Historicum tibi, BENIGNE LECTOR, breviarium exhibetur: breviarium, inquam, sed quod nec brevis temporis est, nec intra arctos fines rerum continetur, sed summam historiae universae, et praecipua momenta rerum notabiliorum, inde ab origine regnorum usque ad nostra tempora in orbe terrae gestarum, non tantum enarrat breviter, verum etiam probat et summa fide
demonstrat. Prostant innumeri libelli, universalis historiae seriem proferentes, sed excerpti et contracti ex aliorum systematibus, nec iam facile id laboris et molestiae in se quisquam susceperit, ut ex fontibus velit, quae tradenda sunt, haurire: sed in qualicumque enarratione adquiescit, etiam semiplena, praetermissis non parui momenti rebus, quod, unde excerpebatur, etiam sterile solum in certis argumentis erat, vel parce nimis, uberius proponenda proferebat. Si de side quaeras, quam narratis suis faciant, securi de probatione sunt, quasi sat firmiter eorum auctoritate innitantur, quorum libros in brevem summam redegerunt, quo fieri consuevit, ut, ubi illi auctores erraverunt, ipsi a vero simul aberrent: et ubi praetermiserunt nonnulla, nec ipsi, quasi non gesta sint, attingant. In limine fere omnes offendunt, quum Cnidii illius
Ctesiae commenta de Assyriorum regno repetunt, quantumvis ea divinae scripturae repugnent, quippe quae humanum genus, exceptis paucissimis, diluvio periisse tradit, quum Ctesiae regum aetas atque numerus ad illud prope tempus, quo orbis terrae desolatus locus fuit, recurrat. Hic vero egregius historicus illo tempore immensam multitudinem ubique terrarum ponit, et exercitus innumerabiles, et vel decies centena milia supergressos, aut maiores etiam, diversis locis et regionibus adfingit. Haec qui crediderit, eum scripturam sanctam negare oportet, aut aliquid concedere, quo fides illius elevari possit ab impiis. Absint fabulae, facessant nugae: praestat in obscura antiquitate pauciora proponere, quae divinis litteris consentiant, quam confrcta et falsa plurima iactare, et quae numquam probari possunt, habere ac commendare
pro certissimis. Annales Persicos dicunt sequutum fuisse Ctesiam: at quales illi? ut Aegyptiaci, ut aliarum gentium divino lumine destitutarum, quibus antiquas origines fingendi numquam lubido defuit. Haec vero, tamquam ex tripode dicta, iuventuti instillantur, ut a provectioribus, et senibus etiam, credantur vera esse: nec facile quisquam est, qui de inveterata fabula dubitare audeat, sed quod tot saeculis fuit pro vero habitum, temere omnes ac sine discussione amplectuntur. Nec tantum initia in vulgatis libellis suspecta sunt, verum ipsa etiam media et propinquiora Ctesiae temporibus. Diximus Antiquae Historiae prooemio, quam ieiuni sint breviariorum auctores, etiam conditores grandiorum universae historiae voluminum, circa regna et principatus in citeriore Asia, post Alexandri Magni tempora. Antigoni
mentionem habent et filii Demetrii, qui vero nihil certi possederunt, turbatis omnibus rebus civili bello Macedonum: nec, nisi post illos Alexandri duces mutuo confectos, nova regna coeperunt constitui, quae quod maximopere cum Romana historia coniuncta sunt, non erant ab iis silentio praetereunda, qui seriem rerum instituendae iuventuti tradere, cum animo statutum deliberatumque habuerant. Quotusquisque enim Attalorum regum, et Prusiae ac Nicomedum, aut Pylaemenum, Mithridatum, Ariarathum, Ariobarzanum, Ciliciaeque ac in Tauro regulorum, unde Romanorum in Asia incrementa fuerunt, illustravit? quis Chasmonaeorum in Palaestina, quis Herodum succedentium illis, curam habuit, et gesta illorum ac successiones declaravit, rem omnino sacris nostris intelligendis tam utilem et necessariam? Sic ubique sunt, quae
addi, quae emendari possint, si ad id, quod verum est, et ad fructum, quem ferre debent, historias revocemus: recidenda contra, quae ex Annii Viterbiensis fictionibus a nonnullis, quasi verissima sint, adiciuntur. Fides et veritas sunt anima historiarum, sine qua gerrae et nugae sunt, quaecumque, quasi ita gesta sint, ambitiosis verbis proferuntur. Fidem autem testimoniis faciamus, ut veritas stabiliatur: nec quibuslibet testimoniis, sed aptis, dignis, et quae rebus, quae narrantur, quantum fieri potest, sint propinquiora, saltem ut certiora iis non habeamus, quae, si adduntur cuilibet narrationi, non tantum firmant illam et certiorem reddunt; sed interpretamentum iis quoque adiciunt, dum auctores nominatim significant, quorum fide nituntur narrationes, quique monumentis suis res ita descriptas et explicatas habent,
ut commentariis aliis, aut grandioribus systematum libris non opus ad interpretandum sit. Ecclesiae quoque res nolimus seiunctas a civilibus esse, quia neutra historia sine altera perfecte cognosci potest, sed sacra civilem, civilis sacram iuvat et explanat: et saepe ita inter se sunt implicatae, ut si dempseris alteram, interrupta, et lacera, quae relicta fuerit, maneat. Si Christianae res cordi sunt, series imperantium sustentabit illarum ordinem, etiam tempora distinguet, ne confusae et turbatae adripiantur. Sin civilem malumus rem publicam, quot reges, quot principes habemus, quorum merita maiora in ecclesiam sunt, quam in alias partes rei publicae? quos sane laudibus suis privari iniquum est. Deinde quam diuturnae et per saeculum nonnumquam extractae sunt pontificum et imperatorum certationes, quas si
separaveris, pauca habebis, quae de principibus illis commemores, quorum omnis vita illis litibus exacta fuit et adflicta? Eum ergo historiarum librum repetitum damus, qui suppleat, quod deesse in aliis videbatur, et quod erratum, emendet atque restituat, ac nihil sine fide auctorum tradat, qui satis rebus adprobandis sint: quorum verba etiam, ubi opus est, materiae suae subscripta sunt, saltem ita signatus locus, unde peti possint, ut quisque sine investigandi molestia possit invenire. Ut vero res omnis ordinatior distinctiorque sit nec multitudine continua lectorem turbet aut impediat; in tres partes universa haec historia est distributa, quarum prima est rerum antiquarum ab initio imperiorum ad Constantini Magni tempora, complectens strictim, quae profani Principes et a caelestibus sacris alieni unquam in orbe terrarum memorabilia
gesserunt: altera inde res duodecim saeculorum, quamdiu Constantini urbs in Christianorum ditione fuit, et paulo ultra, comprehendat, Orientis aeque et Occidentis fata varia exponens: tertia parte duo postrema saecula copiosius, quam pro forma instituti, explicantur, quia suprema haec tempora secundiora sunt prioribus, et plures memorabiles res ad conscribendum suppeditant, quarum cognitio ad usum politicae prudentiae, quae nunc obtinet; etiam ecclesiasticae propter sacrorum reformationem, in primis est necessaria. Nec litterarum et studiorum historia in his libris est intacta, praesertim illa, quae deminutionem litterariae rei, oppressionemque satis diuturnam; et tandem laetioris saeculi exortu, restitutionem illius et propagationem exponit, ut cognoscatur, per quos aegre aliquid servatum sit inter barbaros;
et qui magni illi heroes fuerint, qui barbariem profligarint, et melioribus litteris nitorem pristinum reddiderint. Haec praemonere et praefari de tribus nostris libellis visum fuit. Tu vero, BENEVOLE LECTOR, feliciter utere, nobisque fave, atque vale.
En Historiam Novam seu eius, quae MEDII AEVI appellatur, (quam olim post ANTIQUAM publioavi) conti nuationem ad nostra usque tempora et praesentem annum, quo vivimus, productam. Brevitatem postulavit institutum, superioribus Partibus susceptam, quae ne officiat legenti, quidquid difficile videri potest, NOTIS sub singulis fere paginis, explanatum est. Quae etiam fidem narrationi faciunt, sine auctore suspectam facile,
et in dubium evocandam. Diutius editio, quam promissa erat, dilata fuit, quod pacificationem exspectabam, quae novissime gestis certam et stabilem formam pacis legibus adferret: quam quod fatalis necessitas in aliud tempus reservavit: utcumque licuit, suprema tempora explicavi. In litterarum historia non per singulas artes ire, quod nimium foret, mihi visum fuit, sed eos tantummodo laudare, qui doctrina sua praesidium omnibus diseiplinis attulcrunt: neque hos omnes recensere brevitatis nostrae fuit, sed qui scribenti in animum atque memoriam subierunt. Qui supersunt et caeli huius spiritu fruuntur, supersedeo nominare, ne gloriosius fecisse aut quidquam gratiae adfectasse videar, quod in iis non desunt, quorum benevolentiam erga me singularem non ignoro. Synopticas Tabulas, ut in
Antiqua et Medii aevi historia, nihil opus erat subiungere, quia quaedam iam tum ibi ad haec tempora productae sunt, et ceterarum ordo in ipsa historia ita perspicue est propositus, ut tabularum conspectu, aut alio memoriae adiumento, non indigeat. His utere, benevolelector, et vale. D.in Fridericiana, quae Halae est; calendis Maiis MDCXCVI.
Denuo in lucem prodit nova haec historia Cellariana. Supervacaneum puto, de libri praestantia multis praefari, cum iteratae editiones satis de eadem
testentur. Unicum saltim dicendum, quid in hac editione nova fuerit praestitum. Textum eundem fere vides, quem priores servant editiones, cum in eodem quidpiam mutare mihi duxerim religioni. Paucissima, quae ad supplementum historiae facerent, fuerunt inserta. Subiectae vero NOTAE longe sistuntur locupletiores. In his enim vel potiores circumstantiae fuerunt expositae, vel ad scriptores praestantiores remissum, vel tempus plenius adnotatum. Ultimo, NOVI, quod nunc vertitur, SAECULI historia, supplementi loco fuit adiecta, eademque ad praesentem annum usque deducta. Subiectae sunt Tabulae Synopticae Regum Europae Principumue Germaniae successionem novis hisce temporibus edocentes. Hunc autem laborem ut
susciperem, pietas postulavit, dum maximam studiorum partem beato viro, olim Praeceptori, deberem. Veneranda igitur sit celeberrimi Cellarii memoria, in aeternum conservanda.
Cum nova Tibi ob oculos ponitur Cellarianae historiae editio, non possum, quin vel paucissimis, eorum, quae Te scire Tua et mea interest, mentionem faciam. Non mea sponte, nec temerario ausu hanc consilii rationem abs me initam esse, scias velim. Sed praeter opinionem exspectationemque
meam accidit, ut, cum exempla Novae Historiae deficerent, redemptor huius Compendii de re libraria bene merens eam, quam nunc accipis, editionem ad haec usque tempora producendam a me vellet curari. Etsi quidem haud nego, summorum, quorum deberem insistere vestigiis, virorum gloria primum omnino me deterritum esse; officii tamen religione adduci me passus sum, ut honestis Viri in me remque scholasticam benevoli precibus locum relinquerem. Ea enim fuit estque, ni fallor, adhuc hominum doctissimorum de hoc opusculo existimatio, ut in multis atque nostro etiam Gymnasio publice ad tirones historiae cognitione imbuendos enarretur. Quid? ego ipse pro muneris mei ratione iussus sum in tradendis huius doctrinae initiis Cellarii Struviique ductum sequi. At vero haud semel, uti fit, obsequii me huic labori intentum paenituit. Tantis tamque multis prior editio scatebat vitiis, ut in iis acute videndis diligenterque emendandis plus temporis operaeque, ac
primum volebam peteramque, consumi deberet; nec discipuli, licet magni hominis, scribendi genus ad praeceptoris laudatam ac consilio totius libri convenientem brevitatem elegantiamque accedere videbatur. Quod dum ingenue, nec non ex quorundam fortasse sententia, audacter fateor, non animus est, ceteris Struvianorum locorum virtutibus quicquam detrahere laudis; sed, salva omnis Cellariani operis praestantia, difficultatem huius Historiae continuandae eo ipso vehementer auctam non potuinon indicare. Dubius igitur, quamingrederer rationem, recentissimas res viginti circiter annorum sic exposui, ut, quae in universum maxime videbantur memorabilia, brevitatis studio non obscurarem, aut prorsus praeterirem, neque tamen ad prolixam dicendorum enarrationem excurrendo, libri molem pretiumque studiosae iuventuti temere augerem. Ceterum in iis, quae tempora haec antecesserunt nostra, nihil ausus sum immutare, praeterquam quod
interdum Chronologia Grammatica postulabat; nec quicquam adicere debui, praeter ea, quae posteros docuerat eventus. Quicquid igitur hic continetur boni, utere ad cognitionem prudentiamque Tuam augendam; quicquid autem vitii oculos manusque effugit nostras, temporis ac loci conditioni, ipsiusque vitae et humanae et scholasticae incommodis tribue. In posterum diligentissime operam dabo, ut omne hocce Compendium, quanta fieri potest et debet cura, emendatum auctumque usui Tuo tradatur. Vale hosque labores ac conatus meos qualescumque probare perge. Scripsi Altenburgi in Gymn. Frid. d. 30. Apr. A.C. MDCCLIII.