inter Theologos Heidelbergenses et Wirtenberg. Tubingae 1565. editam.]

§. 59. Concilium Tridentinum continuatur sub quinque pontificibus, ac tandem finitur. Liber Interim. Decreta Tridentina a Chemnitio ad examen vocantur. Iesuitarum ordo confirmatus a Paulo III. pontifice.

Inter haec Tridenti concilium haberi coeperat: post [Note: Indictum fuerat M DC XXXXII. sed bellorum interventu dilatum usque ad annum M DC XXXXV et sequentis anni Ianuario demum initium cepit. Sleidan. lib. 14. et 16. Suavis lib. 2.] primam indictionem ob infrequentiam dilatum, aliquando etiam in partes scissum. Etenim an. M DC XLVII. Itali episcopi Bononiam secesserunt, aëris intemperiem et luis metum [Note: Quae Caesarei cum Pontificiis de hoc disputarunt, vide apud Pallavicin. lib. 9. c. 14.] causati: manentibus cunctis, quos Caesar miserat, a quo frustra Bononienses [Note: Pallavicinus lib. 9. cap. 19.] revocantur: nec restitui concilium in locum potuit, antequam


page 161, image: s185

Paullus III, qui inceperat illud, [Note: Mortuus est Paullus III. a.d. IV. Idus Novemb. M DC XXXXVIIII. Nec vero statim restitutio facta, sed diploma reductionis satis superbum (quod Suavis lib. 3. p. 269. recitat, et Caesari displicuisse tradit) datum fuit XV. Novembris, ut vix mense Maio M DC LI. repeti conventus Tridentinus potuerit. Idem Suau. lib. 4. ineunte.] desiisset vivere. Cuius successor demum IULIUS III, cui legato antea pontificis ad concilium, Montano nomen erat, Tridenti instauravit. Invitati protestantes non semel erant, qui vero nec ipsi venerunt, neque etiam [Note: Venerunt quidem eo legati Brandenburgici, dein Wirtenbergenses, et ipsi Saxones, omnes anno M DC LI; sed quum vidissent, nihil agi, quod in libero concilio debet; singuli a principibus suis revocati sunt. Sleidan. lib. 23. Curio Suppl. 29. p. 714. fin. et 715. qui accuratius singula perscripsit: et Pallavicin. lib. 12. cap. 9. et 15. Post haec causas, cur ad Concilium nequerint comparere, singulari scripto Imp. exposuerunt, quod exstat inter Goldasti Reichshandlungen p. 194.] legatos misere, quod [Note: Quod etiam ex Landgravii subscriptione Halae urgente Caesare, facta, elucet, quam Sleidanus lib. 19. p. 584. docet fuisse, liberi, pii, et generalis concilii decretis, quo quidem in concilia non minus reformetur caput, quam reliqua membra, velle se parere, sicut Mauricius et Brandenburgicus facerent.] liberum concilium


page 162, image: s186

postulaverant, [Note: Vide Curion. Supplem. p. 711. Ab hoc quid patres concilii responderint, vide apud Pallavicinum lib. 13. cap. 15. num. 9. quamquam hoc non tam ex actis, quae de hoc perpauca sint, quam coniectura sua proferat.] in quo papa non iudex esset, sed aeque, ut alii, ex divinis litteris iudicaretur: et quamvis fidem suam interposuerat Caesar, tamen Mauricius Saxo cum aliis respondit, Constantiensi se synodo moneri, nisi Basileensis exemplo una patres synodi cavissent, non tutos suos in eo loco fore. Dum itaque trahitur concilium, Caesar Augustae M DC XLVIII. per [Note: Hos auctores nominatim referunt Sleidanus lib. 20. P. Suavis lib. 3. p. 260. At Pallavicinus lib. 10. c. 17. non auctores, sed censores facit. Quis illius (libelli) inquit, fuerit auctor, incertum est: sed ipsum Caesari obtulerunt nonnulli principes, qui vel nimia pacis cupiditate hallucinati, vel quaestionum ad religionem spectantium imperiti spem cum eodem Caesare conceperant, fore, ut in una eademque doctrina possent haeretici cum catholicis concordare. Illum Caesar recognoscendum dederat tribus viris sacrarum litterarum scientia insignibus Iulio Pflugio, Michaeli Sidonio, probo utrinque catholico: et Ioanni Agricolae Islebio haeretico, Septemuiri Brandenburgici contionatori etc. Vide Hortlederum tom. 2. lib. 4. c. 4.] Iulium Pflugium,


page 163, image: s187

Numburgensem antistitem, Michaelem Sidonium, posthaec Mersburgensem; et Ioannem Islebium Agricolam theologum Brandenburgicum, conscribi formulam curat, quam pacate omnes in Imperio sequerentur, donec in synodo dirempta esset controversia. Idcirco Interim libellum dixere, pontificius totus erat, praeter utramque speciem sacrae cenae, et sacerdotum matrimonium, quibus uti protestantibus permittebat. His libellum, ut regulam, Caesar obtrudebat, quamvis plerique [Note: Vide de his Sleidanum lib. 21. post princip.] reiciebant, etiam captivus [Note: Per litteras captivus Elector Caesari respondit, quas integras tradit Chytraeus lib. 16. p. 480. seq.] Saxo, cui cum liberationis spe commendabatur. Nec Pontificiis ille liber placebat, qui nescio [Note: P. Suavis lib. 3. pag. 260. Eius (libri interim) exemplar, ubi Romam adlatum, omnes in stuporem dedit, quod princeps saecularis in conventu ordinum, magna parte saecularium, de re religionis non solum in uno aliquo articulo, sed in omnibus fere capitibus statuere sustineret.] quid


page 164, image: s188

mali [Note: Idem paucis interiectis: Subuerebantur, ne Caesaris hoc factum esset prooemium tragoediae illius, quam in Anglia concitarat Henricus VIII.] Anglorum exemplo moniti, ex illo libello et sibi et pontifici metuebant. Tandem vero M DC LXIII. pridie Nonas Decemb. concilium finitur a PIO IV. pontifice, Pauli IV. successore, postquam a prima indictione per viginti et amplius annos, viginti quinque sessionibus, sub quinque pontificibus, [Note: Hic Iulio III. successerat M DC LV. a. d. v. idus Aprilis, nomine suo non mutato, qui vero nihil in concilio perfecit, XXII. pontificatus die morte praeventus: at egregiam voluntatem habuisse, Petrus Suavis tradit lib. 5. p. 352. De concilio dicebat, antea minus successisse, quod rectam numquam institissent viam. Idem: E decessoribus suis, quinque successione perpetua, ipsum emendationis nomen abhorruisse - - - quod persuasum haberent illius auctores, auctoritatis pontificiae extenuationem solummodo spectare: se vero longe aliter sentire, nihil aeque facere ad auctoritatem eam vel conservandam vel amplificandam, etc.] MARCELLO adnumerato, extractum


page 165, image: s189

fuerat. Sed nihil fructus ad ecclesiam ex hac synodo perlatum, quum neque in fidei doctrinis, neque in moribus clericorum emendatum quidquam fuerit. Sancita etiam in eo sunt, quae antehac inaudita fuerant, traditiones divinis scripturis, et apocryphos libros canonicis aequari; et vulgatam Bibliorum Latinam versionem authenticae scripturae auctoritatem habere, quam vero a mendis [Note: Vide P. Suavem lib. 2. p. 140.] purgandam esse ipsi patres in concilio confitebantur. Mitior quidem Pius IV. antecessor fuit, et Ferdinandum pro imperatore agnovit, quod magno fastu [Note: Thuanus lib. 21. p. 404. seq. Causa superbae negationis, quod resignatio Caroli, et translatio imperii in Ferdinandum fratrem inconsulto pontifice facta.] Paullus IV. negaverat: tamen concilii decreta, qualiacumque erant, in consistorio confirmat, et orbi, [Note: Vendunt quidem pro oecumenico et generali, qui pontifici obnoxii sunt: nec vero ex tota christianitate episcopi aut theologi interfuerunt: et ex iis, qui adfuerunt, multi fuere personati et titulares, v. g. Upsaliensis et Armachanus archiepiscopi etc. de quibus Curio Secundus Suppl. 28. p. 683. consulatur.] qua Pontifici paret,


page 166, image: s190

cum imperio commendat, licet non par [Note: Galliae rex in ipso concilio contra illud per legatum protestatus est, neque pro publico seu generali, sed magis pro conventu quodam privato habuit, Sleidan. l. 22. p. 711. Nec finiti concilii decreta, etiamsi a pontifice confirmata essent, a catholicis Gallis recepta aeque sunt, ac ab aliis nationibus, non tam dissensu in rebus fidei, quam rerum ceterarum, quae ad iura et privilegia ecclesiae Gallicanae pertinere ferebant, quibus derogatum in ultimis synodi decretis putabant. Pallavicin. lib. 24. c. 10. n. 15. Vid. et Pauli Sarpii Historia Concilii Tridentini. Innocentii Gentiletti Examen Concilii Tridentini. Io. Henr. Heideggeri anatome concilii Tridentini contra Pallavicinum. Vid. Caesar Aquilinus de tribus Historicis Concilii Tridentini.] apud omnes veneratio sequuta fuerit. Haec triennio post Martinus Chemnitius ad examen reuocavit, quo plus lucis veritati attulit; quam qui operoso conatu defensum ivere, Andradius, Vega, aliique, et universus, tum recens patre Loyola natus, Iesuitarum


page 167, image: s191

ordo, a Pontifice Paullo III, anno [Note: Thuanus lib. 24. p. 691.] M DC XL. confirmatus.

§. 60. Hugonotorum nomen in Gallia, quibus favent Burbonii, adversantur Guissii. Reges Galliae Henricus II. Franciscus II, Carolus cum matre IX. Catharina. Tria civilia in Galliis bella: quatuor tandem munitae urbes Hugonotis relictae.

Inter haec late in Galliis diffusum evangelium erat, in dies illorum numero aucto, qui vel primam Augustanam, vel Helvetiam confessionem postea ibidem praevalituram, sequebantur, novo, nec certum unde, [Note: Idem Thuanus lib. 24. p. 472 Hugonoti ridiculum simul et odiosum nomen ab eo loco (Caesaroduno) innotuit, quo, qui antea Lutherani dicebantur, passim postea in Gallia vocari coepere. Huius autem haec origo fuit, quod quum singulae urbes peculiaria nomina habeant, quibus mormones, lemures, manducos, et cetera huiusmodi monstra inania, anilibus fabulis, ad incutiendum infantibus terrorem, vulgo indigitant; Caesaroduni Hugo rex celebratur, qui noctu pomoeria civitatis obequitare et obvios homines pulsare et rapere dicitur. Ab eo Hugonoti appellati, qui ad ea loca ad contiones audiendas ac preces faciendas itidem noctu, quia interdiu non licebat, agminatim in occulto conveniebant. Caesarodunum in Turonibus est, vulgo Tours ad Ligerim, quod inde Turonum ad portam Hugonis fuit dictum.] Hugonotorum notati nomine.


page 168, image: s192

Nec de plebe tantum homines, sed principes quoque sacrorum purgationi favebant, in quibus Burbonii erant ANTONIUS Navarrae rex, eiusque frater Ludovicus CONDAEUS. Hos contra GVISII fratres, CAROLUS cardinalis, et FRANCISCUS, bellicarum rerum praefectus, emerserunt, quos adfinitas regis audaciores faciebat. Quum enim Henricum II. certamen [Note: Hastiludium vocant, idque in sororis Margarethae nuptiis, Philiberto Emanueli Sabaudo principi elocatae institutum erat. Adde supra pag. 150.] Iudicrum peremisset; filius FRANCISCUS II. successit, qui MARIAM, Scotiae reginam, Guisiorum sorore natam, in matrimonio habebat, sub quo Condaei, ducis Hugonotorum [Note: Quae tales erant, ut supplicaret pars regi pro libertate religionis: quam si negaturus esset, ceteri Guisios interficerent. Ambrosiae peragere facinus convenerat. Nomen Ducis initio non editum, sed dux mutus constituitur Gotfriedus Barrius Renaudius, alias Forestus, qui grandi pecunia ob falsi crimen fuit multatus et relegatus. Modum detectionis Thuanus aperit lib. 24. p. 470.] insidiae, quibus


page 169, image: s193

Guisios oppressurus erat, produntur, ipseque captus luisset capite, nisi [Note: Anno M DC LX. mortuus ex ulcere in capite quum ageret XVIII. annum aetatis, regni alterum et matrimonii.] mors regis tumultum diremisset. Qui enim fratri successit. CAROLUS IX, novem annorum puer, aetatis causa sub matris, Mediceae CATHARINAE, imperio erat, quae ut potentius regnare posset, Guisiorum aemulos excitavit, quasi ipsa non iniqua religioni novae esset. Augebat spem [Note: Possiacum (Poissy) oppidum, haud longe a S. Germani fano situm, ubi rex et regina mater cum principibus adfuere. Inter Reformatorum collocutores erant Theodorus Beza, Aug. Marloratus et Petrus Martyr, Tiguro evocatus. Postulabant Reformati, ut suturae disputationis hic esset modus, ne antistites huic consilio sint praesides, sed rex cum consiliariistotam rem sua auctoritate moderetur, omnes controversiae ex verbo Dei componantur, omnia a notariis excipiantur. Coepit autem IX. Septembris in praesentia Regis Navarrae, Ducis Aurelianensis, Ducis Condaei etc. Thuan. lib. 28. Adde Commentar. de Statu relig. sub Carolo IX. Part. I. lib. 3. a princ.] Possiacense


page 170, image: s194

colloquium; et edictum, quod a mense, quo editum, [Note: Habetur in dictis commentariis Part. I. extrema. Anno M DC LVII. edictum Castrobriantraeum publicabatur, quo novae religionis adseclae, nisi facta in Romanam ecclesiam fide a muneribus publicis prohibentur. Contra quod apologiam edidere Protestantes. Aliud erat, quod mense Iulio M DC LX. publicatum, ut omnes pacati vivant, nec religionis praetextu fieret iniuria, nec arma, nec milites, nec conventus haberent, usque dum aliter in concilio vel generali vel nationali determinatum. Commentarii de Statu Relig. p. 6.] Ianuarium vocatur, quo libertas protestantibus concedebatur. Quod quum male haberet [Note: Ita et Thuano appellati, lib. 29. etc.] III. viros, hoc est Momorancium, Fr. Guisium, et Santandreanum, primos ministros aulae et purioris religionis infensos hostes; funestissimum bellum erupit, cui [Note: Vassiacum (Vassy) in Campaniae finibus haud longe ab Ionuilla. A Guisiis eorumque comitatu 1. Martii M DC LXII. tumultus excitatus, et amplius sexaginta trucidati. Thuan. 29. p. 559.] Vassiacensis tumultus, quo inter sacra


page 171, image: s195

Hugonoti trucidati sunt, prolusit. Periit [Note: Qui a fratris partibus secesserat, socius iam Guisiorum.] rex Navarrae in [Note: Rothomagus, Roan, quam obsidionem Thuanus scripsit lib. 33. p. 627.] Rothomagi obsidione: Guisius in [Note: Thuan. lib. 34. p. 650. Traiectus Guisius sclopeti ictu a Poltroto Meraeo nobili Engolimensi. Cuius supplicium in Commentar. dictis est et sub fin. part. 2. p. 133. Apologiam Colinius et Beza, quos Poltroti confessio suspectos fecerat, ediderunt. Thuan. d. l. p. 641. Schard. T. 3.] Aurelianensi per insidias, ut credebatur: plures medio temporead VIII. milia [Note: Drocum, Dreux, XV. leucis a Lutetia occasum versus. Proelium scripsit Thuan. lib. 34. p. 640.] Drocensi praelio, quo Condaeus et Momorancius diversarum partium duces, capti, et Santandreanus occisus est. [Note: Conditiones pacis vide apud eundem lib. 34. extremo. Tales erant, ut nobilibus merum habentibus imperium liber usus religionis, reliquis in familiae saltim usum concederetur. In singulis praefecturis urbs aliqua libero usui destinaretur.] Pax itaque M DC LXIII. est inita, quae [Note: Inter I. et II. bellum nihil memorabile gestum, nisi quod Angli ex portu gratiae (Haure de Grace) quem Condaei permissu pro auxilio praestito tenebant, ab regio exercitu, cui ipse Condaeus intererat, coguntur excedere. Commentar. de Statu Relig. lib. 6. extremo.] quarto


page 172, image: s196

post anno exspiravit, quum rumor increbuisset, regem et regis matrem [Note: Quae sita est ad mare Aquitanicum in Hispaniae confinio. Philippus eo non venit, forte, ut occultius foedus esset. Vid. Commentar. sub Carolo IX. lib. 7. ad ann. M DC LXV. p. 61.] Baionae id cum Hispaniae regina decrevisse, ut haeretici exstirparentur. Elusi itaque protestantes, multas [Note: Vide Thuanum lib. 42.] urbes capiunt, et Lutetiam [Note: Ibidem pag. 784.] arctius includunt, inter quam et Dionysii fanum commisso [Note: Thuanus eodem lib. pag. 785. seq.] praelio Momorancius, regiorum dux, cadit. Post alias obsidiones, pugnas, deditiones [Note: Idem pag. 788.] Rupella quoque foederatis accessit: et quum [Note: Autricum, Carnutum caput, nunc Chartres, clara urbs in Belgio.] Autricum obsideretur, pax convenit M DC LXVIII, sed eodem anno dissoluta, quo tertio bello


page 173, image: s197

pugna [Note: Bassacum, Bassac, abbatia in Santonia provincia, una leuca ab Iarnaco. Pugnam scripsit Thuanus lib. 45. p. 844.] Bassacana dux Condaeus oppetiit, in cuius locum protestantium imperator HENRICUS, Navarrae rex electus est, qui post mutuas clades, auro ab Elisabetha regina, milite a [Note: Bussieres lib. 19.] Palatino adiutus, in Parisios movens, pacis conditiones hosti extorsit, quae tertia fuit inter regem et Hugonotos pacificatio, qua his [Note: Rupella, Rochelle; Montalbanum, Montauban; Cognacum, Cognac; et Caritaeum, Charit?. Thuan. lib. 47. p. 898. Pax facta M DC LXX, sed ea saltim ex causa conclusa, ut eo melius per insidias opprimi possent Reformati.] quatuor munitae urbes securitatis causa relictae sunt.

§. 61. Nuptiae Parisienses, anno 1572.

Quos itaque armis non possunt pontificii delere, dolo et blanditiis, inauditae crudelitati commistis invadunt. Ad id sacra coniugalia instituuntur, et regis Caroli [Note: Margaretha postmodum repudiata: nisi ipsa pontificis diplomate inducta haereticum maritum deseruit, ut Bussieres tradit lib. 21. c. 5.] soror Henrico Navarro nubit,


page 174, image: s198

qui, quod caput Reformatorum erat, eiusdem confessionis nobilissimus quisque ad nuptias invitatur, ut omnes uno die et quasi uno ictu trucidentur. Id ante IX. Calend. Septemb M DC LXXII. exsecrandum facinus collatum erat, ut quum signum [Note: Quae cum vesperis Siculis idcirco conferri possunt, de quibus Hist. Med. aevi p. 149.] matutinis precibus daretur, omnes Hugonoti caederentur, tantum sponso, Navarraerege, eiusque fratris filio, Condaeo iuniore, servatis. Initium caedis a [Note: Colinius Amiralis, Coligny praecipuus dux fuerat protestantium, quamvis Navarri auspiciis res gereretur.] Colinio factum, deinde promiscue per septem dies in urbe et [Note: Ortum malum Lutetiae, manavit in provincias, et Meidis, Meaux; Aureliani, Tricassibus, Troyes; Andegavi, Biturigibus, Bourges; Lugduni, Tolosae, et Burdegalae, Bourdeaux non minus, quam in urbe regia saevitum. Thuan. lib. 52. Comment. sub Car. IX lib. 11. Walsingham Memoires let. CXCV. Soulier Hist. du Caluinisme. De eadem laniena sigillatim exstant de furoribus Gallicis vera et simplex narratio Ernesti Varamundi, Edimburgi 1573. 4. illustrium aliquot Germanorum carmina de laniena Parisiis patrata, Vilnae 1575. 4. Omnes factum detestabantur. Gravius illam ferebat Maximilianus II. Imp. foedam hanc lanienam, prout ipse adpellat, multis verbis in litteris suis ad Latzarum Schwendium improbans apud Goldastum, Const. Imp. Tom. II. p. 383. Solo Gregorio XIII. Papa excepto, qui ita de hac laniena laetatus, ut monetam cudi faceret, ferias celebraret sollennes. Exstant nummi post lanienam Parisiensem cusi apud Luckium Sylloge Numismatum elegant. p. 243. Hinc etiam Gabr. Naudaeus c. 3. inter alia arcana Status hoc factum referre minime dubitavit; Cui tamen singulari dissertatione respondet Io. Cypriani in dissertatione, de Statu et Motibus Galliae in Lanienam Parisinam desinentibus Lipsiae 1676. 4.] oppidis circumiectis saevitum adeo,


page 175, image: s199

ut brevi tempore triginta milia ferro perempta fuerint. Sponsus et fratris filius metu adacti, pontificiis se sacris addicunt, deserendis rursus, quum fortuna permiserit. Ingens reliquorum fuga in [Note: Thuanus lib. 53.] munitas urbes et in exteras nationes, qui testes fuerunt infamiae, quam catholici Galli numquam delendam sibi inusserunt.


page 176, image: s200

§. 62. Quartum bellum civile Gallorum finitum, cum regis frater Henricus ad regnum Poloniae invitaretur. 1573.

Dum debellatum caede credebatur, subito bellum idque quartum resurrexit, initio in [Note: Occitania inferior, aut pars eius, et ora littoralis, dicta medio aevo Septimania.] Septimania facto, ubi primum consternatis in praecordia virtus redibat. Sed quod omnis spes protestantium in munimentis erat, validissima illorum [Note: Sacrum Caesaris, in Bituricensi provincia in colle ad Ligerim situm. De obsidione Thuanus lib. 53. Famen cum Saguntina conferunt scriptores. Vide Bandrand. etc.] Sancerra et Rupella uno tempore obsidebantur, et Sancerranis ad liorribilem famem redactis, Rupella per octo menses non sustinuit modo, sed [Note: Defensione et eruptionibus XII. milia hostium delevisse, fertur.] fregit etiam hostes, qui fortunae suae imputabant, causam dari solvendae obsidionis, regis [Note: Henrico Andio, id est Andegavensi Duce, Duc d' Aniou, tertio filio Henrici II, qui post Henricus III. inter Galliae reges cognominatus est.] fratre, castrorum praefecto, ad Poloniae regnum invitato. Pace


page 177, image: s201

igitur facta M DC LXXIII, praeter Rupellam et Montalbano et Nemauso nominatim cautum fuit: [Note: Thuanus lib. 56.] Sancerrae communi tantum formula, qua perseverantibus in religione promissa fuit securitas.

§. 63. Quintum, quo factio politicorum protestantibus se coniunxit. Henricus III. Galliae rex. Bellum sextum. Sancta unio.

Quintum bellum in sequenti anno exarsit, quo nova factio [Note: Thuanus lib. 58. p. 60. Politici sive Malecontenti. Saepe laudatus auctor Comment. de statu relig. sub Carolo IX. lib. 12. p. 134. Politici (novum hoc nomen ex novo negotio sub hoc tempus natum) consilia agitabant, quorum finis erat, ut liberi ordinum conventus haberentur.] politicorum orta fuit, qui catholicae quidem confessionis erant, sed aulae facta detestati, hoc unice agebant, ut Guisii et Itali homines, quibus mater regis utebatur, a rebus gerendis removerentur: idcirco protestantibus in communi se causa coniunxere. Pugnatum in Septimania et Pictonibus: sed medio tumultu rex Carolus [Note: Mortuus Carolus III. Cal. Iunii M DC LXXIV. Commentar. d. l. extr. Varillas Hist. Caroli IX.] mortem obiit, quo nuntio accepto HENRICUS rex


page 178, image: s202

Poloniae in Galliam clam aufugit, ut fratris locum occuparet, aquo [Note: Thuan. lib. 62. pag. 170.] quinta pacificatione M DC LXXVI. transactum est. Eodem anno sextum pax turbata, HENRICO Guisio, Francisci silio, concitante, auctore [Note: Originem sanctae unionis sive Ligae scripsit Bussieres lib. 20. c. 20. Capita erant haec: defendere religionem Catholicam, firmare Henricum III. et libertatem regni conservare. Vera causa omnia ad se trabere conabatur Guisius.] sanctae unionis, sed brevi post [Note: De Bergeracensi pace Thuanus lib. 64. p. 201. Hac etiam secreto articulo agebatur de Principatu Arausionensi Nassoviis conservando.] Bergeraci in Petrocoriis M DC LXXVII. restituta quies, et quae dura in edictis erant, emollita; quae ambigua, reducta in certum, et ius aequabile inter omnes confirmatum.

§. 64. Septimum bellum et octavum, Henrici regis foedus cum Hugonotis contra sanctam unionem sive Henotitos. Rex a pontifice proscriptus monachi cultro interficitur.

Septimum bellum M DC LXXIX. ortum, sequenti anno ab rege [Note: Thuanus lib. 72. pag. 363.] componitur, qui ab [Note: Sic Graeco nomine Thuanus vocat unionis sive ligae socios.] Henotitis sibi


page 179, image: s203

metuebat. Hi enim orbitate eius contempta, cum Philippo religionis specie conspirabant, ut [Note: Quia reverterat ad religionem reformatam, metu inter lanienae furores a se desertam.] Navarrus a successione excluderetur. Inde octavum bellum originem duxit, quod varie gestum victore Navarro ad [Note: Coutras, oppidulum Aquitaniae. Bussier. 21. cap. 11.] Cotracum Aquitaniae; [Note: Dissolvebatur exercitus, ducibus destitutus. Bussier. d. l. c. 13.] amissis autem auxiliis, quae ex Germania et Helvetia adducebantur. Crescebat factio Henotitorum, regis auctoritas minuebatur, qui ut consuleret sibi, optima conditione factionis duces, [Note: Henricum, de quo diximus, et Ludovicum cardinalem, Francisci filios, Claudii nepotes.] Guisios fratres, sibi conciliat, et quum securi iam essent, in Blesensibus comitiis M DC LXXXVIII. utrumque iubet [Note: Thuanus lib. 93. p. 246. 248. Bussieres lib. 21. c. 20.] interfici. Nec horum sanguine exstincta fuit seditio, sed vires adquisivit, ut rex a [Note: Monitorium, ut vocant, Romae adfixum a pontifice Sixto V. fuit, cui nisi intra decem dies rex Galliae periturus esset, fore, ut gravissimas ecclesiae cenfuras incurreret. Respondet Hottomannus fulmine bruto. Immo Henotiti publice Parisiis enuntiabant, regem corona excidisse, id quod Sorbonici etiam profitebantur. Io. Boucherius de iusta Henrici III. abdicatione e Francorum regno, Lugduni 1591. 8. Cui respondet Guilielmus Barclaius libro V. contra Monarchomachos.]


page 180, image: s204

pontifice etiam proscriptus, cogeretur tandem cum Navarro [Note: Thuanus l. 95. et Bussieres l. 21. c. 24.] depacisci, quo Hugonoti, hostes antea, auxilio sibi contra factiosos essent. Sic quidem ab externa vi tutior factus, non autem ab intestinis insidiis, quum [Note: IV. Nonas Augusti M DC LXXXIX.] pridie eius diei, quo [Note: Haec enim cum multis aliis urbibus defecerat a rege, et a partibus Henotitorum stabat.] Lutetiam oppugnaturus erat, ut ad officium revocaret; ab iuniore monacho, [Note: Thuanus lib. 96.] Iacobo Clemente, Dominicano, litteras ex urbe adferente et arcanum gestiente addere, rex cultro ita confossus fuit, ut altero die animam exhalaret. Percussor ab accurrentibus, ita superante prostratus multisque consossus vulneribus est, corpusque distractum equis


page 181, image: s205

et flammis ultricibus absumptum, ne quid scelerati hominis superesset.

§. 65. Exstincta Valesia gente, succedit Henricus IV. rex Navarrae, gentis Burboniae, qui ad sacra pontificia redit, Iesuitas tamen e regno pellit, quum Ioannes quidem Castellus iugulum eius cultro petivisset.

Exstincta sic Valesia gente, Burbonia [Note: Stirps communis Valesiae et Burboniae gentis est in Ludovico IX. sive Sancto, per cuius filium Philippum III. sive Audacem Valesii; per alterum, Robertum, Burbonii propagantur. Vid. Genealogos.] proxima successioni erat: cuius capiti HENRICO, quem toties memoravimus, regi Navarrae, nihil aeque obstabat ad hereditatem cernendam, quam sacrorum, ut putabatur, peregrinitas. Qui extra [Note: Id est unionem et Ligam, Duces enim militiae post longas contentiones Henrico regnum offerebant, si intra semestre spatium Catholicam profiteretur religionem. Huius quidem spem faciebat Navarraeus, nullo vero destinato tempore.] factionem erant, pontifici cetera devoti; Navarro Galliae regnum mutandae religionis conditione, offerebant: factiosorum princeps, [Note: Carolus Duc de Maine, Meduanus Thuano, Guisiorum frater, Francisci filius. Maximam partem constituebant Henotiti. Populus omnia fere parlamenta, urbes maiores, Clerus Hispani, Papa, Principes Catholici, exceptis republica Veneta et Florentina, cum iis faciebant. Sed dissidebant inter se Ligae capita, nec sufficiens erat Cenomanensis auctoritas. Regis partes tuebantur Nobilitas et Ministri aulae potiores, Hugonotae etiam; verum hi iam dissidere incipiebant.]


page 182, image: s206

Dux Cenomanensis [Note: Et huic cardinali nomen Carolo erat, aetate iam provecto, et quadrimestri iam custodia detento. Thuan. 99. Mortuus inter has turbas M DC XC. Idem lib. 97. Tali autem adgnatione invicem iungebantur.
[Gap desc: table]
]
Burbonium cardinalem, Navarri patruum, proclamabat regem, se autem vicarium regis, sive eius [Note: Lieutenant general du Royaume.] Locum, ut aiunt, tenentem. Hispani etiam vacuo regno inhiantes, Philippi


page 183, image: s207

filiam ISABELLAM CLARAM EUGENIAM, Henrici II. neptem, ut Galliae regina declaretur, omni studio et maximo sumptu laborant: sed in [Note: Hispani commendabant Ernestum Austriacum, Maximiliani II. filium: Galli externum principem recusabant; quo spes iuniori Guisio, (Carolo nomen erat) Henrici filio succrevit, quam Meduani invidia perturbabat. Thuanus lib. 106.] sponso rege quaerendo dum conveniri non potest, ingenti spe sua excidunt. Interea rex Navarrus ad [Note: Iuriacum appellat Bussieres lib 22. cap. 8. Baudrand. Iury, Latine Iberium. Thuanus lib. 98. proelii locum designat Andreae fanum. In hoc consensus, Normanniae oppidulum esse prope Eburam flumen. Commissum proelium MDCXC.] Iuriacum Meduani victor, Lutetiam quoque obsidebat ultima [Note: Thuanus lib. 99. pag. 364. Plus XII M trimestri fame periisse memorant.] famis perferentem, et capta utique urbs fuisset, nisi [Note: Cui quam rex obviam ivit cum exercitu, liberantur Parisini. Thuan. 99.] Dux Parmensis, Belgii gubernator, eam liberatum advenisset. Omnibus ergo frustra tentatis persensit rex novus Henricus, nisi religione mutata, nihil tutum sibi in regno fore.


page 184, image: s208

Quare M DC X CIII. [Note: Thuanus lib. 107. Missae primum in fano S. Dionysii adfuit. Vide Histoire de Henry IV.] pontificiis sacris se initiandum praebet, quo facto, ei se [Note: Initio facto a Meldis et Vitriaco, quorum exemplum plura brevi post sequuta sunt.] oppida dedebant, ipseque [Note: Carnutum, Chartres, caput Belgiae ad Eburam fluvium, ubi rex inunctus fuit, quia Rhemi, quorum propria sollemnitas inaugurationis est, in potestate factiosorum erant, Thuan. lib. 108.] Carnuti inunctus rex Galliae fuit, HENRICUS IV. ordine in annalibus regum appellandus. Prima cura erat, Hispanos ex Gallia exterminare, pro cuius possidendae spe tot frustra sumptus impenderant. Quo bello durante, aut vix dum geri coepto, adolescens quidam, mercatoris filius, IO. Castellus, [Note: Vide Thuanum lib. 111. pag. 651. Factum id est anno M DC XCIV. exeunte, VI. Calend. Ia. nuar. et quidem Lutetiae Parisiorum.] cultro regis iugulum petens, inclinantis os et dentem strinxit, quo ab Iesuitis didicisse confesso, licere regem interfici, quem pontifex non adprobasset et praemia quoque facinori manere; non tantum ipse [Note: Manu amputata, qua parricidium tentaverat, a quatuor equis membratim discerptus fuit, et partes lacerae combustae. Thuan. d. l. p. 653.]


page 185, image: s209

supplicio punitus est, sed patres etiam [Note: Thuanus d. l. Columna quoque seu pyramis in porta maiore palatii erecta, cui Castelli et Iesuitarum scelus inscriptum erat, quae demum M DC CV. rogatu Iesuitarum, superiori anno restitutorum, eversa fuit. Thuan. lib. 132. incunte et lib. 134. p. 1087.] Iesuitae, doctores impietatis, ex Galliae regno eiecti, nec prius quam novem annorum exsilio peracto, ut restituerentur, impetrarunt. Haec civilia Gallorum bella fuere: quibus non dissimilia sunt, quae Belgas inter et Hispanos gerebantur, quod utrorumque origo eadem, religio sive sacrorum cura; sed dissimilior exitus, quum regium heic iugum excussum sit et libertas rei publicae stabilita secus, quam in Gallia fiebat, ubi sacri belli scintillae non ita exstingui potuere, quin alio tempore in flammas rursus erumperent. Sed antequam ad motus Belgicos veniamus, per ceteras orbis partes quam breviter potest, decurrere nobis liceat.


page 186, image: s210

§. 66. Maximilianus II. imperator pacificus. Bellum Gothanum, quo captus dux Io. Fridericus in custodiam datur.

Annus MDCLXIV. agebatur, quum Ferdinandus imperator, filium MAXIMILIANUM II. unanimi ordinum consensu successorem habuit. Hic superstite patre [Note: Primum Bohoemiae rex creatus M DC LXII, eodem anno et Romanorum rex, et sequenti, Ungariae declaratus.] Bohoemiae et Ungariae, idemque Romanorum rex electus, bellis non admodum distinebatur, nisi mediocri [Note: Duce Lazaro Swendio, quo bello amittitur Iula (Gyula) in Dacorum confinio, et Sigethum: recipiuntur Vesprinum, et quod prope Comorram est oppidum Dotis sive Tata, Thuan. l. 39. ad an. 1566. et Histor. Sigethi capti apud Schard. T. 4. p. 25. Pannonicum hoc bellum singulari tractatu scripsit Petrus Bizatus.] Turcico in Ungaria et in Germania Gothano. Huius fax Grumbachius erat, nobili genere in Franconia natus, miles antea [Note: De quo supra pag. 131. seq.] Alberti Marchionis, propter quod bonis exutus a Wurtzburgensi antistite, tamquam iniurius in dominum, cui clientelae nexu obnoxius erat. Quod ulturus damnum


page 187, image: s211

percussores [Note: Melchiori Zobelio. Exstat descriptio huius tumultus, quae origo belli Gothani fuit, apud Schardium Tom. 3. ineunte.] episcopo immisit, qui eum, quum ex urbe in arcem adscenderet, globulis ignitis traiecerunt. Suspectus caedis Grumbachius, manifestior factus, quum servus eius ex percussoribus unus, in Lotharingia caperetur. Nec auctorem paenituit facti, sed furiosior indies, rebellium globum, plerosque Alberti milites ad octingentos collegit, quibuscum [Note: Noctu effractis portis, de improviso urbem capit. Plenior historia huius rei est apud eundem Schardium Tom. 4. p. 35.] Herbipolim irrumpit, diripit, et a canonicis transactionem ac pecuniam extorquet. Qua propter proscriptus a Ferdinando, ad Saxonem [Note: Io. Fridericum, Io. Friderici electoris filium, Gothae in praemunita arce Grimmenstein habitantem. Consilia erant, ut Ioannes Fridericus primum Saxoniae Elector, post Caesar declararetur, nobilitas omnis Principum potestati subduceretur. Adhibita remedia magica.] Io. Fridericum se recepit, quem miris artibus deceptum habebat, ut tueretur perduelles, suamque munitam arcem


page 188, image: s212

praesidium illis et receptaculum praeberet. Frustra monitus incautus princeps, in eandem poenam incucurrit, quam illi, quos receperat, perfidia merebantur. Itaque Maximilianus, patri interea defuncto suffectus, receptores, aeque ac receptos, hostes imperii et pacis publicae iudicavit. Saxo Augustus, ultor hostilitatis [Note: A Caesare et ordinibus Imperii in Comitiis decreta Augusto exsecutio fuit.] constituitur, qui Gotham capit [Note: Obsidio coepta XXX. Decembris M DC LXVI, urbs capta, XIII. Aprilis M DC LXVII. Vid. Christ. Schlegel de antiquis nummis Gothanis.] M DC LXVII, arcem Grimmenstein evertit, ac [Note: Guilielmus Grumbach et Christianus Brück, cancellarius Io. Friderici, quadrifariam dissecti sunt: Guil. Steinius capite truncatus prius, quam pariter scissus in partes est: reliqui et praefectus arcis decollati: laqueo punitus puer, cui angeli personam rebelles ad principem decipiendum imposuerant. Relatio de bello Goth. apud Schard. Tom. 4. auctorem habet Hubertum Languetum. Thuanus lib. 2. Hortleder de causis B. Germ. lib. 2. Mulleri Ann. Saxon. ad a. 1566. 1567.] supplicium sumit de rebellibus: captivum


page 189, image: s213

autem principem imperatoris legati in Austriam mittunt, ubi in custodia per reliquam vitam detentus, quam post XXVIII. annos miseram finivit.

§. 67. Formula Concordiae publicata 1580.

Pacem rei publicae restitutam turbavit ecclesiarum discordia; Lipsiae enim et Wittenbergae quum plures essent ex Melanchthonis schola profecti, quem [Note: Pag. 153.] supra diximus Helvetiae et Augustanae confessionis conciliandae percupidum fuisse; [Note: Praecipui erant, uti ab Huttero in F. C. p. 10. nominatur Casp. Cruciger, filius Henr. Mollerus, Chr. Pezelius; et Peucerus, gener Melanchthonis.] hi occulte primum, deinde apertius defenderunt, quae a Lutheri doctrina discrepabant. Quod quum Augustus intellexisset, consilio cum aliis collato, formulam componi iussit, qua controversiae illae, et si quae [Note: Ut de Libero arbitrio, Synergistarum: de Peccato, Flacianorum; de Lege Dei, Antinomorum novae opiniones.] aliae inter protestantes essent, ex divinis litteris diiudicarentur, quam qui suae


page 190, image: s214

et sociorum ditionis sequi nollent; publico munere carerent, tamquam suspecti doctrinae novitate. Bergae igitur, quod coenobium est Magdeburgici agri, a sex [Note: Hos nominat Hutterus d. l. nempe Iac. Andreae, Martin Chemnitium, Andr Musculum, Dav. Chytraeum, Nicol. Selneccerum, Christoph. Cornerum.] theologis examinatur [Note: Ante variis in conventibus de componendis religionis articulis fuit actum, Wittenbergensi 1570 Dresdensi 1571. Torgensi 1574. in quo potissimum articuli Torgenses fuerunt propositi, ex quibus deprehenderentur orthodoxi, quos Wittenbergensium quidam subscribere denegarunt, exinde captivi ducti, inter quos ipse Peucerus historiam carceris sui scripsit. Demum XII. theologos Augustus Lichtenbergam ad Albim convocaverat, qui prima consilia componendarum litium dederunt, quibus usus elector, iisque scribendam pacificationem iniunxit, quae maiori cura postmodo a sex nominatis examini subiecta et editioni parata fuit. Hutter. d. l. prolegom.] antea concepta, et anno M DC LXXX. Dresdae publicatur Concordiae formula, cui electores, principes, civitates subscripserunt, etiam octies mille tam scholarum, quam ecclesiae Lutheranae


page 191, image: s215

administri. Fuerunt tamen quidam Augustanae confessionis, qui nollent illam formam acceptare, nec vero omnes ex eadem causa, [Note: Reformati omnes dissentiebant. Inde Rudolphus Hospinianus scripsit: Concordiam discordem, cui Concordia concorde respondet Hutterus. Aliorum argumentis obviam ivit Apologia F. C. a Tim. Kirchnero, Nic. Selneccero et Mart. Chemnitio composita. Vid. Thomasii Hist. der Weisheit und Thorheit. Arnold. hist. Haeres. p. 2. lib. 16. c. 28. Prodierunt haut ita pridem ex officina Genschiana Acta Formulae Concordiae, sed parum completa.] qui dissensus partim sublatus postea, partim ad nostra usque tempora conservatus fuit.

§. 68. Rudolphus imperator pacificus implicatus bello Turcico.

Interea Maximiliano, principi pio atque pacifico, M DC LXXVI, vita defuncto, filius RUDOLPHUS successerat, morum placida compositione non minus, quam pater beneficus; nec bello implicatus, nisi quod Turci in Ungaria ambiguo Marte prosequuti sunt, aliquoties a Christianis [Note: Victi Turci a Georg. Serino, M DC LXXXVII. iterum in Croatia M DC XCIII. Thuan. l. 48. et 104.]


page 192, image: s216

victi, captis aut amissis urbibus, eisdem ferme [Note: Amissa Sisseg, Vesprinum, Palota, Turcis occupantibus; Strigonium (Gran) post operosam obsidionem a Christianis M DC XCV. receptum: Iavarinum (Raab) eodem anno, perfidia praefecti, ut credebatur, Turcis deditum: post III. annos receptum: Hatwan captum et desertum. Thuan. lib. 114. 115. et 121.] pares.

§. 69. Pontifices Rom. Pius V, qui magnum Etruriae ducem creavit; Gregorius XIII. Calendarii reformator Sixtus V. versionis Latinae corrector; Urbanus VII. Gregorius XIV. Innocentius IX. Clemens VIII, qui denuo correxit opus biblicum.

Pium IV. pontificem maximum, qui Tridentinam finivit synodum, excepit M DC LXVI. PIUS v, qui COSMUM Mediceum, Florentinum principem, magnum [Note: A. M DC LXIX, ut controversiam tolleret, quae inter Ferrariensem et Florentinum de primatu erat. Thuan. lib. 46.] Etruriae ducem creavit, invito Romano imperatore, in cuius fide Etruria est: qui vero postea [Note: Quum Franciscus Cosmi filius Ferdinandi I. Rom. Imp. filiam Ioannam duxisset consirmavit Maximilianus M DC LXXIV. ei titulum, parenti a pontisice Pio V. donatum. Thuan. lib. 60.] adfinitate


page 193, image: s217

ductus, eosdem titulos filio confirmat. Pium V. pontificem GREGORIUS XIII. sequutus est M DC LXXII, quo anno prodigium in caelo apparuit nova [Note: Non cometa, sed fixarum aemula, ut idus Novemb. primum visa, magnitudine Iovem et fulgore aequans: post sensim ita minuta, ut initio anni M DC LXXIV. omnino videri cessaret, Thuan l. 54. Tycho singul. tract.] stella in astro Cassiopeae, qua admonitus quasi antistes, rationes temporum ad caeli motum et aequinoctia [Note: Anno M DC LXXXII, opera Aloysii cuiusdam Lilii.] reduxit, et emendatos fastos Christiano orbi commendavit. Rem laude non indignam acceptabant pontificii: plerique protestantes recusabant, id [Note: Ut Caesaris, a quo Iulianum calendarium est: et Caroli M. qui Teutonicas mensium appellationes instituit: et ipsius Constantini, quo praesente et imperante cyclus paschatis in Nicena synodo confectus est. Nec obest, Caesarem fuisse pontificem M. penes quem anni et fastorum cura fuerit. Vide Bernegg. ad Sueton. Iul. c. 40. et Io. Andr. Bosium de P. M. vet. Romae c. 4. n. 7.] principum munus esse rati, non Romani pontificis. Post Gregorium MDCLXXXV.


page 194, image: s218

exstinctum SIXTUS V, obscuro loco natus, per quinquennium praesul, Latinam versionem, ut Tridentini decreverant, suscepit corrigendam, [Note: Titulus erat: Biblia ad praescriptum concilii Tridentini emendata Romae 1590. f. tribus tomis.] magnum quoque collegit thesaurum, non nisi extrema necessitate aperiendum, [Note: De hoc Gregorius Leti in vita ipsius. P. II. p. 279.] quem URBANUS VII. tredecim dierum: hunc GREGORIUS XIV, decem mensium; et Gregorium INNOCENTIUS IX, duorum mensium pontifex sequutus est. CLEMENS demum VIII. vivacior antecessoribus, opus Biblicum a Sixto purgatum [Note: Non obstante decreto Sixti V. sub indignatione omnipotentis Dei et SS. Apostolorum interminati, ne pro alia, quam legitima et authentica sua, quam paraverat, editio haberetur. Vide praefat. Clementinae, et Thomae Iamesii, Angli, Bellum papale seu Concordiam discordem Sixti V. et Clementis VIII. circa Hieronymianam versionem.] denuo correxit et transgressus saeculum, quod enarramus, quinto sequentis anno ex vita emigravit.


page 195, image: s219

§. 70. Turcorum imperatores Selimus II. qui Cyprum occupavit vincendus postea ad Naupactum: Amurathes III. Mohamed III. Walachi accedunt Turcis.

Haec in Italia, quam iterum Turci vergente saeculo terrent, [Note: Vide Thuanum lib. 109. pag. 611. ad annum M DC CXIV.] Rhegium Bruttiorum urbem oppugnantes. Mortuus erat Solimannus in Sigethi, quod Ungariae est, obsidione M DC LXVI. eiusque filius et heres SELIMUS II. M DC LXXI. [Note: Bellum Cyprium quinque libris scripsit Antonius Maria Gratianus, episcopus Amerinus, et Paulus Paruta, Venetorum historicus. Adde Thuanum. lib. 49.] Cyprum Venetis ereptam suae ditionis fecit: ad [Note: Naupactum, hodie Lepanto. Hoc est illud proelium, quod etiam apud Echinades insulas et Naupactnm pugnatum est. Dux Hispanicae classis Ioannes de Austria: sociae naves Pontificis, Venetorum, Sabaudi et rei publicae Genuensis. Thuan. lib. 50.] Naupactum vero ab Hispanis et Venetis navali praelio, eodem anno victus, quum post triennium excessisset, filium AMURATHEM III. successorem habuit: et hic, qui Tartaros Crimenses adiunxit


page 196, image: s220

potius, quam subiecit imperio suo, filium MAHOMEDEM III, M DC XCV. Daci, hoc est, Walachi, ad [Note: Iacobus, Polonorum ope occupaverat Walachiam expulso tyranno: mox ipse Turcis accedit. Thuan. 28. p. 547.] Turcos degressi, rursus eidem, ad quos defecerant, M DC LXXV [Note: Idem Thuan. lib. 58. a pag. 78.] repugnant, sed eo eventu, qui illos ad nostra usque tempora Turcorum stipendiarios fecit.

§. 71. Daniae reges Christianus III. Fridericus II. Christianus IV. Suediae Ericus XIV. Ioannes frater, Sigismundus, qui ob religionem regno excidit, Carolus IX.

Daniae regem Fridericum, M DC XXXIII. exstinctum excepit filius CHRISTIANUS III, cui multa contigere adversa, Christophoro Oldenburgico et Lubecensibus captivum Christiernum restituere conantibus, cui multae etiam favebant provinciae. Auxiliis tamen Gustavi, Suecorum Regis, firmatus, Hafniam M DC LVI. ad obsequium redegit, atque re omni composita, in regna sua introduxit religionem evangelicam. Huic MDCLVIII.


page 197, image: s221

demortuo successit filius FRIDERICUS II, qui cum ERICO XIV, Suediae rege Gustavi filio et anno M DC LX. successore, aequatis utrimque damnis, [Note: Per novem annos bellum extractum. Vide Loccenium in Erico, Thuanum lib. 35. Compositum sub Ioanne rege Stetini M DC LXX.] bellum gessit, anno M DC LXXX. excedens vita, regnum filio CHRISTIANO IV. reliquit. Suediae autem rex Ericus, in proceres saevus et [Note: Cum concubina lictoris filia inito. Loccen. pag. 376. Historiam eius singulari dissertatione exposuit Imm. Weberus, Giessae 1711. 4.] sordido matrimonio pollutus a suis pellitur M DC LXIX, et quem ipse [Note: Loccenius lib. 7. Hist. Sued. in Erico p. 358. quasi perduellem aut in regis caput coniurantem capitis et fortunarum (fratrem Ericus) damnavit. Sed invidia ex meliori ingenio et moribus Ioannis nata. Idem in Ioanne, init. Plurimum Ioannes debet Ponto de la Gardie, cuius vitam Claudius Arrhenius scripsit egregie.] captivum tenuerat, IOANNES frater rex proclamatur, a quo [Note: Loccenius in Erico extremo, qui addit, post novem annorum custodiam mortalitatem explevisse.] vicissim Ericus in carcerem detruditur. Ioannes, Sigismundi Poloni gener,


page 198, image: s222

Russorum [Note: Varia fortuna gestum bellum, sed tandem ad Suedos propendente Loccen.] victor, decessit M DC XCII, cuius filius SIGISMUNDUS, in pontificia religione institutus, ut rex Poloniae in Stephani Bathori locum sufficeretur, excidit paterno regno, quum in [Note: Iesuitas certe post se reliquerat, quum in Poloniam rediret, papismum propagaturos, Loccen. pag. 424. Accesserunt et aliae causae, et bellum contra patruum Carolum, qui abdicato successit.] sacris quaedam novaturus esset; idque patruo illius, CAROLO, Sudermanniae Duci post initium sequentis saeculi collatum fuit, in cuius posteris ad nostra tempora permansit.

§. 72. Reges Poloniae Sigismundus Augustus ultimus stirpis Iagellonidarum, Henricus Valesius, Stephanus Bathori, Sigismundus Suedus. Curlandia a Livonia separata.

In Polonia Sigismundo, de quo [Note: Pag. 488.] supra diximus, M DC XLVIII. filius SIGISMUNDUS AUGUSTUS successit, in quo M DC LXXII. Iagellonidarum stirps excisa fuit, eique[Note: Vide supra pag. 171. 172. Gesta Populi Poloni sub Henrico Valesio singulari libro scripsit Andreas Maximilianus Fredro.]


page 199, image: s223

HENRICUS Valesius, Caroli IX. Galliae regis frater, subrogatus eodem anno, deseruit regnum, cum patrio, fratris morte vacuefacto, commutandum. Quod indignati Poloni, abdicato Gallo, STEPHANUM Bathori, [Note: Pars senatorum Maximiliano Caesari Poloniae regnum offerebant, qui vero cunctabundus, locum Bathorio praeoccupandi dedit, eo gratiori Polonis, quod Annam Iagellonicae stirpis virginem, Sigismundi regis filiam, quamvis aetate provectam, ducturus uxorem erat. Thuan. lib. 62. sub init.] Transiluaniae principem, sibi regem constituunt, qui quum M DC LXXXVI. ex vita excessisset, nulla prole ex Sigismundi Augusti sorore suscepta, ad SIGISMUNDUM, Ioannis Suedi e Catharina, altera Sigismundi Augusti sorore filium, delatum regnum est, cui interea M DC LXI, quum Sigismundus Augustus imperaret, [Note: Livonia adhuc ordinis Teutonici fuerat a magistro recta, qui a magistro Prussiae pendebat nexu tandem illo, pecunia data solutus. Supra pag. 18. seqq.] Livonia coniuncta fuit; et Curlandia novum[Note: Ultimus magister, et primus inde dux Curlandiae, fuit Gotthard Ketler. De utraque provincia, Livonia et Curlandia, Thuanus lib. 28. consulatur.]


page 200, image: s224

Ducem, clientem Poloniae, ex ordinis magistro creatum, accepit.

§. 73. Elisabetha Angliae, et Maria Scotiae regina, mater Iacobi VI, abdicare se regno coacta, et in Anglia tandem capitis supplicio adfecta.

Angliae ELISABETHA imperabat, quum [Note: Vide supra p. 140. not. Erat filia Iacobi V. et Mariae Guisiae; neptis Iacobi IV. et Margaretae, Henrici VIII. Angliae regis, filiae, unde cognatio cum Elisabetha regina.] MARIA Scota, Francisci Galliae regis vidua, Henrico [Note: Et hic Darlaeus, (qui et Stuartus cognominatur, quod maiorum ipsius cognomen erat, et Buchanano Histor. Scot. lib. 7. p. 208. administratorem, sive regni Senescallum significat) hic, inquam, Henr. Darlaeus et ipse ex regio sanguine comes erat, pronepos Alexandri, qui frater regis Iacobi III, proavi Mariae fuit; a qua Dux creatus, post regia dignitate auctus M DC LXIV. Buchanan. lib. 17. p. 606. seq.] Darlaeo nupta, IACOBUM, postea VI. Scotiae regem, peperit. Hic Darlaeus, postquam Davidem [Note: Italum hominem, Pedemontanum genere qui reginae simul ab epistolis Gallicis fuit absente secretario. Camden. Hist. Elis. pag. 114.] Rizium,


page 201, image: s225

musicum artificem, reginae familiarem interfecerat, noctu ipse in lecto M DC LXVII a Bodwellio quodam [Note: Buchananus lib. 18. et Thuan. lib. 40. ex illo. Coniurati pulvere pyrio domum everterunt, quasi casu fuisset necatus, cuius tamen nulla vestigia in corpore erant.] strangulatur, cui quod regina nuberet, parricidii [Note: Buchananus d.l. multa de suspicionibus tradit, quas ad verbum repetit Thuanus lib. 40. Camdenus autem excusat reginam, et mali originem in Muravium comitem, illius nothum fratrem, confert, qui, ut ipse regnaret subornatos, tum reginam ab rege alienatam, tum factis rumoribus invisam populo reddiderit, in id corrupto etiam largitionibus historico Buchanano. Hunc tamen sequuntur Thuanus et Iacobus Meluil, qui reginae a secretis, in Memoriis suis nuper demum evulgatis omnem Mariae historiam exacte exponit. Vide Camdenum Histor. Elisab. ad annum M DC LXVII. principio: et Append. Epistolar. pag. 356. Ioan. Lesle lib. 9. hist. Scot.] suspecta, tumultu orto, et elapso novo marito, regno se abdicare coacta, in custodiam datur, unde in [Note: Hamiltonium primo evasit, ubi plures ex nobilibus fautores invenit, qui cessionem illius, tamquam metu coactae, irritam pronuntiabant. Sed collecto milite se vindicatura vincitur a Muranio; ex quo tempore in Angliam aufugit. Camden. ad ann. M DC LXVIII.] Angliam


page 202, image: s226

evasit, sed ibi quoque Elisabethae iussu [Note: Quia et antea Angliae regnum, quasi legitima heres adfectaverat, insignibus quoque Anglorum usa. Camden.] custoditur, cui quum [Note: Lege Camdenum, passim.] iterum iterumque insidias fecisset, neque res novas moliri desineret; a senatu [Note: Idem Camdenus P. 3. pag. 470. 479. seq.] damnatur et connivente potius, quam iubente Elisabetha capitis [Note: Ibid. p. 522. et pluribus verbis Thuanus lih. 86.] supplicio M DC LXXXVII. adficitur.

§. 74. Philippus Hispaniae rex obsidione liberat Meliten, amittit Tunetum et classem invincibilem: novo bello Gallico lacessitur. Edictum Nannetense. Philippus III.

Philippi Hispaniae regis non semel mentionem fecimus. Addendum memoratis, M DC LXV, [Note: Maltae insulae tentationem scripsit Thuanus lib. 38.] Meliten, equitum Ioannitarum insulam, a Turcis quatuor mensibus oppugnatam, obsidione liberasse. Interiecta victoria ad Echinadas, de


page 203, image: s227

qua [Note: Supra pag. 188.] diximus, Tunetum M DC LXXIII. recuperaturus, classem, Ioanne Austrio duce, in Africam misit, qui urbem etiam [Note: Tunis capta facile, quia Turci praefecti suis diffisi, metu deseruerant. Rex Amida patricida, octogenarius iam, cum filiis Neapolim missus in custodiam, et Mahomed frater in eius locum suffectus. Thuan. lib. 55. p. 1040. Bisertam quoque Hispani occupaverunt. Id. 2. p. 5.] cepit et novum munimentum struxit, sed antequam perficeretur, tam illud cum urbe, quam Guleta, Turcis occupantibus, [Note: Thuanus 58. ad ann. M DC LXXIV.] amittuntur, qui finis fuit Hispanicae in Tunetano regno possessionis. Parum etiam felix erat classe sua instructissima, dicta invincibili, quam M DC LXXXVIII. contra Elisabetham misit.[Note: Causa bellicum Catholica erat Religio, quam ex omni Anglia deturbare conabatur Elisabetha, tum etiam, ne auxilio Belgis praestaret. Accedebat Sixtus V. qui Elisabetham excommunicaverat. Thuanus LXXXI lib. Grotius I. Ann. Strada de B. Belg. dec. 3. lib. Naumachiam istam ligato sermone scripsit Io. Tolmerus.] Hac enim tempestatibus partim, partim etiam hostili impetu


page 204, image: s228

disiecta, irrita fuit expeditio. Ultimis annis novo bello Gallico Philippus lacessitus pacem [Note: Paxa Veruins, Picardiae oppido denominatur. Eius conditiones et leges tradit Thuanus lib. 120. principio, et Grotius Hist. Belg. lib. 7. pag. 320. Causa pacis erat, quod Philippus morti vicinus parem Henrico filium non iudicaret.] Verbini Suesionum MDCXCVII facit, et ipse, contra quem bellaverat, Henricus IV, sequenti anno [Note: A loco sic adpellatum, qui hodie Nantes dicitur. Post multas altercationes hoc edictum regio sigillo firmatum Idibus Aprilis MDCXCVIII. eius promulgatione in tempus, quo legatus pontificius regno excessit, dilata. Dan. Chamier proposuisse dicitur edictum. Vid. L'irrevocabilite de l'edit de Nantes. Histoire de l'edit de Nantes. Edicti articulos vide in Continuat. Thuani lib. 4. p. 156.] Nannetense edictum promulgat, quo libertas protestantibus confirmatur: quo tempore Philippus mortem obiit aetatis ann. LXXI. imperii XLIII, successore relicto PHILIPPO III. quia [Note: Thuanus totam tragoediam clare perscripsit lib. 43. Erat XXVII. annos natus, quum veneno tolleretur. Credebatur de patris nece cogitasse. Certiorem causam reddit Thuanus lib. CXX. suspiciones scilicet de religionis commercio cum Belgii proceribus et Colinio, Gallorum classis supremo praefecto Ionstonus Hist. Britann. lib. 8. pag. 252. omnem causam in Ioannem Austriacum reicit ipsi inimicum. Alii familiarem consuetudinem cum noverca Isabella, ipsi primum in matrimonium promissa obiciunt, quae et paulo post non sine veneni suspicione exstincta, L'Abbé de St. Real vita Don Carlos.] Carolum filium


page 205, image: s229

ob insidias structas et ingenii ferocitatem ipse veneno tolli iusserat, infelix in eo pater, etiam in bellis plerisque, sola Lusitaniae hereditate vel fortuna favente, vel perficiente potentia felicior.

§. 75. Portugalliae reges Emanuel, Ioannes III. Sebastianus, in Africa caesus, Henricus Cardinalis, post cuius obitum Castellae regno Portugallia subicitur. Belgae in Indiam navigant.

Portugalliam ex superioris saeculi anno XCV. ad XXI. huius, quod describimus, EMANVEL rexerat, auctor[Note: Vide Hist. Medii aevi pag. 20. et Hieronymum Osorium, qui XII. libros concinno sermone scripsit de gestis Emanuelis.] indicae navigationis, quam coloniis et munimentis filius IOANNES III. auxit et SEBASTIANO, ex filio [Note: Filius triennio ante patrem defunctus est vita.] Ioanne nepoti trimulo


page 206, image: s230

M DC LVII. fatis concedens, reliquit. Qui quum adolevisset, iuvenili ausu, spretis [Note: In quibus etiam rex Hispaniae Philippus erat; Thuan. lib. 65.] qui dissuadebant, in Africam exercitum traiecit, ut Maroccenum regem Mohamedem, a patruo Meliki pulsum, in regnum armis restitueret: sed acie[Note: Lege Thuanum dicto libro.] victus, captus, interfectus, et nobilissimo quoque in pugna caeso, tristem sui memoriam et exemplum temeritatis reliquit. Quae Portugalliae clades M DC LXXVIII. accidit. HENRICUS igitur, patruus magnus, exuto cardinalis habitu, Rex Portugalliae factus, post biennium ex vita decedens, litem cognatis suis reliquit, verum [Note: Emanuelis, Portugalliae regis liberi, praeter Ioannem, Sebastiani avum, fuere Isabella, uxor Caroli V. imperatoris, mater Philippi: Henricus cardinalis postea rex: Eduardus, pater Catharinae, Ioannis Bragancii uxoris: Beatrix, Carolo Sabaudo nupta: et Ludovicus dux Pacis Iuliae, pater Antonii nothi. Causam Philippi egit Michael ab Aguirre de successione regni Portugallici, et Hieronym. Connestagius de Portugalliae coniunctione cum regno Castellae, per Philippum II.] sororis


page 207, image: s231

filius, Hispaniae Rex, an fratris Eduardi filia Bragancii ducis coniux, ex iure et lege succederet. Sed, ut fieri solet, potentior Philippus ius[Note: Duce Aleno, ex Belgis revocato. Grotius Annal. Belg. lib. 3. p. 67. Eius opera Regi Lusitaniae accessit, per quem Batavos amiserat. Tanto facilius regna quaeruntur.] armis sibi praeripuit et ANTONIO alterius fratris Ludovici notho filio, qui regnum[Note: Plebis magis, quam nobilium auspiciis rex Antonius declaratus, optimo quoque ab inaugurationis sollemnibus se subducente, quod non difficile erat, eventum, qui sequutus est, praesagire, Thuan. lib. 70. In gratiam eius prodiit scriptum de Iure Successionis regiae in regno Lusitaniae, deque legitima Regis Antonii successione Mittelburgi 1591. 8.] invaserat, ad [Note: Proelium Thuanus d. l. descripsit. Antonius fugatus et exsul factus Lutetiae M DC XCV. exstinctus est.] Alacantaram oppresso, Castellae regno Portugallicum subiecit. Qui, quum foederatos Belgas a commerciis suorum arceret, plus suis damni, quam illis intulisse, eventus probavit, dum ipsi sibi ab Indis petiere, quas orientis


page 208, image: s232

merces a [Note: Ut olim Venetiae, ita adhuc Lisbona orientis divitias Europae dispensaverat.] Lusitanis ante acceperant. Sed ab origine Belgicorum tumultuum ordiendum est.

§. 76. Belgae foederati Hispanorum iugum excutiunt. Margaretha gubernatrix. Guilielmus Arausiacus. Gueusii. Ferdinandus Albanus. Sanguinis senatus. Requesenius.

PHILIPPUS ad regnum capessendum [Note: Anno M DC LIX. abiit Philippus in Hispaniam.] abiturus MARGARETHAM [Note: Ita dictam, quia Octavii Farnesi, Parmensis ducis vidua erat. Sollemne enim Belgis fuit, illustri femina gubernatrice uti, Maximiliani I. silia et Maria Caroli V. sorore et Ungariae regina.] Parmensem, notham sororem suam, regendo Belgio imposuerat, quae Antonii Perenotii cardinalis Granuellani consiliis usa, ceteros proceres ac senatores offendit, in quibus GVILIELMUS erat, princeps Arausiacus et Egmundus ac Hornanus, comites. Qui questi apud regem, obtinuerunt tandem, ut cardinalis [Note: Anno M DC LXIV. Grot. Annal. Belg. lib. 1. p. 16. Strada lib. 7. p. 27.] revocaretur: sed


page 209, image: s233

quod ipse instituerat, Ulricus Viglius et Carolus Barlamontius persequebantur, ut in Hispanos odium nihil minueretur, sed prope res tumultum esset, quum minis, poenis protestantes urgerentur, ut ad sacra repetenda, quae deseruerant, se conferrent. Plus, quam CCCC. nobiles viri, [Note: Id foedus compromissum dicebant, quod invicem promittebatur de libertate et religione tuenda.] foedus inierunt de tuenda religione, a gubernatrice[Note: Supplicum litterarum formula gemina est apud Schardium in Maximiliani II. rebus pag. 47. 60.] petentes, ut duriores leges in causa sacrorum latae, refigerentur: qui quod nihil impetrarent, contempti ab illis, qui circa regnatricem erant, et [Note: Grotius Annal. I. p. 20. Gueusiorum nomen, que quum ambesas fortunas foederatis alii exprobrarent, ipsi in honorem traxere, parum fausti nominis appellatione professi, fidem sibi in regem ad mendicitatem usque constitutum. Bizor Histoire Metall d'Hollande sub init.] Gueviii appellati, quod mendicos sonat; etiam ad regem legati infectis rebus reverterentur: concitatior populus factus, [Note: Grotius Annal. I p. 22. Strada lib. 5.] templis direptis, sancta simulacra fregit, quem


page 210, image: s234

motum gubernatrix milite, principes viri oratione suppresserunt. Qui prudentiores erant, magnum malum ominati, in exteros exsulatum ibant, et ipse Arausionensis in [Note: Nassoviam ad fratrem. Grot. libr. 1. extr.] Germaniam secessit, nihil moderatum ab Hispano milite, qui adventare nuntiabatur, sibi et patriae exspectans. Hunc Ferdinandus Albanus [Note: Iter Albani (Duc d'Alba) Meursius in Guilielmo lib. 4. ineunte scripsit. Ex Hispania navi Genuam delatus, collecto in Italia milite per Allobroges et Burgundos in Belgas perrexit.] abducebat; qui statim Egmundum Hornanumque, quasi auctores tumultus, prehendit et maiestatis damnatos [Note: Idem Meursius lib. 4. Guilielmi p. 46. Grotius lib. 4. post princ. Bruxellis in foro supplicium sumebatur.] supplicio capitis adfecit. Nec mitior in socios fuit, quos undecumque[Note: Nobiles magno nnmero capitis poena Albanus adfecit, ante supplicium Hornani et Egmundi. Meurs. lib. 4. Guilielm. p. 45. 46.] suspectos ad poenam trahebat, [Note: Grotius lib. 2. post init. et Schardius in reb. Maximil. II. p. 63.] XII. viris constitutis, quem sanguinis


page 211, image: s235

senatum appellabant. Plenum exsiliis mare, plenae bustis urbes et patibulis damnatorum, et tam tristis ubique facies, ut qui viderant, quid ultimum in libertate esset, iam sentirent, quid in seruitute extremum. Ingens haec novis rebus materia, unde defectio civitatum, quae ducem et ultorem [Note: Dordraci foedus initum, et Arausionensis dux constitutus. Grot. lib. 2. p. 36.] Guilielmum poscunt, qui et antea, et frater Ludovicus, id [Note: Guilielmus in Brabandia: in Frisia Ludovicus, ubi Arembergium gubernatorem vicit, ipse vero post paullo ab Albano fugatus, fratrem Adolphum in priore pugna amiserat. Grot. 2. pag. 30.] tentaverant, sed repulsi ab Albano, novam occasionem circumspiciunt, quam etiam invenere, quum exules Belgae, piratica se tolerantes, [Note: XXIV. navigia erant, quae duce Guilielmo, comite de Marca, oppidum maritimae orae, quam neglexerat Albanus, Brilam ceperunt. Grotius Annal. 2. p. 35. et Meteran. lib. 4. qui addit, non id propositum fuisse naviculariis, sed vento destitutos, et elapsis navibus, quibus inhiabant, hoc tandem, ne nihil agerent, consilium cepisse, quod displicuerit Arausionensi, inde verito, ne Albanus hoc impetu excitatus maiora consilia impediret: loci tamen opportunitate considerata factum approbasse.] Brilam oppidum


page 212, image: s236

M DC LXXII. occupaverunt. Ludovicus quoque Guilielmi frater, Montes, Hannoniae urbem [Note: Paucis primo intraverant alieno habitu, quasi vini mercatores, qui portam pluribus aperuere, hortaturis cives ad defectionem, offensos nimieta tributi, hoc est, decimarum, quas Albanus exigebat. Capta urbs XXVI. Mai M LXXII. Meteran. lib. 4. p. 154.] astu cepit, [Note: Strada lib. 7. pag. 267. Potitus urbe ante mensem obsidionis tertium Albanus, quamvis eodem tempore obsideret urbem, et ipse ab Orangiano exercitu obsideretur. Fregit Ludovicum non tam fratris Arausionensis labor irritus, qui soluturus obsidionem cum exercitu venerat quam fama lanienae Parisiensis, quia Gallico auxilio, Colinio accurante, adhuc usus fuerat. Dedita urbs XIX. Septemb. eiusdem anni.] difficiles Albano ad recuperandum. Quem quum rex sensisset, non provinciis [Note: Propter nimiam asperitatem, quippe ipse iactare solitus, quinque annis, quibus Belgicae praefuit, XVIII. hominum milia carnisicis ministerio se sustulisse Grotius lib. 2. p. 43.] pacandis, ei M DC LXXIII. successorem dedit, mitiore ingenio hominem, REQUESENIUM,


page 213, image: s237

qui Ludovicum Nassovium, copias novas adducentem prope Noviomagum [Note: Caeditur Ludovicus Nassovius cum Henrico fratre et Christophoro Palatino, Grotius d. l.] cecidit, impedire autem non potuit, quo minus [Note: Ab Arausionensi oppugnatum et sociis. Vide Meteran. lib. 4. et Grotius d. l.] Mittelburgum expugnaretur, classe Hispanorum, quae auxilio veniebat, praelio a sociis lacerata. Disiectus hinc, urbem Leidam obsedit, nec vero, ut dederet se, vel extrema[Note: Lege Cunaei orationem I. Nec vero deditio facta, sed mari terris immissio, et Panico terrore ex casu muri, soluta obsidio. Grot. 2. p. 45.] fame coegit.

§. 79. Pax Gandavensis. Ioannes Austriacus, gubernator. Matthias Austriacus a foederatis electus gubernator. Franciscus Valesius. A. lexander Farnesius succedit exstincto Ioanni.

Hoc M DC LXXVI. subita morte intercepto, ad [Note: Grotius d. l. p. 46.] senatum summa rerum est delata, qua tempestate[Note: Articulos pacificationis vide apud Meteranum lib. 6. ad ann. M DC LXXVI.] Gandavi pax conveniebat, ut legibus Albani abrogatis, Hispanus miles abduceretur. Paruit rex necessitati, et


page 214, image: s238

foedus ratum habuit, spe non incertus, ab [Note: Don Iuan de Austria.] Ioanne notho fratre, quem gubernatorem mittebat, cuncta recuperari posse. Hic mitiora prae se ferens, et Gandavensem pactionem subscriptione sua probans, paullo post, quum[Note: Specie securitatis suae occupavit, quasi insidias ex litteris ignotis metueret, futurum esse, ut captivus in Seelandiam abduceretur. Meteran. lib. 7. p. 270.] Namurcense castellum ex improviso occupasset, tantum in se odium citavit, ut novo tumultu [Note: Grotius lib. 2. 48. Deiectis passim arcibus seruitus exuta. Et Meteranus lib. 7. p. 277. nominat Gandani, Ultraiecti, Rysselii, Valentiennae etc. castella.] castella Hispanorum diruerentur. Guilielmus ad praefecti dignitatem a [Note: Lege Grotium lib. 2. sub finem: ubi etiam de Duce Arscotio habes, et Electione Matthiae.] Brabandis vocatus: cui alii Arscotanum praeferebant, qua dissensione factum, ut Austriacus[Note: Rudolphi imperatoris frater, post successor, nullo palam imperatoris adsensu, ne Hispanum offenderet. Grot. d. l.] MATTHIAS gubernator M DC LXXVII. eo pacto


page 215, image: s239

eligeretur, ut cuncta senatus consilio et ductu Guilielmi administraret. Sed horum copias Farnesius[Note: Belgicae quondam rectricis filius: Caroli imperatoris nepos. Hic auxilia ex Italia adduxerat.] Alexander, Parmensis dux, qui auxilium Ioanni ferebat, ad [Note: Gemblacum vel Gembliniacum Brabandiae, Gemblours. Origo cladis, quod exercitus Belgarum ducum discessu in dies minuebatur. Grotius l. 3. post princ. Add. Meteran. lib. 8.] Gemblacum vincit, quem ordines ut ulciscantur, Henrici III. Galliarum regis, se fidei tradunt, qui vero non sibi, sed FRANCISCO fratri [Note: Alenconium Normanniae oppidum, unde Franciscus Valesius Duc d'Alencon appellatus.] Alenconio duci, acceptabat: quem discordia provinciarum impedivit, quo minus aliquid et se et fratre dignum perficeret. Sub [Note: M DC LXXVIII. Grotius lib. 3. pag. 60. Ioannem Austriacum fortunae suae iratum non aegre mortem subiisse tradit: nec sine veneni suspicione periisse, qui ex maioribus ausis, quam pro natalium conditione, aulae invidiam collegerat.] idem tempus subita vi morbi Ioannes exstinctus, Parmensi gubernacula reliquit, qui omnia contra pactum, Gandavi inditum, agebat, idque hoc facilius, quo


page 216, image: s240

maius [Note: De hoc egregie Grotius lib. 3. p. 57.] dissidium provinciarum erat in causa religionis.

§. 78. Foedus quinque provinciarum, et aperta ab Hispanis secessio. Matthias dimittitur: Franciscus in Galliam revertitur: Arausionensis interficitur. Mauritius Guilielmi filius Hollandiae, Seelandiaeque praefectus, Ernestus et Albertus Austriaci. Induciae duodecim annorum.

Cui ut consuleret Arausionensis et simul patriae libertati, conventum M DC LXXIX. Traiecti Batavorum egit, quo [Note: Geldria, Hollandia, Seelandia, Frisia et Ultraiectina. Summa foederis apud Grotium est, pag. 63. Auctor foederis Guilielmus Arausionensis, ut unum faceret Remp. inducias, tributa, pacem bellum.] quinque provinciae foedus iunxerunt, (Groningensis, et quae trans Isalam est, post accessere) quae origo est foederatae in Belgis rei publicae. Tentata quidem insequenti anno paxfuit Coloniae, [Note: Acta pacisicationis prodierunt Antwerpiae 1580. 8. Obnitebatur potissimum Arausionensis, bene praevidens omnem cum rege pacem in suam perniciem fore. Divulso hinc Belgio, tot inter partes medius ipse, atque eo cunctis invisus, ne pariter hostibus et inimicis dederetur, haut temere metuebat. Pacis leges cultum latinae religionis, solitum in principem obsequium, Gandavensis foederis comprobationem continebant.] auctoritatem interponente


page 217, image: s241

Rudolpho Imperatore. Verum, cum iam omnia in nimium discrimen adducta, irrita fuit. Quum pergerent Hispani provincias vexare, nec pactis starent, et foederibus, atque sic nulla spes pacis superesset; [Note: Grotius annal. lib. 3. p. 70.] auctor sociis Guilielmus fuit M DC LXXXI, ut ab Hispanis deficerent, et Philippi nomen tamquam hostis eiurarent, quo tempore [Note: Idem dicto libro p. 71.] Matthias honorifice dimissus fuit. Rursus accitur ex Gallia rector, idem Franciscus Valesius, cuius brevi post paenituit, quum id agere deprehensus est, ut singularem sibi [Note: Valesius adpetebat matrimonium Elisabethae, certis etiam conditionibus de eodem agebatur, utcumque religio dissideret. Sed, sive dolo instituti simulatio, seu fraternae offensiones impedimento fuerunt. Reversus ex Anglia sollenni ritu et magnifico cum adparatu Brabantiae Ducis et Flandriae Comitis titulum adsumpsit, certis tamen legibus adstrictus. In Hollandos et Seelandos nullum, nisi nominis ius temporarium habebat. Arausionensis sibi munitissimas gentes reservarat, etiam nomen eius actis praescriptum, Comitis quoque titulus a plerisque delatus. Lege Grotium Ann. 4. p. 77.] potentiam muniret;


page 218, image: s242

quod quum non posset in republica perficere, in Galliam reversus, maerore haud multo post exspiravit. Rebus sic ubique adflictis M DC LXXXIV. gravius damnum, mors Arausionensis principis accessit, Delphis a [Note: Balthasare Gerhard, cuius supplicium fuit, ignito forcipe carptum in quatuor partes discindi, Meteran. lib. 12. Auctor caedis honoribus, divitiis, impunitate etiam ante peccatorum singulari edicto contra Arausionensem publicato invitatus. Adversus novi moris edictum Arausionensis apud Ordines Belgicos et Christianos principes libello se defendit, adiuvante Petro Villerio, homine Gallo subacti ingenii. Grotius Ann. 3. pag. 71.] Burgundione quodam, globulo traiecti. Filio MAURITIO, decem octo annos nato, [Note: Grotius lib. 4. p. 86.] Hollandiae Seelandiaeque praefectura: Hohenlohio, expertae militiae duci potestas vicaria data: summum regimen foris [Note: Mortuo Mauritio, omne concidebat obsequium ut sine externae potestatis firmamento restitui non posset. Plebs enim procerum auctoritatem coeperat contemnere, et miles obsequio imparatus. Legati ex Gallia et Anglia adventabant, consolaturi de morte principis et auxilia promissuri. Sed dubitabatur, utrius regimen praeferreretur. Tunc primum arcanum patefactum, Belgas sub domino esse posse, non sub Hispano. Nam minora multa postulabantur, quam a Francisco, et quae secretiora legati habebant mandata, ex offensae metu statim aperiebant.]


page 219, image: s243

petebantur, quod quum Galliae rex recusaret, intestinis bellis distentus; ab Angliae quidem regina [Note: Robertus, comes Leycestrius. Elisabethae quidem omne delatum Imperium. Sed prudens femina detractabat ob invidiam interversae dominationis. Foederis leges erant, ut auxilia mitteret, quae propriis stipendiis militarent, praefectus militiae cum Anglis duobus summo senatui interesset, naves classi adderet, et pro impensis pignoris loco esset Brila et Flissinga.] missus cum auxiliis, qui res turbatas ordinaret: nec vero fructum inde res publica cepit ob [Note: Leycestrii ducatu non solum Grave et Venlo amissa, sed Daventria etiam et oppositum Zutphaniae munimentum manifestius ab Anglis prodebantur. Grotius Annal. 5. p. 97. 102. et 103.] dubiam fidem auxiliorum. ALBERTUS


page 220, image: s244

Austriacus, qui fratri [Note: Ernestus Rudolphi imperatoris frater, regis Hispaniae auspiciis brevi tempore Belgio praefuit, immissus M DC XCIV, mortuus sequenti anno Thuan. lib. 109. seqq. Grotius Hist. Belg. lib. 3. et 4.] ERNESTO successerat, nec [Note: Albertus, minimus filiorum Maximiliani II, cardinalis, post gubernator Belgii et maritus filiae regis Hispani, quae opulentam dotem adferebat Burgundiam et Belgicas provincias, quia fore sperabatur, ut Belgae foederati facilius Germano se principi restituerent.] dotis titulo, quam Isabella Clara Eugenia, Philippi filia adferebat, persuasit foederatis, ut in ipsius se fidem darent, quod Hispanorum suspecta adfinitas erat. Potentiores etiam facti [Note: Primum quatuor naves M DC XCV. supra caput Bonae spei praeteruectae in Indiam orientalem venerunt. Thuan. lib. 117. p. 777. Eodem tempore in septentrionem longius progressi, sed glacie detenti cursum sistere cogebantur. Ibid. pag. 779. Repetita orientalis navigatio maiore successu M DC XCVIII. ibid. lib. 121.] orientis commercio, ad quod viam [Note: De quo interdicto supra pag. 201.] interdicto rex aperuerat; et extremo saeculo apud [Note: Proelium apud Nieuport scripsit Meteranus lib. 21. Grotius Hist. lib. 6. ad annum M DC C, et singulari tractatu Ant. Noviomagus.] Novum


page 221, image: s245

portum victores, nihil pensi externa auxilia habebant, eoque res ipsi suas adduxerunt, ut Hispani post Ostendae [Note: Utpote per triennium extractam ab M DC CI. usque M DC CIV.] operosam magis, quam utilem obsidionem [Note: Vide Grot. lib. ult. Meteranum lib. 28. Nec prius foederati in conditiones, ab Hispanis propositas, consensere, quam illis extortum fuit, ut agerent TANQUAM cum libera republica in quam nihil iuris sibi arrogent, uti articulo I. induciarum expressum est. Contin. Thuani lib. 2. pag. 32. Plura de his induciis singulari libro scripserunt Io. Meursius et Dominicus Baudius.] proniores ad inducias essent, quam ipsi foederati, qui tandem per XII. annos servandae [Note: Induciae promulgatae sunt Antwerpiae XVIII. Calend. Maii M DC CIX.] post initium sequentis saeculi convenerunt.

§. 79. Mors Georgii Ernesti Hennebergici et Ottonis Hoyensis. Gebhardus Truchsesius amittit Archi-Episcopatum Coloniensem, quem reformare voluerat.

Historiis exactis, illustrium mortes, integram gentem exscindentes, adiungemus. Huius generis fuit excessus GEORG. ERNESTI Hennebergici, cum quo antiqua gens, inde ab anno


page 222, image: s246

M CCCX. in principem locum evecta, M DC LXXXIII. exspiravit, Saxonum utraque domo Ernestina et[Note: Pactum erat cum Ernestina sola M DC LIV; bello autem Gothano interveniente, Augustus pro sumptu impenso hereditatis partem poposcit, et quincuncem obtinuit. Imhof. Notit. Proc. lib. 4. c. 3. n. 13. Mulleri Ann. Sax. ad a. 1554.] Albertina ex pacto succedente, qui Meinungae commune regimen provinciae administrandae constituerunt. Sub idem tempus exstincta fuit[Note: Horum exitum et possessionis divisionem descripsit Chytraeus Sax. lib. 25. p. 756.] Hoiensium comitum gens in ultimo OTTONE, possessionibus ad Luneburgenses et Brunsuicenses duces, ex parte etiam ad Hassos delatis. Coloniensis dioecesis alios motus habuit, quibus non familia, sed conatus, protestantibus septemuiratum addendi, exspiravit. De Hermanni rebus[Note: Vide pag. 95. seqq.] supra dictum: nunc GERHARDUM [Note: Fuit Baro de Walburg, cognomento Truchses Merssaeus pag. 157. qui in hoc electore desinit antequam mutaret religionem.] Truchsesium Coloniensem Archiepiscopum


page 223, image: s247

memoramus, Reformatorum confessionem sequutum [Note: Totam historiam vide apud Browerum Annal. Treu. lib. 22. p. 419. et Michaelem ab Isseldt de bello Coloniensi.] uxorem duxisse illustri Mansfeldensi genere natam. Tuebantur protestantes, IO. CASIMIRUS Palatinus fortiter, languidius Lutherani: atque sic factum, ut Pontificii Hispano milite praevalerent, et eiecto Gebhardo successorem darent ERNESTUM, Boiariae ducem, adhuc antistitem Leodiensem.

§. 80. Historia litteraria huius Saeculi.

Magnus etiam XVI. saeculo litterarum proventus fuit, et renatarum mater Italia tulit Petrum Bembum, Philippum Beroaldum, Aldos Manutios, avum et nepotem et inter utrumque Paullum, Aldi maioris filium, minoris patrem, Caelium Rhodiginum, Nicolaum Machiavellum, Caelium Curionem Secundum, sed hunc in Helvetiis, ubi exsulavit, clariorem: Marium Corradum, Carolum Sigonium, Petrum Victorium, Fuluum Ursinum, Paullum Iovium, Io.


page 224, image: s248

Franciscum Picum Mirandolae comitem, Franciscum Guicciardinum, Guidonem Pancirollum, Hubertum Folietam, Octavium Ferrarium, Sanctum Pagninum, Andream Alciatum, Hieronymum Cagnolum, Paulum Parutam, Petrum Martyrem, Polydorum Vergilium, Sebastianum Castalionem, Franciscum Robortellum, Onuphrium Panuinium, Benardinum Scardeonium, et ne quis sexus a laude cessaret, [Note: Virorum nomina satis nota et celebrata: haec doctissima femina, Fuluii Morati Mantuani filia, nupsit Andr. Grundlero, medico, cum quo Suinfurtum in Germaniam profecto, inde Heidelbergam, ubi obiit anno M DC LV. aetatis XXIX. Exstant politissimae eius epistolae Latinae, etiam Graeci quidam sermones et carmina, testes ingenii atque pietatis.] Olympiam Fuluiam Moratam. Et Gallia habebat, quorum se nominibus efferret. In quo numero sunt Stephani, [Note: Theodorus Iansenius ab Almeloveen vitas Stephanorum scripsit.] Robertus, Henricus, Carolus; Adrianus Turnebus, Guilielmus Budaeus, Claudius Sesellius, Paulus Aemilius, [Note: Hic Veronensis quidem patria est, Parisinus in aede Deiparae sacerdos, quem tanto magis Galli sibi vindicant, quod in eorum historia scribenda vel XXX. annis insudaverat.] Guilielmus et


page 225, image: s249

Martinus Bellaius, Iacobus Ludovicus Strebaeus, Andreas Tiraquellus, Carolus Molinaeus, Petrus Ramus, Dionysius Lambinus, Gentianus Heruetus, Guilielmus Postellus, [Note: De hoc eiusdemque scriptis plenius Obs. Halenses Tom. 1. obs. 21. et tom. 4. obs. 12.] Marcus Antonius Muretus, Ioannes Bodinus, Iacobus [Note: Sadoletus, episcopus Carpentoractensis sed patria Mutinensis, cuius memorabilis est epistola ad Melanchthonem, quae in Vita eiusdem a Camerario scripta invenitur.] Sadoletus, Iulius Caesar Scaliger, Elias Vinetus, et qui iuris scientiam politiori doctrina ornatiorem fecerunt, Iacobus Cuiacius et Franciscus Hotomannus, ac indignus [Note: Brissonius M DC XCI, quum Lutetia ab Navarro obsessa erat, capite punitus fuit a sexdecimanorum, quae intra urbem erat, turbulenta factione Thuan. lib. 102.] supplicio, quod passus est, Barnabas Brissonius: quibus accedunt Pithoei fratres, Petrus et Franciscus, licet [Note: Franciscus Pithoeus mortuus M DC C XXI. Petrus M DC XCVI.] alter saeculo, quod explicamus, cum


page 226, image: s250

Is. Casaubono supervixerit. Ex Anglis clarent Thomas Linacer, Thomas Morus, Io. Fischerus, Robertus Barns, Thomas Cramerus, Rogerius Ashamus. Ex Scotis Georgius Buchananus. Hispania tulit Aelium Antonium Nebrissensem, Antonium Augustinum Caesaraugustanum, et Petrum Ciacconium Toletanum, Ioannem Ludovicum Vivem Valentinum, Alphonsum Ciacconium, Antonium Guevaram, et ex sequiori sexu Aloysiam Sigaeam, laudatissimam feminam. Nec Germania nostra expers huius gloriae fuit, quam attulerunt ei Ioannes Reuchlinus, Philippus Melanchthon, Ioachimus Camerarius, Martinus Bucerus, Ulricus Huttenus, Petrus Mosellanus, Eobanus Hessus, Guilielmus Xylander, Bilibaldus Pirckheimerus, Conradus Peutingerus, Henricus Cornelius Agrippa, Theophrastus Pararacelsus, Ioannes Trithemius, Ioannes Cuspinianus, Ioannes Auentinus, Ioachimus Fortius Ringelbergius, Beatus Rhenanus, Iacobus Wimphelingius, Petrus Lotichius, Georgius Sabinus,


page 227, image: s251

Schardius, Michael Neander, Reinerus Reineccius, Fridericus Sylburgius, Ioannes Sleidanus, Georgius Spalatinus, Godescalcus Stewechius, et ex Iudaeis R. [Note: Se ipsum enim vocat Askenasi, hoc est, Germanum. Sebast. Munsterus opuscula eius multa latine vertit: Romae autem aliquamdiu vitam elegisse et scripsisse constat.] Elias Levita. Belgarum in primis laus immortalis floret, Erasmi [Note: Ut vulgo appellatur. Non autem Roterodami, sed Goudae natum Erasinum fuisse, Vir clarissimus et amicus noster Th. Ians. ab Almelouveen in Amoenit. Philolog. ostendit. Auctor vero additionem ad Guicciardini Belgium p. 192. de Gouda dicit: Oriundus in hac urbe magnus ille Desiderius Erasmus, Goudae enim conceptus et utero gestatus, Roterodam i (quo, cum ad pariendum vicina esset mater, se certa de causa contulerat) in lucem editus. Vid. Baylii Dictionarium.] Roterodami, Adriani Iunii, Iulii Lipsii, Gerhardi Geldenhaveri, Suffridi Petri, Francisci Raphelengii, Laevini Turrentii, Guilielmi et Theodori Canterorum fratrum. Helvetia habuit [Note: Italus fuit, in Taurinis natus, in Italia aliquando doctrina clarus: pulsus inde religionis causa, Basileae per XXIII. annos humanitatis litteras docuit; exstinctus M DC LXIX. Thuan. l. 46] Caelium Curionem


page 228, image: s252

Secundum, supra a nobis laudatum; dedit Huldericum Zwinglium, Ioan. Oecolampadium, Conradum Gesnerum, et Aldi ac Stephanorum aemulos, Hieronymum Frobenium et Io. [Note: Hunc quoque Thuanus lib. 43. extremo in claris viris et bene meritis ponit, qui quum vita migrasset, academiae humeris (Basileensis erat) elatus fertur M DC LXVIII. et septiltus in templo maiore iuxta Erasinum et Sebastianum Munsterum.] Oporinum: vicina Brisgoia Ulricum Zasium, humanioribus aeque doctrinis et legum singulari peritia tinctum: et Henricum Glareanum itidem Friburgi docentem; Borussiam Nicolaus [Note: Copernici et Tychonis vitam scripsit Petrus Gassendus: Ille M DC LXXXI. mortuus: hic M DC C XII.] Copernicus, et Daniam Tycho de Brahe tamquam sidera illustrarunt, qui in caeli et astrorum motu scrutando omnium sollertissimi fuere. Ignoscant praeclarae animae, si quas festinata brevitas [Note: Quam facile enim hoc fieri potest, sicut inter scribendum iam exciderant Petrus Faber, Franciscus Modius, Hieronymus Magius, Ioannes Wowerius, et alii, quorum etiam nonnullos sequenti saeculo laudabimus, quia vergente sexto decimo et ineunte septimo decimo pariter clari et insignes, ut ipse Lipsius, Schottus, Scaliger Iosephus fuerunt.] praetermisit.


page 229, image: s253

§. 81. Novae Academiae.

De singulis haec ingeniis: universis formandis novas officinas, novas academias institutas laudamus. Saeculi, quod enarravimus, altero anno Wittenbergensem Fridericus sapiens, sexto Francofurtanam Ioachimus I, ambo electores, condiderunt. Annus erat XXVI, quum princeps Philippus simile opus Marpurgi moliretur, quod trigesimo quinto perfectum fuit: quadragesimo quarto anno Regiomontana orta opus Alberti Brandenburgici, primi Borussorum ducis: et[Note: Anno M DC XLIX. Conditor Dillinganae erat Otto Truchsesius, Episcopus et Cardinalis Augustanus Middendorp. de Acad. p. 523.] medio fere saeculo, episcopo Augustano auctore, academia Dillingensis: at octavo quinquagesimo Io. Friderici Electoris filii Ienensem consummarunt, [Note: Exstat de eo Io. Stigelii oratio de causis, quare constituantur Academiae, habita in Academiae inauguratione 2. Febr. 1558. Accessit eiusdem epistola, narrationem continens celebratae inaugurationis pompae.] decem ante annos


page 230, image: s254

coeptam. Rex quoque Philippus, aemulatus Germanos, Duaci Flandriae anno LXII, et LXVIII. Argentoratensis civitas intra moenia sua, et Bataviae ordines LXXV. anno Lugduni litterarum sacraria constituerunt. Certatum in hoc studio est, et sequuto anno LXXVI. Iulius Brunsuicensis Helmstadiensem, et LXXIX. Norimbergensis senatus Altorfinam, et LXXXV. Franeckeranam Frisones statuerunt.


page 231, image: s255

HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM.

§. 1. Donawerda proscripta. Unio. Liga. Successio Iuliacensis.

Novum saeculum novas turbas mox in gravius bellum erupturas, attulit.[Note: Thuanus lib. 138. late tumultum et quae sequuta sunt, exposuit. Burgoldensis ad Instr. Pacis p. 2. p. 62.] Donawerdae, quae libera civitas imperii erat, Augustanae confessioni addicta, abbas coenobii, quod in illa est, sua publica sacra, processionem vocant, praeter solitum M DC C VII. peragere tentabat, quod quum vulgus impediret, eo res adducta fuit, ut proscripta civitas et privilegiis exuta, Boiariae adiudicaretur. Insolens poena protestantibus videbatur, qui foedus idcirco (unionem [Note: Unio haec dicta evangelica, quae ex reformatis potissimum constabat qui securitatem petebant suae religionis. Caput erat Fridericus IV, Elector Palatinus: auxilia offerebat Henricus IV. Rex Francorum. Conventus erat Halae Svenorum. Conclusa MD CXI. Unioni opponebant Catholici Ligam, cuius caput Maximilianus, Dux Bavariae, Palatini aemulus: conventus Wurtzburgi. Lundorpii Acta Publica tom. 1. lib. 1. c. 16. Ludolphi Schaubühne lib. 10. c. 2.] vocabant) ad


page 232, image: s256

vim, si inferretur, propellendam inierunt, cui aliud pontificii, quod Ligam dicebant, opposuere. Quo [Note: Eodem anno MDCIX. Unio et Liga ortae, et lis de Iuliacensi successione, Io. Guilielmo mortuo, nata.] tempore IO. GVILIELMUS, dux Clivensis et Iuliacus, sine prole decedens, agnatis litem hereditatis reliquit. Maximilianus I. Imperator Alberto Saxoni, Ernesti electoris fratri, auxilii bellici [Note: Quod in Belgicis bellis pro Maximiliano gestis nec non Ungaricis metuerat.] praemium, successionem Iuliaci et Bergensis ducatuum promiserat. Mortuus est GVILIELMUS sine virili prole M DC IX. cuius ne Saxones heredes essent, gener IOANNES Clivensis obstabat, quem ne Gallis accederet, [Note: Eo usque controversia extracta fuit.] Carolus V. salvo utriusque partis iure, confirmavit. Ioannis filiam Sibyllam IO. FRIDERICUS,


page 233, image: s257

electoris Saxonici filius, eo pacto M DC XXV. duxit, ut si Ioannes ex Iuliaca nullum filium susciperet, Clivensis aeque et Iuliacensis penes [Note: Primum Alberto animoso eiusque posteris spes successionis facta: postea ad Ernestinam quoque domum extensa.] Saxones esset hereditas. Conditio irrita fuit, filio nato GVILIELMO, qui adultior factus, ducta Ferdinandi filia, asoceri fratre Carolo V. impetravit, ut ad feminas etiam successio pertineret. Eius filio IO. GVILIELMO, M DC C IX. defuncto, lis [Note: Singulorum argumenta vide apud Spenerum Op. Herald. paris. pec. lib. 1. cap. 13. §. 8. p. 81. et Burgoldum disc. ad Instrum. Pac. P. I. p. 32. Ludolph. Schaubühne lib. 9. c. 2. et lib. 10. c. 1.] inter sorores aut posteros illarum orta est. Primae Borussorum duci ALBERTO FRIDERICO nuptae, filiam Annam [Note: Electori Ioachimo II. successit M DC LXXI. filius Io. Georgius: huic M DC XCVIII. itidem filius Ioachimus Fridericus: et tandem huius filius Io. Sigismundus M DC CVIII.] IO. SIGISMUNDUS Brandenburgicus elector IOACHIMI FRIDERICI filius, IO. GEORGII nepos, in matrimonio habebat: secunda


page 234, image: s258

superstes PHILIPPO LUDOVICO, Palatino Neoburgico coniuncta erat: tertia itidem superstes, IOANNI Bipontino. [Note: Controversiae rationem sequens schema monstrabit.
[Gap desc: table]
]
Multa his contentio fuit tam inter se,


page 235, image: s259

quam cum Saxonibus, ut Belgae etiam, quibus tum otium erat, in societatem litigantium venirent. Hispani enim [Note: Praesertim posteaquam Wolfgang. Guilielmus, Philippi Ludovici filius, ad pontificiam religionem a Lutherana transierat. Ab hoc Palatinatus Neoburgicus ad Pontificia sacra reductus est, et illustre gymnasium Lavinganum, avi Wolfgangi Palatini opus, a patre Philippo Ludovico mirifice auctum (ad quod magni nominis professores theologos, ibi coniunctos et collegas, aluit Philippum Heilbrunnerum et Georgium Zaeemannum) M DC C XVIII. dissolutum fuit. Plura et egregia de hoc gymnasio tradit eiusdem rector et iuris professor, D. Georgius Cleminius, funebri laudatione incluti Philippi Ludovici M DC CXIV. Augusto mense humanis rebus erepti. Pietas iubet, avi mei Christophori et proavi Iacobi Cellarii, Augustani, qui eiusdem gymnasii professores fuerunt, memoriam meritis ipsorum dignam, occasione invitante, non praeterire.] Neoburgicum, Spinola duce; foederati Brandenburgici partes tuebantur[Note: Vide continuationem Thuani in singulis his annis per diversos libros.] occupata, adempta, recuperata multa per vices sunt, ut fieri in bello solet, nec[Note: v.g. Erfurti, Numburgi, Iuterboci, Vesaliae, Coloniae etc. De singulis idem Thuani continuator legatur.]


page 236, image: s260

conventibus ad transigendum institutis componi certamen potuit, donec tandem ita duae partes convenirent, ut Brandenburgicus cum Marchano comitatu Clivensem ducatum, Neoburgicus Iuliacum et Bergensem possideret, reliquis ius suum tantum titulo usque ad hunc diem contestatis.[Note: Lis tamen de hac successione in aula Imperatoria adhuc agitur, cum per Instrumentum Pacis ad Ordinarium Processum causa remitteretur.]

§. 2. Carolus et Gustavus Adolphus, reges Sueciae. Turcorum imperatores, Mohamed III, Achmed, Otmanes, Mustapha, Murad IV.

De induciis [Note: Sub finem saeculi superioris, pag. 215.] supra diximus, quae non, ut sperabatur, prostrata erexerunt, sed acriori stimulo, ut solet secundis rebus, foederatorum animos explorarunt. Iacobus Arminius, Lugdunensis professor, a trita suorum doctrina in [Note: In quinque articulis, de Praedestinatione, Redemptione, per Christum facta, Libero hominis arbitrio, Conversionis gratia et Perseverantia in fide; quibus propius putatur ad Lutheranam confessionem accessisse.] quibusdam


page 237, image: s261

partibus recesserat, cui quum Franciscus Comarus, collega eius se obiceret, utroque multos adsectatores nacto, scissa non modo ecclesia fuit: sed ipsa foederatorum res publica tumultu pene dissoluta. Neque cum [Note: Mortuus Arminius MDCIX.] Arminio sepulta fuit discordia, sed vehementius excitata, plerisque nobilium Arminii sententiam, Comaranam ceteris cum multitudine sequutis, unde sectarum nomina, Arminianorum et Comaristarum, quae mox in [Note: Quia Arminiani MDCCX. super quinque illis articulis controversis libellum supplicem Ordinibus Remonstrantiae nomine exhibuerant, cui reformati Contraremonstrantium opponebant; inde utrique patri nomina haeserunt.] Remonstrantium, Contraque Remonstrantium vocabula transierunt. Nec inter singulos homines haec acris contentio stetit, [Note: Hornius Histor. Eccles. nomina dat Leidae, Alemariae, Roterodami, Hagae, Neomagi, Bomeliae; Tielae, Camporum.] civitates quoque commovit, ut partium studiis dissiderent et seditione aliquando ac tumultu res ageretur. Partium duces erant, Remonstrantium quidem Ioannes


page 238, image: s262

Barnefeldius: Contraremonstrantium Mauritius Nassoviensis, sub illud tempus [Note: Philippus Guilielmus, Guilielmi filius, qui ex Lovaniensi academia captivus in Hispaniam abductus fuerat; liberatus, patris in Arausionensi principatu successor, mortem improlis obiit mense Februario MDCCVIII.] PHILIPPO fratri in Arausionis principatu succedens. Qui eo rem apud ordines adduxit, ut Remonstrantium [Note: Barnefeldius, Hugo Grotius et Hogerbetius Contin. Thuan. lib. 12. pag. 842. ad ann. MDCCXVIII.] principes in custodiam darentur. Religionis causa[Note: Habita quidem anno MDCCXI. collatio Hagiensis de quinque articulis controversis, sed nullo successu. Vid. Grotii Pietas Ordinum Hollandiae.] concilio commissa quod [Note: Coepit concilium Cal. Novemb. MDCCXVIII: finitum sequentis anni mense Maio. Antea de concilio disceptabatur. Remonstrantes, ne supprimerentur, petebant concilium Provinciale, contra remonstrantes nationale, Barnefeldius nullum. Ludovicus XIII. Rex Gallorum favebat partibus Remonstrantium, Iacobus I. Angliae Rex cum Contraremonstrantibus faciebat. Vid. Acta synodi nationalis Dordracenae. Ducis de Rohan discours sur la division de Hollandes. Mich. le Vassor Histoire de Lovis XIII. Aubery Memoires pour seruir a Phistoire d'Hollande.] Dordraci congregatum,


page 239, image: s263

reiecta Arminii doctrina, confessionem Belgicam et Heidelbergensem catechesin confirmavit. Paucis post diebus Grotio ad [Note: In arce Loewenstein per omne vitae tempus ferendam.] captivitatem damnato, (ex qua uxoris ope [Note: Cista inclusus, librorum specie, Gorcum navigio devectus, in Brabandiam evasit post biennium captivitatis MDCCXXI, et Antwerpia litteris ad ordines missis, fugam suam et indicavit, et naturae legibus defendit. Scripsit inde Apologeticum eorum, qui Hollandiae Westfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem, quae evenit anno MDCCXVIII. Contin. Meterani lib. 38. Theatr. Europ. Tom. I. p. 580.] evasit) Barnefeldius, septuagenario maior, capitis [Note: Barnefeldius paucis post finitam synodum diebus, hoc est III. Idus Maias Hagae Comitis capite plexus est. Finitum autem concilium erat pridie Nonarum. Separatim exstat sententia lata et pronuntiata adversus Ioannem ab Oldenbarnevelt, antea Advocatum provinciae Hollandiae et Westfrisiae: et exsecutioni mandata XIII. Maii 1619. in arca interiori Aulae Hagae Comitanae. Sic etiam sententia adversus Aegidium Ledenbergium. Ordinibus Ultraiectinis ante a secretis, et in cadaver eius exsecutioni mandata die decimo quinto Maii 1619. Sententia adversus Rumoldum Hegerbetium antea Syndicum Leydensium XVIII. Maii 1619. quibus condemnationis causae satis speciose exponuntur. Continuator Meterani lib. 36. et Theatr. Europ. T. I. pag. 286. Ludolphs Schaubühne lib. 19. cap. 4.]


page 240, image: s264

supplicio adfectus est. Multis id iudicium displicebat, nec invidia caruit Mauritius: et in ipsius synodi forma erant, quae ab Arminianis [Note: Nec ab Arminianis solum notata, sed ab ipsis quoque Reformatis nonnullis. Qua de re epistolae exstant Anglorum, Halesi et Balcanqualii ex synodo datae ad regis Britannici legatum Dudleium Carldonium, Hagae Comitis commorantem.] notarentur, qui non ita oppressi decretis sunt, ut opiniones suas tueri et novis etiam post concilium [Note: Recentes Arminiani in aliis etiam articulis, supra illos quinque dissentiunt in eo praecipue, qui de S. Trinitate est, Socinianos quoque in ecclesiae communionem admittentes. Vid. Benthem in Holland. Kirchen- und Schul-Staat. c. 18.] augere non perseverarent.


page 241, image: s265

§. 3. Belgium novum in America, et fretum le Maire inventa. Mauritii mors, et fratris Friderici Henrici felicitas contra Hispanos.

Haec domi Belgis fata: foris felicius rem gerebant, novis terris in America repertis, et breviore freto, [Note: Belgium novum in America et fretum le Maire anno MDCCXVII. inventa. Contin. Meteranilib. 34.] quam Magellanicum est, quod austri maria coniungat: Iacobo Maire duce, eodem anno invento. Decrescit intestinum malum, quo proprior finis induciarum est. Armis enim resumptis, non vacat discordias fovere. Acriter utrimque pugnatur, neque [Note: Ambrosius Spinola Bredam MDCCXXV. obsedit, et post novem menses MDCCXXV. Iunio ineunte ad deditionem coegit. Theatr. Fur. T. 1. p. 838. Obsidionem hanc speciali tractatu scripsit Hermannus Hugo, Antwerpiae 1629. f. Cum vero Fridericus Henricus, Arausionensis Princeps eandem anno 1637. reciperet, Marcus Zuerius Boxhornius illud in Historia Bredana describit, Lugduni Batavorum 1640. 4.] Bredam liberare Mauricius potest obsessam ab Hispanis: et quum frustra [Note: Astu capere Antwerpiensem arcem parabat, scalis, pontibus, machinis mira arte confectis, missisque quater mille militibus, qui noctu in propugnacula descenderent. Sed unius scalae, quam ventus sternebat, in pontem cadentis sonitu res prodita, et depulsi, qui clam tentabant invadere III. Idus Octobr. MDCXXIV. Theatr. Europ. Tom. I. p. 832.]


page 242, image: s266

Antwerpiae arcem tentasset, in morbum implicitus MDCCXXV. excessit, fratri FRIDERICO, HENRICO militare imperium et ceteras dignitates relinquens. Hic [Note: MDCCXXVII. ibid. p. 1127.] Grollo capto, et post biennium, [Note: Haec obsidio in gravissimis numeratur, coepta extremo Aprili MDCCXXIX, deditione finita calendis Septemb. Theatr. Europ. T. 2. p. 89. seq. Horn. Orb. Pol. p. 161.] Ducis Silva, impetum Hispanorum fregit, quorum iam res accisae erant, classe argento divitiisque onusta, apud Havanae portum a Petro [Note: CLXVIII. tonnis auri aestimata illa praeda fuit, capta MDCXXVIII. mense Septembri. Havana portus Insulae Cuba in America. Contin. Meteran. lib. 45. et Theatr. Eur. T. 2. extremo. Commelin Histoire de Frederic Henry de Nassau; Pizot; Hist. Metalliquè d'Hollande Leben Tapferer See-Helden p. 602.] Heinio, classis Belgicae praefecto intercepta.


page 243, image: s267

§. 4 Hassorum dissidium ob hereditatem Ludovici. Academia Giessensis. Mauricius Casselanus cogitur imperium filio Guilielmo tradere, qui cum Darmstadinis pacem facit.

Sed in Germaniam revertendum, in qua pestifero bello contentiones prolusisse, supra indicatum est. His causa Hassiaca accedebat, quum [Note: Philippus magnanimus mort. 1567.
[Gap desc: table]
]
GVILIELMO, Philippi filio, MDCXCII. exstincto MAURICIUS filius successerat; GEORGIO, filio minimo natu, MDCXCVI. LUDOVICUS Darmstadinus: medius filius Philippi LUDOVICUS maior, MDCCIV. decessit,


page 244, image: s268

testamento facto, ut ex aequo heredes essent Castellanus Marpurgicae partis: Gissenae Darmstadinus; hac addita conditione, ut qui religionem mutasset, hereditate excideret. Mauricio, approbanti sortem, Darmstadini fratres reclamabant, non in familias, sed in capita divisionem exemplo postulantes, quo [Note: Qui Reinfelsae sedem habuerat.] PHILIPPI Iunioris hereditas anno MDCLXXXIII. aequaliter divisa fuerat. Mauricius testamentum obiciebat: Darmstadini [Note: Ideoque exclusum hereditate volebant vi testamenti, quod patruus fecerat.] religionis mutationem, quia sub idem tempus Lutheranam confessionem cum Reformata Mauritius commutaverat. Quam quum [Note: Anno MDCCIV. reformatio et tumultus Marpurgensis contigit. Per idem tempus et paullo post in aliis Casselianae ditionis provinciis et oppidis haec reformatio instituta, ut anno M DCCVIII. Smalcaldiae, in patria mea. Vid. Leonh. Hutteri Concordia concors c. 58. Wilh. Dilich Hess. Chron. P. 2. p. 353. Henr. Leuchter de antiqua Hassorum fide Christiana, Histor. Bericht der neulichen Marpurgischen Kirchen-Handel Marpurg. 1605. Helu. Garthii Histar. Bericht von dem Religions-Wesen im Fürstenthum Hessen.] Marpurgi quoque in


page 245, image: s269

ecclesiam inducere vellet, tumultu exorto, haud procul abfuit, quin sacrorum [Note: Georgius Schoenfeld, Valentin. Schomer, Caspar Sturmius etc. Vide Relationem huius tumultus excerptam etiam ab Orthuino Gratio.] ministri, quos novos miserat, exturbati trucidarentur. Quae causa fuit, ut Giessae Ludovicus novam litterarum [Note: Anno eodem MDCCV. Giessensis academia constitui coepit a conditore suo Ludoviciana appellata. Io. Iust. Winckelmann Beschr. Hessenlands p. 4. c. 7. p. 446.] sedem statueret, et Marpurgo [Note: Theologos praecipue Io. Winckelmannum et Balthasarem Menzerum.] professores Lutheranae confessioni addictos in eam advocaret. Nec vero finita sic controversia fuit, sed a Theologis aeque ac iurisperitis acerrime disputata, nec iniuriis a parte altera, ut querebantur Darmstadini, abstinebatur. Accusante Ludovico, Imperator in Ratisbonensi


page 246, image: s270

conventu [Note: Exstat decretum in Theatro Europ. Tom. I. p. 730. anno MDCCXXIII. consignatum. Insequuto anno, per legatos electorum Coloniensis et Saxonis (his enim iniunctum negotium a Caesare erat) Marpurgensis ditionis homines soluti fide, qua obstricti Mauritio fuerant, et in verba Ludovici iurare iussi.] decretum fecit, ut Ludovicus ex asse heres patrui esset, cui quum Mauritius repugnaret, antea Caesari ex causa Unionis, quam diximus, offensus; [Note: Iam cesserat, imperatore iubente, comitatus inferior Catimelibocensis in Ludovici potestatem: sola Reinfelsa cum opposito Cattorum munimento, propugnaculis et praesidio confisa, in fide Castellani manebat.] Reinfelsa Caesaris [Note: Ab exercitu Coloniensi anno MDCCXXVI, Theatr. Europ. Tom. I. p. 928. Durante obsidione, mortuus est Ludovicus Landgravius XII. Idus Augusti.] iussu expugnata, et plurima inferioris Hassiae [Note: Quorum iuridicus conventus (regimen vocant) qui Cassellae fuerat, Smalcaldiam translatus est, ubi etiam per annum MDCLXXVII. mansit.] adempta, coactusque Mauritius, ut filio GVILIELMO imperium [Note: Anno MDCXXVII. Theatr. Europ. p. 1002.] traderet:


page 247, image: s271

inter quem et GEORGIUM, Ludovici filium, MDCCXXVII [Note: Eodem anno. Transactionis articuli ibidem leguntur.] Hersfeldiae conventum ita fuit, ut ceteris redditis, comitatus inferior Catimelibocensis, cuius caput Reinfelsa est; pars [Note: Umstadium, in Palatinatu situm, commune Palatini electoris et Hassorum principum est. Tradita ergo fuit pars Cassellana- Transactio Hersfeld. art. 7.] Umstadiensis, et Smalcaldia cum [Note: Breitunga, Hallenberg, Brotroda, quibus amplior accedit, quamvis sine nomine, ex pagis suburbanis constituta, quam supremis ceterarum et civitatis praefectus simul administrat. Transactio artic. 7. et. 22.] praefecturis suis penes Georgium pignoris loco ad pensandas iniurias; Marpurgum hereditatis titulo manerent. Quae extremo Germaniae bello [Note: Marpurgum et Smalcaldia MDCCXLVI. Reinfelsa anno sequenti. Ernesti Pii, Ducis Saxo-Gothani interventu potissimum res omnis composita. Vid. Acta Fürstliche Marpurgische Succession belangend. Thuanus lib. 133. Ludolphi Schaubühne lib. 5. c. 2.] armis repetita, et Westphalica pacificatione ad eum


page 248, image: s272

statum, quo non persistunt, reducta sunt et confirmata.

§. 5. Regis Galliae Henrici IV. caedes. Ludovicus XIII. Anglia et Scotia coniunguntur sub Iacobo I. Philippus III. rex Hispaniarum.

Antequam Germaniae bellum enarremus, ceterarum res gentium breviter indicamus, ut continenti ferie funestum illud malum enumeretur. In Gallia rex HENRICUS, [Note: Francisci Ravaillac, cuius supplicium descriptum est in Contin. Thuani lib. 3. p. 84. Factum 14. Maii. Gramondus lib. 1. Michael le Vassor Hist. de Lovis XIII. lib. 1. Fatum itaque Henricorum apud Gallos haut effugit, de quo sequens distichon: Haut equus, haut domus est, haut tutus denique currus; Ecce tot Henrici tot periere locis! Incitatores caedis erant Iesuitae, qui eandem publicis scriptis defendere minime verebantur. Quod fecit Io. Mariana de Rege et Regis institutione. Ludolphi Schaubühne lib. 10. c. 5.] sicarii manu MDCCX, peremptus, impuberi filio LUDOVICO XIII, vix novem annos nato, amplissimum regnum reliquit In Anglia Elisabethae, MDCC III. exstinctae, IACOBUS


page 249, image: s273

Scotiae rex successit, [Note: Ordo successionis hic erat.
[Gap desc: table]
Thuanus lib. 129. Larrey hist. d'Angleterre tom. 2. p. 638.]
utroque regno Magnae Britanniae nomine coniuncto, ne discordia ex alterutrius praeposito titulo nasceretur. Hic tertio anno magnum periculum evasit, [Note: XXXVI. dolia pulveris sunt inventa, v. Nou: MDCV. Thuan. lib. 137. Ionstonus Hist. Britann. lib. 12. Larrey tom. 2. p. 660. seqq. Ipse quoque Iacobus de coniuratione sulpurea scripsit. Omnis in Iesuitas facti invidia redundabat, praecipue in Henricum Garnetum S. I. in Anglia Superiorem, de quo etiam supplicium Londini sumptum. Exstat Actio in Henricum Garnetum a G. Camdeno ex Anglico latine versa, Londini 1607. 4. Verum sub nomine Andreae Eudaemon, Ioannis Cydonii apologiam pro Henrico Garneto scripsere Iesuitae Coloniae 1610. 8. qua ipsum pro Martyre venditant. Sic etiam Catholicos defendit P. S. de Orleans dans l'histoire des Revolutions d'Angleterre Tom. 3. p. 8.] reperto


page 250, image: s274

machinali pulvere, in subterraneam sub basilica cellam illato, quo rex et soboles regia, et procerum optimi quique tollerentur. Qui princeps eruditus atque ita pacificus fuit, ut Palatino, genero suo, regno et provinciis eiecto non armis, sed[Note: Theatr. Europ. T. I. pag. 386. et pag. 601. ubi conditiones scribuntur, quibus restitutio Palatini iniri possit.] litteris tantummodo, et ad Caesarem ac Hispanum regem legationibus adesset. Is Hispanorum rex PHILIPPUS III. Maurorum sobolem [Note: Post Ferdinandum catholicum pater huius Philippus II. expulerat, Algeriensium confisus auxilio. Thuan. lib. 18. Istumultus maxime in regno Granadae fuerat.] denuo


page 251, image: s275

eiecit, in Africa [Note: Larache hodie, sitam in ora oceani occidentalis: ibidem et Mamora ad ostium fluvii Subae est.] Lixum et Mamoram cepit.

§. 6. Veneti a pontifice proscripti. Pleursium oppressum. Moscorum duces Theodorus, Pseudo-Demetrius Basilius Suiscius, Michael Fedrowitz. Smolenscum captum.

Venetis hac tempestate Paullus V. pontifex [Note: Vide Thuanum lib. 137. ad annum MDCVI. et sequentem. Iura reip. Venetae defendunt M. Antonius Quirinus. Senator, et Paulus Venetus Ludolphi Schaubühne lib. 6. c. 1.] sacrorum usu interdixit, quod clericos bona adquirere prohiberent et quosdam carcere tenerent inclusos. Qui vero id nihili facientes, sacra, ut antea, iubent peragi: quod quum nollent lesuitae facere, pontifici religiosius devoti; e republica expelluntur, nec, nisi abolito interdicto pontificis et pace benignius concessa, regis Galliae interventu, restituuntur, [Note: MDCXVIII. pridie nonas Septemb. quum advesperasceret, Pleursium a monte oppressum MCCCCXXX. homines sepelivit, et vicinus pagus Schilan, qui eodem casu periit, homines LXXVIII. Pleursium CXXV. splendidiora aedisicia habuit. Theatr. Europ. T. I. p. 97. Burneti Itinerarium P. I. p. 268.] Pleursium, Rhaetorum non


page 252, image: s276

ignobilis vicus in Clavennensi comitatu MDCCXVIII. a monte oppressus, supra mille homines ruinis suis involuit. Poloni MDCXI. [Note: Anno MDCCXI. post histrioniam pseudodemetriorum. Contin. Thuan. l. 4. ut mox pluribus trademus.] Smolenskum occupant, quo spes succisa fuit, quam Sigismundi filius VLADISLAVS habebat Moscoviae principatus potiundi. In eius locum enim MICHAEL FEDROWIZ, vix dum puber adoptatus est. Post haec [Note: Theatr. Europ. T. I. p. 433.] vincuntur Polonia Turcis in Walachia MDCCXX: insequenti anno Turcos ad [Note: In Theatro Europ. Tom. I. p. 598. Cochin vocatur castellum ad fluvium Nister, quod pacificatione post hanc victoriam Walachorum principi a Polonis restitutum fuit. ibid. p. 601. art. 10.] Cochinum vincunt, et ad pacem paene dura [Note: Conditiones d. l. Theatr. Europ. praescriptae sunt, p. 600.] conditione ineundam, cogunt. Moscovos graviores turbae adfligebant. Ioannem Basilidem de quo [Note: Supra p. 96.]


page 253, image: s277

supra dixi, MDCLXXXIV. defunctum THEODORUS filius exceperat, sed per socordiam haut par gerundis rebus, cui uxor fratrem suum [Note: Ioach. Pastorius Histor. Polon. lib. 5. Leben Czar Peters p. 400.] Borissium adiunxit, a quo Demetrius, alter Basilidis filius sublatus, et ipse post Theodorus non sine veneni suspicione decessit. Quum sic certus imperii [Note: Borissius MDCV. subito moriebatur Eius filius Theodorus Borissowitz pro magno duce exclamabatur quidem; sed, cum Russi Demetrium sequerentur, post semestre spatium captus occidebatur. Vid. Io. Mosquerae relatio de adeptione Imperii paterni principis Demetrii et Tragoedia Moscovitica, s. de vita et morte Demetrii, Coloniae 1608. Ludolphs Schaubühne lib. 5. c. 10.] Borissius esset, a ficto [Note: Thuanus lib. 135. Pastorius d. l. cuius fide in sequentibus quoque usi sumus.] DEMETRIO, qui Basilidis filium simulabat, subruitur. Applausum tamquam domino, et uxor ex Polonia adducta, Palatini filia. Sed proditus morum peregrinitate, in ipsis nuptiis trucidatur, BASILIO Suiscio imperium suscipiente, quem quasi caedem effugisset, alius impostor Demetrii


page 254, image: s278

nomine et persona terret, a Polonis, ex superiore turba reliquis, adiutus. Interea Sigismundus, Poloniae rex, inique ferens legatos suos custodiri, ad Smolenskum exercitu admoto, iterum legatos mittit, qui benignius excepti, ad id Moscovos perducunt, iam Suiscium aspernatos, ut ipsi legatione non pacem modo et amicitiam, sed regis quoque filium VLADISLAVM sibi ducem petant, cui inducendo quum praemissi iam essent, qui omnia pararent; vicapitur Smolenskum, quo nuntio Moscovii a Polonis alienati MICHAELEM FEDROWIZ summum sibi ducem constituunt. [Note: Patriarchae erat filius. Vir probus et clemens. Ludolphi Schaubühne lib. 13. c. 2.]

§. 7. Carolus et Gustavus Adolphus, reges Suediae. Turcorum imperatores, Mohammed III, Achmed, Otmanes Mustapha, Murad IV.

In Suedia CAROLUS Sudermannus, de quo [Note: Pag. 198.] supra dictum, contra Sigismundum electus M DCIV. adversus Polonos rem [Note: Haec clades Kerckholmensis vocatur a loco pugnae in Livonia. Pugnatum anno MDCCV. Loccen. p. 461. Pufend. Contin. p. 614.] male


page 255, image: s279

gerit [Note: Loccenius in Carolo sub finem.] Colmariam, a Danis ereptam, M DC C XI. et eodem anno vitam amittit, successorem filium relinquens GUSTAVUM ADOLPHUM, Germanico bello postea clarissimum. Turcorum MOHAMMEDI III. anno MDCCIV. filius ACHMED subrogatur, cui quum frater MUSTAPHA vult succedere, in [Note: Vide scriptores rerum Turcicarum; et qui ex illis excerpsit, Strykhusium Hist. Sarac. p. 258. Ludolphi Schaubühne lib. 18. cap. 11.] carcerem ab OTMANE, Achmedis filio, detruditur, quem Polonica clade invisum, cum captivo Mustapha permutant et altero anno Mustapham, mente et corpore infirmum, cum MURADE IV, Otmanis [Note: In carcere strangulatus Otman anno MDCC XXII. Sequenti Anno Mustapha rursus in vincula coniecto, Murad potitus rerum est; ibidem.] strangulati, fratre.

§. 8. Initia belli Germanici. Rebellio Bohemorum. Rudolphus II. imperator. Litterae maiestatis. Matthias. Ferdinandus II. Fridericus V. elector Palatinus contra illum rex Bohemiae factus.

Tandem ad triste malum, quod horreo scribere, adgredior exponendum. RUDOLPHUS, rex et imperator, Bohemis


page 256, image: s280

libertatem religionis a [Note: Ferdinando et Maximiliano.] maioribus concessam, benignis quidem [Note: Litteras maiestatis vocant, Maiestaets-Brief, concessae anno MDLXXX. Lundorpius Act. Publ. tom. 1. Ludolphi Schaubühne lib. 9. cap. 2.] litteris confirmaverat: quam quum MATTHIAS [Note: Connivendo pontificiis, aut defendendo etiam, si contra privilegia egissent. Sic abbas Braunaviensis impedivit aedis sacrae exstructionem Archiepiscopus Pragensis exstructam evertit. Theatr. Europ. T. I. p. 14.] imminueret, in fratris locum MDCCXII. suffectus, multa ubique querela, spes nulla emendationis, privilegiis ad pauciores restrictis, ne, qui sub praesulibus essent, iisdem fruerentur. Conventus acti, quod consultatum, ad [Note: Ita vocati Proceres regni, qui paci tuendae praepositi erant. Horum praecipuus Henricus Matthaeus Comes Turrianus. Conventum agebant Maio mense MDCXVIII. Pragae in Collegio Carolino, deliberantes, quonam modo litteras Maiestatis et religionem tueri queant. Quod factum cum aegre ferret Imperator, ipsi apologia excusatum eunt: Sed Imperator, reiecta apologia, resistebat. Novus inde conventus, in quo de fenestra praecipites mittebantur, qui a partibus erant Caesaris Theatr. Europ. Tom. I. Burgoldensis Disc. ad Instrum. Pac. p. 1. d. 1. p. 65.] defensores


page 257, image: s281

et senatum defertur, in quo quum durius [Note: Guilielmus Slabata, iudex provincialis et Martinicius, comes; et secretarius Philippus Fabricius. Factum id XIII. Maii MDCXUIII. Miraculi instar fuit, eos hoc casu, quamvis summa locorum altitudine, nihillaesos. Auctor epitomes belli Bohemici refert Fabricium, Secretarium in Dominos suos ita decidentem e vestigio surrexisse, atque importuni istius casus molestiam modeste fuisse deprecatum. Vid. et Ludolphi Schaubühne lib. 8. c. 3. Peracto facinore triginta creabantur Directores, ministri Caesaris loco moti, Iesuitae regno pulsi et omnibus, qui litteras Maiestatis aversarentur, bellum indictum, missa tamen ad Caesarem apologia.] quidam pro Caesare respondissent, per fenestram praecipitantur. Iacta alea, dubius eventus libertatis. Ad arma tamen coitur, ut vi defendant, si opus sit, quod precibus ac querelis nequibant. Thurnius in Austriam cum copiis missus, ut periculo ostenso, paxaequior impetretur, Lusati, Silesii, Moravi ad communem causam excitantur. Tentatur [Note: Sam. Pufendorf, quem honoris causa semper nominamus, Hist. Bell. Sued. lib. 1. n. 23. Vocatur in Actis Publicis Interpositions Handlung. Cessabat tamen mortuo Matthia. Epitome B. Bohem. Londorp. tom. I.]


page 258, image: s282

Egrae compositio, interveniunt principes et pro Bohemis deprecantur, sed nihil proficitur, quod offerre magis, quam dare pacem Austriaci videbantur. Inter hos motus Matthias decedit MDCIX, quum [Note: Anno MDCXVII. extremo Iunio, quem etiam ut regem acceperant Bohemi.] antea FERDINANDUM, agnatum suum, Bohemis regem designasset, quem illi nunc respuunt, tamquam iniquiorem libertati futurum, cuius rei non dubia [Note: Ea enumerata queruntur apud Saxonem et Palatinum. Pufendorf. n. 25. Summa erat, regnum capessi, antequam praestita essent, quae debebantur. Ferdinandus enim iureiurando promiserat, se religionis libertatem in ditionibus suis non esse toleraturum. Prostat de eo Deductio, d. i. nothwendige Ausfuhrung, Bericht und Erzehlung derer Ursachen und Motiven, darum Kayser Ferdinand II. nach toedtlichen Abgang K. Matthiae des Regiments in Boehmen und derfelben incorporirten Landen verlustigt, Prag 1620. 4.] signa se praesentire putabant. Circumspectis rationibus [Note: Iutienem XXIII. annorum, natum MDXCVI. Omnes dissuadebant, cum parem negotio Fridericum non viderent. Incitabat Elisabetha Regis filia, Ludovicus Camerarius et Abrahamus Scultetus. Quorum ille praecipuam regni dignitatem in civilibus; hic in ecclesiasticis adfectabat. Unioni nimium confidebat, Anglis Belgisque. Ludolphs Schaubühne lib. 19. cap. 3. p. 717. Coronabatur Pragae sollenni more IV. Novembris MDCXIX. iuxta distichon Streithagii: sCeptra paLatInUs qVa noLLet taCta boheMa, aLlte non faUsta CepIt In arCe pragae. Burgold. Disc. ad Instr. Pac. P. l. d. 1. p. 67.]


page 259, image: s283

FRIDERICUM Palatinum electorem,[Note: Hinc anno M D C X. decedens, testamento tutorem filii Ioannem Bipontinum constituerat, posthabito propinquiore agnato Philippo Ludovico Neoburgico. Unde acris controversia nata, quam mors Neoburgici, et maturior aetas pupilli diremit. Testamentariam tutelam defendit Marquardus Freherus et Dionysius Gothofredus. His sese opposuit Zacharias Freidenreich et Iohannes Zeschlinus. Frehero etiam rospondet Christophorus Gewoldus.] FRIDERICI IV. filium, sibi regem constituunt.

§. 9. Gabriel Betlem, vulgo Betlem Gabor, Ungariae rex.

Per idem tempus vel eadem passi, vel Bohemorum exemplo praemoniti Ungariae proceres [Note: Vulgo Betlem Gabor.] GABRIELEM BETLEN, Transiluaniae principem securitati suae invitant, qui


page 260, image: s284

quum [Note: Caschovia, Filleck, Neuheusel, Posonio sive Presburg etc. quae praesidiis Austriacis tenebantur. Theatr. Europ. p. 219.] oppidis expugnatis, in Austriam excursiones fecisset, [Note: Anno MDCXX. ineunte et comitiis Caschoviensibus princeps Ungariae declaratus eodem anno, VIII. calend. Septemb. rex proclamatus et inauguratus est. Theatr. Europ. p. 292. 345.] princeps Ungarorum brevi post rex sollemni ritu declaratur, multorum socius, hostis Austriacorum, cum quibus tandem[Note: MDCXXI. et sequenti, et MDCXXVI. Theatr. Europ. T. I. p. 544. 588.] paciscitur sed inconstanter et Ungaris ipsis, quos expilaverat,[Note: Ibidem per legatos apud Caesarem queruntur.] invisus; MDCXXIX[Note: Contin. Meterani lib. 46. extr.] morte interceptus.

§. 10. Pacisicatio inter Unionem et Ligam: Infelix pugna apud Pragam. Electores Saxoniae post Augustum. Fridericus V. amisso utroque Palatinatu amittit quoque septemuiralem dignitatem.

Sed in Bohemiam revertendum, cui ex propinquo foederati (Unionem vocabant) auxilia ostentant, quibus Catholici et suas copias opponunt, inter quos[Note: Pufendorf. Rer. Sued. lib. 1. n. 31. Cum enim post minacia utrinque scripta Liga circa Donawertham, Unio circa Ulmam castra castris opposuit, et iam ad manus uterque Exercitus esset venturus, res Ulmae transigitur. Ratio erat, quod Unionis membra inter se dissiderent, nec eam nimium excrescere volebant Galli, ne Hugonotis auxilia praestarent. Hinc ex Ludovici XIII. iussu, legati Gallici hanc Ulmensem conventionem potissimum curabant. Mich. le Vassor. Hist. Lovis XIII. lib. 15. pag. 708. Inde initium infelicitatis Palatini reputant ipsi Gallorum legati.] Ulmae ita


page 261, image: s285

transigitur, ut foederati nullam curam Bohemiae; si velint, Palatinatus habeant. Quae pacificatio Friderici clades fuit. Nec enim aliunde[Note: Praeter Ungaros, a Gaborio missos, initium fugae et cladis in Pragensi praelio.] auxilium apparebat, quum socer rex armis abstineret; Belgae,[Note: Belgae foederati suaserant bellum, ut Austriacae copiae disiungerentur, nec omnis moles in ipsos, induciis finitis, incumberet Pufend. 1. n. 13.] hortatores antea, suis iam rebus intenti essent. Itaque[Note: Unius horae. Pugnatum VIII. idus Novembr. M D C XX. Proelium factum in monte albo, Ipsa Dominica, cum evangelium explicaretur: Date Caesari, quae sunt Caesaris. Burgoldensis p. 1. d. 1. p. 76. Ludolphi Schaubühne lib. 20. cap. 3. p. 770.] brevi pugna confecta res apud


page 262, image: s286

Pragam fuit, [Note: Contra quem Dux Bohemici exercitus erat Christianus Anhaltinus, victor antea Dampieri et Burquovi, Caesareanorum ducum in Bohemia. Eius filius, itidem Christianus primum impetum in hostes praelio Pragensi fecit, eosque pepulit: mox ipse pulsus vulneratusque et equo delapsus capitur. Theatr. Europ. Tom. I. p. 410. Vassor. Hist. de Lovis XIII. lib. 14. et 15.] Maximiliano Bavaro duce, [Note: Coepta est Exsecutio Pragae d. 1. Iulii M D C XXI, Caesaris Commissarius erat Princeps Lichtensteinius. Per hanc XXVII. nobilissimi viri ultimo supplicio fuerunt adfecti, quos inter praecipuus Comes Schlickius. Hoc peracto, omnes Doctores Euangelici ex Caesaris provinciis fuerunt expulsi. Theatr. Europ. Tom. I. pag. 482. Burgold. Discurs. Part. I. d. 1. pag. 77.] et proceres Bohemi supplicio adfecti, rege interea per Silesiam elapso. Elector Saxo IO. GEORGIUS, qui fratri CHRISTIANO II, ab anno M DC C IX, hic patri CHRISTIANO I, Augusti filio, M D X CI. exstincto,, post tutelam FRIDERICI GVILIELMI successerat, Silesios atque Lusatos ad Caesarem reduxit: Bavarus superiorem Palatinatum invasit, quem praemium laboris, sicut Saxo [Note: Dubias postea Suedorum foedere: at Pragensi pace confirmandas.]


page 263, image: s287

Lusatias, accepit. Inferioris partes, quae ad Rhenum Nicrumque vergunt, dux Spinola occupavit; foederatorum exercitu [Note: His praeerat Ioachimus Ernestus Onolsbacensis, qui invidiam sociorum propterea incurrit. Epitome Rerum Germ. p. 19.] otiose inspectante. Munitiora tamen, Manhemium et Heidelberga a Tillio postmodum expugnantur, et haec librario thesauro, cui parem Germania non habebat, [Note: Tillius, Dux Ligae Catholicae Palatinatum hoste vacuum ingressus, VI. Septembris MDCXXII. Heidelbergam, frustra illam cum Anglicana legione defendente Nervio, expugnat, bibliothecam sibi vindicante Maximiliano Bavariae Duce. Hic concedebat Gregorio XV. obtinendi ergo Electoratus. Mittebatur ad accersendam hanc bibliothecam Leo Allatius, cui illud curae erat, ne vel unum Codicem manu exaratum omitteret, quos magno studio constipabat, nec etiam propriis Gruteri, qui tum praefectus erat, parcebatur Struvii Introductio in Not. rei liter. c. 2. §. 19. Ludolphi Schaubühne lib. 22. c. 2.] ab eodem spoliatur. Tandem et Franckenthal deditione victori cessit, quum Ratisbonensi [Note: M D C XXIII. refragante licet Saxone et Brandenburgico. Investitus autem Bavarus electoratu XXV. Febr. M D C XXIII. Ludolphi Schaubühne lib. 23. c. 2.]


page 264, image: s288

conventu septemuiralis dignitas, Friderico adempta, in Bavarum a Caesare transfertur. Tressupererant, qui causam Palatini tuerentur, Georgius Fridericus, Marchio Durlacensis; Christianus Brunsuicensis; et[Note: Petri Ernesti, gubernatoris Lucenburgici, filius nothus, fortissimus miles in tuenda Bohemia et recuperando Palatinatu strenuus, tandem desertus a Betlenio Gabor, quum per Dalmatiam Venetias iret, morbo mortalitatem explevit M D C XXVI. Imhof. Not. Proc. p. 311. Ludolphs Schaubühne lib. 26. c 2. n. 30.] Ernestus Mansfeldius, qui cum copiis singuli pervagati, et saepe a Caesareis[Note: Durlacensis ad Wimpiam; Brunsuicensis postquam Paderbornam et Soestam occupasset, et Catholicos varie adflixisset, ad Hoechstedtam in Moeni ripa, Mansfeldius ad pontem Dessaviensem etc. Theatr. Europ. p. 627. 632. 922. Ludolphi Schaubühne lib. 22.] victi, causa imperatori fuerunt, dum vagos persequebatur, Germaniae armis obtinendae.

§. 11. Christianus IV. Daniae rex, dux circuli Saxoniae inferioris. Wallensteinius Germaniae terribilis. Tillius. Pugna ad vicum Luteram. Pax Luhecensis. Edictum restitutionis.

In tantis turbis inferioris Saxoniae ordines libertati suae


page 265, image: s289

timentes, regem Daniae sibi [Note: Rex Daniae Christianus IV. eligitur dux circuli inferioris Saxoniae M D C XXV.] ducem creant, quod indigne imperator fert, et novas copias per Wallensteinium conscripsit, cuius tam alte [Note: Wallensteinii, quem Caesar in principum ordinem, cum titulo Fridlandiae ducis, evexerat, inusitatum fortunae exemplum, quae tamen ad extremum non suffecit, breviter descriptum habes in Anonymi Epitome Rer. German. p. 39. Vid. et Ludolphi Schaubühne lib. 28. c. 2. et Iosuae Arndii Vita Wallensteinii Rostochii 1608. 8. edita.] fortuna surgit, ut non Germaniae modo terribilis, sed ipsi tandem suspectus imperatori fiat. Hic cum alibi, tum in Saxonia felix, CHRISTIANUM GVILIELMUM, Magdeburgicum administratorem, [Note: Ad Iuterbocum, Theatr. Europ. T. I. p. 922. Hic Christianus Guilielmus frater erat Ioannis Sigismundi, electoris Brandenburgici, MDCXIX. defuncti; proscriptus ab imperatore et miris fatis exagitatus, eo, quod cum Dano fecerat: sicut antea quoque frater illius Io. Georgius, ducatus Iaegerdorfii possessor, in Bohemica causa idem fatum subierat MDCXXI. Sagittarii histor. March. Brandenb. §. 65.] milite exuit, et Mansfeldium, qui Dano


page 266, image: s290

accesserat, ad pontem [Note: Theatr. Europ. Tom. 1. p. 923.] Dessaviensem profligat: Tillius eodem anno (sexto vicesimo saeculi) ad vicum Lauteram, in agro Brunsuicensi, [Note: Proelium factum XXVI. Augusti. Ludolphi Schaubühne lib. 26. cap. 2. p. 313. Theatr. Eur. Tom. 1. p. 932.] exercitum Dani post gravem pugnam in fugam vertit, ex quo tempore inferior Saxonia, et maris Balthici ora praeter [Note: Frustra obsidione cinctam a Wallensteinio MDCXXVIII. exstat de eo Gründlicher Bericht von der Hansee-Stadt Stralsund 1631. 4.] Stralsundam, obsidionis contemptricem, in Caesaris potestatem venerunt, et rex Daniae [Note: Conditiones pacis exstant Tom. 2. Theatri Europ. principio, ad annum M D C XXIX, quo transactum Lubecae fuit. Potissima erat, ne Danus inposterum se rebus Imperii contra Imperatorem immisceret. Ludolphi Schaubühne lib. 29. c. 2. Recueil des Traites de Paix Tom. 3. p. 276.] pacem, quam victor dabat, Lubecae accepit. Imperator secundis rebus elatus, aut instigatus a [Note: Consultationes de hac re in Romano consistorio, vides in Theatr. Eur. T. 2. p. 7. ubi etiam episcopatus recensentur, quos repeti posse salva Passaviensi pace, pontificii putabant.] praesulibus, ecclesiae bona,


page 267, image: s291

post pacem Passaviensem ablata, edicto [Note: Vocatur edictum Restitutionis publicatum Viennae VI. Martii M DC XXIX. Hoc XIV. Episcopatus et praelaturae bene multae repetebantur. Immo Exsecutionis initium Augustae XXV. Iunii M DC C XXX. factum. Ludolphi Schaubühne lib. 29. cap. 2. Recueil des Traites de Paix Tom. 3. p. 261.] repetit. Insequenti anno Ratisbonae [Note: Christophorus Forstnerus epistolam edidit de Comitiis his Electoralibus. Unicum querelis Statutum dedit Caesar, Wallensteinio, quem intolerandum Germaniae Dictatorem vocabant, Imperium militare auferret. Ludolphi Schaubühne lib. 30. c. 2. p. 511.] conventum indicit Imperator, constituendae apud Germanos pacis ergo, quo tamen aliud non agebatur, quam ut dissidia agerentur. Hoc moti protestantes, foedus [Note: Qui principes, aut legati principum rerumque publicarum in conventu Lipsiensi fuerint, Theatr. Europ. Tom. 2. enarratur, a p. 292. Ludolphi Schaubühne lib. 31. c. 2.] Lipsiae de vi pellenda, si inferatur, M D C XXX. percutiunt, invalidum forsan adversus victorem exercitum. ni tempestive ad partes rex Suediae accessisset. Nec armis modo protestantes, sed [Note: Compositione pacis Dillingensium iurisconsultorum et Iesuitarum scriptis, Laurentii Foreri maxime. Sic etiam Iesuitae Colonienses sub titulo: Francisci Burcardi de autonomia contra protestantes agebant, quibus respondet Bartholomaeus Gericius. Nefarium scriptum erat Casparis Scioppii Classicum belli sacri, Ticini 1619. 4. Huic opposuit Theodosius Berenicus tubam classico Scioppiano occentam, Augustae Treboccorum 1623. 4. et Iustus Meyerus quaestionem, an Protestantes iure Caesareo sint haeretici, Argentorati 1624. 4.]


page 268, image: s292

litteris etiam impugnabantur, quibus probatum pontificii ibant, indignos pace Passaviensi esse, quam toties violassent: quos Saxonici, [Note: Hauptvertheidigung des Euangelischen Augapfels, electoralibus auspiciis publicata MDCXXX.] defensione edita, fortissime repulerunt.

§. 12. Gustavi Adolphi adventus in Germaniam, qui Pomeraniam tuetur, Francofurto et Spandoviae praesidia imponit. Magdeburgi expugnatio.

Quum is status rerum esset, et Pomerania in Caesaris potestate; Suedorum rex GUSTAVUS ADOLPHUS, adhuc [Note: In Livonia et Borussia M DC C XXVI. Theatr. Europ. Tom. 1. p. 965.] victor Polonorum, non ferens commercia suis [Note: Dum portus Pomeraniae in Caesareorum potestate essent.] intercludi,


page 269, image: s293

aliisque [Note: Causae erant adfectatum dominium maris Balthici: auxilium Caesaris in Borussiam Polono submissum: legatorum Suedicorum a Lubecensi pacificatione reiectio: litterae regis ad Betlenium Gabor interceptae et publicatae: eiectio Mecklenburgicorum adgnatorum. Arcana causa erat, ne potentia nimia excresceret domus Austriaca. Manifestum Regis Sued. Stralsundae 1630. Ludolphi Schaubühne lib. 30. cap. 1.] causis offensus, tentatis[Note: In conventu Dantiscano M DC C XXX. Theatr. Europ. Tom. 2. p. 157.] frustra, quae pacem Germaniae redderent; praemisit tandem, qui Caesareos ex Rugia exturbarent. Quod eo facilius ad exsequendum fuit, quo huic proprior insulae Stralsunda est, quam suo praesidio rex, vocatus [Note: Cum Stralsunda a Wallensteinio obsideretur M DC C XXVIII. Deditionis formulam exhibet Recueil des Traites de Paix Tom. 3. pag. 255.] ante a civibus, cum Portu urbis tenebat. Ipse cum exercitu Iunio mense M DC C XXX. sequutus, eiectis Caesareis, et cum BOGISLAO, ultimo principum huius gentis, icto [Note: Conditiones foederis habentur in T. 2. Theatr. Europ. p. 240. et Recueil. p. 291.] foedere, Pomeraniam tuetur. Ad regem


page 270, image: s294

principes confluebant, expulsi sedibus ab imperatore, quibus opem suam promittit, quam praesentem etiam [Note: Mecklenburgici principes expulsi erant ob communem inferioris Saxoniae et regis Danorum causam: derelicti in Lubecensi pacificatione, quod Wallensteinius illorum regiones a Caesare acceperat, a quo repetere nec ipse Caesar audebat. Vide Edictum Caesareum, quo Wallensteinio illae regiones, exclusis prioribus dominis, tamquam perduellibus, traduntur, in Theatr. Europ. T. 1. p. 1047. ad ann. MDCCXXVIII. Publicatum de eodem Kays. Manifestum, ad quod tamen singulari apologia Duces responderunt.] Mecklenburgicis praestitit. Tillius, exauctorato Wallensteinio suffectus, amissa Pomerania, in milite spem habebat, si acie certandi facultas foret. Quam quum negasset rex aliquoties, is Magdeburgum[Note: Anno M DC C XXXI. Aprili mense urbs obsessa, decimo Maii expugnata, Ludolphi Schaubühne lib. 31. c. 2. p. 34.] obsidione cingit, futurum sperans, ut rex urbem liberaturus, in manus sibi veniret. Nondum maturum regi erat interiora Germaniae intrare, priusquam de receptu sibi et auxiliis prospexisset,


page 271, image: s295

quod dum facit, et[Note: Quam urbem Caesarei praesidio septem millium tenebant sub praefecto comite Schaumburgico Theatr. Europ. Tom. 2. p. 394.] Francofurto vi expugnato, de [Note: Quae etiam concessa regis securitati fuit. Ibid. pag. 351.] Spondovia cum Brandenburgico agit, et cum Saxone de necessariis obsidioni disiciendae, interea captum [Note: Administrator etiam Christianus Wilhelmus, Marchio Brandenburgicus, in expugnatione captus et saucius abductus est.] Magdeburgum et crudelissime excisum fuit. Quod saevitiae exemplum dubios principes confirmavit, ut Caesari fide renuntiata, Suedorum regi, libertatis vindici, accederent.

§. 13. Suedi et Saxonis progressus contra Caesarem. Mors Tillii, et Gustavi Adolphi ad Luzenam.

In primis Saxo numerosas copias cum regiis coniungit, quem Tillius ulturus, quum in Misniam se coniecisset, ad Lipsiam ingenti[Note: Pugnatum VII. Septembr. M DC C XXXI. Ludolphus lib. 31. c. 2.] praelio fusus, catholicorum fortunam, tot stabilitam victoriis, evertit. Post pugnam, divisis


page 272, image: s296

copiis, Saxo Bohoemiam petit: maiore impetu rex Franconiam, Rhenanum tractum, Bavariam, et cunctis ditioni suae subiectis, ingenti praeda potitur. Solum Ingolstadium erat, quod munitionibus suis exclusit regem, qui et ipsum non sine [Note: Ingens periculum erat, quum equus, cui rex insidebat, tormenti globo, ex urbe amisso, prosterneretur. In qua exploratione Marchio Badenfis quoque Christophorus itidem globo tormenti occisus est. Theatr. Europ. Tom. 2. p. 640.] periculo suo tentaverat. Necessitas imperatorem adegit, ut Wallensteinium revocaret, quod moli bellorum unus Tillius non sufficere videbatur, qui etiam brevi post ex vulnere, quod traiectu [Note: Proelium ad Licum ibidem scriptum est p. 634.] Lici submoturus hostem acceperat, Ingolstadii exstinctus est. Inde rex Norimbergam profectus castra munit: Wallensteinius, recepta[Note: Praga, Egra, Elnbogen etc. ibidem pag. 552.] Bohoemiae parte, a Bavaro firmatus, castra opponit, sed conflictibus [Note: Ibidem pag. 655. sqq.] superior rex, etiam [Note: Ibidem pag. 656.] horreum illius, quod in vicino


page 273, image: s297

erat, ex parte spoliavit, reliquum flammis absumpsit. Inter haec Holkius Gallasiusque, quibus ipse tandem[Note: Quem Wallensteinium alibi diximus novo Fridlandiae ducis titulo a Caesare auctum.] Fridlandus accessit, vexabant Saxonem, cui opem rex laturus, ad Luzenam hostem obvium habet, quocum fortiter confligit, et dum vincit, aliquot globulis [Note: Ignotum a quo. Suspiciones erant, ab aliquo suorum peremptum esse. Lege Pufendorf. lib. 4. n. 63. Sunt enim, qui Francisco Alberto tribuunt, qui ad Caesareos postea transiit. Hunc tamen excusat Ludolphi Schaubühne lib. 31. c. 2. Alii necem Mauricio de Falckenberg, tribuno militum, licet ultimam manum adhibuisse dicatur Ioannes Schnebergius Bockendorpensis ex agro Paderbornensi, qui catenam etiam Regi detraxit, quam adhuc servare dicitur familia: Ferdinandi Fürstenbergii Monumenta Paderbornensia p. 216. Auctor vitae Christinae p. 6.] traiectus gloriosam mortem occumbit VIII. idus Novembr. M DC C XXXII. Inclinata iam acies Caesareorum erat, quum Hala [Note: Pufendorf. d. l. num. 64.] Pappenheimius advolaret, instauraturus proelium, nisi et ipse vulnus accepisset, ex quo altero die anim am Lipsiae, quo victi


page 274, image: s298

refugerant, exhalavit. Saxo recuperat sua, hoste per Bohoemiam aufugiente.

§. 14. Oxenstirn. Bernhardus Vinariensis. Wallensteinii mors.

Mors regis variorum animos aperiebat, Oxenstirnae cancellario regni summa rerum delata, cum plena potestate ad Germanos legato, quocum denuo[Note: Foedus et foederis articulos quaere in Theatr. Eur. Tom. 3. p. 42. seq. ad annum M DC C XXXIII Foederati erant Status quatuor Circulorum, Francici, Rhenani utriusque et Suevici, qui una cum Suecicis instituebant Consilium formatum Francofurti habendum Ludolphi Schaubühne lib. 33. c. 2.] foedus Heilbrunnae initur, Saxone haesitante, quod Suedi aemulationem, alii pacis studium interpretantur. Hornius [Note: Ita militiae duces inter se divisi, ut Georgius Luneburgicus in Saxonia inferiore et Westphalia cum exercitu ageret, Bernhardus in Franconia, Gustavus Horn in Alsatia et Comes Turrianus in Silesia.] et Vinariensis BERNHARDUS, divisis copiis, late vagantur, ille usque Bodamicum lacum omnia terret; hic multa Bavariae recuperat, et principem urbem [Note: Expugnationem Ratisbonae accurate scripsit Bogislaus Philippus de Chemnitz Parte 1. l. 1. p. 257.]


page 275, image: s299

Ratisbonam expugnat. Wallensteinius iam summa potestate duces ordinum [Note: Lege Epit. Rer. German. ad hunc annum et Brachel. lib. 5. p. 239.] sacramento adegit, non permissuros se, ut illi a Caesare imperium abrogetur. Res nova Caesarem non leviter turbat, et ne erumpat coniuratio, celeritatis consilium capit. Extemplo [Note: Edictum exstat Tomo 3. Theatr. Eur. p. 182.] edicitur in legiones, ne perduelli dicto audientes sint. Quo ille cognito, quum Pilsena [Note: Quae urbs opportunior erat ad proditionem, quam Pilsen. Vide Brachel. lib. 5. p. 241. Pufendorf. lib. 6. §. 15 p. 138.] Egram se contulisset ad hostes transiturus, a praesidii[Note: Gordano et Leslaeo, Scotis, quibus Butlerus tribunus accessit, qui cum Wallensteinio advenerat.] praefectis ante concubiam noctem [Note: XV. Februar. M DC C XXXIV.] confoditur, quum [Note: Quatuor fuere, Illous campimarscallus, comites Kinski et Terzky; et Neumannus quidam centurio equester Theatr. Europ. Tom. 3. pag. 183. Vid. Alberti, Fridlandiae Ducis Coniuratio, Amstelodami 1635. 4. edita, Ludolphi Schaubühne lib. 34. c. 2. p. 238. Thuan. Carue Itiner. c. II.]


page 276, image: s300

socii eius paullo ante in arce, quo cenatum venerant, trucidati ab eisdem effent. Hunc exitum habuit [Note: Non defuere tamen, qui innocentiam inauditi et indefensi adstruerent: adeo nullus magni momenti casus est, qui non patronos in utramque partem inveniat. Brachel. p. 243.] Wallensteinius, fortunae inconstantis, si quis alius, memorabile admodum exemplum.

§. 15. Ferdinandi prospera expeditio contra Bernhardum, Horniumque. Pax Pragensis. Proelium ad Wittstockense oppidum.

Exercitui novus dux impositus rex Ungariae FERDINANDUS, Caesaris filius, qui praesentia sua res turbatas restituit recepta [Note: Ex Maio in Iulium extracta obsidio MDCCXXXV.] Ratisbona et omni Danubii ripa. Quum Nordlinga obsideretur, Bernhardus Horniusque, liberaturi urbem, in tantum[Note: Nordlingense proelium, VI. Septembris M DC C XXXIV. conunissum, vide in Theatr. Europ. Tom. 3. pag. 334. Ludolphi Schaubühne lib. 34. c. 2. p. 305.] discrimen venerunt, ut fusis copiis et Hornio capto, cum paucis Bernhardus se fuga tueretur. Victores Franconiam, et quae adiacent, e vestigio receperunt, immissis Croatis in


page 277, image: s301

protestantes, qui caede, rapinis omnia evastabant. Bernhardus tamen, utcumque licuit, res belli offensione prostratas erexit, Gallorum in id ope usus, apud quos et Suedos pari loco dignitatis erat. Elector Saxo, solutis pactis cum Suedorum rege sancitis, [Note: Articuli pacificationis tum alibi, tum in Theatro Europ. ad Annum M DC C XXXV. quo inita fuit, leguntur. Iudicia de pace illa vide apud Pufend. lib. 7. n. 43. seqq. Potissimum erat, ut edictum de restitutione bonorum ecclesiasticorum in XL. annos suspenderetur, Magdeburgensis Episcopatus administratio Augusto, Electoris filio, relinqueretur, Halberstadiensis Leopoldo Austriaco. Plerique Protestantes pacem acceptabant, Wilhelmo Cassellano excepto. Ludolphi Schaubühne lib. 35. c. 2. p. 401. Male haec pax Suecos Gallosque habuit, qui etiam dissensum suum publicis scriptis fuerunt contestati. Facit huc Bernh. Comenii prodromus funestae pacisicationis Pragensis, Iusti Asterii, sive potius Io. Stellae deploratio pacis Pragensis. Hinc sequens distichon: Praga atrox orbi quae protulit impia bellum: Quo pacto pacem redderet illa bonam? Pro vindicanda tamen pace non a parte Saxonis solum prodierunt Vindiciae pacis Pragensis, sed etiam Petrus Ostermannus scripsit Schwedischen Stoerenfriede.] Pragensi pace


page 278, image: s302

ad Caesarem redit, invicem ab illo Lusatiarum[Note: Hereditaria possessione: nam inde a Bohoemico bello acceperat tamquam pignus pro sumptibus impensis. Supra pag 257.] possessione firmatus. Male Suedos pacificatio habet, privatis unius rationibus, quam universae societati, utiliorem aestimantes. Quo factum fuit, ut discordias illa haud quaquam sanaret, sed gravius bellum accenderet. Saxoniam Banerius vastat: hunc Hazfeldius, auxilio Saxoni missus, parumper interturbat. Sed postea[Note: Saxo et Hazfeldius ad Witstockium vincuntur anno MDCCXXXV. die XXIV. Septembris Theatr Europ. Tom. 3. p. 707. Ludolph. lib. 36. c. 2. pag. 485.] uterque iusto praelio a Banerio ad Wittstockense oppidum superatur.

§. 16. Ferdinandus II. moritur. Mors Bernhardi Vinariensis. Varia proelia. Caesarei a Torstensonio victi.

Vergente anno MDCCXXXVI. comitiis Ratisbonam indictis, FERDINANDUS III, iam Ungariae rex Bohoemiaeque, REX ROMANORUM declaratur, bono rei publicae fato, quia mors


page 279, image: s303

Ferdinandi patris,[Note: Anno MDCCXXXVI. die IX. Decembris coronabatur Ferdinandus III; Februarii die V. seu ipsis nonis, moritur Ferdinandus II.] bimestri spatio sequuta, turbas novas interregno conciere potuisset.[Note: Bernhardus dux Saxoniae.] Vinariensis ad superiorem Rhenum omnia vincit, quae[Note: Brisgoiam et urbes silvaticas.] Austriacae ditionis erant, et contra se venientes Caesareos duces, Goezium et Savellum, in Brisgoia profligat, et caput regionis,[Note: Brisacum captum A. MDCCXXXVIII. Ludolphi Schaubuhne lib. 38. c. 2. n. 60.] Brisacum quatuor mensium obsidione ad deditionem compellit, quod, exstincto[Note: Quod oppidum in Rheni ripa inter Basileam et Brisacum situm est. Mortuus Bernhardus die VIII. Iulii MDCCXXXIX. Veneno autem credebatur esse exstinctus, quod illi a medico Genevensi Blandino mixtum esse dicebatur. Adparebant enim in corpore post mortem nigrae maculae. Pufendorf. lib. 13. Io. Sebast. Mulleri Annales Saxonici pag. 360. Ludolphi Schaubühne lib. 39. c. 2. Falsum itaque, quod Beniamin Priolus de Reb. Gall. lib. 2. p. 49. peste dicat esse exstinctum.] Neoburgi Bernhardo, in Gallorum potestatem venit. Post haec LEOPOLDUS GVILIELMUS, Caesaris


page 280, image: s304

frater, Bohoemiam receptat, fugatis Banerianis: contra ea Caesarei eodem anno MDCCXL. ad[Note: Ad Ziegenhainam pugnatum ab Rosio, ex Vinariensis Bernhardi exercitu, nobili praefecto, adversus Caesarianum Baronem de Breda, qui acie cecidit cum multis aliis, et suorum sexcentos, in quibus tribuni et primi ductores erant, captivos hosti reliquit. Theatr. Europ. Tom. 4. p. 209.] Ziegenhainam; et insequenti ad Guelferbytum; et secundo quadragesimo cum alibi a ducibus[Note: Vid. idem pag. 600 et Pufendorf. lib. 13. sect. 29. Virtutis gloria eo die penes Wrangelium, Koenigsmarkum, Tupadelium stetit.] diversis, tum ad Lipsiam gravi praelio a [Note: Cui ex Caesareorum parte archidux Leopoldus opponebatur, sed victus, fugatus et omnibus impedimentis exutus. Pugnatum XXIII. Octobris Theatr. Europ. Tom. 4. p 905. 911.] Torstensonio vincuntur, ipsaque urbs cum arce Pleissenburgo post victoriam expugnata.

§. 17. Pax Westphalica, maturata interceptione arcis Pragensis a. 1648. displicet pontifici Romano, Innocentio X. Origo Iansenismi.

Fessa malis suis Germania pacem unice optabat, nec vero tot[Note: Muhlhausae, Francofurti, Pragae (ubi facta transactio omnibus commendabatur, Coloniae, Ratisbonae in comitiis, Lubecae etc. Quid in pacis hoc negotio gestum fuerit, docet succincta narratio omnium eorum, quae ab ultimis Comitis Septemuiralibus, et eligendo Romanorum Rege Ratisbonae habitis, in pacis cum Corona Sueciae negotio usque ad exitum an. 1637. sunt gesta, 1638. 4.]


page 281, image: s305

conventibus coire illa potuit, et aegre tandem[Note: Hamburgi MDCCXLI, sequestro et conciliatore, Daniae rege Christiano IV. Pufendorf. lib. 13. sect. 83. 88. etc. Acta de Praeliminaribus circa Tractatus Pacis prodierunt Amstelodami 1642. 4.] Hamburgi de loco convenit, ut Osnabrugae cum Suedis, Monasterii cum Gallis ageretur. Vix autem[Note: Anno MDCCXLIV. consultari coeptum. Tantum tempus in apparatu consumebatur, Theatr. Europ. Tom. 5. p. 386.] tertio post anno consultationes coeptae. Adeo remedia, quam mala, tardiora sunt, ut ne belli quidem studia inter pacificandum cessarent. Galli antea[Note: Per Vinariensem Bernhardum etc.] sumptu solo aut [Note: Cum Suedis, Cassellanis, Hassis etc.] pactis militantes, nunc exercitum mittebant, qui Suedos, Hassos, Vinarienses adiuvaret, quo factum, ut hi plerumque superiores Caesareis essent, nec


page 282, image: s306

fidae, nec constantes induciae, si quae partes de iis inter se consenserant. Ultimum Martis opus, quod maturavit pacem, interceptio arcis[Note: Arx cum minore civitate occupatur MDCC XLVIII.] Pragensis erat sollertissimo Koenigsmarki ductu properata, et ne reliquas[Note: Pragam maiorem seu Veterem et Novem urbem.] partes, quas oppugnabant, Suedi occuparent, iam accessu summi ducis CAROLI GUSTAVI, Palatinae gentis confirmati; tum aliis[Note: Quas exposuit Pufendorfius lib. 20. c. 63.] rationibus ad obsidionem resolvendam, tum pacis instantis nuntio sunt revocati. Quod enim votis expetitum fuerat, mense Octobri MDCCXXXXVIII. imperatori cum Galliae Suediaeque regnis; et imperii ordinibus Osnabrugae[Note: Vid. Pfanneri Historia pacis Westphalicae, Burgoldensis Discursus ad Instrumentum pacis, Adami relatio historica, du Mont Memoires politiques. Memoires et Negotiations secretes de la Cour de France touchant la paix de Munster, atque demum Is. Volmari L. B. de Rieden Protocollum Actorum Publicorum Instrumenti Pacis Westphal.] cum inter se, tum cum ipso imperatore eis


page 283, image: s307

pactis conventum est, quae publicis tabulis conscripta exstant, utrimque sacramento sollemniter confirmatis. Sequenti anno Norimbergae[Note: Exsecutionis itaque finis publicis tractatibus XIV. Octobris MDCCL. fuit impositus. Londorp. Tom. 6. líb. 4.] effectum fuit, quo singula pacis decreta expedirentur. Quod omnibus laetum erat, hoc INNOCENTIUS X. pontifex Romanus, URBANI VIII, qui[Note: Gregorius MDCCXXI. Paullo V, quem supra memoravimus, successerat: morte successorem Urbanum nactus MDCCXXIII.] GREGORIUM XV. exceperat, ab anno MDCCXXXXIV. successor, inique adeo ferebat, ut etiam[Note: Anno MDCCLI. edita, in quam singularem Animadversionem Conringius scripsit. Eandem oppugnavit Ludovicus de Montesperato, qui vindicias scripsit pacisicationis Osnabrugensis. 10. Hornbeck et David Blondellus sub nomine Amandi Flauviani in Censura bullae papalis.] bulla pacem reprobaret, quia tot ecclesiae bona saeculares dominos accepissent. Sed prior principibus salus Germaniae, quam pontificis auctoritas erat, quae nec validior in causa[Note: Cornelius Iansenius Lovaniensis professor, post episcopus Yprensis, de gratia aliter censebat, quam Iesuitae, quod ex libris illius Augustini doctrinam praese ferentibus post mortem demum apparuit, quae fataliter ei MDCC XXXVIII. contigerat. Damnatus a pontifice Innocentio X. MDCCLIII. eiusque successore Alexandro VII, MDCCLVII. et aliis, non caret ad nostra usque tempora doctrinae suae defensoribus, praesertim in Gallia et inter Dominicanos. Leydecker. Hist.] Ianseniana fuit,


page 284, image: s308

quam pronius erat decreto damnare, quam pontificiam infallibilitatem suis etiam non suspectam reddere.

§. 18. Belgium foederatum post varias victorias, plenam libertatem accipit pace Monasteriensi.

Belgii foederati fortuna, quum bello Germania arderet, altius exsurgebat. Multas[Note: Venlo. Ruremunda etc.] urbes foederati capiebant, in quibus Traiectus ad Mosam erat, cui tuendae[Note: Victus et inde reiectus, anno MDCXXXII, potitique urbe sunt foederati, quam liberaturus iste advenerat. Theatr. Europ. Tom. 2. p. 724.] frustra Pappenheimius cum exercitu Caesaris accesserat. Et quamvis[Note: Anno MDCCXXXV. Eodem anno rursus obsessum a foederatis, et sequenti captum. Contin. Meter lib. 53. 54.]


page 285, image: s309

Schenckii munimentum, in Rheno exstructum, Hispanorum astu amisissent; altero tamen anno obsidione, quamvis operosa, receperunt: etiam[Note: Ibidem lib. 55.] Breda munitissima urbe, haud longe post, et anno MDCCXLIV.[Note: Theatr. Europ. Tom. 5. p. 565. Id munimentum vulgo Sass van Gent appellatur.] Gandavensi Aggere potiti: semel forte ad[Note: Propugnaculum haud longe Antwerpia situm. De conflictu Masenius ad Broweri Annal. Treu. p. 523. et Brachel. lib. 5. p. 238.] Calloum infeliciter pugnantes. Haec domi et intra Belgium. Navali pugna vicerunt,[Note: Theatr. Europ. Tom. 4. p. 44. ad annum MDCC XXXIX. Illa Hispanorum classis, ut post compertum fuit, adversum Suedos missa, ut cum Danis, illorum hostibus, se coniungeret. Batavi autem tum socii Suedorum erant. Pufendorf. lib. 11. n. 61. Ingens Hispanorum fuit clades, quorum pleraeque naves vel captae, vel submersae, Lud. Schaubuhne lib. 39. c. 4. p. 715. In hanc victoriam singularem Panegyricum scripsit Caspar Barlaeus. Cuius etiam est Historia rerum per octennium in Brasilia et alibi gestarum sub praefectura Mauritii.] Trompio duce, in freto Britannico: in transmarinis Brasiliae magnam partem[Note: Continuat. Meterani lib. 47. anno MDCCXXX.]


page 286, image: s310

Fernambuco capto, ditionis suae fecerunt: et Africae castellum Mina in Guineae littore virtute[Note: Hic tribunus Kaynius ex equestri Miniae familia, cui de Kayno nomen, oriundus, rebus in Europa, Africa et America gestis, clarissimum nomen consequutus est. De hac Africana expeditione Continuat. Meter. lib. 55.] Kaynii MDCC XXXVII. expugnarunt, et quod prope hinc abest orientem versus, Caput Corsum. Anno MDCCXXXXVIII, paullo ante Germaniae pacem, Monasteriensi conventu, ab Hispanis liberi ordines et supremi iuris populus, sublata hostilitate, declarati sunt, socii inposterum eorum futuri, adversus quos tam fortiter repugnaverant.

§. 19. Tristia fata Britanniae sub rege Carolo I. qui securi tandem percutitur. Puritanorum factio.

Tristiora fata Britanniae erant, discordia inter regem CAROLUM, Iacobi MDCCXXV. exstincti filium, et regni senatum invalescente, quae robur a[Note: Qui et Presbyteriani dicebantur, quod sublatis episcopis, de presbyterii sententia ecclesiarum ius exerceri iubebant: sic demum illas a papatus reliquiis vere purgari, persuasi. Inde Puritanorum nomen, et Independentium. Horum caput Thomas Fairfax et Oliverius Cromwell.]


page 287, image: s311

Puritanorum factione capiebat, etiam multis [Note: Vid. Rob. Iohnstonus Hist. rer. Brit. lib. 21. 23.] tributorum novitate ab rege suo alienatis. Hinc[Note: Tomo 4. et 5. Theatri Eur. descriptum.] civile bellum aliquamdiu ambigue gestum: post superatus rex,[Note: Eodem Tomo 5. pag. 1126.] Scotorum exercitui, qui senatui auxilio venerat, tuendum se committens, ab eodem Anglis, pacta tamen salute eius, ingenti pretio venditur, supplicio ante adfectis, qui pro regis causa egisse censebantur,[Note: Stafford MDCCXLI, Laud. MDCCXLV. decollatus est. Vid. Theatr. Europ. T. 4. p. 505. et T. 5. p. 675. Wilhelmi Sanderson historia vitae et necis Caroli I. et Georgii Batei elenchi motuum nuperorum in Anglia Sylloge rariorum Tractatuum, quibus Car. M. Brit. Regis innocentia declaratur. Regis causam defendit. cl. Salmasius; Parlamenti Io. Militonus. Ludolphi Schaubühne lib. 4. c. 8. p. 1661.] Thoma Staffordio, Hiberniae prorege et Wilhelmo Laudo, archiepiscopo Cantaburiensi. Captivus rex, secus quam pactum erat, in Vectem insulam adductus, et inde Londinum


page 288, image: s312

retractus ad iudices, damnatur, et III. Calend. Februarias MDCXLIX, exemplo posteris detestando, securi percutitur,[Note: Henrica Maria, Henrici IV. regis Gallorum filia ex turbulento Angliae statu in patriam refugit, viginti annos mariti fato superstes.] regina et liberis in Galliam ante elapsis.

§. 20. Ludovicus XIII. Galliae rex, Ancraeus Richelius. Hugonotae amittunt religionis libertatem et munimenta.

Id quod regnum etiam internos motus habuerat turbante[Note: Concino Ancraeo, Florentino, quem eiusdem nationis Maria Medicea regina Galliae ad Marescalli dignitatem evexerat. Periit rege iubente occisus MDCCXVII. Gramondus lib. 2.] Ancraeo, quod rex LUDOVICUS XIII. in matris tutela fuit: quam egressus, se[Note: Cardinalis Richelii originem, incrementa, gestas res summatim recenset Priolus lib. 1. n. 2. et 9. Antonius Auberius Histoire de Cardinal, Duc de Richelieu. Iournal de Mr. Le Cardinal Duc de Richelieu.] Richelio dedit, cuius summa consilii erat, ut Hugonotae, si exstingui non possent, exuti munimentis debilitarentur,[Note: Patrimonium regis sub Pirenaeis, quo pontificia sacra MDCCXX. reducta. Bussier. lib. 24.] Bearnia prima sensit, quo consilia


page 289, image: s313

cardinalis valerent, amissa religionis libertate. [Note: De Montalbani (Montauban) gravissima obsidione Gramondus lib. 10. toto, et Theatr. Europ. Tom. 1. p. 591. ad ann. MDCCXXI.] Montalbanum autem, elusa obsidione, adegit regem hoc pacto pacem dare, ut munimenta deicerentur protestantium oppidis praeducta, Rupellae tantum et Montalbani conservatis. Quum vero novam[Note: Ludovicea arx (Fort Lovis) exstructa MDCCXXII. ingenio Pompeii Traiani, Itali hominis, imperante comite Suessionensi, militiae regis duce Gramond. lib. 12. p. 553. Quo situ fuerit, depictum Tomo 1. Theatr. Europ. p. 1124.] arcem rex Rupellae obiecisset, novam belli materiam sevit, quo illa munitissima urbs MDCCXXVIII.[Note: Moles per mare actae ab regiis, et obsessorum extremae famis tolerantia, in stuporem legentes et audientes coniciunt. Gramond. l. 18. Theatr. Europ. d. l. Adde de mole, qua Anglorum classis ab ope ferenda arcebatur, Iohnston lib. 22. p. 724. Bussier lib. 24. p. 604. Vid. Philiberti Moneti capta Rupecula et Mich. le Vassor Hist. de Lovis XIII. lib. 25. Lud. Schaubühne lib. 28. c. 5. p. 451.] stupenda obsidione expugnatur, et Montalbanum, Nemausus, Mons Pessulanus, et quidquid munitum superaret,


page 290, image: s314

propugnaculis exuuntur. Sic exarmati Hugonotae, incertispe metuque sunt, quanta pactorum fides sit, quibus de libertate cavebatur.

§. 21. Bellum Italiae ex Mantuana successione: cui Gallus commode immiscetur, nec non Germanico, cum tumultum a matre et Mommorancio concitatum compressisset: hostis idem Hispanorum. Pax Pyrenaea.

Has turbas Italiae bellum excepit, ex Mantuana successione natum. Vincentio, Vincentii filio, Francisci ac Ferdinandi fratre et herede, MDCCXXVII, sine prole defuncto cernendae hereditatis[Note: In communi stirpe, Francisco Mantuano, M DCCXIX mortuo, Vincentii defuncti abavo, et Caroli Niverniensis proavo agnatio conveniebat.
[Gap desc: table]
]
ius penes Carolum erat, Niverniensem ducem, cui Caesar, Hispanus, Sabaudus negabant, ne Gallicus heres in Italiae sinum admitteretur. Niverniensem rex Galliae


page 291, image: s315

tuebatur bello in Italiam translato, quod [Note: Tentata pax in comitiis Ratisbonensibus M DCCXXX. Theatr. Eur. Tom. 2. p. 200. Sequenti anno Clarisci (Chierasco) quod Pedemontii oppidum est, convenit. Ibidem p. 504. et Bussier. lib. 24. p. 613.] Clarasci tandem compositum hac lege fuit, ut parte Montisferrati Sabaudo cedente, reliqua omnia Niverniensis dux Caesaris et imperii Romani beneficio haberet. Gallus hunc belli fructum cepit, ut Pinarolium, quod Richelius[Note: Anno MDCCXXX. duci Sabaudo Victori Amadaeo ereptum obsidione Pinarolium. Bussier. 24. p. 609. Theatr. Europ. Tom. 2.] ceperat, hoc est, claustra Italiae, certo pacto vel pretio teneret. Idem Grisonibus auxilium tulit, ne[Note: De Vallis Telinae motu Gramondus legatur l. 8. et 13. De origine tumultus Theatr. Europ. T. 1. p. 435. quae religiosa erat, exstructio aedis sacrae a catholicis negata: de impeditis Hispanis, ibidem p. 814.] Telina Valle, suis motibus concitata, Hispani potirentur. Potens sic Richelius invidiam reginae matris incucurrit, quae[Note: Mammorancii tumultum et supplicium Bussicres ad annum MDCCXXXII. descripsit, additis his verbis: Maiorum virtutes ut se uno collegerat; sic postremus stirpis uno se exstinxit.]


page 292, image: s316

Mommorancio duce tumultum conciebat, quem huius supplicio cardinalis oppressit, regi parente reconciliata. Quae vero praesentis fortunae impatiens in Flandriam et Angliam aufugit, et in Agrippina colonia MDCLII [Note: Sunt Bussieris verba lib. 24. p. 647. Priolus: ab Richelio regno depulsa, cui honores ipsa festinaverat, lib. 1. n. 9.] exsul propemodum atque extorris, mortem obiit. In Germania Gallus tantum[Note: Foedus percussum Ianuario mense MDCCXXXI. cuius summam Pufendorfius refert Hist. Sued. lib. 3. sect. 3. Suedum XXX. milia peditum, sex equitum suo sumptu in Germania habiturum; Galliae rege quadringenta uncialium milia quotannis conferente.] foedere ac auro bellabat: sed fractis Suedorum rebus Nordlingensi clade, bellum aperto Marte gessit, ut Austriacos impediret, quibus ne opem Hispaniferrent,[Note: Gallis le Comte de Roussillon Hispanorum quondam erat, ad Galliam reductus pace Pyrenaea.] Ruscinonensem tractum et Flandriensem infestis signis ingressus, multa utrobique in ditionem suam redegit. Germanici


page 293, image: s317

belli praemia pax Monasteriensis firmavit; Hispanici Pyrenaea,[Note: Haec MDCCLIX. sub montibus Pyrenaeis in Fasianorum insula, quae inter Galliam atque Hispaniam est media, conclusa per Mazarinum et Ludovicum de Haro. Comitatus Roussillon eadem Gallis cedebatur et multae urbes munitae in Belgio. Hac pace etiam matrimonium inter Ludovicum XIV. et Mariam Theresiam Philippi IV. filiam natu maiorem decretum, praeviae tamen ipsius in successionem Hispanicam renuntiatione. Galeatzo Gualdo Hist. Pacis Pyren. Histoire de la Paix conclue sur la Frontiere de France et d'Espagne entre les deux Couronnes l'an. 1659. a Cologne 1667. 12.] cui vel fatis Perpinianum fuisset, anno MDCCXLII. Hispanorum potestati ereptum. Reiecti Galli a[Note: Vulgo Fontarabiae, vel. Hisp. Fuentarabia, limitaneum munimentum ad mare Cantabricum.] Fontisrapidi oppugnatione, et a fano S. Omari. Tandem Richelius MDCCXLII. exeunte anno diem supremum obiit, in eo non infelix, quod ante vertentem fortunam, quae[Note: Lege Priolum lib. 1. sect. 3. Rediit quidem in gratiam, sed dubium, quam stabilem. Nani Hist. Ven. lib. 12.] inclinare videbatur, discessit ex mortalibus: quem proximo anno pridie idus Maias rex


page 294, image: s318

Ludovicus fatali morte sequutus est, relicto quinquenni filio LUDOVICO XIV.

§. 22. Tumultus Cataloniae. Portugallorum ab Hispanis defectio.

Hac tempestate Hispani, Belgicis bellis attriti, grave damnum ex[Note: Theatr. Europ. Tom. 4. p. 124. Brachel. Hist. nostri temp. lib. 6. ad annum MDCCXL.] Cataloniae tumultu sentiebant: sed numquam gravius, quam M DCCXL. ex[Note: De hac defectione Caietanus Passarellus lib. 1. Belli Lusitani, et Theatr. Europ. Tom. 4. Mussitaverant iam antea Lusitani, atque seditionis speciem excitaverant, id quod Ioannem Caramuelem Lobkowitz permovit, ut singulari scripto Philippum prudentem Lusitaniae legitimum regem demonstraret Antwerpiae 1639. f.] Portugallorum defectione. Res miranda, tam amplum regnum, in tot dissitas provincias et transmarinas descriptum, ita conspirare potuisse, ut nemo esset, qui id proderet Hispanis. Tanto odio universi erga dominationem illorum flagrabant. IOHANNE igitur Bragantio, cuius avia cum[Note: Catharina, uxor Ioannis Bragantini, filia Eduardi, Emanuele rege geniti: Philippi II. autem regis Hispaniae mater, Isabella, soror fuit Eduardi.] Philippo de hereditate certaverat, rege


page 295, image: s319

constituto, adversus Castilianos se fortiter tuebantur, saepe praeliorum victores, nec infelices expugnatores urbium. Hispani cum Belgis, ut diximus, MDCCXLVIII. in Westphalia, dein cum Gallis MDCC LIX. ad Pyrenaeos montes pace facta, omnem belli molem in Lusitanos contulerunt. Sed tantum ab his abfuit, ut ad obsequium retraherentur, ut graviori etiam damno Hispanos adficerent, proeliis ad oppidum[Note: Ad Estremos pugnatum a duce Hispanorum Ioanne Austriaco: Portugallorum comite Villaflorio. Caesi Hispanorum quatuor milia: capti sex milia cum omnibus impedimentis. Theatr. Europ. Tom. 9. p. 1067.] Estremos MDCCLXIII. et post biennium ad[Note: Dux Hispanus Carazena cum toto exercitu cingebat Villam Vitiosam obsidione, quam liberaturus Schombergius, Lusitanorum dux, manus conseruit cum Hispanis eosdemque vicit et fugavit Theatr. Europ. Tom. 10. p. 80.] Villam Vitiosam superiores. Quo tempore Philippus IV. ex vita migravit, relicto quadrimo filio CAROLO II, cuius mater, Ferdinandi III. imperatoris filia, impar bello persequendo, cui iam Gallicum novum in


page 296, image: s320

Belgis accesserat;[Note: Pacis conditiones exstant in Theatr. Europ. T. 10. p. 900. ad anmun MDCCLXVIII. Vid. Caietani Passarelli bellum Lusitanicum eiusque regni separatio a regno Castellae, Lugduni 1684. et Io Bapt. Biragi historia de divisione regni Castiliae et Portugalliae.] pascisci maluit cum Portugallis, eosque liberos confiteri, quam geminum Martis uno tempore periculum subire.

§. 23. Galliae rex Ludovicus XIV. invadit Belgium tum regium, tum foederatum. Pax Aquisgranensis et Neomagensis.

Gallus Mariam Theresiam, Philippi IV. filiam eo pacto duxerat, ut successioni illa, etsi virilis proles deficeret, in universum renuntiaret. Quod vero privatorum ius devolutionis[Note: Petrus Stokmannus speciali tractatu de hoc iure devolutionis egit. Vid. et Aubery reginae Christianissimae iura in Brabantiam.] est, is in commodum suum abusus, Belgicas regiones ex lege postulavit, ranquam priore Hispani coniugio post Eugeniae Isabellae mortem adquisitas, ideoque in filiam, illo coniugio susceptam uxorem regis Galliae, transferendas. Praeclarae[Note: Harum expugnationes deseriptae sunt Tom. 10. Theatr. Europ. p. 681. 688. etc.] urbes ereptae,


page 297, image: s321

Tornacum, Duacum, Caroloregium, Insulae, Aldenarda,[Note: Articulo 3. pacis Aquisgranensis memorantur etiam Aeth, Cortrik, Veurne, etc.] aliae, quae Aquisgranensi[Note: Articulos pacis vide Tom. 10. Theatr. Europ. p. 762. Redditus illa pacificatione Hispanis comitatus Burgundiae sive Franche Comte.] pace MDCCLXVIII. Gallo confirmatae sunt. Non tuta, nec diuturna quies, sed Gallo Batavos MDCCLXXII. invadente, e republica fuit, his non deesse, ne Hispanorum provinciae utrimque a Gallis cingerentur. Hinc in Burgundos et Flandros a Gallis bellum delatum, et multae urbes occupatae, ac Neomagi ad Vahalim MDCCLXXIX. comitatus Burgundiae, superiori pace restitutus, Hispanis denuo ablatus in Gallorum potestatem venit, redditis contra aliis, quae in Flandria Galli eripuerant.

§. 24. Bellum inter Danos et Suedos. Pax Bromsebroensis. Christina regina. Carolus Gustavus.

Dani Suedos, Germanico bello distentos, cum aliis modis, tum navibus illorum in freto retentis[Note: Pufendorf. p. 2. sive Contin. Introduction. ad annum MDCCXLIII. p. 849. Boeclerus singulari libro de hoc bello. Superstes tum Danorum rex erat Christianus IV.] irritaverant.


page 298, image: s322

Quae causa fuit, ut in Holsatiam, Iutlandiam et ipsam Scaniam M DC C XLIII. exercitus Suedorumirrumperet, et terra marique vindicaret iniuriam. Biennio circumacto, pax [Note: Sita Bromsebroa in consinio Smalandiae et Blekingae.] Bromsebroae Gallorum interventu conciliata, qua Danus Suedo [Note: De his pactis ibidem p. 861.] Iemptelandiam et Insulas Codani Sinus Gotland et Oeseliam concessit, etiam pignoris loco ad XXVI. annos Halandiam. Regis Daniae filio, iam successore destinato, CHRISTIANO V. MDC C XLVII; et insequenti anno ipso rege rebus humanis erepto, FRIDERICUS III, alter filius, rex Danorum Nordwegorumque constitutus est. Firmata Germaniae pace, CHRISTINA, Gustavi Adolphi filia [Note: Regni habenas equidem ista explcto aetatis anno decimo octavo, exeunte anno 1644. suscepit. Pufendorf. rer. Suec. lib. 16. §. 71. Coronata demum 20. Oct. 1650. Pufend. l. 22. §. 47.] coronatur, et


page 299, image: s323

CAROLUS GUSTAWS, [Note: Vide Pufendorfii historiam Caroli Gustavi.] princeps Palatinus, regis sorore genitus, heres regni declaratur, quo ab regina abdicato, quae, mutatis sacris Romam ibat, ipse M DC C LIV. sollenni inauguratione potitus est.

§. 25. Poloniae reges, Uladislaus et Ioannes Casimirus filius. Cosaki Polonis graves. Moscovi Smolenskum recuperant.

Vita Sigismundus, Ioannis Sueci filius, rex Poloniae, M DC C XXXII. excesserat: filius et successor VLADISLAVS M DC C XXXIV. Moscovos in castris ad Smolenskum, quam vrbem recuperatum venerant, arcte obsessos ad [Note: Ioach. Pastorius Hirtenbergius lib. 6. Flori Pol. p. 427. Sebinus cum toto exercitu Moscovitico, constantissima Uladislai obsidione ad deditionem subigitur, solamque libertatem abeundi pactus, signa ad pedes victoris deponit, omnemque apparatum et impedimenta relinquit. Hinc pacificatio sequuta victis haud opportuna, quae Polanoviensis a fluvio Polonowka, vbi inita, appellatur. ibidem p. 428.] ignobilem pactionem coegit, Turcosque conterruit, ut iniurias illatas pensarent, Suedorum [Note: Induciae Stumsdorfii in Borussia prorogantur anno M DC C XXXV. Ibidem p. 432. et Tom. 3. Theatr. Europ. p. 564.] induciis ad XXVI. annos


page 300, image: s324

prorogatis. Quam felicitatem Cosakorum motus interrupit, fratri IOANNI CASIMIRO, qui ab anno M DC C XLVII. successit, gravior utique, et tantum non exitialis regno futurus. Haec fugitivorum convenarumque [Note: De origine Cosakorum et insulis eorum Paul. Piasecius Chron. gestor. in Europ. p. 45. et Ioach. Pastorius Hist. Pol. plenior. l. 1.] colluvies ad Borysthenis ripas et in insulis eius rem publicam condiderat, quae quum in maius se proferret, quam utile Polonis erat, qui vicina praedia habebant, auctores [Note: Piasecius Chronic ad annum MDCCXXXVII. p. 494. seqq. Rud. Heidonsteinius rer. Pol. lib. 10. et 11.] regi exstiterunt: ut gentem regno perniciosam inseruitutem vindicaret. Sequutus is consilium in [Note: Anno M DC C XXXXIII. Ibidem pag. 501. Paulucus (Cosakorum) eorum dux una cum sociis (cum quatuor praecipuis fuerat deditione eaptus, ibidem p. 495.) ne quidquam sidem salutis datam implorando, sub eisdem comitiis capitis supplicium tulit, et omnes immunitates una cum oppido Techtimirow, isti societati a regibus Poloniae zoneessae, abrogatae fuerunt.] comitiis


page 301, image: s325

confirmatum, non modo [Note: Idem Piasecius Chron. p. 46. Hanc (Cosakorum militiam Stephanus Battorius) rex ordinationem habere desiderans, attribuit illi castrum Techtimirow cum suo territorio, situm ad ripas Borysthenis infra Kioviam viginti milliaribus. Germanicis, ubi consiliorum et magistratus militaris sedem ac armamentarium receptaculumque bellicorum apparatuum habebat; quum ante nullo certo magistratu, nulla firma sede constaret.] Techtimirow, Cosakorum propugnaculum ereptum ibat, sed novo etiam, cui [Note: Ibidem Piasecius ad annum M DC C XXXVII. p. 495. Summus praefectus militaris, castellanus Cracoviensis, impensis publicis propugnaculum Hudak denominatum apud confluentem Samarae et Borysthenis loco ad eos coercendos maxime opportuno exsirui munirique fecit. Aliis Kudak appellatur.] Hudak nomen est, adversus illos in ripa exstructo, ita barbaram turbam concitavit, ut non procul abfuerit, quin Poloniae regnum tumultu hoc interiret. Qui vero, ut praediximus, Io. Casimirum, quam Uladislaum, vehementius concussit. [Note: Pax inita in castris apud Zwaniec anno M DC C LIII. quae displicuit plurimis propter notam Cosakorum persidiam eorumque cum Tartaris focietatem. Improbata sequenti anno in comitiis regni Theatr. Europ. Tom. 7. p. 419. 608.] Pax inita cum


page 302, image: s326

Cosakis, sed proceribus improbata, ut, externis sedatis, rex intra regnum hostes haberet, quod opportunum Moscovis tempus fuit, [Note: Anno M DC C LIV. Smolenskum a Moscovis quatuor mensium obsidione ad deditionem compulsum, postquam Lituaniae exercitus ab eisdem Moscovis ad internecionem caesus fuerat. Theatr. Europ. Tom. 7. p. 617. seq.] Smolenskum et circumiectam regionem recuperandi.

§. 26. Caroli Gustavi regis hella cum Danis et Polonis, Pax Rothschildica, qua multa a Danis conceduntur Suedo, et Olivica, qua Polonus renuntiat iuri suo in regnum Suedorum et Livoniam. Ioan. Casim. regno se abdicat.

Antiquae Suedis controversiae cum Polonis erant, quae eodem tempore resuscitatae infinitum mali turbato regno attulere. Rex enim Suedorum CAROLUS GUSTAWS, [Note: Diebus 18. 19. 20. Iulii 1656. Theatr. Europ. T. 7. p. 964. Elector Brandenburgicus, Friedericus Wilhelmus, socius et particeps huius victoriae erat. Pufend. Hist. Caroli Gustavi l. 3. §. 25. 26. 27.] triduano praelio ad Warsoviam victor, omnem citeriorem Poloniam regiamque Borussiam sub suis signis tenebat, latius victoria usurus, nisi Danorum irruptio in Suediam


page 303, image: s327

revocasset. Quos ne impune fecisse permitteret, Cimbricam Chersonesum occupavit, unde M DC C LVIII. immani hieme armatus in glacie iter fecit et per Fioniam [Note: Tassing, Langeland, Falstern, quia inter has vicinas insulas firmatior glacies erat, attenuata maris cursu inter Fioniam et Seelandiam. Tom. 8. Theatr. Europ. pag. 735. seq] aliasque insulas in Seelandiam irrupit Danumque subitaneo accessu coegit, ut [Note: Summatim pacificatio tentata Tostrupii, et ex eo tempore induciae coeptae: Rothschildii postmodum M DC C LVIII. accuratius pertractata et confirmata. Ibidem p. 741. seqq. Pufendorf. Hist. Car. Gustavi lib. 5. §. 12. 13.] Rothschildi pacem, quam Suedus postulabat, iniret, et omnem Scaniam, Blekingam, Halandiam, et in Norwegia Bahus et Nitrosiam, ex insulis Bornholmam et Hvenem Suedorum regno concederet. Quibus tradendis singulis quum mora intervenisset, interpretatus rex Suediae, non stari pactis, [Note: Theatr Europ. Tom. 8. p. 897. Happelii Historia Europae p. 478. Est autem arx Cronenburg, quae fretum Danicum defendit.] Croneburgum expugnat et Hafniam M D C LVIII. obsidione cingit, quam solvit


page 304, image: s328

ultro, quum [Note: Belgicae classi praeerat admiralis Opdam: Suedicae Wrangelius. Aequo Marte discessum, utraque parte victoriam sibi vindicante. Ibid. p. 913.] incerta victoria cum Batavorum classe, auxilium Danis ferente, in freto Danico pugnasset. Iterum Suedus exhieme consilium capit, et Februario mense M D C LIX. per glaciem adducto milite quinque nocturnis horis [Note: Theatr. Europ. p. 1248. Florus Eur. part. 4. p. 425.] Hafniam adsultu oppugnat, magna vero clade adfectus, inde discessionem facit. Nec felicior in Fionia erat, quatuor milibus caesis, et [Note: Oppido eius insulae munito, cum portu.] Neoburgo, quo victi refugerant, a Batavorum classe coacto, ut qui inerant Suedi, arbitrio [Note: Caesareorum, Danorum, Brandenburgicorum, qui acie victores Neoburgum, elapsorum ex praelio receptaculum, terra; Batavi mari oppugnabant. Theatr. Europ. Tom. 8. p. 1271. seqq.] sociorum se permitterent. Quae damna reparaturus rex, quum conventum Gotenburgi agit, febre correptus M DC C LX. ex vita migravit. Coeptae pacificationes ad finem perducuntur, Danica ad Hafniam, firmatis, quae Rothschildi concessa fuerant, praeter Nitrosiam Norwegiae et


page 305, image: s329

Bornholmensem insulam, quae ad Danos redierunt: Polonica Olivae convenit, quod monasterium prope Gedanum est, qua rex Poloniae iuri suo in Suedorum regnum et Livoniam, etiam titulo et insignibus renuntiavit, inani tamen hoc honore, quoad viveret, sibi conservato: contra ex pacto recepit, quae in Polonia Borussiaque praesidio Suedi tenebant. Sic externo hoste liberatus rex Poloniae internorum [Note: Quos uterque exercitus Polonicus et Lituanus sub specie negati vel dilati stipendii excitabant, ad id confoederationis nomine abusi, quod rebellioni obtegebant. Theatr. Europ. Tom. 9. 352. p. 1551. etc. Accessit Lubomirskii tumultus ibidem p. 1551. qui tandem componitur abiurata confoederatione, et Lubomirskio, postquam depreeatus regem fuerat, in mite exilium profecto. Tom. 10. p. 240. ad ann. 1666. Docet de eo Processus Iudiciarius in causa Georgii Lubomirsky Varsoviae 1664. f.] motuum, aut fortunae suae pertaesus, [Note: Abdicatio in comitiis facta VIII. idus Septemb. Theatr. Europ. Tom. 10. p. 819.] abdicato regno MDC CLXVIII. in [Note: Rex Io. Casimirus sequenti anno 1669. iter in Galliam per Bohemiam Germaniamque persequutus est. Tom. 10. part. 2. p. 21. et 105.] Galliam ivit, privatam vitam


page 306, image: s330

acturus; ubi etiam [Note: Mortuus rex Poloniae Niverni anno M DC C LXXII.] brevi post tempore supremum diem obiit. Daniae regi [Note: Factum per commune Ordinum Decretum anni M DC C LX. Causa erat praecipua, quod regni senatores, durante bello, male rem gesserant, multa Coronae bona dissipaverant. Resistebat quidem nobilium ordo, verum, clero, civium et rusticorum classe rem ita definiente, cedere necessum habebat. Happellii Hist. Europae pag. 149. Tom. 9. Theatr. Europ. p. 96. Europ. Herold part. 2. pag. 257.] hereditaria successio, et maior ac vere regia dignitas, toleratae concussionis praemium, ordinum consensu decreta fuit.

§. 27. Turci a Persis cladem accipiunt Transiluania post bellum cum Polonis gestum a Turcis vastata, Ragozius. Bartschai.

De Turcorum successione [Note: Supra pag. 249.] supra memoravimus. Quum Amurad IV. rerum potiretur, [Note: Turcorum ceciderunt quinquaginta milia. Theatr. Europ. Tom. 3. p. 994. ad ann. M DC C XXXVIII.] cladem a Persis accipiebant ad Bagdadum, quam Babylonem vulgo appellant. Cum Venetis bellum circa Cretam


page 307, image: s331

gestum, quo tempore Mohammed IV. Ibrahimo strangulato successor datus fuit. Dacorum principes, Walachus, Transiluanus, Moldavus iam dudum in Turcorum clientela fuerant. Quum vero RAGOZIUS Transiluanus Polonis [Note: Georgius Ragozius, Transiluaniae princeps inter tumultum belli Suedici regno Poloniae ad se trahendo inhiasse credebatur. Suedo adversus Danum discedente, Transiluanus exercitus, cum domum iret, neglecto itineris consilio, quod Suedus dabat, caesus a Polonis est. Pufend. Introd. 693.] bellum eodem tempore inferret, quo illi a Suedis premebantur; inique id Turcus ferens, amicus Polonorum, ordinibus Transiluanis mandat, ut, Ragozio deiecto, novum principem sibi eligant; qui vero dubie parent, ea lege [Note: Franciscus Redeius vicarius princeps constituitur, dum Ragozius apud Turcos expiatur. Tom. 8. Theatr. Europ. p. 1003.] Redeio principatum deferentes, ut Ragozio in gratiam reducto cedat, quam tantum aberat, ut precibus impetrarent, ut sibi quoque malum infinitum arcesserent. Turcis enim impar Ragozius in


page 308, image: s332

causa fuit, ut Transiluania [Note: Tom. 8. Theatr. Europ. p. 1007. seqq.] vastaretur, et captis Ienoa, Karansebe et aliis munimentis princeps novus [Note: Ibid. m. p. 1008. ad annum M DC C LIX.] BARTSCHAI, non electus ab ordinibus, sed a Turcis datus imponeretur, quem dum Ragozius Cibinii oppugnat, a Turcis [Note: Ibidem p. 1027.] praelio victus, ex vulneribus [Note: Waradinum a Bartschai ad Ragozium defecerat, quae causa Turcicae obsidionis et expugnationis est. Ibid. p. 1023.] Waradini moritur, quod propugnaculum eodem anno M DC C LX. a Turcis expugnatur. Unde bellum in Ungariam manavit, quod antequam explicemus, de Germaniae statu praenotanda memoramus.

§. 28. Ferdinandum III. excipit filius Leopoldus, qui refirmat Polonum atque Danum; disficilius res Transiluaniae, Turcis in Ungariam irrumpentibus. Kemynius. Abasi. Pax in castris Turcicis confecta.

Restituta Germaniae pace, FERDINANDUS IV, Ferdinandi III. Filius, pridem Ungariae Bohemique rex destinatus, Romanorum rex MDC C LIII.


page 309, image: s333

[Note: In Comitiis Ratisbonensibus. Vide Theatr. Europ. Tom. 7. p. 360. seqq.] eligitur, sed proximo anno, [Note: Inauguratus fuerat XVIII. Iunii dicto anno mortuus sequenti anno IX. Iulii stili Greg.] morte praeventus, maximam sui spem destituit, quem a triennio ipse pater, pacificus imperator, fatali excessu subsequutus est. LEOPOLDUS igitur, alter filius, iam Bohemiae atque Ungariae rex, imperator Augustus M D C LVIII. Francofurti eligitur, et sollenni ritu [Note: Rite inauguratus XXII. Iulii seu 1. Aug. Hapelii Hist. mod. Europ. p. 425. seqq. Diar. Eur. Tom. 1. Rink. Leben Leopoldi p. 423.] inauguratur, cuius initia tam fausta et auspicata erant, ut intra duos annos totidem reges, Polonum atque Danum, ab hostibus adflictos, refirmaret. Difficiliores res Ungariae. Transiluani novum principem [Note: Bartschai, Ali Bassae suspectus custoditur tempore obsessi Waradini. Liberatus e custodia fit insolentior: quae causa, ut pars ordinum Keminyum sibi ducem constituerent, a quo fugatur Bartschai, tandem dolo captus eusto ditus et interfectus. Tom. 9. Theatr. Eur. p. 47. 327. et 329.] KEMINYUM elegerant, qui precibus impetravit, publicae securitatis causa tum alia


page 310, image: s334

munimenta, tum Dacicam Claudiopolim praesidio suo Caesar muniret, quae causa ingentis mali per Ungariam fuit, saltim speciem hosti non iniustae incursionis praebuit. Reiecto enim Keminyo et [Note: Theatr. Burop. Tom. 9. p. 595. ad annum 1662.] pugna tumultuaria occiso, [Note: Michael Abafi, a castro suo Abafaeo cognominatus, antea Tartarorum captivus, vivo Keminyo, sed mox perituro substituitur. Idem. T. 9. p. 333.] ABAFIUM Turcisubstituunt et Caesareos legatos, ad pacem prorogandam missos, iniecta vana spe eludunt, et quum se satis ad bellum parassent, aperte profitentur, nisi vacuefacta Transiluania et destructo Serini novo castello, quod obiectum Canisiae erat, nolle se adire pacificationem. Hinc subito adcursu [Note: Tom. 9. Theatr. Europ. p. 954. Deditio facta XVI. (XXVI) Septembris.] Neuhuselium oppugnant, capiunt, ineunte autumno M DC C LXIII; et Tartari, auxiliares Turcorum, in Moraviam irrumpentes, Germaniam incredibili terrore opplent. Nec quies per hiemem erat. [Note: Ibidem pag. 961. et 964.] Neytra et Levenza a Turcis capta, a


page 311, image: s335

Christianis [Note: Ductu Souchii, supremi militiae Caesareae in Ungaria Superiore praefecti. Ibidem p. 1158. 1160.] recuperata: praeterea [Note: Oppidum, quod emporium est, captum: arx capi non potuit. Ibid. p. 1147.] quinque ecclesiae a Nicolao Serini et [Note: Wolf. Iulius, comes de Hohenlohe, praefectus copiarum, quas extra ordinem ecclesiastici electores et principes quidam miserant, Bremensis dux, rex Suediae; Palatini, Neuburgius et Bipontinus, Brunsuico Luneburgenses, Wirtenbergius, Hassi utriusque familiae. Summa militum erat 6520. Ibid. p. 802. Hohenlohius arcem obsessam tenuit, dum Serinius pontem Essekiensem delevit. p. 1149.] Hohenlohio comite expugnata, direpta: etiam Essekiensis pons, magnae molis opus, eadem excursione a Serinio combustus. Ver annum aperuerat, quum Canisiae [Note: Ibidem p. 1167.] obsidio malis auspiciis coepta, post mensem dissoluta, adventante Turcorum exercitu, a quo etiam munimentum [Note: Neu Serinwar. Tom. 9. Theatr. Europ. p. 1191.] Serinii vi captum, et inspectante Christiano exercitu solo fuit aequatum. Iulio mense Turci Levenzam iterum oppugnaturi, a Souchio, Caesareo duce,


page 312, image: s336

gravi [Note: Eodem Tomo 9. Theatri p. 1162.] praelio vincuntur: et calendis Augusti ad Rabam amnem iuxta Gothardi fanum maiori [Note: Nobilissimi Turcorum ceciderant, multi in flumen praecipitati. Ibid. p. 1222. seqq. Rinck. Leben Leopoldi p. 508.] clade adsiciuntur, quae [Note: Multis festinatior haec pacificatio visa, quasi continuato post victorias bello plura recuperari potuissent. Nec vero imperatori rationes defuerunt, metus praesertim, ne Venetorum, ut fama erat, cum Turcis compositione omnis belli moles in Ungariam infunderetur. Rinck. Leben Leopoldi p. 529.] pacem festinavit Septembrimense in castris Turcicis confectam, qua relictum Turcis Neuhuselium, Caesari autem de novo exstruendo propugnaculo praecautum fuit, quod altero anno aedificari coeptum Leopoldopolis nominatur, situm in dextra Wagi ripa, e regione oppidi Freistedeliensis.

§. 29. Carolus Lotharingiam vendit Gallis certis pactis, quae improbat Carolus Leopoldus, fratris eius silius.

Sub idem tempus Galliarum regi Lotharingiam dux CAROLUS eo [Note: Tom. 9. Theatr. Europ. p. 788.] pacto vendidit, ut Lotharingi principes in


page 313, image: s337

Galliae primis essent, etiam regni post Burboniam gentem capaces. Improbabat Pactum CAROLUS LEOPOLDUS, fratris filius, apud Caesarem de iniuria questus, a quo exercitui praefectus res strenue gessit, coniunctior Caesari adfinitate, ducta sorore eius Poloniae regina, Michaelis vidua.

§. 30. Erfurtum a Moguntinis libertate privatur.

Erfurtum quoque, antiqua Thuringiae civitas per id tempus turbabatur. Causa ecclesiasticae preces erant, a [Note: Elector Moguntinus erat Ioannes Philippus ex Schoenbornia gente, MDC C XLVII. in dignitatem hanc evectus.] Moguntino imperatae, quas quum senatus declinaret tamquam insolitas, contra Caesareus [Note: Baro Schmiedburgius.] legatus urgeret; in id discrimen civitas adducta est, ut frustra intercedente Saxonica domo, ab Imperatore Moguntini rogatu proscriberetur. Plebs in furorem acta, praeconem, qui rite proscriptionem nuntiabat, [Note: Vide Theatr. Europ. Tom. 9. p. 891.] male tractavit, qui motus concitatior factus, quum duo cives a Moguntinis equitibus in agro


page 314, image: s338

strangulati, de curru pendentes in urbem immissi sunt. Saevitur in [Note: Aliquot domibus direptis consul Kniphofius, sedaturus tumultum, glande plumbea traicitur.] proceres, qui contra rem publicam fecisse videbantur, et [Note: Quatuoruir Limprechtus, de cuius supplicio Tom. 9. Theatr. Europ. p. 901. de dignitatis restitutione post captam urbem p. 1125.] praecipuus illorum perduellionis damnatus, capitis supplicio adficitur. Moguntinus sequenti anno M DC C LXIV, auxiliis ex [Note: Quindecim mille pedites Pradellus marchio adducebat, ante cuius adventum obsidioni praeerat Sommerfeldius, generalis vigilum praefectus. Happelii Hist. Eur. p. 693. Diar. Europ. Tom. II. p. 516. Saxonicis iura sua per Iustitiam Protectionis Saxonicae in civitate Erfurtensi defendentibus, quam Diario Europ. subnexam vides. Licet postea per Recessum Lipsiensem 20. Dec. 1665. cum Moguntino convenerit. Rinck. Leben Leopold. p. 541.] Gallia accitis Erfurtum obsidione cepit, et victoria clementius usus omnia tranquillavit, etiam monasterio in monte S. Petri munito futurae securitati prospexit.


page 315, image: s339

§. 31. Vita Friderici Wilhelmi Brandenburgici, qui accipit episcopatus Halberstadiensem, Mindensem, Caminensem praeter ulteriorem Pomeraniam: nec non deinceps Archiepiscopatum Magdeburgicum. E bello Polonico refert ius absolutum in Borussiam: coniungit cum Odera Spream: Adiuvat Batavos contra Gallum et episcopum Monasteriensem: Suedos ex Marchia fugat, post etiam e Borussia. Pax ad fanum Germani. Elector non minus mari potens moritur.

Ad maiora properamus, quae FRIDERICI WILHELMI, electoris Brandenburgici memoria dat, licet magnitudinem eius nostra brevitas non capiat. Filius is erat [Note: Qui filius fuit Io. Sigismundi electoris M DC C XIX. defuncti, quem supra laudavimus.] GEORGII WILHELMI, M DC C XXX VII. heredis Pomeraniae facti, [Note: Bogislao XIV. filio Bogislai XIII. fratribus superstite, et sic universae Pomeraniae Possessore.] Bogislao ultimo duce defuncto vita, quando utraque provincia Suedorum armistenebatur. Quam quum filius a triennio patri suffectus, vacuefieri postularet, Westphalica pace, ut Suedis satis daretur, conventum ita fuit, ut ulterior Pomerania cum


page 316, image: s340

Cassubiis et Vandalis etiam confirmaretur; citeriori autem pensandae tres episcopatus, Halberstadiensis, Mindensis et Caminensis cum spe Magdeburgici archiepiscopatus (quorum illi principatum, hic ducatus formam, exuto ecclesiae habitu, induerunt) adiudicarentur. Polonico bello, quod [Note: Pag. 297.] supra scripsimus, Borussiae causa implicatus, Suedorum partes tuebatur. Socius famosi proelii et praeclarae victoriae apud Warsoviam. Pax victori placuit M DC C LVII [Note: Pufend. Hist. Brandenb. lib. 6. sect. 78. et lib. 7. sect. 50. Pax Velaviae conclusa, Brombergae s. Bidgostiae ratihabita.] Welaviae sancita, quae absolutum ius in Borussiam sine nexu cum regno Poloniae dedit, adiectis [Note: Ibidem lib. 7. sect. 80.] Byttovia et Lavenburgo, Polonicis antea ad fines Vandaliae praefecturis. Ex eo tempore Dani socius vicit in Fionia, ut in Suedicis rebus [Note: Supra p, 189.] praedictum, perfecitque, ut pax tam inter Polonos et Suedos, quam inter hos et Danos restitueretur. Post haec quum


page 317, image: s341

bella cessarent, pacis fructu civessuos beaturus, navigabili fossa cum Odera Spream coniunxit, ut paruo sumptu et itinere ex Baltico mari in Oceanum per amnes vehi merces possint. Anno MDCC LXVI. cum exercitu in Cliviam profectus, [Note: Pax inter ordines foederati Belgii et episcopum Monasteriensem Cliviae constituta fuit. Theatr. Europ. Tom. 10. p. 338.] sequester Batavorum et Monasteriensis episcopi inter arma fuit, et indidem redux [Note: Laudatus Pufendorf. Rer. Brandenb. l. 9. sect. 83.] Magdeburgicam civitatem coegit, ut in verba tam superstitis Administratoris, quam futuri Ducis sui iuraret, praesidiumque Brandenburgicum acciperet. Sex annis interiectis, plerasque Bataviae urbes rex Galliae subigebat, iuvantibus rege Britannorum et praesulibus Coloniensi et Monasteriensi, quod bellum quum in Westphaliam traheretur, cum Caesareo exercitu Brandenburgicus fuit, qui hostem cohiberent, ne longius in Germaniam procursaret. Pax [Note: Voslemensis pacificatio, dicta a Vossem, vico prope Lovanium Brabantiae. Pufendorf. lib. 11. sect. 84. 85. Du Mont Memoires pour seruir a l'histoire de la Paix tom. 2. p. 75.] inita M DC C LXXIII. sed altero anno a


page 318, image: s342

Gallis violata, irrumpentibus in Wetteraviam Franconiamque. Brandenburgici autem et sociorum adventu, et in Alsatiam progressu[Note: Tom. 11. Theatr. Europ. p. 602. seq.] reiecti hostes in Lotharingiam, et metus Germaniae dissipatus. Quum in hibernis milites essent, quae Suevia Caesareis, Franconia Brandenburgicis praebebat; [Note: Duce Carolo Gustavo Wrangelio, Pomeraniae gubernatore et militiae praefecto.] Suedi, Gallorum amici, ex Pomerania in Marchiam illapsi, Havelensem [Note: Ratenau, Havelberg, Brandenburg etc.] tractum hostili modo vexabant. Quibus invictus Elector ex improviso superveniens [Note: Ad Ratenaviam et Fehrbellinum caesis 2500. Sucis MDCCLXXV.] tantam cladem inserebat, ut plurimis caesis, reliqui ex Marchiae finibus praecipiti fugase auferrent. Elector persequuturus victoriam, foedere cum Dano et Luneburgicis icto, Pomeranas[Note: Wolgast, Anclam, Demmin, Grypswald, etc. nec non insulas Poelen apud Wismariam et Rugiam. Vide Tom. 11. Theatr. Europ. Factum M DC CLXXVII.] urbes capit,


page 319, image: s343

etiam inexpugnabiles visas Stetinum et Stralsundam, quas terribili oppugnatione ad deditionem cogebat: quo tempore Danus [Note: Theatr. Europ. Tom. 11. p. 886.] Wismariam, Luneburgici cum [Note: Sociis Danis et Monasteriensibus.] sociis Bremensem[Note: Praecipue Buxtehudam, Caroloburgum, Bremeruordam, Schwingerschanz etc. Stada arctiori obsidione cincta, fame expugnata. Tom. 11. Theatr Europ. p. 836. 986. etc.] ducatum in potestatem redegerant, ut nihil Suedis in Germania relinqueretur. Neque supererat, unde vindicarent cladem; nisi ex Livonia in Borussiam irruptio, quam malis auspiciis, ductore Hornio, M DC C LXXVII. fecerunt. Media hieme Brandenburgicus heros per [Note: Elector. XXX. Decembr. M DC C LXXIX. ingressus iter, die X. Ianuarii Vistulam traiecit. Rentschius p. 562.] nives terrarum, per glaciem [Note: Quod appellatur Frische Haf, et alterum Curisch Haf.]maris accelerans iter, intra biduum hostes ex Borussia eiecit, et per Curlandiam fugientes sequutus eo


page 320, image: s344

usque attrivit, ut pauci in Livoniam reverterentur. Tandem gloriosus victor publicae tranquillitati, quae armis ceperat, redonavit, pace in Gallis ad fanum [Note: Saint Germain en Laye, MDCLXXX. Pufendorf. Recueil des Traites de Paix Tom. 4. pag. 433.] Germani facta, qua restituit Suedis adempta, praeter illa, quae trans Oderam Westphalica pace et [Note: Post Germaniae pacem cum Suedis Stetini MDC LIII. Brandenburgicus transegerat, concessa parte Transoderana et dimidio vectigali ex portubus ulterioris Pomeraniae, quae nunc nova pacisicatione Brandenburgico cuncta restituuntur in perpetuum; sola Golnoa tantum pignoris loco reddita, reservato iure aliquando solvendi nexus. Vide pacisicationis articulos 7. 9. etc.] Stetinensi transactione possederant. Ex Gallico bello Hispani debebant Brandenburgicis auxiliis, quae quum solvere morarentur, classem Elector non minus mari, quam terra praepotens misit, qua usque[Note: De hac navigatione Pufendorfius lib. 18. sect. 10. et 11.] Americae littora procurrens, captis aliquot navibus, quod[Note: Duabus mediocris pretii in Americano mariantea autem una opulentiore in freto Britannico. Ibidem.] Hispani


page 321, image: s345

debuerant, domino suo satisfecit. Eadem navigatione in Africae Aureo litore, quam Guineam vocant, commercia suis stabilivit,[Note: Teutonice Gross-Fridrichsburg. De hoc Pufendorsius Rer. Brandenb. lib. 18. §. 32. p. 1415. ad annum MDCLXXXI. Distat uno milliario occidentem versus a Cabo tres puntas.] Magno Fridericiburgo, quod castelli nomen est, exstructo portuque munito, ac vicinis locis, [Note: Ibidem p. 1416.] Taccararey et Accada, deditione in fidem acceptis. Eodem tempore, hoc est MDCLXXX, AUGUSTO mortuo, Magdeburgico administratore, archiepiscopatum illum sub ducatus nomine ut proprium et Westphalica pace adiudicatum suscepit: atque ita victoriis, foederibus et imperio supra maiorum spem aucto et prolato, cui ad XLVIII. annum feliciter praefuit, vere MAGNUS et inclutus princeps, aetatis anno LXIX, saeculi huius LXXXVIII. ad superos excessit, relicto successore FRIDERICO, Rege potentissimo.


page 322, image: s346

§. 32. Saxoniae electores, ac duces familiae Albertinae.

Saxonia quoque successionibus habet, quae posteritati enumerentur. Quum IO. GEORGIUS I. elector esset, Altenburgi FRIDERICUS WILHELMUS, Vinariae WILHELMUS, Gothae ERNESTUS frater Wilhelmi, quisque regioni suae praeerat. Electore M DCC LVI. fatis sublato, inter filios divisio certis pactis facta, ut quae electoris propria sunt, cum Misniae maiori parte et Lusatia superiorimaximus natu IO. GEORGIUS II. ab hoc proximus AUGUSTUS administrator Magdeburgicus, quae patris [Note: Freiburgum, Eckardsberg Sangerhausen, Weisensee, Langensalzam, Querfurtum (cui novi principatus nomen adcrevit) Heldrungam etc.] in Thuringia, cum Weissenfelsa, et [Note: Interbocum, Thamam et Burchum: sed Burchum nuper in Brandenburgicam ditionem, cuius nunc Magdeburgensis provincia est pacto speciali rediit.] praefecturas aliquot Westphalica pace archiepiscopatui Magdeburgico detractas; CHRISTIANUS episcopatum Mersburgicum cum


page 323, image: s347

Lusatia inferiore et [Note: Delitz, Zorbig et Bitterfeld. Ad Dobrilug et Finsterwalda saltim situs ratione Lusatiae inferiori vulgo adnumerantur.] praefecturis quibusdam in finibus Misnorum: MAURICIUS episcopatum Numburgensem cum [Note: Tales sunt Plavia et Voigtsberga cum oppidis suis Oelsnitz et Adorf: et praefecturae pro Gothani belli sumptu electori adiudicatae, Neustadium ad Orlam, Ziegenruk et Weida.] Voigtlandiae Saxonicis et [Note: Sleusinga, Sula et Kundorf. Accessit Schenkiana dynastia, cuius caput Tautenburg.] Hennebergiae partibus possideret. Hennebergicus enim principatus communiter a Saxonibus per LXXVII. annos possessus, ita MDCLX. dividebatur, ut electoralis domus quincuncem; septuncis dimidium Altenburgica; reliquum Vinariensis et Gothana acciperent, sed portio Altenburgensis familiae in iuniore Friderico Wilhelmo M DC C LXXII. exstinctae, ad Gothanam accessit, quae nunc, dempta[Note: Themarensi, quae quarto filio Ernesti, Henrico, Romhildae degenti, tradita.] una praefectura, adiectis contra[Note: Princeps Bernhardus ex Altenburgensi Hennebergica portione possidet Meinungam, ubi sedem habet, et Mansfeldensem praefecturam: et paternam Hennebergiae partem. Wasungam et Breitungam, et ex veteri paterna possessione Salzungam: omnia ad Vuerram amnem fita.] aliis, a BERNHARDO, Ernesti


page 324, image: s348

Gothani filio tenetur. IO. GEORGIUS II. elector obiit diem suum MDCCLXXX: electoratu et provinciis unico filio IO. GEORGIO III. relictis, qui bellicae expeditioni pro patria contra Gallum susceptae, M DC C XCI. immortuus est Tubingae: filius IO. GEORGIUS IV. morte praematura post biennium ereptus, in cuius locum frater successit FRIDERICUS AUGUSTUS, dux et elector Saxoniae. Augustus eodem anno, quo frater elector, paucis ante illum diebus decessit, in hereditariis provinciis IO. ADOLHUM successorem relinquens, cui sedem ipse pater aedificaverat[Note: Hoc est Weissenselsae. Nec tantum sedem ibi surccessoribus, Novum Augustiburgum arcem splendidissimam; sed Musis etiam habitationem praeclaram, gymnasium Augusteum M DCC LXIV. condiderat.] Leucopetrae: quam nunc IO. GEORGIUS, filius Io. Adolphi, MDCCXCVII.


page 325, image: s349

vita defuncti, tenet. Altero post Augusti mortem anno exeunte, hoc est M DC C LXXXI. pridie nonas Decembres, etiam minimus fratrum illorum Mauricius excessit, cuius episcopatum et regiones filius MAURICIUS WILHELMUS, sapientissimus princeps, feliciter regit. Qui medius inter Augustum et Mauricium erat Christianus, Mersburgensis administrator, longaevitate fratres superavit, MDCCXCI. demum fatis concedens aetatis anno LXXVI. exacto. Vix triennium filius. CHRISTIANUS II. patri superfuit; et nepos CHRISTIANUS MAURICIUS unum post patrem mensem, in cuius fratre postea MAURICIO WILHELMO, spes patriae insistebat. Haec de Saxonum Albertina gente.

§. 30. Familiae Ernestinae duces,

Ernestinae [Note: Ducatus Altenburgensem et Coburgensem.] maiorem partem Altenburgensis princeps FRIDERICUS WILHELMUS, Friderici Wilhelmi, administratoris electoratus, filius


page 326, image: s350

possedit, quo MDCLXIX et filio cognomine MDCLXXI. exstinctis, ERNESTUS Gothanus pietatis laude nemini secundus,[Note: Vitam et laudes ipsius scripsit Elias Martinus Eyringius, Lipsiae 1704. 8.] hereditatem adiit, inter filios ita dividendam, ut FRIDERICUS (cui MDC XCI. eiusdem nominis filius successit) Gotham et Altenburgum: ALBERTUS Coburgum, qui sine prole MDCC. decessit: BERNHARDUS Meinungam Hennebergiae, singuli cum aliis praefecturis, possiderent: reliqui[Note: Henricus Romhildae, Christianus Eisenbergae, quorum iste MDCCCX, hic MDCCCVII. sine prole mascula fuit exstinctus. Ernestus Hilperhusae, Ioannes Ernestus Saalfeldae sedem habebant.] fratres minore quisque portione contenti agebant. Bernhardo MDCCVI. exstincto successit filius natu maior Ernestus Ludovicus. WILHELMUS autem Vinariensis, Ernesti Gothani et Bernhardi bellicosi frater maior, filiis provinciam suam quadripartitam reliquit, quae mox ad[Note: Adolpho Wilhelmo, Isenacensis portionis possessore mortuo, cuius sedem occupavit Io. Georgius, qui Marcksulae antea habitaverat.] tres


page 327, image: s351

partes reducta fuit, Vinariensem IO. ERNESTI: Isenacensem IO. GEORGII: et Ienensem BERNHARDI, in cuius filio adolescente IO. WILHELMO Ienensis portio M DC XC. exspiravit, agnatis [Note: Vinarienses acceperunt Bürgel, Dornburg, Capellendorf: Isenacenses Ienam et Alstedium; singula cum praefecturis: academia autem Ienensis communis manet Ernestinae familiae, id est Gothanis, Vinariensibus, Isenacensibus.] divisionis lege adiudicata. Vinariensem partem WILHELMUS ERNESTUS et IO. ERNESTUS fratres tenebant: hoc vero MDCCVII. exstincto, filii ERNESTUS AUGUSTUS et IOANNES ERNESTUS in ipsius locum cesserunt. Isenacensem IO. GEORGIUS iunior, cui MDCXCVIII. sine prole defuncto IO. WILHELMUS frater successit.

§. 34. Palatinus electoratus, Carolo Ludovico restitutus. post mortem Caroli ad Neoburgicos devoluitur.

Palatinus electoratus CAROLO LUDOVICO,[Note: Exstat la Vie et les Amours de Charles Lovis, a Amsterdam 1697. 12.] Friderici V. Bohemia expulsi filio, Westphalica pace


page 328, image: s352

restitutus fuit, in cuius filio CAROLO, quum quinque annos imperasset, electoralis familia MDCLXXXV. exstincta est, in dignitatem et possessiones PHILIPPO WILHELMO Neoburgico, Wolfgangi Wilhelmi filio, subeunte, principe aetate tum provecto et filiarum[Note: Quippe socer Romani Imperatoris, regis Hispaniae, et regis Portugalliae.] nuptiis omnium felicissimo, in cuius locum MDCXC. IOANNES WILHELMUS, filius natu maximus successit.

§. 35. Duces Brunsuigo-Luneburgenses: e quibus Ernestus Augustuselectorali dignitate augetur.

Brunsuigo - Luneburgensis domus nostro saeculo ita divisa fuit, ut AUGUSTUS Guelpherbytanus, princeps eruditus, et incomparabilis bibliothecae collector, MDCLXVI. aetatis anno LXXXVII. mortalitate expleta, filiis RUDOLPHO AUGUSTO et ANTONIO ULRICO suam reliquerit provinciam. Priori natu terrae debebantur, verum sponte suum fratrem in communionem trahebat, qui, mortuo M DC CIV. Rudolpho Augusto, solus postea rei praeerat. Hoc duce ortis dissidiis anno M DCC II.


page 329, image: s353

Brunsuiga per militem Borussicum, Hannoveranum atque Cellensem obsidebatur, et licet res ad bellum paene esset ventura, statim tamen componebatur. In Luneburgica domo GEORGIUS solus inter WILHELMI septem filios uxorem duxerat, cuius filiis CHRISTIANO LUDOVICO, Cellensi M DC LXV,[Note: Hoc equidem defuncto, Cellensem Ducatum petebat Io. Fridericus, tertius ex Georgii filiis, sed dum pater seniori optionis ius testamento concesserit, Cellensem ducatum aliter occupabat, Georgius Guilielmus, Hanoverano, quem antea possederat, relicto.] et IO. FRIDERICO, Hanoverano M DC LXXIX. sine mascula prole exstinctis fratres successere GEORGIUS WILHELMUS in Cellensi principatu: ERNESTUS AUGUSTUS, episcopus Osnabrugensis in Calenbergico sive Hannoverano, nuper [Note: Anno MDC XCII. mense Decembri. De novo Electoratu controversiam singulari scripto exposuit Adamus Cortreius et Cassander Thucelius in Electis Iuris Publici. Controversiam vero, quae cum domo Wurtenbergica fuit, de Archivexilli feratu Imperii explicant Wechsel-Schrifften vom Reichs-Bannier.]


page 330, image: s354

nona Electoris dignitate ob summa in patriam merita ornatus. Huic demum M DC XCVIII. exstincto successit filius GEORGIUS LUDOVICUS, qui, mortuo M DCCV. Georgio Wilhelmo Cellensi, utrumque ducatum sub communi Electoratus nomine coniunxit. Ante iam nova dignitas potentissimae domui accesserat, cum ex communi Senatus Anglicani decreto, Angliae regnum post reginae mortem, Sophiae, et quiab eadem descendunt, fuit destinatum.

§. 36. Varia Danorum atque Holsatorum dissidia ac bella.

Duriora fata Holsatiae erant, veteri simultate Danorum regiae domus et Sleswicensis principis sopita saepius, quam penitus depulsa. Stabilioris concordiae spes apparebat, quum CHRISTIANUS ALBERTUS, Friderici filius, regis Daniae sororem, Friderici III. filiam, uxorem duxisset, et quae bello Suedo-Danico intercesserant, [Note: Fontainebleau, ubi confirmata denuo sunt, quae Rotschildensi et Hafniensi pace Holsato concessa fuerant. Theatr. Europ. Tom. 11. extr.] Fontibellaquensi pace MDCLXXIX.


page 331, image: s355

componerentur. At anno MDCLXXXIV. recruduit malum, et regi invadenti cedere princeps coactus, quinque annos domo, fortunis, caruit; tandem Caesaris, Saxonis et Brandenburgici interventu MDC LXXXIX. pactis [Note: Imhof Not. Proc. lib. 4. c. 9. §. 55. Londorp. Tom. 13. c. 29.] Altonaviensibus restitutus. Hoc fatis MDCXCIV. sublato, successit filius FRIDERICUS, cui idem cum novo Daniae rege FRIDERICOIV, Christiani V, MDCIC. defuncti vita filio, de munimentis in limite exstructis bellum suit, sed brevi post [Note: Holsatiae Ducis socii erant Suecorum Rex, Angli Belgaeque, una cum Hanoverano Electore et Cellensi Duce, quorum interventu postquam Daniae Rex Tonningae obsidionem solvere coactus Suecorum Monarcha in Seelandiam adpulisset, classis etiam maritima Hafniam obsideret, pace Traventhalensi fuit composita, qua anteriora pacta confirmata, et Holsatiae duci supremum ius in Slesuicensem ducatum restitutum. Ant. Fabri Staats-Cantzelley Tom. 5. p. 693. Singula haec bella, quae Danos inter atque Suecos et Holsatos fuerunt gesta, describuntur in Historischer Einleitung zu dem ietzigen Krieg in Norden. Francfurt 1710. 4.] MDCC.


page 332, image: s356

sequestrorum cura compositum. Mortuo in proelio ad Clissoviam apud Polonos Friderico III. MDCCII, filius CAROLUS FRIDERICUS ipsi successor datus, administratorem gerente patris fratre Christiano Augusto.

§. 37. Divisio ducatus Mecklenburgici post obitum ducis Gustavi Adolphi.

Vicinitas in Meklenburgicum nos tractum ducit, ubi MDCXCV. Gustroviensis princeps, GUSTAVUS ADOLPHUS sine prole virili decesserat. Acre de hereditate certamen inter FRIDERICUM WILHELMUM Swerinensem et ADOLPHUM FRIDERICUM Strelicensem defuncti agnatos fuit, transactione [Note: Transactio talis est, ut Friderico Wilhelmo Swerinensi Gustroviensis ducatus una cum sessione et voto in comitiis, Adolpho Friderico Strelicensi Principatus Ratzeburgensis, dynastia Stargardiensis una cum Commendatura Nemerau et Mirau concederentur, additis annuis 6000. Ioachimicis ex telonio Boitzenburgensi, confirmato in utraque domo iure primogeniturae. Ant. Fabri Staats-Cantzelley Tom. 6. p. 243. Controversia primum scriptis publicis fuerat agitata.] tandem MDCI. finitum.


page 333, image: s357

§. 38. Belgae foederati amittunt Brasiliam et vicissim Lusitanis multa eripiunt in Oriente. Guilielmus Arausionensis, eiusque filius Guilielmus, postea rex Britanniae.

Ex Germania in vicinas gentes progrediamur. Hispanico bello foederati Belgae M DC XXX. Brasiliam occupaverant, quae vero MDCLIII. ad Lusitanos, eiectis Belgis, reducta fuit, quod damnum Belgae in oriente pensarunt, paene multa castella, portus, emporia Lusitanis in ora [Note: Malabara est tractus Indiae inter Goam, metropolim Portugallorum, et promontorium Comori, ibi Portugallis munitae urbes ereptae, Cochim, Cananor etc.] Malabara et insula [Note: Munimenta huius insulae litoralia, a Portugallis condita, a Belgis expugnata, recensentur in Albrechti Herporti, Bernatis itinerario p. 174.] Ceilon, aliis locis eripientes. Inter ea, cum Hispanis pacesancita, non multum aberat, quin intus discordia novas turbas concitaret. Multis postulantibus, ut milites dimitterentur; Arausionensis princeps GVILIELMUS, Friderici Henrici filius, obsistens, sex dissentientes in [Note: Lowensteinii, ubi Grotius captivus fuerat. Histoire des Princes d'Orange p. 139. Il sit arreter prisonniers six des principaux Magistrats, qui furent conduits, incontinent apres, dans le chateau de Lovenstein.] custodiam mittebat, et iam in eo


page 334, image: s358

erat, ut [Note: Quae civitas maxime adversabatur. Bizot Histoire Metallique de la Rep. Hollande Tom. 2. p. 217. La nuit du 30. luillet 1650. les troupes du Prince se rendirent de divers endroits devant Amsterdam, avec tant ordre et de secret, que la Ville eut ete aessurement surprise, si le Courier de Hamburg, qui passa par l Armee sans etre apercù, n'en eût donne avis aux Magistrats.] Amstelodamum caperet, nisi prodita res a tabellario, noctu in milites incidente, fuisset. Princeps, causa vix dum composita, moritur, cuius coniux, Caroli I, Britanniae regis filia, septimo die a mariti morte filium WILHELMUM, post Britanniae regem enixa est. Hic perpetuo, quod dicebatur, edicto [Note: Edictum hoc publicatum XXVIII. Nou. M DCC LIII. Histoire des Princes d'Orange et Resolution der Herren Staaten van Holland ende West-Uriesland van consideratie. Traiecti 1706. 4.] ab omni Maiorum dignitate excludebatur, non nisi Gallico in easdem restitutus.


page 335, image: s359

§. 39. Res Brittaniae sub Cromwello, cui magnum cum Hollandis dissidium ac bellum fuit; sub Carolo II. rege, qui et ipse cum Belgis bellum gessit; pax Neoneagensis: sub Iacobo II, qui adventante Wilhelmo, Arausionensi in Galliam fugit.

Gravior tempestas ex Anglia ruebat, cui rege sublato, protector regni CROMWELLUS imperabat. Regis quidem filius CAROLUSII. a Scotis receptus et rite [Note: Theatr. Europ. Tom. 6. pag. 860. et Tom. 7 p. 96.] inauguratus fuit, sed acie [Note: Proelium fuit XIII. Septemb. MDCCLI. ad Vigorniam vulgo Worchester. Vid. scriptum, quod sub titulo prodiit: Boscobel, ou ab regé de ce qui c'est passé dans la retraite: memorable de sa Maiesté Britannique a Roven 1676. 12.] victus a Cromwellianis, aegre in Galliam evasit. Sequenti anno Brittani Batavorum naves interceperunt, quas dum[Note: De huius belli origine Boxhornius legatur Hist. univers. p. 1184.] repetunt legatione, et de pace tractari coeptum erat, Batavae classis praefectus Trompius in classem Anglicanam, quam Blackius regebat, iuxta Duurim in freto, vel casu, vel consilio incidit. Fit atrox[Note: Tom. 7. Theatr. p. 280. mens. Decembri MDCCLII.] proelium, ex quo aperte


page 336, image: s360

bellum susceptum, in cuius[Note: Quatuor proelia memorantur, Decembri 1652. Februario, Iunio, Augusto 1653. Tom. 7. Theatr. Europ. p. 433. 443. 447.] ultima pugna Trompius glande traiectus periit. Pax initur MDCLIV, sed Anglis, quam[Note: Conditiones pacis tradit Boxhornius p. 1188. et Theatr. Europ. Tomo 7. p. 647.] Hollandis, utilior. His enim infensus Cromwellus erat, quod Carolum, Caroli regis filium, in Batavia latere compererat, quem ne diutius tolerarent, pacificatione praecavit. Idem navale bellum cum Hispanis gessit, eorumque classi, ex America redeunti, multum [Note: Eodem Tom. 7. Theatr. Europ. p. 820. Vid. et Vita Cromwelli separatim edita.] damni intulit, et Iamaicam, Americae insulam, Anglorum ditionis fecit. Sic maior rege Cromwellus, abusus inprimis religione est, quam, praeter pontificiam, cuius liberam et nulli episcopo subiectam permisit, quo id evenit, ut novae et inauditae sectae in Anglia augerentur, quas ille non impediebat, ut omnium favore frueretur. Ultimus


page 337, image: s361

actus erat [Note: Anno M DC LVIII. Tom. 8. Theatr. Eur. p. 981. seq. Sed M DC LXII. Dunkircha in Gallorum potestatem emptione sine pretio venit. Du Mont Memoires pour servir a l'histoire de la Paix Tom. 1. p. 225.] Dunkirchae occupatio, quam Gallorum socius expugnavit, praemiumque laboris et auxilii tulit. Obiit Cromwellus MDCLVIII, [Note: Exstat La vie d'Olivier Cromwel. Par Greg. Leti a Amsterdam 1694. 12. Histoire de la Rebellion et des Guerres Civiles d'Angleterre depuis 1641. iusqu' a l'etablissement du Roy Charles II. par Eduard Comte de Clarendon a la Haye 1704. 8. La Tyrannie Heureuse Cromwel Politique par le Sr. de Gaelardi, a Leyde 1671. 12.] filiumque Richardum successorem habuit, sed imparem patri calliditate. Turbulentus status fuit, in eo tandem plurimorum consensus, ut Richardus protector eiusque frater Henricus, Hiberniae gubernator, ad privatam vitam [Note: M DC C LIX. Theatr. Europ. Tom. 8. p. 1282.] iuberentur redire. Sed ne sic quieti consultum fuit, dubiis plerisque, utrum regis filium revocarent, regni formam instauraturum; an liberam formarent, ad Batavorum exemplum, rem publicam.


image: s362

Praevaluit Monkius, Scotorum gubernator, quo auspice rex CAROLUS II. ex Batavia reductus et anno M DC LX. sollemniter inauguratus fuit.[Note: Vid. Rob. Keuchemii Anglia triumphans. Hagae Comitum. 1660. f.] Hic pristinam regnorum formam restituit, episcopis confirmatis, et utroque[Note: Parlamento tam superioris domus, in qua illustres et episcopi sedent; quam inferioris, hoc est, nobilium et civitatum.] senatu ad antiquum morem revocato; et id maxime laboravit, ut mercatura, nervus rei publicae in suis regnis et provinciis augeretur. Batavorum fortuna obesse videbatur, quos anno MDCLXIV. adgressus bello, nihil admodum profecit, damno mutuo pensante, si quando victoria in eius partes inclinasset. Pacis itaque consilia acta, quam necessitas maturavit, Londinensi urbe[Note: d. 2. Septembris 1666. incendii initium, quod per quinque dies duravit. Theatr. Europ. Tom. 10. p. 296. Diar. Europ. Tom. 16. p. 128. In perpetuam rei memoriam Monumentum publicum circa locum istum, ex quo ignis prorupit, fuit erectum.] incendio absumpta, et Batavorum audacia


page 339, image: s363

crescente, qui in[Note: Ibidem pag. 567. anno 1667.] Tamesin classe incurrebant, et regiis navibus igne iniecto, maiora mala minitabantur. Pax inita Predae M DC C LXVII,[Note: Aitzema affaires d'etat et de guerre Tom. 13. p. 108. Recueil des Traites de Paix Tom. 4. pag. 211.] nec vero ignominiae memoria ex animo regis deleta, inique ferentis, in Tamesin hostes incucurrisse. Gallo igitur M DC C LXXII. in[Note: Theatr. Europ. Tom. 10. p. 630.] societatem venit, ut quum ille terra, ipse mari in Batavos pugnaret, quod quum impeditius esset, quam Gallorum terrestre bellum; solus pacem M DC C LXXIV. fecit, et industrie laboravit, ut inter ceteros quoque bellum[Note: Compositum tandem fuit pace Neomagiensi, cuius sequester rex Angliae erat. Guil. Temple Lettres, Didier Hist. de la Paix de Nimogue.] componeretur. Huic M DC LXXXV. fataliter sublato frater IACOBUS II. successit, permultis ob pontificiam religionem supectus, qui Caroli nothum, MONMUTHIUM ducem, praeferri postulabant. Plena utriusque fortuna periculis erat, sed Iacobi valentior, qui


page 340, image: s364

vicit, cepit, securi percussit Monmuthium.[Note: Vid. Histoire de evenements tragiques d'Angleterre et de derniers troubles d'Ecosse a Cologne 1694. 12. Histoire secrete des regnes des Rois Charles II. et Iaques II. Cologne 1690. 12. quo vitia regiminis describuntur.] Nec vero tutum imperium cum sacris mutatis, quae quum amplificaret rex, et in posteros firmaturus, puerum, ut fama est,[Note: Nota historia, post multos accurate ab Iacobo Perizonio V. C. in funebri laudatione Mariae reginae Britannicae, recensita.] subdidisset, quasi susceptum ex regina; GVILIELMUS[Note: Vid. Samsos Histoire de Guillaume III. qui pleraque ex publicis depromptis documentis, et das neu geharnischte Gros-Britannien.] Arausionensis, gener illius, a pluribus expetitus est, ut ius uxoris et communem libertatem stabiliret; qui quum classe in Angliam traiecisset,[Note: Anno M DC LXXXVIII. mense Decembri.] fugit Iacobus ad Galliae regem, cuius autem auxiliis neque[Note: Plures urbes et munitissimas Hiberniae Iacobaei occupaverant, praeter Londonderyum, frustra ab illis obsessum: Guilielmus cunctas recepit, eiecto ex Hibernia Gallicano milite; MDCXCI.] Hiberniam


page 341, image: s365

conservavit, neque[Note: Ex quibus maxima et periculosissima fuit, quae detecta Februario mense MDCXCVI. Coniuraverant ad regem Guilielmum interficiendum, reducendumque Iacobum, qui Caletum usque processerat, ut ad primum nuntium interfecti Guilielmi cum milite intraret. Histoire de Guilaume III. Amsterdam 1703. 12.] coniurationes caelo prohibente consummare potuit.

§. 40. Gallorum bella cum Hollandis, quibus multa adimunt (Guilielmus Arausionensis restitutus) cum Germanis, duce Turenio; cum Hispanis, quihus Burgundiam, multasque urbes in Belgio et Catalonia eripiunt.

In ceteris Gallus, quam in Iacobi causa, fortunatior. Anno MDCLXXII. foederatas provincias Ultraiectinam, Transiluanam, magnamque Geldriae et Bataviae partem, et quae his adiacent, impetu cepit: in mari autem fortuna haesit: nec socius Monasteriensis Groningam expugnare potuit, qui et[Note: Quae aditum in Frisios et Groningensem provinciam custodit, vulgo Coevorden dicta. Capta mense Iulio: recuperata stratagemate mense Decembri MDCCLXXII. a Groningensibus praesidiariis; quibus Carolus Rabenhaupt praefectus erat. Theatr. Europ. Tom. 11. p. 270. 284. seq.] Coevordiam brevi post


page 342, image: s366

tempore, quam ceperat, amisit. Omnis culpa in Iohannem et Cornelium de Witt reiciebatur, qui populari tumultu occisi,[Note: Valckeniers Verwirrtes Europa p. 3. p. 403.] restituto Guilielmo Arausionensi. Galli, postquam imperii hostes declarati, desertis, quae occupaverant, praeter[Note: Vulgo Grave, quam Arausionensis obsidione recepit. Mastrich autem frustra obsedit, quae urbs pacificatione tandem reddita. Bellum hoc Belgicum plenius deseribit der verunruhigte Hollaendische Loewe.] Graviam et Traiectum Mosae in Westphaliam et Rhenanum tractum arma transferunt. Dubio Marte pugnatur M DC C LXXIV. in[Note: Haec Alsatiae proelia haud procul ab Argentorato commissa Theatr. Europ. T. 11. p. 580. 600. 776.] Alsatia, ad Sinshemium, et iterum apud Ensishemium, et eodem anno in Brabantia ad[Note: Ibidem p. 711.] Senefam: ac sequenti rursus in Alsatia, ubi Turenius, praecipuus dux Gallorum militiae, tormenti globo percussus cadit. Germanici M D C LXXVI. Philippiburgum ceperunt: insequuto anno Galli Friburgum Brisgoiae. Plus damni


page 343, image: s367

Hispanis illatum, Burgundia[Note: Burgundiae comitatus (Franche Comte) Aquisgranensi pace restitutus fuerat.] iterum erepta, et urbibus in Belgio expugnatis, quarum[Note: Conde, Valenciennes, Cambray, Ipern, St. Omar etc.] pleraeque Neomagensi pace Gallis confirmatae sunt. Qui vero Siciliam eodem tempore deseruerunt, in quam eos Messanensis rebellio MDCLXXIV. invitaverat. Ultimo bello in Catalonia Galli ceperunt[Note: Cap. de Qvers Hisp. Cadaquez captum 1684. Roses 1693. Girona sequenti anno Barcellona ignitis globis vastata (bombardirt) 1691.] Cadacherium, Rhodam, Palamum, Gerundam, igne tormentis excusso vexarunt Barcinonem: in Belgio Luzenburgum M DC LXXXIV;[Note: Gallice Mons, quod nomen iam Teutonicum Bergen obscurat.] Montes Hannoniae M DC XCI; et postea Dixmudam occuparunt: sed Namurcum, quod etiam rapuerant, coacti sunt reddere.

§. 41. Portugalliae reges Alphonsus et frater Petrus, qui illi adhuc vivo sufficitur.

Portugalliae rex Ioannes MDCLVI. excessit, relicto regni herede ALPHONSO


page 344, image: s368

filio, nondum pubere, cuius pueritiam mater regebat. Adultior factus, feris moribus odium sui concitavit, ut PETRUS regno praeficeretur, quod fratris loco[Note: Non enim tum Petrus Rex sed Regens Portugalliae appellatus est. Diar. Europ. Tom. 19. p. 148.] administraret: et ne motuum occasio esset, in insulam[Note: Tercera una ex Flandricis sive Asoribus insulis est: quo missus est rex 1669. Tom. 10. Theatr. Europ. pag. 110.] Terceram deportatus, et post quindecim annos reductus, in arce, quam custodiae sedem habebat [Note: Cintra arci nomen Theatr. Europ. Tom. 12. p. 606. Passarellus lib. 10. b. Lusit.], sexto a Lisbona milliario, M DC LXXXIII. exspiravit. Petrus, pontifice permittente, uxorem[Note: Quae XVI. mense post nuptias ab Alfonso indigno marito successerat in monasterium. Ibidem pag. 713.] fratris duxit, Allobrogum gente, eaque mortua, MARIAM SOPHIAM, principem Neoburgicam, sororem imperatricis et reginae Hispanicae.[Note: Dum haec a. 1687. domum duceretur, publicata fuit Henrici Cocceii dissertatio de Iustitia belli et pacis in regno Portugallico.]


page 345, image: s369

§. 42. Pontisices Romani ab Innocentio X. ad Clementem XI.

Italia post Innocentium X, Germaniae paci intercedentem, multos pontifices brevi tempore vidit, ALEXANDRUM VII. Chisiorum familia ortum, Innocentio M DC LV. suffectum: quem M DC LXVII. CLEMENS IX. Rospigliosus excepit; hunc a biennio Aemilius Altieri, CLEMENS X. nominatus: cui INNOCENTIUS XI, Odeschalchus genere MDCLXXVI. successit, liberalis praesul erga principes contra Turcos militantes: etiam tenax propositorum, et Gallicis molitionibus renitens, etiamsi[Note: Rex Galliae Avenionensem comitatum pontifici Innocentio XI. 1688. eripuit, quod is ipsi adversaretur in privilegiis palatii legatorum aliisque, ad clerici Gallici causam pertinentibus: Alexandro VII. Avenionem reddidit: Vid. Legatio Lovardini Romana. Petrus Upmarck de Franchitia Quarteriorum. Londorp. Tom. 13. c. 31.] Avenione, ab rege multaretur; post quem M DC LXXXIX. ALEXANDER VIII, Venetus ex Ottobonorum gente hunc apicem consequutus est, et hoc intra XVI. menses exstincto,


page 346, image: s370

INNOCENTIUS XII, domo Neapolitanus, Pignatellus familia, qui Iubilaeo celebrato exstinctus est Septembri mense MDCC, eique CLEMENS XI, Urbinas, successit.

§. 43. Veneti Turcorum aliquoties victores, nihilominus amittunt Cretam. Iterum Turcis bellum inferunt, foedere percusso cum imper atore Romano et Poloniae rege, non infeliciter.

Venetorum nos fortuna vocat, ut Graeciae oram ingrediamur. Diu cum Turcis de Creta bellum gesserant, navalibus proelius victores[Note: Ad Phocaeam Ioniae, quae nunc Fochi dicitur et quidem in portu eius, pugnatum 1649. victoribus Venetis Theatr. Europ. Tom. 6. p. 800.] ad Phocaeam in[Note: In Hellesponto iuxta Dardanellas victi Turci 1656. ut generalis Bassa cum XIV. navibus fugeret, qui CXIX. habuerat. Caesi Turcorum tria milia: capti quinquies mille. Veneti amiserunt praefectum classis, Laurentium Marcellum et quadringentos classiarios. Theatr. Eur. T. 7 p. 899.] Hellesponto ad[Note: Classis Veneta, quum Sonazchi oppidum inora Natoliae, quarto milliario a Scio insula remotum, receptaculum maritimorum praedonum, 1657. expugnasset, diripuisset, et munimenta destruxisset; progressa ad Tenedon insulam, Turcorum classem offendit, vicit, fugavit Theatr. Tom. 8. p 337.] Tenedum; nec vero impedire


page 347, image: s371

potuerunt, quo minus in dies plura Turci occuparent, ut tandem sola Candia metropolis insulae Cretae, Venetorum ditionis maneret, quam post longam obsidionem M DC LXIX. hoc pacto Turci ad deditionem compulerunt,[Note: Franc. Fuluii Frangoni Candia augustata, Venetiis 1669. 12. Relatio obsidionis Candiae. Londin. 1670. 8.] ut totam insulam Veneti cedentes, tres solos scopulos, propinquos insulae et munitos, Sudam, Spinam longam, Carabusam, cum totidem portubus possiderent, sed Carabusa, nuper M DC XCI. centurionis proditione a Turcis est intercepta. Veneti dissolvunt pacem M DC LXXXIII, indignati Turcorum perfidiam, qua nondum finitis induciis, Viennam oppugnaverant. Foedere cum Romano imperatore et Poloniae rege percusso, bellum Turcis inferunt, M DC LXXXIV.[Note: In novo bello haec prima Venetorum victoria ductu et virtute Francisci Morosini parta, cuius et cetera, quae sequuntur, in Peloponneso tropaea sunt, quibus ducis honorem, 1688. collatum promeruit. S. Maura in insula Leucadia est: Prevesa in Nicopoleos ab Augusto conditae loco: utraque probe munita.] S. Maurae fanum et Prevesam


page 348, image: s372

expugnantes. Qua victoria laeti, maiora adgrediuntur, et intra paucos annos Peloponnesum receptant, munitis[Note: E quibus vulgo notiores factae Methone, (Modon) Novarinum, Zarnata, Corone, Malvasia, etc. sed praecipua Neapolis Romanae.] urbibus vi expugnatis, vel deditione captis, etiam[Note: Naupactum vulgo Lepante dictum.] Naupacto Aetoliae cum Dardanellis arcibus, et Corintho in potestatem redactis. Sed[Note: Chalcis, Nigroponte, munitissima urbs, a duce Morosino diu oppugnata et paene capta erat: at exercitu desiciente soluta obsidio. Relat. Francof. Vern. 1689.] Chalcidem Euboeae, quamvis fortiter oppugnantes, capere nequierunt, neque[Note: Ductu Mocenigi incepta obsidio, sed Gallorum transfugio factum, ut solveretur. Relat. Francof. Vern. 1662.] Caneam Candiae: et captam nuper[Note: Chios, nunc Scio, 1695. feliciter occupata: eodem anno post navale proelium a Zeng, praefefecto classis, destructis ante munitionibus deserta, qui propterea Venetiis in custodiam datus fuit. Relat. Lips. Vern. et Autumn. 1695.] Chium insulam brevi


page 349, image: s373

post tempore amiserunt. Constantior fortuna in Dalmatia fuit.[Note: Situm ad intimum sinum, cuius extremitati Venetorum vetus propugnaculum, Catano, quod nomen sinui dat, appositum est.] Castellum novum expugnatum, caput Arcegovinae; et ad Narentam amnem munimenta, et quae intra haec et veteres possessiones iacent: finitimis quoque populis deditione in fidem acceptis.

§. 44. Genuensis resp. graviter adfligitur a Gallis; Sicilia a terrae motu.

Infelicior Genuensis res publica, Gallis propter Hispanicam protectionem invisa, et a classe illorum M DCLXXXIV.[Note: Theatr. Europ. Tom. 12. p. 762.] ignitis tormentorum globis horribiliter vastata. Non satis hoc Gallis erat, nisi ignominiam addidissent, coactis miseris, ut cum duce quatuor senatores in Galliam irent, eorum[Note: Ibidem pag. 902. Missonis Reise Beschreibung p. 1000. Zechs Europ. Herold. p. 579.] veniam precaturi, quibus regem forsan offendissent. Sicilia M DC XCIII. infelicissima, cuius urbes terrae motu


page 350, image: s374

fere omnes quassatae, multae funditus eversae, quaedam ita hiante terra[Note: e. gr. Augusta a Friderico II. Imperatore Rom. condita, in cuius locum mare successit. Vide integras relationes de hac calamitate.] absorptae, ut nec vola, nec vestigium supersit.

§. 45. Poloniae reges Michael, quo rege amittitur Kaminicum et tributum Turcis promittitur; Ioannes III. Sobieski, quo rege aboletur tributum; Fridericus Augustus, qui coronae renuntiat, eamque recipit.

Poloniae quies difficilis ad reparandum, Novus rex MICHAEL M DC LXIX. electus aeque discordiis, ut antecessor, impediebatur, quibus id factum fuit, ut omnia paterent, et Kaminicum, limitis tutamentum, a Turcis M DC LXXII. expugnaretur, qui, ne longius progrederentur, non armis, invalidis per discordiam, sed tributi pactione arcebantur.[Note: Ad Historiam Michaelis facit Casimiri Zawadsky, historia arcana, seu Annaltum Polonicorum libri VII. Cosmopoli 1699. 4. Sic etiam Andr. Chrysostomi Zalusky epistolarum Tomus primus historiam et Acta publica Michaelis I. et Ioannis III. comprehendit.] Michaele, proximo anno, febre sublato, militiae praefectus IOANNES Sobieski, rex eligitur,


page 351, image: s375

qui Turcos[Note: Theatr. Europ. Tom. 11. p. 1064. Ilico nova pacificatio, Tartaro principe sequestro, in castris sequnta, cuius primo articulo abolitae pactiones Michaelis Ibidem.] praelio ad novas pactiones, abolitis cum Michaele pactis, M DC LXXVI. adegit, quibus regnum tributo liberatum, Kaminicum autem Turcis relictum est. Non diuturna quies fuit. Rex enim Vindobonae obsessae auxilium tulit, Turcici belli societate cum Caesare facta, cuius initium, quam processus, auspicatius fuit, rege semel iterumque in Walachiam et Tartariae fines progresso, ut spes recuperandi amissa esset, praesertim quum Kaminicum obsideretur. Sed pleraque successu caruerunt, quod vel internis discordiis, vel malo clandestino imputatur, quo id evenit, ut potens et inclutum regnum rapinis Tartarorum pateret, qui praedam abigebant, et Kaminicum, quoties voluere, commeatu aliisque necessariis confirmabant.[Note: Bellum Turcicum potissimum describitur in libro Gallico, cui titulus Anecdotes de Pologne, ou Memoires secrets de lean Sobiesky III. du Nom.] Ioanni regi M DCXCVI.


page 352, image: s376

mortuo, insequenti anno suffectus est FRIDERICUS AUGUSTUS (Polonis AUGUSTUS II. dictus) Elector Saxoniae, bellum cum Suedorum rege CAROLO XII, qui patri MDCXCVII. successit, de Livonia gerens, quod Septembri mense MDCCVII.[Note: Pace Alt-Ranstedtensi. Integrum bellum scripsit Salomon Faber in vita Caroli XII.] finitum, ita ut Coronae Polonicae sponte renuntiaret Rex AUGUSTUS, quam paullo post recepit.[Note: Quid circa obitum Iohannis, et post mortem ipsius usque ad annum 1710. apud Polonos fuerit gestum Zalusky exponit tomo secundo et tertio.]

§. 46. Moscoviae duces, Alexius, Radzinii oppressor, qui pacem cum Suedis, inducias cum Polonis facit. Theodorus, Iwan, Petrus tres illius filii, quorum hic bellum gerit cum Turcis, et Poloni socius cum Suedis.

In Moscovia Michaeli Fedrowitz successit M DC XLV. ALEXIUS filius, a patre, ut moris est, Michaelowitz, hoc est Michaelides, cognominatus, qui[Note: De Stephano vel Stenko Radzinio vide Theatr. Europ. Tom. 10. P 2. p. 517. seqq. Coepit rebellio 1667. oppressa supplicio Radzinii 1671. Singularis de eo exstat dissertatio C. S. Schurtzfleischii, U.C.] Radzinium, regnorum Casan et


page 353, image: s377

Astrakan invasorem, oppressit; cum Suedorum rege, redditis in Livonia subactis[Note: Theatr. Europ. Tom. 10. pag. 268.] pacem M DC LXVI; et[Note: Eodem anno exeunte pactae sunt induciae altero ineunte confirmatae et publicatae. Theatr. Eur. Tom. 10 p. 529. et Diar. Eur. Append. Cont. 15.] inducias tredecim annorum eodem anno cum Polonis fecit, ut Smolenskum et Severiam retineret; Polonis quaedam ad Dunam amnem concederet: de Kiovia reddenda conveniri non poterat. Hic Alexius ex priore coniuge duos filios, Iwanem mente ac corpore imbecillem, et Theodorum sive Fedorem, neque hunc satis valentem, cum filia Sophia: ex altera, unicum Petrum genuerat. Mortuo patre M DC LXXVI.[Note: Qui et Fedor aliis dicitur, nam idem nomen. De morte et sepultura patris et filii inauguratione Tom. 11. Theatr. Europ. p. 1071.] THEODORUS princeps constituitur, iniquus[Note: Erat Artemon maxime ob id proscriptus. Et ipse Petrus procul ab aula quasi in exsilio vixit. Bernh. Tannerus Legatione Polon. in Mosc. c. 23.] iis, qui Petrum anteferendum censuerant.


page 354, image: s378

Sed M DC LXXXII. vel fato, vel, ut suspicio erat, veneno sublatus PETRO locum, sed cum magno malo et aulae paene exitio reliquit.[Note: Strelizii dicti, milites praetoriani, quorum partibus et plebs accessit, indignata veneno Theodorum, ut suspicabatur, a Petri amicis sublatum esse. Hinc saevitum in proceres, qui Petrum elegerant.] Satellites enim, hoc nuntio accepto, in furorem acti trucidant, quotquot obvios nobiles habent, vel hac de causa, vel alia quacumque ipsis suspectos, et ut IWAN imperio praeficiatur, minis, ferro flagitant. Post infinitas caedes res ita fuit composita, ut pari potestate uterque fratrum imperent, qui cum Caesare et Poloniae rege adversus Turcos pacti, in Crimensem Tartariam aliquoties irrumpunt,[Note: Relatio Francof. Autumn. 1689.] vincunt, sed[Note: Relatio Francof. Vern. 1690.] clade victoriam pensante. Quare summus dux militiae[Note: Relatio Francof. Vern. 1690. pag. 74. Duci Gallyczin nomen est.] proditionis accusatus, etiam coniurationis adversus Petrum, in Siberiam


page 355, image: s379

relegatur, et Sophia principum sorore ad religiosam vitam abire iussa, Iwan imperium fratri concedit, ipse titulo contentus et otio, in quo etiam exstinctus fertur M DC XCVI. Petrus,[Note: Relation vom Moscovitischen Reich cap. 2. Plenius haec exponit vita Petri vernaculo sermone scripta.] solus regnans, Turcis munitissimam urbem Asow, ad os Tanais sitam eripit: cum iisdem inducias facit, et itinere in Batavos confecto, per Germaniam revertitur: socius Poloni regis adversus Suedos bello in Livonia.

§. 47. Motus Ungariae qui concitatior sit duce Toekeli, cum protestantibus sacrorum libertas esset erepta: unde nascitur bellum Turcicum, felicissime a Christianis repulsum.

Duo bella, utrumque cum Caesare et sociis gestum, supersunt. Induciis cum Turco pactis, novus motus ex Ungaria nuntiabatur. Franciscus[Note: De his comitibus eorumque supplicio Theatr. Europ. Tom. 10. P. 2. p. 261. seqq. Menckenii vita Leopold. p. 115.] Nadasti, Petrus Serini et Franciscus Christophorus Frangipani, perduellionis M DC LXXI. damnati,


page 356, image: s380

supplicium capitis subibant. Qui quamvis catholici omnes essent, protestantibus tamen,[Note: Elector Saxoniae epist. ad Caesarem Pontifici cleri delationibus imputavit, durch des Cleri ungleiche und übelgegrundete Vorstellungen, T. 12. Theatr. Europ. p. 656. ad ann. 1684.] suspicione manante, sacrorum libertas erepta, sacerdotes et magistri scholarum in exilium eiecti, nonnulli etiam damnati ad triremes! Sic opprimendo seditionem longe gravior concitatur,[Note: Quos male contentos vulgo appellant.] multis libertatem ferro tuendam censentibus. Horum dux Emericus Toekeli, Turcorum clientela usus, in causa infelici fuit, ut Turci Ungariam incursarent, clientem suum gentis principem constituturi. Armis, conditionibus tentatum, ut tumultus componeretur. Turci bellum spectabant: Caesarei urgebant[Note: M DC C LIV. ad XX. annos sancitas.] inducias, in exitum nondum deductas, earumque prorogationem postulabant. Inter haec belli et pacis incerta, Turci M DCXXXIII. in Austriam subito excurrunt, et


page 357, image: s381

Viennam ab Iulio mense in[Note: Liberata urbs obsidione die 2. (st. n. 12) Septembris. Menckenii vita Leopoldi p. 272. Rink Leben Leopoldi p. 836. seqq.] Septembrem oppugnant. Fortuna fuit Germaniae, quod hostes ad urbem tendentes, non impedivere, ne peditatus Caesaris in altera ripa praeveniret firmaretque praesidium. Pridie idus Septembris auxilio venerunt rex Poloniae IOANNES et electores[Note: Maximilianus Emanuel, Ferdinandi Mariae filius, Maximiliani, primi ex hac gente electoris, nepos.] Bavarus et [Note: Ioannes Georgius III.] Saxo, quisque cum instructo exercitu, qui una cum Caesareo, quem Lotharingus ducebat, et misso a circulis imperii, cum princeps Waldeccensis praefectus erat, tam auspicato hostes adgrediuntur, ut illi, relictis castris et immenso apparatu, fuga se praecipiti auferrent: quos victores persequuti Polonus et Lotharingus, Barcanum,[Note: Vulgo Gran appellatum, urbem archiepiscopalem.] Strigonium et Novigradum expugnant. Hic finis illo


page 358, image: s382

anno expeditionis, et in hiberna exercitus deducti. Tam felicis auspicii feliciores progressus sunt, et paucis annis Ungaria, Slavonia, eiectis Turcis, recuperabantur. M DC LXXXV. Neuheuselium, sequenti anno Buda, [Note: Buda prima vice M DC C LXXXIV. obsessa. Sed cum varia deficerent, iterum relicta, amissis viginti militum milibus et ultra. menckenii vita Leopoldi p 314. Rinck p. 874.] regia Ungarorum; et a biennio Alba Graeca, vi expugnantur; Canisia, Agria, [Note: Quae vulgo Erla appellatur, fame compulsa ad deditionem 1687.] Alba Regalis, deditione: et, quas Toekelius tenuerat montanas urbes, in fidem [Note: Eperies, Caschovia etc. post obsidionem deduntur, Theatr. Europ. Tom. 12. p. 833. 837] recipiuntur, ipsiusque insuperabile castellum, Monkatsch, quod uxor insidebat, redactum in potestatem. Quoquo loco cum Turcis congressi Christiani sunt, ad Vaciam, Verobizam [Note: Quam urbem Turci oppugnabant obsidionis Neuheuselianae tempore: adventante Christiano exercitu solvunt obsidionem, et acie congressi vincuntur. Ibid. p. 823. seqq.]


page 359, image: s383

Strigonium, Essekum, Mohazium, [Note: In primis notabile est proelium ad Salankemen, qui locus inter Peterwardinum et Albam Graecam est, propter ingentem stragem Turcorum, post acerrimum et diu dubitabilem conflictum, mense Augusto M DC C XCI.] Salankemen; superiores discesserunt, plerumque castris etiam hostium et apparatu bellico petiti. Certabant principes imperatori adesse, Saxo, [Note: Brandenburgicorum virtutem in obsidione Budensi laudat Lotharingus epistola ad Electorem. Ibidem p. 1026. Et in praelio ad Salankemen laudat eosdem Caesari princeps Valdemontius (Vaudemont) a Badensi legatus, Relat. Francof. Vern. 1692.] Brandenburgicus, Luneburgenses, subsidiis per duces missis: Bavarus ipse adducebat suos, cuius praeclara opera in Albae Graecae expugnatione fuit: Carolus Lotharingus regiam Budam cepit: Ludovicus Badensis proeliis vicit, in Bosniam penetravit, et Serviam omnem ditionis Christianae fecit. Transiluania quoque ex Turcica clientela ad Caesarem reducta. Hanc victoriam nullo limite terminatam, invidia stitit, quae ductores artifices, tormenta, barbaris submisit, ut


page 360, image: s384

Austriaca fortuna subflaminetur. Quo factum fuit M DC XC, ut Pyrotum Bulgariae, et Serviae Nissa cum Semendria, et quae in austrum ad Macedoniam usque praesidiis tenebantur, a Turcis reciperentur. Nec vero Albam Graecam recepissent forte, quamtumuis arcta obsidione pressam, nisi vel globo ex castris immisso, vel alio casu, aut scelere, turris, qua pulvis pyrius adservabatur, incensa, disiectis muris, viam aperuisset, qua hostes agminatim intrarent. Tum fortius, quae proxima erant, Essekum et Pederwardinum emuniuntur, et fluviali classe, invento novo, ripensis ora defensatur. Hostes, Alba potiti, et [Note: M DC C XC. mense Octobri et Novembri.] Essekum oppugnabant, quos dux Croyus tum armis fortiter, tum, quod mirum est, clangore atque strepitu fugavit, adventantis exercitus specie simulata. [Note: M DC C XCIII. mense Septembri obsidio Albae Graecae soluta.] Is tertio post anno Albam Graecam recuperaturus ibat, et spem habebat potiundi: sed hostili exercitu


page 361, image: s385

accedente, cui par non erat, dissolvit obsidionem. Pensatum malum propugnaculis, quae Transiluaniam Ungariae iungunt, deditione captis [Note: Waradinum M DC CXCII. deditione adquisitum: Ienoa insequuto anno Gyula MDCCXCIV.] Waradino magno, Gyula et Ienoa.

§. 48. Iosephus Ungarorum et Romanorum rex. Mohammedi IV. deturbato succedit frater Solimannus, huic Mustapha.

Antequam fortuna inclinaret, Ungaria successu laeta IOSEPHUM, magni LEOPOLDI filium, suum [Note: Mense Novembri MDCCLXXXVII. cum ante in comitiis Presburgensibus ius hereditarium Austriacae domui fuerit firmatum, et privilegium Andreae Regis, ut liceret subiectis Regi se opponere, abolitum. Londorp. Tom. 13. c. 30. Leben Iosephi p. 153.] Regem dixit, ut sub patriis auspiciis imperio victoriisque adsuesceret. Turci e contrario tot cladibus attriti, Mohammedem IV, imperatorem suum, quasi causa infelicitatis sit, deturbant, SOLIMANNUM in locum substituentes, qui in eo felicior fratre fuit, quod deiecturos ipsum, fatali morte M DC XCIV. praevenit, cui


page 362, image: s386

Mohamhammedis, inter haec in custodia defuncti, filius MUSTAPHA successit. Germania, Ungariae exemplo excitata, ut securitati suae prospiceret, IOSEPHUM, Ungariae regem, etiam suum Romanorumque REGEM M DC XC [Note: Electionis atque coronationis sollennia describit Sigismundus Schmidt in eroeffneten Teutschen Audienz-Saal et Cassander Thucelius, Zschackwitz Leben Iosephi p. 6. Rinck P. I. p. 231.] Augustae Vindelicorum declaravit.

§. 49. Bellum Gallicum, ob successionem Palatinam, qua rex Galliae fratris sui uxorem iniuria adsici credebat, Palatinatu ad Philippum Wilhelmum perveniente;

Intuta enim Galli fides erat, post Noviomagensem pacem Argentoratum [Note: Theatr. Europ. Tomo 12. p. 274. Menckenii vita Leopoldi p. 246. Rinck p. 804.] M DC LXXXI. opprimentis, quo patentiorem viam invadendae Germaniae nactus, solam occasionem exspectabat, quae ut longius abesset, nec Turcicum bellum impediretur; XX. annorum [Note: Tabulae armistitii vicennalis Ratisbonae conclusi continentur Recueil des Traites de Paix Tom. 4. p. 490. De Gallorum sic dictis unionibus et reunionibus Londorp. Tom. 13. c. 33.] induciae MDCLXXXIV.


page 363, image: s387

cum Gallo pactae, quas ille tertio post anno abrupit. Electorales successiones, Palatina et Coloniensis in speciem adductae, quasi ibi [Note: Philippi ducis Aurelianensis, qui frater regis est, uxor Charlotta Elisabetha, Caroli Ludovici Filia, Friderici V. neptis, Caroli, ultimi suae familiae, soror.] fratris uxor, mortui Palatini soror, heic [Note: Wilhelmus princeps Furstenbergius, fratris Francisci cum in aliis dignitatibus, tum in episcopatu Argentoratensi successor, etiam cardinalis.] Furstenbergius, regi semper devotus, iniuriam paterentur. Palatinus successor PHILIPPUS WILHELMUS, Neoburgicus nihil antehabuit huic liti componendae. Quae principum more, antecessoris sorori debebantur, [Note: Anno M DC C LXXXVII. cum legato Gallico transactum est de pecuniae summa pro suppellectile, equis, frumentis, et quidquid iure Aureliana, repetebat, solvenda: sed reiecit pactum rex Galliae, Relat. Francof. Vern. 1689. Londorp. Acta publ. Tom. 13. c. 22. Vid. Acta compromissi Francofurtensis.] exsolvere paratus fuit: quae [Note: Certas regiones et oppida, ac omnium a pace Germaniae tributorum, multarumque reliqua, ibidem Theatr. Europ. Tom. 12. p. 786.] inique Galli postulabant, ad forum


page 364, image: s388

imperii remisit, ut legibus diiudicentur. Sed vim et arma Galli, quam leges experiri malunt. Neque solum Palatinatum M DC LXXXVIII. invadunt, vastant, evertunt; sed Philippiburgum quoque expugnant, Moguntiam captant eamque reddunt munitiorem; Spiram, Wormatiam solo aequant, in templa et sepulcra impii, in agros et vineta saevi, succisis et eradicatis, quae fructum posteritati ferant. Wirtenbergios quoque et Badenses, aliosque accolas pari hostilitate vexant, plus damni adlaturi, nisi Caesaris exercitus Lotharingo, et ab huius morte Ludovico Badensi duce, cum Saxonico, Hasso Casselano, et aliorum, cohibuissent, a quibus [Note: Post septem hebdomadum obsidionem. 1689.] Moguntia expugnata, Francofurtum servatum, Reinfelsa ab obsidione liberata

§. 50. Et Coloniensem, qua Iosephum Clementem Bavaritum Furstenbergio praeferri indigne ferebat.

Coloniensis elector, MAXIMILIANUS HENRICUS, Bavarita gente ortus, mortem obierat MDC LXXXVIII, quum paulo ante


page 365, image: s389

Wilhelmum Furstenbergium coadiutorem adsumpsisset, quo possessionem occupante, [Note: Tredecim canonici Furstenbergium, sed suspecti tamquam Gallicis rebus studentes: novem Clementem poscebant, quorum paucitatem pontificia auctoritas supplevit. De Clemente enim ante iam Ratisbonensi et Frisingenfi episcopo Papa dispensaverat, eum tamquam eligendum considerandum iudicans. Causa Bavariae principis defenditur singulari libello, cui titulus: Innocentius III. Papa Romanus Cardinali Fürstenbergio propter Archiepiscopum Coloniensem valde adversus, Coloniae 1688. 4. Londorp. Tom. 13. cap. 47.] divisis suffragiis canonicorum; Pontifex et Caesar IOSEPHUM CLEMENTEM Bavaritum, Bavariae electoris fratrem, praetulerunt, aetate illius pontificio diplomate suppleta. Rex Galliae Furstenbergium tuebatur, Bonna, [Note: Vulgo Kaysers Werth.] Caesaris insula aliisque urbibus praesidio firmatis: quae acri obsidione M DC LXXXIX. recuperandae erant. In quo bello FRIDERICI III, Brandenburgici electoris, qui magno parenti successerat, prudentia et virtus eluxit, quam non minus in Brabantia, Italia


page 366, image: s390

subalpina et in Ungaria per copias suas et praeclaros duces ostendit. Foedus enim contra communes hostes cum Caesare, Hispano rege et electore Bavaro, eodemque Belgii gubernatore; Sabaudo principe et foederatis Belgis percussis, singulis auxiliares copias mittit, quarum ea fortitudo est, ut nulla hoc bello victoria relata, nullum captum munimentum sit, cuius gloriae societatem non cum primis sibi Brandenburgici vindicare possint, ut vel testes Namurcum et Casale sunt, sed in huius obsidione gloriosus Elector fratrem CAROLUM PHILIPPUM, S. Ioannis equitum in Marchia et Pomerania magistrum amisit, non autem ab hoste victum, sed morbo superatum, quum hostem iam vicisset et ad deditionem compulisset. Utsummam belli novissime gesti faciamus, de Ungaricis et Hispanicis rebus ante dictum: praeter [Note: Mense Augusto M DC C XCV.] Bruxellarum vastationem a Villeroyo, Gallici exercitus praefecto, inter Namurcensem obsidionem, immissis


page 367, image: s391

globis ignitis factam: contra idem malum Brittanna et Hollandica classes Gallicanis urbibus intulerunt, Diepae, [Note: Haure de Grace, Calais, Granuill, et S. Malo.] Portui gratiae, Caleto, Magnaevillae et Maclovio. Sabaudo rex Galliae [Note: Montmelian, difficili et operosa obsidione mense Decembri M DC XCI. captum.] Montem Melianum ad Isaram, Nicaeam et Villam Francam ad mare, Susam in Alpibus eripuit: Carmagnolam reddere coactus fuit. Sabaudus Gallorum iniurias ulturus, in Delphinatum MDC XCII. irrupit, Barcellonetam et [Note: Ebrodunum, Embrum, Vapincum, Gap, Bragantium, Briancon, Gratianopolis Grenoble.] Ebrodunum cepit, Vapincum exussit, Brigantinum et Gratianopolim conterruit: sed morbus victorem, ne pergeret felici cursu, reuocavit. Cetera in pace, quae sequuta est, explicaturi sumus. Tandem enim ex utroque bello pax convenit, Gallico primum, deinde etiam ex Turcico.

§. 51. Pax Ryswicensis 1697.

Ryswik, vicus ad Hagam Batavorum utrique parti placuit, ut sedes


page 368, image: s392

consultationum esset de pace ineunda. Medius inter partes CAROLUS XI. rex Suedorum fuit, cuius legati, etiam mortuo rege, id negotium perfecerunt. Septembri mense M DC XCVII. consensione partium pax [Note: Vid. Actes et Memoires de la paix de Ryswik.] reddita Europae his est conditionibus: ut Brisacum et Friburgum, et alia Brisgoiae, Austriacae domui, cuius fuerant, restituerentur: Argentoratum vero, praeter [Note: Huic numimento nomen est Kehl.] Cisrhenanam munitionem, maneret regis Galliae: et Philippiburgo Germanis reddito, ac diruto [Note: Id est Mont Royal, e regione Trarbachi.] Monte Regio ad Mosellam, [Note: Id est Fort Lovis, ut vulgo appellatur.] Castellum Ludovici in Rheno servaretur, et Lotharingia ad principem suum rediret; Hispanus rex omnia reciperet supremo bello adempta: Wilhelmus Britanniae, etiam a Gallis, qui negaverant antea, rex iustus censeretur, praeclusa Iacobo spe restitutionis. Antequam haec decernerentur, princeps Allobrogum et Italiae Alpinae, invitis sociis cum Gallorum rege transegit


page 369, image: s393

solus, optima inductus conditione, ut receptis omnibus, quae ablata erant, eius filia Burgundiae duci, in spem regni genito, regis nepoti nuberet.

§. 52. Et Carlowicensis.

Propere finis et alteri bello, cum Turcis gesto, est adlatus. Dum enim in Batavis cum Gallorum rege de pace agitur, novis [Note: Anno M DC XCVII. mense Septembri tam ad Tibiscum, quam ad Andrum: et paulo ante ad Tenedum profligati.] cladibus terra marique Turci adficiuntur, in Ungaria ad Tibiscum duce Eugenio, [Note: Vid. vita Eugenii.] Allobroge, fusi et castris exuti: et a Venetorum classe gemino praelio ad Tenedon et Andron superati. Quae causa fuit, ut pacem a Christianis datam, praeter quam soliti erant, acceptarent. Cesserunt enim omnibus, quae invictus imperator LEOPOLDUS recuperaverat, hoc est, Ungariae, quam usurpaverant, parte, et omni Sclavonia ac Transiluania: Croatiae vero pars Turcis relinquebatur, et Venetis Peloponnesum ac Dalmatiam; Polonis Caminicum reddiderunt:


page 370, image: s394

missique ab utraque parte, qui limites ubique definirent firmarentque.

§. 53. Emendatio fastorum. Morspapae Innocentii XII, et Caroli II. regis Hispaniarum, ex qua novum bellum oritur contra Gallos, Philippum Andegavensem adiuvantes.

Finis saeculi appropinquabat, quum in comitiis imperii de fastis corrigendis deliberatum est, et principum consensu ex anno MDCC. undecim dies eiecti, ut tempora ad solis cursum reducerentur. Idem annus, sacer Catholicis, fatalis fuit pontifici maximo INNOCENTIO XII, decedenti [Note: V. calend. Octobris decessit Innocentius XII, et IX cal. Decemb. Clemens XI. eligitur.] vita, antequam iubilaeum, quod vocant, ab ipsomet publicatum, finiretur: et Hispaniae regi, CAROLO II, sine prole calendis Novembris exstincto. Ante, mensibus aliquot, quam ille exspiraret, rex Galliae cum Brittanno et Ba???avis, divisionem [Note: Conclusi Tractatus Londini III. Martii MDCC. Iisdem Hispania una cum America et Belgii provinciis, Carolo, Austriae archiduci: utriusque Siciliae regnum, una cum Italiae portubus, Galliae Delphino: Mediolanensis ducatus Lotharingiae duci, cesso tamen Gallis ducatu avito, adsignabatur. Nec Caesar, nec Hispanus tractatus adprobabat.] Hispanicarum


page 371, image: s395

possessionum moliebatur, ???quae ceteris displicebat, praesertim vivente Hispanorum rege, nequespe omni salutis destituto. Quo quum minus proficeretur alia via adgressi Galli sunt, administro Portocarero cardinale, simul atque rex vivere desierat, testamentum proferentes, quo PHILIPPUS dux Andegavensis, nepos regis Galliae, ex asse heres scriptus fuit; quod plerique negant esse legitimum. Augustus ergo imperator LEOPOLDUS, armis se ab iniuria vindicaturus, bellum adversus Gallos magis, quam Hispanos coepit: adgnationis vinculum, renuntiatio Annae atque Mariae Theresiae, fideicommissum perpetuum ipsi ius dabant cernendae hereditatis. Neque tamen Gallis deerant, quibus renuntiationes istas invalidas reddere conabantur, iura sua firmare. [Note: A Gallorum partibus militat Georgius Abusson in libro, cui titulus: la defense du droit de Marie Theressie d'Autriche, Reine de France a la succession de couronnes d'Espagne, qui primum prodiit Parisiis 1674. 8. recusus 1699. 8. et Ulricus Obrechtus in excerptis Historicis et Iuridicis de natura successionis Hispanicae in Monarchiam Hispaniae. A partibus Austriacis habemus Ius Austriacum in Monarchiam Hispanicam assertum, Viennae 1702. 8. La defense du droit de Maison d'Autriche a la succession d'Espagne, a Cologne 1703. 12. et Io. Alvares de Costa Aquila Augusta, trisulco obarmata fulmine, seu Carolus Tertius, Austriacus, Rex Hispaniarum assertus. Venerandus etiam noster collega, Io. Franciscus Buddeus dissertatione de testamentis summorum Imperantium speciatim Caroli II. Hispaniarum Regis eadem iura defendit.]


page 372, image: s396

§. 54. De barbaris in Africae regnis; Europae propioribus.

De Barbaris regnis, quod pleraque incerta sunt, tacere praestat, quam dubia proferre. Propiores Europae sunt Africae urbes, piratica infames, Algier, Tunis, Tripolis, quae, ut ingenium barbarorum est, nunc hostes, nunc amici earum gentium sunt, a quibus vel lucrum praedando sperant, vel damnum et belli offensam metuunt. Europaei tamen, praesertim [Note: Vide Africam de la Croix Tom. 2. pag. 133. A. 1682. de Algier: et pag. 263. A. 1685. de Tripoli idem fatum subiit Algier. 1688.] Galli navali obsidione et igne ex machinis


page 373, image: s397

excusso ostenderunt, esse etiam, quod barbariem domet, et ad paciscendum vel duris conditionibus compellat. Maroccensis rex a [Note: Huius historia ad annum 1669. et 1670. referenda, exstat Tom. 10. Parte 2. Theatr. Europ. p. 147. et 388.] Tafiletta vexatus, cum [Note: Tom. 12. Theatr. Eur. p. 616. et 1683. dicitur Muley Ismael, rex Maroccenus et Fezzanus, Tafilettae iuniori concessisse provincias Zuz et Cyzulam.] filio eius pepigit, et regionem, quam incolat, dedit: obsidione autem maritimarum urbium, ut [Note: Vulgo Tanger ad fretum Herculeum.] Tingis, nunc Tanger, ad fretum Herculeum, antequam Angli desererent; et Hispanicarum, Orani, Melillae, Ceutae, quae Septa est; parum adhuc profecit: solum Lixum veterem in oceani ora, nunc Larache dictum, M DC LXXXIX, [Note: Relat. Francof. Vern. 1690.] expugnavit, et Oranum durius obsessum.

§. 55. Illustres familiae hoc saeculo exstinctae.

Tandem etiam illustres familias hoc saeculo exstinctas memoramus. Ducum CLIVENSIUM stirps mascula in Ioanne Wilhelmo M DC IX. defecit, cuius


page 374, image: s398

avus Ioannes Clivensis etiam Iuliacensem et Bergensem ducatum connubio adquisiverat. De heredibus eorumque controversia, quod [Note: Sub initium historiae huius saeculi.] supra satis dictum est, nihil repetemus. GLEICHENSES comites in Ioanne Ludovico M DC XXXI. desierunt, cuius possessiones [Note: Vide Geograph. nostram Nou. p. 225.] Thuringicae a Saxonibus hodie, Hohenloicis et Hazfeldiis tenentur: [Note: Vid. Imhof. Not. Proc. lib. 6. c. 19. n. 3.] Pyrmontanae a Waldeccensibus. SCHAUMBURGICA domus M DC XL. in Ottone finem accepit, succedente maiori parte Landgravio Hasso Casselano. [Note: Partem etiam Brunsuicensis domus: partem Lippiae comes accepit. Lucae Grafen-Saal p. 551.] Comitatus BARBY defecit M DC LIX. in Augusto Ludovico, comitum huius gentis ultimo: delatusque ad Augustum Saxonem Magdeburgici archiepiscopatus administratorem. In SILESIA ultimus Georgius Wilhelmus, Brigensis, M DC LXXV. exspiravit, [Note: Frid. Lucae Schles. Chronic. p. 1527.] principatibus ad regnum Bohemiae, in cuius clientela erant, revolutis.


page 375, image: s399

OLDENBURGICAM separatam gentem, hoc est, a Danis et Holsatis distinctam, terminavit M DC LXVII. Antonius Guntherus. Successio inter regem Daniae et Gottorpiensem ac Ploenensem Holsatos agitata, maiori ex parte ad regem Daniae pervenit, qui cum Ploenensi pepigit et portiones permutavit: reliquum Anhaltinus Ioannes, ex sorore natus, sibi vindicavit, supremis tabulis avunculi Ieverae possessor scriptus. [Note: Speneri hist. insign. lib. 3. c. 12. §. 36.] SAXO LAVENBURGENSIS domus in Iulio Francisco, Iulii Henrici filio, M DC LXXXIX. finem habuit. De hereditate plures litigant. Electori Saxoniae primum provincia sacramentum dixit: Luneburgenses armis occupaverunt, qui quum Razenburgum munitius efficerent, rex Daniae M DC XCIII. obsidione prohibebat, qui motus, eodem anno, interventu principum sedatus est: Saxones Ernestinae Lineae pacta antiqua; Anhaltini propinquiorem sanguinem praetendunt. [Note: Singulorum, qui in terras Lavenburgenses praetendunt iura ac fundamenta exhibet Levin v. Ambeer, sive potius Immanuel Weber im Sachsen-Lavenburgischen streitigen Landes-Ansall, Homburg 1690. 4. Diversis scriptis iura sua defendere conati fuerunt Anhaltini, inter quae praecipuum Iustitia causae Anhaltinae.] Defuncto M DC XCIX. Alberto


page 376, image: s400

Saxoniae Duce Coburgensis Lineae, sine liberis, inter adgnatos de successione lis suborta, quae demum anno saeculi sequentis vigesimo est sopita, Meinungensi potissimum atque Salfeldensi Duce de ipsa ducatus possessione inter se contendentibus. [Note: Zschackwitz Leben Iosephi p. 511.]

§. 56. Res ecclesiae. Quietistae. Protestantium in Galliis vexatio, nec non Waldensium in Sabaudia, et incolarum vallis Tefferecensis.

Ecclesiae statum [Note: Huc faciunt, quae de Arminii, Iansenii, Puritanorum et aliorum dissidiis supra iamdum memoravimus.] ex parte diximus: reliquum summatim attingemus. Illa tempestate, Molino auctore, nova secta in Italia orta, quae quod quietem animi adfectat, abducti ab externis rebus, et sanctis contemplationibus contenti, Quietistarum [Note: De his atque aliis videri potest Vita Molinos separatim edita et praecipue Gotfridi Arnoldi Kirchen- und Ketzer-Historie.]


page 377, image: s401

nomen habet; in quos graviter animadvertunt, qui suam religionem, quae fere in ceremoniis est, hoc abdito cultu interire metuunt. Turbatior status in Gallia, rege protestantes cogente, ut pontificiis se sacris addicant. Templis, scholis eversis, immissi milites, qui vexarent tamdiu homines, dum ad missae sacrum vel inviti se conferrent. [Note: Videri possunt Ottonis Pineton de Chambrun Larmes.] Quibus elabendi copia erat, in Angliam, Bataviam, Germaniam evaserunt, religionis libertatem maioris facientes, quam incommoda exilii. Quod principum rerumque publicarum bonitate ita mitigantur, ut tamquam in patria vivant, et libertate in sacris aeque rebus ac civilibus utantur. In quo singularis laus est Electoris Brandenburgici, FRIDERICI III, et Hassorum Landgravii, CAROLI Cassellani, qui hos Gallos exsules, et eiusdem sortis Palatinos, in oppida receperunt, et beneficiis ornatos fovent ac tuentur. Idem fatum, aut durius forte Alpinae gentis


page 378, image: s402

(Waldenses vocant) eodem tempore et paullo ante fuit, quos Sabaudiae princeps CAROLUS EMANVEL, Victoris Amadei filius, MDCLV. [Note: Quae Samuel Morland scripsit Anglice: excerpsit Latine Georg. Hornius Hist. eccles. sub sin.] horrendis malis et suppliciis adfecit. Aliorum rogatu reddita quies, sed saepe rursum conturbata, etiam a filio VICTORE AMADEO, qui ferro et fame illos adflixit, ut vel dederent se se, vel emigrarent ex patria. Quos vero oppressurus erat, eorum post ipse opera adversus Gallos utebatur: pace facta, rursus aut mutare sacra, aut migrare adigebat. Idem malum experti fuerunt incolae vallis Teffereccensis, Salisburgensis Archiepiscopatus, evangelicae religioni addicti, quam occulte primum exercuerunt, detecti tamen, atque exinde fuerunt fugati, frustra licet pro iis intercedentibus Statibus evangelicae religionis.[Note: Londorp. tom. 13. c. 4. 9.] Tacemus, qui a veritate religionis recesserunt, Anabaptistas, Socinianos,


page 379, image: s403

fratres roseae Crucis, Weigelianos, Iacobi Böhmii et Io. de Labadie adseclas.[Note: Facit ad noscendos hosce saeculi XVII. sectarios Io. Wolfg. laegeri Historia Ecclesiastica.]

§. 57. Colloquia: Ratisbonense, Neoburgense, Lipsiense, Thorunense, Rheinfelsense, Cassellanum.

Protestantium dissidiis componendis non defuerunt quoque, qui operam navarent. Ratisbonense[Note: Institutum auctoritate Maximiliani Bavari et Philippi Ludovici Bavari. Aegid. Hunnii Relatio de Colloquio Ratisbonensi.] colloquium anni MDCI. Lutheranos inter et Pontificios institutum primum erat, sed prout reliqua, frustraneum. Idem eventus colloquii Neoburgensis [Note: Huius auctor est Wolfgangus Guilielmus, Institutum autem inter Iacobum Heilbrunnerum et Iacobum Kellerum.] M DC XV. Post Palatini theologi pacificis libellis concordiam suaserunt; quos anno M DC XXXI. in Lipsiensi conventu Brandenburgici et Hassi sequuti sunt, de eadem causa cum Saxonicis conferentes. Tentata tamen in Borussicis terris fuit unio. Thorunense colloquium M DC XLV. regis Uladislai auspiciis institutum,


page 380, image: s404

in quo pontificiorum quoque partes erant, abruptum ante fuit, quam in arcem causae veniretur, [Note: G. Calixtus de Colloquio Thorunensi, et Io. Hülsemanni Relation vom Colloquio zu Thoren.] Ernestus, Hassiae Landgravius, ne sine causa ad pontificios transiisse videretur, Rheinfelsae[Note: Vid. Acta G. Calixti et Ernesti Landgravii coniunctim edita.] M DC LI. inter Giessenses theologos et Valerianum Magnum atque pontificiorum alios colloquium instituit: paullo post ipse pontificius. Wilhelmus VI, Hassorum princeps, Cassellis M DC LXI. utriusque academiae, Marpurgensis et Rintelensis theologus commisit, qui concordiam inierunt, non obstante aliarum quaestionum dissensione. [Note: Exstat Colloquii Cassellani relatio brevis, cum observationibus Maresii.] Quod pacis studium diversis iudiciis, ut solet, exceptum fuit, quemadmodum antea in simili tolerantiae causa ab utriusque Saxoniae theologis certatum acriter fuerat. Deus faxit, ut cetera, nova certamina et puritate doctrinae, et vitae sanctimonia componantur,


page 381, image: s405

ac divina gloria et humani generis salus ubique amplificetur.

§. 58. Iudaeorum falsus Messias Sabathai Sevi, et eius aemulus Nehemias.

Iudaei hoc aevo, ut saepe antea, delusi ab impostore sunt. Fama M DC LXVI. increbuerat, Messiam Iudaeorum venisse, cui nomen Sabathai Sevi sit, et prophetae, quo utatur, Nathan Levi. Incredibile, quanta gentis laetitia, quantus in Asia concursus fuerit. Is, qui Messiam se gerebat, terram sanctam reposcere non dubitavit. Abydum quum venisset, detentus in custodia, tumultus forsan reprimendi causa. Ibi aemulum invenit Nehemiam Polonum, qui Messias, Ephraimi filius videri cupiebat, si Sabathai alter atque maior, seu Davidis filius esset. Qui cum nollet socium ferre, Nehemias Adrianopolim profectus, illum seditionis reum fecit, qui eodem portatus ad causam dicendam, ut supplicium, quod metuebat, effugeret, Mohammedis religionem ???52 Tom. 3. d' Histoire des trois derniers Empereurs des Turcs par Ricaut, a pag. 169. Io. a Lent Schediasma Historico Philologicum de Iudaeorum Psendo-Messiis.


page 382, image: s406

professus est, elusis Iudaeis et in spe falsa destitutis.

§. 59. Viri in republica litter aria clari in Belgio, Gallia, Italia, Anglia, Hibernia, Germania, Dania; speciatim orientalium linguarum periti.

Habuit quoque litteraria res publica, quorum ingeniis laetaretur. Ut supra coeptum, illos solos nominamus, qui eas litteras excoluerunt, quae cunctis disciplinis praesidio sunt et singulari ornamento Lipsium, Casaubonum ex superiori aevo superantes, antea laudavimus. Sic utriusque temporis Iosephus Scaliger fuit, et Ianus Dousa, et alii: proprium decus saeculi, aut diuturnius in Belgis erant Andr. Schottus, Ianus Rutgersius, Ianus Gruterus, Iustus Ryckius, Ioannes Meursius, Hugo Grotius, Petrus Cunaeus, Dominicus Baudius, M. Zuerius Boxhornius, Ubbo Emmius, Daniel Heinsius, Ger. Io. Vossius, Iac. Ouzelius, et quos posterior aetas vidit, Nicolaus Heinsius, Isaacus Vossius, Guil. Goesius, Theod. Ryckius, et quorum praeterea doctrinae laus et ???53 Antwerpiensis patria: fama et ingenii fetu Heidelbergensis.


page 383, image: s407

memoria consecrata est. Nec minor fertilitas Galliae, quam Nicolai Rigaltii, Rolandi Maresii, Gabrielis Naudaei, Io. Bapt. Cottelerii, Davidis Blondelli, Dionysii Petavii, Iacobi Sirmondi, Samuelis Petiti, Claudii Salmasii, Iacobi Palmerii, Iacobi Gothofredi, Tanaquilli Fabri, Samuelis Bocharti, Valesiorum fratrum Hadriani et Henrici, Aegidii Menagii, Iacobi Sponii, Petri Dan. Huetii, alia clarissima nomina, aut lumina potius illustrant. Quibus apud Italos Laurentium Pignorium, Octaviumque Ferrarium, Nicium Erythraeum, Guidonem Pancirollum, Famianum Stradam, Raphaelem Fabrettum, Io. Petrum Bellorium; in Anglia Guil. Camdenum et Io. Pricaeum; in Hibernia Iacobum Usserium adnumeramus. Et Germania habet, quos aliis nationibus ostendat, Geverh. Elmenhorstium, Marcum Velserum, Davidem Hoeschelium, Frid. Lindenbrogium, Casp. Barthium, Hermannum Conringium, Augustum Buchnerum, Thomam Reinesium, Lucam Holstenium, Io. Fridericum Gronovium, Petrum Lambecium,


page 384, image: s408

Ioannem Vorstium, Io. Andr. Bosium, Marquardum Gudium, Georgium Casparum Kirchmayerum, Henricum Meibomium, Ioachimum Fellerum, Dan. Georgium Morhofium, et Argentorati ornamenta Matthiam Berneggerum, Ioannem Freinshemium, Io. Henr. Boeclerum, Ioannem Schefferum, hunc autem septentrioni a felici patria donatum. Dania Olao Borrichio gloriari potest. Orientales quoque litterae, quantum numquam antea, hoc saeculo caput extulerunt ingenio et industria Thomae Erpenii, Ioannis Drusii, Ioannis Morini, Ludovici de Dieu, Briani Waltoni, Edmundi Castelli, Ioannis Buxtorfii utriusque, patris, filii; Io. Henrici Hottingeri, Ioannis Lightfooti, Iacobi Golii, Eduardi Pocockii, Theodori Hackspani, Io. Frischmuthi, aliorumque, qui sacris studiis sollertia sua eximium adiumentum attulerunt. Sed delibasse haec de litterarum historia sufficiat, ne ultra modulum brevitatis nostrae narratio excedat.


page 385, image: s409

§. 60. Novae Academiae.

Superesse autem honorem litteris et curam liberalium disciplinarum, vel principum studium et rerum publicarum demonstrat, quo nova litterarum domicilia condiderunt, etiam vetera, iniuriam temporum passa, nitidissime repararunt, et maioribus locupletaverunt beneficiis. Anno M DC VII. Giessensis academia ex Marpurgensi derivata est occasione ea, quam supra exposuimus. Quartus decimus annus saeculi erat, quum Groeningensem ordines illius provinciae statuminarent: et annus XXI, quum princeps et comes Schaumburgicus Ernestus, Rintelensem ad Visurgis ripam collocaret, quae nunc in potestate principis Hassi Cassellani est. Anno XXVI. reducta Giessensis Marpurgum, urbe et regione a Darmstadino occupata; qui Marpurgi adhuc docuerant, Cassellum se recipientibus. Dorpatensis Livoniae a Gustavo Adolpho Sueciae rege MDC XXXII: Ultraiectina MDCXXXVI. a provinciae ordinibus consecrata: et Hardevicensis Geldriae M DC XLVII.


page 386, image: s410

Medium saeculum erat, quum Marpurgo Cassellanis restituto, [Note: Theatr. Europ. Tom. 6. p. 1194.] Giessensis academia, quae supra XX. annos Marpurgi fuerat, in locum suum M DC L. reduceretur: et post biennium [Note: Theatr. Europ. Tom. 7. p. 318.] Heidelbergensis, tumultu belli concussa; et altero anno, hoc est, M D CLIII, [Note: Ibidem pag. 460.] Marpurgensis, quasi nova Wilhelmi Landgravii auspiciis conderetur. Serenissima domus Brandenburgica, ut nullius gloriae, ita nec litterariae exsors fuit, Friderico Wilhelmo glorioso Principe in Cliviensi provincia Duisburgensem academiam M DC LV. dedicante. Kiloniensis Holsatiae M DC LII. Friderico duci a Ferdinando III. concessa, bello interveniente, MDCLXV. a filio Christiano Alberto inaugurata est. Tetio post anno rex Suediae Carolus, Lundini Scaniae litterarum domicilium consecravit. Coronis Academiarum, et suprema forsan exeuntis saeculi, est nostra Halensis, sive


page 387, image: s411

Fridericiana, olim quidem ab Alberto Magdeburgensi praesule meditata, sed nuper tandem a sapientissimo principe FRIDERICO III, Electore Brandenburgico constituta, et M DC XCIV. Cal. Iul. tanto splendore dedicata, quantus nulli ante academiae contigerat. Cui, quod unicum filium FRIDERICUM WILHELMUM, magnificentissimum RECTOREM praeposuit, grande documentum dedit, quanti bonas litteras aestimaret.

Sic felix DOMUS BRANDENBURGICA vergente saeculo fuit: felicior futura ineunte novo.


page 388, image: s412

HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM.

§. 1. Domus Brandenburgica et regia dignitate augetur, et incrementa potentiae capit.

Novas mutationes novum saeculum parabat. Vix ortum illud erat, cum potentissimus Princeps Elector FRIDERICUS faustis auspiciis Rex BORUSSIAE [Note: Coronatio omni sollennitatum adparatu peracta Regiomonti XVIII. Ianuar. MDCC. Vid. Cellarii Panegyricus, Friderico, Borussorum Regi dictus, et Acta coronationis separatim edita.] crearetur, et apicem honoris ac felicitatis in augustam suam domum inferret. Nec finis crescentis potentiae: mortuo enim Guilielmo III, Anglorum Rege iure Arausionensis principatus et nuper demum ducatu Neoburgensi augebatur domus Augusta, nova quoque exeunte anno M DC VII. nativitate principis Arausionensis FRIDERICI LUDOVICI [Note: Natus XX. Novembr.] cepit incrementa, qui tamen anno insequenti iterum exstinctus.


page 389, image: s413

§. 2. Carolo II. rege Hispaniae mortuo, Philippus Andegavensis regno inhiat, nec cedit iure suo domus Austriaca.

Hispaniae Rex, Carolus II. cum saeculo vitam amittebat, Galli regno inhiabant et provinciis, testamentum ultimi Regis obtentui habentes. PHILIPPUS Andegavensis magno cum comitatu ad Hispanos profectus, ab iisdem XVII. Februarii die M DCCI. splendide fuit exceptus, cum paullo ante Hispanicae provinciae a Gallico milite nutu Bavariae Electoris et reliquorum proregum fuissent occupatae. Neque tamen iure suo cedebat domus Austriaca. Hoc enim foederibus firmato, CAROLUS III. MDCC III. Vicnnae Rex Hispaniae [Note: Factum XII. Septembris praevia sollenni oratione Leopoldi. Cedebat ideo iure suo in Austriacas provincias Carolus. Omnia iuramento fuerunt confirmata. Actum sollemnem vide in Antonii Fabri Staats-Cantzelley T. VIII. cap. VIII.] enuntiatur, transferente in illum iura sua Leopoldo atque Iosepho. Hic etiam per Belgium Angliamque Martio mense, in portum Ulyssiponensem felix adventans, fundamenta iecit vindicandi regnum avitum.


page 390, image: s414

§. 3. Guilielmo III. magnae Britanniae regi succedit Anna regina.

Ineunte vere anni MDCCII. e vita excessit GVILIELMUS III, [Note: XIX. Martii.] magnae Brittanniae Rex. Succedebat statim ex legibus parlamenti ANNA, [Note: Maria enim defuncta, successio ita definiebatur, ut Anna succederet Mariae sorori, huiusque marito Guilielmo sine liberis exstinctis. His vero non exsistentibus, Sophia, Ernesti Augusti, Hanonerani Electoris vidua, et qui ab ea descendunt. Propiores quidem erant Sabaudica domus et Aurelianensis, verum ob religionem catholicam excludebantur. Mortuo igitur Guilielmo, Anna statim succedebat, insequenti etiam die XX. Martii apud Scotos proclamata, et XXVIII. Martii Dublini apud Hibernos. Licet orta seditione non deessent, qui Walliae principem vellent proclamari, quae paullo post sedata. Successionis rationem vide infra in tabulis genealogicis.] dignissima Regina. Haec et ob communem causam quam totis viribus defendit, et ob unionem [Note: Unio haec per Commissarios utriusque regni 22. Iulii (2. Aug.) M DCC VI. fuit conclusa, post longas altercationes ab utroque parlamento adprobata. Licet non deessent, qui ante contradicerent. Inter hos Hamiltonius atque Fletcherius Baro erant praecipui, ut res pene tumultum esset. Maxime, cum Scotiae clerus populo persuadere conaretur, Scotiae ecclesiam magno versari in periculo.] Angliae


page 391, image: s415

Scoque per saeculum frustra tentatam, post longas altercationes faustis auspiciis consummatam, princeps felicissima.

§. 4. Leopoldi imperatoris 1705. mortui successor filius Iosephus: Portugalliae, Sueciae, et Daniae novi reges.

Fatalis annus M DCCV. et Austriacae domui et Imperio universo, immo toti orbi Christiano, dum potentissimus princeps, Imperator LEOPOLDUS, postquam e Germania eiectos vidisset Gallos, hostes atrocissimos, vita excessisset. [Note: Mortuus v. Maii M D CC V. Vitam ipsius et res gestas nuper demum scripsit Ioannes Burcardus Menckenius, et post hunc maiori adhuc adparatu Eucharius Gottlieb Rinckius.] Dignus' tanto parente filius, IOSEPHUS, ante iam Romanorum rex, statim imperii habenas suscepit, qui sub initium Donawertham atque Landavium pristino statui Imperii restituit. [Note: Rink Leben Iosephi P. II. p. 30.] In Portugallia PETRO Regi M DCC VI. succedebat filius natu maior, IOANNES V. Imperatoris partes, prout pater, in bello Hispanico


page 392, image: s416

secutus, Suecia novum Regem habet CAROLUM XII. Dania FRIDERICUM IV. Novum igitur saeculum novam rerum faciem induxit. Sola Gallia videbatur excepta, quae rege suo LUDOVICO XIV. adhuc gaudebat, neque tamen ob insignes, quas accepit, clades, omnis mutationis expers fuit.

§. 5. Augustus rex Poloniae eiusque socius Petrus Moschus bello adgressi Suecos: proelium ad Clissoviam, itemque aliud ad Ploskum. Rex Stanislaus electus. Bellum inter Russos et Suecos varia fortuna geritur, Proelium ad Fravenstadium. Sueci pergunt in Saxoniam. Pax Alt-Ranstadiensis. Sueci ex Saxonia in Poloniam reversi, inde in Moscoviam ire constituunt. Proelium ad Pultowam. Rex Suecorum ad Turcos se confert.

Polonia turbis misere vexata, novum regemacceptis STANISLAUM, de quo nunc dicendi occasio. Ad finem properabat saeculum decimum septimum, cum Daniae Rex FRIDERICUS Holsatiae Ducem bello adoriretur, Suecorum tamen, Anglorum, Belgarum et Luneburgensium interventu, res omnis Traventhalensi pactione fuit composita, ut supra diximus. Eodem


page 393, image: s417

anno MDCC Februario mense, milites Saxonici ex Polonia Rigam [Note: Fabri vita Caroli XII. lib. 1. c. 3.] urbem ex improviso adgrediebantur, quibusdam etiam extra urbem exstructis [Note: Cobronschanz primo insultu capta Dunamunda XXV. Martii.] munimentis occupatis, ipsam tamen urbem adparatu necessario destituti, pacta pecunia, derelinquere cogebantur. Socius accedebat Augusto Petrus Moschus, qui, postquam Kal. Septembris bellum contra Suecos declarasset, Narvam eodem mense magna copiarum turba obsidebat. Verum, invictissimus Suecorum heros Carolus XII. divinis potius auxiliis, quam copiarum multitudine firmatus, Moschos [Note: XX. Novembris MDCC. Multa Russorum milia vel capta, vel occisa, paucis fuga elapsis: castra direpta. Fabri vita Caroli XII. p. 1. c. 18.] adgressus, insignem de iisdem reportavit victoriam. Insequenti anno Dunam amnem transibat [Note: IX. Iulii.] rex Suecorum, frustra impediente milite Saxonico. Inde Kockenhusam arcem et munimentum ad Dunam


page 394, image: s418

recuperabat, a Saxonibus huc usque detenta, et Curlandiam occupabat. De pace quidem agi coeptum, verum cum Sueciae rex omnium sumptuum etiam restitutionem et damnorum resarcitionem peteret, nihil perficiebatur. Polonia interim varie divisa, cum bello implicari nollet, in multas incidit calamitates. Diversa igitur proelia et conflictus, atque inter haec illud ad Clissoviam [Note: IX. Iulii M D CC II.] Suecorum ob fugam Polonorum, victoria, ast morte etiam Friderici, Holsatiae ducis clarissimum. Aliud sequebatur ad Ploskum, [Note: I. Maii M D CC III.] et hoc Thorunii occupatio, [Note: XIV. Octobris.] et paullo post Elbingae. Poloni autem regi suo infideles, in conventu Varsoviensi novum regem Stanislaum, [Note: Electio facta XII. Iulii M D CC IV. dirigente Cardinale Radziowkio et episcopo Posnaniensi; electionem protegente Suecorum milite. Multi tamen contradicebant. Fabri vita Caroli XII. p. 4. c. 11.] Posnaniensem olim Palatinum eligunt. Electioni contradicebat Augustus rex, Varsoviam occupabat, multis Suecorum captis, inter quos


page 395, image: s419

etiam Posnaniensis episcopus, inde Romam abductus. Russi post cladem ad Narvam adparatu bellico potissimum tempus terebant: post in Livoniam irrumpentes aliquot conflictibus a Suecis devincebantur. Dorpatum frustra obsidebant, Noteburgum autem Ingermanniae deditione capiebant, Narvam [Note: IX. Augusti M D CC IV.] adsultu. Inde mari [Note: In mari Balthico prope insulam Retusar VI. Iulii M D CC V. Suecorum classem ducente Anckerstierna. Fabri vita Caroli XII. P. V. p. 45.] aliquando victores Russi, licet paullo post Sueci victoria terrestri in Curlandiae finibus cladem hanc insigni cum Russorum [Note: XVI. Iulii M D CC V. caesis quinque Russorum milibus c. l. p. 66.] damno compensarent: novis tamen copiis firmati Russi, Mietoviam, immo omnem Curlandiam occupabant. Polonia interim turbis civilibus agitata, dum ad Varsoviam victores essent Sueci, et Stanislaus in eadem urbe [Note: IV. Octobris M D CC V. Coronationis sollennia describit idem Faber p. 5. c. 11. Turbas in Polonia desuper ortas describit Andr. Zalusky epistolarum tomo tertio.] coronam Poloniae


page 396, image: s420

acciperet, quem auxiliis suis firmabat potentissimus rex Suecorum. Ineunte anno M D CC VI. Russos intra munimenta sua ad Grodham [Note: XXVI. Ianuarii M D CC VI. Leben des Czaars P. 2. p. 424.] inclusos adgredi tentabant Sueci, verum, cum dubius videretur eventus, relictis Russorum castris, alio se vertebant. Interea Rheinschildius diutius circa Silesiorum confinia haerebat, ut nova, quae ex Saxonia Augusto adferebat, auxilia Schulenburgius, in Poloniam transire impediret. Feliciter hoc ipsi evenit in praelio ad Fravenstadium, [Note: Factum proelium XIII. Febr. M D CC VI.] quo multa Saxonum milia vel capta, vel occifa. Post haec ipse Suecorum rex circa Silesiorum confinia aliquamdiu cum milite commorabatur, usque dum ultra Viadrum in Saxonicas pergeret provincias, sedem in iisdem figens. Transitus hic pacem [Note: In pago Alt-Ranstadt prope Lipsiam XIV. Octobris M D CC VI. Fabri vita Caroli XII. P. 6. p. 334.] promovebat paullo post conclusam. Pace vix conclusa, proelium


page 397, image: s421

tamen ad urbem Kalisch [Note: XXIX. Octobris M DCC VI. Fabri vita Caroli XII. P. 6. p. 191. Leben des Czaars P. 2. p. 443.] Augusto regi feliciter cessit. Firmata nihilominus pace, Sueci, cum per annum fere Saxoniae graves fuissent, relicta Septembri mense 1707. Saxonia, in Poloniam fuerunt regressi, quae interim bello, fameque nimium consumebatur. Agebant quidem Russi, ut, postquam Augustus rex coronae renuntiasset, reiecto Stanislao, interregnum publicaretur, novoque regi eligendo comitia haberentur, quod tamen Poloni ob Suecorum adventum vix audebant: Russi vero, his pares se haut putantes, pedem retro figebant. Ast Sueci Poloniam Lithuaniamque transeuntes, versus Russos, insequenti anno 1708. tendebant. Variis conflictibus diverso Marte pugnabatur, ad Mohiloviam tamen Sueci erant victores. [Note: Proelium hoc 14. Iulii 1708. fuit factum cum multa Russorum clade. La Clef du Cabinet des Princes Oct. 1708. p. 285. Licet Russorum cladem minuat Leben des Czaars p. 2. p. 463.] Ast constans in proposito Suecorum rex, postquam Borysthenem


page 398, image: s422

transivisset, ulterius in Moscoviam pergere constituerat. Et licet fatalis clades, quam Sueci, Loewenhauptio duce, ad Lezno fuerant perpessi, [Note: Leben des Czaars P. 2. p. 465.] ipsum a proposito avertere potuisset, Cosakorum tamen auxiliis firmatus, quorum dux Io. Mazeppa [Note: Leben des Czaars P. 2. p. 474.] ipsi accedebat, non solum, quae victui erant necessaria, in horum terris sufficienter invenit, sed etiam multo milite stipatus ulterius perrexit. Verum, fatales ipsi erant Russorum, quos ingressus fuerat, termini. Captis enim aliquot illorum castellis, Pultowa Kioviae ad Worsklam sitam, obsidione cingebat, quod, dum Russorum imperator liberare vellet, die XVII. Iunii M DCCC XI. Sueci Russos adgressi, magna clade fuerunt adfecti, ita, ut dissipato illorum exercitu, ipse rex traiecto Borysthene, in fuga salutem quaerere coactus, in Turcarum terras abiret. Russi vero post hanc victoriam, liberata urbe, non castris solum Suecorum et insigni praeda potiti, sed


page 399, image: s423

etiam octo milibus et ultra caesis, pluribus captis, inter quos praeter Rheinschildium, aliosque duces militares, plerique, qui a latere regis fuerunt ministri, una cum Comite de Piper capti fuerant. [Note: La Clef du Cabinet 'Septembr. 1709. p. 249. Leben des Czaars P. 2. p. 507.] Reliquias exercitus ad Borysthenem usque persecutus Mentzikovius dux eo adegit, ut positis armis, se Suecorum sedecim milia captivos traderent. [Note: La Clef Octob. 1706. p. 289. Leben des Czaars P. 2. p. 521.] Suecorum rex in Tartarorum castro Oczakow refugium quaerebat, sed nec ibi satis se reputans securum, Benderiam ad Dniesteram in Moldoviae finitimis sitam [Note: Situm describit La Clef Fuillet 1711. p. 63.] se contulit, a Turcis benigne exceptus et liberaliter habitus, frustra, ut ipsi tradatur, a Turcis petente Russorum monarcha, Alcorani lege se impediri aestimantibus. [Note: La Clef Decembr. 1709. p. 449. Leben des Czaars P. 2. p. 528.]


page 400, image: s424

§. 6. Russi Livoniam sub suam potestatem redigunt.

Per hanc autem victoriam aditus Russis in Poloniam, Livoniamque patebat, Stanislao rege una cum reliquis Suecorum in Polonia: Crassovio duce, in Pomeraniam revertentibus, [Note: La Clef Decembr. 1709. p. 362.] licet in transitu Saxonibus terrorem incuterent. Russorum autem monarcha postquam VIII. Octobris cum Augusto Polonorum rege Thorunii, et cum Borussorum rege Friderico XXVI. Octobris in Borussiae urbe Marienwerder [Note: La Clef Decembr. 1709. p. 454. Ianv. 1710. p. 55. Leben des Czaars P. 2. p. 550.] fuisset collocutus, Livoniae metropolim Rigam magna copiarum vi obsidebat, eandemque ignitis globulis plurimum fecit angustari, sed parum proficienti satis fuit urbem arctius inclusam tenere, usque dum fatali casu pulveris pyrii incensi, magna munimentorum pars fuerit eversa. [Note: Leben des Czaars P. 2. p. 602. La Clef Mars 1710. p. 175.] Demum post septem menses urbs omni subsidio destituta, peste fameque desolata, ad


page 401, image: s425

deditionem fuit coacta, milite praesidiario cum omnibus honorum signis egresso, [Note: La Clef Septembr. 1710. p. 187. urbs 20. Novembris 1709 obsideri coepta, 12. Iulii 1710. dedita. Licet postea ex Repressaliarum iure, ut dicebant, quod Russorum captivi adhuc apud Suecos detinerentur, omnes fecerint captivos; La Clef Novembr. 1710. p. 342.] dum interim Russorum monarcha magnifico sollennium adparatu urbem suam metropolim [Note: Hunc plenius describit Leben des Czaars P. 2. p. 564. La Clef Feur. 1710. p. 113. Mars p. 251.] ingrederetur. Interea temporis Russi Elbingam Borussiae a Suecis adhuc possessam VII. Februarii MDCC. adsultu capiebant, [Note: La Clef Auril 1710. Leben des Czaars P. 2. p. 582.] XXIV. Iunii Wiburgam Careliae pacto. [Note: La Clef Sept. 1710. p. 187.] Sequebatur castrum ad Dunae ostium situm, Pernavia, Revalia, et quae in Livonia adhuc possidebant Sueci, atque hinc universa Livonia Russorum potestati fuit subiecta.

§ 7. Bellum inter Turcos et Russos: ac sequitur pax. Russorum in Finniam irruptio.

Medium hunc victoriarum cursum Turci interrumpebant, qui firmatis


page 402, image: s426

licet ad triginta annos induciis, [Note: Factum hoc 14. Ianuarii 1710. Leben des Czaars P. 2. p. 579. Promittebant autem se munimenta quaedam in Turcarum confiniis exstructa destructuros, et Suecorum regi liberum transitum esse concessuros. La Clef Mars 1710. p. 181. Auril 1710. p. 321.] tandem XX. Novembris M DCC X. bellum contra Russos atque Polonorum regem Augustum declarabant, [Note: La Clef Feurier 1711. p. 126. Rationes exstant in Manifesto publicato desuper, exstructio munimentorum, denegatum tributum Tartaris et liber transitus Suecorum regi, confoederatio contra Stanislaum. La Clef Auril. 1711. p. 266.] et Tartarorum copiis adiuti, Russorum terras invadebant, dum interim Kioviae palatinus in Cosacorum terras irrumperet, ut per istas liberum regi transitum pararet in Poloniam. [Note: La Clef Maii 1711. p. 328.] Dum igitur arma armis opponerentur, atque a Danubii tranfitu Turcas prohibere vellet Russorum monarcha, die XX. Iulii M DCC XI. ad Prutham amnem in Moldavia ventum ad manus, ubi Turci copiis superiores, Russos subitaneis munimentis inclusos, iisque, quae ad victum erant necessaria,


page 403, image: s427

destitutos, per unum alterumue diem adgrediebantur, Russorum monarcha vero inducias petente, pax XXIII. Iulii Falezini fuit signata, his conditionibus, ut quod superiori bello Turcico captum fuerat, Asophum cum fortalitiis inde dependentibus restitueretur, castra quaedam ad Pontum Euxinum noviter exstructa destruerentur, Russorum monarcha Polonorum, Tartarorum, Cosacorumque negotiis fese haut immisceat, militem suum e Polonia educat, Suecorum regi liberum transitum concedat. [Note: Haec singula latius describuntur in La Clef Oct. 1711. p. 305. Nov. p. 336. Ianur. 1712. p. 55. Histor. Nachricht vom Nordischen Krieg P. I. p. 74. Russorum diarium de hoc praelio exhibet et ipsum pacis instrumentum.] Dum autem Russi tardius exsequerentur, quae promiserant, omnia culpa in Magnum Vezirium redundabat, quod se corrumpi passus fuisset, suffecto ipsi Isouffo Baccha. [Note: La Clef Mars 1712. p. 188.] Hoc ipsum etiam pacis ratihabitionem ad tempus impedivit, quae tamen insequenti anno M DCC XII. articulis quibusdam de non


page 404, image: s428

construendis novis munimentis, adiectis, fuit insecuta, [Note: La Clef Iuillet 1712. p. 46. Aout p. 115.] licet de rumpenda cum Russis pace Galli Suecique Turcos saepius sollicitarent. Firmata igitur pace, [Note: XXV. Iunii MDCCXIII. ita ut Russorum monarcha territorium circa Asoph Turcis relinqueret, Cosacorum iura restitueret la Clef Oct. 1713. p. 264.] publicato Manifesto, in Finniam irrupit Russorum monarcha, ipsam metropolim [Note: La Clef Decembr. 1713. p. 425.] Aboam capit. Ulterius progredi cupientes Russos Sueci impedire conabantur, qui tamen d. VII. Octobris ad Tamersfort a Russis victi fuerunt et fugati, castro etiam Tavasthuys relicto. [Note: Hist. vom Nord. Krieg P. 1. p. 318.] Novam victoriam Russi Gallicino duce, ad Lapolam Finniae XIX. Februarii M DCC XIV. fuerunt adepti, ita, ut pauciores ex Suecis evaderent. [Note: Contin. I. Nordischen Krieges p. 33.] Inde Augusto mense Alandiam insulam una cum Savolaxiae castro Nyslot occuparunt, ulterius in Sueciam ut irrumperent, tentantes.


page 405, image: s429

§. 8. Augustus rex in regnum suum reversus turbas intestinas sedare studet, Turcis cum rege Suecorum Stanislao faventibus. Pax cum Turcis initur.

Inter hos Russorum conflictus, Poloniae rex Augustus una cum Danorum rege bellum restaurabant. Dum enim Russis adhuc graves essent Sueci, de novo foedere ineundo agitatur, ipso Danorum rege, dum ex Italia redux factus, XXVI. Maii M DCC IX. Dresdam adventante, [Note: La Clef Iuillet 1709. p. 40.] ubi magnificos inter adparatus, ludorumque sollennia, de bello restaurando fuit consultatum, utrisque postmodum cum Borussorum rege Potsdami convenientibus. [Note: Aout p. 148.] Augustus igitur rex, invitantibus Poloniae magnatibus, Augusto mense publice proposito libello, [Note: Manifestum, ut dicitur, Dresdae fuit publicatum VIII. Aug. MDCCIX Singulari etiam libello, qui Gallico sermone prodiit, factum hoc pro legitimo declaratur. La Clef Oct. 1709. p. 311.] quo causas reditus sui exponit, iter Poloniam versus fuit ingressus, ibidemque a plerisque benigne [Note: La Clef Feurier. 1710. p. 114.] acceptus,


page 406, image: s430

palatino Kioviae excepto, qui collecto milite Stanislao adhuc favebat, Saxonibus infestus, fugatus tamen, ad Suecorum se contulit monarcham. Turbato igitur plurimum Poloniae regno, IV. Februarii M DCC X. Varsoviae senatus consilium fuit institutum, de regnisecuritate paceque restituenda. Deputati provinciarum praeter amnestiam, quam postulabant universalem, regnum extero milite liberari, atque ut pacta regis conventa denuo confirmarentur, volebant. [Note: La Clef Auril 1710. p. 248. 256. Leben des Czaars P. 2. p. 591.] Tandem vero finito XVI. Aprilis consilio, concludebatur, ut pacta Grodnoviensia cum Russis confirmarentur, miles regni augeretur, amnestia publicaretur. [Note: La Clef Iuin p. 391.] Dum igitur turbis intestinis componendis sollicitus esset Augustus, Turci de Stanislao restituendo laborabant. Hinc, dum ad iter in Poloniam se praepararet, ipse Suecorum res Turcorum Tartarorumque auxiliis adiutus, publice proposito edicto, ut relicto Augusto,


page 407, image: s431

Stanislaum reciperent, Polonos hortabatur, [Note: Exstat hoc in La Clef Iuin 1711. p. 413.] dum interim Smigelskius militem pro Stanislao in Polonia colligeret. [Note: La Clef Aout 1711. p. 128.] Durante cum Turcis Russorum bello, inter spem metumque Polonorum agebatrespublica. Post pacem Falicin ensem vero ineunte anno M DCC XIII. Varsoviae comitia fuerunt instituta [Note: La Clef Mars 1713. p. 202.] de regno in pristinam securitatem restituendo, ob animorum tamen dissidia sine fructu fuit discessum, Polonis, Russicus et Saxonicus miles, ut educeretur, postulantibus. [Note: La Clef Auril 1713. p. 253.] Nec dum igitur dissidiis cessantibus, Polonorum rex Augustus Russiae palatinum Iablonowski cum Stanislao facientem, in Koenigsteinensem arcem, Dresdae vicinam, una cum aliis utriusque sexus Polonis, captivos abduci iussit, his de violata libertate conquerentibus. [Note: La Clef Octobr. 1713. p. 272.] Pace autem cum Turcis conclusa, eandemque Polonis conservandam, Turcis per legatos declarantibus, universalem


page 408, image: s432

amnestiam singulari edicto proposuit Augustus rex, ut pacatum redderet regnum suum et securum. [Note: Exstant in La Clef Feur. 1714. p. 131, in quo nomina Stanislaus aliorumque, qui cum ipso fecerant, fuerant expressa.] Turci interim Choczimo urbi Caminico vicinae ad fines Imperii sui sitae, maiora adhuc munimenta circumdant, Polonis licet contradicentibus. [Note: Hist. Nachricht vom Nord. Krieg p. 281. et Contin. I. p. 17.]

§. 9. Dani impetum in Scaniam faciunt. Consilium de tuenda provinciarum teutonicarum securitate. Foederati Suecorum in Germaniae terras invadunt: quo ex bello Megapolitani non parum incommodi sentiunt.

Tertium ex hoc exortum est bellum cum Danis. Novo enim contra Suecos foedere concluso, [Note: La Clef Oct. 1709. p. 306.] et publice a Friderico IV. Danorum rege proposito edicto, quo belli causae exponebantur, [Note: Manifestum hoc Hafniae XXVIII. Octobris M DCCC IX. publicatum. La Clef Ian. 1710. p. 48. Reperitur illud una cum initio belli in Histor. Einleitung zu dem ietzigen Krieg in Norden.] primus impetus in Scaniam, in qua traiecto milite, Helsinburgium


page 409, image: s433

capiebatur, [Note: La Clef Ianv. 1710. p. 55.] Halmstadtum, Christianstadtum, Suecis pedem semper retro figentibus. [Note: La Clef Mars 1710. p. 181.] Feliciori hoc successu incitabantur Dani, ad Malmoam Landscronam obsidendam, ulterius in ipsam Sueciam progredi tentantes. Suecis autem, congregato milite, in hostem pergentibus, Dani Helsingburgum versus retrocedebant, quos Sueci insecuti, magna clade ad dictam urbem fuerunt adfecti, ut octo milibus suorum amissis, multis captis, castris direptis; exercitus reliquias in Selan diam insulam reducere necessum haberent, equis, quos traicere non poterant, occisis. [Note: La Clef Mai 1710. p. 318.] Terrestri igitur exercitu profligato, maiorem in navibus spem collocabant. Octobri mense M DCCC X. navale proelium fuit factum, quod Suecis infestum, vento tamen classes dissipante. [Note: La Clef 1710. p. 425.] Dum interim Sueci, Crassovio duce, ex Polonia in Pomeraniam transirent, Saxones invasionem verebantur. Imp. igitur una cum Anglis Belgisque metuentes, ne Dani


page 410, image: s434

et Saxones copias suas ex Belgico revocarent, de milite medio, vulgo Neutralitaets-Armee componendo, consilia capiebant, [Note: Zschackwitz Leben Iosephi p. 771. La Clef Iuill. 1711. p. 61. Oct. p. 268. Rinck p. II. p. 527. Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 306. 1011.] qui id ageret, ne ab alterutra parte provinciae Germanicae infestarentur. Res M DCC X. conclusa effectu caruit, licet copiae Borussicae et Hannoveranae iamdum praesto essent, partim quo Sueci eandem minime acceptarent, partim etiam quod, mortuo interim Iosepho Imp. durante interregno, foederati, Suecorum in Germania provincias invaderent. Id quidem sui iuris esse, publicis edictis [Note: Exstant haec Manifesta in Historischer Nachricht vom Nordischen Krieg p. 1. p. 21. sqq.] proponebat Augustus, ut tamquam Imperii Vicarius, securitati Circuli Saxoniae inferioris prospiceret. Primus impetus Augustomense M DCC XI. factus fuit in Pomeraniam, et postquam Sueci Damgartum, ubi Danos a Rebnitiae amnis traiectu detinere cogitabant, relinquere fuissent coacti, [Note: La Clef Oct. 1711. p. 271.]


page 411, image: s435

reliquam Pomeraniam, Stettino atque Stralsunda excepta, deserebant. Exfoedere Russorum miles Danis atque Saxonibus accedebat, exhibita ea dere in comitiis declaratione. [Note: Exstant hae litterae Russorum monarchae in Hist. Nachricht vom Nord. Kriege p. 58. quibus hac potissimum ex ratione se militem in Germaniam misisse declarabat, quod Suecorum rex Neutralitatis, quae dicitur, Tractatibus subscribere noluisset.] Praeter Pomeraniam belli quoque theatrum in Megapolitanis terris aperiebatur, Danis Wismariam arctius includentibus, exinde Sueci v. Decembris M DCC XI. in Danorum castra infeliciter erumpentes, tanta clade fuerunt adfecti, ut ex tribus milibus pauciores Wismariam reverterentur, [Note: Nachricht vom Nord. Krieg. P. 1. p. 120. Quid in comitiis circa has Pomeraniae turbas fuerit gestum, exponitur in Electis Iur. Publ. T. 4. p. 915.] Danis eosdem ad portas usque persequentibus. Stralsundi obsidio vero ob tormentorum defectum differebatur. [Note: La Clef Nov. 1711. p. 348. Dec. p. 406. Febr. 1710. p. 119. Mars p. 191.] Interim Megapolitanas terras variis incursionibus, exactionibus, et


page 412, image: s436

militari transitu Sueci aeque ac foederati vexabant, hac de re duce in comitiis diversis scriptis conquerente, sed parum proficiente, [Note: Varia scripta ex Actis publicis, quae in Comitiis fuerunt exhibita, reperiuntur in Contin. I. Hist. des Nord. Krieges p. 48. seqq.]

§. 10. Wismaria obsidione clausa, ducatum Bremensem subiciunt Dani, quos ad urbem Gadebusch Steinbockius Suecorum dux vincit, Toenningae cum suis ad deditionem coactus. Non ita multo post urbs ipsa se dedit, omnemque Holsatiam Danicae copiae occupant.

Insequens annus M DCCC XII. deficiente belli adparatu, accedentibus inter foederatos dissidiis, sine singulari apud Pomeranos facto agebatur, dum nec Rugenam insulam, tentatam licet, sed a Steinbockio prope defensam [Note: La Clef Nov. 1712. p. 340. Dec. p. 411.] nec Stralsundam, prout animo conceperant, occuparent, Wismaria tamen per Danos adhuc inclusa erat, varie ex eadem milite praesidiario in terras Megapolitanas erumpente. Tandem Augusto mense Stada obsidione cincta, atque fame pesteque pressa, deditione demum fuit capta, ducatus inde Bremensis terris


page 413, image: s437

occupatis, cives in verba Danorum regis iurare coacti. [Note: La Clef Oct. 1712. p. 273. Novembr. p. 345. Nachricht vom Nord. Krieg. P. 1. p. 169.] Steinbockius tamen novis ex Suecia subsidiis firmatus, perruptis Saxonum munimentis, ad Rebnitiam amnem exstructis, Megapolitanas terras invadebat, Danosque eo adigebat, ut Rostochium castraque ad Wismariam relinquere cogerentur, [Note: La Clef Ianv. 1713. p. 56.] et publice proposito edicto, [Note: Exstat illud in Nachricht vom Nord. Krieg p. 1. p. 174.] quasi in Poloniam transire vellet, Danos securos addens, tanto magis, quod factis ad quindecim dies induciis, pacem prae se ferebat. [Note: La Clef Ianv. 1713. p. 57.] Ast, finitis iisdem, Danos XX. Octobris M DCC XII. Saxonum licet auxiliis firmatos, ad Megapolitani tractus urbes Gadebusch subito adoriebatur, atque insigni potiebatur victoria. [Note: La Clef Feur. 1713. p. 122. 123. Nachricht vom Nerd. Krieg. P. 1. p. 198.] Hac ut uteretur Steinbockius, Travam transibat, Holsatiam regiam cum exercitu


page 414, image: s438

suo irrumpens, [Note: La Clef Feur. 1713. p. 126.] Altonaviam Hamburgo vicinam, malo exemplo, incendio deleri iubens, [Note: Factum IX. Ianuarii MDCCXIII. La Clef. Feur. 1713. p. 155.] quod dum alii detestarentur, Steinbockius variis litteris excusare conabatur. [Note: La Clef Febr. 1713 p. 155. Mars 1713. p. 189. Electa Iur. Publ. T. V. p. 7.] Fatale Steinbockio fuit ulterius in Holsatiam pergere, quam gravibus exactionibus nimium vexabat. Postquam enim foederati Russorum milite essent firmati, pedetentim Suecos sequebantur, atque Eidoram transientes, eosdem in campis primum Gardingensibus, et postquam Holsatis faventibus, in Toenningam urbem essent recepti, in eadem includebant, atque deficientibus victus neccssariis, ad incitas redigebant, ut tandem, dum urbem obsidione cingi viderent, se dedere cogerentur. [Note: La Clef Auril. 1713. p. 256. Mai p. 340. Conditiones deditionis reperiuntur, in La Clef Iuillet 1713. p. 52.] Holsatis quidem urbs relicta, sed arctius a Danis cincta, quae cum


page 415, image: s439

victus necessariis esset destituta, Holsati omnem adhibebant operam, qua ratione ex Belgio eadem adveherent, ast Danis omnes vias praecludentibus, tandem VII. Februarii M DCC XIV. ad deditionem fuit coacta, et post aliquot menses munimentis destituta. [Note: Histor. Nachricht vom Nordischen Krieg p. 339. sq. et Contin. I. p. 248.] Toenninga igitur in foederatorum, Danorum praecipue, potestatem redacta, omnem Holsatiam una cum Eutinensi Episcopatu occupabat Danorum rex, maxime quo Holsatorum ope [Note: Hanc equidem culpam a se avertere conabantur Holsati, Danis ex scriptis, quae urbe occupata fuerant reperta, contrarium demonstrantibus. Exstat de eo wahrhaffte und gründliche Nachricht von denienigen, so vor und nach der am 14. Febr. 1713. beschehenen Einraeumung der Vestung Toenningen an dem Koenigl. Schwedischen Feld-Marschall sich zugetragen.] Toenninga Suecis fuerit aperta, licet de eo restituendo in comitiis, [Note: Exstat de eo potissimum scriptum succincte Deduction dass Seine Koenigl. Maiestaet von Dennemarck des Hochfurstl. Hauses Gottorf Aggressor seyn 1714. 4. Cui tamen singulari scripto respondent Dani. Vid. etiam Cont. I. Hist. des Nord. Krieges p. 160 ubi haec scripta amoebea reperiuntur.] et apud plerosque Europae


page 416, image: s440

Status potentiores varie laboraret Holsatiae administrator. Sola supererat insula Heiligland, quam etiam, postquam per aliquot menses fuisset cincta, Dani ceperunt.

§. 11. Stetini obsessio: Brunsuici de pace agitur: bellum in Pomerania a foederatis continuatum.

Rebus hic in Holsatia compositis, in Pomeraniam pergebant foederati, hanc sibi subicere, Suecosque e Germania eicere cupientes. Stetinum eorum impetum primum experiebatur, quod Iulio mense, obsidione cingebant, et vel tertia urbis parte per ignitos globulos consumpta, tandem convenit, ut Suecis, urbe relicta securus transitus pateret Stralsundam, praesidio Borussico atque Holsatico eidem imposito, his conditionibus, ut postquam Russis sumptus essent soluti, quos in obsidionem impenderant, Borussorum rexuna cum Holsatiae administratore, urbem tamquam sequestri, durante bello, tenerent, pace vero firmata, postquam ipsis satis fuerit factum, restituerent. Tradita igitur urbs


page 417, image: s441

IV. Octobris M DCC III. [Note: La Clef Novembr. 1713. p. 349.] ipso Borussorum rege in illam adventante. [Note: La Clef Decemhr. 1713. p. 425. Contin. I. Nord. Krieges p. 128.] Eadem ratione de Wismaria atque Stralsunda sequestris tradenda, agebatur, Suecis tamen hoc plane denegantibus. Imperator interim in comitiis et per legatos suos hoc agebat, ut partes litigantes inter se componeret: communi etiam Imperii consensu illud agebatur, ut Brunsuici [Note: La Clef Mars 1715. p. 201.] de pace ageretur, Suecis non nisi aegre legatos eo mittentibus. Post varia impedimenta demum XVII. Martii M DCC XIV. Congressus initium, sed, dum Sueci omnia, quae ipsis ablata, vellent restitui, sine fructu fuerunt consultationes. Hoc ipso igitur, quem scribimus, anno, concluso foedere, Danorum, Borussorumque reges, Saxonico milite firmati, aperto Marte Pomeraniam ingressi, Stetinum, eiecto Holsatorum milite, sibi vindicante regi Borussorum. Pedem equidem retro figebant Sueci, usque ad munimenta Stralsundae


page 418, image: s442

praeducta, graves tamen ideo foederatis, quod Usedomia insula praerepta per piratas suos foederatorum commeatum impedirent, minorem etiam Danorum classem ad Pomeraniae littora inclusam, fere ad deditionem compellerent. Occupata vero a foederatis Usedomia, Danis etiam, adventante classe sua maiori, mari victoribus, melior adhuc de Rugena insula et Stralsunda occupandis spes adfulsit foederatis.

§. 12. Rege apud Turcos degente, imperium ad fororem eius Ulricam Eleonoram defertur. Adventus regis.

Dum igitur foederati in Suecorum terras varie irrumperent, Suecorum monarcha Benderae adhuc agebat, Tur cas contra Polonos Russosque potissimum studens concitare. [Note: Benderam urbem et quis status Suecorum regis, sigillatim videmus descriptum et in Histor. Nachricht vom Nordischen Krieg. p. 92.] Ast, Turcae volentes, ut reditum in regna sua rex maturaret, hoc renuente, tandem XII. Februarii M DCC XIII. armata manu ipsius palatium invadebant, regemque, heroica licet virtute se defendentem,


page 419, image: s443

igne ferroque tandem eo adegerunt, ut se dedere cogeretur, inde Demoticam prope Hadrianopolim abductus, verum a Turcis benigne habitus. [Note: La Clef Mai 1713. p. 345. Iuin. 1713. p. 403. Histor. Nachricht vom Nord. Kriege p. 258.] Rege igitur per tempus tam diuturnum absente, hostibusque undique in Suecorum terras irrumpentibus, a procerum quibusdam proponebatur, ut durante regis absentia regimen sorori ipsius Ulricae Eleonorae deferretur, hoc etiam, multis licet contradicentibus decretum, ipsique regimen Novembri mense M DCC XIII. delatum. [Note: Histor. Nachricht vom Nord. Krieg p. 318. et Contin. I. p. 27. La Clef Feur. p. 136.] Huius etiam auctoritate comitia ad XIV. Decembris Holmiam fuerunt indicta, in quibus a convenientibus regni proceribus de augendo milite navibusque fuit decretum et firmandis regni limitibus, novisque imponendis tributis, dissidia tamen intestina plurimum impediverunt, usque dum Suecorum heros die XXII. Novembris M DCC XIV. [Note: La Clef Mars 1714. p. 185. El. Iur. Publ. T. 2. p. 883.] Stralsundam feliciter


page 420, image: s444

adventaret, de reparandis damnis sollicitus, atque heroica virtute contratot foederatos se defendens.

§. 13. Bellum de successione Hispanica geritur primum in Italia Sabaudus, relictis Gallis ad Caesaris partes transit. Inde, Gallis cedentibus, Caesareani in Provinciam impressionem faciunt.

Alterum, quod circa initia statim saeculi subortum est bellum, de Hispaniarum successione. Mortuo enim Carolo II. prima Gallis cura erat, ut Hispania cum provinciis potirentur, et reges vicinos in partes traherent, Portugalliae regem Petrum et Sabaudiae ducem Victorem Amadeum; utrumque magnis promissis illectum, hunc etiam matrimonio filiae natu minoris cum Philippo Andegavensi primum sibi iungebant. Ipsi Belgae, ut militem praesidiarium intra Belgii Hispanici munimenta inclusum feruarent, Philippum sub certis conditionibus Hispaniae regem adgnoscebant. Angli autem praevidentes, quantum ipsis, immo universae Europae periculum immineret, si Hispania Gallis iungeretur, omnibus viribus eo


page 421, image: s445

adlaborabant, ut hostis iudicaretur Gallus cum sociis, et Hispania cum provinciis, Austriacae domui, cui legitimo successionis iure debebantur, obveniret. Accedebat, quod mortuo Iacobo II. [Note: Mortuus in Monasterio S. Germani, prope urbem Parisiorum XVI. Septemb. M DCC I.] Galliae rex Walliae principem, qui putatur, contra datam fidem, regem declarasset, ex quo satis patebat, quantum Gallis sit fidendum. Leopoldus autem Imperator armis decertandum esse ratus, primum belli impetum faciebat in Italiam, quam Galli iamdum armis suis infestaverant. His Mantuae dux urbem suam probe munitam una cum universo ducatu concesserat. Reliqui Italiae Status, excepto Sabaudo, neutri patri addicti, licet subinde Gallis magis favere viderentur. Sub initium anni M DCC I. Caesareus miles Eugenio duce, postquam tot rupes invias superasset, Italiam intrabat, atque primum ad Carpium Gallos profligabat diversasque urbes occupabat. [Note: IX. Iulii occupabat Castellionum, Canettum, Guastallam, Mirandolam, Brixellum (Bersello) concedebat dux Mutinensis.]


page 422, image: s446

Insequenti anno omnes aditus Mantuanae urbis praecludebat Eugenius. Paullo post Cremonam capere tentabat. Res feliciter Kal. Februarii M DCC II. coepta, dum milites Caesareani per canalem in urbem inducti [Note: Ita etiam Gundebaldus, Viennam Galliae per aquae ductum intrans cepit. Gregorius Turonensis lib. 2. cap. 33. Schauplatz des Krieges in Italien p. 890.] diversas iam urbis partes tenerent. Verum, cum Schertzerus baro et Valdemontius princeps ob itineris incommoda stato tempore non adventarent, nec Eugenio auxilia adferrent, institutum sperato caruit successu. Eugenius igitur urbem relinquere fuit coactus, ita tamen, ut Gallorum ducem Villaregium cum aliis, ex urbe captivos secum duceret, multis hostium occisis. Hic tamen exinde fructus, ut Galli multa loca, quae huc usque tenuerant, derelinquerent. Postquam autem Gallicus miles plurimum adauctus, misso duce Vendomensi Castilionam iterum occupabat, et Eugenium, qui copiis longe erat inferior, eo adigebat, ut Mantuam arcte inclusam liberaret, cum antea


page 423, image: s447

Galli quatuor legiones [Note: XXVI. Iulii M DCC II. ad Casal Maggiore.] Caesareas ad Padum locatas adgressi, non sine suorum pernicie cedere coegissent. Neque tamen ideo cessavit plane Eugenius, quin potius ad Luzaram [Note: XVI. Augusti M DCC II.] non minorem a Gallis reportaret victoriam. Hi interim milite magis firmati Guastallam occupabant et Governolum. Insequenti anno Eugenio Italiam relinquente, Stahrenbergius comes ducis partes gerebat. Hunc licet Galli omni Italia conarentur eicere, dum copiis longe superiores, nihil tamen proficiebant, potius ad Bondanellam cladem perpessi, hanc Brixelli deditione ob alimentorum defectum Gallis facta, pensante. Novae Caesareis accedebant vires, postquam Sabaudiae dux relictis Gallis ad Caesaris partes transiisset. Hoc in tantum irritabat Galliae regem, ut Sabaudos, quos in exercitu tenebat, armis privari iuberet. Galli interea, licet in Sabaudiam non solum, sed etiam Pedemontii ducatum irrumperent, atque omnia


page 424, image: s448

moverent, ne Caesarei Sabaudis se iungerent, impedire tamen non potuerunt, quin Stahrenbergius cum decem milibus Caesareanorum Sabaudo, post multas, quas feliciter superaverat, difficultates exeunte anno M DC CC III. accederet. Galli vero copiis superiores, insequenti anno Vercellas, Iueam Veruam, hanc licet acerrime resistentem, Susam una cum omni Sabaudia et magna Pedemontani ducatus parte occuparent. Accedebat insequenti anno Villafranca et Montmelianum, ita, ut unica fere spes in Augusta Taurinorum superesset. Novae quidem vires Caesareo militi in superiori Italiae parte accedebant per Eugenii adventum, qui XVI. Augusti ad Cassanum hostem reprimebat. Ast, cum et Galli copiis ex Pedemontano ducatu adductis firmarentur, ad Germaniae limites revertebantur Caesareani. His felicior erat annus M DCC VI. Postquam enim Anglorum Belgarumque subsidiis munitus Eugenius, fortissimus heros esset, Italiam denuo intrabat. Et, licet Galli omnes vias praecluderent,


page 425, image: s449

impedire tamen minime potuerunt, quo minus Addam feliciter transiret, et brevi post tempore Sabaudiae duci in auxilia veniret, ubi felici omine Taurinorum regiam ad extrema redactam ingenti cum Gallorum strage liberavit. [Note: Factum VII. Septembr. M DC CC VI. Vid. Iournal Historique du siege de la Ville et de la Citadelle de Turin. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 181.] Euentus fuit, ut Galli, Aurelianensi duce, in Delphinatum regrederentur, atque, ut copias suas in Italia reliquas servarent, ineunte anno M DCC VII. Mediolanensi ducatu, una cum Mantuano tractu, et singulis, quae in superiori Italiae parte hucusque usurpaverant, cederent. [Note: Exstat Capitulatio im Leben Iosephi P. II. p. 306.] Reliqua anni belli adparatu peragebantur, usque dum accedente Anglorum Belgarumque classe, in Provinciam irrumperent Caesareani, Telonem Martium, Gallorum navale obsidentes, irrito successu. [Note: Leben Iosephi P. II. p. 335.] Obsidionem enim ob defendentium pertinaciam atque alimentorum defectum solvere fuerunt coacti. Ne tamen sine fructu esse


page 426, image: s450

expeditio, Susam post paucorum dierum obsidionem cepit Eugenius.

§. 14 Caesareani Orbitellum occupant, Italiae principibus graves. Controversia inter imperatorem et Sabaudiae ducem. Sabaudus Sabaudiam recuperat. Induciae in Italia.

Animus hinc erat Caesareis, ut, quae in Tusciae oris adhuc superessent munimenta, occuparent. Inter haec Orbitellum exeunte anno M DCC VII. iisdem adhuc cessit. [Note: La Clef Mars 1708. p. 171.] Portum longum vero relinquere fuerunt coacti. [Note: La Clef Iuillet 1708. p. 23. Aout p. 109.] Interim graves exactionibus suis erant Caesarei Italiae principibus, terras Parmenses potissimum atque Papales plurimum infestantes, Mirandulanum principem terris suis privabant, quas Mutinensi duci concedebat Imperator. [Note: La Clef Iuillet 1708. p. 21.] Insequenti anno quaedam in Delphinatus confiniis sita munimenta Exilles, Fenestrelles, Perouse occupabat Sabaudiae dux. [Note: La Clef Oct. 1708. p. 267. Nou. p. 351.] Controversiae, quae Imperatorem atque Sabaudiae Ducem intercedebant, impedimento


page 427, image: s451

fuerunt, quo minus quidpiam in terris istis cum fructu ageretur. Licet enim foedus cum Sabaudo singulis trienniis ab anno M DC CC III. esset renovatum, territorium etiam Alexandrinum una cum Montisferratensi marchionatu ipsi fuerit cessum, territorium tamen adhuc Novarense atque Vigevanense petebat, quod ipsi ab Leopoldo Imperatore fuerat promissum, [Note: Quid circa hanc controversiam actum, docet La Clef Sept. 1709. p. 29. et Historie Rastadtischen Friedens p. 125.] una cum iure in feuda Langhensium, ideoque tardior [Note: Feuda Langharum sive Landae in locis desertis Montisferratensis consistentes a flumine Tanagri ad flumen Orbae, et ad littus maris, quae feuda imperii tamquam a Leopoldo sibi concessa, petebat dux Sabaudiae Hist. Rastadt. Friedens p. 128.] in belli adparatu, impediebat, ne in Delphinatum, quod saepius tentaverant, irrumperent foederati. His igitur dum fides Sabaudi admodum suspecta, Cuneum, Susam atque Yuream in fidei securitatem petebant. [Note: La Clef Oct. 1710. p. 147.] Tandem arbitrio Anglorum, Belgarumque eo res devenit, ut


page 428, image: s452

Iulio mense M DCC XI. Sabaudiae dux ipse exercitum super montes duceret, atque Sabaudia sibi iterum vindicata, irruptionem tentaret in Delphinatum, sed frustraneo cum conatu, Galliae fines defendente Berwickio mareschallo, [Note: La Clef Sept. 1711. p. 174.] nec Sabaudiae duce prout foederati contendebant, Gallos adgredi volente. [Note: La Clef Oct. 1711. p. 253.] Interim Maio mense M DCC XXII. portum Herculis Caesarei capiebant. [Note: La Clef Iuillet 1712 p. 25.] Pacis consilia belli negotia interrumpebant, Sabaudo ad pacem magis magisque inclinante. Tandem XIV. Martii M DCC XIII. de armorum in Italia cessatione inter Caesarem Sabaudosque et Gallos convenit, usque ad pacem generalem, [Note: Exstat ista conventio in La Clef Mai 1713. p. 306.] quae post fuit insecuta.

§. 15. Bellum in Belgio gestum varia fortuna. Anglorum a foederatis discessio: foederatorum clades ad Denaniam.

Proximum apud Belgas bellum erat. Coepit illud Maio mense MDCCII. cum Belgae Anglique Gallum cum sociis


page 429, image: s453

hostes publice declararent. Primum ipsis consilium erat, ut loca finitima Carolo vindicarent. Factus igitur impetus in Caesaris insulam, quam probe defensam Iunio mense capiebant. Inde in Geldriam arma vertebant, eandem istis armis occupantes, et paullo post Leodium. Sub insequentis anni initium Rheinbergae deditio sequebatur et statim Bonnae. Tentabat quidem Marloborugius, qua ratione perruptis Gallorum munimentis, quae in Belgio exstruxerant, Antwerpiam Gallis eriperet. Sed, vel ipsa munimenta, vel proelium ad Eckeram, [Note: XXX. Iunii M DCC III. Belgas Obadmio duce adgrediebantur Galli, sed pari fortuna pugnabatur.] consilia mutabat. Hoc igitur cum irritum esset, ad Mosam revertebatur Marloborugius, Huium occupabat et Limburgum. Insequenti anno nihil fere agebatur memoratu dignum, eo quod potiores Belgarum copiae apud Germanos agerent. Anno M DCC V. primum belli theatrum ad Mosellam aperiebatur. Sed cum ad Mosam fortiores Galli una cum Bavaro Huium occuparent,


page 430, image: s454

idemque cum Leodio tentarent, consilium mutabatur, ita, ut Galli intra munimenta sua, quae in Brabandorum terra erant ducta, se tenere necessum haberent. His equidem superatis, adoriri Gallos conabatur Marloborugius. Verum, dubius quia videbatur eventus, consilium mutabat. Exercitu in hiberna ducto, Marloborugius Viennae, Berolini et Hanoverae nova de expeditione futuri anni capiebat consilia. Hanc insignis victoria ad Ramilliacum [Note: XXIII. Maii M DCC VI.] aperiebat, qua in tantum adfligebantur Galli cum Boiis, ut relictis impedimentis, unicum in fuga haberent remedium. Et cum copias etiam suas ex plerisque fortalitiis eduxissent, omnis Brabantia una cum Flandria et marchionatu Antwerpiensi Regi suo legitimo Carolo se subiciebat. Sequebatur Ostenda, quae paucorum modo dierum obsidionem tulit, Teneramunda, Aethum, Menena. Insequenti anno nimium exercitum ducebant et Galli et foederati. Sed, cum apud Germanos res essent deteriores, nihil


page 431, image: s455

agebatur, quod dignum memoratu. Anno M DCC VIII. collecto primum ad Mosellam exercitu, Eugenius demum cum Marloborugio se coniungebat, dum interim Galli Gandavum Brugasque non sine conspiratione una die caperent. [Note: v. Iulii La Clef Aout 1708. p. 143.] Foederati igitur Gallos ad Aldenardam adorti, devicerunt. [Note: Factum proelium XI. Iulii M DCC VIII. La Clef Aout 1708. p. 163. Sept. p. 213.] Et licet Anglicana classis Augusto mense, Picardiae oras infestaret, sine successu tamen in Angliam reverti fuit coacta. [Note: La Clef Oct. 1703. p. 254. 295.] Feliciores erant terrestres copiae, quibus Flandriae Insulae Augusto mense obsidione cingebantur, quas licet Galli omni modo liberare conarentur et omni virtute defenderent, in hoc potissimum laborantes, ut commeatum foederatis redderent difficilem, inde quoque XXVIII. Septembris ad Dixmudam fuerunt victi, [Note: La Clef Novembr. 1708. p. 386.] Bruxellarum etiam, quam Bavariae Elector Novembri mense tentabat, obsidionem relinquere fuit


page 432, image: s456

coactus. [Note: La Clef Ianv. 1709. p. 57.] Marloborugio cum exercitu Scaldim transeunte, Gallosque fugante. Deditio tamen urbis primum, deinde castelli post aliquot hebdomadas facta, [Note: Urbs XXII. Augusti obsideri coepta XXIII. Octobris ad deditionem coacta, castellum vero IX. Decembris secutum. La Clef Oct. 1708. p. 299. Nov. 1708. p. 379. Dec. p. 449. Ianv. 1709. p. 69. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 391.] atque exeunte anno, Gandavum, demum sub initium anni M DCC IX. Brugae fuerunt secutae. [Note: La Clef Feurier 1709. p. 131.] Ob pacis, quam Galli petebant, exspectationem expeditio huius anni in Iunium mensem differebatur, foederis tandem Tornacum obsidentibus, quam etiam post duorum mensium obsidionem una cum arce ceperunt. [Note: Obsideri coepta VIII. Iulii M DCC IX. verum XXVIII. Iulii ad deditionem compulsa, quam arx III. Septembris fuit insecuta. La Clef Aout 1709. p. 157. Sept. p. 218. Octob. p. 321. Rinck P. II. p. 489.] Hinc dum Montes Hannoniae adgredi vellent foederati, idque Galli impedire conarentur, prope Blaugium die XI. Septembris proelium


page 433, image: s457

durum factum fuit et sanguinolentum, victoria tamen non sine suorum clade foederatos manente. [Note: La Clef Oct. 1709. p. 324. Nov. p. 354. Locus est inter Maubeuge et S. Guilain Hannoniae. Vocatur alias proelium ad Tanieres, Malplaque, Saint Aunoi, Blaugies, quae loca circumiacent. La Clef Nov. 1709. p. 393. Rinck P. II. p. 493.] Primus victoriae fructus ex Montium obsidione paucos post dies, harumque deditione XXIII. Oct. facta. [Note: La Clef Nov. 1709. p. 397. 413. Decembr. p. 463.] Insequenti anno M DCC X. postquam foederati Gallorum munimenta limitanea transiissent, Duacum obsident, idemque XXVI. Iunii capiunt. [Note: La Clef Iuin 1710. p. 411. Aout p. 121.] Inde XXIX. Augusti Bethuanam occupant, [Note: La Clef Sept. 1710. p. 213. Octobr. p. 271. Nov. p. 301.] et post haec Ariam fortiter licet resistentem, atque S. Venantii castrum. [Note: Durissima obsidio fuit Ariae, coepta v. Septembris II. Novembris dedita, postquam foederati multa milia perdidissent. La Clef Octobr. 1710. p. 397. Decembr. 1710. p. 438. Ianv. 1711. p. 71.] Mortuo Iosepho Imp. dum maior exercitus pars ad superiorem Rhenum haereret, pro defendenda contra Gallorum insultus Germaniae


page 434, image: s458

libertate, parum in Belgio proficiebatur, nec Arletum, quod foederati ceperant, retinere potuerunt, Gallis hoc recuperantibus. [Note: La Clef Sept. 1711. p. 199.] Tandem vero Buchanium post trium hebdomadum obsidionem ad deditionem fuit compulsum. [Note: La Clef Sept. 1711. p. 233. Oct. 286. 304.] Ante veris adhuc initium anni M DCC XII. Albemarlius comes Gallis foeni horreum, quod Atrebati comparaverant, incendio absumpsit. [Note: La Clef Auril 1712 p. 281. factum 2. Martii.] Postquam autem eodem anno Marloborugio suffectus esset Ormondius dux, atque Angli ad pacem magis magisque inclinarent; Quercetum Iunio mense obsidebat Eugenius princeps, idemque post quindecim dierum obsidionem capiebat. [Note: La Clef Aur. 1711. p. 145.] Grovensteinius etiam Iunio mense cum tribus milibus per Galliae tractum Rhemensem mittebatur, qui post villarum direptiones variasque exactiones cum multis obsidibus Trarbacum rediit. Hoc compensaturi Galli, Pastorio duce, in Seelandiae insulam


page 435, image: s459

irrumpunt. [Note: La Clef Oct. 1712. p. 282.] Sed, postquam Angli a foederatis plane discessissent, armorumque suspensionem in castris suis publicari iussissent, [Note: Facta haec publicatio die XVII. Iulii. La Clef Sept. 1712. p. 166.] Germanorum copiae, quae Anglis hucusque militaverant, Eugenio accedebant. [Note: La Clef Aout 1712. p. 147.] Landrecium proximum erat, quod Eugenius obsidione cingebat, ut hoc capto, aditum sibi ad antiquos Gallorum fines pararet, dum interea Galli Dunkerckam tamquam fidei pignus, Anglis praesidio firmandam relinquerent. [Note: La Clef Sept. 1712. p. 166.] Hi etiam Gandavum et Brugas tamquam medii inter partes litigantes praesidio tenebant. Dum autem Eugenius princeps in Landrecii obsidione haereret, XXIV. Iulii fatalem cladem ad Denaniam accipiebant foederati. Albemarlius enim comes ob commeatus securitatem ibidem collocatus, dum auxilia ipsi submissa tardius adventarent, ferali clade adfectus, et cum multis milibus suorum


page 436, image: s460

captus fuit. Hinc S. Amandi castrum, Marchiennes, aliaque loca foederatorum praesidiis firmata, Galli occupant, et multa milia in captivitatem abducunt. [Note: La Clef Sept. 1712. p. 202.] Hoc ferale proelium non solum Eugenium principem ad solvendam obsidionem coegit, sed etiam pacem cum Belgis promovit. Galli enim hac victoria utentes, Duacum obsidione cingunt, idemque VIII. Septembris capiunt, [Note: La Clef Oct. 1712. p. 295. Nov. p. 362.] quod paullo post IV. Octobris Quercetum fuit insecutum, [Note: La Clef Nov. p. 362.] atque demum Buchanium, [Note: La Clef Nov. p. 367. Dec. p. 429.] dum interim Belgae Knochium [Note: La Clef Nov. p. 367.] castrum subito occuparent.

§. 16. Idem bellum in Germania gestum, principibus electoribus Bavaro et Coloniensi cum Gallo facientibus. Bavarus, favente fortuna, in Tirolensem comitatum penetrat, unde regressus alia occupat Gallis sociis conversa fortuna est, commisso praelio Hochstedtiensi.

Apud Germanos bellum sub medium anni M DC CC II. coepit. Postquam enim Bavariae Elector non solum in regis Gallorum


page 437, image: s461

partes inclinaret, sed frater ipsius, Coloniensis Elector Gallicum militem sub copiarum Burgundicarum praetextu, in sua munimenta introduceret, eademque magis firmaret, utrique, una cum Gallo atque Andegavensi, hostes imperii declarabantur. Primus impetus in Caesaris insulam ad inferiorem Rhenum, et paullo post Landavium urbs Alsatiae imperialis obsidione premebatur. Illa Iunio, haec Septembri mense capta. [Note: Rink Leben Iosephi P. II. p. 416.] Gallos inde persequebatur Ludovicus Badensis, eosdemque praelio ad Fridlingam devincebat. Nova facies rerum oriebatur, cum Bavariae Elector, paullo ante quam Landavium caperetur, Ulmam astu caperet, quam sequebatur Memminga. Violenta haec publicae pacis erat turbatio, cui propria praetexebatur securitas. Amice cum Bavaro agebat clementissimus Imperator Leopoldus, ipsius socer, quo hostilem eius animum mitigaret. Verum, frustranea haec consilia, tam arcta contra Bavari cum Gallis erat coniunctio, ut, non nisi,


page 438, image: s462

armis esset decertandum. [Note: V. Manifeste de l'Electeur de Baviere à Luxenbourg 1707. 8. Historische Anzeige des Chur-Bayerischen von der Associations-Handlung mit dem Frenckisch und Schwaebischen Creys genommenen Vorwands. Caelln 1706. 8.] Novum itaque ineunte anno M DCC III. bellum. Felix illud sub initio Bavaro erat, dum Neoburgo occupato, victor Sclickii comitis, qui Caesareos ducebat, prope Schardingam fuit. Sequebatur conflictus prope Ratisbonam [Note: XXVII. Martii MDCCCIII. notum vel maxime ex eo, quod Georgius Fridericus Onolsbacensis marchio eodem occisus.] ad Vilsam, non sine horum detrimento. Hinc Ratisbonam contra comitiorum, quam promiserat, securitatem, Bavari occupant. Dum ipsis igitur Danubius pateret, facilis erat cum Gallis coniunctio, postquam hi Rhenum transiissent, atque fortalitio Kehl occupato, Germanorum munimenta ad Stolhofiam frustra tentassent. Quidquid tamen conarentur Caesarei, impedire non valuerunt, quo minus per adyta silvae nigrae, quae perruperant, prope Danubium se Boiis


page 439, image: s463

iungerent Galli. Castra castris opponebantur ad Dillingam; quaerebant Caesarei proelium, quod evitabant maxime Galli. Interea Bavariae Elector cum parte copiarum in Tirolensem pergebat comitatum: eidemque introiisse erat victoria. Occupatis enim Kufsteinii oppido, et arce, Rattenberga, Hala, Ehrenburgi claustris, ipsa quoque metropoli Oeniponte, omnem terram sibi tentabat subicere. Accedebat et hoc, quod Galli, Vindocinensi duce, ex Italiae terminis in comitatum irrumperent, Tridentum frustra obsiderent, arcem Arco expugnarent. Ulterius progredi conantes, milites Caesarei, et quod maius est, ipsi coloni Tirolenses impediverunt. Hienim non Gallis solum magna vi resistebant, sed occupatis etiam montium faucibus atque summis magna strage Boios adfecerunt, ita, ut, postquam potiorem exercitus partem amisisset elector, relictis, quae occupaverat, Kufsteinio excepto, spe sua frustratus, in proprias terras rediret. Ad Danubium interea conflictibus tantum aequo Marte pugnabatur


page 440, image: s464

inter quos ille est ad Munderkingam [Note: XXXI. Iulii M DCC III. Periit eodem Christianus Hannoveranus princeps.] prima adhuc aestate factus. Sequebatur Brisaci [Note: VII. Sepembris.] occupatio opinione citius facta. Autumnali tempore prope Hoechstedtum [Note: XX. Septembris prope Spiram.] Stirumensis comes a Bavariae Electore, Gallis sociis, clade adficiebatur. Hac victoria prope utebantur hostes, dum Novembri mense Landavium obsiderent, et fortiter, licet defendente Frisio comite, caesis auxiliis ex Belgio transmissis, [Note: XXVIII Novembris.] deditione caperent. Exeunte anno Augustam Vindelicorum [Note: XIV. Decembris M DCC III.] in verba iurare cogebat Elector. In superiorem interea Palatinatum, qui Bavaro hucusque paruerat, irrumpebant circuli Franconici milites, Rotenbergam, Ganerbinatus arcem, Ambergam, Cambum cum aliis occupantes. Sub initium insequentis anni Bavariae Elector Passavium urbem subito occupabat, eademque capta amnem


page 441, image: s465

Danubium tenebat, ut faciles essent in Austriam excursiones. Eadem ratione Noribergam ut sibi subiceret, tentabat, quod tamen Caesareus miles impedivit. Maximus isto tempore belli impetus apud Germanos, cum incomparabilis heros Marloborugius potiorem Anglicarum Belgicarumque copiarum partem ad Danubium duceret, qui se militi imperii, cui Ludovicus Badensis praeerat, iungebant. His accedebat Hassiae princeps Fridericus cum milite Hassiaco, Leopoldus Anhaltinus cum milite Borussico et Eugenius Allobrogum princeps. Bavaro interea nova a Gallo mittebantur auxilia, ductore Tallardo. Prima foederatorum erant consilia, ut in Bavariam sibi viam pararent. Feliciter hoc die II. Iulii M DCC IV. evenit, dum e munimentis suis in monte Schellenberg ductis Boios Gallosque non sine clade eicerent, et capta Donawertensi urbe, transitum Danubii sibi aperirent, ulterius in Bavariam irrumpentes. Elector interea ad Augustam in castris prope munitis Gallorum auxilia


page 442, image: s466

exspectaverat, nunc propius, ut terras servaret, ad foederatorum exercitum tendebat. Dum autem Ingolstadti obsidione haereret Ludovicus Badensis, Eugenius princeps, quem frustra tentaverant Galli, Marloborugio se iungit. Hinc castra castris opponebantur ad Hoechstedtum, factumque XIII. Augusti M DCC IV. est ingens proelium, quo dubio sub initium Marte, pugnabatur. Post, Deo arma fortunante, tam insignis ab hostibus reportata est victoria, qualis post hominum memoriam haut fuit. [Note: Caesorum, vulneratorum vel captorum erant triginta milia, una cum duce Tallardo, Rinck Leben Iosephi P. 1. p. 481.]

§. 17. Omnis Bavaria a Caesare occupata. Bellum ad Rhenum et Mosellam continuatum. Poena principum electorum Bavari et Coloniensis. Suevia a Gallis vexata. Iosephi Caesaris mors. Landavii et Friburgae expugnatio.

Nec effectu caruit haec victoria, cum relicta Augusta, Memminga, Biberaco et omni fere Danubio, Galli cum Boiis timentes et pene extorres Rhenum transirent, Ulma se dederet, immo electoris coniux omnem Bavariam una cum Kufsteinio


page 443, image: s467

Imperatoris subiceret potestati. In alteram Rheni ripam transiens cum exercitu Marloborugius, Landavium [Note: Vid. die zu ihrem Unglück und des Reichs Nachtheil fortificirte Stadt Landau. 1704. 4.] obsidebat, quam etiam urbem deditione cepit. Ulterius ad Mosellam progrediens, Trevirorum Augustam cum Saarburgo arce atque aliis urbibus occupat. Hassiae etiam princeps Trarbacum capiebat. Vix autem per insequentem annum aperuerat, cum prima foederatorum expeditio ad Mosellam omnium animos occuparet, quae tamen, cum ad Mosam feliciores facerent progressus Galli, mutato belli theatro, fuit frustranea. Ad superiorem Rheni ripam occupata per ducem Badensem Hagenoa, foederatorum arma ad Argentoratum usque extendebantur, fortalitium etiam Ludovici arctius includebatur. Praecipuus insequenti anno bello impetus in Brabantia, nisi quod Galli superatis foederatorum ad Rhenum munimentis, Ludovici fortalitium liberarent, atque Hagenoam captis Germanis


page 444, image: s468

praesidiariis, reciperent. Eodem anno M DCC VI. Bavariae Elector imperiali banno fuit notatus, Coloniensis vero electorali dignitate et terris suis privatus. [Note: Factum hoc XXIX. Aprilis, Viennae, Rinck Leben Iosephs P. II. p. 108. Zchackwitz p. 47.] Insequens annus M DCC VII. infelix erat Germanis, cum Maio mense Rhenum transibant Galli, et Germanos e munimentis suis, quae ad Stolhofiam in Badensi tractu firmaverant, eiciebant. Graves inde Suevis fuerunt, a quibus ingentes argenti summas hauserunt, ulteriores in ipsam etiam Bavariam progressus fecissent, nisi virtus Hannoverani Electoris iisdem restitisset, qui etiam per Mercium comitem ad Offenburgum clade illos adfecit. [Note: Leben Iosephs P. II. p. 293.] Nec fructuosum quid anno insequenti peragi potuit, dum adparatu necessario destitueretur Elector potentissimus, quibus Galli Bavariae Electorem opponebant. [Note: La Clef Octobr. 1708. p. 283.] Anno M DCC IX. per superiorem Alsatiam in Burgundiae comitatum Mercio duci irrumpere conabantur


page 445, image: s469

Germani, sed XXI. Augusti per comitem de Bourg ad Rumersheimium victi fuerunt, ut irrito conatu recedere cogerentur. [Note: La Clef Octob. 1709. p. 288. Rinck P. II. p. 470.] Anno M DCC XI. fatalis Iosephi mors Gallos in Germaniam invitabat, ad turbandum electionis negotium, quam tamen probe defendit Sabaudiae princeps Eugenius. Anno MDCC XII. maxima exercitus Germanici pars, dum Angli secederent, apud Belgas agebat, Wurtenbergius tamen dux Weissenburgum adoriebatur, ut Gallorum perrumperet munimenta, verum sine successu. [Note: La Clef Oct. 1713. p. 266.] Continuabatur bellum, pace licet cum foederatis reliquis Traiecti conclusa, apud Germanos adhuc insequenti anno, noviter indictum VIII. Iulii [Note: La Clef Nov. 1703. p. 303.] ita tamen, ut Galli copiis longe superiores Landavium occuparent, [Note: La Clef Aout 1713. p. 105. Septembr. p. 178. 221. Oct. p. 245. 258. urbs capta XX. Augusti.] quod kal. Novembris Friburga fuit insecuta. [Note: La Clef Novembr. 1713. p. 339. Decembr. p. 383. Ianur. 1714. p. 45.]


page 446, image: s470

Hoc ipsum etiam pacem cum Germanis promovit.

§. 18. Novissime bellum hoc in Hispaniam collatum, fortuna primo Austriacis, deinde Gallis favente. Cataloni, Austriacis militibus in Italiam traiectis, libertatem suam defendunt, tandem se dedere coguntur.

Ultimo in ipsam Hispaniam bellum devoluebatur, ut ex eadem etiam Galli, iniusti usurpatores deicerentur. Arduum primum videbatur atque difficile, cum Lusitanorum rex Gallis faveret. Verum, cum Gallorum amicitiam minus sibi commodam esse putaret, adventante in Ulyssiponensem portum foederatorum classe, horum [Note: Obsignatum foedus XVI. Maii M DC CC III.] quoque partibus accessit. Antea iam Hispanorum classem argento divitiisque onustam ad Vigos [Note: XXII, XXIII, XXIV. Octobris M DC CC II. plures naves bellicas ceperunt cum praeda XXIII. auri myriadum (Millionen.)] vel exusserant vel interceperant. Priores Galli bellum in Lusitania aperiebant, occupatis minoribus quibusdam Lusitanorum castellis, quae tamen, adventante foederatorum exercitu statim iterum derelin quere


page 447, image: s471

necessum habebant. Accedebat Gibraltar, [Note: Quinque tantum horis obsessa, dedita V. Augusti M DC CC IV.] quod terra marique obsessum intra paucarum horarum spatium ad deditionem cogebatur, licet insequenti anno frustra eandem recipere tentarent Galli. Eodem anno M DC CC IV. et in Lusitania bellum gerebatur, licet successu non satis felici, et in Catalonia, huius primaria sede, Barcellona terra marique obsessa et capta, atque ad deditionem [Note: IX. Octobris M DC CC V. deditio facta, cum ante ignito globulo occisus Georgius Darmstadtinus.] coacta. Hoc ipsum omnem fere Cataloniam cum maxima Arragoniae atque Valentiae parte legitimo regi Carolo subiciebat. Haec recuperare conabantur Galli, Barcellonam etiam, quae regem Carolum tenebat, magno vigore obsidentes. Verum, adventantibus ad succurrendum foederatis, obsidionem immensis sumptibus coeptam, magno cum suorum damno relinquere [Note: XII. Maii ipso eclipseos die M DCC VI.] cogebantur. Animus erat Carolum


page 448, image: s472

Madritum pergere, fuga interim Pampelonam elabente Philippo Andegavensi, qui etiam regni insignia secum ferebat. Sed, vel foederatorum apud Hispanos dissidia; [Note: De his La Clef Auril 1708. p. 281. Mai 1708. p. 317. Iuin p. 399.] vel Hispanorum perfidia, vel alia quaevis felicem eventum impediebant, Carthagenam interea cum quibusdam oppidis Gallis recuperantibus. Subsequenti anno M DCC VII. gravida uxor Philippi Andegavensis Hispanorum animos obfirmare videbatur, maxime dum ista Ludovicum enixa, Asturiae principem, quem magno gaudio exceperunt Hispani. [Note: La Clef Ianur. 1709. p. 26. natus autem XXV. Augusti M DCC VII. Baptizatus fuit VIII. Decembris: La Clef Feurier 1708. p. 81.] Infelix hic annus foederatis, cum XXV. Aprilis ad Almantzam insignem cladem paterentur, cuius fructus fuit, ut omnem fere Valentiam Galli recuperarent, quam etiam Arragonia, Denia excepta atque Alicanta sequebatur. Ipsa Ilerga Cataloniae urbs post fortem defensionem Aurelianensi duci se dedebat, quam paullo post arx


page 449, image: s473

sequebatur. [Note: La Clef Ianur. 1798. p. 21.] Nec Lusitanis annus adeo felix, qui Serpam Muram Alcantaram aliasque urbes amittebant. Nec felicior foederatis erat annus M DCC VIII, quo Tortosam, Aurelianensi duce, Galli capiebant. [Note: Urbs capta XI. Iulii M DCC VIII. La Clef Aout 1708. p. 88. Sept. p. 167.] Elisabetha tamen Christina, Guelphica princeps, postquam Kal. Maii superioris anni Bamberga se catholicae religionis sacris addixisset, [Note: La Clef Mars 1708. p. 187.] atque XVI. Octobris Viennae pro sponsa Caroli fuisset declarata, ex Italia in Hispaniam transuecta, kal. Augusti sollenni more Barcellonam intrat. [Note: La Clef Oct. 1708. p. 246.] Inde classis Anglicana Sardiniam insulam, capta metropoli Calari, Augusto mense, Carolo legitimo regi subicit, [Note: La Clef Novembr. 1708. p. 329. Decembr. p. 415.] quam Septembri mense Minorca fuit insecuta, eandemque pro tutandis maris mediterranei commerciis, Angli sibi conservarunt, [Note: La Clef Decembr. 1713. p. 416.] Galli vero terrestribus copiis


page 450, image: s474

inferiores, XII. Novembris Deniam urbem capiunt, quam post quinque arx fuit insecuta, [Note: La Clef Ianur. 1709. p. 28.] et X. Decembris Alicanta urbs, [Note: La Clef Feur. 1709. p. 80.] castello ad XVIII. Aprilis usque se defendente. [Note: La Clef Mai 1709. p. 306. Iuin. p. 370. Iuillet p. 3.] Et licet Tortosam, civium favore, astuque militari recipere conaretur Stahrenbergius comes, sine fructu tamen fuit expeditio. [Note: La Clef Feur. 1709. p. 87.] Dum igitur apud Belgas de pace agi coeptum, Galli se in regni possessione magis firmare conabantur, Asturiae principi, Andegavensi gnato, in die Quasimodogeniti M DCC IX. ab Hispaniae proceribus fidelitatis iuramentum fieri volcbant. [Note: La Clef Mai 1709. p. 306. Iuin. p. 371.] Eodem anno dum Lusitani Pacem Augusti obsiderent, victores Hispani VII. Maii de Lusitanis ad Gudinam, [Note: La Clef Iuillet p. 5. Aout p. 103.] Balaguer vero ad Segram amnem Stahrenbergio cedere fuerunt coacti. Felicior foederatis erat annus


page 451, image: s475

MDCCX, quo primum ad Almenaram Arragoniae, in Cataloniae confinis superiores, [Note: La Clef Octobr. 1710. p. 229. factum proelium VII. Iulii Rinck P. II. p. 168.] post XX. Augusti ad Caesaris Augustam Arragoniae metropolim insignem victoriam adepti, [Note: La Clef Octobr. 1710. p. 234. Nou. p. 301. Rinck Leben Iosephi p. 570.] quam prosequentes Castiliam intrant, et Madritum usque pergunt, Andegavensi duce cum magnatibus ipsi faventibus Vallisollertum, inde Victoriam Biscaiae cum regni insignibus [Note: La Clef Mars Nov. p. 318.] et regia familia fugiente. Ast, dum Lusitani militem suum cum Caesareo nollent iungere, atque victus necessaria deficerent, Castiliam relinquere fuerunt coacti. Postquam etiam Gallo-Hispani novo milite fuissent aucti, in reditu, Angli una cum duce suo Stanhopio in urbe Briheuga fuerunt capti. [Note: X. Decembris MDCCX. La Clef Feur. 1711. p. 97.] Secutum fuit insequenti die proelium ad Villam vitiosam, [Note: La Clef Feur. 1711. p. 101. Mars 1711. p. 154. Rinck P. II. p. 573.] quo


page 452, image: s476

ipse Stahrenbergius comes cum exercitu Caesareo victus, in Cataloniam se recipere fuit coactus. Inde Cataloniae Girona a Gallis fuit capta, [Note: La Clef Mars 1711. p. 153.] qui copiis superiores Caesareis praeter Barcellonam et Tarraconam vix quidpiam relinquebant. Mortuo interim Iosepho Imp. Carolus in Germaniam, invitis licet Cataloniae incolis, regrediebatur, relicto duce, qui Cataloniae reliquias contra Gallorum insultus adhuc servavit Tortofam, Ceruetam et Gironnam frustra tentavit, [Note: La Clef Ianur. 1712. p. 32. Aout p. 88. Ianur. 1713. p. 39. Feur. 1713. p. 92. Mars 1713. p. 157. Mai p. 377.] dum Galli armis essent superiores. Tandem vero, cum Angli Lusitanique armorum suspensione cum Gallis facta, copias suas revocarent, atque Traiecti de pace ageretur, XIV. Martii M DC CC XIII. convenit, ut Caesareus miles Catalonia in Italiam transfretaret, [Note: La Clef Auril 1713. p. 298. Mai p. 306.] quod etiam Iulio mense factum. Ast Cataloni, auctore potissimum episcopo Barcellonensi, deputationis Collegium


page 453, image: s477

formantes, collecto milite, post Stahrenbergii discessum, Barcellonam aliasque arces praesidio firmant, contra Hispanorum Gallorumque insultus easdem defensuri. [Note: La Clef Sept. 1713. 159.] Varia quidem Galli tentabant de Catalonis ad obsequium Philippi V. reducendis, ipsi tamen sine restitutione atque confirmatione iurium ac privilegiorum suorum hoc constantissime denegabant. Quod dum Galli recusarent, atque aditus omnes ad Barcellonam per menses aliquot praeclusissent, tandem Maio mense urbs obsidione fuit cincta. [Note: Zustand von Europa 3. Quart. p. 698.] Magnam autem in urbe hac defendenda fortitudinis famam cives fuerunt adepti, ipso clero populum non solum ad resistendum invitante, sed etiam inter milites fortissime dimicante. Qui post quadrimestrem obsidionem eandemque durissimam omni auxilio destituti, XII. Septembris M DCC XIV. urbem Gallis victoribus, qui muros iamdum assultu occupaverant, dedunt, vitae saltim et


page 454, image: s478

bonorum libertatem paciscentes. [Note: Inter obsidiones memoratu maxime dignas haec est referenda, quae describitur im Zustand von Europa 3. Quart. p. 710.] Maiorca supererat, quae Gallorum primum arma elusit, ad defensionem aeque fortem parata, sed hoc ipso, quo hoc scriptum est, tempore, astu magis, quam armis Gallorum occupata.

§. 19. Expeditio in regnum Neapolitanum.

Tandem etiam M DCC VII. in regnum Neapolitanum expeditio suscipiebatur. Ante quidem nobiles quidam Neapolitani motus concitaverant, quibus Neapolitanum regnum Gallis eripere tentabant, verum ab his statim fuerunt dissipati. Nunc Daunius comes in regnum Neapolitanum feliciter intrans, ut capta Capua, ipsa metropolis facile se dederet, milites Hispani Caesareanis accederent, Gaetta demum adsultu caperetur. [Note: La Clef Ianur. 1708. p. 39.]


page 455, image: s479

§. 20. Contentiones inter Leopoldum imper. et Innocentium XII. papam. Clemens XI. papa in Gallos, quam in Caesareos pronior. Eiusdem bullae contra Caesarem. Pactum inter Caesarem et papam.

Hoc ipsum autem, quod apud Italos gerebatur bellum, novas turbas cum papa concitabat, quarum origo altius repetenda. Multae iamdum inter Leopoldum Imperat. atque Innocentium XII. fuerunt contentiones, de feudis quibusdam Italiae, quorum dominium directum papa exercebat, Leopoldo hoc imperio vindicante, atque possessores tamquam vasallos ad imperialem curiam evocante, papa tamen contradicente. Augebantur turbae, postquam exeunte anno M DCC. Innocentius esset defunctus, Clemens XI. ipsi sufficeretur, quem orta de successione Hispanica controversia, et Galli et Austriaci in suas partes trahere conabantur. Verum, licet medius inter partes litigantes haberi vellet papa, magis tamen Gallis erat addictus, quorum copiis transitum atque commeatum in terris suis haut denegabat, Philippum pro Hispaniarum rege


page 456, image: s480

agnoscebat. Accedebat mortis sententia adversus marchionem del Vasto [Note: Dictus Caesar d'Avalos, qui postea magnus Camerarius regni Neapolitani fuit factus et perpetuus gubernator Isciae insulae. La Clef Aout 1708. p. 10.] publicata, qui a partibus Caesareis relicta Neapoli Romam se contulerat, Caesare ipsum protegente, et frustra protestante, papa tamen quasi contra ecclesiae immunitates egerit, contendente, nec sententiam istam, rogatus licet a Lambergio, Caesaris legato, revocante, quare etiam Lambergius Romam relinquere iussus fuit. Mortuo interim anno M DCC V. Leopoldo, nuntio papali imperiali aula interdicebatur, rationibus per Caunitium comitem, auditorem Rotae Romanae a Caesaris parte constitutum coram Cardinalium collegio adlegatis, qui etiam Caesaris nomine satisfactionem postulabat, quae in eo potissimum consistebat, ut revocata sententia in marchionem lata, Pauluccius Ferraricosis legatus, et quod Gallis nimium favisset, poena adficeretur, atque abdicatis Gallis. Carolum III. papa


page 457, image: s481

agnosceret regem Hispaniarum, papa tamen haec recusante. Post fatalem autem Augustae Taurinorum liberationem Caesareus miles in terris papalibus, et quae papam dominum directum venerantur, Parmensibus atque Placentinis hiberna quaerebant. Hoc aegre ferens papa, singulari bulla duces militares excommunicat. Hac tamen parum proficiente, II. Iunii MDCCVIII. litteras ad ipsum Imperatorem directas mittit, ipsum admonentes, ut desistat a proposito terras papales invadendi. Verum, nec dum desistente milite Caesareo, graviorem contra ipsum Caesarem bullam publicabat ipsum dignum iudicans excommunicatione. [Note: Has bullas una cum defensione contra easdem publicavit Io. Wolfgangus Iaegerus. Tubingae 1708. 4. In prima equidem ad Imper. epistola haec verba: noli, carissime fili noster, (nomine Domini Iesu Christi. cuius vices indigne gerimus, postremo te alloquimur) noli primitias florentis aetatis tuae totius populi Christiani scandalo maculare, et ab ecclesia, quae Christi sponsa, apostolorum eius iniuriae Imperii tui primordia auspicari: Quod quidem ut plane intelligas, et meliora Deo favente, sapias, Maiestati Tuae apostolicam benedictionem amantissime impertimur. In altera vero epistola bullata ita scribit: desiste, fili, et ad reverentiam Ecclesiae debitam etiamnum animam Tuam revoca: Obliviscemur Nos iniuriarum, ac Te tamquam primogenitum Filium diligemus: Sed si perstabis in tanta intemperantia consilii, abiciemus patris clementiam, et in Te, tamquam rebellem silium, excommunicatione et armis, si opus suerit, animadvertemus. Vid. etiam Zschakwitz. Leben Iosephi p. 545.] Contra priorem tamen Bullam Imper. XXVI. Ianuarii M DCCC VIII.


page 458, image: s482

mandatum Caesar publicabat, eodem indicans, papae minime convenire, ut in rebus saecularibus, spiritualibus armis contendat, neque se a iure suo in Parmenses terras atque Placentinas posse desistere. [Note: La Clef Octobr. 1708. p. 259. Cardinalis Grimani etiam Neapoli decretum Imperiale publicabat, quo regnum Neapolitanum papae domino directo subducere conabatur. p. 258.] Tandem Maio mense M DCC VIII. Caesareus miles una cum Mutinensi in Ferrariensem ducatum irrumpebat, Comacium [Note: Papa hunc ducatum ex praetenso iure donationis Mathildianae tenet, et licet dominium utile Bonifacii, Tusciae Comitis posteris fuerit relictum, hoc tamen exstincto anno 1597. sine heredibus, Alphonso II. Clemens VIII. papa aeque sibi vindicavit excluso Caesare Atestino. Comacium vero ex donationibus veterum Imperatorum Ludovici potissimum Pii et Ottonis M. papa praetendit. Scripta de hoc controversia publicata coniunctim prodierunt, sub titulo II. Dominio temporale della sede Apostolica sopra la Ditta di Commachio in Roma 1709. f. Iura Imperii vero vindicantur, in scripto, cui titulus: Les Droits de l'Empire sur l'etat ecclesiastique Utrecht 1713. 4. Vid. etiam La Clef Aout 1709. p. 104. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 407.] occupantes,


page 459, image: s483

utrumque tamquam antiquum Atestinorum ducum patrimonium praetendente Mutinensi duce, Comacium vero una cum terra circumiacente sibi vindicante Imperatore, quod munitum atque suo praesidio firmatum adhuc tenet. Papa vero non solum Ferrariam urbem praesidio satis amplo firmabat, sed etiam constituto Ferdinando Marsilio comite, Bononiensi, duce militari, novas copias conducebat, [Note: La Clef Aout 1708. p. 108. Nov. p. 354.] reliquos etiam Italiae principes ad foedus contra Gallos concludendum concitabat et Rivarolium abbatem, conspirationis


page 460, image: s484

cum Caesareis reum ad mortem fecit condemnari, [Note: La Clef Oct. 1708. p. 263.] dum interim Cardinales Imp. a proposito avertere conarentur. [Note: Exstant litterae ad Imper. desuper scriptae in La Clef Decembr. 1708. p. 30.] Deficiente vero rerum gerendarum nervo, papa ex sanctiori Sixti V. aerario, non nisi in extremam necessitatem reservato, Cardinalium plerorumque consensu, quingenta aureorum milia deprompsit, pro belli adparatu. [Note: La Clef Decembr. 1708. p. 438.] Mittebatur equidema Gallis Tessius mareschallus de firmando cum Italiae principibus foedere contra Imperatorem; ast, foederatorum classe in Italiae oris haerente, sine fructu. Instante demum Imperatoris legato, marchione de Prie, exercituque ab utraque parte Romam versus tendente, terrasque papales hostiliter invadente, tandem ipso praefixo termino XV. Ianuarii MDCCX. cum Papa convenit, ita, ut Carolum Hispaniae regem agnosceret, ipsum de regno Neapolitano investiret, copias ad quinque


page 461, image: s485

milia usque dimitteret, Gallos relinqueret, militi Caesareo transitum non denegaret, nova munimenta destrueret, controversia vero cum Mutinensi, de civitate Comacio et praetensionibus imperii in dominium directum ducatus Parmensis et Placentini amice per commissarios componeretur. [Note: La Clef. Auril 1709. p. 255. Mai 1709. p. 318. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 437.] Quo facto, Caesarei Ferrara atque Urbani munimento, quae arctius incluserant, reliquisque terris papalibus relictis, Comacium modo sibi servabant. Unicum hoc sollicitum reddebat papam, qua ratione Carolum regem Hispaniarum agnosceret, cum eosdem honores titulosque iamdudum Andegavensi tribuerat. Diversimode causa agebatur in Cardinalium consessu, et dum papa tergiversatur, instabat tandem Caesareus legatus, papamque eo adigebat, [Note: La Clef Mai 1709. p. 319. Iuillet p. 27. Dec. p. 441. Oct. 1710. p. 254. Papa primum litteras ad Carolum scribebat, quibus ipsum regem catholicum in Hispania adpellabat, his tamen reiectis, ipsum sine limitatione Hispaniarum regem adpellare fuit coactus.] Hispanis Gallisque protestantibus.


page 462, image: s486

§. 21. Bellum ab rebellibus in Ungaria, auctore Ragotzio, commotum per pacem 1711. componitur. Eodem anno Carolus VI. rex factus, et insequente anno coronatus est.

Novum post haec coortum bellum sive tumultus potius in Ungaria. [Note: Multae iam ante Ungarorum querelae de oppressa religione et iuribus regni, maxime quod pleraque maiora officia Germanis demandarentur: hinc plures semper inter potentiores, qui domui Austriacae adversarentur.] Causam dabat Franciscus Ragotzius, [Note: Hic domui Austriacae iamdum ab anno MDCC XCIV. adversus, eo quod Imperator ipsi et titulum principis imperii et bona vitrici sui Toeckelii, silio ipsius donata, denegaret. Vid. Histoire du Prince Ragotzy. Describitur etiam vita ipsius im Bucher-Saal III. Eingang n. X.] et qui cum eo faciebant, comes Berezinius, baro Sirmaius una cum aliis. [Note: LXXXII. Ungarorum et Transyluanorum dynastae conspirationis dicuntur socii. Vita Leopoldi p. 892.] Hi enim invicem de extirpanda [Note: Consilia erant, ut Imperatorem, dum aestivo tempore Laxenburgi haereret, cum omni familia enecarent. Hoc ut efficerent, plures iam copias contrahere conabantur. c. l.] domo Austriaca capiebant


page 463, image: s487

consilia, Gallosque in partes vocabant. Feliciter res fuit detecta, [Note: Per Longevallium centurionem, ab Ragotzio ad Gallos delegatum.] auctor conspirationis Ragotzius custodiae mandatus, et Neostadti MDCCI. fuit detentus. Verum fuga elapsus Ragotzius [Note: Obstetricante Lehmanno centurione VI. Novembris MDCCI. Vita Leopoldi p. 900. La Clef Mars 1711. p 210.] in Polonia aliquantisper haerebat, exinde in Ungariam reversus, turbas ibidem concitabat. Capitis igitur Viennae damnatus [Note: Rinck Leben Iosephi p. 465.] ab anno M DCC III. aperto Marte contra imperatorem agebat. Sub initium quidem facile omnia sopiri posse putabatur. Verum, cum Ragotzio multa militum milia accederent, maiori cura aula Imperatoria eo adlaborat, ut civiles turbae sedarentur. Diversis quidem conflictibus inferior Ragotzius, multas tamen urbes, atque inter has, illas, quae montanae dicuntur, Zolnockium, Tokayum,


page 464, image: s488

Zatmariam, Cassoviam, Agriam atque alias occupabat. Quin et Presburgum, immo ipsam Viennam [Note: Ipsis nataliis imperatoris.] terrebat, ut Eugenium Allobrogum ducem mitteret Imperator, qui curam belli haberet et defensionis. Interim ineunte anno M DCC IV. Anglorum Belgarumque legati omnia tentabant, ut discordias feliciter componerent, sed supervacanea opera. Ulterius enim pergebat Ragotzius, in Transiluaniam usque progrediens, ibidemque multo adplausu accipiebatur. Inde rediens Mongatschium occupabat, Tokayum et Zatmariam a Caesareis captas recuperabat, immo in Moraviam usque arma extendebat, exinde redux Segedinum capiebat, et paullopost Neuheuselium. Licet hinc inde classes quasdam experiretur, inter quas illa ad Iaurinum [Note: XIII. Mai M DCC IV. dum Helsterius, dux Caesareus, Forgatschium comitem clade adficeret Vita Leopoldi p. 1088.] praecipua, et paullo post ad Tirnaviam, [Note: Eodem duce XXVI. Decembris p. 791.]


page 465, image: s489

Transiluania etiam liberata. [Note: Duce Rabutino, qui Clausenburgum a rebellibus obsessum liberabat p. 1090.] Insequenti anno denuo ab Anglorum Belgarumque legatis tentabatur compositio, quae tamen ob iniquissima Ungarorum postulata [Note: Postulata haec erant: ut liberum ius electionis restitueretur, Transiluania sub feudi lege Ragotzio cederetur, Berezinius regni palatinus crearetur, Germani ab officiis excluderentur, liberum exercitium religionis evangelicae restitueretur, Iesuitae e regno Ungariae eicerentur, privilegium Andreae regis reduceretur. Vita Leopoldi pag. 1048. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 85.] effectu caruit, cum facile pateret, Ragotzium in bello potius, quam pace salutem quaerere. Hinc etiam mortuo licet Leopoldo, bellum quasi redintegrabatur. Ragotzius plerumque superior, fines Austriae atque Moraviae terrebat. Ad Tirnaviam etiam et Transiluaniae fines fuit pugnatum. Ineunte anno M DC CC VI. Edenburgum arctius obsidebant rebelles, atque ignitis globulis iniectis vexabant, nihil tamen efficientes obsidionem solvebant. Nihilominus insulam Schutt occupabant, Budam


page 466, image: s490

aliasque urbes ad Danubium includebant, et Austriae fines terrebant. Soluto bimestri armistitio, [Note: Rinck Leben Iosephi P. II. p. 194.] Ragotzius Strigonium capiebat, a Stahrenbergio comite paullo post recuperatum. Magna igitur Transiluaniae parte occupata, principem se Transiluanorum M DC CC VII. proclamari [Note: Relatio autumnalis p. 23. Nachricht von dem Zustand der Evangelischen Religion in Siebenburgen. 1708. 4. Leben Iosephi P. II. p. 339.] fecit Ragotzius, publicato in conventu contradicentium Onothi interregno, licet adventante cum exercitu Rabutino comite, omnis Transiluania ad obsequium veri domini reduceretur. Annus interea conflictibus modo agebatur, et Leopoldinum a Ragotzio obsessum per Stahrenbergium comitem liberabatur. Dum igitur ad has turbas componendas animum Imp. inclinaret, comitia indicit Aprili mense M DCC VIII. Presburgi habenda, quae tamen effectu fuerunt destituta, Hungaris iurium ac privilegiorum suorum restitutionem


page 467, image: s491

postulantibus. [Note: Rinck Leben Iosephi P. II. p. 422. La Clef Oct. 1708. p. 277.] Eodem anno III. Augusti, Caesarei Heisterio duce ab rebellibus insignem ad Trentschinum reportarunt victoriam, [Note: Rinck P. II. p. 431. La Clef Octobr. p. 279. Nov. p. 363.] quam occupatio Neutrae fuit insecuta, quae ipsam pacem promovit. Inde Neuheuselium arctius includebat, idemque ignitis globulis infestabat, sed cum probe defenderetur, relinquere fuit coactus. Ulterius progrediebatur, atque montanas urbes occupabat, quas recuperare Ragotzius frustra nitebatur. [Note: Rinck P. II. p. 434.] Feliciores Caesaris sequebantur progressus, dum XII. Iulii M DCC X. Neoheuselium dederetur, [Note: Rinck P. II. p. 581. La Clef Dec. 1710. p. 417.] quod XVII. Octobris Zolnockum sequebatur, [Note: Rinck P. II. p. 583.] hinc Cassovia, aliaeque ab rebellibus arces occupatae recuperabantur. [Note: La Clef Mare 1711. p. 181.] Hi igitur viribus se inferiores videntes, ipso Ragotzio, qui eosdem


page 468, image: s492

concitaverat, cum multis thesauris in Poloniam secedente, magis magisque ad pacem inclinabant, quae etiam, publicata primum generali amnestia, XXIX. Aprilis M DCC XI. fuit insecuta [Note: La Clef Mai 1711. p. 323. Iuill. p. 57. 59. Rinck. P. II. p. 591. Electa Iur. Publ. Tom. III. p. 753.] hoc modo, ut singulis bona ablata restituerentur, gravamina regni in proximis comitiis examinarentur, diiudicarenturque. Vix signatae atque ab Ungarorum deputatis iureiurando firmatae erant pacis tabulae, cum Iosephus vitam cum morte commutaret, successione Carolo VI. delata, cui Ungari statim se subiciebant, qui etiam XXI. Aprilis M DCC XII. rex Ungariae fuit coronatus, [Note: La Clef Iuin, 1712. p. 427. Iuillet 1712. p. 43. Aout p. III.] atque celebratis Presburgi comitiis de ordinando componendoque provinciae statu fuit sollicitus.

§. 22. Controversia de hereditate Arausionensi. Domus Borussica acquirit comitatum Tecklenburgensem et principatum Neoburgensem. Ducatus Megapolitanus.

Praeter bella diversae adhuc in statu civili mutationes. Mortuo Guilielmo Anglorum rege, relictas ab eodem


page 469, image: s493

terras materno iure ex perpetuo Arausionensium [Note: Vid. Summarischer Beweis des unwidersprechlichen Rechts Sr. Koen. Mai. in Preussen auf die Succession seines Herrn Grosvaters Printz Friedrich Heinrichs von Oranien 1702. 4.] fidei commisso petebat FRIDERICUS, rex Borussorum. Litem movebant Galli, qui sibi putabant clientelarem esse Arausionensem principatum, Ludovico Contiacensi [Note: Eur. Herold. P. 2. p. 779.] principi eundem deferentes. Ioannes Guilielmus Friso ex testamento defuncti regis hereditatem petebat. Guilielmus Hyacinthus Nassovius ex iure adgnationis, [Note: Advis Impartial d'un Advocat de Bruxelles dans l'Affaire de la succession des biens d'Orange entre Sa Maieste le Roy Prusse et S. A. le Prince de Nassau Siegen a Cologne 1704. 8.] ut alios, quorum [Note: Erant isti princeps vidua de Nemours, princeps d'Isenguin et comes de Marignon, heredes domus Longuevilleae.] iura non ideo firma, taceamus. Interea pacto [Note: Hoc pacto comitatus Meurs haut ita pridem in principatum evectus, Lingenpagus Ryswick. Honslaerdick etc. Borussorum regi obvenerunt. Frisoni Sosdyck Loo, Bubren, Isselstein, Lardam. Pretiosorum Belgae manebant sequestri. Eur. Herold l. c.]


page 470, image: s494

ad interim res ita composita, ut Borussorum regi obvenirent omnia, quae Friderici Henrici fideicommisso continerentur: reliqua a Guilielmo III. adquisita, Io. Guilielmi Frisonis essent: Arausionensis principatus paci reservaretur. Persententiam vero in Senatu Brabantino XXVI. Maii M DC CC VIII. ratam, Frisoni terrae Arausionenses in Brabantia fuerunt adiudicatae. [Note: La Clef Mai 1711. p. 351.] Dum vero Maio mense ipse Borussorum rex Fridericus ad terminandas has controversias Belgium adiret, post varios conventus cum Frisiae principe fere ad compositionem ventum erat, sed dum princeps Hagam festinaret, ad Mordicum infelici fato fuit submersus,[Note: La Clef Sept. 1711. p. 205.] cuius vidua paullo post posthumum fuit enixa, cuius aetas pupillaris finem negotio imponere nondum permisit. Paullo post accedebat Borussicae domui comitatus Tecklenburgensis a Solmensi [Note: Rel. Autumn. M DCC VII. p. 75.] comite


page 471, image: s495

pretio emptus. Nec dum finis crescentis indies potentiae, cum mortua Nemorensi ducissa, Gallis licet acriter contradicentibus, [Note: Plures erant, qui hereditatem peterent. Horum praecipui marchio Durlacensis, princeps Conciacus, princeps Nassovius et Sabaudus ex domo Carinianensi. Reliqui Galli erant. Vid. Monatlicher Staats-Spiegel Sept. 1707. Relat. Autumn. c. 6. Hamb. Histor. Remarquen. 1707.] supremum Neoburgensis principatus dominium ad potentissimum regem, tamquam Cabillonensis familiae legitimum heredem, ex decreto [Note: Publicatum III. Novembris M DCC VII. Iura Borussica declaravit Nic. Hieron. Gundling in Historischer Nachricht von der Graffchafft Neuschatel. Hunc postea Io. Petrus Ludewig sub nomine Petri von Hohendard im Preusischen Neuburg fuit secutus. La Clef Ianv. 1708. p. 45. Mars 1708. p. 178. Mai 1708. p. 342. Iuin. p. 415.] ordinum devolueretur, Gallorum principibus, qui successionis iura praetendebant, protestantibus, Helvetiis etiam Gallorum minas eludentibus, hoc tamen concedentibus, ut Novicastrensis ducatus medium se teneret, nec ab illa parte adversus Gallos ageretur. [Note: La Clef Mars 1708. p. 185. Auril p. 272. Iuin. p. 425. Iuill. p. 24.] Sic


page 472, image: s496

etiam per Fridericum regem exspectativa in Megapolitanum ducatum antiquitus iamdum constituta, fuit repetita, pactis non solum, sed etiam ab Imp. confirmata, titulo etiam Megapolitano adsumpto. [Note: Acta et causa huius pacti reperitur in Electis Iur publ. Tom. I. s. 3. p. 205. Tom. II. p. 146.]

§. 23. Mortuo Iosepho imperatore, Carolus VI. electus et coronatus. Eius cura de successione.

Praeter bella, diversae adhuc in statu civili mutationes. Lugebat Germania mortem Iosephi Imp. XVII. Aprilis M DCC XI. exstincti. Et, dum sine mascula prole decederet, [Note: Vitam Iosephi Rinckius scripsit; Coloniae 1722. 8. Zschackwitzius, Lipsiae 1712. 8. editam.] Leopoldi vidua, Eleonora Magdalena, terrarum administrationem suscipiebat, Carolo, Hispaniarum rege, successore delato, qui ideo ad suscipiendum provinciarum regimen Barcellona in Italiam transfretabat. Indictis interim a Moguntino ad diem XX. Augusti M DCC XI. electionis comitiis, et finitis de capitulatione [Note: Ante iamdum in comitiis IV. VI. et VII. Iulii de plerisque articulis perpetuae capitulationis inter Electores atque Principes, post multorum annorum concertationes, in comitiis convenit, ex quo fundamentum capitulationis Carolinae. Exstat ista capitulatio perpetua in Ant. Fabri Staats-Cantzelley Tom. XVII. c. XII. n. 44. Plenius de eodem negotio egerunt, Dominus de Munchhausen in dissertatione sua de Capitulatione perpetua, Zschackwitz in vita Iosephi p. 75. Synt. Iur. Publ. diss. VI. d. XXXI. sqq. Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 583.]


page 473, image: s497

deliberationibus, excluso Coloniensi atque Bavaro, qui quidem protestabantur, [Note: Exstat haec protestatio in Diario Electionis Caroli VI. p. 42. La Clef Aout 1711. p. 113. Horum causam etiam agebat nuntius papalis Albani, sed supervacaneo conatu.] XI. Octobris Carolus VI. rex Romanorum futurus imperator fuit electus, idemque sollenni more proclamatus, misso etiam Carolo principe Palatino Mediolanum cum litteris ab Electoribus, quibus factam electionem significarent, ad noviter electum, qui accepta electione, Francofurtum properabat, ubi XXII. Decembris sollenni pompa fuit coronatus. [Note: Diariorum electionis et coronationis Caroli VI. publicatum fuit Francofurti 1712. La Clef Decembr. 1711. p. 43.] Curam inde Imperii


page 474, image: s498

suscepit, de bello paceque sollicitus, quem Deus diu servavit. Cum interim sine prole esset, ad evitandas de successione controversias XVII. Aprilis M DCC XII. Mariam Iosepham, Iosephi primogenitam omnium regnorum et provinciarum Austriacarum declaravit heredem, si absque liberis fuerit defunctus. [Note: La Clef Iuillet 1713. p. 43.] Anno M DCC XIV. praeterlapso illa Augusta sollenni pompa Ungariae regina fuit coronata. [Note: Zustand von Europa IV. Quartal. p. 1001.]

§. 24. Defuncto Borussorum regi Fridericus succedit filius Fridericus Guilielmus. Controversia de Coadiutore Lubecensis episcopi. Marloborugius sit princeps imperii. Io. Guilielmus Palatinus et Georgius Ludovicus Hannoveranus electores.

Annus MDCCXIII. erat, cum XXV. Februar. praecipiti fato moreretur Borussorum rex Fridericus, relicto filio ac herede Friderico Guilielmo, qui reditus atque potentiam regni et provinciarum plurimum adauxit. [Note: La Clef Auril 1714. p. 293.] In reliquis Germaniae provinciis variae subortae controversiae,


page 475, image: s499

varia fuerunt immutata. Anno MDCCI. controversia de dignitate coadiutoris Lubecensis episcopi suboriebatur, quam aeque Danorum princeps Carolus, ac Gottorpiensis, Christianus Augustus petebat, eo quod per recessum cum capitulo anno 1647. conclusum, successio in episcopatu Lubecensi ad domum Gottorpiensem per sex generationes fuerit restricta. Favere equidem Caesaris aula Danis videbatur, obtinuit tamen, mortuo MDCCV. Augusto Friderico, Christianus Augustus, et per conventionem Alt-Ranstedtensem cum Caesare factam, Gottorpiensis successio in episcopatum denuo fuit confirmata. [Note: De hac controversia plenius in Fabri Staats-Cantzelley Tom. X. c. XIV.] Anno M DCC IV. Marloborugius ob merita, concessa ipsi Mindelheimensi dynastia, sub principatus ncmine, in principum imperii collegium sollenni ritu fuit cooptatus, [Note: Exstant haec acta sigillatim descripta in Erhebung in Reichs - Furstenstand und Introduction in des Reichs-Fursten-Raths Collegium des Hertzogs von Marleborough, Francfurt 1709. 4. Zschackwitz Leben Iosephi p. 431.] qua tamen post


page 476, image: s500

pacem Badensem iterum caruit. Anno M DCC VIII. Io. Wilhelmus, Palatinus Elector, proscripto Bavaro, in locum pristinum inter Electores fuit restitutus, et de eodem atque superiori Palatinatu XXIII. Iunii M DCC VIII. ab Iosepho Imp. investitus. [Note: Fabri Staats-Cantzelley Tom. XIII. c. X.] Eodem anno controversia de novo Electoratu penitus fuit composita, atque Georgius Ludovicus, cum antea imperialis militiae praefecturam suscepisset, XII. Septembris communi trium collegiorum consensu, in collegium electorale fuit introductus, [Note: Exstant haec acta in Fabri Staats-Cantzelley Tom. XIII. cap. IX. Zschackwitz Leben Iosephi p. 85. Bucher-Cabinet P. VIII. p. 368. Electa Iur. Publ. Tom. I. n. 1.] eodemque tempore Bohemiae rex in idem collegium iterum fuit admissus. [Note: Vid. Faber c. l. Io. Pet. Ludewig de Iure suffragii Regis Bohemiae Halae 1709. 4. Io. Nic. Hertius de novato R. G. imperii et regni Bohemiae nexu Giessae 1709. 4.] Dum etiam de archivexilliferatus officio controversia fuisset,


page 477, image: s501

Hannoveranus elector XII. Aprilis MDCCX. de archithesaurarii munere, quo Palatinatus cesserat, fuit investitus. [Note: Electa Iur. Publici Tom. II. p. 55.]

§. 25. De successione contentiones in episcopatu Monasteriensi. Turbae episcopatus Hildesheimensis. Iudicium camerale. Motus Hamburgensis. Tumultus Coloniensis.

In Monasteriensi episcopatu, defuncto MDCCVI. Friderico Christiano Plettenbergio, multae de successione fuerunt contentiones, Belgis atque circuli Westphalici principibus Paderbornensi episcopo Wolfgango Metternichtio, Caesare vero Carolo Iosepho Osnabrugensi episcopo Lotharingiae principi, faventibus, isto ob papae confirmationem episcopatum cbtinente. [Note: Exstat de electione hac dissidiosa scriptum sub titulo: die Munsterische Bischofs-Wahl Vid. Fabri Staats-Cantzelley Tomo XI. c. XII. Zschackwitz p. 242. Bucher-Saal P. V. p. 828.] In Hildesheimensi episcopatu cum catholici non cessarent evangelicos turbare, atque recessui inter episcopum et duces Brunsuicenses de libero exercitio religionis et iuribus civium MDXLIII. concluso


page 478, image: s502

contravenirent, Hannoveranus Elector horum gravaminibus motus, metropolim non solum sed etiam Peinam et reliquas episcopatus urbes Februario mense MDCC XI. occupavit, et licet deturbata pace publica, capitulum, episcopo suo destitutum, [Note: Mortuus enim Iodocus Edmundus episcopus XIII. Aug. MDCCII, Coloniensi Electore, qui coadiutor erat, ob Gallicam societatem, ad episcopatus successionem nondum admisso, quam per pacem nuperam demum fuit adeptus.] in comitiis conquereretur, publicis tamen scriptis factum suum defendit Elector. Tandem XI. Iulii MDCC XI. per recessum inter capitulum atque ordines provinciales conclusum, pleraeque controversiae fuerunt sopitae. [Note: Scripta super hàc controversia edita reperiuntur in Zschackwitzii Leben Iosephi pag. 977. La Clef Auril 1712 p. 258. Bücher-Cabinet P. IV. §. 12. p. 740. Electa Iur. Publ. T. III. p. 3. 187. 357. 401. 433. 612.] Camerale iudicium, quod ob diversas assessorum lites, quas inter se habebant, MDCC VI. clausum fuerat, accepit ab imperio certos principum deputatos, qui, controversias


page 479, image: s503

componerent, medelam adferrent multis, qui hucusque fuerant, defectibus. In his per triennium fuerunt occupati, usque dum deposito Purckio [Note: Controversiae erant ob Wigandum assessorem, Herbipolitani episcopi olim cancellarium, qui contra episcopum multa attentabat, quae ipsius dignitati contraria. Et cum ipsum eamerale iudicium defenderet, hic contra cameram agebat. Accedebat receptio Baronis de Ow Austriaci, et comitis de Nytz Bavariti adsessoris, quam impedire alii conabantur, ex quo non dissidia solum inter assessores, sed ipsos etiam praesides, Ingelheimium et Solmensem, inde iustitium. Vide Zschackwitz p. 392. Bücher-Saal P. V. p. 864. Electa Iur. Publ. Tom I. p. 906. Tom. II. p. 402.] iudicium, nondum compositis omnibus, XXVIII. Ian. MDCCXI. iterum aperirent. [Note: Sollennia circa aperturam huius iudicii singulari scripto describuntur. Vid. Electa Iur. Publ. Tom. III. p. 242.] Anno MDCC VIII. coeperunt motus Hamburgenses, Krumbholtzio pastore cives contra magistratum incitante. Hi igitur multos senatores, qui ipsis contrarii, ab officio removebant, senatum reddendarum rationum


page 480, image: s504

postulabant, ut exinde tumultus et turbae intestinae orirentur, quae non nisi adventante in urbem circuli Saxoniae inferioris milite, poterant sopiri. Tandem per Caesaris et principum circuli Saxoniae inferioris legatos Krumbholtzio ad perpetuos carceres condemnato, controversiae inter senatum atque cives singulari recessu fuerunt compositae. [Note: Rinck Leben Iosephi P. II. p. 376. La Clef Auril 1711. p. 260. Bücher-Cabinet P. VII. p. 227.] Nec reticendus est tumultus Coloniensis, ipso paschatis festo XXX. Aprilis MDCC VII. motus, ob reformatae religionis in Borussiae Residentis domo factum publicum exercitium, multa civium atque studiosorum multitudine in domum irrumpente, quam etiam evertissent, ni a magistratu fuissent impediti. [Note: La Clef Iuin. 1708. p. 433.] Borussorum interim rex debitam violati gentium iuris satisfactionem petebat, agebatur igitur de congressu, [Note: La Clef Novembr. 1708. p. 357. Dec. p. 439.] in quo haec componeretur controversia, tandem interventu Palatini Electoris et


page 481, image: s505

Monasteriensis episcopi XVI. Ianuarii MDCC IX. ita convenit, ut usque dum bellum duraret, protestantibus in urbe liberum religionis exercitium concederetur, damna in domo facta repararentur, et magistratus coram rege se excusaret, quod etiam ab ipso Electore, protestante licet papali nuntio, fuit confirmatum. [Note: La Clef Mars 1709. p. 189. Auril p. 236. 329. Rinck P. II. p. 461. Bücher-Cabinet P. VII. p. 270. Elect. Iur. Publ. Tom. I. f. II. p. 366.]

§. 26. Motus in Scotia. Sacheverellius. Lis inter duas factiones in Anglia, quarum una Gallis favet. Pax inter Anglos et Gallos. Post mortem Annae reginae Georgius rex factus.

Multae praeteritis annis apud Anglos rerum conversiones motusque fuerunt. Galli de restituendo in Scotiae regnum Iacobo III, quem vocant, etiam erant solliciti, quem, invitantibus quibusdam Scotiae proceribus, una cum classe, Fourbinio duce, in Scotiam mittebant, [Note: La Clef Aur. 1708. p. 258. 286.] Edinburgum XIII. Martii MDCC VIII. appellantes, verum Scotis in auxilium non


page 482, image: s506

venientibus, pedem ibidem figere haut ausi, adventante Anglorum classe, postero die, amissis navibus quibusdam, in Franciam fuerunt reversi. [Note: La Clef Mai 1708. p. 259. 377.] Schovelius Admiralis, ex mari Mediterraneo, post infructuosam istam Telonis Martii obsidionem redux, ad Sorlingas insulas, Angliae vicinas naufragium passus, mersusque fuit. [Note: La Clef Ianur. 1708. p. 60.] Anno MDCC VIII. Iulio mense classis Anglorum multis copiis instructa, Galliae oras frustra tentabat. [Note: La Clef Aout 1708. p. 134. 137. Septembr. p. 212. Oct. p. 295.] Hoc ipso anno varii apud Scotos motus fuerunt suborti, dum multi principi supposititio favere videbantur, quare etiam Edenburgum maioribus adhuc munimentis firmabatur, varia etiam edicta contra pontificios publicabantur. [Note: La Clef Sept. 1708. p. 210. Octobr. p. 292. Dec. p. 446.] Augebantur motus isti, dum quinta redituum pars ad publica onera ferenda imponeretur, eadem apud Anglos pariter atque Scotos habita ratione, qui tamen sibi minora imponi onera


page 483, image: s507

volebant. Res penes tumultum erat, Scotis pene de dissolvenda unione cogitantibus. [Note: La Clef Feur. 1710. p. 222.] Hoc ipso anno MDCC VIII, VIII. Novembris mortuus fuit Georgius Daniae princeps, reginae maritus. [Note: La Clef Ianur. 1709. p. 75.] Tandem vero ferales isti motus, qui necdum satis fuerant sopiti, apud Anglos inceperunt. Henricus enim Sacheverellius, ecclesiae Anglicanae presbyter, duobus sermonibus publicis, [Note: Primus in publico consessu Derbiensi habitus XXVI. Augusti 1709. XVI. Novembris Londini: alter in templo Cathedrali S. Pauli coram Maiori Scabino et Civibus Londinensibus in die anniversario coniurationis sulpureae. La Clef Feurier 1710. p. 124.] non presbyterianis tantum fuerat contrarius, sed etiam Guilielmo III. immo administrationem sub Anna regina, ecclesiae Anglicanae periculosam esse, profiteri ausus fuit, falsis quibusdam, quos adpellat, fratribus ecclesiae quietem turbare conantibus. Maxime vero convenire dicebat, ut regibus sine ulla limitatione oboedientia exhibeatur.


page 484, image: s508

Inferiori igitur parlamento Sacheverellium accusante, iste non solum captivitati tradebatur, sed etiam causa eiusdem in utroque parlamento agebatur, Sacheverellio non solum se multa cum libertate defendente, sed etiam multis in superiori potissimum parlamento exsistentibus, qui ipsum defenderent. Tandem vero kal. Aprilis MDCC X. sententia fuit pronuntiata, ut combustis per lictorem ipsius contionibus, ipsi per triennium omnes pro suggestu contiones prohiberentur. Populus igitur gravius quid metuens, de hac Sacheverelli liberatione multa edidit signa laetitiae. [Note: Quid in parlamento cum Sacheverellio fuerit actum, docetscriptum Les Advocats pour et contre le Dr. Sacheverell, a Amsterdam 1711. 8. La Clef Feur. 1710. p. 124. Mars 1710. p. 206. Auril p. 264. Mai p. 334. Iuin. p. 399.] Diversi inde apud Anglos mutus, binis subortis factionibus, rigidorum sive episcopalium, qui strictam regi oboedientiam fieri debere profitebatur, qui vulgo Torys dicuntur, et mitiorum, sive presbyterianorum, qui vulgo Wighs


page 485, image: s509

vocantur. [Note: Nec tamen nova haec nomina, quin potius a longo iam tempore audita, licet pro temporum atque circumstantiarum ratione variae fuerint significationis. Vid. Histoire Sccrete des Intrigues de la France, a Londres 1713. 8. praecipue Tom. III. p. 3. et sqq. De his vide singulare scriptum Fautes des deux cotes. La Clef Iuillet 1714. p. 47.] Hi potiorem partem regiminis adhuc tenebant, Marloborugio cum generis et reliqua familia, atque amicis has partes fovente. Hi dum bellum paci, quam Galli anxie quaerebant, praeferendum esse arbitrarentur, usque dum Galli ad incitas essent redacti, contrariae factionis duces, inter quas praecipui erant Harlaeus, Oxonii comes factus, et Bullingbrockius, qui Gallis magis favebant, artibus suis tantum proficiebant, ut reginae per Mashamiam, primae apud eandem dignitatis feminam, persuaderent, mitiores bellum prorogando non nisi sua quaerere, dum rigidorum factio reginae plurimum esset devota. His persuasionibus mota regina, Marloborugium cum omni familia, et presbyterianorum factione ab aula movet, rigidorum factione omnia aulae


page 486, image: s510

et militiae officia occupante, Ormontio etiam duce Marloborugio in ducendo militari exercitu suffecto. [Note: Non deerant, qui duci imputari vellent, ipsum propria commoda bono publico praetulisse, pecunias multas cum rei publ. dispendio corrasisse. Hinc diversa scripta contra ipsum fuerunt publicata, utpote la Lettre l'Auteur de l'Examinateur, Histoire secrete d'Arlus et d'Odolphus: his et reliquis respondent Lettres et Memoires sur la presente Guerre et sur les negotiations de Paix a la Haye 1712. 8. quae etiam in sermonem vernaculum fuerunt translatae. Defendit illum quoque La Conduite de Son Altesse le Prince et Duc de Marlborough dans la presente Guerre, a Amsterdam 1712. 8. Contra factionem illorum, qui Wighs dicuntur, prodiit: La conduite des Alliez et du dernier Ministere dans la presente Guerre, ad quod respondet La defense des hauts Alliez et du dernier Ministere de la Grande Bretagne contre la France et ses Partisans. Quid cum Marloborugii familia apud Anglos fuerit actum, docet La Clef Aout 1711. p. 130. Mars 1712. p. 194. Auril p. 268. Oct. p. 276.] Hi igitur omnia negotia disponentes, animos pro Gallorum arbitrio ad pacem inclinabant, quae horum consilio conclusa, Europae exstitit fatalis. Licet postea singulorum acta scriptaque plenius


page 487, image: s511

indagarentur, Oxfordio captivo facto, Bullingbrockio et Ormontio ad causam dicendam vocatis, [Note: Prodiit haut ita pridem Rapport du Committé Secret nommé par la Chambre basse, a Amsterdam 1715. 8. et Articles d'accusation de haute Trahison, d'autres Grands Grimes, et de Malversation contre Robert Comte d'Oxfort. Auxquels on aiouté les Chefs d'Accusation contre Iacques Duc d'Ormond et contre Henri Vicomte de Bulingbrocke, a la Haye 1715. 8.] eventus tamen docuit, tandem bonam causam triumphare. Inter haec Guiscardius marchio ob commercium cum Gallis captivus factus atque iudicum examini relictus, inter quos Harlaeus erat, hunc arrepto cultro vulnerat, sed ipse a reliquis, qui aderant, diversis vulneribus adflictus, XXVIII. Martii fuit exstinctus. [Note: La Clef Mai 1711. p. 341. 416.] Augebantur interim Gallorum partes apud Anglos per novos constitutos ministros, dum nec deessent, qui de restituendo in regnum Iacobi II. filio putativo consilia agerent. Hinc apud Scotos Gordonia princeps advocatorum collegio numisma offerebat cum ipsius imagine atque insulis Britannicis,


page 488, image: s512

adiecta inscriptione REDDITE, quod variis motibus ansam dedit. [Note: La Clef Oct. 1711. p. 276. Vita ipsius reperitur im Bücher-Cabinet P. XIV. p. 733.] Hoc rerum statu pacis negotium apud Anglos magis promovebatur, maxime, dum in parlamento inferiori XVI. Februarii MDCCXII. proponeretur, foederatos Belgas potissimum, nec foederi nec officio suo satisfecisse, Anglosque plurimas fecisse impensas. [Note: Quid hac de re gestum, acta et scripta publicata servant, Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht Tom. I. p. 342. et speciatim Bücher-Cabinet P. X. p. 895.] Hoc ipsum Anglos a foederatis reddidit alienos, pacisque cogitationes iisdem sensim inspiravit. Hanc autem Galli, Tallardi primum artibus, qui, licet apud Anglos captivus, multa tamen fruebatur libertate, post per Menagerium MDCC XI. in Angliam missum propius urgebant, qui etiam eo rem perducebant, ut ipsi Angli per Priorium in Gallia de pace agerent. [Note: La Clef Decembr. 1711. p. 141.] Eugenius equidem princeps ad Anglos mittebatur, [Note: La Clef Mars 1712. p. 207.] ut eosdem a


page 489, image: s513

pace nondum matura averteret, eandem Electoris Hannoverani nomine publice exhibito scripto impedire conabatur marchio de Bedmar, [Note: Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht T. I.] exiguo tamen cum fructu, plerorumque animis Gallorum artibus iam dum occupatis, quam etiam regina, aucto prius Parium numero, XVII. Iunii MDCC XII. parlamento suo commendat. [Note: La Clef Aout 1712. p. 126. Legi meretur Histoire Succincte du dernier Parlement de le Grande Bretagne 1713. 8.] Induciae igitur Gallos inter atque Anglos XXII. Augusti MDCC XII. ad quatuor menses fuerunt publicatae, [Note: Armorum suspensio primum Iulio mense in castris Belgii fuit publicata La Clef Sept. 1712. p. 198. XIX. Augusti demum Parisiis per Bullingbrockium conclusa La Clef Octobr. 1712. p. 247.] quo ipso etiam foederatorum exercitum reliquerunt. His vero XII. Decembris elapsis, denuo per Bullingbrockium non solum fuerunt prolongatae, sed ipsa etiam pax conclusa, non nisi Traiecti publicanda. Primus huius pacis fructus erat, ut Praetendens, qui dicitur, cui Galli


page 490, image: s514

renuntiaverant, Gallia derelicta, in Lotharingiam abiret, [Note: La Clef Octobr. 1712. p. 253. Auril 1713. p. 247.] qui tamen contra pacem fuit protestatus. Nec finis motuum pace conclusa, dum partim Scoti de unione cum Anglis dissolvenda agerent, [Note: La Clef Aout 1713. p. 221. Septembr. 1713. p. 199. Novembr. p. 359.] partim binae istae factiones sibi invicem essent contrariae, ut post varios hinc inde habitos conventus, turbae fere intestinae exspectarentur. Inopina tamen mors Annae reginae, quae XII. Augusti MDCC XIV. accidit, rerum statum plane mutavit, proclamato statim Georgio Electore Hannoverano, eodemque in regnum evocato, multisque suorum adplausibus excepto, atque XXXI. Octobris sollenni more coronato. [Note: De hac exstant varia scripta. Legi etiam potest Zustandes Europae vierdtes Quartal, La Clef Oct. 1714. p. 225. Umstaendliche Relation der Reise Sr. Koeniglichen Maiestaet in Engelland Hamburg 1714. 8. Ausfuhrliche Nachricht von Engellaendischen Croenungen, Hamburg 1714. 8. Staats-Cantzelley Tom. XXIV. c. XII.] Conabatur equidem Praetendens, qui vulgo vocatur, ut Gallorum ope regna


page 491, image: s515

Britannica armata manu intraret, verum, his plane dissidentibus, sola protestatione contra Georgii coronationem fuit contentus. [Note: Exstat ista in La Clef Ianur. 1715. p. 36.] Hic autem mutatis aulae ministris, merita mitiorum satis compensans, regna sua feliciter gubernavit, in hoc curam ponens, ne Gallorum nimia potentia Anglis esset nocumento. Inde portum Mardycensem e regione Dunkerckae a Gallis noviter exstructum impedire conabatur. [Note: Scriptum hac de re regi Galliae exhibitum, una cum Gallorum responsione exstat in la Clef Ianur. 1715. p. 49. ElectaIur. Publ. T. VII. p. 549.]

§. 27. Gallia multis malis vexata. Regiae domus funera. Rex Ludovicus XIV. facto testamento moritur.

Gallia per haec tempora plurimum fuit perpessa. Diversis enim proeliis inferiores Galli, iam in eo erant, ut ablatis, quas occupaverant, terris alienis, intra proprios regni sui fines redigerentur. Accedebant publicae calamitates, egestas scilicet et penuria frumenti, pestis, funera. Instituebantur preces publicae, cista cum


page 492, image: s516

St. Genovesae reliquiis XVI. Maii MDCC IX. sollenni more ad avertenda haec mala circumferebatur, [Note: La Clef Iuin 1709. p. 372. 431. Iuillet p. 810.] quae tamen non nisi advecto ex Barbaria non solum, sed etiam ipsa Germania atque Belgio frumento finiebantur. Sic etiam Galliae oras varie tentabant foederati, in Picardia etiam prope Bononiam, atque ad Seltam et Agdam Languedoci cum classe adpellentes, [Note: La Clef Sept. 1710 p. 169.] eo potissimum fine, ut, qui adhuc in Gallis reliqui protestantes ipsis accederent, nihil tamen cum fructu peragentes. Id quod Gallos adfligebat maximum erat, quod regiae domus funera videret. Galliae enim Delphinus XIV. Aprilis MDCC XI. variolis fuit defunctus. [Note: La Clef Iuin 1711. p. 274. Auril 1712. p. 245.] Suffectus equidem ipsi fuit Ludovicus Burgundiae dux, cuius uxor tamen XII. Februarii MDCC XII. fuit exstincta, quam ipse maritus XVII. Februarii per mortem fuit secutus. [Note: La Clef Auril 1712. p. 249.] Delphini igitur nomen adeptus


page 493, image: s517

huius filius, minoris Britanniae princeps, qui VIII. Martii MDCC XII. fuit defunctus, [Note: La Clef Auril. 1712. p. 256. Mai p. 324.] huius fratre principe, sexenni [Note: Natus enim XV. Februarii MDCC X. La Clef Iuin 1714. p. 430.] in Delphini, et postea etiam in regis locum succedente. Hcc etiam regem eo permovit, ut II. Augusti MDCC XIV. exhibita in parlamento declaratione, filios suos naturales, Cenomanensem ducem et Tolosae comitem, tamquam legitimos, exstincta omni regia familia, successionis faceret capaces, atque facto testamento, tutelam Delphini iunioris et regiminis administrationem post mortem suam definiret. Hic igitur Magnus Ludovicus, postquam Persarum regis legatum regio adparatu audivisset, [Note: La Clef Auril 1715. p. 248. Aout p. 78.] et IX. Maii MDCC XV. Soldurii antiquum foedus cum Helvetiorum pagis catholicis renovasset, [Note: La Clef Sept. 1715. p. 96. Ipsum foedus exstat in Mercure Histor. Aout 1715. p. 150.] per aliquot hebdomadas aegrotus, demum Kal. Septembris MDCC XV, non


page 494, image: s518

sine cruciatu fuit exstinctus, constituto prius Aurelianensi duce, qui nomine Ludovici XV, antea Delphini, regno praeesset.

§. 28. Dux Andegavensis iuri suo in Galliam renuntiat. Lusitania. Mantuae dux moritur. Ducis Sabaudiae potentia valde aucta. Aliae mutationes in Italia.

In Hispania Andegavensis dux XII. Novembris MDCC XII. iuri suo in Galliae successionem, signatis non solum tabulis, sed etiam per iusiurandum, praesente Anglorum legato sollenniter renuntiat, Sabaudiae duces heredes declarans, exstincta ipsius posteritate, [Note: La Clef Sept. 1712. p. 161. Exstant renuntiationes litterae in Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht Tom. II. p. 329. et seqq. et La Clef Ianur. 1713. p. 61.] dum interim Gallorum principes regii sanguinis iuri suo, quod in Hispaniae regna possint praetendere, renuntiarent. [Note: Exstant litterae in Actes et Memoires Tom. II. p. 364. et La Clef Mai 1713. p. 314.] Exstincta etiam MDCC XIII. uxore regia Sabaudiae principe, anno sequenti Elisabetha Parmensis Odoardi III. filia ipsi per legatum primum in


page 495, image: s519

matrimonium fuit copulata, noviter in Hispaniam ducta. Lusitania per matrimonium Ioannis V. regis cum Maria Anna, Leopoldi Imper. filia [Note: Caeremonias vide im Bücher-Cabinet P. VII. p. 266.] Austriacae domui magis fuit iuncta, et foederatorum partibus, ad pacem Traiectensem usque adhaesit, licet praecipui aulae ministri Gallis favisse videantur, quo factum, ut rem suam contra Gallos languidius agerent. In Italia Carolus IV. Mantuae dux v. Iulii MDCC VIII. fuit exstinctus, [Note: La Clef Sept. 1708. p. 186.] Lotharingiae duce materno iure [Note: Lotharingiae dux satisfactionem petit de Montisferratensi marchionatu Sabaudo cesso. Actes et Memoires Tom IV. p. 367. Inde quoque materno iure allodialem petit sirccessionem. Eleonora enim Maria Ferdinandi III. filia ex Eleonora Mantuana, Carolo Lotharingo nupta, mater erat ducis Leopoldi, Iosephi, Caroli. Vid. Electa Iur. Publ. Tom. IV. p. 1043.] atque Guastallae, hoc quidem ex adgnationis iure, successionem petente, sed Imperator dictum ducatum porro conservavit. De Imper. controversiis cum Papa superius iamdum fuit dictum. Sabaudia ex


page 496, image: s520

bello Hispanico plurimum profecit. Obtinuit enim praeter territorium Alexandrinum atque Lomellinum Mediolanensis ducatus, marchionatus Montisferratensis partem, quae olim Mantuani ducis fuerat, tamquam praemia societatis contra Gallos. Per Traiectensem vero pacem Siciliae regnum nactus, [Note: Art. V. Pacis Traiectensis.] in quo ut XXIV. Decembris MDCC XII. fuit coronatus, [Note: La Clef Mars 1714. p. 168.] statum Siciliae ordinavit, imper. tamen nec dum ipsum pro rege adgnoscente. In Parmensi ducatu ex papae consensu anno MDCC XIV. successio, exstinctis masculis, ad feminas etiam fuit definita. Mutinensis dux, protestante licet principe, II. Martii MDCC XI. a Iosepho imperatore investituram Mirandulani principatus, quem pretio redemerat, obtinuit. [Note: La Clef Iuillet 1710. p. 25. Aout p. 87. Mai 1711. p. 326.] Eodem modo Genuenses Finaliensem marchionatum ab imp. anno MDCC XIII. sibi vindicant. [Note: La Clef Oct. 1713. p. 255. Nov. p. 337.]


page 497, image: s521

§. 29. Bellum intestinum apud Helvetios ortum ex controversia inter eos et abbatem monasterii S. Galli agitata. Causa Masneriana.

Apud Helvetios multi animorum motus. Causam primum dabat comitatus Toggenburgensis, cuius plenam superioritatem in sacris et civilibus monasterii St. Galli abbas adfectabat, incolis non nisi certa ratione se ipsi obligatos esse profitentibus, immo libertatem suam religionis et iurium contra ipsum mascule defendentibus. [Note: Varia scripta et Acta publica hac in causa in comitiis fuerunt exhibita. Inter haec a Toggenburgensium parte prodiit Gründliche Information von der Toggenburger Freyheiten und Gerechtigkeiten und daher mit dem Abt von S. Gallen entstandenen Irrungen 1713. cui tamen a parte abbatis etiam fuit responsum. In compendio controversiam docet, Wahrhaffter und gründlicher Entwurff, worauf das entzwischen dem Fürstl. Stift St. Gallen und der Landschafft Toggenburg nunmehro lange Zeit obgeschwebte Streit-Geschaefft eigentlich beruhet. Gedruckt 1710. 4. cui tamen singulari scripto respondit St. Galli abbas. Vid. Hamb. Histor. Remarquen 1710. p. 298. LaClef Aout 1709. p. 116. Iuill. 1709. p. 32. Aout p. 138. Iuill. 1710. p. 22. Oct. p. 248. Iuin 1712. p. 424. Accessit etiam les Delices de la Suisse Memoire instructif sur les Causes de la Guerre arrivee en Suisse l'an. 1712.]


page 498, image: s522

Causam illorum ex antiquo protectionis iure Tigurinorum et Bernensium pagi suscipiebant. Coeperunt controversiae ineunte hoc saeculo, quae tamen cum in diversis conventibus componi nequirent, postea in tantum invaluerunt, ut M DCC XII. Tigurini una cum Bernensibus non Toggenburgensem solum comitatum, sed etiam abbatiae St. Galli terras armata manu occuparent, direptis omnibus, quae abbatis erant, insigni etiam bibliotheca monasterii. [Note: La Clef Sept. 1712. p. 175.] Ex hoc turbae Helvetiorum intestinae, dum abbatis causam contra Tigurinos et Bernenses agerent Lucernenses, Urienses, Suitii, Underwaldii et Tugienses a papa potissimum concitati. Et licet Imperatoris, Galliae et M. Britanniae legati varie de componendo hoc dissidio laborarent, ventum tamen ad arma fuit. Ast, armis et fortuna superiores Tigurini ac Bernenses, Badensem comitatum una cum villis Mellingen, Bremgarten, Keyserstul, Klingnau, Thurgoviam et Rheni


page 499, image: s523

vallem, quae hucusque communes fuerant, occupant, [Note: La Clef Iuill. 1712. p. 29. Aout p. 103. Electa Iur. Publ. Tom. IV. p. 551. 698. 781.] et postquam praelio ad Wilmagam XXV. Iulii MDCC XII. facti superiores, catholici pacem praetulerunt, quae primum XVIII. Iulii MDCC XII. cum Suitiis, Underwaldiis et Tugiis Aroviae fuit signata, post invito licet papa, etiam cum reliquis, qua Badensis comitatus una cum reliquis, quas occupaverant, villis, Bernensibus atque Tigurinis cedebatur, Toggenburgensium privilegia confirmabantur, controversiae cum abbate S. Galli ulteriori compositioni relinquebantur, [Note: La Clef Sept. 1712. p. 24. Nov. p. 257. Exstat instrumentum pacis in Electis Iur. Publ. Tom. IV. p. 881.] quae tamen nec dum fuit secuta, dum Helvetii imperatoris arbitrium, ad quod tamquam imperii Status prouocaverat abbas S. Galli, recusarent. [Note: La Clef Nov. 1712. p. 334.] Alterum, quod Helvetios turbavit, negotium erat causa Masneriana. Thomas enim Masnerus, ???2 La Clef Sept. 1712. p. 177.


page 500, image: s524

senator Curiae Rhaetorum Imperat. plurimum devotus, Gallis maxime nocebat. Hi de vindicta solliciti, filium ipsius Genevae studiis vacantem per insidias captivum in Galliam ducebant, quod ipse ulturus, Gallorum non solum secretarium Merueilleux Curiae commorantem, sed etiam Vindocinensem ducem, magnum Galliae Priorem, Venetiis Curiam tendentem, dum imperatoris terras transiret, XXVIII. Octobris MDCC XI. captivum fecit, in Tirolensem comitatum, inde in Bavariam abductum. [Note: La Clef Ianur. 1711. p. 51. 121.] Haec detentio plurimum Gallos commovebat, qui non solum de liberando duce, sed etiam condemnando Masnero admodum erant solliciti. Grisones equidem se huius culpae participes non reddebant, potius Masnero mandabant, ut ipsum III. Februarii MDCC XI. liberaret, idque Gallorum regis legato significabant, hoc tamen ideo recusante, quod imperatoris esset captivus. [Note: La Clef Feur. 1711. p. 122. Mars 1711. p. 170. Aur. p. 254.] Urgente tamen legato Gallico,


page 501, image: s525

Masnerus per Suitiorum sententiam, ob violatum territorium et quod citatus non compareret, fuit proscriptus, Grisones vero ducis restitutionem ad XV. Aprilis iterum mandant, constituto Ilantiae iudicio, quod singula Masneri facta examinaret. [Note: La Clef Mai 1711. p. 325. Iuin. p. 386. Iuill. 1711. p. 29. Sept. p. 181.] Ad hoc citabatur Masnerus XI. Augusti termino praefixo, ast, dum non compareret, penitus proscribebatur, statuto in caput ipsius pretio, bona fisco addicebantur, [Note: Exstat haec sententia in La Clef Oct. 1711. p. 160.] licet ipse, publicatis variis scriptis, se defenderet, [Note: Prodiit potissimum Facti Species cum Responso Collegii Iuridici Tubingensis Tubingae 1713. f. Electa Iur. Publ. Tom. III. p. 995. Tom. IV. p. 369.] tandem vero Feldkirchi Tirolensis comitatus MDCC XII. fuit exstinctus. [Note: La Clef Novembr. 1712. p. 33.]

§. 30. Belgium Hispanicum imperatori restitutum. Pax Traiectina et Rastadtensis.

In Belgio, praeter bellorum apparatus, Philippus Andegavensis Bavariae Electori Hispanicas provincias cedebat, id quod Traiectensi pace fuit


page 502, image: s526

confirmatum. [Note: Promissio iamdum VII. Novembris MDCC II. a Gallorum rege fuerat facta. Postquam autem de pace agi coeptum, Belgii Hispanici provinciae Electori cedebantur, concesso de ista re diplomate Madriti II. Ianuarii MDCCXII. quod exstat sub finem Tomi primi Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht. Hoc tamen sub certis saltim Conditionibus fuit factum, quae reperiuntur Tom. II. p. 313.] Hinc etiam cives Namurcenses et Luxenburgenses XVII. Maii MDCC XII. sollenni iureiurando se Electori obligarunt. [Note: La Clef Iuillet 1712. p. 59.] Has tamen per pacem Rastadtensem atque Badensem Imperatori restituit Elector. De finium securitate, inter Imp. atque Belgas foederatos Antwerpiae superiori anno MDCC XVI. transigi coeptum, negotio nunc ad finem fere perducto. Tandem vero post bellum multorum annorum de pace agebatur. Primus Gallorum conatus post proelium ad Cassanum erat, dum MDCCV per nuntium papalem Hispanicae monarchiae partem Austriacae domui Galli offerrent, quod dum caesar recusaret, rex a papa anno MDCC VII, ut medium se gereret inter partes litigantes,


page 503, image: s527

petebat, [Note: Actes et Memoires touchant la Paix d'Utrecht Tom. I. p. 13. Memoires sur la Conduite de la presente Guerre Tom. I. p. 33.] nec dum tamen foederatis consilium adprobantibus. Sic etiam post proelium ad Ramilliacum Bavarus, datis ad Belgas atque Marloborugium litteris, pacis conditiones offerebat. [Note: Actes et Mem. Tom. I. p. 1.] Tandem vero eo res devenit, ut Halae Brabantiae Belgarum legati, Renswoudius et Bergius cum Rovillio a Gallis misso Martio mense MDCC IX. de capitibus, quae praeliminaria dicuntur, invicem agerent, [Note: La Clef Auril 1709. p. 320.] idque Rovillius obtineret, ut ipsi Hagam Comitum venire concederetur, licet, dum inconveniens videretur, ipsum habere propiorem, Antwerpia statim adsignaretur, Gallis ipsi adhuc Voisinum adiungentibus. [Note: La Clef Mai p. 348. Iuin p. 411.] Ibidem cum Belgarum legatis solummodo agebatur, id quod Caesarem potissimum, Anglos etiam commovere videbatur. Postquam autem Torcius marchio MDCC IX. Hagam Comitum


page 504, image: s528

venisset, [Note: La Clef Iuin 1709. p. 412.] accedebat a Caesaris parte, Eugenius princeps, una cum Sintzendorfio comite, ab Anglis Marloborugius et Townsandius, qui XXVIII. Maii inter se de XL. articulis [Note: Exstant isti in Actes et Mem. Tom. I. p. 17. La Clef Iuin 1709. p. 54. Aout p. 92. Bücher-Cabinet P. XI. p. 342.] conveniebant, qui fundamenti loco esse possint ad pacem futuram. Hos cum Torcius ad regem suum deferret, hic reiciebat, et Rovillium avocabat. Durum potissimum regi videbatur, quod foederati postularent, ut nepotem suum, Andegavensem ducem, ipse de throno deturbaret. [Note: La Clef Iuill. 1709. p. 21. 47. 60. 84. 92.] Hoc dum mitigari vellet, Mordici atque Gertruydenbergi [Note: Facti fuerunt a IX. Martii usque ad XXV. Iulii. La Clef Auril 1710. p. 271. 315. Iuin p. 413. Iuill. p. 41. 108. 196. Leben Iosephi P. II. p. 552.] novi conventus cum Belgis fuerunt habiti, sed sine successu, Gallis nihil aliud contendentibus, quam ut inter foederatos aemulationem concitarent, atque magnum illorum foedus distraherent.


page 505, image: s529

Tandem vero dum, mutato Anglorum statu, rigidiores, Gallorum artibus seducti, ad pacem inclinarent, eo rem per Staffordium et Bullingbrockium deducebant, ut Universalis de pace congressus Traiecti, ineunte anno MDCC XIII. institueretur, [Note: La Clef Feur. 1712. p. 121.] caesare licet protestante. Turbare quodammodo videbatur pacis consilia, quod Gallorum legatus Menagotius, ob iniuriam, ministris suis a ministris comitis de Rechtern illatam, satis sibi fieri peteret. [Note: Electa Iur. Publ. Tom. V. p. 1. La Clef Octobr. 1712. p. 216.] Lite tamen composita, armorum etiam suspensione cum Anglis et Lusitanis conclusa atque prolongata, tandem cum Anglis, Belgis, Lusitanis, Sabaudis, Borussis pax XII. Aprilis MDCC XIII. fuit signata. [Note: Pacis tractatus et quae aliae in Traiectensi congressu fuerint exhibita, exponunt Actes et Memoires touchant la Paix d'Utrecht Tomis IV. Lettres Galantes Tomo VI. Bücher-Cabinet P. XVI. XVII. XVIII.] Galli equidem varie tentabant, qua ratione etiam cum Germanis pacem haberent,


page 506, image: s530

sed bello nihilominus apud eosdem continuato, tandem per Eugenium atque ducem de Villars XXV. Novembris MDCC XIII. Rastadtii convenientes, post multas deliberationes nocte inter VI. et XIII. Martii media MDCC XIV. pax etiam imperii nomine fuit signata, eademque ab imperatore et imperio, atque Gallorum rege non solum fuit ratihabita, [Note: Plenius haec exponuntur in Historie Rastadtischer Friedenshandlungen, quae Ienae 1714. 4. prodiit, ubi etiam pacis instrumentum reperitur.] sed etiam per pacem Badensem apud Helvetios XII. Septembris denuo fuit confirmata. [Note: De pace Badensi Fabri Staats-Cantzelley Tomo XXIV.]

§. 31. Russorum monarcha. Varii apud Turcas motus: Walachiae princeps capite plexus. Obsessae a Mauris in Africa urbes.

Russorum monarcha de irruptione in Sueciam et firmandis sibi, quas bello adquisiverat, provinciis sollicitus, Livoniam Imperii iuri directo offerebat, si ipse inter Imperii Status reciperetur, hoc ipso firmiorem sibi eiusdem provinciae possessionem adserere conatus. Sic etiam in


page 507, image: s531

muniendo, excolendoque Petersburgo, quod MDCC III. in Newa insula Ingriae exstrui coeperat, fuit sollicitus. [Note: Prodiit H. G. Exacte Relation von der neuerbaveten Vestung und Stadt Petersburg, Leipzig 1713. 8.] Apud Turcas ineunte anno MDCC III. novi motus. Postquam enim magnus illorum Vezirius, Artabanus Bassa, Gallorum causam ageret, et Turcas ad bellum contra Imper. concitare conaretur, iussu Sultani strangulabatur, constituto in eius locum Reis Effendi. Neque tamen haec mutatio ad motus istos sedandos sufficiebat, quin potius communi excitato tumultu, deposito Sultano magno, frater illius Achmet imperatoris solio imponebatur. Varii etiam apud Turcas motus, postquam Suecorum monarcha in horum terris asylum quaesivisset. Primum erat, quod Walachiae principem Russis faventem a dignitate sua removerent, constituto Mauri Cordati filio primogenito. [Note: La Clef Mars 1710. p. 133.] Post pacem Falicinensem imputabatur Magno Vezirio, Mechmet Baccha, quod Russorum


page 508, image: s532

pecunia corruptus, pacem hanc procuraverit, ideoque in Rhodum insulam deportabatur, substituto eidem Isouff Baccha, qui hucusque Ianizaris praefuerat; [Note: La Clef Mars 1712. p. 190.] qui tamen XII. Novembris MDCC XII. idem fatum fuit expertus, suffecto eidem Nessangi Solimann Baccha. [Note: La Clef Feur 1713.] Annus MDCC XIV. Walachiae principi erat fatalis, qui Sultani iussu d. XVII. Augusti, postquam a dignitate fuisset deiectus, Constantinopoli capite fuit plexus, magno ipsius thesauro in fiscum relato, suffecto eidem Stephano Contacuzeno comite. [Note: Zustand von Europa IV. Quartal p. 1048.] Montenegrini etiam Dalmatiae accolae contra Turcas rebelles ab iisdem fuerunt sopiti. Mauri in obsidendis Hispanorum urbibus in Africa pergebant. Milites equidem, qui praesidium in St. Gregorii castro prope Oranum tenebant, se ad septendecim saltim atque incitas redactos videntes ac se in locis subterraneis occultantes, Mauros turmatim irrumpentes, accenso


page 509, image: s533

pulvere pyrio secum in aerem miserunt [Note: La Clef Feur. 1708. p. 85.] Ipsum Oranum demum per plures annos iam a Mauris inclusum post sex mensium obsidionem illis ab Hispanis fuit cessum. [Note: La Clef Mars 1708. p. 154. 246.] Ceutam vero post octodecim annorum obsidionem nec dum occuparunt, licet varie tentatam. [Note: La Clef Octobr. 1712. p. 244.] Anno MDCC XXXIII. Oranum haud diu oppugnatum occupaverunt, firmoque muniverunt praesidio.

§. 32. Res ab Anglis et Gallis in Africa gestae.

Nec Americae quies. Angli equidem Septembri mense MDCC XI. Quebecum novae Franciae frustra tentabant, tempestate impediti. [Note: La Clef Dec. 1711. p. 408.] Septembri mense Galli Rio Ianeiro urbem Brasiliae praecipuam invadunt, devastant, atque insigni praeda onusti in Galliam revertuntur. [Note: La Clef Auril 1712. p. 230.] Insequenti anno Galli, Cassardo duce Portugallorum insulam St. Iacobi invadunt, urbemque metropolim


page 510, image: s534

diripiunt. [Note: La Clef Octobr. 1712. p. 237.] Inde in Belgarum coloniis Sutinamensibus multam praedam faciunt. [Note: La Clef Mars 1713. p. 172. Auril p. 271.] Damnum, quod Hispani, improba nocendi libidine ducti, Anglis in America intulerunt, ut iuste resarciatur, publice et sollemniter MDCC XXXI. Angli postularunt.

§. 33. Controversia de cultu Confucii apud Sinenses agitata quam papa componere studet.

Nec reticendi sunt Sinensium motus circa religionem christianam. Superstitiosus Sinensium cultus, quem Confucio aliisque maioribus suis exhibebant, in causa fuit, quae potissimum christianae religioni impedimento erat, ad quam alias proni videbantur. Societatis Iesu consortes moribus Sinensium se attemperantes, cultum istum bene cum religione christiana stare posse existimabant, quibus Dominicani contradicentes, decretum papale opponebant, quod isti varie evertere conabantur. [Note: Fontes huius controversiae eleganter exponit Io. Fr. Buddeus in diss. de superstitioso mortuorum apud Chinenses cultu Halae 1701. 4. Einleitung zur heutigen Historie p. 633. 726. 1708.] Nostra demum aetate


page 511, image: s535

mittebat papa Tournonium Cardinalem, legatum a latere, ad lites hasce componendas. Verum, dum hic Dominicanis accederet, et XXV. Ianuarii MDCC VII. publice proposito decreto, hunc cultum cum fide christiana stare minime posse adfirmaret, [Note: Reperitur hoc decretum in La Clef Auril 1709. p. 258.] Iesuitis vero faveret Imp. terris Sinensibus exire iussus fuit. Sorbonicus doctor, qui ipsi interpretis loco accesserat, Maigrot, episcopus Cononensis primum Iesuitarum artibus captivus factus, post etiam ex omni imperio fuit eiectus. [Note: La Clef Iuin. 1708. p. 417. Nov. p. 405.] Omnis culpa in Iesuitas redundabat, quam variis scriptis a se avertere tentabat. [Note: Prodiit Lettre á un Prelat, sur un ecrit intitulé lettre de Mr. le Cardinal de Tournon Patriarche d'Antioche, á Mr. Maigrot Eveque de Conon, de qua La Clef Feur. 1706. p. 142. Auril p. 278.] Turbabat hoc negotium papam, qui in diversis congregationibus illud examinabat, [Note: La Clef Mai 1709. p. 325. Ianv. 1711. p. 19.] atque


page 512, image: s536

demum per decretum VIII. August. MDCC IX. causam Tournonii defendebat. Id quod tamen Iesuitae evertere variis artibus fuerunt conati.

§. 34. Anni 1714. et 1715. principum regumque domibus fatales.

Fatalis potissimum fuit, annus MDCC XIV. regum principumque familiis. In Dania equidem regis, qui nunc est, mater, Charlotta Amalia, Hassiae princeps cum morte vitam commutavit. In Hispania Maria Anna Sabaudica, Philippi Andegavensis coniux. In Anglia Anna regina sine posteris. In Gallia Carolus Biturigensis princeps, nepos regis sine posteritate fuit exstinctus. Idem fatum expertus Ferdinandus, princeps Florentiae hereditarius. Eodem hoc anno exstinctus Vincentius Gontzaga dux Guastallae. Germania nostra deplorat mortem Antonii Ulrici ducis Guelferbytani, Sophiae Hannoveranae, quae Magnae Britanniae throno fuerat destinata, Friderici Erdmanni Merseburgensis, et Friderici Henrici Citicensis


page 513, image: s537

principis. Gallia vero hoc ipso anno MDCC XV. Septembri mense, quo haec scripta sunt, magni regis sui mortem deplorat. Reliquorum ac Principum mors infra in tabulis ponetur ante oculos.

§. 35. Silesiis exercendae religionis libertas restituta. Puerorum puellarumque in Silesia conventus. Clausula articuli IV. pacis Ryswicensis. Pactum inter Borussiae regem et electorem Palatinum. Duo templa diruta.

Talis status bellorum et civilis: non defuerunt diversae circa religionem mutationes. Dum apud Saxones haeret Suecorum rex, Silesiorum curam habebat. Hi enim depressa religione evangelica saepius conquesti, [Note: Tota res redit ad Pacis Westphaliae art. V. §. 13. Silesiae autem principes Augustanae confessioni addicti, duces scilicet in Brieg, Liegnitz, Munsterberg et Oels, itemque civitas Wratislaviensis, in libero suorum ante bellum obtentorum iurium et privilegiorum, nec non Augustanae confessionis exercitio, ex gratia Caesarea et regia ipsis concesso, manutenebuntur. Vid. et der Euangelischen Schlesier bisheriges sehnliches Seufzen und Flehen Freyburg 1707. f.] nunc in partes regem Suecorum vocabant. Hic suarum partium


page 514, image: s538

esse putavit prospicere, ut quae pace Westphalica promissa erat, religionis libertas servaretur. Res agebatur cum caesare, et demum interventu Anglorum Belgarumque ita componebatur,[Note: Alt-Ranstedti XXII Augusti MDCC VI. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 244. Bücher-Saal P. V. p. 910.] ut promissa Silesiis religionis libertate, prout pace Westphalica decretum fuerat, mutua inter caesarem et Suecos amicitia firmaretur. Res etiam Octobri mense feliciter coepta, plures ecclesiae Augustanae confessioni addictis restitutae et pleraque iam ad effectum deducta. In sequenti anno MDCC VIII. pueri puellae que in diversis Silesiae partibus, motu quodam singulari, ut quidam existimabant, inducti, vel Suecorum saepius preces publicas instituentium exemplo moti, sub dio conveniebant, orantes, hymnosque canentes, praecentore constituto, ita, ut nec magistratus, nec parentum minis averti potuissent, donec hic Zelus, qui per annum fere


page 515, image: s539

duraverat, [Note: In libro, qui Sammlung zum Bau des Reichs Gottes, inscribitur, hic motus Silesiae peculiari operationi Numinis adscribitur, et confirmatur, beatum theologum Vinariensem ac Salfeldensem Io. Gottl. Hillingerum in istorum puerorum numero fuisse.] iterum deficeret. [Note: De hoc Silesiorum statu plenius in Schlesischer Kirchen-Historie Leipz. 1708. 8. p. 386. 649. Electa Iur. Publici Tom. I. p. 160. Staats-Cantzelley Tom. X. p. 76. Tom. II. p. 2. Bücher-Saal P. V. p. 925. Simile fere exemplumad a 1212. refert Godefridus Monachus: ipso etiam anno ex omni Francia et Teutonica pueri diversae aetatis et conditionis cruce signati, ad subuentionem sanctae terrae, Ierosolymam proficisci divinitus sibi imperatum affirmabant. Quorum exemplo multitudo iuvenum et mulierum cruce se signisicantes cum eis ire disponunt. Quibus etiam quidam maligni homines admixti ea, quae exstulerant et a fidelibus quottidie accipiebant, nequiter et furtive subtrahentes occulte recesserunt: quorum unus Colonia comprehensis suspendio vitam finivit. Multi etiam illorum in silvis et desertis locis aestu, fame, et siti perierunt: alii Alpes transgressi, mox ut Italiam intraverunt, a Longobardis spoliati et repulsi cum ignominia redierunt. Sic etiam Albertus Argent. p. 150. ducentorum puerorum duodecim annorum a. 1349. sese flagellantium exemplum refert.] In comitiis de abolenda clausula IV. articuli pacis


page 516, image: s540

Ryswicensis saepissime fuit deliberatum, Statibus catholicis potius pro conservanda extendendaque eadem sollicitis. [Note: Clausula haec est: religione tamen Catholica Romana, in locis sic restitutis, in statu, quo nunc est, remanente: Acta et scripta publica de hoc negotio reperiuntur in Fabri Staats-Cantzelley Tom. III. IV. XIV. XV. Bücher-Saal P. VIII. p. 504. Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 477.] Sic etiam de religionis componendo negotio in Palatinatu, de pressa religione conquerentibus protestantibus, inter Borussiae regem atque Electorem Palatinum MDCCV. convenit de securitate non solum religionis, sed etiam reditibus ecclesiasticis, quo tamen reformatis potissimum fuit prospectum, Lutheranis adhuc principum auxilia petentibus. [Note: De hoc negotio legi meretur Uöllige Religions-Negotiation bey Sr. Churf. Durchl. zu Pfaltz 1701. f. quo libro varia acta publica circa tentatam compositionem continentur. Electa Iur. Publ. Tom. I. p. 418. Tom. II. p. 718. 839. Tom. III. p. 194. Bücher-Saal P. IX. p. 790. conf. illustris Strunii Pfaeltzische Kirchen-Historie.] Sic etiam caesaris iussu templum Teichenaviense ad Silesiae sines fuit dirutum. [Note: Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 81.] Idem fatum


page 517, image: s541

expertum fuit templum Burschedense prope Aquisgranum eo quod post annum decretorium 1624. fuisset exstructum. [Note: Electa Iur. Publ. Tom. VI. p. 759.]

§. 36. Cebennensium in Gallia ob religionem vexatio.

In Gallia novi ob religionem motus Cebennensium. [Note: Vid. Io. Christ. Becmanni Hist. Cebennensium, Mernoires de Cuiscard. et de Brucys Histoire du Fanatismé de notre temps, a Paris 1692.] Hi enim cum evangelicae veritatis puritatem contra Pontificiorum abusus omni adhuc tempore desenderent, sub medium tamen saeculi cultu sacrorum privabantur. Haec autem minime impediebant, quo minus conventus suos in silvis et locis abditis adhuc celebrarent. Verum, cum ineunte saeculo novo, episcopi hos illorum conventus turbarent, multis etiam illorum supplicio adfectis, ventum est ad arma; saepius victores Cebennenses, demum devicti, fugati, occisi, vel ad pontificiorum ritus adacti, pagis eorundem plerisque excisis. Quibus evadere datum est, vel ad Helvetios transierunt, vel ad Anglos, Belgasque. Et cum multi illorum


page 518, image: s542

Londini nova profiterentur prophetiae dona, et conventus agerent, res penes tumultum erat, [Note: Orti motus M DCC VII. De horum vero miraculis et prophetiis vide Le Theatre sacre des Sevennes a Londres 1708. 8. cuius auctor est Maximilianus Masson. vid. La Clef Feur. 1708. p. 130.] ita ut iussu magistratus conventus prohiberentur, et novi prophetae, quos vocabant, urbe eicerentur.

§. 37. Lites in Anglia inter duas factiones auctae. Libri et Sacheverellii sermones ibidem combusti. Whistoni Arianismus.

In Anglia lites inter episcopales rigidos et crypto presbyterianos incrementa maxima ceperunt, his quidem eam de magistratu politico sententiam, quam Thomas Hobbesius olim defenderat, illis oboedientiam passivam, Lesleo potissimum, [Note: Lesleus partibus episcopalium addictus, et variis sermonibus adversus Socinianos publicatis clarus, peculiari scripto, cui titulus The Rehecarsal, quod hebdomadibus singulis per aliquot temporis spatium continuavit, potentiam regum mirum in modum extulit, et Christianorum coetui non conformistas annumerare dubitavit. Notus et Io. Angate contionatoris Anglicani tract tit. The plain Truth, in quo non consormistas artibus Iesuitarum favere asserit.] Sacheverello et


page 519, image: s543

Atterburyo ducibus acerrime tuentibus. In eodem regno, parlamenti iussu Socinianorum et atheorum libri, qui magno numero ibidem publicantur, flammis deleti. Quod fatum et Henrici Sacheverelli, contionatoris Londinensis nostra aetate famosissimi sacri sermones sunt experti. Nam hic eo processerat audaciae, ut coetus christianorum omnes, in quibus episcopale regimen ecclesiasticum non receptum erat, profanos et impios, eosque Britanniae proceres, qui Presbyterianorum partibus favere videbantur, ecclesiae Britannicae proditores appellaret. Cum et regum potentiae fere omnia tribueret, hac thesi sua notissima Iacobi II. tyrannidi patrocinari plerisque visus fuit. Magnas etiam turbas liber Tyndalli de ecclesiae Anglicanae iuribus, maiores motus Whisthoni Arianismus [Note: Vid. celeb. D. Io Frid. Wuchereri vindiciae aeternae Christi divinitatis adversus Whisthonum.] excitavit. Hic enim in Cantabrigiensi academia mathematum professor incauta Patrum lectione mirum in modum deceptus,


page 520, image: s544

quicquid in primaevorum Patrum scriptis cum praeconceptis suis opinionibus putaret quomodocumque convenire, arripuit, et ad consensum ecclesiasticae antiquitatis subinde provocans, insana haec dogmata magna industria vel hodie propagat. [Note: Confer Gabrii essay upon Two Arabyck Manuscriptus, qui liber Oxonii 1711. prodiit 8. in Act. Erud. 1712. p. 202. recensetur.] Nec silentio praetermittendae sunt blasphemae impugnationes miraculorum Christi, factae a Thoma Woolstono: [Note: Vid. inprimis celeb. Chr. Gottl. Ioecheri disput. de Woolstoni paralogismis de miraculis Christi, cuius cap. 1. historiam litium Woolstoni exhibet.] quae et ab Anglis et a Germanis vario modo non solum prostratae, sed etiam in nihilum plane redactae sunt.

§. 38. Novum testamentum a Quesnellio editum. Bulla antiquesnelliana.

In Gallia haud exiguum strepitum lites Quesnellianae excitarunt. Quippe Paschasius Quesnellius oratorii Berulliani Parisinus presbuter, ob dissertationes ecclesiasticas in opera Leonis M. et


page 521, image: s545

alia ingenii monumenta satis notus anno 1671. Gallicano idiomate ediderat Novum Testamentum notis moralibus illustratum, quae editio quatuor tantummodo evangelistas continebat, nam reliqui novi foederis libri in altera editione anno 1687. accedebant. Magno inter Romanenses applausu hoc opus est receptum, hinc et saepissime licet non semper sub eodem titulo recusum fuit, episcoporum etiam quorundam, imo ipsius Sorbonnae calculo est comprobatum. Speciatim Parisiensis archiepiscopus Ludovicus de Noailles edito anno 1687. mandato, cum Catalaunensis adhuc episcopus esset, id commendavit, et in dioe cesin suam introduci voluit, etsi eam ob rem deinceps gravissimas subire molestias coactus fuerit. Cum enim archiepiscopus hic Iesuitis parum gratus esset, eosque librorum quorundam ab ipsis compositorum proscriptione irritasset, eodem tempore, quo anno 1703. Quesnellius Bruxellis Galliae regis iussu in carcerem coniceretur, (e quo tamen amicorum ope eodem


page 522, image: s546

anno evasit, et se in foederatum Belgium contulit) episcopum Aptensem permoverunt, ut editio anno 1703. mandato Quesnelliani N. T. lectionem in dioecesi fua interdiceret. Quo facto Cardinalem Noallium, qui hocce N. T. approbaverat, in Iansenismi suspicionem adducere studebant. Aptensis episcopi exemplum postea et alii Galliae praesules, Ruppellensis, Luconensis, tandem et Vapincensis sunt secuti, qui contra N. Test. istud mandata publicarunt. Ludovicus Noallius, ne sibi hac in parte deesset, anno 1711. in dioecesi sua mandatum publicavit, quo lectionem mandatorum antea memoratorum interdixit, quod cum applausu singulari exciperetur, Iesuitae a Galliae rege impetrarunt, ut ad pontisicem Romanum res omnis deferretur. Quod cum factum VIII. Septembris MDCCXIII. apostolica constitutio est promulgata, in qua centum et una propositiones ex annotationibus [Note: Exstat haec constitutio Clementis in La Cles Feur. 1714. p. 81.] Quesnellii moralibus


page 523, image: s547

tamquam captiosae et proximae haeresi condemnabantur. Haec bulla magnas in Gallia turbas excitavit, Noallio et aliis eidem acriter se opponentibus, aliis e contrario hanc constitutionem sine limitatione recipiendam esse contendentibus. [Note: Conf. Io. Franc. Buddei Pelagianismum in Ecclesia Rom. per bullam a Clemente XI. promulgatam triumphantem. Iaegeri Bullam pontificis Clementis XI. contra Quesnellium sub examen vocatam p. 49. Io. Friekii inclementiam Clementis XI. examinat. Dissert. I. c. III. p. 44. seq. Conf. Ienichii Histor. et Examen bullae Anti-Quesnellianae.]

§. 39. Consecratio a papa facta. Tranguebar.

Anno MDCCXII. Clemens XI, papa XXII. Maii Pium V. olim papam, ordinis Dominicani, Antonium Auellinum, Clericum Theatinum, Felicem Cantalicium ordinis Capucini et Catharinam Bononiensem sollenni ritu retulit in nu merum sanctorum. [Note: Vid. Buddei Oratio de origine canonisationis in ecclesia Romana.] Qui honos etiam postea contigit Io. Nepomuceno, qui olim uxoris Imp. Wenceslaia confessionibus fuerat; acta istius canonisationis


page 524, image: s548

Viennae typis exscripta sunt. Pergunt etiam Dani in convertendis Mauris, regionis suae Tranguebar, quam in oris Malabaricis tenent. [Note: De hoc variae iam prostant relationes Bartholomaei Ziegenbalgi et Henrici Plutscho.] Immo anno M DCC XXXIV. rex Danorum aliquot theologos in Groenlandiam ablegavit, ut ibi conversio incolarum redderetur facilior. Sicuti anno M DCC XXXIII. rex M. Britanniae ingentem Salisburgensium Euangelicorum numerum in novam Georgiam transportandum curavit, evangelii ibi propagandi causa.

§. 40. Calamitates Italis aliisque divinitus immissae.

Taceamustot naturae miracula. Inter haec terrae motus per semestre spatium apud Italos continuus, cum diversarum urbium [Note: Ortus Februario mense MDCCII. Multa fuerunt perpessae urbes pontificiales Nortia, Spoletto, Cascia. In regno Neapolitano la Posta, Civita Reale, Visco Leone. Multae urbes plane submersae. Roma etiam non extra periculi aleam fuit. Novus motus III. Martii 1708. Calabriam nimium adflixit. La Clef Mai 1708. p. 341.]


page 525, image: s549

insigni detrimento. Accedebat eodem anno violentus ille turbo, quo tot homines navesque perierunt, turres et palatia conquassata. Intensum illud frigus Ianuarii et Februarii mensis MDCC IX. [Note: La Clef. Mars 1709. p. 159. Auril p. 229.] Montis Vesuvii incendium saepius fuit iteratum, praecipue Aprili mense MDCCIX. [Note: La Clef Iuillet 1712. p. 26.] Insecuta animalium pestis per annum MDCCXIII. et MDCCXIV. quae Italiam, Galliam atque Helvetiam maxime adflixit. Nec reticendum est triste spectaculum, dum XI. Octobris MDCCXI. ultra trecentos homines in ponte Lugdunensi, se invicem nimium cogentes, suffocarentur. [Note: La Clef Decembr. 1711. p. 376.] Horrenda quoque calamitas anno MDCCXXXIII. Marchiam Anconitanam in Italia adflixit, quae terribili terrae motu fere periit, sicut paucis abhinc annis regnum Chili in America undis plane obrutum et exstinctum est.

§. 41. Academiarum iubilaea. Academia equestris condita.

Plures academiae ineunte hoc saeculo iubilaeum sollenni


page 526, image: s550

more celebrarunt. Prima Wittebergensis MDCCII, alterum [Note: Prostant acta inbilaei separatim edita.] celebravit. Insecuta est ad Viadrum Francofurtana [Note: Acta iubilaei edidit Io. Christoph Becman.] MDCCVI, demum insequenti anno Ludoviciana Gissenses. Sollenni etiam ritu Iubilaea celebrarunt academia Rintelensis [Note: Acta iubilaei edidit b. D. Bierlingius.] et Vniversitas Altdorfina [Note: Acta iubilaei evulgavit Chr. Gottl. Schwartzius.] Noricorum. Nova quoque catholicorum academia Vratislaviae MDCCII. erecta et Heidelbergensis post pacem Ryswicensem in melius restituta. Academiam equestrem apud Silesios Lignitii Iosephus Imp. Ordinum Provincialium consilio instituit. [Note: Bücher-Cabinet P. VII. p. 206.] Anno MDCC XIV. Ernestus et Ernestus Fridericus, Duces Saxoniae, Hildburghusae Gymnasium Academicum condiderunt et insignibus [Note: Vide b. D. Buddei Orationem inauguralem, quae in eius Miscellaneis saeris P. II. p. 266. sq. exstat.] ornarunt privilegiis; quod tamen anno MDCCXXII. fataliter corruit.


page 527, image: s551

Anno MDCCXXXIV. Augustissimus M. Brittanniae Rex et Elector Hannoveranus Goettingae novam condidit Academiam, regia in litteras propensione adductus. Et Episcopus Herbipolensis Frid. Carolus academiam Herbipolensem eximia ratione in meliorem evexit statum.

§. 42. Virorum eruditorum mortes.

Virorum quoque eruditionis fama conspicuorum mortes vidit novum saeculum. Ex vita nempe ista discesserunt:

Ex Germanis, Georgius Schubartus, Laurentius Begerus, Guilielm. Ernestus Tentzelius, Christianus Gryphius, Martinus Hanckius, Daniel Nesselius, Otto Menckenius, Conradus Samuel Schurtzsleischius, Io. Georgius Graevius, quem felici Belgio donavit Germania, Ezechiel Spanhemius, Io. Ernestus Grabius, Christianus Franciscus Paulini, Io. Nicolaus Hertius, Io. Werlhofius, Elias Veielius, Thomas Ittigius, Andreas Acoluthus, Esdras Ezardi, Henricus Opitius, Philippus Iacobus Spenerus, Godofredus Arnoldus, Io. Frid.


page 528, image: s552

Mayerus, Io. Friedr. Heckelius, Christianus Iunckerus, Henricus Sickius, Bremensis patria, fato infelici apud Anglos functus, Gottlieb Gerhardus Titius, Henr. Gunther. Thulemarius, Fridem. Bechmannus, Adamus Rechenbergius, uterque Io. Wilh. Baierus, Io. Phil. Treunerus, Ephr. Gothardus, Chr. Sonntagius, Gottl. Wernsdorfius, Georg Wolffg. Wedelius, Chr. Thomasius, Io. Phil. Slevogtius, Nic. Hier Gundlingius, Io. Andr. Schmidius, G. A. Hambergerus, Ioach. Iust. Breithaupt, Paulus Antonius. Io. Wilhelm Ianus, Io. Georg Pritius, Io. Ioach. Mullerus, Henr. Muhlius, Io. Franc. Buddeus, Io. Andr. Danzius, Casp. Achatius Beckius, Io. Burch. Menckenius, Mich. Henr. Gribnerus, et alii.

Ex Gallis Dominicus Bouhours, Claudius Nicasius, Iac. Benignus Boussuet, Petrus Baelius, Richardus Simonis, Theodoricus Ruinardus, Tellerius archiepiscop. Rhemensis, Io. Bapt. du Hamel, Michaelle Vassor, Io. Mabillonius et qui botanicis erat clarissimus Io. Pitton Tournefort.


page 529, image: s553

Ex Italis Henricus Norisius et Antonius Machliabechius.

Ex Anglis Tomas Gale, Gilbertus Burnetus, Guilielmus Beveregius, Guil. Caveus, Henr. Dodwell, Thomas Rymer, Io. Barnes, Io. Millius.

Ex Belgis Henricus Basnagius, Ioh. Braunius, Hermannus Witsius, Petrus Iurieu, Phil. Limborch, Menso Altingius, Antonius Matthaei, Ianus Brouckhousius, Anton. van Dalen, Salomo van Til, Fenelon archi-episcop. Cameracensis, Samuel Pitiscus.

Ex Helvetiis Io. Henricus Suicerus, et Andreas Morellius apud Germanos defunctus.

Ex Polonis Andreas Zaluskius.

Pergimus ad res recentissimas.

§. 43. Res novae Portugalliae, Hispaniae et Galliae.

In Portugallia prudentia regis Ioannis V. et publicum auxit aerarium et litterarum studia, historicas inprimis disciplinas, aliquo iuvit modo, et milites expeditiores reddidit. Tanta praecipue fuerunt eius


page 530, image: s554

in Ecclesiam Romanam merita, ut a Benedicto XIV. P. M. fidelissimi titulo insigniretur. Denique variis ac diuturnis exhaustus morbis regnum ann. MDCCL. reliquit Iosepho Emanuel, filio, qui a primo statim imperii sui tempore praeclara virtutum regiarum documenta dedit. In Hispania regina Elisabetha regem ad arbitrium suum flectere, et ratione sanctissimis pactis noxia filii sui Caroli natu maioris dignitatem augere studuit, adeo, ut regnum Neapolitanum et Siciliam belli iure acquireret. Cum primo consilio respondisset eventus, morte Caroli VI. imperatoris invitabatur eadem princeps Parmensis ad ducatum illius nominis alteri filio Philippo vindicandum. Tandem coniugis, qui omnium regum diutissime imperavit, obitu coacta in solitudinem se recipere, regnum tradidit privigno Ferdinando II. vel, ex communi loquendi usu, VI. qui tanta pietatis, iustitiae, providentiaeque specimina iam edidit, quanta ab optimo principe sperari vix possunt. In Gallia,


page 531, image: s555

licet aulae Romanae purpuratus et consiliorum regiorum princeps de Fleury pacis fuerit cupidus, eques tamen de Chauvelin eo rem perduxit, ut milites regis et Mediolanenses terras et imperii Romano-Germanici sines armis invaderent. Sed iis ad Treviros graviter pulsis, pax inter Ludovicum et Carolum VI. a. MDCCXXXV. sic facta est, ut Lotharingia Galliae cederet a socero regis Stanislao interim regenda. Imperatore postea mortuo, exercitus Gallicus iura Electoris Bavariae, quae in regiones Austriacas habere sibi videbatur, societatis nomine defendens Germaniae novum inferebat bellum, et in Bohemiam usque progrediebatur, donec Pragam miserrime vexatam omnemque adeo patriam paulatim relinquere cogeretur. Annis sequentibus ad Candidatum regni Anglici, qui falso iactatur, iuvandum Scotiam frustra invasit et in Belgio Austriaco tam bene, quam male in Italia pugnavit, reginam Hungariae oppressurus. Brevi tempore ante pacem Aquisgrani a.


page 532, image: s556

MDCCXLVIII. sancitam Delphinus cum Maria Iosepha, regis Poloniae principe filia, sccundum idemque felicissimum iniit coniugium et ipse rex gratioso dilectissimi nomine a civibus suis ornatus est. Ceterum lites de constitutione Unigenitus nondum sopitae, immo potius denuo excitatae sunt.

§. 44. Res novae M. Britanniae et Belgii confoederati.

In Anglia prudentissimi proceres praeclaram regis Georgii II. in civium commoda propensionem pie colunt; qui anno MDCCXXXI. foedus peculiare cum imperatore Carolo VI. percussit, quo et terrarum Austriacarum coniunctio et feminea in Austria successio [Note: Vid. Laur. Reinhardi Orat. de foedere Vindobonensi an. 1731. icto.] confirmata, et Europae bilanx novum adepta est robur. Eo defuncto, heredem dignissimam consiliis, pecunia et auxiliis constanter feliciterque adiuvit, atque adeo praelio gravi, quod prope Dettingam cum hostibus erat, cum summa laude interfuit. Ex regni etiam sui ipsius finibus
[Gap desc: table]


page 533, image: s558

Iacobum famosum expulit, in America cum Hispanis negotiandi libertatem restituit, insulamque Cap Breton laudatissimam Gallis eripuit. Haec autem laetiora fata praeter opinionem consequuta est immatura principis Walliae mors, in cuius tamen locum senex prudentissimus, ne quid res publica Anglicana detrimenti caperet, nepotem patriae virtutis acspei simillimum eo melius educandum curavit. Belgii confoederati ordines, conflato bello, nimis benevolas Gallorum illecebris aures praebere coeperunt, aegre ferentes auctam celsissimi Principis Arausionensis et dignitatem et potentiam; at tandem evenit, ut ad perennem Anglorum societatem sese applicarent, adducti rationibus status publici. Galli quidem omnibus modis laborarunt, ut Batavi bellantium neutri faverent parti, sed eo ipso, cum Zeelandiae nimis appropinquarent, citra opinionem essecerunt, ut Guilielmus III. omnium provinciarum Gubernator terra marique potentissimus crearetur. Post


page 534, image: s559

felix quatuor annorum imperium mors eum eripuit improvisa, et rerum summa deferebatur ad viduam principem, matrem Guilielmi IIII. successoris iam constituti prudentissimam.

§. 45. Res Daniae, Suesiae, Russiae ac Prussiae.

In Dania cum Rom. Imp. et Imperatrice Russorum novum foedus ictum est. Res Norwegiae bene sunt compositae, ipso rege praesente; de reliquo rex religionis curam evangelicae ubique habuit, et sex milia fortissimorum militum Rom. Imperatori misit auxilio. Utriusque regni curam cum vita deposuit rex nondum grandaevus, eandem autem cum omnium gratulationein se suscepit Fridericus V. laudatissimus princeps. [Note: Vid. inprimis Panegyricum a Kragkio Lipsiae habitum editumque.] Cum tempus, quo ante tria saecula regni Danici administratio pervenerat ad domum Oldenburgicam, in fastis recurreret, Iubilaeum cum insigni in Deum pietate et laetitia a. MDCCXLIX. est celebratum. Sed summam postea tristitiam persensit eadem Dania


page 535, image: s560

ceteroquin felicissima, cum, demortua Ludovica Sophia Magdalena, reginam carissimam amisisset, quam tamen in Iuliana Maria delecta divinitus sibi restitutam esse, omnes ac singuli laetantur. Rex Sueciae Fridericus I. regnum ditioni suae subiectum in meliorem vindicavit statum, et licet regno praeesset, in quo regis potestas suos habet limites, tamen sine impedimentis publicae consulere potuit saluti. Leges publicae ac civiles in meliorem redactae sunt ordinem, et incrementis rei litterariae prospectum est salutariter. A. MDCCXLI. propter conditiones pacis Nistadiensis violatas Russis bellum indictum, sed ad Wilmanstrandum male gestum est. Annis duobus post pacem Aboae satis honestam acceperunt, et Adolphum Fridericum, Ducem Holsatiae, episcopum Lubecensem elegerunt successorem, qui cum Ludovica Ulrica Borussica matrimonio iunctus, Friderico pie demortuo, regnum capessivit, idque tanta prudentia, quanta felicitate administrat. Russiae Imperatrix


page 536, image: s561

Anna academiam Petropolitanam et clementissime fovit et munificentissime auxit, et a fidelissimis adiuta consiliariis, cum Poloniae, a Gallo turbatae, otium reddidit strenue, tum salutaria cum summis Principibus percussit foedera. Bellum denique cum Tartaris praedonibus fortissime prosperrimeque gessit. Quo vix composito, moribunda bimestrem ex Anna, Antonii Ulrici, ducis Brunsuicensis coniuge, nepotem constituit successorem, eiusque imperio Iohannem Ernestum, ducem Curlandiae praefecit. Quod cum usurpare coepisset, subito in eius locum successit mater imperatoris ad invidiam Russorum evitandam haud imprudenter antea neglecta. Sed illius ipsius dominium cum brevi post improbaretur, Elisabetha, Petri Magni magna filia, ex legis, quam Catharina sanxerat, oppressae vi regnum paternum sine ulla vi, admirabilique successu praeter omnium exspectationem sibi vindicavit. Nec eo, quod parentes cum siliolo in insulam Rigam


page 537, image: s562

ablegaret asservandos, fuit contenta, sed etiam nepotem ex sorore, Carolum Petrum Ulricum, ducem Holsaticum successione tanti imperii dignissimum declaravit. Ceterum imperatrix, quantum potuit, patris exemplum adhuc sequuta, civium sociorumque saluti ita prospexit, ut et praesentibus et futuris temporibus bene consultum esse iudicent omnes. Rex Prussiae Frid. Wilhelmus Salisburgenses, religionis libertate inique privatos et misere vexatos, regia libertate adductus in regnum suum non vocavit solum, sed etiam iis benignissime exceptis agros ac provincias distribuit [Note: Vid. die ausführliche Historie der Emigranten aus dem Erz-Bisthum Saltzburg, qui liber Lipsiae ann. 1732. prodiit.] et societatem cum Imperatore Rom. ac Imperatrice Russiae fecit Germaniae securitati fructuosam. Cum tandem senex fato functus esset, regnum accepit filius eius, Fridericus Guilielmus, alter Iulius Caesar, cuius instituta et bella et scripta notatu lectuque dignissima semper


page 538, image: s563

apud posteros erunt. Paulo inserius de eo plura commemorabuntur.

§. 46. Res Poloniae.

In Polonia post placidum obitum Augusti II. plurima miscebantur, quoniam regni primas, Theodorus Potocky, auro Galli corruptus, Stanislaum, hostem patriae dudum iudicatum, regni proceribus obtrudere audebat; prudentiores vero proceres libera electione regem sibi elegerunt Saxoniae Electorem Augustum III. Cumque Stanislai partibus saventes nefario bello patriam infestarent, Russorum Imperatrix eos armis ad obsequium redire coegit, et Dantiscum, hostium patriae asylum, expugnavit. Quo facto paulatim Poloniae quies restituta et Augusto summa dignitas est consirmata, licet haec natio antiquum obtinuerit morem, et comitia iterum iterumque frustra sint habita.

§. 47. Res Hungariae, Silesiae, Austriae et Bohemiae.

In Hungaria nequidquam vexare protestantes sacrificuli ausi sunt, quos pristina libertate frui voluit Imperator


page 539, image: s564

Romanus. Cum Russos inter et Turcos bellum a. 1737. oriretur, Imperator ad socios defendendos foedus cum hoste communi Christianorum pactum fregit. Etsi quidem Caesarei ab initio felices facerent progressus, eventu tamen parum succedente, comes a Seckendorff iniquissimam, quam Tacitus dixit esse bellorum conditionem, expertus est, ut prospera universi sibi vindicarent, adversa autem uni imputarentur. Postea dux Lotharingiae, Imperatoris gener, res Hungariae quam optime composuit, ita ut omnium amorem civium sibi conciliaret. Sed comites Koenigseckius et Wallisius tam male rem gesserunt, ut, pace Belgradi facta, hoc Christianorum propugnaculum in Turcorum potestatem rediret. Mortuo autem brevi post Carolo VI. successit Maria Theresia, multis diuturnisque agitata bellis. Imperator securitati Bohemiae ut prospiceret, bis castra sollennia prope Pilsenam posita sunt. Post illius obitum vero impediri non potuit, quin et Bohemia et reliquae


page 540, image: s565

hereditatis Austriacae regiones belli calamitatibus exponerentur. Silesiam quidem Elector Brandenburgicus, qui quosdam eius ducatus ad se pertinere docebat, bello petiit, nec iis postea, quos primum iure postulasse sibi videbatur, contentus, omnem Silesiam armis occupatam sibi subiecit. Austriam et Bohemiam invadebant Gallorum et Bavarorum copiae, quibus prope Pragam accessit Saxonis exercitus. Qua urbe haud difficulter expugnata, Elector Bavariae quidem Carolus Albertus, rex Bohemiae declarabatur, attamen post varia belli ancipitis fata, hostibus aut eiectis, aut sua sponte profectis, ad legitimam dominam hocce redibat regnum.

§. 48. Res Italiae.

In Italia anno MDCC XXXIII. Carolus Emanuel, Sabaudiae Dux, blanditiis et technis Galli adductus, eiusque ope adiutus, nefarium bellum statui Mediolanensi intulit, immemor sacramenti, quod dixerat Imperatori, ceu vasallus Imperii, et infinitorum


page 541, image: s566

beneficiorum, quibus Domus Austriaca hunc Principem eiusque maiores ornavit. Et Carolus, Philippi V. Hispani ex altera coniuge Filius, qui ex clementia Caroli VI. adiuvantibus Anglis, Ducatus Parmensem et Placentinum accepit, [Note: Vid. Cellarii Geogr. nou. notis Reinhardi illustratam p. 434. sqq. et illustris Struvii Corp. Iuris Publ. Academ. p. 866. sqq.] regni Neapolitani fines impugnavit, oblitus religionis ac fidei, quam optimo imperatori debebat; [Note: Vid. perillustris Iust. Henning. Boehmeri comment. de Iure Imperatoris et Imperii in Parmam etc. et perillustris Frid. Lud. N. D. de Berger comm. de iure Imperii et Imperatoris in magnum Ducatum Hetruriae.] cuius conatus iuvare non dubitavit Pontifex Romanus Clemens XII. oblitus fidei, quam debebat [Note: Vid. summe reverendi D. Ern. Sal. Cypriani Ursprung und Wachsthum des Pabstthums cap. XI. XII. XIII. XIV.] Carolo VI; qui, opem licet ferentibus Anglis, terras suas ab iniquissimis hostium


page 542, image: s567

irruptionibus, sed frustra defendit. Pace demum a. 1735. constituebatur, ut ducatus Parmensis et Placentinus Imperatori remanerent, Florentinus autem, mortuo magno duce Ioanne Gastone, (quod factum est duos post annos) duci Lotharingiae, utraque Sicilia Carolo Hispanico, et quaedam terris suis adiacentes regiones Sardiniae regi cederent. Cum praeter alios et Hispaniarum rex aliquid ex hereditate Caroli VI. sibi arrogare cuperet, exercitum denuo in Italiam misit, qui primum rem male gerebat; Sardiniae vero rex ad partes Austriacorum transiit, commodis haud contemnendis, permotus. Ab utraque parte postea pugnatum est ancipiti Marte, donec tandem a. 1748. ducatus memorati Philippo Hispanico, uti supra diximus, tribuerentur. Nec prorsus transeunda sunt tristia facta Corsorum adversus Genuenses, et Genuensium adversus Austriacos rebellantium, quos, uti fit, rebus suis sic male consuluisse eventus docuit, et multo clarius in posterum docebit.


page 543, image: s568

§. 49. Res aulae Romanae.

Aula Romana lites habuit cum Rege Portugalliae, qui a Nuntio Bicchio dignitas Cardinalitia denegata est, et quod rex postulat, ut numquam non patriarcha Olyssipponensis fixum habeat ac perennem locum in numero purpuratorum aulae Pontificiae. Dux Sabaudiae Carolus Emanuel a Pontificis voluntate in gravissimis aliquot negotiis dissensit, et academia, quae Augustae Taurinorum est, publicavit aliquot theses, auctoritati Pontificis admodum noxias. Rex Hispaniae postulavit, ut Ducatus Castrensis et Roncilionensis Carolo, Duci Parmensi, redderentur; sed frustra. Et Rex Galliae comitatum Avenionensem aliquamdiu armis occupatum tenuit. Ceterum insignes poenae, quibus Cardinalis Coscia adfectus est, Cardinalitiae auctoritati magnum attulerunt detrimentum. Quibus negotiis curisque cum senex ille P. M. an. 1740. liberaretur, defuncti in locum suffectus Benedictus XIV. tam insignem doctrinae moderationisque laudem


page 544, image: s569

meruit, ut Pontisicii talem rerum sacrarum rectorem sibi gratulari possint, Lutherani vero multo magis metuere debeant. Pacis non modo servandae, sed etiam litium, quae, tamquam in Gallia, et de patriarchali dignitate Aquileiensi commotae sunt, componendarum fuit maxime studiosus. Praeter alia instituta partim laude haud indigna, partim superstitionis antiquae plenissima celebravit Iubilaeum a. 1750. nescio hospitumne, qui religionis causa Romam adierunt, an librorum, quos haec sollennitas protulit, copia magis memorabile. [Note: Praesertim commemorari meretur D. Bertlingii Unterricht vom Paebstlichen Iubel-Iahr und vom Ablas, zu mehrerer Einsicht und Beurtheilung des vom Benedict dem XIV. auf das Iahr 1750. ausgeschriebenen Iubel-Iahrs. Helmstaedt 1749. Cuius cum confutandi consilium suscepisset Rothfischerus Benedictinus et Professor Theol. Ratisbonensis, praeter opinionem sui ipsius adeo mutatus est, ut, veritate agnita, Lipsiae ad Lutheranos transiret, et nunc Helmstadii philosophiam doceat. Vide causas tantae mutationis in der Nachricht von seinem Ubergange quae 1752. prodiit.]


page 545, image: s570

§. 50. Res Germaniae.

Pace Viennensi an. MDCCXXV. cum Philippo Hispano constituta, Rex M. Britanniae Georgius I. cum regibus Galliae ac Prussiae peculiare foedus Hanoverae percussit: ad quod sese adplicarunt cum ordines confoederati Belgii, tum Landgravius Hasso-Cassellanus Carolus. Anno MDCCXXIV. feriae Paschales in ecclesiis Protestantium nono Aprilis die, in terris autem Pontificiorum decimo sexto demum commemorati mensis die celebratae erant. [Note: Vid. celeb. Io. Bernhardi Wideburgii Dissert de imperfectione Calendarii Gregoriani.] Gravamina religionis causa exhibita in comitiis Ratisbonensibus multum negotii facessere potuerunt; at provida semper cura tranquillitati publicae consuluit Imperator: sicut etiam motus Embdanos in Frisia orientali tranquilla ratione sedare laboravit. In Ducatu Mecklenburgico copiae Hannoveranae ac Guelpherbytanae motus publicos, quos anno M DCC XIX. sedare coeperunt, feliciter represserunt:


page 546, image: s571

quibus, anno M DCC XXXIII. novo exorto motu, accesserunt copiae Magdeburgicae. Postea Ducis Caroli Leopoldi frater, Christianus Ludovicus, ex decreto ac voluntate Imperatoris, pro Principe rector fuit patriae; cuius securitati prospiciebant copiae cum Holsaticae, tum Schwartzburgicae. An. M DCC XXX. protestantes Iubilaeum Augustanae Confessionis sollemni ritu ac piis publicae laetitiae significationibus celebrarunt: quod variis scriptis, Augustanae Confessionis historiam illustrantibus, condecoratum est. Anno M DCC XXXI. die XVI. Martii Caesar Carolus VI. cum Augustissimo M. Britanniae rege Georgio II. Viennae novum foedus [Note: De hoc foedere peculiaris exstat oratio Laur. Reinhardi.] percussit, in quo Sanctio pragmatica de successione feminea in terris Austriacis [Note: De successione hac feminea singularis exstat oratio Laur. Reinhardi, et integra commentatio illustris B. G. Struvii.] confirmata


page 547, image: s572

est: quam etiam tuendam susceperunt Electores, Principes et Ordines Imperii in comitiis Ratisbonensibus. Eodem anno durissimis adflictionibus cives suos Euangelicae religionis cupidos vexare perseueravit Archi-Episcopus Salisburgensis; [Note: Vid. celeb. Io. Georg. Schelhornii comment. de ortu, progressu et fatis religionis Euangelicae in provincia Salisburgensi.] quos vero anno M DCC XXXII. hac miseria liberatos, et ubique liberalissime a Lutheranis exceptos, in provincias suas receperunt reges M. Britanniae, Sueciae ac Borussiae, nec non Principes alii: quid? quod ipse Imperator nonnullis Salisburgensibus sedes adsignavit in Servia. Anno M DCC XXXIII. rex Galliae, a nemine laesus, nec lacessitus, Germaniae bellum inferre ausus est, Kehlerano S. R. I. munimento praeter opinionem oppugnato. Postea et in Hibernia et in Polonia et in Italia horribiles excitare motus studuit: quid? quod ipsos Turcos sollicitare laboravit. Germaniae vero Proceres hostilibus eius


page 548, image: s573

irruptionibus statim obviam ire decreverunt, et bello ei publice indicto, illud belli Fulmen, Princeps Sabaudiae, Eugenius Franciscus, copiis Imperatoris et Imperii cum summo imperio prope Rhenum praefuit: proximum ab hoc locum tenuerunt Carolus Alexander, Dux Wurtembergicus, et Ferdinandus Albertus, Dux Brunsuico Beveranus, fortissimi heroes. Brevi autem tempore post pacis restituendae causa induciis factis, et mox Eugenius et a. 1740. Carolus ipse rebus humanis erepti sunt. Cum Maria Theresia, Archidux Austriae natu maior, vi legis ante probatae hereditatem patris amplissimam addisset, ius quidem suffragii Bohemici coniugi suo, magno duci Florentiae, Francisco Stephano, in imperii societatem assumpto, demandare, sed vetando prohibere non potuit, quin Carolus Albertus, Elector Bavariae, Germaniae regundae praeficeretur. Breve autem et infelix fuit eius imperium. Duos enim annos cum vix imperasset, nihil omnium regnorum,


page 549, image: s574

quae iure cognationis petebat, armisque occupabat, ipsi permansit, atque adeo, bello sui ipsius terris ab Austriacis illato, bis e Bavaria misere vexata exulare coactus est. Quo opportune a. 1745. demortuo, inter reginam Hungariae et filium Caroli VII. successorem pax conciliata est, et Franciscus Stephanus modo laudatus Imperatoris Romani dignitatem accepit. Proelium denique prope Kesselsdorfium inseliciter commissum hoc divinitus adtulit commodi, ut non modo Saxoniae, quae causam Austriacorum defenderat, sed etiam communi patriae diu exoptata tranquillitas redderetur, qua per dei gratiam adhuc gaudemus, et qua posteri quoque nostri perpetuo gaudeant, vehementer optamus.

§. 51. Causa unionis ecclesiasticae protestantium.

Iam anno MDCC III. primus Prussiae Rex Fridericus I, unionem ecclesiasticam protestantium stabilire studuit; at parum profecit, licet quaedam mutationes secutae sint. Neque postea defuerunt consilia


page 550, image: s575

Irenophilorum. Anno vero M DCC XIX. in comitiis Ratisbonensibus denuo de ea stabilienda quidem legati fuerunt solliciti, operam huic rei praecipue navantibus Christ. Matth. Pfaffio, Io. Christ. Klemmio, nec non et Io. Alph. Turretino et Io. Iac. Hottingero. Copiosissime de hac unione exposuit celeb. D. Ern. Sal. Cyprianus in uberiori libro de unione protestantium ecclesiastica.

§. 52. Causa Arausionensis.

Controversia de hereditate Arausionensi, quae antea viguit inter potentissimum Borussiae Regem et principem Nassovico-Arausionensem, Wilh. Carol. Henr. Frisonem, amice est composita, ita, ut suum cuique sit tributum: et Batavi tandem optimo huic Principi tradiderunt, quae iure ab iis exigere potuit; cum praecipue Augustissimi M. Britanniae Regis filiam natu maximam uxorem duxerit, et a Rege pariter atque supremo Angliae senatu iure incolarum donatus et in Principum Angliae numerum cooptatus fuerit.


page 551, image: s576

§. 53. Varia ecclesiastica.

Transeamus ad fata ecclesiae cum adversa, tum secunda. Rem sacram vehementer turbarunt Comes a Sinzendorf, pessimus Hernhuthianorum auctor, Io. Christ. Edelmann, scriptor ingeniose nequam, et a)pokatasta/s1ews2 defensores, quorum impia consilia et temerarios conatus doctissimi magnoque animo praediti Theologi partim feliciter detexerunt, partim fortiter oppresserunt. Hildesheimi doctrina Pontificiorum de mediatorum multitudine in disceptationem vocata et inter ipsos Lutheranos de nova Heumanniana Novi Testamenti versione varie est disputatum. Ad doctrinae cognitionem iuvandam pietatisque studium augendum orationes sacrae non modo ex gallicis Reformatorum scriptis germanice conversae, sed etiam ab hominibus nostris ad eorum exemplum elaboratae, abundanterque sunt editae. Ipsi adeo principes in cives, quoscumque sequantur religionis christianae doctores, tanta sunt usi indulgentia, ut, si exceperis Galliam et Hungariam, Protestantes


page 552, image: s577

omnium fere provinciarum atque adeo in Silesia maiori religionis colendae libertate, quam superiori aetate gaudeant. Quid? quod fervet adhuc studium quorundam regum laudabile, in barbaricis etiam locis Christianismum, omnibus, quantum possunt, viribus amplisicandi. Nec tacendum est, memoriam diei, quo Lutherus olim decessit, et pacis Westphalicae pie a nobis renovatam esse.

§. 54. Varia litteraria.

Si denique corollarium addendum est litterarium, praeter alia notatu maxime dignum est Iubilaeum Typographiae inventae causa 1740. Lipsiae habitum. Paulo post Erlangae Fridericiana et Brunsuici Carolinum est constitutum. In omnibus fere regnis Europae Germaniaeque cultioris florent societates, quae literarum, artium linguarumque excolendarum causa publice privatimque habentur. Praeterea Iuris Consulti Codicem Fridericianum, Philosophi philosophiam et latinis et germanicis literis illustratam, Physici electrica experimenta, Critici varios auctores Latinos ac Graecos singulari studio cultuque editos, alii alia ex merito laudant, nec desunt, qui aetati nostrae ducant fortasse laudi, sermonem patrium studiosius, quam ante coli perficique coeptum esse. Hunc igitur temporibus terrisque potissimum nostris gratulamur litterarum florem doctrinaeque solidioris amorem, eundemque ut deus saeculis futuris conseruet et augeat, iure precamur. S. D. G.


page 553, image: s578

HISTORIA NOVA IN TABULIS SYNOPTICIS CONTINENS SUCCESSIONEM REGUM ET PRINCIPUM EUROPAE

IMPERATORES ROMANI SECULI XVI. XVII. ET XVIII.

MAXIMILIANUS ex superiori saeculo usque ad annum 1518.

CALOLUS V. rex Hispaniarum, Maximiliani ex filio Philippo et Ferdinandi Catholici ex filia Ioanna nepos, renuntiat imperio 1556. postquam imperasset annos 37.

FERDINANDUS I. Rex primum ROMANORUM, postea fratre Carolo ad vitam religiosam abeunte, ab Electoribus 1558. factus Imperator ann. 6. m. 1564.

MAXIMILIANUS II, Ferdinandi filius, ann. 12. m. 1576.

RUDOLPHUS II. Maximiliani filius, ann. 35. m. 1612.

MATTHIAS frater Rudolphi ann. 7. m. 1619.


page 554, image: s579

FERDINANDUS II, Caroli Austriaci filius, Ferdinandi I. nepos, sub quo bellum German. ann. 17. m. 1637.

FERDINANDUS III, filius Ferdinandi II, pacem Germaniae restituit ann. 20. m. 1657.

FERDINANDUS IV. Romanorum rex, superstite patre exstinguitur 1654.

LEOPOLDUS, filius Ferdinandi III, natus 1640. factus imperator 1658. denatus 5. Mai 1705. postquam imperasset ann. 47.

IOSEPHUS I. filius Leopoldi primogenitus, n. 26. Iulii 1678. factus rex Ungariae 1687. rex Romanorum 1690. imperator post patris mortem 1705. exactis VI. imperii annis mortuus 1711. 17. April.

CAROLUS VI. frater n. 1685. kal. Octobr. fit rex Hispaniarum 1703. imperator vero, fratre exstincto 12. Octobr. 1711. cognomen Maximi rebus praeclarissime gestis meruit, m. 20. Oct. 1740.

CAROLUS VII. n. 6. Aug. 1697. elector Bavariae, imperator creatus a. 1742. m. 1745.

FRANCISCUS I. n. 8. Dec. 1708. imper. electus 1745. quem deus Germaniae diutissime seruet.


page 555, image: s580

REGES HISPANIAE.

FERDINANDUS CATHOLICUS, qui Hispaniam in diversa regna seiunctam iterum coniunxit, ad annum 1516. superstes.

CAROLUS I. nepos ex Ioanna filia, post sub quinti nomine Imperator, m. 1557.

PHILIPPUS II. Caroli filius, Portugalliam quoque regnis suis adiecit m. 1598.

PHILIPPUS III. Philippi II. filius m. 1671.

PHILIPPUS IV. amittit Portugalliam, et foederatos Belgas iubet liberos esse m. 1665.

CAROLUS II. Philippi filius, rex bellis agitatus, m. 1. Nov. 1700. sine herede. Succedunt

CAROLUS III. Leopoldi filius alter summo iure.

PHILIPPUS V. Delphini filius natus secundus, ex testamento supposititio et improbo, qui a. 1724. regnum filio Ludovico I. traditum, post eius mortem praematuram, recipere cogitur.

Post' varia proelia, ingens lis componitur 1725. in pace Vindebonensi. M. 1746. Philippo successit filius


page 556, image: s581

FERDINANDUS VI. n. 23. Sept. 1713. rex vere boni exempli.

REGES PORTUGALLIAE.

EMANVEL, rex victoriis et navigationibus felicissimus, m. 1521.

IOANNES III. Emanuelis filius m. 1557.

SEBASTIANUS POSTHUMUS, Ioannis III. nepos in Africa periit 1578.

HENRICUS CARDINALIS, Emanuelis filius alter m. 1580. sine heredibus.

PHILIPPUS II. rex Hispaniarum armis petit Portugalliam.

PHILIPPUS III.

PHILIPPUS IV.

IOANNES IV. Dux Brigantinus, Portugallorum ope regnum avitum obtinet 1640. m. 1656.

ALPHONSUS VI, patri Ioanni succedit, sed 1668. a Statibus regni eodem cedere coactus m. 1683.

PETRUS fratri succedit m. 1706.

IOANNES V, n. 24. Octobris 1689. patri successit, m. 1750.

IOSEPHUS EMANVEL n. 6. Iun. 1714. patri successit et ubique insignem prudentiam demonstravit.


[Gap desc: table]


page 558, image: s583

REGES ANGLIAE.

HENRICUS VII. patri successit 1480. dissidia inter rosae rubrae et albae familias tollit m. 1509.

HENRICUS VIII. huius filius, auctor reformationis Anglicanae m. 1547.

EDVARDUS VI. Henrici ex Iana Seymuria filius unicus m. 1553. sine heredibus.

MARIA soror natu maior ex Catharina Arragonia, pontificiorum sacra reducit, m. 1558.

ELISABETHA, Mariae soror ex Anna Bolena, m. 1603. adhuc virgo.

IACOBUS I. STVARTUS magnae Britanniae rex, m. 1625.

CAROLUSI. Iacobi filius capite plexus 1649.

OLIVERIUS CROMWEL, protector.

CAROLUS II. huius filius, post Cromwelli mortem in regnum revocatus 1660. m. 1685

IACOBUS II. antea dux Eboracensis, Caroli frater, quod pontificiis addictus leges patrias everteret 1688. deturbatus, exul in Gallia moritur 1701.

GVILIELMUS, Arausionensis princeps, cum MARIA uxore simul regnat hac 1694. denata, illo 1701.


page 559, image: s584

ANNA regina nata 16. Febr. 1664. victoriis suis atque unione conclusa felicissima; sub finem vitae tamen facta Traiectensi pace Europae exosa, mortua 12. Aug. 1714.

GEORGIUS I. Elector Brunsuico-Luneburgens. n. 28. Maii 1609. succedit ex ordinum decreto, et eadem die, quae reginae fatalis fuit, rex proclamatur 1729.

GEORGIUS II. n. 30. Oct. 1683. rex felicissimus ac benignissimus.

REGES GALLIAE.

LUDOVICUS XII. succedit Carolo VIII. patruo 1498. m. 1515. sine heredibus.

FRANCISCUS I. patruus ipsi succedit, 1525. in praelio Ticinensi captus, m. 1547.

HENRICUS II. filius, bello Smalcald. clarus, m. 1559.

FRANCISCUS. II, filius, m. 1563. sine heredibus.

CAROLUS IX. frater, m. 1574. sine heredibus.

HENRICUS III. frater, ante rex Polonorum, occisus a Iacobo Clemente 1589. ultimus stirpis Valesiorum.

HENRICUS IV. primus ex gente Borbonia, ante rex Navarrae, post longas


page 560, image: s585

altercationes rex Galliae, a Francisco Ravaillaco 1610. occisus.

LUDOVICUS XIII. filius, bello tricennali clarus m. 1643.

LUDOVICUS XIV, n. 5. Sept. 1638. m. kal. Sept. 1715.

LUDOVICUS XV. pronepos alter, ex Burgundiae Duce, n. 15. Febr. 1710.

REGES DANIAE.

CHRISTIANUS I. Comes Oldenburgicus, factus rex Daniae 1448. Norweg. 1450. Sueciae 1458. m. 1481. auctor hodiernae lineae.

IOANNES, filius natu maior, 1513.

CHRISTIANUS II. de solio deiectus, renuntiare coactus, m. in captivitate 1559.

FRIDERICUS I. Christiani I. filius secundus, ex duce Holsatiae factus rex Daniae m. 1533.

CHRISTIANUS III. filius m. 1559.

FRIDERICUS II. filius, 1588.

CHRISTIANUS IV. filius, m. 1648.

FRIDERICUS III. filius m. 1670.

CHRISTIANUS V. filius m. 1699.

FRIDERICUS IV. filius n. 11. Octobr. 1671. m. 12. Octobr. 1730.


page 561, image: s586

CHRISTIANUS VI. n. d. 30. Nov. 1699. m. 6. Aug. 1746.

FRIDERICUS V. n. 31. Mart. 1723. rex paterni in suos amoris.

REGES SVECIAE.

GUSTAVUS I. ex familia de Wasa rex electus contra Christianum II. 51. m. 1560.

ERICUS XIV. filius regno deicitur 1568. m. in captivitate 1577.

IOANNES, Erici frater, m. 1592.

SIGISMUNDUS, filius 1587. rex Poloniae, succedit patri, verum cum pontificiis addictus, regnum patruo cedere coactus.

CAROLUS IX, Gustavi I. filius tertius, ante dux Sudermanniae, m. 1011.

GUSTAVUS ADOLPHUS, bello Germanico factus clarissimus, occisus 1632. in praelio ad Lutzenam.

CHRISTINA patrem sequitur, sed regno 1654. cedit m. Romae 1689.

CAROLUS GUSTAVUS, Comes Palat. ex Catharina, Gustavi Adolphi sorore genitus, succedebat m. 1660.

CAROLUS XI. filius supremum ius adeptus m. 1697.


page 562, image: s587

CAROLUS XII. n. 17. Iunii 1682. invictissimus heros Suecorum. m. 1718.

FRIDERICUS Princ. hered. Hassiae n. 28. April 1676. coron. 1720. rex aeterna dignus memoria m. 6. April 1751.

ADOLPHUS FRIDERICUS dux Holsatiae n. 14. Mai. 1710. electus successor dignissimus 1743.

REGES POLONIAE.

SIGISMUNDUS, coronatus 1507. m. 1548.

SIGISMUNDUS AUGUSTUS, filius m. 1572.

HENRICUS VALESIUS ex Gallia accitus, post fratris Caroli IX. mortem regno abdicatur 1575.

STEPHANUS BATHORI, iure Annae, Sigismundi Augusti sororis, rex Polonorum m. 1586.

SIGISMUNDUS III. Ioannis, Suecorum regis, filius m. 1632.

VLADISLAVS, Sigismundi filius, natu maior m. 1648.

IOANNES CASIMIRUS regno se abdicat 1668. m. 1672. in Gallia.

MICHAEL WISNIOWIZKY, m. 1673.

IOANNES SOBIESKY, victor Turcarum, m. 1696.


page 563, image: s588

FRIDERICUS AUGUSTUS, Elector Saxoniae, regno se abdicat 1700. quod tamen denuo suscipit 1709. m. 1733. cui praevia libera electione, succedit filius

FRIDERICUS AUGUSTUS, qui Cracoviae d. 17. Ian. 1734. regia corona ornatus est, rex clementissimus.

MAGNI DUCES RUSSIAE.

IOANNES BASILIDES, Russis IVAN BASILOWITZ, m. 1505.

IOANNES ante patrem mortuus.

DEMETRIUS vita et regimine privatur.

GABRIEL, dictus BASILIUS m. 1533.

IOANNES m. 1584.

THEODORUS, Russis FEDOR IOANOWITZ m. 1598.

DEMETRIUS, Theodori frater, iussu Borisii Gudenovii occisus.

BORISIUS GUDENOV, Demetrio occiso, Russiam occupat, sed metu Pseudo-Demetrii veneno se enecat 1605.

THEODORUS vulgo FEDOR BORISOWITZ patri succedit, verum paullo post deicitur et occiditur.


page 564, image: s589

PSEUDO DEMETRIUS dictus DEMETRIUS IVANOWITZ imperium capit, verum tumultu occiditur 1606.

BASILIUS, vulgo IVANOWITZ ZUSCKY a Russis coronatur, verum ob turbas novi Pfeudo Demetrii 1610. deiectus, in Polonia misere mortuus.

VLADISLAVS, Sigismundi III. Poloni filius nunc electus, statim iterum reiectus 1613.

MICHAEL FEDROWITZ postquam cum Polonis pactus, moritur 1645.

ALEXIUS MICHAELOWITZ, m. 1676.

THEODORUS, vulgo FEDOR ALEXEWITZ, filius m. 1681. frater cum fratre iuniore regimen tenebat. m. 1696.

IOANNES, vulgo IOAN. ALEXOWITZ, Theodorici.

PETRUS ALEXOWITZ qui an. 1721. Imperatoris titulum adscivit, et Magni cognomen meruit, m. 1725.

CATHARINA ALEXIEWNA coron. 1711. m. 1727. cui successit Petri primi nepos Petrus II. m. 1730.

ANNA imperatrix, Ioannis filia, m. 28. Oct. 1740.

IOANNES III. n. 1740. successor eodem


page 565, image: s590

anno constitutus et post biennium ab imperii consequendi spe prorsus remotus.

ELISABETHA n. 29. Dec. 1710. 1742. ad imperium accessit, et rebus magnis immortalitatem nomini suo conciliat.

DUCES ET ELECTORES BAVARIAE.

WILHELMUS IV. Alberti filius m. 1550.

ALBERTUS IV. filius, m. 1579.

WILHELMUS V. filius, m. 1626.

MAXIMILIANUS, filius primus Elector m. 1651.

FERDINANDUS MARIA, filius 1679.

MAXIMILIANUS MARIA EMANVEL, d. 11. Iulii 1662. m. 1726.

CAROLUS ALBERTUS, filius n. 1697. imperator Roman. factus 1742. m. 1745.

MARIMILIANUS IOSEPHUS, filius, n. 28. Mart. 1727.

ELECTORES SAXONIAE LINEAE ERNESTINAE EX MISNIAE MARCHIONIBUS

FRIDERICUS BELLICOSUS ex Misniae Marchione Elector m. 1428.


page 566, image: s591

FRIDERICUS PLACIDUS, filius, m. 1466.

ERNESTUS, filius m. 1484.

FRIDERICUS SAPIENS, filius m. 1525. sine heredibus.

IOANNES CONSTANS, filius m. 1532.

IOANNES FRIDERICUS, Magnanimus, filius, infelix princeps, praelio ad Mulbergam captus, electorali dignitati coactus renuntiat m. 1554.

ELECTORES SAXONIAE LINEAE ALBERTINAE.

MAURITIUS, Henrici Pii filius fit elector 1548. m. 1553.

AUGUSTUS, frater m. 1586.

CHRISTIANUS I, filius m. 1591.

CHRISTIANUS II, filius m. 1611.

IOANNES GEORGIUS I, frater m. 1656.

IOANNES GEORGIUS II, filius m. 1680.

IOANNES GEORGIUS III, filius m. 1691.

IOANNES GEORGIUS IV, filius m. 1694.

FRIDERICUS AUGUSTUS, frater, Elector et rex Polonorum m. d. 1. Febr. 1733.

FRIDERICUS AUGUSTUS, n. d. 7. Oct. 1696. eligitur rex Poloniae d. 26. Nov. 1733. Cracoviae coronatur die 17. Ian. 1734.


page 567, image: s592

ELECTORES BRANDENBURGICI EX BURGGRAVIIS NORIBERGENSIBUS.

FRIDERICUS I. ex Burggravio Noribergensi 1417. factus Elector, m. 1440.

FRIDERICUS II. filius, 1471. m. sine heredibus.

ALBERTUS frater, dictus ACHILLES GERMANICUS m. 1486.

IOANNES, CICERO GERMANICUS, filius m. 1499.

IOACHIMUS I. NESTOR GERMANICUS, filius m. 1535.

IOACHIMUS II, filius, m. 1571.

IOANNES GEORGIUS, filius, m. 1598.

IOACHIMUSFRIDERICUS, filius, m. 1608.

IOANNES SIGISMUNDUS, filius, m. 1619.

GEORGIUS GVILIELMUS, filius, m. 1640.

FRIDERICUS GVILIELMUS M. filius m. 1688.

FRIDERICUS III, filius, n. 1. Iulii 1657. ab anno 1701. Rex Borussorum florentissimus, ereptus mortalitati 25. Febr. 1713.

FRIDERICUS GVILIELMUS I. filius, n. 4. Aug. 1688. rex Martius et insigni laude longe dignissimus, m. 31. Mai. 1740.


page 568, image: s593

FRIDERICUS II, filius, n. 24. Ian. 1712. rex pace belloque clarissimus.

ELECTORES PALATINI.

FRIDERICUS III, primus ex linea Simmerensi elector, m. 1576.

LUDOVICUS, filius, m. 1583.

FRIDERICUS IV, filius, m. 1610.

FRIDERICUS V, filius, rex Bohemorum declaratus, m. in exilio 1632.

CAROLUS LUDOVICUS, filius, Pace Westphalica restitutus m. 1680.

CAROLUS, filius, m. 1685. ultimus ex linea Simmerensi.

PHILIPPUS GVILIELMUS, primus ex linea Neoburgensi m. 13. Sept. 1690.

IOANNES GVILIELMUS, filius, n. 19. Apr. 1658. m. 1716.

CAROLUS PHILIPPUS, frater, n. 11. Nou. 1661. m. 31. Dec. 1742.

CAROLUS PHILIPPUS THEODORUS, n. 15. Dec. 1724. hod. El.

ELECTORES HANOVERANI.

ERNESTUS AUGUSTUS, primus in celsam domum electoralem dignitatem intulit, m. 1698.


page 569, image: s594

GEORGIUS LUDOVICUS, n. 28. Maii 1661. elector. Rex Angliae proclamatus 12. August. 1714. m. 22. Iun. 1727.

GEORGIUS II. AUGUSTUS, natus 30. Octobr. 1683.

DUCES SAXONIAE. LINEAE ERNESTINAE VINARIENSES.

IOANNES GVILIELMUS, Friderici, electoris, filius, m. 1573.

IOANNES, filius natu minor, seniore Altenburgenses terras nanciscente, m. 1605.

GVILIELMUS, filius auctor arcis Vinariensis, m. 1662.

IOANNES ERNESTUS, filius, m. 1683.

GVILIEMUS ERNESTUS, filius natu maior, n. 30. Oct. 1662. m. 1728. cui successit fratris filius.

ERNESTUS AUGUSTUS, natus 1688. d. 19. April. Princeps et arte et Marte insignis, m. 2. Mart. 1747.

ERNESTUS AUGUSTUS CONSTANTINUS, n. 2. Iun. 1737.


page 570, image: s595

ALTENBURGENSES.

FRIDERICUS GVILIELMUS, Io. Guilielmi Vinariensis filius natu maior, m. 1602.

IOANNES PHILIPPUS, filius, m. 1639.

FRIDERICUS GVILIELMUS, frater, m. 1669.

FRIDERICUS GVILIELMUS III, filius, m. 1672. sine heredibus, terris partim ad Gothanos, partim ad Vinarienses delatis.

ISENACENSES.

IOANNES GEORGIUS, Guilielmi Vinariensis filius natu tertius, Isenacensem lineam fundat, m. 1689.

IOANNES GEORGIUS, filius, n. 24. Iul. 1665. m. 1698.

IOANNES GVILIELMUS, frater. n. 12. Octobris 1666. m. d. 4. Ian. 1729.

GVILIELMUS HENRICUS, filius, natus 10. Nov. 1691. quo m. 1741. terris hisce dux Vinariensis praeest.

GOTHANI.

ERNESTUS, Ioannis Vinariensis filius lineam fundat m. 1675.


page 571, image: s596

FRIDERICUS, filius, n. 28. Iulii. 1676. m. 1732.

FRIDERICUS III. n. 24. April. 1699.

Reliquos duces Gothanae lineae vide in tabulis Genealogicis.

DUCES SAXONIAE LINEAE ALBERTINAE WEISENFELSENSES.

AUGUSTUS, Ioannis Georgii I. Electoris Saxoniae filius natu secundus, administrator etiam episcopatus Magdeburgensis, m. 1680.

IOANNES ADOLPHUS, filius, m. 1697.

IOANNES GEORGIUS, filius, n. 13. Iulii 1677. m. 16. Martii 1712.

CHRISTIANUS, frater, n. 23. Febr. 1682. m. 28. Iun. 1736.

IOANNES ADOLPHUS, n. 4. Sept. 1685. m. 16. Maii 1746. nunc paret eadem regio Electori Saxoniae.

MERSEBURGENSES.

CHRISTIANUS, Ioannis Georgi I. filius natu tertius, n. 27. Oct. 1615. m. 18. Oct. 1691.

CHRISTIANUS, filius, n. 30. Nou. 1653. m. 19. Oct. 1694.


page 572, image: s597

MAURITIUS GVILIELMUS, filius, n. 16. Febr. 1688. m. 1731. cui successit avunculus.

HENRICUS, n. 12. Sept. 1661. m. 1738. postea omnis ducatus ad Elect. pervenit Saxoniae.

CITICENSES.

MAURITIUS, Ioannis Georgii I. filius natu quartus, n. 28. Mart. 1619. m. 4. Dec. 1681.

MAURITIUS GVILIELMUS, filius, n. 12. Martii 1664. m. 15. Nov. 1718. Post eius mortem hic etiam ducatus ad eandem Electoralem domum rediit.

MARCHIONES BRANDENBURGENSES LINEAE BARUTHINAE.

CHRISTIANUS, Io. Georgii Electoris filius natu secundus, n. 30. Ian. 1581. m. 30. Mai. 1655.

ERDMANNUS AUGUSTUS, filius, ante patrem mortuus 1651.

CHRISTIANUS ERNESTUS, filius, n. 17. Iulii 1644. m. 10. Mai 1712.

GEORGIUS GVILIELMUS, filius, n. 1678. 16. Novemb. m. 1726. cui succedit Marchio Culmbacensis.


page 573, image: s598

GEORGIUS FRIDERICUS CAROLUS, n. 19. Iun. 1688. m. 17. Maii 1735.

FRIDERICUS, n. 10. Mai. 1711.

LINEAE ONOLSBACENSIS.

IOACHIMUS ERNESTUS, Io. Georgii Electoris filius natu tertius, n. 11. Iun. 1583. m. 25. Febr. 1625.

ALBERTUS, filius, n. 18. Sept. 1620. m. 22. Oct. 1667.

IOANNES FRIDERICUS, filius, n. 8. Oct. 1654. m. 24. Mart. 1686.

GEORGIUS FRIDERICUS, filius, n. 25. Apr. 1678. m. 1703.

GVILIELMUS FRIDERICUS, frater, n. 29. Dec. 1685. m. 7. Ian. 1723.

CAROLUS WILHELMUS FRIDERICUS, n. 12. Maii 1712.

DUCES BRUNSVICENSES LINEAE GVELFERBYTANAE.

ERNESTUS, Cellensis, Henrici Luneburgensis filius, A. C. subscribit, n. 26. Iun. 1497. m. 11. Ian. 1546.

HENRICUS, filius, n. 4. Iun. 1533. m. 17. Ian. 1598.


page 574, image: s599

AUGUSTUS, filius, princeps doctus longaevus, n. 10. April. 1579. m. 17. Sept. 1666.

RUDOLPHUS AUGUSTUS, et

ANTONIUS ULRICUS, coniunctim regnant: illo 1704. demortuo, hic solus regit, n. 4. Oct. 1633. m. 1714. 27. Martii. Princeps sapientissimus.

AUGUSTUS GVILIELMUS, filius, n. 8. Martii 1662. m. 1731.

LUDOVICUS RUDOLPHUS, frater, n. 22. Iulii 1671. m. 1. Mart. 1735.

CAROLUS, n. 1. Aug. 1713.

DUCES MECKLENBURGICI.

IOANNES ALBERTUS, Alberti pulchri filius, n. 22. Dec. 1525. m. 2. Febr. 1576.

IOANNES, filius, n. 7. Mart. 1558. m. 22. Mart. 1592.

ADOLPHUS FRIDERICUS, filius, Suerini sedem accepit, n. 4. Dec. 1589. m. 24. Febr. 1658.

CHRISTIANUS, filius, n. 1. Dec. 1623. m. 1692. 11. Iun. sine heredibus.

IOANNES ALBERTUS, Ioannis filius natu minor Gustrovii sedem accepit, n. 6. Maii 1590. m. 3. Apr. 1636.


page 575, image: s600

GUSTAVUS ADOLPHUS, filius, n. 26. Febr. 1633. m. 1695. sine hered.

FRIDERICUS GVILIELMUS, Friderici Christiani fratris filius Grabboviae olim sedem habens n. 28. Martii 1675. m. 31. Iul. 1713.

CAROLUS LEOPOLDUS, frater, n. 26. Nou. 1679. dux Suerinensis, cuius frater Christ. Ludou. Grabboviae sedem habuit.

ADOLPHUS FRIDERICUS II, Christiani frater, n. 19. Oct. 1658. m. 12. Maii 1708.

ADOLPHUS FRIDERICUS III. filius, n. 7. Iun. 1686. m. 1752.

CHRISTIANUS LUDOVICUS, dux Streliciensis, Imperatoris iussu provincias fratris a. 1735. administrare coepit.

ADOLPHUS FRIDERICUS IV. n. 5. Maii 1738. dux Strelicensis.

DUCES WURTENBERGENSES.

GEORGIUS, Henrici filius, n. 14. Febr. 1498. m. 18. Iul. 1558.

FRIDERICUS, filius, n. 19. Aug. 1557. m. 29. Ian. 1608.

IOANNES FRIDERICUS, filius, n. 5. Maii 1582. m. 18. Iul. 1628.

EBERHARDUS III, filius, n. 16. Dec. 1614. m. 2. Iul. 1674.


page 576, image: s601

GVILIELMUS LUDOVICUS, filius, n. 7. Ian. 1647. m. 24. Iun. 1677.

EBERHARDUS LUDOVICUS, filius, n. 18. Sept. 1676. m. 1733. cui successit patruelis.

CAROLUS ALEXANDER, n. 24. Iun. 1684. m. 12. Mart. 1737.

CAROLUS EUGENIUS, n. 8. Febr. 1728.

LANDGRAVII HASSIAE LINEAE CASSELLANAE.

PHILIPPUS MAGNANIMUS, Guilielmi filius, vindex religionis evangelicae, n. 13. Nou. 1504. m. 31. Mart. 1567.

GVILIELMUS IV, filius, n. 14. Iun. 1532. m. 25. Aug. 1592.

MAURITIUS, filius, n. 25. Maii 1572. m. 15. Mart. 1632.

GVILIELMUS V, filius, n. 14. Febr. 1602. m. 21. Sept. 1637.

GVILIELMUS VI, filius, n. 29. Maii 1629. m. 15. Iul. 1663.

CAROLUS, filius, n. 3. Aug. 1654. m. 1730.

FRIDERICUS I, filius, rex Sueciae, n. 28. April. 1676. m. 1751.

WILHELMUS, frater, n. 10. Mart. 1682.


page 577, image: s602

LINEAE DARMSTADIENSIS.

GEORGIUS, fundator lineae, Philippi Magnanimi filius natu minimus, m. 1596.

LUDOVICUS V, filius, m. 1526.

GEORGIUS II, filius, m. 1661.

LUDOVICUS VI, filius, m. 1678.

ERNESTUS LUDOVICUS, frater, n. 15. Decembris 1667. m.

LUDOVICUS VII. n. 5. April. 1691. hodiernus Landgravius.

MARCHIONES BADENSES LINEAE BADENSIS.

CHRISTOPHORUS, Caroli I. filius, fundator hodiernae familiae, m. 1527.

BERNHARDUS, filius, m. 1537.

PHILIBERTUS, filius, m. 1569. sine heredibus.

CHRISTOPHORUS III, frater, m. 1575.

EDVARDUS FORTUNATUS, filius, m. 1600.

GVILIELMUS, filius, m. 1677.

FERDINANDUSMAXIMILIANUS, filius, m. 1669.


page 578, image: s603

LUDOVICUS GVILIELMUS, filius, n. 8. April. 1655. m. 1707. heros Germaniae.

GVILIELMUS GEORGIUS, n. 7. Iun. 1702.

LINEAE DURLACENSIS.

ERNESTUS, Christophori filius, natu tertius fundator, m. 1553.

CAROLUS II, filius, m. 1577.

ERNESTUS FRIDERICUS, filius, m. 1604. sine hered.

FRIDERICUS V, Georgii Frider. fratris filius, m. 1659.

FRIDERICUS MAGNUS, n. 24. Sept. 1647. m. 25. Iunii 1709.

CAROLUS GVILIELMUS, filius, n. 17. Ianuarii 1679. m. 12. Maii 1738.

CAROLUS FRIDERICUS, n. 22. Nov. 1728.

DUCES HOLSATIAE.

ADOLPHUS, Friderici I, Daniae Regis filius natu minor, m. 1586.

IOANNES ADOLPHUS, filius, m. 1616.

FRIDERICUS II. m. 1659.


page 579, image: s604

CHRISTIANUS ALBERTUS, filius, m. 1694.

FRIDERICUS III. filius, mortuus 1702. in praelio ad Clissoviam.

CAR. FRIDERICUS, natus Holmiae 19. Aprilis 1700. m. 18. Iun. 1739.

FRIDERICUS AUGUSTUS, n. 20. Sept. 1711.

DUCES SABAUDIAE.

AMADEUS VIII. an. 1416. ab Imperatore Sigismundo primus Dux creatus est.

CAROLUS EMANVEL II. n. 1634. m. 1675.

VICTOR AMADEUS II. n. 1666. fit rex Sardiniae 1720. m. 6. Octobr. 1732.

CAROLUS EMANVEL III. n. 27. April. 1701. regimen iam capessivit 1730. d. 3. Sept.

DUCES LOTHARINGIAE.

Ex insigni Ducum numero memoria teneamus oportet recentissimos gloria insignes


page 580, image: s605

LEOP. IOSEPH. CAROLUM, qui nat. 1679. in terras suas pace Ryswicensi 1697. restitutus, an. 1719. ex iure feudi ab Imperatore in clientelam receptus est, et mortuus 1729.

FRANCISCUM STEPHANUM, n. d. 8. Dec. 1708. In cuius locum successit Stanislaus, socer regis Gallici, ad quem omnis Lotharingia in posterum pertinebit.

S. D. G.


page 581, image: s606

INDEX RERUM.

Abbatis S. Galli controversiae 499

Aboa capta 404

Aboae facta est pax 535

Academia equestris condita 526 Frideriana 552 Gottingae 527 Herbipol. ib. Petrop. 536

Academiae Saeculi XVI. 229 XVII. 385 XVIII. 527

Academiarum iubil. 525

Adolph. Com. Schaumb. Archiep. Colon. 100

Adolph. Fridericus, rex Sueciae 535

Adrianus VI. P. R. 37

Africana Expeditio Carol. V. 150

Alandia insula capta 404

Alba Graeca a Christianis capta 360

Albanus Dux 210

Albertus Brandenburgensis 18 moritur 137 Magdeburg 10 Moguntin 11

Alphonsus Rex Portugall. 343

Algiera oppugnatur 79

Altonavia eversa 414

Americanae Insulae a

Gallis direptae 509

Amnestia in Polonia publicatur 407

Amsdorfius Nicol. 105

Anabaptistae 50

Andegavensis dux iuri in Gall. renuntiat 494


page 582, image: s607

Anglia M. Britan. adpell. 249 dissidium tollitur 3 Eius reges 249 Reformatio 142 Foederatos relinquit 485

Anna regina Angliae 390 moritur 512

Anna Britannica Maximil I. subducitur 2

Anna Russ. imperatr. 536

Antonius Ulricus Dux Guelff. 512

Antonius Ulricus Dux Brunsuic infelix 536

Antonius Auellinus in ordinem sanctorum relatus 523

Apologia Aug. C. 46

Arausionensis Hereditatis controversiae 468 550 Princeps fit Gubernator 533

Archivexilliferat. 476

Arminiani 239

Articuli Smalcaldici 61

Articuli IV. Pac. Rysw. Clausula 513

Asoff Turcis cedit 403

Augusta capitur 131. 440

Augustus Rex Polon. 352 renuntiat ibid. redit 405

Austria bello premitur 540

B

Badensis Comitatus Helvetiis cedit 499

Baiazet II. 27

Barcellona 447

Barbarussa Turc. Pirata 51

Barnefeldius capite plectitur 239

Bartschai Transyluanus 309

Basilius Moscoviae Rex 92

Bavariae Bellum 436.549

Bavarus banno notatus 444

Bearnia provincia 288

Belgici motus 208 foederis initia 216 Hispanicum Bavaro cedit 501

Belgradum Turcis traditur 539

Bellum Bohemicum 531 Danicum 531 Germanicum 255 ob Successionem Hispanicam 420 429 436


page 583, image: s608

Helveticum 497 Holsaticum 392 Neapolit. 530 Polonicum 392 Smalcaldicum 118 Turcicum cum Moschis 402 Ungaricum 462

Bendera 418

Benedictus XIV.P.M. 543

Bernhard Dux Vinariensis 274

Betlen Gabor 259

Biblia Vulgata correcta 194

Bicchius 543

Bohemiae suffragium Electorale 476

Borussia Ducatus 19 Reformatio 20 fit Regnum 388

Breda capta 285

Brisacum occupatur 279

Brunsuico-Luneb. success. 328

Brunsuicensis Congressus 417

Buda capta 358

Bulla anti-Quesnell. 520

Bullingbrockius 485

Burschedense Templum dirutum 517

C

Caietanus Cardinal. 12

Calendarium Gregorianum 193 emendatum 370

Camerale iudicium revisum 478

Candia 347

Canisia obsessa 311

Cap Breton 533

Carolstadius disputat 16 turbas movet 18

Carolus Albert s. VII. Imp. Rom. 548

Carolus Emanuel, Sabaudiae dux 540

Carolus Gustavus Rex Sued. 298

Carol. XII. R. S. 393 ap. Turcos agit 418 redit 419 V. Imp. coronatus 16 abdicat se 148 VI. Imperator 472 foedus percussit cum R. Angl. 545 Rex Ungariae 468 moritur 539 II. R. Hisp. m. 420 IV. Dux Mantuae 495


page 584, image: s609

Carolus Alex. 548 Biturix moritur 512

Carolus Petrus Ulricus successor Russiae constitutus 537

Catalonia a Caesareis relicta 452

Catharina Bonon. sancta facta 513

Catharina Medicea 169

Cebennensium res 517

Cenomanensis Dux fit legitimus 493

Centa obsessa 509

Charlotta Amalia, Hassiae p. moritur 512

Chauvelin de 531

Chili regnum terrae motu periit 525

Choczim munitur 408

Christiernus Daniae Rex 64 pellitur 68

Christina R. Sueciae 298

Cimbrica Chersonesus occupatur 303

Classis Hispanor. ad Vigos capitur 346

Clemens VII. P. R. 37 XI. 455 XII. 541

Codex Fridericianus 552

Colloquium Lipsiense 15 Marpurgense 42 Maulbrunnense 159 Neoburgense 379 Possiacense 169 Ratisbonense 116 379 Rheinfelsense 380 Thorunense 379

Coloniensis Reformatio 98 Elector dignitate privatus 444 Tumultus ob sacra Resident. Boruss. 480

Comacium 458

Comitia Augustae 45 Ratisbonae 89 Spirae 41 Wormatiae 16 Suecica 66

Concilium Dordracecenum 238 Francofurtense 59 Lateranense 8 Norimbergense 44. 49 Pisanum 8 Tridentinum 117 161. 192


page 585, image: s610

Confessio Protestantium praelecta 45

Confucii cultus 510

Confutatio A. C. 46

Coniuratio sulpurea 249

Controversiae Imp. c. Papa 455

Conventus Numburgens. 158 Smalkald. 43. 58

Corsorum seditio 542

Cosacorum motus 300

Coscia, card. 543

Crassovius Dux 409

Cremonatentata 422

Cromwel Olivier 335

Crypto-presbyteriani 518

Curlandia occupatur

Cyprianus Ern. Sal. 550

Cyprus capta 195

D

Daniae reformatio 196

Dantiscum expugnatum 538

Darlaeus s. Iacobus VI. Scot. R. strangulatur 200

Defensor Fidei Tit. R. Angliae 35

Delphini III. exstincti 492

Donawerdaetumultus 231

Duacum captum 433. 436

Duellum Francisci 40

Dunqverta occupatur 337 Anglis traditur 435

E

Eccius Io. 16

Edelmann, Io. Christ. turbat scriptis suis Eccles. 551

Eduardus VI. Rex Angl. 142

Elbinga capta 401

Electoratus IX. 330 plene confirmatus 476

Elisabetha R. Angliae 145 Hispaniae 530 Russiae imper. 536

Erfurti tumultus 313

Ericus R. Sueciae pellitur 197

Eruditi Saec. XVI. 217 XVII. 382 XVIII 527

Esseck oppugnatur 360

Euangelici vexati 547

Eugenius 421.548

Exspectativa in Duc. Megapolitan. 472


page 586, image: s611

F

Fanaticorum turbae 50

Familiae emortuae Saec. XVI. 221 XVII. 373

Fastorum Emendatio 370

Felix Cantalicius in ordinem sanctorum relatus 523

Ferdinandus II. Imp. R. Boh. 258 III. R. Ung. 276 Imp. 279 Albertus 548 IV. 308 princeps Flor. m. 512 VI. Rex Hisp. 530

Final. Marchionatus venditur 496

Finnia invasa 404

Fleury de 531

Florentia sancta 44

Florentia tribuitur D. Lothar. Franc. Steph. 542

Formula Concordiae 189

Foedus Camaracense 6 cum Helvetiis Galli renovant 493

Franciscus R. Galliae 39

Franciscus Stephanus dux Loth. et I. R. 548 accipit Florent 542

Francofurtum expugnatur 271

Fraudes Administror. Angliae 486 sqq.

Fridericus Sapiens 14 III Elect. Brand. 365 IV. R. Dan. 392 Wilhelmus Elect. Brand. 387 I. R. Borussiae 388 I. R. Sueciae 535 Guilielm. I. R. Bor. 537 II. 537. 539 Rex Borussiae Dux Arausion. 388

Fridericus Augustus R. Polon. 352 III. eligitur 538 V. Elect. Palatin. 258 Erdmannus Merseburg. m. 512 V. Rex Daniae 524

Friso Io. Guiliel. aquis submersus 470

Fürstenbergius 363

G

Galliae miser. status 491

Galli Italia eiciuntur 7

S. Galli fanum diripitur 498


page 587, image: s612

Gemes Sultan 26

Genuensis seditio 542

Georgia nova 524

Georg. D. Saxon. 15 Anhaltinus 102 Ludovicus Elector Hannou. 330 fit Rex Angliae 490

Georgius II. recipit Salisburg. 547

Germanica lingua studiosius colitur 552

Germaniae Bellum 255

Gertruydenbergens. Congress. 504

Gibraltar occupatur 447

Giessensis Academiae initia 245

Gomaristae 237

Gothani belli origo 186

Groenlandia convertenda 524

Grovesteinius 434

Guelferbitum capitur 94

Guilielm. III. R. Britt. m. 390 III. et IV. princ. Araus. 533. 534

Guiscardus Harlaeum vulnerat 487

Guleta expugnatur 52

Gustavus Adolphus Rex Sued. 255 moritur 268

Gustroviensis controversia 332

Gymnasium academicum Hildburghusae conditum 526 Brunsuici 552

H

Hafnia obsessa 303

Hamburgenses turbae 479

Hariadenus 84

Hassorum controversia 243 successio ibid.

Heidelberga capta 263

Heilbrunnense foedus 274

Heinius Admiralis 242

Henrici Ligae socii 178 seqq.

Henricus Dux Sax. 15 E. Brunsuic. 93 II. Rex Galliae 134 perit 116 III. Rex Galliae 173 IV. R. Gall. 181. 248 VIII. R. Angl. 35 deficit a Papa 69

Hermannus El. Col. 98


page 588, image: s613

Heumanni versio N. T. 551

Hibernia fit regnum 145 Iacobo eripitur 339

Hildesheimenses Turbae 477

Hildesheimensis disputatio de mediatore 551

Hispanicae Successionis bellum 420. 449

Holmia tradita 66

Holsati Ducis fata 330

Holsatia per Danoscapta 414

Hudack munimentum 301

Hugonoti 167 eor. bella 170

I.

Iablonowski eiusque socii 407

Iacobus R. Scotiae 248

Iana Suffolckia R. Angliae 143 capite plectitur ibid.

Iansenisinus 283

Iesuitae orti 166

Iesuitae Gallia pelluntur 185 item Venetis 251 cum Dominicanis apud Sinas controversi 510

Induciae Nicaeenses 54 rumpuntur 8 Anglos inter et Gallos 489

Indulgentiarum nundinatio 10

Innocentius XII. R. P. 346

Insulae Flandriae captae 431

Interim libellus 163

Ioach. Elect. Brandenb. 11. 71 March. Brandenb. 71

Ioannes Albretanus. 5 Leidensis 50 Sebusiensis 32. 72

Io. Frid. El. Sax. captus 122 liberatus 133

Ioan. V. Port. R. 391. 529 Guilielmus El. Palat. in pristinum locum restitutus 476 Casimir. R. Pol. abdicat se 305

Ioecherus ref. Wolstonum 520

Iosephus Emanuel Rex Port. 530


page 589, image: s614

Iosephus R. Ungar. 361 Romanor. 362 Imperator 391 moritur 468

Isabella Clara Eug. 220

Italiae bellum 421

Iubilaea Academiarum 525

Iubilaeum August. conf. celebratum 546 Pontific. 544 Typographiae inventae 552

Iulius II. P. R. 5 III. P. R. 161

Iwan Czaar 355

K

Kaynius 286

Kehl expugnatum 547

Kemenius 309

Krumbholzius 479

L

Landavia capta 440

Laniena Holmensis 65 Parisiensis 174

Leidae Obsidio 213

Leo X. P. R. 9 moritur 37

Leopoldopolis 312

Leopoldus Guilielmus 379

Lesleus oboedientiae passivae defensor 518

Liga sancta 178

Liga (foedus pontif.) 260

Lipsia expugnatur 280

Lipsiense foedus 267

Livonia Ordinis Teuton. 21 Polonis subicitur 199 a Moschis occupatur 387 Imperio offertur 506

Londinensis Urbis incendium 338

Lotharingia cedit Galliae 531

Lubecensis Episcopat. controversus 475

Ludovicus R. Ung. 28 XIV. R. G. 294. 392 moritur 493 XV. R. G. ibid.

Lutheri dies emortualis renovatur 552

Lutherus 9. 11. 13 comburit Bullam Papalem 13 ducitur in Wartburgum 18 moritur 116

M.

Magdeburgicae turbae 127


page 590, image: s615

obsessio 270 excidium 271

Maigrot captivus factus 511

Maiorca Insula 454

Malabaria Christiana 524

Malta Equitum sedes 34

Mantuana successio 290 seq.

Mardyck Portus 491

Marchia Aconitana terrae motu perit 525

Marchiae reformatio 71 110

Margareta Reg. Dan. 62

Maria Reg. Angl. 144 Anna Sabaudica m. 512 Scota decollatur 202 Theresia Hisp. Gallo nupta 296 Theresia regina Hungariae 539

Masneriana causa 496 sq.

Matthias Imp. 256

Mauritius Elect. Sax. 120 cadit praelio 137

Mauri Hispania eiciuntur 250 Convertendi 524

Maximilianus II. 186

Mazeppa Io Dux Cosacor. 398

Mediolanensis Successio 53

Megapolitanae terrae divexatae 411

Mersburg doctrinae repugnat 102

Messias Iudaeorum falsus 381

Metis capta 134

Mindelheimensis Principatus 475

Misnica reformatio 70 108

Moguntia capta 364

Mohamed Imp. Turcor. 26

Monasterium occupatur 50

Monasteriens. Episcopatus controversus 477

Montalbanum obsidetur 289

Montenegrini sopiti 508

Montferrat Sabaudo ceditur 427

Montes Hannoniae occupantur 432

Moscoviae tumultus 354

Munzer Thomas 24


page 591, image: s616

N

Narva obsessa, liberata 393 a Moschis occupata 398

Naturae miracula varia 525

Navarra capta 5

Neapolitanum regnum occupatum 454

Neoburgensis Principatus R. Boruss. cedit 471

Nepomucenus canonisat. 523

Neuheusel capitur 312 recipitur 358

Neutralitaets Armee 410

Noaillius Archi - Episc. Paris. eiusque fata 523 seq.

Norimberga obsessa 136

Novum Test. Quesnellii 520

Numburgensis Reformatio 105

Numisma Scoticum de Walliae Princip. putativo 487

O

Oran occupatur 508

Ormondius Dux Angl. 434

Otto Henricus Elect. Palat. 96

Ostendae obsidio 221

Oxenstiern 274

Oxfordius 487

P

Pacta Grodnoviensia 406 inter Borussiae Reg. et Elector. palat. 516

Palatina reformatio 96 Successio 97. 327

Pares Angliae aucti 587

Parma fit feudum femineum 496

Parmam occupant Hispani 530

Passaviensis Transactio 132

Pax Alt-Ranstadt 396 Altonaviensis 331 Aquisgranensis 297 Aroviensis 499 Badensis 506 Bredena 339 Bromsebroensis 298 Cadamensis 49 Cameracensis 86. 147 Carlowicensis 369 Clarascensis 291 Crepiensis 86 Falezinensis 407


page 592, image: s617

Pax Fontisbellaquensis 330 Gandavensis 213 S. Germani 320 Lubecensis 264 Niestadiensis 535 Oliviensis 513 Pragensis 277 Rastadtensis 506 Rotschildensis 303 Ryswicensis 367 huius clausula art. IV. abolenda 515 Traiectensis 504 Traventalens. 392 Veruinensis 204 Ulmensis 260 Vossemensis 317 Ungarica 468 Westphalica 247 cum Gallis frustra tentatur 82 Foederatos inter et Gallos tentatur 505

Pedemontii Ducatus occupatus 423

Persarum regnum 55 legatus in Gallia 493

Pestis animalium 525

Petrus Czaar 393

Petersburg excultum 507

Philippus Austriacus 4 Hassus capitur 123 dimittitur 124 Parmensis 530 II. III. Regg. Hisp. 146 202 V. - - 389. 420. Comes Palatinus Viennam defendit 33

Philebertus Arausionens. Princeps 47

Philippsburg expugnatur 364

Pinarolium captum 291

Pleursium eversum 251

Politicorum factio 177

Poloniae Reges 198. 350 Bellum 394. seq.

Pomeraniae invasio 410

Pontificum Successio 345

Portolongone 426

Portugalliae Reges 343 391. 530. defectio 294

Praga capta 281

Proelium ad Aldenardam 431 Almanzam 448 Blaugium 432 Caesaris Augustam 451 Carpium 421 Cassanum 424


page 593, image: s618

Proelium ad Clissonium 394 Denainiam 435 Dettingam 532 Drocense 171 Fravenstad 396 Gadebusch 412 Gudinam 450 Guelferbytum 280 Helsinburgum 409 Hoechstedt 446 Kalisch 397 Kesselsdorfium 545 Lapolam 404 Lezno 398 Lipsiam 271. 280 Luteram 266 Luzaram 423 Lucenam 275 Mohaz 28 Mohilow 397 Nordling 276 Ploskum 394 Pultawam 398 Prutham amnem 402 Ramiliacum 430 Ravennam 6 Schellenberg 441 Sivershausen 137 Tamersfort 404 Taurinum 424 Ticinense 39 Trentschinum 467 Villam vitiosam 451 Warsoviam 302 Willmagam 499 Wilmanstrandum 435 Wismariam 411 Wittstock 278 Ziegenhain 280

Prophetae novi in Anglia 518

Protestantium nomen 42

Pueri Sllesiaci orantes 514

Pueri cruce signati 515

Pulveris dolia inventa 250

Puritani 287

Q

Quebecum tentatum 509

Quesnelli PACHAS. fata et N. T. 520. seq.

R

Ragotzius 307. 462. 467.

Ratisbona expugnatur 276

de Rechtern Comes 505

Reformationis causae 9

Reformatorum orationes Sacrae 551

Religionis in palatinatu controversiae 516

Remonstrantes 236


page 594, image: s619

Rheinschildius 396

Rheinfelsa capta 246

Rhodus capta 27

Riga obsessa, occupata 400. seq.

Rigidi in Anglia 518

Rinco Legatus R. Gall. 80. 84

Rio Ianiero devastata 509

Roma obsessa 47

Rothsischer 544

Rudolphus II. Imp. 255

Rugena Insula tentata 412

Rupella expugnatur 289

Rusticorum turbae 22 causa 26

S

Sacheverelli turbae 481 518

Salisburgenses vexati 537

Salm NICOL. 33

Sanctorum numerus auctus 523

Sardinia capta 449

Saxonica reformatio 101

Genealogia et Successio 322 bellum 396

Scoti Unioni adversi 490

Sebastianus R. Portugall. caesus 205

Seckendorff 539

Selimus Turca 27

Seruetus MICHAEL 154

Sfortias 53

Sovelius Admiralis submersus 482

Sicilia Sabaudo cedit 496. Hispano Carolo 530

Sidonius MICHAEL 104

Sigismundus Polon. R. 92

Silesiis libertas religionis restituitur 514. 552

Silesiam occupat rex Bruss. 540

Sinzendorff 551

Sinenses controversiae religiosae 510. seq.

Smalkaldicum foedus 43 58

Smigelskius 407

Smolenskum occupatur 252

Sociniani 153

Solimannus 27

Sophia El. Hannov. 390 moritur 512


page 595, image: s620

Spirae excidium 364

Stada occupata 412

Stanislaus 394

Saupizius 10. 14

Steinbockius 412 cum exercitu capitur 414

Stettinum sequestris traditum 416. 417

Sturii STENO et SVATO 63

Sueci a Danis seiunguntur 3

Suediae Reformatio 67 Bellum German. 268 Successores 62

T

Tallardius pacem procurat 488

Tamesis invasus 339

Taruenna eversa 147

Techtimirow 301

Telo Martius tentatus 425

Templa duo diruta 516

Terrae novae in Africa repertae 241

Terrae motus in Italia 525 in Marchia Aconitana 525 in regno Chili ibid.

Tezelius 10

Tholosae Comes legitimatur 493

Thilius 263 moritur 271

Tricennale bellum 255

Tripolis obsessa 151 capta 141

Toeckelii 358

Toenninga munimentis destituta 414

Toggenburgenses 497

Tomoraeus; 30

Tornacum captum 432

Torys 484 - - munera occupant 485

Tournonii Cardinal. Fata 511

Transiluania vastatur 300

Trolle GUSTAV. 62

Tumultus Vassiacensis 170

Tunis amissa 220 capta 51

Turci selices 53 eorum successio 255 eorum motus 140 506. seq.

Typographiae Iubilaeum 552


page 596, image: s621

V

Veneti victores 346

Vesuvii incendium 524

Vienna obsessa 33. 357

Vigevanense Territorium Sabaudo conceditur 427

Vincentius Gontzaga m. 512

Vindociensis Dux capitur 500

Uladislaus R. Polon. 299

Ulrica Eleonora Suec. P. regimen suscipit 418

Ulma capta 437

Ungariae fata 74. 355 tumultus 462

Unio German. 221

Unio ecclesiast. 540

Usedomia Insula 415

W

Waldenses 376

Wallenstein 264 exauctoratus 270 revocatus 272 confoditur 275

Walliae Princeps putativus 487 eius Restitutio tentatur 481 Gallia excedit 487 protestatur 490 moritur 533

Westphalicae Pacis memoria renovatur 552

Wigh 484 aula locoque moti 485. seq. restituuntur 491

Whiston Arianus 519

Wirtenbergicus ULRICUS 59

Woolstonus 520

Worms excisa 364