25 April 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM.

§. 1. Domus Brandenburgica et regia dignitate augetur, et incrementa potentiae capit.

Novas mutationes novum saeculum parabat. Vix ortum illud erat, cum potentissimus Princeps Elector FRIDERICUS faustis auspiciis Rex BORUSSIAE [Note: Coronatio omni sollennitatum adparatu peracta Regiomonti XVIII. Ianuar. MDCC. Vid. Cellarii Panegyricus, Friderico, Borussorum Regi dictus, et Acta coronationis separatim edita.] crearetur, et apicem honoris ac felicitatis in augustam suam domum inferret. Nec finis crescentis potentiae: mortuo enim Guilielmo III, Anglorum Rege iure Arausionensis principatus et nuper demum ducatu Neoburgensi augebatur domus Augusta, nova quoque exeunte anno M DC VII. nativitate principis Arausionensis FRIDERICI LUDOVICI [Note: Natus XX. Novembr.] cepit incrementa, qui tamen anno insequenti iterum exstinctus.


page 389, image: s413

§. 2. Carolo II. rege Hispaniae mortuo, Philippus Andegavensis regno inhiat, nec cedit iure suo domus Austriaca.

Hispaniae Rex, Carolus II. cum saeculo vitam amittebat, Galli regno inhiabant et provinciis, testamentum ultimi Regis obtentui habentes. PHILIPPUS Andegavensis magno cum comitatu ad Hispanos profectus, ab iisdem XVII. Februarii die M DCCI. splendide fuit exceptus, cum paullo ante Hispanicae provinciae a Gallico milite nutu Bavariae Electoris et reliquorum proregum fuissent occupatae. Neque tamen iure suo cedebat domus Austriaca. Hoc enim foederibus firmato, CAROLUS III. MDCC III. Vicnnae Rex Hispaniae [Note: Factum XII. Septembris praevia sollenni oratione Leopoldi. Cedebat ideo iure suo in Austriacas provincias Carolus. Omnia iuramento fuerunt confirmata. Actum sollemnem vide in Antonii Fabri Staats-Cantzelley T. VIII. cap. VIII.] enuntiatur, transferente in illum iura sua Leopoldo atque Iosepho. Hic etiam per Belgium Angliamque Martio mense, in portum Ulyssiponensem felix adventans, fundamenta iecit vindicandi regnum avitum.


page 390, image: s414

§. 3. Guilielmo III. magnae Britanniae regi succedit Anna regina.

Ineunte vere anni MDCCII. e vita excessit GVILIELMUS III, [Note: XIX. Martii.] magnae Brittanniae Rex. Succedebat statim ex legibus parlamenti ANNA, [Note: Maria enim defuncta, successio ita definiebatur, ut Anna succederet Mariae sorori, huiusque marito Guilielmo sine liberis exstinctis. His vero non exsistentibus, Sophia, Ernesti Augusti, Hanonerani Electoris vidua, et qui ab ea descendunt. Propiores quidem erant Sabaudica domus et Aurelianensis, verum ob religionem catholicam excludebantur. Mortuo igitur Guilielmo, Anna statim succedebat, insequenti etiam die XX. Martii apud Scotos proclamata, et XXVIII. Martii Dublini apud Hibernos. Licet orta seditione non deessent, qui Walliae principem vellent proclamari, quae paullo post sedata. Successionis rationem vide infra in tabulis genealogicis.] dignissima Regina. Haec et ob communem causam quam totis viribus defendit, et ob unionem [Note: Unio haec per Commissarios utriusque regni 22. Iulii (2. Aug.) M DCC VI. fuit conclusa, post longas altercationes ab utroque parlamento adprobata. Licet non deessent, qui ante contradicerent. Inter hos Hamiltonius atque Fletcherius Baro erant praecipui, ut res pene tumultum esset. Maxime, cum Scotiae clerus populo persuadere conaretur, Scotiae ecclesiam magno versari in periculo.] Angliae


page 391, image: s415

Scoque per saeculum frustra tentatam, post longas altercationes faustis auspiciis consummatam, princeps felicissima.

§. 4. Leopoldi imperatoris 1705. mortui successor filius Iosephus: Portugalliae, Sueciae, et Daniae novi reges.

Fatalis annus M DCCV. et Austriacae domui et Imperio universo, immo toti orbi Christiano, dum potentissimus princeps, Imperator LEOPOLDUS, postquam e Germania eiectos vidisset Gallos, hostes atrocissimos, vita excessisset. [Note: Mortuus v. Maii M D CC V. Vitam ipsius et res gestas nuper demum scripsit Ioannes Burcardus Menckenius, et post hunc maiori adhuc adparatu Eucharius Gottlieb Rinckius.] Dignus' tanto parente filius, IOSEPHUS, ante iam Romanorum rex, statim imperii habenas suscepit, qui sub initium Donawertham atque Landavium pristino statui Imperii restituit. [Note: Rink Leben Iosephi P. II. p. 30.] In Portugallia PETRO Regi M DCC VI. succedebat filius natu maior, IOANNES V. Imperatoris partes, prout pater, in bello Hispanico


page 392, image: s416

secutus, Suecia novum Regem habet CAROLUM XII. Dania FRIDERICUM IV. Novum igitur saeculum novam rerum faciem induxit. Sola Gallia videbatur excepta, quae rege suo LUDOVICO XIV. adhuc gaudebat, neque tamen ob insignes, quas accepit, clades, omnis mutationis expers fuit.

§. 5. Augustus rex Poloniae eiusque socius Petrus Moschus bello adgressi Suecos: proelium ad Clissoviam, itemque aliud ad Ploskum. Rex Stanislaus electus. Bellum inter Russos et Suecos varia fortuna geritur, Proelium ad Fravenstadium. Sueci pergunt in Saxoniam. Pax Alt-Ranstadiensis. Sueci ex Saxonia in Poloniam reversi, inde in Moscoviam ire constituunt. Proelium ad Pultowam. Rex Suecorum ad Turcos se confert.

Polonia turbis misere vexata, novum regemacceptis STANISLAUM, de quo nunc dicendi occasio. Ad finem properabat saeculum decimum septimum, cum Daniae Rex FRIDERICUS Holsatiae Ducem bello adoriretur, Suecorum tamen, Anglorum, Belgarum et Luneburgensium interventu, res omnis Traventhalensi pactione fuit composita, ut supra diximus. Eodem


page 393, image: s417

anno MDCC Februario mense, milites Saxonici ex Polonia Rigam [Note: Fabri vita Caroli XII. lib. 1. c. 3.] urbem ex improviso adgrediebantur, quibusdam etiam extra urbem exstructis [Note: Cobronschanz primo insultu capta Dunamunda XXV. Martii.] munimentis occupatis, ipsam tamen urbem adparatu necessario destituti, pacta pecunia, derelinquere cogebantur. Socius accedebat Augusto Petrus Moschus, qui, postquam Kal. Septembris bellum contra Suecos declarasset, Narvam eodem mense magna copiarum turba obsidebat. Verum, invictissimus Suecorum heros Carolus XII. divinis potius auxiliis, quam copiarum multitudine firmatus, Moschos [Note: XX. Novembris MDCC. Multa Russorum milia vel capta, vel occisa, paucis fuga elapsis: castra direpta. Fabri vita Caroli XII. p. 1. c. 18.] adgressus, insignem de iisdem reportavit victoriam. Insequenti anno Dunam amnem transibat [Note: IX. Iulii.] rex Suecorum, frustra impediente milite Saxonico. Inde Kockenhusam arcem et munimentum ad Dunam


page 394, image: s418

recuperabat, a Saxonibus huc usque detenta, et Curlandiam occupabat. De pace quidem agi coeptum, verum cum Sueciae rex omnium sumptuum etiam restitutionem et damnorum resarcitionem peteret, nihil perficiebatur. Polonia interim varie divisa, cum bello implicari nollet, in multas incidit calamitates. Diversa igitur proelia et conflictus, atque inter haec illud ad Clissoviam [Note: IX. Iulii M D CC II.] Suecorum ob fugam Polonorum, victoria, ast morte etiam Friderici, Holsatiae ducis clarissimum. Aliud sequebatur ad Ploskum, [Note: I. Maii M D CC III.] et hoc Thorunii occupatio, [Note: XIV. Octobris.] et paullo post Elbingae. Poloni autem regi suo infideles, in conventu Varsoviensi novum regem Stanislaum, [Note: Electio facta XII. Iulii M D CC IV. dirigente Cardinale Radziowkio et episcopo Posnaniensi; electionem protegente Suecorum milite. Multi tamen contradicebant. Fabri vita Caroli XII. p. 4. c. 11.] Posnaniensem olim Palatinum eligunt. Electioni contradicebat Augustus rex, Varsoviam occupabat, multis Suecorum captis, inter quos


page 395, image: s419

etiam Posnaniensis episcopus, inde Romam abductus. Russi post cladem ad Narvam adparatu bellico potissimum tempus terebant: post in Livoniam irrumpentes aliquot conflictibus a Suecis devincebantur. Dorpatum frustra obsidebant, Noteburgum autem Ingermanniae deditione capiebant, Narvam [Note: IX. Augusti M D CC IV.] adsultu. Inde mari [Note: In mari Balthico prope insulam Retusar VI. Iulii M D CC V. Suecorum classem ducente Anckerstierna. Fabri vita Caroli XII. P. V. p. 45.] aliquando victores Russi, licet paullo post Sueci victoria terrestri in Curlandiae finibus cladem hanc insigni cum Russorum [Note: XVI. Iulii M D CC V. caesis quinque Russorum milibus c. l. p. 66.] damno compensarent: novis tamen copiis firmati Russi, Mietoviam, immo omnem Curlandiam occupabant. Polonia interim turbis civilibus agitata, dum ad Varsoviam victores essent Sueci, et Stanislaus in eadem urbe [Note: IV. Octobris M D CC V. Coronationis sollennia describit idem Faber p. 5. c. 11. Turbas in Polonia desuper ortas describit Andr. Zalusky epistolarum tomo tertio.] coronam Poloniae


page 396, image: s420

acciperet, quem auxiliis suis firmabat potentissimus rex Suecorum. Ineunte anno M D CC VI. Russos intra munimenta sua ad Grodham [Note: XXVI. Ianuarii M D CC VI. Leben des Czaars P. 2. p. 424.] inclusos adgredi tentabant Sueci, verum, cum dubius videretur eventus, relictis Russorum castris, alio se vertebant. Interea Rheinschildius diutius circa Silesiorum confinia haerebat, ut nova, quae ex Saxonia Augusto adferebat, auxilia Schulenburgius, in Poloniam transire impediret. Feliciter hoc ipsi evenit in praelio ad Fravenstadium, [Note: Factum proelium XIII. Febr. M D CC VI.] quo multa Saxonum milia vel capta, vel occifa. Post haec ipse Suecorum rex circa Silesiorum confinia aliquamdiu cum milite commorabatur, usque dum ultra Viadrum in Saxonicas pergeret provincias, sedem in iisdem figens. Transitus hic pacem [Note: In pago Alt-Ranstadt prope Lipsiam XIV. Octobris M D CC VI. Fabri vita Caroli XII. P. 6. p. 334.] promovebat paullo post conclusam. Pace vix conclusa, proelium


page 397, image: s421

tamen ad urbem Kalisch [Note: XXIX. Octobris M DCC VI. Fabri vita Caroli XII. P. 6. p. 191. Leben des Czaars P. 2. p. 443.] Augusto regi feliciter cessit. Firmata nihilominus pace, Sueci, cum per annum fere Saxoniae graves fuissent, relicta Septembri mense 1707. Saxonia, in Poloniam fuerunt regressi, quae interim bello, fameque nimium consumebatur. Agebant quidem Russi, ut, postquam Augustus rex coronae renuntiasset, reiecto Stanislao, interregnum publicaretur, novoque regi eligendo comitia haberentur, quod tamen Poloni ob Suecorum adventum vix audebant: Russi vero, his pares se haut putantes, pedem retro figebant. Ast Sueci Poloniam Lithuaniamque transeuntes, versus Russos, insequenti anno 1708. tendebant. Variis conflictibus diverso Marte pugnabatur, ad Mohiloviam tamen Sueci erant victores. [Note: Proelium hoc 14. Iulii 1708. fuit factum cum multa Russorum clade. La Clef du Cabinet des Princes Oct. 1708. p. 285. Licet Russorum cladem minuat Leben des Czaars p. 2. p. 463.] Ast constans in proposito Suecorum rex, postquam Borysthenem


page 398, image: s422

transivisset, ulterius in Moscoviam pergere constituerat. Et licet fatalis clades, quam Sueci, Loewenhauptio duce, ad Lezno fuerant perpessi, [Note: Leben des Czaars P. 2. p. 465.] ipsum a proposito avertere potuisset, Cosakorum tamen auxiliis firmatus, quorum dux Io. Mazeppa [Note: Leben des Czaars P. 2. p. 474.] ipsi accedebat, non solum, quae victui erant necessaria, in horum terris sufficienter invenit, sed etiam multo milite stipatus ulterius perrexit. Verum, fatales ipsi erant Russorum, quos ingressus fuerat, termini. Captis enim aliquot illorum castellis, Pultowa Kioviae ad Worsklam sitam, obsidione cingebat, quod, dum Russorum imperator liberare vellet, die XVII. Iunii M DCCC XI. Sueci Russos adgressi, magna clade fuerunt adfecti, ita, ut dissipato illorum exercitu, ipse rex traiecto Borysthene, in fuga salutem quaerere coactus, in Turcarum terras abiret. Russi vero post hanc victoriam, liberata urbe, non castris solum Suecorum et insigni praeda potiti, sed


page 399, image: s423

etiam octo milibus et ultra caesis, pluribus captis, inter quos praeter Rheinschildium, aliosque duces militares, plerique, qui a latere regis fuerunt ministri, una cum Comite de Piper capti fuerant. [Note: La Clef du Cabinet 'Septembr. 1709. p. 249. Leben des Czaars P. 2. p. 507.] Reliquias exercitus ad Borysthenem usque persecutus Mentzikovius dux eo adegit, ut positis armis, se Suecorum sedecim milia captivos traderent. [Note: La Clef Octob. 1706. p. 289. Leben des Czaars P. 2. p. 521.] Suecorum rex in Tartarorum castro Oczakow refugium quaerebat, sed nec ibi satis se reputans securum, Benderiam ad Dniesteram in Moldoviae finitimis sitam [Note: Situm describit La Clef Fuillet 1711. p. 63.] se contulit, a Turcis benigne exceptus et liberaliter habitus, frustra, ut ipsi tradatur, a Turcis petente Russorum monarcha, Alcorani lege se impediri aestimantibus. [Note: La Clef Decembr. 1709. p. 449. Leben des Czaars P. 2. p. 528.]


page 400, image: s424

§. 6. Russi Livoniam sub suam potestatem redigunt.

Per hanc autem victoriam aditus Russis in Poloniam, Livoniamque patebat, Stanislao rege una cum reliquis Suecorum in Polonia: Crassovio duce, in Pomeraniam revertentibus, [Note: La Clef Decembr. 1709. p. 362.] licet in transitu Saxonibus terrorem incuterent. Russorum autem monarcha postquam VIII. Octobris cum Augusto Polonorum rege Thorunii, et cum Borussorum rege Friderico XXVI. Octobris in Borussiae urbe Marienwerder [Note: La Clef Decembr. 1709. p. 454. Ianv. 1710. p. 55. Leben des Czaars P. 2. p. 550.] fuisset collocutus, Livoniae metropolim Rigam magna copiarum vi obsidebat, eandemque ignitis globulis plurimum fecit angustari, sed parum proficienti satis fuit urbem arctius inclusam tenere, usque dum fatali casu pulveris pyrii incensi, magna munimentorum pars fuerit eversa. [Note: Leben des Czaars P. 2. p. 602. La Clef Mars 1710. p. 175.] Demum post septem menses urbs omni subsidio destituta, peste fameque desolata, ad


page 401, image: s425

deditionem fuit coacta, milite praesidiario cum omnibus honorum signis egresso, [Note: La Clef Septembr. 1710. p. 187. urbs 20. Novembris 1709 obsideri coepta, 12. Iulii 1710. dedita. Licet postea ex Repressaliarum iure, ut dicebant, quod Russorum captivi adhuc apud Suecos detinerentur, omnes fecerint captivos; La Clef Novembr. 1710. p. 342.] dum interim Russorum monarcha magnifico sollennium adparatu urbem suam metropolim [Note: Hunc plenius describit Leben des Czaars P. 2. p. 564. La Clef Feur. 1710. p. 113. Mars p. 251.] ingrederetur. Interea temporis Russi Elbingam Borussiae a Suecis adhuc possessam VII. Februarii MDCC. adsultu capiebant, [Note: La Clef Auril 1710. Leben des Czaars P. 2. p. 582.] XXIV. Iunii Wiburgam Careliae pacto. [Note: La Clef Sept. 1710. p. 187.] Sequebatur castrum ad Dunae ostium situm, Pernavia, Revalia, et quae in Livonia adhuc possidebant Sueci, atque hinc universa Livonia Russorum potestati fuit subiecta.

§ 7. Bellum inter Turcos et Russos: ac sequitur pax. Russorum in Finniam irruptio.

Medium hunc victoriarum cursum Turci interrumpebant, qui firmatis


page 402, image: s426

licet ad triginta annos induciis, [Note: Factum hoc 14. Ianuarii 1710. Leben des Czaars P. 2. p. 579. Promittebant autem se munimenta quaedam in Turcarum confiniis exstructa destructuros, et Suecorum regi liberum transitum esse concessuros. La Clef Mars 1710. p. 181. Auril 1710. p. 321.] tandem XX. Novembris M DCC X. bellum contra Russos atque Polonorum regem Augustum declarabant, [Note: La Clef Feurier 1711. p. 126. Rationes exstant in Manifesto publicato desuper, exstructio munimentorum, denegatum tributum Tartaris et liber transitus Suecorum regi, confoederatio contra Stanislaum. La Clef Auril. 1711. p. 266.] et Tartarorum copiis adiuti, Russorum terras invadebant, dum interim Kioviae palatinus in Cosacorum terras irrumperet, ut per istas liberum regi transitum pararet in Poloniam. [Note: La Clef Maii 1711. p. 328.] Dum igitur arma armis opponerentur, atque a Danubii tranfitu Turcas prohibere vellet Russorum monarcha, die XX. Iulii M DCC XI. ad Prutham amnem in Moldavia ventum ad manus, ubi Turci copiis superiores, Russos subitaneis munimentis inclusos, iisque, quae ad victum erant necessaria,


page 403, image: s427

destitutos, per unum alterumue diem adgrediebantur, Russorum monarcha vero inducias petente, pax XXIII. Iulii Falezini fuit signata, his conditionibus, ut quod superiori bello Turcico captum fuerat, Asophum cum fortalitiis inde dependentibus restitueretur, castra quaedam ad Pontum Euxinum noviter exstructa destruerentur, Russorum monarcha Polonorum, Tartarorum, Cosacorumque negotiis fese haut immisceat, militem suum e Polonia educat, Suecorum regi liberum transitum concedat. [Note: Haec singula latius describuntur in La Clef Oct. 1711. p. 305. Nov. p. 336. Ianur. 1712. p. 55. Histor. Nachricht vom Nordischen Krieg P. I. p. 74. Russorum diarium de hoc praelio exhibet et ipsum pacis instrumentum.] Dum autem Russi tardius exsequerentur, quae promiserant, omnia culpa in Magnum Vezirium redundabat, quod se corrumpi passus fuisset, suffecto ipsi Isouffo Baccha. [Note: La Clef Mars 1712. p. 188.] Hoc ipsum etiam pacis ratihabitionem ad tempus impedivit, quae tamen insequenti anno M DCC XII. articulis quibusdam de non


page 404, image: s428

construendis novis munimentis, adiectis, fuit insecuta, [Note: La Clef Iuillet 1712. p. 46. Aout p. 115.] licet de rumpenda cum Russis pace Galli Suecique Turcos saepius sollicitarent. Firmata igitur pace, [Note: XXV. Iunii MDCCXIII. ita ut Russorum monarcha territorium circa Asoph Turcis relinqueret, Cosacorum iura restitueret la Clef Oct. 1713. p. 264.] publicato Manifesto, in Finniam irrupit Russorum monarcha, ipsam metropolim [Note: La Clef Decembr. 1713. p. 425.] Aboam capit. Ulterius progredi cupientes Russos Sueci impedire conabantur, qui tamen d. VII. Octobris ad Tamersfort a Russis victi fuerunt et fugati, castro etiam Tavasthuys relicto. [Note: Hist. vom Nord. Krieg P. 1. p. 318.] Novam victoriam Russi Gallicino duce, ad Lapolam Finniae XIX. Februarii M DCC XIV. fuerunt adepti, ita, ut pauciores ex Suecis evaderent. [Note: Contin. I. Nordischen Krieges p. 33.] Inde Augusto mense Alandiam insulam una cum Savolaxiae castro Nyslot occuparunt, ulterius in Sueciam ut irrumperent, tentantes.


page 405, image: s429

§. 8. Augustus rex in regnum suum reversus turbas intestinas sedare studet, Turcis cum rege Suecorum Stanislao faventibus. Pax cum Turcis initur.

Inter hos Russorum conflictus, Poloniae rex Augustus una cum Danorum rege bellum restaurabant. Dum enim Russis adhuc graves essent Sueci, de novo foedere ineundo agitatur, ipso Danorum rege, dum ex Italia redux factus, XXVI. Maii M DCC IX. Dresdam adventante, [Note: La Clef Iuillet 1709. p. 40.] ubi magnificos inter adparatus, ludorumque sollennia, de bello restaurando fuit consultatum, utrisque postmodum cum Borussorum rege Potsdami convenientibus. [Note: Aout p. 148.] Augustus igitur rex, invitantibus Poloniae magnatibus, Augusto mense publice proposito libello, [Note: Manifestum, ut dicitur, Dresdae fuit publicatum VIII. Aug. MDCCIX Singulari etiam libello, qui Gallico sermone prodiit, factum hoc pro legitimo declaratur. La Clef Oct. 1709. p. 311.] quo causas reditus sui exponit, iter Poloniam versus fuit ingressus, ibidemque a plerisque benigne [Note: La Clef Feurier. 1710. p. 114.] acceptus,


page 406, image: s430

palatino Kioviae excepto, qui collecto milite Stanislao adhuc favebat, Saxonibus infestus, fugatus tamen, ad Suecorum se contulit monarcham. Turbato igitur plurimum Poloniae regno, IV. Februarii M DCC X. Varsoviae senatus consilium fuit institutum, de regnisecuritate paceque restituenda. Deputati provinciarum praeter amnestiam, quam postulabant universalem, regnum extero milite liberari, atque ut pacta regis conventa denuo confirmarentur, volebant. [Note: La Clef Auril 1710. p. 248. 256. Leben des Czaars P. 2. p. 591.] Tandem vero finito XVI. Aprilis consilio, concludebatur, ut pacta Grodnoviensia cum Russis confirmarentur, miles regni augeretur, amnestia publicaretur. [Note: La Clef Iuin p. 391.] Dum igitur turbis intestinis componendis sollicitus esset Augustus, Turci de Stanislao restituendo laborabant. Hinc, dum ad iter in Poloniam se praepararet, ipse Suecorum res Turcorum Tartarorumque auxiliis adiutus, publice proposito edicto, ut relicto Augusto,


page 407, image: s431

Stanislaum reciperent, Polonos hortabatur, [Note: Exstat hoc in La Clef Iuin 1711. p. 413.] dum interim Smigelskius militem pro Stanislao in Polonia colligeret. [Note: La Clef Aout 1711. p. 128.] Durante cum Turcis Russorum bello, inter spem metumque Polonorum agebatrespublica. Post pacem Falicin ensem vero ineunte anno M DCC XIII. Varsoviae comitia fuerunt instituta [Note: La Clef Mars 1713. p. 202.] de regno in pristinam securitatem restituendo, ob animorum tamen dissidia sine fructu fuit discessum, Polonis, Russicus et Saxonicus miles, ut educeretur, postulantibus. [Note: La Clef Auril 1713. p. 253.] Nec dum igitur dissidiis cessantibus, Polonorum rex Augustus Russiae palatinum Iablonowski cum Stanislao facientem, in Koenigsteinensem arcem, Dresdae vicinam, una cum aliis utriusque sexus Polonis, captivos abduci iussit, his de violata libertate conquerentibus. [Note: La Clef Octobr. 1713. p. 272.] Pace autem cum Turcis conclusa, eandemque Polonis conservandam, Turcis per legatos declarantibus, universalem


page 408, image: s432

amnestiam singulari edicto proposuit Augustus rex, ut pacatum redderet regnum suum et securum. [Note: Exstant in La Clef Feur. 1714. p. 131, in quo nomina Stanislaus aliorumque, qui cum ipso fecerant, fuerant expressa.] Turci interim Choczimo urbi Caminico vicinae ad fines Imperii sui sitae, maiora adhuc munimenta circumdant, Polonis licet contradicentibus. [Note: Hist. Nachricht vom Nord. Krieg p. 281. et Contin. I. p. 17.]

§. 9. Dani impetum in Scaniam faciunt. Consilium de tuenda provinciarum teutonicarum securitate. Foederati Suecorum in Germaniae terras invadunt: quo ex bello Megapolitani non parum incommodi sentiunt.

Tertium ex hoc exortum est bellum cum Danis. Novo enim contra Suecos foedere concluso, [Note: La Clef Oct. 1709. p. 306.] et publice a Friderico IV. Danorum rege proposito edicto, quo belli causae exponebantur, [Note: Manifestum hoc Hafniae XXVIII. Octobris M DCCC IX. publicatum. La Clef Ian. 1710. p. 48. Reperitur illud una cum initio belli in Histor. Einleitung zu dem ietzigen Krieg in Norden.] primus impetus in Scaniam, in qua traiecto milite, Helsinburgium


page 409, image: s433

capiebatur, [Note: La Clef Ianv. 1710. p. 55.] Halmstadtum, Christianstadtum, Suecis pedem semper retro figentibus. [Note: La Clef Mars 1710. p. 181.] Feliciori hoc successu incitabantur Dani, ad Malmoam Landscronam obsidendam, ulterius in ipsam Sueciam progredi tentantes. Suecis autem, congregato milite, in hostem pergentibus, Dani Helsingburgum versus retrocedebant, quos Sueci insecuti, magna clade ad dictam urbem fuerunt adfecti, ut octo milibus suorum amissis, multis captis, castris direptis; exercitus reliquias in Selan diam insulam reducere necessum haberent, equis, quos traicere non poterant, occisis. [Note: La Clef Mai 1710. p. 318.] Terrestri igitur exercitu profligato, maiorem in navibus spem collocabant. Octobri mense M DCCC X. navale proelium fuit factum, quod Suecis infestum, vento tamen classes dissipante. [Note: La Clef 1710. p. 425.] Dum interim Sueci, Crassovio duce, ex Polonia in Pomeraniam transirent, Saxones invasionem verebantur. Imp. igitur una cum Anglis Belgisque metuentes, ne Dani


page 410, image: s434

et Saxones copias suas ex Belgico revocarent, de milite medio, vulgo Neutralitaets-Armee componendo, consilia capiebant, [Note: Zschackwitz Leben Iosephi p. 771. La Clef Iuill. 1711. p. 61. Oct. p. 268. Rinck p. II. p. 527. Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 306. 1011.] qui id ageret, ne ab alterutra parte provinciae Germanicae infestarentur. Res M DCC X. conclusa effectu caruit, licet copiae Borussicae et Hannoveranae iamdum praesto essent, partim quo Sueci eandem minime acceptarent, partim etiam quod, mortuo interim Iosepho Imp. durante interregno, foederati, Suecorum in Germania provincias invaderent. Id quidem sui iuris esse, publicis edictis [Note: Exstant haec Manifesta in Historischer Nachricht vom Nordischen Krieg p. 1. p. 21. sqq.] proponebat Augustus, ut tamquam Imperii Vicarius, securitati Circuli Saxoniae inferioris prospiceret. Primus impetus Augustomense M DCC XI. factus fuit in Pomeraniam, et postquam Sueci Damgartum, ubi Danos a Rebnitiae amnis traiectu detinere cogitabant, relinquere fuissent coacti, [Note: La Clef Oct. 1711. p. 271.]


page 411, image: s435

reliquam Pomeraniam, Stettino atque Stralsunda excepta, deserebant. Exfoedere Russorum miles Danis atque Saxonibus accedebat, exhibita ea dere in comitiis declaratione. [Note: Exstant hae litterae Russorum monarchae in Hist. Nachricht vom Nord. Kriege p. 58. quibus hac potissimum ex ratione se militem in Germaniam misisse declarabat, quod Suecorum rex Neutralitatis, quae dicitur, Tractatibus subscribere noluisset.] Praeter Pomeraniam belli quoque theatrum in Megapolitanis terris aperiebatur, Danis Wismariam arctius includentibus, exinde Sueci v. Decembris M DCC XI. in Danorum castra infeliciter erumpentes, tanta clade fuerunt adfecti, ut ex tribus milibus pauciores Wismariam reverterentur, [Note: Nachricht vom Nord. Krieg. P. 1. p. 120. Quid in comitiis circa has Pomeraniae turbas fuerit gestum, exponitur in Electis Iur. Publ. T. 4. p. 915.] Danis eosdem ad portas usque persequentibus. Stralsundi obsidio vero ob tormentorum defectum differebatur. [Note: La Clef Nov. 1711. p. 348. Dec. p. 406. Febr. 1710. p. 119. Mars p. 191.] Interim Megapolitanas terras variis incursionibus, exactionibus, et


page 412, image: s436

militari transitu Sueci aeque ac foederati vexabant, hac de re duce in comitiis diversis scriptis conquerente, sed parum proficiente, [Note: Varia scripta ex Actis publicis, quae in Comitiis fuerunt exhibita, reperiuntur in Contin. I. Hist. des Nord. Krieges p. 48. seqq.]

§. 10. Wismaria obsidione clausa, ducatum Bremensem subiciunt Dani, quos ad urbem Gadebusch Steinbockius Suecorum dux vincit, Toenningae cum suis ad deditionem coactus. Non ita multo post urbs ipsa se dedit, omnemque Holsatiam Danicae copiae occupant.

Insequens annus M DCCC XII. deficiente belli adparatu, accedentibus inter foederatos dissidiis, sine singulari apud Pomeranos facto agebatur, dum nec Rugenam insulam, tentatam licet, sed a Steinbockio prope defensam [Note: La Clef Nov. 1712. p. 340. Dec. p. 411.] nec Stralsundam, prout animo conceperant, occuparent, Wismaria tamen per Danos adhuc inclusa erat, varie ex eadem milite praesidiario in terras Megapolitanas erumpente. Tandem Augusto mense Stada obsidione cincta, atque fame pesteque pressa, deditione demum fuit capta, ducatus inde Bremensis terris


page 413, image: s437

occupatis, cives in verba Danorum regis iurare coacti. [Note: La Clef Oct. 1712. p. 273. Novembr. p. 345. Nachricht vom Nord. Krieg. P. 1. p. 169.] Steinbockius tamen novis ex Suecia subsidiis firmatus, perruptis Saxonum munimentis, ad Rebnitiam amnem exstructis, Megapolitanas terras invadebat, Danosque eo adigebat, ut Rostochium castraque ad Wismariam relinquere cogerentur, [Note: La Clef Ianv. 1713. p. 56.] et publice proposito edicto, [Note: Exstat illud in Nachricht vom Nord. Krieg p. 1. p. 174.] quasi in Poloniam transire vellet, Danos securos addens, tanto magis, quod factis ad quindecim dies induciis, pacem prae se ferebat. [Note: La Clef Ianv. 1713. p. 57.] Ast, finitis iisdem, Danos XX. Octobris M DCC XII. Saxonum licet auxiliis firmatos, ad Megapolitani tractus urbes Gadebusch subito adoriebatur, atque insigni potiebatur victoria. [Note: La Clef Feur. 1713. p. 122. 123. Nachricht vom Nerd. Krieg. P. 1. p. 198.] Hac ut uteretur Steinbockius, Travam transibat, Holsatiam regiam cum exercitu


page 414, image: s438

suo irrumpens, [Note: La Clef Feur. 1713. p. 126.] Altonaviam Hamburgo vicinam, malo exemplo, incendio deleri iubens, [Note: Factum IX. Ianuarii MDCCXIII. La Clef. Feur. 1713. p. 155.] quod dum alii detestarentur, Steinbockius variis litteris excusare conabatur. [Note: La Clef Febr. 1713 p. 155. Mars 1713. p. 189. Electa Iur. Publ. T. V. p. 7.] Fatale Steinbockio fuit ulterius in Holsatiam pergere, quam gravibus exactionibus nimium vexabat. Postquam enim foederati Russorum milite essent firmati, pedetentim Suecos sequebantur, atque Eidoram transientes, eosdem in campis primum Gardingensibus, et postquam Holsatis faventibus, in Toenningam urbem essent recepti, in eadem includebant, atque deficientibus victus neccssariis, ad incitas redigebant, ut tandem, dum urbem obsidione cingi viderent, se dedere cogerentur. [Note: La Clef Auril. 1713. p. 256. Mai p. 340. Conditiones deditionis reperiuntur, in La Clef Iuillet 1713. p. 52.] Holsatis quidem urbs relicta, sed arctius a Danis cincta, quae cum


page 415, image: s439

victus necessariis esset destituta, Holsati omnem adhibebant operam, qua ratione ex Belgio eadem adveherent, ast Danis omnes vias praecludentibus, tandem VII. Februarii M DCC XIV. ad deditionem fuit coacta, et post aliquot menses munimentis destituta. [Note: Histor. Nachricht vom Nordischen Krieg p. 339. sq. et Contin. I. p. 248.] Toenninga igitur in foederatorum, Danorum praecipue, potestatem redacta, omnem Holsatiam una cum Eutinensi Episcopatu occupabat Danorum rex, maxime quo Holsatorum ope [Note: Hanc equidem culpam a se avertere conabantur Holsati, Danis ex scriptis, quae urbe occupata fuerant reperta, contrarium demonstrantibus. Exstat de eo wahrhaffte und gründliche Nachricht von denienigen, so vor und nach der am 14. Febr. 1713. beschehenen Einraeumung der Vestung Toenningen an dem Koenigl. Schwedischen Feld-Marschall sich zugetragen.] Toenninga Suecis fuerit aperta, licet de eo restituendo in comitiis, [Note: Exstat de eo potissimum scriptum succincte Deduction dass Seine Koenigl. Maiestaet von Dennemarck des Hochfurstl. Hauses Gottorf Aggressor seyn 1714. 4. Cui tamen singulari scripto respondent Dani. Vid. etiam Cont. I. Hist. des Nord. Krieges p. 160 ubi haec scripta amoebea reperiuntur.] et apud plerosque Europae


page 416, image: s440

Status potentiores varie laboraret Holsatiae administrator. Sola supererat insula Heiligland, quam etiam, postquam per aliquot menses fuisset cincta, Dani ceperunt.

§. 11. Stetini obsessio: Brunsuici de pace agitur: bellum in Pomerania a foederatis continuatum.

Rebus hic in Holsatia compositis, in Pomeraniam pergebant foederati, hanc sibi subicere, Suecosque e Germania eicere cupientes. Stetinum eorum impetum primum experiebatur, quod Iulio mense, obsidione cingebant, et vel tertia urbis parte per ignitos globulos consumpta, tandem convenit, ut Suecis, urbe relicta securus transitus pateret Stralsundam, praesidio Borussico atque Holsatico eidem imposito, his conditionibus, ut postquam Russis sumptus essent soluti, quos in obsidionem impenderant, Borussorum rexuna cum Holsatiae administratore, urbem tamquam sequestri, durante bello, tenerent, pace vero firmata, postquam ipsis satis fuerit factum, restituerent. Tradita igitur urbs


page 417, image: s441

IV. Octobris M DCC III. [Note: La Clef Novembr. 1713. p. 349.] ipso Borussorum rege in illam adventante. [Note: La Clef Decemhr. 1713. p. 425. Contin. I. Nord. Krieges p. 128.] Eadem ratione de Wismaria atque Stralsunda sequestris tradenda, agebatur, Suecis tamen hoc plane denegantibus. Imperator interim in comitiis et per legatos suos hoc agebat, ut partes litigantes inter se componeret: communi etiam Imperii consensu illud agebatur, ut Brunsuici [Note: La Clef Mars 1715. p. 201.] de pace ageretur, Suecis non nisi aegre legatos eo mittentibus. Post varia impedimenta demum XVII. Martii M DCC XIV. Congressus initium, sed, dum Sueci omnia, quae ipsis ablata, vellent restitui, sine fructu fuerunt consultationes. Hoc ipso igitur, quem scribimus, anno, concluso foedere, Danorum, Borussorumque reges, Saxonico milite firmati, aperto Marte Pomeraniam ingressi, Stetinum, eiecto Holsatorum milite, sibi vindicante regi Borussorum. Pedem equidem retro figebant Sueci, usque ad munimenta Stralsundae


page 418, image: s442

praeducta, graves tamen ideo foederatis, quod Usedomia insula praerepta per piratas suos foederatorum commeatum impedirent, minorem etiam Danorum classem ad Pomeraniae littora inclusam, fere ad deditionem compellerent. Occupata vero a foederatis Usedomia, Danis etiam, adventante classe sua maiori, mari victoribus, melior adhuc de Rugena insula et Stralsunda occupandis spes adfulsit foederatis.

§. 12. Rege apud Turcos degente, imperium ad fororem eius Ulricam Eleonoram defertur. Adventus regis.

Dum igitur foederati in Suecorum terras varie irrumperent, Suecorum monarcha Benderae adhuc agebat, Tur cas contra Polonos Russosque potissimum studens concitare. [Note: Benderam urbem et quis status Suecorum regis, sigillatim videmus descriptum et in Histor. Nachricht vom Nordischen Krieg. p. 92.] Ast, Turcae volentes, ut reditum in regna sua rex maturaret, hoc renuente, tandem XII. Februarii M DCC XIII. armata manu ipsius palatium invadebant, regemque, heroica licet virtute se defendentem,


page 419, image: s443

igne ferroque tandem eo adegerunt, ut se dedere cogeretur, inde Demoticam prope Hadrianopolim abductus, verum a Turcis benigne habitus. [Note: La Clef Mai 1713. p. 345. Iuin. 1713. p. 403. Histor. Nachricht vom Nord. Kriege p. 258.] Rege igitur per tempus tam diuturnum absente, hostibusque undique in Suecorum terras irrumpentibus, a procerum quibusdam proponebatur, ut durante regis absentia regimen sorori ipsius Ulricae Eleonorae deferretur, hoc etiam, multis licet contradicentibus decretum, ipsique regimen Novembri mense M DCC XIII. delatum. [Note: Histor. Nachricht vom Nord. Krieg p. 318. et Contin. I. p. 27. La Clef Feur. p. 136.] Huius etiam auctoritate comitia ad XIV. Decembris Holmiam fuerunt indicta, in quibus a convenientibus regni proceribus de augendo milite navibusque fuit decretum et firmandis regni limitibus, novisque imponendis tributis, dissidia tamen intestina plurimum impediverunt, usque dum Suecorum heros die XXII. Novembris M DCC XIV. [Note: La Clef Mars 1714. p. 185. El. Iur. Publ. T. 2. p. 883.] Stralsundam feliciter


page 420, image: s444

adventaret, de reparandis damnis sollicitus, atque heroica virtute contratot foederatos se defendens.

§. 13. Bellum de successione Hispanica geritur primum in Italia Sabaudus, relictis Gallis ad Caesaris partes transit. Inde, Gallis cedentibus, Caesareani in Provinciam impressionem faciunt.

Alterum, quod circa initia statim saeculi subortum est bellum, de Hispaniarum successione. Mortuo enim Carolo II. prima Gallis cura erat, ut Hispania cum provinciis potirentur, et reges vicinos in partes traherent, Portugalliae regem Petrum et Sabaudiae ducem Victorem Amadeum; utrumque magnis promissis illectum, hunc etiam matrimonio filiae natu minoris cum Philippo Andegavensi primum sibi iungebant. Ipsi Belgae, ut militem praesidiarium intra Belgii Hispanici munimenta inclusum feruarent, Philippum sub certis conditionibus Hispaniae regem adgnoscebant. Angli autem praevidentes, quantum ipsis, immo universae Europae periculum immineret, si Hispania Gallis iungeretur, omnibus viribus eo


page 421, image: s445

adlaborabant, ut hostis iudicaretur Gallus cum sociis, et Hispania cum provinciis, Austriacae domui, cui legitimo successionis iure debebantur, obveniret. Accedebat, quod mortuo Iacobo II. [Note: Mortuus in Monasterio S. Germani, prope urbem Parisiorum XVI. Septemb. M DCC I.] Galliae rex Walliae principem, qui putatur, contra datam fidem, regem declarasset, ex quo satis patebat, quantum Gallis sit fidendum. Leopoldus autem Imperator armis decertandum esse ratus, primum belli impetum faciebat in Italiam, quam Galli iamdum armis suis infestaverant. His Mantuae dux urbem suam probe munitam una cum universo ducatu concesserat. Reliqui Italiae Status, excepto Sabaudo, neutri patri addicti, licet subinde Gallis magis favere viderentur. Sub initium anni M DCC I. Caesareus miles Eugenio duce, postquam tot rupes invias superasset, Italiam intrabat, atque primum ad Carpium Gallos profligabat diversasque urbes occupabat. [Note: IX. Iulii occupabat Castellionum, Canettum, Guastallam, Mirandolam, Brixellum (Bersello) concedebat dux Mutinensis.]


page 422, image: s446

Insequenti anno omnes aditus Mantuanae urbis praecludebat Eugenius. Paullo post Cremonam capere tentabat. Res feliciter Kal. Februarii M DCC II. coepta, dum milites Caesareani per canalem in urbem inducti [Note: Ita etiam Gundebaldus, Viennam Galliae per aquae ductum intrans cepit. Gregorius Turonensis lib. 2. cap. 33. Schauplatz des Krieges in Italien p. 890.] diversas iam urbis partes tenerent. Verum, cum Schertzerus baro et Valdemontius princeps ob itineris incommoda stato tempore non adventarent, nec Eugenio auxilia adferrent, institutum sperato caruit successu. Eugenius igitur urbem relinquere fuit coactus, ita tamen, ut Gallorum ducem Villaregium cum aliis, ex urbe captivos secum duceret, multis hostium occisis. Hic tamen exinde fructus, ut Galli multa loca, quae huc usque tenuerant, derelinquerent. Postquam autem Gallicus miles plurimum adauctus, misso duce Vendomensi Castilionam iterum occupabat, et Eugenium, qui copiis longe erat inferior, eo adigebat, ut Mantuam arcte inclusam liberaret, cum antea


page 423, image: s447

Galli quatuor legiones [Note: XXVI. Iulii M DCC II. ad Casal Maggiore.] Caesareas ad Padum locatas adgressi, non sine suorum pernicie cedere coegissent. Neque tamen ideo cessavit plane Eugenius, quin potius ad Luzaram [Note: XVI. Augusti M DCC II.] non minorem a Gallis reportaret victoriam. Hi interim milite magis firmati Guastallam occupabant et Governolum. Insequenti anno Eugenio Italiam relinquente, Stahrenbergius comes ducis partes gerebat. Hunc licet Galli omni Italia conarentur eicere, dum copiis longe superiores, nihil tamen proficiebant, potius ad Bondanellam cladem perpessi, hanc Brixelli deditione ob alimentorum defectum Gallis facta, pensante. Novae Caesareis accedebant vires, postquam Sabaudiae dux relictis Gallis ad Caesaris partes transiisset. Hoc in tantum irritabat Galliae regem, ut Sabaudos, quos in exercitu tenebat, armis privari iuberet. Galli interea, licet in Sabaudiam non solum, sed etiam Pedemontii ducatum irrumperent, atque omnia


page 424, image: s448

moverent, ne Caesarei Sabaudis se iungerent, impedire tamen non potuerunt, quin Stahrenbergius cum decem milibus Caesareanorum Sabaudo, post multas, quas feliciter superaverat, difficultates exeunte anno M DC CC III. accederet. Galli vero copiis superiores, insequenti anno Vercellas, Iueam Veruam, hanc licet acerrime resistentem, Susam una cum omni Sabaudia et magna Pedemontani ducatus parte occuparent. Accedebat insequenti anno Villafranca et Montmelianum, ita, ut unica fere spes in Augusta Taurinorum superesset. Novae quidem vires Caesareo militi in superiori Italiae parte accedebant per Eugenii adventum, qui XVI. Augusti ad Cassanum hostem reprimebat. Ast, cum et Galli copiis ex Pedemontano ducatu adductis firmarentur, ad Germaniae limites revertebantur Caesareani. His felicior erat annus M DCC VI. Postquam enim Anglorum Belgarumque subsidiis munitus Eugenius, fortissimus heros esset, Italiam denuo intrabat. Et, licet Galli omnes vias praecluderent,


page 425, image: s449

impedire tamen minime potuerunt, quo minus Addam feliciter transiret, et brevi post tempore Sabaudiae duci in auxilia veniret, ubi felici omine Taurinorum regiam ad extrema redactam ingenti cum Gallorum strage liberavit. [Note: Factum VII. Septembr. M DC CC VI. Vid. Iournal Historique du siege de la Ville et de la Citadelle de Turin. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 181.] Euentus fuit, ut Galli, Aurelianensi duce, in Delphinatum regrederentur, atque, ut copias suas in Italia reliquas servarent, ineunte anno M DCC VII. Mediolanensi ducatu, una cum Mantuano tractu, et singulis, quae in superiori Italiae parte hucusque usurpaverant, cederent. [Note: Exstat Capitulatio im Leben Iosephi P. II. p. 306.] Reliqua anni belli adparatu peragebantur, usque dum accedente Anglorum Belgarumque classe, in Provinciam irrumperent Caesareani, Telonem Martium, Gallorum navale obsidentes, irrito successu. [Note: Leben Iosephi P. II. p. 335.] Obsidionem enim ob defendentium pertinaciam atque alimentorum defectum solvere fuerunt coacti. Ne tamen sine fructu esse


page 426, image: s450

expeditio, Susam post paucorum dierum obsidionem cepit Eugenius.

§. 14 Caesareani Orbitellum occupant, Italiae principibus graves. Controversia inter imperatorem et Sabaudiae ducem. Sabaudus Sabaudiam recuperat. Induciae in Italia.

Animus hinc erat Caesareis, ut, quae in Tusciae oris adhuc superessent munimenta, occuparent. Inter haec Orbitellum exeunte anno M DCC VII. iisdem adhuc cessit. [Note: La Clef Mars 1708. p. 171.] Portum longum vero relinquere fuerunt coacti. [Note: La Clef Iuillet 1708. p. 23. Aout p. 109.] Interim graves exactionibus suis erant Caesarei Italiae principibus, terras Parmenses potissimum atque Papales plurimum infestantes, Mirandulanum principem terris suis privabant, quas Mutinensi duci concedebat Imperator. [Note: La Clef Iuillet 1708. p. 21.] Insequenti anno quaedam in Delphinatus confiniis sita munimenta Exilles, Fenestrelles, Perouse occupabat Sabaudiae dux. [Note: La Clef Oct. 1708. p. 267. Nou. p. 351.] Controversiae, quae Imperatorem atque Sabaudiae Ducem intercedebant, impedimento


page 427, image: s451

fuerunt, quo minus quidpiam in terris istis cum fructu ageretur. Licet enim foedus cum Sabaudo singulis trienniis ab anno M DC CC III. esset renovatum, territorium etiam Alexandrinum una cum Montisferratensi marchionatu ipsi fuerit cessum, territorium tamen adhuc Novarense atque Vigevanense petebat, quod ipsi ab Leopoldo Imperatore fuerat promissum, [Note: Quid circa hanc controversiam actum, docet La Clef Sept. 1709. p. 29. et Historie Rastadtischen Friedens p. 125.] una cum iure in feuda Langhensium, ideoque tardior [Note: Feuda Langharum sive Landae in locis desertis Montisferratensis consistentes a flumine Tanagri ad flumen Orbae, et ad littus maris, quae feuda imperii tamquam a Leopoldo sibi concessa, petebat dux Sabaudiae Hist. Rastadt. Friedens p. 128.] in belli adparatu, impediebat, ne in Delphinatum, quod saepius tentaverant, irrumperent foederati. His igitur dum fides Sabaudi admodum suspecta, Cuneum, Susam atque Yuream in fidei securitatem petebant. [Note: La Clef Oct. 1710. p. 147.] Tandem arbitrio Anglorum, Belgarumque eo res devenit, ut


page 428, image: s452

Iulio mense M DCC XI. Sabaudiae dux ipse exercitum super montes duceret, atque Sabaudia sibi iterum vindicata, irruptionem tentaret in Delphinatum, sed frustraneo cum conatu, Galliae fines defendente Berwickio mareschallo, [Note: La Clef Sept. 1711. p. 174.] nec Sabaudiae duce prout foederati contendebant, Gallos adgredi volente. [Note: La Clef Oct. 1711. p. 253.] Interim Maio mense M DCC XXII. portum Herculis Caesarei capiebant. [Note: La Clef Iuillet 1712 p. 25.] Pacis consilia belli negotia interrumpebant, Sabaudo ad pacem magis magisque inclinante. Tandem XIV. Martii M DCC XIII. de armorum in Italia cessatione inter Caesarem Sabaudosque et Gallos convenit, usque ad pacem generalem, [Note: Exstat ista conventio in La Clef Mai 1713. p. 306.] quae post fuit insecuta.

§. 15. Bellum in Belgio gestum varia fortuna. Anglorum a foederatis discessio: foederatorum clades ad Denaniam.

Proximum apud Belgas bellum erat. Coepit illud Maio mense MDCCII. cum Belgae Anglique Gallum cum sociis


page 429, image: s453

hostes publice declararent. Primum ipsis consilium erat, ut loca finitima Carolo vindicarent. Factus igitur impetus in Caesaris insulam, quam probe defensam Iunio mense capiebant. Inde in Geldriam arma vertebant, eandem istis armis occupantes, et paullo post Leodium. Sub insequentis anni initium Rheinbergae deditio sequebatur et statim Bonnae. Tentabat quidem Marloborugius, qua ratione perruptis Gallorum munimentis, quae in Belgio exstruxerant, Antwerpiam Gallis eriperet. Sed, vel ipsa munimenta, vel proelium ad Eckeram, [Note: XXX. Iunii M DCC III. Belgas Obadmio duce adgrediebantur Galli, sed pari fortuna pugnabatur.] consilia mutabat. Hoc igitur cum irritum esset, ad Mosam revertebatur Marloborugius, Huium occupabat et Limburgum. Insequenti anno nihil fere agebatur memoratu dignum, eo quod potiores Belgarum copiae apud Germanos agerent. Anno M DCC V. primum belli theatrum ad Mosellam aperiebatur. Sed cum ad Mosam fortiores Galli una cum Bavaro Huium occuparent,


page 430, image: s454

idemque cum Leodio tentarent, consilium mutabatur, ita, ut Galli intra munimenta sua, quae in Brabandorum terra erant ducta, se tenere necessum haberent. His equidem superatis, adoriri Gallos conabatur Marloborugius. Verum, dubius quia videbatur eventus, consilium mutabat. Exercitu in hiberna ducto, Marloborugius Viennae, Berolini et Hanoverae nova de expeditione futuri anni capiebat consilia. Hanc insignis victoria ad Ramilliacum [Note: XXIII. Maii M DCC VI.] aperiebat, qua in tantum adfligebantur Galli cum Boiis, ut relictis impedimentis, unicum in fuga haberent remedium. Et cum copias etiam suas ex plerisque fortalitiis eduxissent, omnis Brabantia una cum Flandria et marchionatu Antwerpiensi Regi suo legitimo Carolo se subiciebat. Sequebatur Ostenda, quae paucorum modo dierum obsidionem tulit, Teneramunda, Aethum, Menena. Insequenti anno nimium exercitum ducebant et Galli et foederati. Sed, cum apud Germanos res essent deteriores, nihil


page 431, image: s455

agebatur, quod dignum memoratu. Anno M DCC VIII. collecto primum ad Mosellam exercitu, Eugenius demum cum Marloborugio se coniungebat, dum interim Galli Gandavum Brugasque non sine conspiratione una die caperent. [Note: v. Iulii La Clef Aout 1708. p. 143.] Foederati igitur Gallos ad Aldenardam adorti, devicerunt. [Note: Factum proelium XI. Iulii M DCC VIII. La Clef Aout 1708. p. 163. Sept. p. 213.] Et licet Anglicana classis Augusto mense, Picardiae oras infestaret, sine successu tamen in Angliam reverti fuit coacta. [Note: La Clef Oct. 1703. p. 254. 295.] Feliciores erant terrestres copiae, quibus Flandriae Insulae Augusto mense obsidione cingebantur, quas licet Galli omni modo liberare conarentur et omni virtute defenderent, in hoc potissimum laborantes, ut commeatum foederatis redderent difficilem, inde quoque XXVIII. Septembris ad Dixmudam fuerunt victi, [Note: La Clef Novembr. 1708. p. 386.] Bruxellarum etiam, quam Bavariae Elector Novembri mense tentabat, obsidionem relinquere fuit


page 432, image: s456

coactus. [Note: La Clef Ianv. 1709. p. 57.] Marloborugio cum exercitu Scaldim transeunte, Gallosque fugante. Deditio tamen urbis primum, deinde castelli post aliquot hebdomadas facta, [Note: Urbs XXII. Augusti obsideri coepta XXIII. Octobris ad deditionem coacta, castellum vero IX. Decembris secutum. La Clef Oct. 1708. p. 299. Nov. 1708. p. 379. Dec. p. 449. Ianv. 1709. p. 69. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 391.] atque exeunte anno, Gandavum, demum sub initium anni M DCC IX. Brugae fuerunt secutae. [Note: La Clef Feurier 1709. p. 131.] Ob pacis, quam Galli petebant, exspectationem expeditio huius anni in Iunium mensem differebatur, foederis tandem Tornacum obsidentibus, quam etiam post duorum mensium obsidionem una cum arce ceperunt. [Note: Obsideri coepta VIII. Iulii M DCC IX. verum XXVIII. Iulii ad deditionem compulsa, quam arx III. Septembris fuit insecuta. La Clef Aout 1709. p. 157. Sept. p. 218. Octob. p. 321. Rinck P. II. p. 489.] Hinc dum Montes Hannoniae adgredi vellent foederati, idque Galli impedire conarentur, prope Blaugium die XI. Septembris proelium


page 433, image: s457

durum factum fuit et sanguinolentum, victoria tamen non sine suorum clade foederatos manente. [Note: La Clef Oct. 1709. p. 324. Nov. p. 354. Locus est inter Maubeuge et S. Guilain Hannoniae. Vocatur alias proelium ad Tanieres, Malplaque, Saint Aunoi, Blaugies, quae loca circumiacent. La Clef Nov. 1709. p. 393. Rinck P. II. p. 493.] Primus victoriae fructus ex Montium obsidione paucos post dies, harumque deditione XXIII. Oct. facta. [Note: La Clef Nov. 1709. p. 397. 413. Decembr. p. 463.] Insequenti anno M DCC X. postquam foederati Gallorum munimenta limitanea transiissent, Duacum obsident, idemque XXVI. Iunii capiunt. [Note: La Clef Iuin 1710. p. 411. Aout p. 121.] Inde XXIX. Augusti Bethuanam occupant, [Note: La Clef Sept. 1710. p. 213. Octobr. p. 271. Nov. p. 301.] et post haec Ariam fortiter licet resistentem, atque S. Venantii castrum. [Note: Durissima obsidio fuit Ariae, coepta v. Septembris II. Novembris dedita, postquam foederati multa milia perdidissent. La Clef Octobr. 1710. p. 397. Decembr. 1710. p. 438. Ianv. 1711. p. 71.] Mortuo Iosepho Imp. dum maior exercitus pars ad superiorem Rhenum haereret, pro defendenda contra Gallorum insultus Germaniae


page 434, image: s458

libertate, parum in Belgio proficiebatur, nec Arletum, quod foederati ceperant, retinere potuerunt, Gallis hoc recuperantibus. [Note: La Clef Sept. 1711. p. 199.] Tandem vero Buchanium post trium hebdomadum obsidionem ad deditionem fuit compulsum. [Note: La Clef Sept. 1711. p. 233. Oct. 286. 304.] Ante veris adhuc initium anni M DCC XII. Albemarlius comes Gallis foeni horreum, quod Atrebati comparaverant, incendio absumpsit. [Note: La Clef Auril 1712 p. 281. factum 2. Martii.] Postquam autem eodem anno Marloborugio suffectus esset Ormondius dux, atque Angli ad pacem magis magisque inclinarent; Quercetum Iunio mense obsidebat Eugenius princeps, idemque post quindecim dierum obsidionem capiebat. [Note: La Clef Aur. 1711. p. 145.] Grovensteinius etiam Iunio mense cum tribus milibus per Galliae tractum Rhemensem mittebatur, qui post villarum direptiones variasque exactiones cum multis obsidibus Trarbacum rediit. Hoc compensaturi Galli, Pastorio duce, in Seelandiae insulam


page 435, image: s459

irrumpunt. [Note: La Clef Oct. 1712. p. 282.] Sed, postquam Angli a foederatis plane discessissent, armorumque suspensionem in castris suis publicari iussissent, [Note: Facta haec publicatio die XVII. Iulii. La Clef Sept. 1712. p. 166.] Germanorum copiae, quae Anglis hucusque militaverant, Eugenio accedebant. [Note: La Clef Aout 1712. p. 147.] Landrecium proximum erat, quod Eugenius obsidione cingebat, ut hoc capto, aditum sibi ad antiquos Gallorum fines pararet, dum interea Galli Dunkerckam tamquam fidei pignus, Anglis praesidio firmandam relinquerent. [Note: La Clef Sept. 1712. p. 166.] Hi etiam Gandavum et Brugas tamquam medii inter partes litigantes praesidio tenebant. Dum autem Eugenius princeps in Landrecii obsidione haereret, XXIV. Iulii fatalem cladem ad Denaniam accipiebant foederati. Albemarlius enim comes ob commeatus securitatem ibidem collocatus, dum auxilia ipsi submissa tardius adventarent, ferali clade adfectus, et cum multis milibus suorum


page 436, image: s460

captus fuit. Hinc S. Amandi castrum, Marchiennes, aliaque loca foederatorum praesidiis firmata, Galli occupant, et multa milia in captivitatem abducunt. [Note: La Clef Sept. 1712. p. 202.] Hoc ferale proelium non solum Eugenium principem ad solvendam obsidionem coegit, sed etiam pacem cum Belgis promovit. Galli enim hac victoria utentes, Duacum obsidione cingunt, idemque VIII. Septembris capiunt, [Note: La Clef Oct. 1712. p. 295. Nov. p. 362.] quod paullo post IV. Octobris Quercetum fuit insecutum, [Note: La Clef Nov. p. 362.] atque demum Buchanium, [Note: La Clef Nov. p. 367. Dec. p. 429.] dum interim Belgae Knochium [Note: La Clef Nov. p. 367.] castrum subito occuparent.

§. 16. Idem bellum in Germania gestum, principibus electoribus Bavaro et Coloniensi cum Gallo facientibus. Bavarus, favente fortuna, in Tirolensem comitatum penetrat, unde regressus alia occupat Gallis sociis conversa fortuna est, commisso praelio Hochstedtiensi.

Apud Germanos bellum sub medium anni M DC CC II. coepit. Postquam enim Bavariae Elector non solum in regis Gallorum


page 437, image: s461

partes inclinaret, sed frater ipsius, Coloniensis Elector Gallicum militem sub copiarum Burgundicarum praetextu, in sua munimenta introduceret, eademque magis firmaret, utrique, una cum Gallo atque Andegavensi, hostes imperii declarabantur. Primus impetus in Caesaris insulam ad inferiorem Rhenum, et paullo post Landavium urbs Alsatiae imperialis obsidione premebatur. Illa Iunio, haec Septembri mense capta. [Note: Rink Leben Iosephi P. II. p. 416.] Gallos inde persequebatur Ludovicus Badensis, eosdemque praelio ad Fridlingam devincebat. Nova facies rerum oriebatur, cum Bavariae Elector, paullo ante quam Landavium caperetur, Ulmam astu caperet, quam sequebatur Memminga. Violenta haec publicae pacis erat turbatio, cui propria praetexebatur securitas. Amice cum Bavaro agebat clementissimus Imperator Leopoldus, ipsius socer, quo hostilem eius animum mitigaret. Verum, frustranea haec consilia, tam arcta contra Bavari cum Gallis erat coniunctio, ut, non nisi,


page 438, image: s462

armis esset decertandum. [Note: V. Manifeste de l'Electeur de Baviere à Luxenbourg 1707. 8. Historische Anzeige des Chur-Bayerischen von der Associations-Handlung mit dem Frenckisch und Schwaebischen Creys genommenen Vorwands. Caelln 1706. 8.] Novum itaque ineunte anno M DCC III. bellum. Felix illud sub initio Bavaro erat, dum Neoburgo occupato, victor Sclickii comitis, qui Caesareos ducebat, prope Schardingam fuit. Sequebatur conflictus prope Ratisbonam [Note: XXVII. Martii MDCCCIII. notum vel maxime ex eo, quod Georgius Fridericus Onolsbacensis marchio eodem occisus.] ad Vilsam, non sine horum detrimento. Hinc Ratisbonam contra comitiorum, quam promiserat, securitatem, Bavari occupant. Dum ipsis igitur Danubius pateret, facilis erat cum Gallis coniunctio, postquam hi Rhenum transiissent, atque fortalitio Kehl occupato, Germanorum munimenta ad Stolhofiam frustra tentassent. Quidquid tamen conarentur Caesarei, impedire non valuerunt, quo minus per adyta silvae nigrae, quae perruperant, prope Danubium se Boiis


page 439, image: s463

iungerent Galli. Castra castris opponebantur ad Dillingam; quaerebant Caesarei proelium, quod evitabant maxime Galli. Interea Bavariae Elector cum parte copiarum in Tirolensem pergebat comitatum: eidemque introiisse erat victoria. Occupatis enim Kufsteinii oppido, et arce, Rattenberga, Hala, Ehrenburgi claustris, ipsa quoque metropoli Oeniponte, omnem terram sibi tentabat subicere. Accedebat et hoc, quod Galli, Vindocinensi duce, ex Italiae terminis in comitatum irrumperent, Tridentum frustra obsiderent, arcem Arco expugnarent. Ulterius progredi conantes, milites Caesarei, et quod maius est, ipsi coloni Tirolenses impediverunt. Hienim non Gallis solum magna vi resistebant, sed occupatis etiam montium faucibus atque summis magna strage Boios adfecerunt, ita, ut, postquam potiorem exercitus partem amisisset elector, relictis, quae occupaverat, Kufsteinio excepto, spe sua frustratus, in proprias terras rediret. Ad Danubium interea conflictibus tantum aequo Marte pugnabatur


page 440, image: s464

inter quos ille est ad Munderkingam [Note: XXXI. Iulii M DCC III. Periit eodem Christianus Hannoveranus princeps.] prima adhuc aestate factus. Sequebatur Brisaci [Note: VII. Sepembris.] occupatio opinione citius facta. Autumnali tempore prope Hoechstedtum [Note: XX. Septembris prope Spiram.] Stirumensis comes a Bavariae Electore, Gallis sociis, clade adficiebatur. Hac victoria prope utebantur hostes, dum Novembri mense Landavium obsiderent, et fortiter, licet defendente Frisio comite, caesis auxiliis ex Belgio transmissis, [Note: XXVIII Novembris.] deditione caperent. Exeunte anno Augustam Vindelicorum [Note: XIV. Decembris M DCC III.] in verba iurare cogebat Elector. In superiorem interea Palatinatum, qui Bavaro hucusque paruerat, irrumpebant circuli Franconici milites, Rotenbergam, Ganerbinatus arcem, Ambergam, Cambum cum aliis occupantes. Sub initium insequentis anni Bavariae Elector Passavium urbem subito occupabat, eademque capta amnem


page 441, image: s465

Danubium tenebat, ut faciles essent in Austriam excursiones. Eadem ratione Noribergam ut sibi subiceret, tentabat, quod tamen Caesareus miles impedivit. Maximus isto tempore belli impetus apud Germanos, cum incomparabilis heros Marloborugius potiorem Anglicarum Belgicarumque copiarum partem ad Danubium duceret, qui se militi imperii, cui Ludovicus Badensis praeerat, iungebant. His accedebat Hassiae princeps Fridericus cum milite Hassiaco, Leopoldus Anhaltinus cum milite Borussico et Eugenius Allobrogum princeps. Bavaro interea nova a Gallo mittebantur auxilia, ductore Tallardo. Prima foederatorum erant consilia, ut in Bavariam sibi viam pararent. Feliciter hoc die II. Iulii M DCC IV. evenit, dum e munimentis suis in monte Schellenberg ductis Boios Gallosque non sine clade eicerent, et capta Donawertensi urbe, transitum Danubii sibi aperirent, ulterius in Bavariam irrumpentes. Elector interea ad Augustam in castris prope munitis Gallorum auxilia


page 442, image: s466

exspectaverat, nunc propius, ut terras servaret, ad foederatorum exercitum tendebat. Dum autem Ingolstadti obsidione haereret Ludovicus Badensis, Eugenius princeps, quem frustra tentaverant Galli, Marloborugio se iungit. Hinc castra castris opponebantur ad Hoechstedtum, factumque XIII. Augusti M DCC IV. est ingens proelium, quo dubio sub initium Marte, pugnabatur. Post, Deo arma fortunante, tam insignis ab hostibus reportata est victoria, qualis post hominum memoriam haut fuit. [Note: Caesorum, vulneratorum vel captorum erant triginta milia, una cum duce Tallardo, Rinck Leben Iosephi P. 1. p. 481.]

§. 17. Omnis Bavaria a Caesare occupata. Bellum ad Rhenum et Mosellam continuatum. Poena principum electorum Bavari et Coloniensis. Suevia a Gallis vexata. Iosephi Caesaris mors. Landavii et Friburgae expugnatio.

Nec effectu caruit haec victoria, cum relicta Augusta, Memminga, Biberaco et omni fere Danubio, Galli cum Boiis timentes et pene extorres Rhenum transirent, Ulma se dederet, immo electoris coniux omnem Bavariam una cum Kufsteinio


page 443, image: s467

Imperatoris subiceret potestati. In alteram Rheni ripam transiens cum exercitu Marloborugius, Landavium [Note: Vid. die zu ihrem Unglück und des Reichs Nachtheil fortificirte Stadt Landau. 1704. 4.] obsidebat, quam etiam urbem deditione cepit. Ulterius ad Mosellam progrediens, Trevirorum Augustam cum Saarburgo arce atque aliis urbibus occupat. Hassiae etiam princeps Trarbacum capiebat. Vix autem per insequentem annum aperuerat, cum prima foederatorum expeditio ad Mosellam omnium animos occuparet, quae tamen, cum ad Mosam feliciores facerent progressus Galli, mutato belli theatro, fuit frustranea. Ad superiorem Rheni ripam occupata per ducem Badensem Hagenoa, foederatorum arma ad Argentoratum usque extendebantur, fortalitium etiam Ludovici arctius includebatur. Praecipuus insequenti anno bello impetus in Brabantia, nisi quod Galli superatis foederatorum ad Rhenum munimentis, Ludovici fortalitium liberarent, atque Hagenoam captis Germanis


page 444, image: s468

praesidiariis, reciperent. Eodem anno M DCC VI. Bavariae Elector imperiali banno fuit notatus, Coloniensis vero electorali dignitate et terris suis privatus. [Note: Factum hoc XXIX. Aprilis, Viennae, Rinck Leben Iosephs P. II. p. 108. Zchackwitz p. 47.] Insequens annus M DCC VII. infelix erat Germanis, cum Maio mense Rhenum transibant Galli, et Germanos e munimentis suis, quae ad Stolhofiam in Badensi tractu firmaverant, eiciebant. Graves inde Suevis fuerunt, a quibus ingentes argenti summas hauserunt, ulteriores in ipsam etiam Bavariam progressus fecissent, nisi virtus Hannoverani Electoris iisdem restitisset, qui etiam per Mercium comitem ad Offenburgum clade illos adfecit. [Note: Leben Iosephs P. II. p. 293.] Nec fructuosum quid anno insequenti peragi potuit, dum adparatu necessario destitueretur Elector potentissimus, quibus Galli Bavariae Electorem opponebant. [Note: La Clef Octobr. 1708. p. 283.] Anno M DCC IX. per superiorem Alsatiam in Burgundiae comitatum Mercio duci irrumpere conabantur


page 445, image: s469

Germani, sed XXI. Augusti per comitem de Bourg ad Rumersheimium victi fuerunt, ut irrito conatu recedere cogerentur. [Note: La Clef Octob. 1709. p. 288. Rinck P. II. p. 470.] Anno M DCC XI. fatalis Iosephi mors Gallos in Germaniam invitabat, ad turbandum electionis negotium, quam tamen probe defendit Sabaudiae princeps Eugenius. Anno MDCC XII. maxima exercitus Germanici pars, dum Angli secederent, apud Belgas agebat, Wurtenbergius tamen dux Weissenburgum adoriebatur, ut Gallorum perrumperet munimenta, verum sine successu. [Note: La Clef Oct. 1713. p. 266.] Continuabatur bellum, pace licet cum foederatis reliquis Traiecti conclusa, apud Germanos adhuc insequenti anno, noviter indictum VIII. Iulii [Note: La Clef Nov. 1703. p. 303.] ita tamen, ut Galli copiis longe superiores Landavium occuparent, [Note: La Clef Aout 1713. p. 105. Septembr. p. 178. 221. Oct. p. 245. 258. urbs capta XX. Augusti.] quod kal. Novembris Friburga fuit insecuta. [Note: La Clef Novembr. 1713. p. 339. Decembr. p. 383. Ianur. 1714. p. 45.]


page 446, image: s470

Hoc ipsum etiam pacem cum Germanis promovit.

§. 18. Novissime bellum hoc in Hispaniam collatum, fortuna primo Austriacis, deinde Gallis favente. Cataloni, Austriacis militibus in Italiam traiectis, libertatem suam defendunt, tandem se dedere coguntur.

Ultimo in ipsam Hispaniam bellum devoluebatur, ut ex eadem etiam Galli, iniusti usurpatores deicerentur. Arduum primum videbatur atque difficile, cum Lusitanorum rex Gallis faveret. Verum, cum Gallorum amicitiam minus sibi commodam esse putaret, adventante in Ulyssiponensem portum foederatorum classe, horum [Note: Obsignatum foedus XVI. Maii M DC CC III.] quoque partibus accessit. Antea iam Hispanorum classem argento divitiisque onustam ad Vigos [Note: XXII, XXIII, XXIV. Octobris M DC CC II. plures naves bellicas ceperunt cum praeda XXIII. auri myriadum (Millionen.)] vel exusserant vel interceperant. Priores Galli bellum in Lusitania aperiebant, occupatis minoribus quibusdam Lusitanorum castellis, quae tamen, adventante foederatorum exercitu statim iterum derelin quere


page 447, image: s471

necessum habebant. Accedebat Gibraltar, [Note: Quinque tantum horis obsessa, dedita V. Augusti M DC CC IV.] quod terra marique obsessum intra paucarum horarum spatium ad deditionem cogebatur, licet insequenti anno frustra eandem recipere tentarent Galli. Eodem anno M DC CC IV. et in Lusitania bellum gerebatur, licet successu non satis felici, et in Catalonia, huius primaria sede, Barcellona terra marique obsessa et capta, atque ad deditionem [Note: IX. Octobris M DC CC V. deditio facta, cum ante ignito globulo occisus Georgius Darmstadtinus.] coacta. Hoc ipsum omnem fere Cataloniam cum maxima Arragoniae atque Valentiae parte legitimo regi Carolo subiciebat. Haec recuperare conabantur Galli, Barcellonam etiam, quae regem Carolum tenebat, magno vigore obsidentes. Verum, adventantibus ad succurrendum foederatis, obsidionem immensis sumptibus coeptam, magno cum suorum damno relinquere [Note: XII. Maii ipso eclipseos die M DCC VI.] cogebantur. Animus erat Carolum


page 448, image: s472

Madritum pergere, fuga interim Pampelonam elabente Philippo Andegavensi, qui etiam regni insignia secum ferebat. Sed, vel foederatorum apud Hispanos dissidia; [Note: De his La Clef Auril 1708. p. 281. Mai 1708. p. 317. Iuin p. 399.] vel Hispanorum perfidia, vel alia quaevis felicem eventum impediebant, Carthagenam interea cum quibusdam oppidis Gallis recuperantibus. Subsequenti anno M DCC VII. gravida uxor Philippi Andegavensis Hispanorum animos obfirmare videbatur, maxime dum ista Ludovicum enixa, Asturiae principem, quem magno gaudio exceperunt Hispani. [Note: La Clef Ianur. 1709. p. 26. natus autem XXV. Augusti M DCC VII. Baptizatus fuit VIII. Decembris: La Clef Feurier 1708. p. 81.] Infelix hic annus foederatis, cum XXV. Aprilis ad Almantzam insignem cladem paterentur, cuius fructus fuit, ut omnem fere Valentiam Galli recuperarent, quam etiam Arragonia, Denia excepta atque Alicanta sequebatur. Ipsa Ilerga Cataloniae urbs post fortem defensionem Aurelianensi duci se dedebat, quam paullo post arx


page 449, image: s473

sequebatur. [Note: La Clef Ianur. 1798. p. 21.] Nec Lusitanis annus adeo felix, qui Serpam Muram Alcantaram aliasque urbes amittebant. Nec felicior foederatis erat annus M DCC VIII, quo Tortosam, Aurelianensi duce, Galli capiebant. [Note: Urbs capta XI. Iulii M DCC VIII. La Clef Aout 1708. p. 88. Sept. p. 167.] Elisabetha tamen Christina, Guelphica princeps, postquam Kal. Maii superioris anni Bamberga se catholicae religionis sacris addixisset, [Note: La Clef Mars 1708. p. 187.] atque XVI. Octobris Viennae pro sponsa Caroli fuisset declarata, ex Italia in Hispaniam transuecta, kal. Augusti sollenni more Barcellonam intrat. [Note: La Clef Oct. 1708. p. 246.] Inde classis Anglicana Sardiniam insulam, capta metropoli Calari, Augusto mense, Carolo legitimo regi subicit, [Note: La Clef Novembr. 1708. p. 329. Decembr. p. 415.] quam Septembri mense Minorca fuit insecuta, eandemque pro tutandis maris mediterranei commerciis, Angli sibi conservarunt, [Note: La Clef Decembr. 1713. p. 416.] Galli vero terrestribus copiis


page 450, image: s474

inferiores, XII. Novembris Deniam urbem capiunt, quam post quinque arx fuit insecuta, [Note: La Clef Ianur. 1709. p. 28.] et X. Decembris Alicanta urbs, [Note: La Clef Feur. 1709. p. 80.] castello ad XVIII. Aprilis usque se defendente. [Note: La Clef Mai 1709. p. 306. Iuin. p. 370. Iuillet p. 3.] Et licet Tortosam, civium favore, astuque militari recipere conaretur Stahrenbergius comes, sine fructu tamen fuit expeditio. [Note: La Clef Feur. 1709. p. 87.] Dum igitur apud Belgas de pace agi coeptum, Galli se in regni possessione magis firmare conabantur, Asturiae principi, Andegavensi gnato, in die Quasimodogeniti M DCC IX. ab Hispaniae proceribus fidelitatis iuramentum fieri volcbant. [Note: La Clef Mai 1709. p. 306. Iuin. p. 371.] Eodem anno dum Lusitani Pacem Augusti obsiderent, victores Hispani VII. Maii de Lusitanis ad Gudinam, [Note: La Clef Iuillet p. 5. Aout p. 103.] Balaguer vero ad Segram amnem Stahrenbergio cedere fuerunt coacti. Felicior foederatis erat annus


page 451, image: s475

MDCCX, quo primum ad Almenaram Arragoniae, in Cataloniae confinis superiores, [Note: La Clef Octobr. 1710. p. 229. factum proelium VII. Iulii Rinck P. II. p. 168.] post XX. Augusti ad Caesaris Augustam Arragoniae metropolim insignem victoriam adepti, [Note: La Clef Octobr. 1710. p. 234. Nou. p. 301. Rinck Leben Iosephi p. 570.] quam prosequentes Castiliam intrant, et Madritum usque pergunt, Andegavensi duce cum magnatibus ipsi faventibus Vallisollertum, inde Victoriam Biscaiae cum regni insignibus [Note: La Clef Mars Nov. p. 318.] et regia familia fugiente. Ast, dum Lusitani militem suum cum Caesareo nollent iungere, atque victus necessaria deficerent, Castiliam relinquere fuerunt coacti. Postquam etiam Gallo-Hispani novo milite fuissent aucti, in reditu, Angli una cum duce suo Stanhopio in urbe Briheuga fuerunt capti. [Note: X. Decembris MDCCX. La Clef Feur. 1711. p. 97.] Secutum fuit insequenti die proelium ad Villam vitiosam, [Note: La Clef Feur. 1711. p. 101. Mars 1711. p. 154. Rinck P. II. p. 573.] quo


page 452, image: s476

ipse Stahrenbergius comes cum exercitu Caesareo victus, in Cataloniam se recipere fuit coactus. Inde Cataloniae Girona a Gallis fuit capta, [Note: La Clef Mars 1711. p. 153.] qui copiis superiores Caesareis praeter Barcellonam et Tarraconam vix quidpiam relinquebant. Mortuo interim Iosepho Imp. Carolus in Germaniam, invitis licet Cataloniae incolis, regrediebatur, relicto duce, qui Cataloniae reliquias contra Gallorum insultus adhuc servavit Tortofam, Ceruetam et Gironnam frustra tentavit, [Note: La Clef Ianur. 1712. p. 32. Aout p. 88. Ianur. 1713. p. 39. Feur. 1713. p. 92. Mars 1713. p. 157. Mai p. 377.] dum Galli armis essent superiores. Tandem vero, cum Angli Lusitanique armorum suspensione cum Gallis facta, copias suas revocarent, atque Traiecti de pace ageretur, XIV. Martii M DC CC XIII. convenit, ut Caesareus miles Catalonia in Italiam transfretaret, [Note: La Clef Auril 1713. p. 298. Mai p. 306.] quod etiam Iulio mense factum. Ast Cataloni, auctore potissimum episcopo Barcellonensi, deputationis Collegium


page 453, image: s477

formantes, collecto milite, post Stahrenbergii discessum, Barcellonam aliasque arces praesidio firmant, contra Hispanorum Gallorumque insultus easdem defensuri. [Note: La Clef Sept. 1713. 159.] Varia quidem Galli tentabant de Catalonis ad obsequium Philippi V. reducendis, ipsi tamen sine restitutione atque confirmatione iurium ac privilegiorum suorum hoc constantissime denegabant. Quod dum Galli recusarent, atque aditus omnes ad Barcellonam per menses aliquot praeclusissent, tandem Maio mense urbs obsidione fuit cincta. [Note: Zustand von Europa 3. Quart. p. 698.] Magnam autem in urbe hac defendenda fortitudinis famam cives fuerunt adepti, ipso clero populum non solum ad resistendum invitante, sed etiam inter milites fortissime dimicante. Qui post quadrimestrem obsidionem eandemque durissimam omni auxilio destituti, XII. Septembris M DCC XIV. urbem Gallis victoribus, qui muros iamdum assultu occupaverant, dedunt, vitae saltim et


page 454, image: s478

bonorum libertatem paciscentes. [Note: Inter obsidiones memoratu maxime dignas haec est referenda, quae describitur im Zustand von Europa 3. Quart. p. 710.] Maiorca supererat, quae Gallorum primum arma elusit, ad defensionem aeque fortem parata, sed hoc ipso, quo hoc scriptum est, tempore, astu magis, quam armis Gallorum occupata.

§. 19. Expeditio in regnum Neapolitanum.

Tandem etiam M DCC VII. in regnum Neapolitanum expeditio suscipiebatur. Ante quidem nobiles quidam Neapolitani motus concitaverant, quibus Neapolitanum regnum Gallis eripere tentabant, verum ab his statim fuerunt dissipati. Nunc Daunius comes in regnum Neapolitanum feliciter intrans, ut capta Capua, ipsa metropolis facile se dederet, milites Hispani Caesareanis accederent, Gaetta demum adsultu caperetur. [Note: La Clef Ianur. 1708. p. 39.]


page 455, image: s479

§. 20. Contentiones inter Leopoldum imper. et Innocentium XII. papam. Clemens XI. papa in Gallos, quam in Caesareos pronior. Eiusdem bullae contra Caesarem. Pactum inter Caesarem et papam.

Hoc ipsum autem, quod apud Italos gerebatur bellum, novas turbas cum papa concitabat, quarum origo altius repetenda. Multae iamdum inter Leopoldum Imperat. atque Innocentium XII. fuerunt contentiones, de feudis quibusdam Italiae, quorum dominium directum papa exercebat, Leopoldo hoc imperio vindicante, atque possessores tamquam vasallos ad imperialem curiam evocante, papa tamen contradicente. Augebantur turbae, postquam exeunte anno M DCC. Innocentius esset defunctus, Clemens XI. ipsi sufficeretur, quem orta de successione Hispanica controversia, et Galli et Austriaci in suas partes trahere conabantur. Verum, licet medius inter partes litigantes haberi vellet papa, magis tamen Gallis erat addictus, quorum copiis transitum atque commeatum in terris suis haut denegabat, Philippum pro Hispaniarum rege


page 456, image: s480

agnoscebat. Accedebat mortis sententia adversus marchionem del Vasto [Note: Dictus Caesar d'Avalos, qui postea magnus Camerarius regni Neapolitani fuit factus et perpetuus gubernator Isciae insulae. La Clef Aout 1708. p. 10.] publicata, qui a partibus Caesareis relicta Neapoli Romam se contulerat, Caesare ipsum protegente, et frustra protestante, papa tamen quasi contra ecclesiae immunitates egerit, contendente, nec sententiam istam, rogatus licet a Lambergio, Caesaris legato, revocante, quare etiam Lambergius Romam relinquere iussus fuit. Mortuo interim anno M DCC V. Leopoldo, nuntio papali imperiali aula interdicebatur, rationibus per Caunitium comitem, auditorem Rotae Romanae a Caesaris parte constitutum coram Cardinalium collegio adlegatis, qui etiam Caesaris nomine satisfactionem postulabat, quae in eo potissimum consistebat, ut revocata sententia in marchionem lata, Pauluccius Ferraricosis legatus, et quod Gallis nimium favisset, poena adficeretur, atque abdicatis Gallis. Carolum III. papa


page 457, image: s481

agnosceret regem Hispaniarum, papa tamen haec recusante. Post fatalem autem Augustae Taurinorum liberationem Caesareus miles in terris papalibus, et quae papam dominum directum venerantur, Parmensibus atque Placentinis hiberna quaerebant. Hoc aegre ferens papa, singulari bulla duces militares excommunicat. Hac tamen parum proficiente, II. Iunii MDCCVIII. litteras ad ipsum Imperatorem directas mittit, ipsum admonentes, ut desistat a proposito terras papales invadendi. Verum, nec dum desistente milite Caesareo, graviorem contra ipsum Caesarem bullam publicabat ipsum dignum iudicans excommunicatione. [Note: Has bullas una cum defensione contra easdem publicavit Io. Wolfgangus Iaegerus. Tubingae 1708. 4. In prima equidem ad Imper. epistola haec verba: noli, carissime fili noster, (nomine Domini Iesu Christi. cuius vices indigne gerimus, postremo te alloquimur) noli primitias florentis aetatis tuae totius populi Christiani scandalo maculare, et ab ecclesia, quae Christi sponsa, apostolorum eius iniuriae Imperii tui primordia auspicari: Quod quidem ut plane intelligas, et meliora Deo favente, sapias, Maiestati Tuae apostolicam benedictionem amantissime impertimur. In altera vero epistola bullata ita scribit: desiste, fili, et ad reverentiam Ecclesiae debitam etiamnum animam Tuam revoca: Obliviscemur Nos iniuriarum, ac Te tamquam primogenitum Filium diligemus: Sed si perstabis in tanta intemperantia consilii, abiciemus patris clementiam, et in Te, tamquam rebellem silium, excommunicatione et armis, si opus suerit, animadvertemus. Vid. etiam Zschakwitz. Leben Iosephi p. 545.] Contra priorem tamen Bullam Imper. XXVI. Ianuarii M DCCC VIII.


page 458, image: s482

mandatum Caesar publicabat, eodem indicans, papae minime convenire, ut in rebus saecularibus, spiritualibus armis contendat, neque se a iure suo in Parmenses terras atque Placentinas posse desistere. [Note: La Clef Octobr. 1708. p. 259. Cardinalis Grimani etiam Neapoli decretum Imperiale publicabat, quo regnum Neapolitanum papae domino directo subducere conabatur. p. 258.] Tandem Maio mense M DCC VIII. Caesareus miles una cum Mutinensi in Ferrariensem ducatum irrumpebat, Comacium [Note: Papa hunc ducatum ex praetenso iure donationis Mathildianae tenet, et licet dominium utile Bonifacii, Tusciae Comitis posteris fuerit relictum, hoc tamen exstincto anno 1597. sine heredibus, Alphonso II. Clemens VIII. papa aeque sibi vindicavit excluso Caesare Atestino. Comacium vero ex donationibus veterum Imperatorum Ludovici potissimum Pii et Ottonis M. papa praetendit. Scripta de hoc controversia publicata coniunctim prodierunt, sub titulo II. Dominio temporale della sede Apostolica sopra la Ditta di Commachio in Roma 1709. f. Iura Imperii vero vindicantur, in scripto, cui titulus: Les Droits de l'Empire sur l'etat ecclesiastique Utrecht 1713. 4. Vid. etiam La Clef Aout 1709. p. 104. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 407.] occupantes,


page 459, image: s483

utrumque tamquam antiquum Atestinorum ducum patrimonium praetendente Mutinensi duce, Comacium vero una cum terra circumiacente sibi vindicante Imperatore, quod munitum atque suo praesidio firmatum adhuc tenet. Papa vero non solum Ferrariam urbem praesidio satis amplo firmabat, sed etiam constituto Ferdinando Marsilio comite, Bononiensi, duce militari, novas copias conducebat, [Note: La Clef Aout 1708. p. 108. Nov. p. 354.] reliquos etiam Italiae principes ad foedus contra Gallos concludendum concitabat et Rivarolium abbatem, conspirationis


page 460, image: s484

cum Caesareis reum ad mortem fecit condemnari, [Note: La Clef Oct. 1708. p. 263.] dum interim Cardinales Imp. a proposito avertere conarentur. [Note: Exstant litterae ad Imper. desuper scriptae in La Clef Decembr. 1708. p. 30.] Deficiente vero rerum gerendarum nervo, papa ex sanctiori Sixti V. aerario, non nisi in extremam necessitatem reservato, Cardinalium plerorumque consensu, quingenta aureorum milia deprompsit, pro belli adparatu. [Note: La Clef Decembr. 1708. p. 438.] Mittebatur equidema Gallis Tessius mareschallus de firmando cum Italiae principibus foedere contra Imperatorem; ast, foederatorum classe in Italiae oris haerente, sine fructu. Instante demum Imperatoris legato, marchione de Prie, exercituque ab utraque parte Romam versus tendente, terrasque papales hostiliter invadente, tandem ipso praefixo termino XV. Ianuarii MDCCX. cum Papa convenit, ita, ut Carolum Hispaniae regem agnosceret, ipsum de regno Neapolitano investiret, copias ad quinque


page 461, image: s485

milia usque dimitteret, Gallos relinqueret, militi Caesareo transitum non denegaret, nova munimenta destrueret, controversia vero cum Mutinensi, de civitate Comacio et praetensionibus imperii in dominium directum ducatus Parmensis et Placentini amice per commissarios componeretur. [Note: La Clef. Auril 1709. p. 255. Mai 1709. p. 318. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 437.] Quo facto, Caesarei Ferrara atque Urbani munimento, quae arctius incluserant, reliquisque terris papalibus relictis, Comacium modo sibi servabant. Unicum hoc sollicitum reddebat papam, qua ratione Carolum regem Hispaniarum agnosceret, cum eosdem honores titulosque iamdudum Andegavensi tribuerat. Diversimode causa agebatur in Cardinalium consessu, et dum papa tergiversatur, instabat tandem Caesareus legatus, papamque eo adigebat, [Note: La Clef Mai 1709. p. 319. Iuillet p. 27. Dec. p. 441. Oct. 1710. p. 254. Papa primum litteras ad Carolum scribebat, quibus ipsum regem catholicum in Hispania adpellabat, his tamen reiectis, ipsum sine limitatione Hispaniarum regem adpellare fuit coactus.] Hispanis Gallisque protestantibus.


page 462, image: s486

§. 21. Bellum ab rebellibus in Ungaria, auctore Ragotzio, commotum per pacem 1711. componitur. Eodem anno Carolus VI. rex factus, et insequente anno coronatus est.

Novum post haec coortum bellum sive tumultus potius in Ungaria. [Note: Multae iam ante Ungarorum querelae de oppressa religione et iuribus regni, maxime quod pleraque maiora officia Germanis demandarentur: hinc plures semper inter potentiores, qui domui Austriacae adversarentur.] Causam dabat Franciscus Ragotzius, [Note: Hic domui Austriacae iamdum ab anno MDCC XCIV. adversus, eo quod Imperator ipsi et titulum principis imperii et bona vitrici sui Toeckelii, silio ipsius donata, denegaret. Vid. Histoire du Prince Ragotzy. Describitur etiam vita ipsius im Bucher-Saal III. Eingang n. X.] et qui cum eo faciebant, comes Berezinius, baro Sirmaius una cum aliis. [Note: LXXXII. Ungarorum et Transyluanorum dynastae conspirationis dicuntur socii. Vita Leopoldi p. 892.] Hi enim invicem de extirpanda [Note: Consilia erant, ut Imperatorem, dum aestivo tempore Laxenburgi haereret, cum omni familia enecarent. Hoc ut efficerent, plures iam copias contrahere conabantur. c. l.] domo Austriaca capiebant


page 463, image: s487

consilia, Gallosque in partes vocabant. Feliciter res fuit detecta, [Note: Per Longevallium centurionem, ab Ragotzio ad Gallos delegatum.] auctor conspirationis Ragotzius custodiae mandatus, et Neostadti MDCCI. fuit detentus. Verum fuga elapsus Ragotzius [Note: Obstetricante Lehmanno centurione VI. Novembris MDCCI. Vita Leopoldi p. 900. La Clef Mars 1711. p 210.] in Polonia aliquantisper haerebat, exinde in Ungariam reversus, turbas ibidem concitabat. Capitis igitur Viennae damnatus [Note: Rinck Leben Iosephi p. 465.] ab anno M DCC III. aperto Marte contra imperatorem agebat. Sub initium quidem facile omnia sopiri posse putabatur. Verum, cum Ragotzio multa militum milia accederent, maiori cura aula Imperatoria eo adlaborat, ut civiles turbae sedarentur. Diversis quidem conflictibus inferior Ragotzius, multas tamen urbes, atque inter has, illas, quae montanae dicuntur, Zolnockium, Tokayum,


page 464, image: s488

Zatmariam, Cassoviam, Agriam atque alias occupabat. Quin et Presburgum, immo ipsam Viennam [Note: Ipsis nataliis imperatoris.] terrebat, ut Eugenium Allobrogum ducem mitteret Imperator, qui curam belli haberet et defensionis. Interim ineunte anno M DCC IV. Anglorum Belgarumque legati omnia tentabant, ut discordias feliciter componerent, sed supervacanea opera. Ulterius enim pergebat Ragotzius, in Transiluaniam usque progrediens, ibidemque multo adplausu accipiebatur. Inde rediens Mongatschium occupabat, Tokayum et Zatmariam a Caesareis captas recuperabat, immo in Moraviam usque arma extendebat, exinde redux Segedinum capiebat, et paullopost Neuheuselium. Licet hinc inde classes quasdam experiretur, inter quas illa ad Iaurinum [Note: XIII. Mai M DCC IV. dum Helsterius, dux Caesareus, Forgatschium comitem clade adficeret Vita Leopoldi p. 1088.] praecipua, et paullo post ad Tirnaviam, [Note: Eodem duce XXVI. Decembris p. 791.]


page 465, image: s489

Transiluania etiam liberata. [Note: Duce Rabutino, qui Clausenburgum a rebellibus obsessum liberabat p. 1090.] Insequenti anno denuo ab Anglorum Belgarumque legatis tentabatur compositio, quae tamen ob iniquissima Ungarorum postulata [Note: Postulata haec erant: ut liberum ius electionis restitueretur, Transiluania sub feudi lege Ragotzio cederetur, Berezinius regni palatinus crearetur, Germani ab officiis excluderentur, liberum exercitium religionis evangelicae restitueretur, Iesuitae e regno Ungariae eicerentur, privilegium Andreae regis reduceretur. Vita Leopoldi pag. 1048. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 85.] effectu caruit, cum facile pateret, Ragotzium in bello potius, quam pace salutem quaerere. Hinc etiam mortuo licet Leopoldo, bellum quasi redintegrabatur. Ragotzius plerumque superior, fines Austriae atque Moraviae terrebat. Ad Tirnaviam etiam et Transiluaniae fines fuit pugnatum. Ineunte anno M DC CC VI. Edenburgum arctius obsidebant rebelles, atque ignitis globulis iniectis vexabant, nihil tamen efficientes obsidionem solvebant. Nihilominus insulam Schutt occupabant, Budam


page 466, image: s490

aliasque urbes ad Danubium includebant, et Austriae fines terrebant. Soluto bimestri armistitio, [Note: Rinck Leben Iosephi P. II. p. 194.] Ragotzius Strigonium capiebat, a Stahrenbergio comite paullo post recuperatum. Magna igitur Transiluaniae parte occupata, principem se Transiluanorum M DC CC VII. proclamari [Note: Relatio autumnalis p. 23. Nachricht von dem Zustand der Evangelischen Religion in Siebenburgen. 1708. 4. Leben Iosephi P. II. p. 339.] fecit Ragotzius, publicato in conventu contradicentium Onothi interregno, licet adventante cum exercitu Rabutino comite, omnis Transiluania ad obsequium veri domini reduceretur. Annus interea conflictibus modo agebatur, et Leopoldinum a Ragotzio obsessum per Stahrenbergium comitem liberabatur. Dum igitur ad has turbas componendas animum Imp. inclinaret, comitia indicit Aprili mense M DCC VIII. Presburgi habenda, quae tamen effectu fuerunt destituta, Hungaris iurium ac privilegiorum suorum restitutionem


page 467, image: s491

postulantibus. [Note: Rinck Leben Iosephi P. II. p. 422. La Clef Oct. 1708. p. 277.] Eodem anno III. Augusti, Caesarei Heisterio duce ab rebellibus insignem ad Trentschinum reportarunt victoriam, [Note: Rinck P. II. p. 431. La Clef Octobr. p. 279. Nov. p. 363.] quam occupatio Neutrae fuit insecuta, quae ipsam pacem promovit. Inde Neuheuselium arctius includebat, idemque ignitis globulis infestabat, sed cum probe defenderetur, relinquere fuit coactus. Ulterius progrediebatur, atque montanas urbes occupabat, quas recuperare Ragotzius frustra nitebatur. [Note: Rinck P. II. p. 434.] Feliciores Caesaris sequebantur progressus, dum XII. Iulii M DCC X. Neoheuselium dederetur, [Note: Rinck P. II. p. 581. La Clef Dec. 1710. p. 417.] quod XVII. Octobris Zolnockum sequebatur, [Note: Rinck P. II. p. 583.] hinc Cassovia, aliaeque ab rebellibus arces occupatae recuperabantur. [Note: La Clef Mare 1711. p. 181.] Hi igitur viribus se inferiores videntes, ipso Ragotzio, qui eosdem


page 468, image: s492

concitaverat, cum multis thesauris in Poloniam secedente, magis magisque ad pacem inclinabant, quae etiam, publicata primum generali amnestia, XXIX. Aprilis M DCC XI. fuit insecuta [Note: La Clef Mai 1711. p. 323. Iuill. p. 57. 59. Rinck. P. II. p. 591. Electa Iur. Publ. Tom. III. p. 753.] hoc modo, ut singulis bona ablata restituerentur, gravamina regni in proximis comitiis examinarentur, diiudicarenturque. Vix signatae atque ab Ungarorum deputatis iureiurando firmatae erant pacis tabulae, cum Iosephus vitam cum morte commutaret, successione Carolo VI. delata, cui Ungari statim se subiciebant, qui etiam XXI. Aprilis M DCC XII. rex Ungariae fuit coronatus, [Note: La Clef Iuin, 1712. p. 427. Iuillet 1712. p. 43. Aout p. III.] atque celebratis Presburgi comitiis de ordinando componendoque provinciae statu fuit sollicitus.

§. 22. Controversia de hereditate Arausionensi. Domus Borussica acquirit comitatum Tecklenburgensem et principatum Neoburgensem. Ducatus Megapolitanus.

Praeter bella diversae adhuc in statu civili mutationes. Mortuo Guilielmo Anglorum rege, relictas ab eodem


page 469, image: s493

terras materno iure ex perpetuo Arausionensium [Note: Vid. Summarischer Beweis des unwidersprechlichen Rechts Sr. Koen. Mai. in Preussen auf die Succession seines Herrn Grosvaters Printz Friedrich Heinrichs von Oranien 1702. 4.] fidei commisso petebat FRIDERICUS, rex Borussorum. Litem movebant Galli, qui sibi putabant clientelarem esse Arausionensem principatum, Ludovico Contiacensi [Note: Eur. Herold. P. 2. p. 779.] principi eundem deferentes. Ioannes Guilielmus Friso ex testamento defuncti regis hereditatem petebat. Guilielmus Hyacinthus Nassovius ex iure adgnationis, [Note: Advis Impartial d'un Advocat de Bruxelles dans l'Affaire de la succession des biens d'Orange entre Sa Maieste le Roy Prusse et S. A. le Prince de Nassau Siegen a Cologne 1704. 8.] ut alios, quorum [Note: Erant isti princeps vidua de Nemours, princeps d'Isenguin et comes de Marignon, heredes domus Longuevilleae.] iura non ideo firma, taceamus. Interea pacto [Note: Hoc pacto comitatus Meurs haut ita pridem in principatum evectus, Lingenpagus Ryswick. Honslaerdick etc. Borussorum regi obvenerunt. Frisoni Sosdyck Loo, Bubren, Isselstein, Lardam. Pretiosorum Belgae manebant sequestri. Eur. Herold l. c.]


page 470, image: s494

ad interim res ita composita, ut Borussorum regi obvenirent omnia, quae Friderici Henrici fideicommisso continerentur: reliqua a Guilielmo III. adquisita, Io. Guilielmi Frisonis essent: Arausionensis principatus paci reservaretur. Persententiam vero in Senatu Brabantino XXVI. Maii M DC CC VIII. ratam, Frisoni terrae Arausionenses in Brabantia fuerunt adiudicatae. [Note: La Clef Mai 1711. p. 351.] Dum vero Maio mense ipse Borussorum rex Fridericus ad terminandas has controversias Belgium adiret, post varios conventus cum Frisiae principe fere ad compositionem ventum erat, sed dum princeps Hagam festinaret, ad Mordicum infelici fato fuit submersus,[Note: La Clef Sept. 1711. p. 205.] cuius vidua paullo post posthumum fuit enixa, cuius aetas pupillaris finem negotio imponere nondum permisit. Paullo post accedebat Borussicae domui comitatus Tecklenburgensis a Solmensi [Note: Rel. Autumn. M DCC VII. p. 75.] comite


page 471, image: s495

pretio emptus. Nec dum finis crescentis indies potentiae, cum mortua Nemorensi ducissa, Gallis licet acriter contradicentibus, [Note: Plures erant, qui hereditatem peterent. Horum praecipui marchio Durlacensis, princeps Conciacus, princeps Nassovius et Sabaudus ex domo Carinianensi. Reliqui Galli erant. Vid. Monatlicher Staats-Spiegel Sept. 1707. Relat. Autumn. c. 6. Hamb. Histor. Remarquen. 1707.] supremum Neoburgensis principatus dominium ad potentissimum regem, tamquam Cabillonensis familiae legitimum heredem, ex decreto [Note: Publicatum III. Novembris M DCC VII. Iura Borussica declaravit Nic. Hieron. Gundling in Historischer Nachricht von der Graffchafft Neuschatel. Hunc postea Io. Petrus Ludewig sub nomine Petri von Hohendard im Preusischen Neuburg fuit secutus. La Clef Ianv. 1708. p. 45. Mars 1708. p. 178. Mai 1708. p. 342. Iuin. p. 415.] ordinum devolueretur, Gallorum principibus, qui successionis iura praetendebant, protestantibus, Helvetiis etiam Gallorum minas eludentibus, hoc tamen concedentibus, ut Novicastrensis ducatus medium se teneret, nec ab illa parte adversus Gallos ageretur. [Note: La Clef Mars 1708. p. 185. Auril p. 272. Iuin. p. 425. Iuill. p. 24.] Sic


page 472, image: s496

etiam per Fridericum regem exspectativa in Megapolitanum ducatum antiquitus iamdum constituta, fuit repetita, pactis non solum, sed etiam ab Imp. confirmata, titulo etiam Megapolitano adsumpto. [Note: Acta et causa huius pacti reperitur in Electis Iur publ. Tom. I. s. 3. p. 205. Tom. II. p. 146.]

§. 23. Mortuo Iosepho imperatore, Carolus VI. electus et coronatus. Eius cura de successione.

Praeter bella, diversae adhuc in statu civili mutationes. Lugebat Germania mortem Iosephi Imp. XVII. Aprilis M DCC XI. exstincti. Et, dum sine mascula prole decederet, [Note: Vitam Iosephi Rinckius scripsit; Coloniae 1722. 8. Zschackwitzius, Lipsiae 1712. 8. editam.] Leopoldi vidua, Eleonora Magdalena, terrarum administrationem suscipiebat, Carolo, Hispaniarum rege, successore delato, qui ideo ad suscipiendum provinciarum regimen Barcellona in Italiam transfretabat. Indictis interim a Moguntino ad diem XX. Augusti M DCC XI. electionis comitiis, et finitis de capitulatione [Note: Ante iamdum in comitiis IV. VI. et VII. Iulii de plerisque articulis perpetuae capitulationis inter Electores atque Principes, post multorum annorum concertationes, in comitiis convenit, ex quo fundamentum capitulationis Carolinae. Exstat ista capitulatio perpetua in Ant. Fabri Staats-Cantzelley Tom. XVII. c. XII. n. 44. Plenius de eodem negotio egerunt, Dominus de Munchhausen in dissertatione sua de Capitulatione perpetua, Zschackwitz in vita Iosephi p. 75. Synt. Iur. Publ. diss. VI. d. XXXI. sqq. Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 583.]


page 473, image: s497

deliberationibus, excluso Coloniensi atque Bavaro, qui quidem protestabantur, [Note: Exstat haec protestatio in Diario Electionis Caroli VI. p. 42. La Clef Aout 1711. p. 113. Horum causam etiam agebat nuntius papalis Albani, sed supervacaneo conatu.] XI. Octobris Carolus VI. rex Romanorum futurus imperator fuit electus, idemque sollenni more proclamatus, misso etiam Carolo principe Palatino Mediolanum cum litteris ab Electoribus, quibus factam electionem significarent, ad noviter electum, qui accepta electione, Francofurtum properabat, ubi XXII. Decembris sollenni pompa fuit coronatus. [Note: Diariorum electionis et coronationis Caroli VI. publicatum fuit Francofurti 1712. La Clef Decembr. 1711. p. 43.] Curam inde Imperii


page 474, image: s498

suscepit, de bello paceque sollicitus, quem Deus diu servavit. Cum interim sine prole esset, ad evitandas de successione controversias XVII. Aprilis M DCC XII. Mariam Iosepham, Iosephi primogenitam omnium regnorum et provinciarum Austriacarum declaravit heredem, si absque liberis fuerit defunctus. [Note: La Clef Iuillet 1713. p. 43.] Anno M DCC XIV. praeterlapso illa Augusta sollenni pompa Ungariae regina fuit coronata. [Note: Zustand von Europa IV. Quartal. p. 1001.]

§. 24. Defuncto Borussorum regi Fridericus succedit filius Fridericus Guilielmus. Controversia de Coadiutore Lubecensis episcopi. Marloborugius sit princeps imperii. Io. Guilielmus Palatinus et Georgius Ludovicus Hannoveranus electores.

Annus MDCCXIII. erat, cum XXV. Februar. praecipiti fato moreretur Borussorum rex Fridericus, relicto filio ac herede Friderico Guilielmo, qui reditus atque potentiam regni et provinciarum plurimum adauxit. [Note: La Clef Auril 1714. p. 293.] In reliquis Germaniae provinciis variae subortae controversiae,


page 475, image: s499

varia fuerunt immutata. Anno MDCCI. controversia de dignitate coadiutoris Lubecensis episcopi suboriebatur, quam aeque Danorum princeps Carolus, ac Gottorpiensis, Christianus Augustus petebat, eo quod per recessum cum capitulo anno 1647. conclusum, successio in episcopatu Lubecensi ad domum Gottorpiensem per sex generationes fuerit restricta. Favere equidem Caesaris aula Danis videbatur, obtinuit tamen, mortuo MDCCV. Augusto Friderico, Christianus Augustus, et per conventionem Alt-Ranstedtensem cum Caesare factam, Gottorpiensis successio in episcopatum denuo fuit confirmata. [Note: De hac controversia plenius in Fabri Staats-Cantzelley Tom. X. c. XIV.] Anno M DCC IV. Marloborugius ob merita, concessa ipsi Mindelheimensi dynastia, sub principatus ncmine, in principum imperii collegium sollenni ritu fuit cooptatus, [Note: Exstant haec acta sigillatim descripta in Erhebung in Reichs - Furstenstand und Introduction in des Reichs-Fursten-Raths Collegium des Hertzogs von Marleborough, Francfurt 1709. 4. Zschackwitz Leben Iosephi p. 431.] qua tamen post


page 476, image: s500

pacem Badensem iterum caruit. Anno M DCC VIII. Io. Wilhelmus, Palatinus Elector, proscripto Bavaro, in locum pristinum inter Electores fuit restitutus, et de eodem atque superiori Palatinatu XXIII. Iunii M DCC VIII. ab Iosepho Imp. investitus. [Note: Fabri Staats-Cantzelley Tom. XIII. c. X.] Eodem anno controversia de novo Electoratu penitus fuit composita, atque Georgius Ludovicus, cum antea imperialis militiae praefecturam suscepisset, XII. Septembris communi trium collegiorum consensu, in collegium electorale fuit introductus, [Note: Exstant haec acta in Fabri Staats-Cantzelley Tom. XIII. cap. IX. Zschackwitz Leben Iosephi p. 85. Bucher-Cabinet P. VIII. p. 368. Electa Iur. Publ. Tom. I. n. 1.] eodemque tempore Bohemiae rex in idem collegium iterum fuit admissus. [Note: Vid. Faber c. l. Io. Pet. Ludewig de Iure suffragii Regis Bohemiae Halae 1709. 4. Io. Nic. Hertius de novato R. G. imperii et regni Bohemiae nexu Giessae 1709. 4.] Dum etiam de archivexilliferatus officio controversia fuisset,


page 477, image: s501

Hannoveranus elector XII. Aprilis MDCCX. de archithesaurarii munere, quo Palatinatus cesserat, fuit investitus. [Note: Electa Iur. Publici Tom. II. p. 55.]

§. 25. De successione contentiones in episcopatu Monasteriensi. Turbae episcopatus Hildesheimensis. Iudicium camerale. Motus Hamburgensis. Tumultus Coloniensis.

In Monasteriensi episcopatu, defuncto MDCCVI. Friderico Christiano Plettenbergio, multae de successione fuerunt contentiones, Belgis atque circuli Westphalici principibus Paderbornensi episcopo Wolfgango Metternichtio, Caesare vero Carolo Iosepho Osnabrugensi episcopo Lotharingiae principi, faventibus, isto ob papae confirmationem episcopatum cbtinente. [Note: Exstat de electione hac dissidiosa scriptum sub titulo: die Munsterische Bischofs-Wahl Vid. Fabri Staats-Cantzelley Tomo XI. c. XII. Zschackwitz p. 242. Bucher-Saal P. V. p. 828.] In Hildesheimensi episcopatu cum catholici non cessarent evangelicos turbare, atque recessui inter episcopum et duces Brunsuicenses de libero exercitio religionis et iuribus civium MDXLIII. concluso


page 478, image: s502

contravenirent, Hannoveranus Elector horum gravaminibus motus, metropolim non solum sed etiam Peinam et reliquas episcopatus urbes Februario mense MDCC XI. occupavit, et licet deturbata pace publica, capitulum, episcopo suo destitutum, [Note: Mortuus enim Iodocus Edmundus episcopus XIII. Aug. MDCCII, Coloniensi Electore, qui coadiutor erat, ob Gallicam societatem, ad episcopatus successionem nondum admisso, quam per pacem nuperam demum fuit adeptus.] in comitiis conquereretur, publicis tamen scriptis factum suum defendit Elector. Tandem XI. Iulii MDCC XI. per recessum inter capitulum atque ordines provinciales conclusum, pleraeque controversiae fuerunt sopitae. [Note: Scripta super hàc controversia edita reperiuntur in Zschackwitzii Leben Iosephi pag. 977. La Clef Auril 1712 p. 258. Bücher-Cabinet P. IV. §. 12. p. 740. Electa Iur. Publ. T. III. p. 3. 187. 357. 401. 433. 612.] Camerale iudicium, quod ob diversas assessorum lites, quas inter se habebant, MDCC VI. clausum fuerat, accepit ab imperio certos principum deputatos, qui, controversias


page 479, image: s503

componerent, medelam adferrent multis, qui hucusque fuerant, defectibus. In his per triennium fuerunt occupati, usque dum deposito Purckio [Note: Controversiae erant ob Wigandum assessorem, Herbipolitani episcopi olim cancellarium, qui contra episcopum multa attentabat, quae ipsius dignitati contraria. Et cum ipsum eamerale iudicium defenderet, hic contra cameram agebat. Accedebat receptio Baronis de Ow Austriaci, et comitis de Nytz Bavariti adsessoris, quam impedire alii conabantur, ex quo non dissidia solum inter assessores, sed ipsos etiam praesides, Ingelheimium et Solmensem, inde iustitium. Vide Zschackwitz p. 392. Bücher-Saal P. V. p. 864. Electa Iur. Publ. Tom I. p. 906. Tom. II. p. 402.] iudicium, nondum compositis omnibus, XXVIII. Ian. MDCCXI. iterum aperirent. [Note: Sollennia circa aperturam huius iudicii singulari scripto describuntur. Vid. Electa Iur. Publ. Tom. III. p. 242.] Anno MDCC VIII. coeperunt motus Hamburgenses, Krumbholtzio pastore cives contra magistratum incitante. Hi igitur multos senatores, qui ipsis contrarii, ab officio removebant, senatum reddendarum rationum


page 480, image: s504

postulabant, ut exinde tumultus et turbae intestinae orirentur, quae non nisi adventante in urbem circuli Saxoniae inferioris milite, poterant sopiri. Tandem per Caesaris et principum circuli Saxoniae inferioris legatos Krumbholtzio ad perpetuos carceres condemnato, controversiae inter senatum atque cives singulari recessu fuerunt compositae. [Note: Rinck Leben Iosephi P. II. p. 376. La Clef Auril 1711. p. 260. Bücher-Cabinet P. VII. p. 227.] Nec reticendus est tumultus Coloniensis, ipso paschatis festo XXX. Aprilis MDCC VII. motus, ob reformatae religionis in Borussiae Residentis domo factum publicum exercitium, multa civium atque studiosorum multitudine in domum irrumpente, quam etiam evertissent, ni a magistratu fuissent impediti. [Note: La Clef Iuin. 1708. p. 433.] Borussorum interim rex debitam violati gentium iuris satisfactionem petebat, agebatur igitur de congressu, [Note: La Clef Novembr. 1708. p. 357. Dec. p. 439.] in quo haec componeretur controversia, tandem interventu Palatini Electoris et


page 481, image: s505

Monasteriensis episcopi XVI. Ianuarii MDCC IX. ita convenit, ut usque dum bellum duraret, protestantibus in urbe liberum religionis exercitium concederetur, damna in domo facta repararentur, et magistratus coram rege se excusaret, quod etiam ab ipso Electore, protestante licet papali nuntio, fuit confirmatum. [Note: La Clef Mars 1709. p. 189. Auril p. 236. 329. Rinck P. II. p. 461. Bücher-Cabinet P. VII. p. 270. Elect. Iur. Publ. Tom. I. f. II. p. 366.]

§. 26. Motus in Scotia. Sacheverellius. Lis inter duas factiones in Anglia, quarum una Gallis favet. Pax inter Anglos et Gallos. Post mortem Annae reginae Georgius rex factus.

Multae praeteritis annis apud Anglos rerum conversiones motusque fuerunt. Galli de restituendo in Scotiae regnum Iacobo III, quem vocant, etiam erant solliciti, quem, invitantibus quibusdam Scotiae proceribus, una cum classe, Fourbinio duce, in Scotiam mittebant, [Note: La Clef Aur. 1708. p. 258. 286.] Edinburgum XIII. Martii MDCC VIII. appellantes, verum Scotis in auxilium non


page 482, image: s506

venientibus, pedem ibidem figere haut ausi, adventante Anglorum classe, postero die, amissis navibus quibusdam, in Franciam fuerunt reversi. [Note: La Clef Mai 1708. p. 259. 377.] Schovelius Admiralis, ex mari Mediterraneo, post infructuosam istam Telonis Martii obsidionem redux, ad Sorlingas insulas, Angliae vicinas naufragium passus, mersusque fuit. [Note: La Clef Ianur. 1708. p. 60.] Anno MDCC VIII. Iulio mense classis Anglorum multis copiis instructa, Galliae oras frustra tentabat. [Note: La Clef Aout 1708. p. 134. 137. Septembr. p. 212. Oct. p. 295.] Hoc ipso anno varii apud Scotos motus fuerunt suborti, dum multi principi supposititio favere videbantur, quare etiam Edenburgum maioribus adhuc munimentis firmabatur, varia etiam edicta contra pontificios publicabantur. [Note: La Clef Sept. 1708. p. 210. Octobr. p. 292. Dec. p. 446.] Augebantur motus isti, dum quinta redituum pars ad publica onera ferenda imponeretur, eadem apud Anglos pariter atque Scotos habita ratione, qui tamen sibi minora imponi onera


page 483, image: s507

volebant. Res penes tumultum erat, Scotis pene de dissolvenda unione cogitantibus. [Note: La Clef Feur. 1710. p. 222.] Hoc ipso anno MDCC VIII, VIII. Novembris mortuus fuit Georgius Daniae princeps, reginae maritus. [Note: La Clef Ianur. 1709. p. 75.] Tandem vero ferales isti motus, qui necdum satis fuerant sopiti, apud Anglos inceperunt. Henricus enim Sacheverellius, ecclesiae Anglicanae presbyter, duobus sermonibus publicis, [Note: Primus in publico consessu Derbiensi habitus XXVI. Augusti 1709. XVI. Novembris Londini: alter in templo Cathedrali S. Pauli coram Maiori Scabino et Civibus Londinensibus in die anniversario coniurationis sulpureae. La Clef Feurier 1710. p. 124.] non presbyterianis tantum fuerat contrarius, sed etiam Guilielmo III. immo administrationem sub Anna regina, ecclesiae Anglicanae periculosam esse, profiteri ausus fuit, falsis quibusdam, quos adpellat, fratribus ecclesiae quietem turbare conantibus. Maxime vero convenire dicebat, ut regibus sine ulla limitatione oboedientia exhibeatur.


page 484, image: s508

Inferiori igitur parlamento Sacheverellium accusante, iste non solum captivitati tradebatur, sed etiam causa eiusdem in utroque parlamento agebatur, Sacheverellio non solum se multa cum libertate defendente, sed etiam multis in superiori potissimum parlamento exsistentibus, qui ipsum defenderent. Tandem vero kal. Aprilis MDCC X. sententia fuit pronuntiata, ut combustis per lictorem ipsius contionibus, ipsi per triennium omnes pro suggestu contiones prohiberentur. Populus igitur gravius quid metuens, de hac Sacheverelli liberatione multa edidit signa laetitiae. [Note: Quid in parlamento cum Sacheverellio fuerit actum, docetscriptum Les Advocats pour et contre le Dr. Sacheverell, a Amsterdam 1711. 8. La Clef Feur. 1710. p. 124. Mars 1710. p. 206. Auril p. 264. Mai p. 334. Iuin. p. 399.] Diversi inde apud Anglos mutus, binis subortis factionibus, rigidorum sive episcopalium, qui strictam regi oboedientiam fieri debere profitebatur, qui vulgo Torys dicuntur, et mitiorum, sive presbyterianorum, qui vulgo Wighs


page 485, image: s509

vocantur. [Note: Nec tamen nova haec nomina, quin potius a longo iam tempore audita, licet pro temporum atque circumstantiarum ratione variae fuerint significationis. Vid. Histoire Sccrete des Intrigues de la France, a Londres 1713. 8. praecipue Tom. III. p. 3. et sqq. De his vide singulare scriptum Fautes des deux cotes. La Clef Iuillet 1714. p. 47.] Hi potiorem partem regiminis adhuc tenebant, Marloborugio cum generis et reliqua familia, atque amicis has partes fovente. Hi dum bellum paci, quam Galli anxie quaerebant, praeferendum esse arbitrarentur, usque dum Galli ad incitas essent redacti, contrariae factionis duces, inter quas praecipui erant Harlaeus, Oxonii comes factus, et Bullingbrockius, qui Gallis magis favebant, artibus suis tantum proficiebant, ut reginae per Mashamiam, primae apud eandem dignitatis feminam, persuaderent, mitiores bellum prorogando non nisi sua quaerere, dum rigidorum factio reginae plurimum esset devota. His persuasionibus mota regina, Marloborugium cum omni familia, et presbyterianorum factione ab aula movet, rigidorum factione omnia aulae


page 486, image: s510

et militiae officia occupante, Ormontio etiam duce Marloborugio in ducendo militari exercitu suffecto. [Note: Non deerant, qui duci imputari vellent, ipsum propria commoda bono publico praetulisse, pecunias multas cum rei publ. dispendio corrasisse. Hinc diversa scripta contra ipsum fuerunt publicata, utpote la Lettre l'Auteur de l'Examinateur, Histoire secrete d'Arlus et d'Odolphus: his et reliquis respondent Lettres et Memoires sur la presente Guerre et sur les negotiations de Paix a la Haye 1712. 8. quae etiam in sermonem vernaculum fuerunt translatae. Defendit illum quoque La Conduite de Son Altesse le Prince et Duc de Marlborough dans la presente Guerre, a Amsterdam 1712. 8. Contra factionem illorum, qui Wighs dicuntur, prodiit: La conduite des Alliez et du dernier Ministere dans la presente Guerre, ad quod respondet La defense des hauts Alliez et du dernier Ministere de la Grande Bretagne contre la France et ses Partisans. Quid cum Marloborugii familia apud Anglos fuerit actum, docet La Clef Aout 1711. p. 130. Mars 1712. p. 194. Auril p. 268. Oct. p. 276.] Hi igitur omnia negotia disponentes, animos pro Gallorum arbitrio ad pacem inclinabant, quae horum consilio conclusa, Europae exstitit fatalis. Licet postea singulorum acta scriptaque plenius


page 487, image: s511

indagarentur, Oxfordio captivo facto, Bullingbrockio et Ormontio ad causam dicendam vocatis, [Note: Prodiit haut ita pridem Rapport du Committé Secret nommé par la Chambre basse, a Amsterdam 1715. 8. et Articles d'accusation de haute Trahison, d'autres Grands Grimes, et de Malversation contre Robert Comte d'Oxfort. Auxquels on aiouté les Chefs d'Accusation contre Iacques Duc d'Ormond et contre Henri Vicomte de Bulingbrocke, a la Haye 1715. 8.] eventus tamen docuit, tandem bonam causam triumphare. Inter haec Guiscardius marchio ob commercium cum Gallis captivus factus atque iudicum examini relictus, inter quos Harlaeus erat, hunc arrepto cultro vulnerat, sed ipse a reliquis, qui aderant, diversis vulneribus adflictus, XXVIII. Martii fuit exstinctus. [Note: La Clef Mai 1711. p. 341. 416.] Augebantur interim Gallorum partes apud Anglos per novos constitutos ministros, dum nec deessent, qui de restituendo in regnum Iacobi II. filio putativo consilia agerent. Hinc apud Scotos Gordonia princeps advocatorum collegio numisma offerebat cum ipsius imagine atque insulis Britannicis,


page 488, image: s512

adiecta inscriptione REDDITE, quod variis motibus ansam dedit. [Note: La Clef Oct. 1711. p. 276. Vita ipsius reperitur im Bücher-Cabinet P. XIV. p. 733.] Hoc rerum statu pacis negotium apud Anglos magis promovebatur, maxime, dum in parlamento inferiori XVI. Februarii MDCCXII. proponeretur, foederatos Belgas potissimum, nec foederi nec officio suo satisfecisse, Anglosque plurimas fecisse impensas. [Note: Quid hac de re gestum, acta et scripta publicata servant, Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht Tom. I. p. 342. et speciatim Bücher-Cabinet P. X. p. 895.] Hoc ipsum Anglos a foederatis reddidit alienos, pacisque cogitationes iisdem sensim inspiravit. Hanc autem Galli, Tallardi primum artibus, qui, licet apud Anglos captivus, multa tamen fruebatur libertate, post per Menagerium MDCC XI. in Angliam missum propius urgebant, qui etiam eo rem perducebant, ut ipsi Angli per Priorium in Gallia de pace agerent. [Note: La Clef Decembr. 1711. p. 141.] Eugenius equidem princeps ad Anglos mittebatur, [Note: La Clef Mars 1712. p. 207.] ut eosdem a


page 489, image: s513

pace nondum matura averteret, eandem Electoris Hannoverani nomine publice exhibito scripto impedire conabatur marchio de Bedmar, [Note: Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht T. I.] exiguo tamen cum fructu, plerorumque animis Gallorum artibus iam dum occupatis, quam etiam regina, aucto prius Parium numero, XVII. Iunii MDCC XII. parlamento suo commendat. [Note: La Clef Aout 1712. p. 126. Legi meretur Histoire Succincte du dernier Parlement de le Grande Bretagne 1713. 8.] Induciae igitur Gallos inter atque Anglos XXII. Augusti MDCC XII. ad quatuor menses fuerunt publicatae, [Note: Armorum suspensio primum Iulio mense in castris Belgii fuit publicata La Clef Sept. 1712. p. 198. XIX. Augusti demum Parisiis per Bullingbrockium conclusa La Clef Octobr. 1712. p. 247.] quo ipso etiam foederatorum exercitum reliquerunt. His vero XII. Decembris elapsis, denuo per Bullingbrockium non solum fuerunt prolongatae, sed ipsa etiam pax conclusa, non nisi Traiecti publicanda. Primus huius pacis fructus erat, ut Praetendens, qui dicitur, cui Galli


page 490, image: s514

renuntiaverant, Gallia derelicta, in Lotharingiam abiret, [Note: La Clef Octobr. 1712. p. 253. Auril 1713. p. 247.] qui tamen contra pacem fuit protestatus. Nec finis motuum pace conclusa, dum partim Scoti de unione cum Anglis dissolvenda agerent, [Note: La Clef Aout 1713. p. 221. Septembr. 1713. p. 199. Novembr. p. 359.] partim binae istae factiones sibi invicem essent contrariae, ut post varios hinc inde habitos conventus, turbae fere intestinae exspectarentur. Inopina tamen mors Annae reginae, quae XII. Augusti MDCC XIV. accidit, rerum statum plane mutavit, proclamato statim Georgio Electore Hannoverano, eodemque in regnum evocato, multisque suorum adplausibus excepto, atque XXXI. Octobris sollenni more coronato. [Note: De hac exstant varia scripta. Legi etiam potest Zustandes Europae vierdtes Quartal, La Clef Oct. 1714. p. 225. Umstaendliche Relation der Reise Sr. Koeniglichen Maiestaet in Engelland Hamburg 1714. 8. Ausfuhrliche Nachricht von Engellaendischen Croenungen, Hamburg 1714. 8. Staats-Cantzelley Tom. XXIV. c. XII.] Conabatur equidem Praetendens, qui vulgo vocatur, ut Gallorum ope regna


page 491, image: s515

Britannica armata manu intraret, verum, his plane dissidentibus, sola protestatione contra Georgii coronationem fuit contentus. [Note: Exstat ista in La Clef Ianur. 1715. p. 36.] Hic autem mutatis aulae ministris, merita mitiorum satis compensans, regna sua feliciter gubernavit, in hoc curam ponens, ne Gallorum nimia potentia Anglis esset nocumento. Inde portum Mardycensem e regione Dunkerckae a Gallis noviter exstructum impedire conabatur. [Note: Scriptum hac de re regi Galliae exhibitum, una cum Gallorum responsione exstat in la Clef Ianur. 1715. p. 49. ElectaIur. Publ. T. VII. p. 549.]

§. 27. Gallia multis malis vexata. Regiae domus funera. Rex Ludovicus XIV. facto testamento moritur.

Gallia per haec tempora plurimum fuit perpessa. Diversis enim proeliis inferiores Galli, iam in eo erant, ut ablatis, quas occupaverant, terris alienis, intra proprios regni sui fines redigerentur. Accedebant publicae calamitates, egestas scilicet et penuria frumenti, pestis, funera. Instituebantur preces publicae, cista cum


page 492, image: s516

St. Genovesae reliquiis XVI. Maii MDCC IX. sollenni more ad avertenda haec mala circumferebatur, [Note: La Clef Iuin 1709. p. 372. 431. Iuillet p. 810.] quae tamen non nisi advecto ex Barbaria non solum, sed etiam ipsa Germania atque Belgio frumento finiebantur. Sic etiam Galliae oras varie tentabant foederati, in Picardia etiam prope Bononiam, atque ad Seltam et Agdam Languedoci cum classe adpellentes, [Note: La Clef Sept. 1710 p. 169.] eo potissimum fine, ut, qui adhuc in Gallis reliqui protestantes ipsis accederent, nihil tamen cum fructu peragentes. Id quod Gallos adfligebat maximum erat, quod regiae domus funera videret. Galliae enim Delphinus XIV. Aprilis MDCC XI. variolis fuit defunctus. [Note: La Clef Iuin 1711. p. 274. Auril 1712. p. 245.] Suffectus equidem ipsi fuit Ludovicus Burgundiae dux, cuius uxor tamen XII. Februarii MDCC XII. fuit exstincta, quam ipse maritus XVII. Februarii per mortem fuit secutus. [Note: La Clef Auril 1712. p. 249.] Delphini igitur nomen adeptus


page 493, image: s517

huius filius, minoris Britanniae princeps, qui VIII. Martii MDCC XII. fuit defunctus, [Note: La Clef Auril. 1712. p. 256. Mai p. 324.] huius fratre principe, sexenni [Note: Natus enim XV. Februarii MDCC X. La Clef Iuin 1714. p. 430.] in Delphini, et postea etiam in regis locum succedente. Hcc etiam regem eo permovit, ut II. Augusti MDCC XIV. exhibita in parlamento declaratione, filios suos naturales, Cenomanensem ducem et Tolosae comitem, tamquam legitimos, exstincta omni regia familia, successionis faceret capaces, atque facto testamento, tutelam Delphini iunioris et regiminis administrationem post mortem suam definiret. Hic igitur Magnus Ludovicus, postquam Persarum regis legatum regio adparatu audivisset, [Note: La Clef Auril 1715. p. 248. Aout p. 78.] et IX. Maii MDCC XV. Soldurii antiquum foedus cum Helvetiorum pagis catholicis renovasset, [Note: La Clef Sept. 1715. p. 96. Ipsum foedus exstat in Mercure Histor. Aout 1715. p. 150.] per aliquot hebdomadas aegrotus, demum Kal. Septembris MDCC XV, non


page 494, image: s518

sine cruciatu fuit exstinctus, constituto prius Aurelianensi duce, qui nomine Ludovici XV, antea Delphini, regno praeesset.

§. 28. Dux Andegavensis iuri suo in Galliam renuntiat. Lusitania. Mantuae dux moritur. Ducis Sabaudiae potentia valde aucta. Aliae mutationes in Italia.

In Hispania Andegavensis dux XII. Novembris MDCC XII. iuri suo in Galliae successionem, signatis non solum tabulis, sed etiam per iusiurandum, praesente Anglorum legato sollenniter renuntiat, Sabaudiae duces heredes declarans, exstincta ipsius posteritate, [Note: La Clef Sept. 1712. p. 161. Exstant renuntiationes litterae in Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht Tom. II. p. 329. et seqq. et La Clef Ianur. 1713. p. 61.] dum interim Gallorum principes regii sanguinis iuri suo, quod in Hispaniae regna possint praetendere, renuntiarent. [Note: Exstant litterae in Actes et Memoires Tom. II. p. 364. et La Clef Mai 1713. p. 314.] Exstincta etiam MDCC XIII. uxore regia Sabaudiae principe, anno sequenti Elisabetha Parmensis Odoardi III. filia ipsi per legatum primum in


page 495, image: s519

matrimonium fuit copulata, noviter in Hispaniam ducta. Lusitania per matrimonium Ioannis V. regis cum Maria Anna, Leopoldi Imper. filia [Note: Caeremonias vide im Bücher-Cabinet P. VII. p. 266.] Austriacae domui magis fuit iuncta, et foederatorum partibus, ad pacem Traiectensem usque adhaesit, licet praecipui aulae ministri Gallis favisse videantur, quo factum, ut rem suam contra Gallos languidius agerent. In Italia Carolus IV. Mantuae dux v. Iulii MDCC VIII. fuit exstinctus, [Note: La Clef Sept. 1708. p. 186.] Lotharingiae duce materno iure [Note: Lotharingiae dux satisfactionem petit de Montisferratensi marchionatu Sabaudo cesso. Actes et Memoires Tom IV. p. 367. Inde quoque materno iure allodialem petit sirccessionem. Eleonora enim Maria Ferdinandi III. filia ex Eleonora Mantuana, Carolo Lotharingo nupta, mater erat ducis Leopoldi, Iosephi, Caroli. Vid. Electa Iur. Publ. Tom. IV. p. 1043.] atque Guastallae, hoc quidem ex adgnationis iure, successionem petente, sed Imperator dictum ducatum porro conservavit. De Imper. controversiis cum Papa superius iamdum fuit dictum. Sabaudia ex


page 496, image: s520

bello Hispanico plurimum profecit. Obtinuit enim praeter territorium Alexandrinum atque Lomellinum Mediolanensis ducatus, marchionatus Montisferratensis partem, quae olim Mantuani ducis fuerat, tamquam praemia societatis contra Gallos. Per Traiectensem vero pacem Siciliae regnum nactus, [Note: Art. V. Pacis Traiectensis.] in quo ut XXIV. Decembris MDCC XII. fuit coronatus, [Note: La Clef Mars 1714. p. 168.] statum Siciliae ordinavit, imper. tamen nec dum ipsum pro rege adgnoscente. In Parmensi ducatu ex papae consensu anno MDCC XIV. successio, exstinctis masculis, ad feminas etiam fuit definita. Mutinensis dux, protestante licet principe, II. Martii MDCC XI. a Iosepho imperatore investituram Mirandulani principatus, quem pretio redemerat, obtinuit. [Note: La Clef Iuillet 1710. p. 25. Aout p. 87. Mai 1711. p. 326.] Eodem modo Genuenses Finaliensem marchionatum ab imp. anno MDCC XIII. sibi vindicant. [Note: La Clef Oct. 1713. p. 255. Nov. p. 337.]


page 497, image: s521

§. 29. Bellum intestinum apud Helvetios ortum ex controversia inter eos et abbatem monasterii S. Galli agitata. Causa Masneriana.

Apud Helvetios multi animorum motus. Causam primum dabat comitatus Toggenburgensis, cuius plenam superioritatem in sacris et civilibus monasterii St. Galli abbas adfectabat, incolis non nisi certa ratione se ipsi obligatos esse profitentibus, immo libertatem suam religionis et iurium contra ipsum mascule defendentibus. [Note: Varia scripta et Acta publica hac in causa in comitiis fuerunt exhibita. Inter haec a Toggenburgensium parte prodiit Gründliche Information von der Toggenburger Freyheiten und Gerechtigkeiten und daher mit dem Abt von S. Gallen entstandenen Irrungen 1713. cui tamen a parte abbatis etiam fuit responsum. In compendio controversiam docet, Wahrhaffter und gründlicher Entwurff, worauf das entzwischen dem Fürstl. Stift St. Gallen und der Landschafft Toggenburg nunmehro lange Zeit obgeschwebte Streit-Geschaefft eigentlich beruhet. Gedruckt 1710. 4. cui tamen singulari scripto respondit St. Galli abbas. Vid. Hamb. Histor. Remarquen 1710. p. 298. LaClef Aout 1709. p. 116. Iuill. 1709. p. 32. Aout p. 138. Iuill. 1710. p. 22. Oct. p. 248. Iuin 1712. p. 424. Accessit etiam les Delices de la Suisse Memoire instructif sur les Causes de la Guerre arrivee en Suisse l'an. 1712.]


page 498, image: s522

Causam illorum ex antiquo protectionis iure Tigurinorum et Bernensium pagi suscipiebant. Coeperunt controversiae ineunte hoc saeculo, quae tamen cum in diversis conventibus componi nequirent, postea in tantum invaluerunt, ut M DCC XII. Tigurini una cum Bernensibus non Toggenburgensem solum comitatum, sed etiam abbatiae St. Galli terras armata manu occuparent, direptis omnibus, quae abbatis erant, insigni etiam bibliotheca monasterii. [Note: La Clef Sept. 1712. p. 175.] Ex hoc turbae Helvetiorum intestinae, dum abbatis causam contra Tigurinos et Bernenses agerent Lucernenses, Urienses, Suitii, Underwaldii et Tugienses a papa potissimum concitati. Et licet Imperatoris, Galliae et M. Britanniae legati varie de componendo hoc dissidio laborarent, ventum tamen ad arma fuit. Ast, armis et fortuna superiores Tigurini ac Bernenses, Badensem comitatum una cum villis Mellingen, Bremgarten, Keyserstul, Klingnau, Thurgoviam et Rheni


page 499, image: s523

vallem, quae hucusque communes fuerant, occupant, [Note: La Clef Iuill. 1712. p. 29. Aout p. 103. Electa Iur. Publ. Tom. IV. p. 551. 698. 781.] et postquam praelio ad Wilmagam XXV. Iulii MDCC XII. facti superiores, catholici pacem praetulerunt, quae primum XVIII. Iulii MDCC XII. cum Suitiis, Underwaldiis et Tugiis Aroviae fuit signata, post invito licet papa, etiam cum reliquis, qua Badensis comitatus una cum reliquis, quas occupaverant, villis, Bernensibus atque Tigurinis cedebatur, Toggenburgensium privilegia confirmabantur, controversiae cum abbate S. Galli ulteriori compositioni relinquebantur, [Note: La Clef Sept. 1712. p. 24. Nov. p. 257. Exstat instrumentum pacis in Electis Iur. Publ. Tom. IV. p. 881.] quae tamen nec dum fuit secuta, dum Helvetii imperatoris arbitrium, ad quod tamquam imperii Status prouocaverat abbas S. Galli, recusarent. [Note: La Clef Nov. 1712. p. 334.] Alterum, quod Helvetios turbavit, negotium erat causa Masneriana. Thomas enim Masnerus, ???2 La Clef Sept. 1712. p. 177.


page 500, image: s524

senator Curiae Rhaetorum Imperat. plurimum devotus, Gallis maxime nocebat. Hi de vindicta solliciti, filium ipsius Genevae studiis vacantem per insidias captivum in Galliam ducebant, quod ipse ulturus, Gallorum non solum secretarium Merueilleux Curiae commorantem, sed etiam Vindocinensem ducem, magnum Galliae Priorem, Venetiis Curiam tendentem, dum imperatoris terras transiret, XXVIII. Octobris MDCC XI. captivum fecit, in Tirolensem comitatum, inde in Bavariam abductum. [Note: La Clef Ianur. 1711. p. 51. 121.] Haec detentio plurimum Gallos commovebat, qui non solum de liberando duce, sed etiam condemnando Masnero admodum erant solliciti. Grisones equidem se huius culpae participes non reddebant, potius Masnero mandabant, ut ipsum III. Februarii MDCC XI. liberaret, idque Gallorum regis legato significabant, hoc tamen ideo recusante, quod imperatoris esset captivus. [Note: La Clef Feur. 1711. p. 122. Mars 1711. p. 170. Aur. p. 254.] Urgente tamen legato Gallico,


page 501, image: s525

Masnerus per Suitiorum sententiam, ob violatum territorium et quod citatus non compareret, fuit proscriptus, Grisones vero ducis restitutionem ad XV. Aprilis iterum mandant, constituto Ilantiae iudicio, quod singula Masneri facta examinaret. [Note: La Clef Mai 1711. p. 325. Iuin. p. 386. Iuill. 1711. p. 29. Sept. p. 181.] Ad hoc citabatur Masnerus XI. Augusti termino praefixo, ast, dum non compareret, penitus proscribebatur, statuto in caput ipsius pretio, bona fisco addicebantur, [Note: Exstat haec sententia in La Clef Oct. 1711. p. 160.] licet ipse, publicatis variis scriptis, se defenderet, [Note: Prodiit potissimum Facti Species cum Responso Collegii Iuridici Tubingensis Tubingae 1713. f. Electa Iur. Publ. Tom. III. p. 995. Tom. IV. p. 369.] tandem vero Feldkirchi Tirolensis comitatus MDCC XII. fuit exstinctus. [Note: La Clef Novembr. 1712. p. 33.]

§. 30. Belgium Hispanicum imperatori restitutum. Pax Traiectina et Rastadtensis.

In Belgio, praeter bellorum apparatus, Philippus Andegavensis Bavariae Electori Hispanicas provincias cedebat, id quod Traiectensi pace fuit


page 502, image: s526

confirmatum. [Note: Promissio iamdum VII. Novembris MDCC II. a Gallorum rege fuerat facta. Postquam autem de pace agi coeptum, Belgii Hispanici provinciae Electori cedebantur, concesso de ista re diplomate Madriti II. Ianuarii MDCCXII. quod exstat sub finem Tomi primi Actes et Memoires de la Paix d'Utrecht. Hoc tamen sub certis saltim Conditionibus fuit factum, quae reperiuntur Tom. II. p. 313.] Hinc etiam cives Namurcenses et Luxenburgenses XVII. Maii MDCC XII. sollenni iureiurando se Electori obligarunt. [Note: La Clef Iuillet 1712. p. 59.] Has tamen per pacem Rastadtensem atque Badensem Imperatori restituit Elector. De finium securitate, inter Imp. atque Belgas foederatos Antwerpiae superiori anno MDCC XVI. transigi coeptum, negotio nunc ad finem fere perducto. Tandem vero post bellum multorum annorum de pace agebatur. Primus Gallorum conatus post proelium ad Cassanum erat, dum MDCCV per nuntium papalem Hispanicae monarchiae partem Austriacae domui Galli offerrent, quod dum caesar recusaret, rex a papa anno MDCC VII, ut medium se gereret inter partes litigantes,


page 503, image: s527

petebat, [Note: Actes et Memoires touchant la Paix d'Utrecht Tom. I. p. 13. Memoires sur la Conduite de la presente Guerre Tom. I. p. 33.] nec dum tamen foederatis consilium adprobantibus. Sic etiam post proelium ad Ramilliacum Bavarus, datis ad Belgas atque Marloborugium litteris, pacis conditiones offerebat. [Note: Actes et Mem. Tom. I. p. 1.] Tandem vero eo res devenit, ut Halae Brabantiae Belgarum legati, Renswoudius et Bergius cum Rovillio a Gallis misso Martio mense MDCC IX. de capitibus, quae praeliminaria dicuntur, invicem agerent, [Note: La Clef Auril 1709. p. 320.] idque Rovillius obtineret, ut ipsi Hagam Comitum venire concederetur, licet, dum inconveniens videretur, ipsum habere propiorem, Antwerpia statim adsignaretur, Gallis ipsi adhuc Voisinum adiungentibus. [Note: La Clef Mai p. 348. Iuin p. 411.] Ibidem cum Belgarum legatis solummodo agebatur, id quod Caesarem potissimum, Anglos etiam commovere videbatur. Postquam autem Torcius marchio MDCC IX. Hagam Comitum


page 504, image: s528

venisset, [Note: La Clef Iuin 1709. p. 412.] accedebat a Caesaris parte, Eugenius princeps, una cum Sintzendorfio comite, ab Anglis Marloborugius et Townsandius, qui XXVIII. Maii inter se de XL. articulis [Note: Exstant isti in Actes et Mem. Tom. I. p. 17. La Clef Iuin 1709. p. 54. Aout p. 92. Bücher-Cabinet P. XI. p. 342.] conveniebant, qui fundamenti loco esse possint ad pacem futuram. Hos cum Torcius ad regem suum deferret, hic reiciebat, et Rovillium avocabat. Durum potissimum regi videbatur, quod foederati postularent, ut nepotem suum, Andegavensem ducem, ipse de throno deturbaret. [Note: La Clef Iuill. 1709. p. 21. 47. 60. 84. 92.] Hoc dum mitigari vellet, Mordici atque Gertruydenbergi [Note: Facti fuerunt a IX. Martii usque ad XXV. Iulii. La Clef Auril 1710. p. 271. 315. Iuin p. 413. Iuill. p. 41. 108. 196. Leben Iosephi P. II. p. 552.] novi conventus cum Belgis fuerunt habiti, sed sine successu, Gallis nihil aliud contendentibus, quam ut inter foederatos aemulationem concitarent, atque magnum illorum foedus distraherent.


page 505, image: s529

Tandem vero dum, mutato Anglorum statu, rigidiores, Gallorum artibus seducti, ad pacem inclinarent, eo rem per Staffordium et Bullingbrockium deducebant, ut Universalis de pace congressus Traiecti, ineunte anno MDCC XIII. institueretur, [Note: La Clef Feur. 1712. p. 121.] caesare licet protestante. Turbare quodammodo videbatur pacis consilia, quod Gallorum legatus Menagotius, ob iniuriam, ministris suis a ministris comitis de Rechtern illatam, satis sibi fieri peteret. [Note: Electa Iur. Publ. Tom. V. p. 1. La Clef Octobr. 1712. p. 216.] Lite tamen composita, armorum etiam suspensione cum Anglis et Lusitanis conclusa atque prolongata, tandem cum Anglis, Belgis, Lusitanis, Sabaudis, Borussis pax XII. Aprilis MDCC XIII. fuit signata. [Note: Pacis tractatus et quae aliae in Traiectensi congressu fuerint exhibita, exponunt Actes et Memoires touchant la Paix d'Utrecht Tomis IV. Lettres Galantes Tomo VI. Bücher-Cabinet P. XVI. XVII. XVIII.] Galli equidem varie tentabant, qua ratione etiam cum Germanis pacem haberent,


page 506, image: s530

sed bello nihilominus apud eosdem continuato, tandem per Eugenium atque ducem de Villars XXV. Novembris MDCC XIII. Rastadtii convenientes, post multas deliberationes nocte inter VI. et XIII. Martii media MDCC XIV. pax etiam imperii nomine fuit signata, eademque ab imperatore et imperio, atque Gallorum rege non solum fuit ratihabita, [Note: Plenius haec exponuntur in Historie Rastadtischer Friedenshandlungen, quae Ienae 1714. 4. prodiit, ubi etiam pacis instrumentum reperitur.] sed etiam per pacem Badensem apud Helvetios XII. Septembris denuo fuit confirmata. [Note: De pace Badensi Fabri Staats-Cantzelley Tomo XXIV.]

§. 31. Russorum monarcha. Varii apud Turcas motus: Walachiae princeps capite plexus. Obsessae a Mauris in Africa urbes.

Russorum monarcha de irruptione in Sueciam et firmandis sibi, quas bello adquisiverat, provinciis sollicitus, Livoniam Imperii iuri directo offerebat, si ipse inter Imperii Status reciperetur, hoc ipso firmiorem sibi eiusdem provinciae possessionem adserere conatus. Sic etiam in


page 507, image: s531

muniendo, excolendoque Petersburgo, quod MDCC III. in Newa insula Ingriae exstrui coeperat, fuit sollicitus. [Note: Prodiit H. G. Exacte Relation von der neuerbaveten Vestung und Stadt Petersburg, Leipzig 1713. 8.] Apud Turcas ineunte anno MDCC III. novi motus. Postquam enim magnus illorum Vezirius, Artabanus Bassa, Gallorum causam ageret, et Turcas ad bellum contra Imper. concitare conaretur, iussu Sultani strangulabatur, constituto in eius locum Reis Effendi. Neque tamen haec mutatio ad motus istos sedandos sufficiebat, quin potius communi excitato tumultu, deposito Sultano magno, frater illius Achmet imperatoris solio imponebatur. Varii etiam apud Turcas motus, postquam Suecorum monarcha in horum terris asylum quaesivisset. Primum erat, quod Walachiae principem Russis faventem a dignitate sua removerent, constituto Mauri Cordati filio primogenito. [Note: La Clef Mars 1710. p. 133.] Post pacem Falicinensem imputabatur Magno Vezirio, Mechmet Baccha, quod Russorum


page 508, image: s532

pecunia corruptus, pacem hanc procuraverit, ideoque in Rhodum insulam deportabatur, substituto eidem Isouff Baccha, qui hucusque Ianizaris praefuerat; [Note: La Clef Mars 1712. p. 190.] qui tamen XII. Novembris MDCC XII. idem fatum fuit expertus, suffecto eidem Nessangi Solimann Baccha. [Note: La Clef Feur 1713.] Annus MDCC XIV. Walachiae principi erat fatalis, qui Sultani iussu d. XVII. Augusti, postquam a dignitate fuisset deiectus, Constantinopoli capite fuit plexus, magno ipsius thesauro in fiscum relato, suffecto eidem Stephano Contacuzeno comite. [Note: Zustand von Europa IV. Quartal p. 1048.] Montenegrini etiam Dalmatiae accolae contra Turcas rebelles ab iisdem fuerunt sopiti. Mauri in obsidendis Hispanorum urbibus in Africa pergebant. Milites equidem, qui praesidium in St. Gregorii castro prope Oranum tenebant, se ad septendecim saltim atque incitas redactos videntes ac se in locis subterraneis occultantes, Mauros turmatim irrumpentes, accenso


page 509, image: s533

pulvere pyrio secum in aerem miserunt [Note: La Clef Feur. 1708. p. 85.] Ipsum Oranum demum per plures annos iam a Mauris inclusum post sex mensium obsidionem illis ab Hispanis fuit cessum. [Note: La Clef Mars 1708. p. 154. 246.] Ceutam vero post octodecim annorum obsidionem nec dum occuparunt, licet varie tentatam. [Note: La Clef Octobr. 1712. p. 244.] Anno MDCC XXXIII. Oranum haud diu oppugnatum occupaverunt, firmoque muniverunt praesidio.

§. 32. Res ab Anglis et Gallis in Africa gestae.

Nec Americae quies. Angli equidem Septembri mense MDCC XI. Quebecum novae Franciae frustra tentabant, tempestate impediti. [Note: La Clef Dec. 1711. p. 408.] Septembri mense Galli Rio Ianeiro urbem Brasiliae praecipuam invadunt, devastant, atque insigni praeda onusti in Galliam revertuntur. [Note: La Clef Auril 1712. p. 230.] Insequenti anno Galli, Cassardo duce Portugallorum insulam St. Iacobi invadunt, urbemque metropolim


page 510, image: s534

diripiunt. [Note: La Clef Octobr. 1712. p. 237.] Inde in Belgarum coloniis Sutinamensibus multam praedam faciunt. [Note: La Clef Mars 1713. p. 172. Auril p. 271.] Damnum, quod Hispani, improba nocendi libidine ducti, Anglis in America intulerunt, ut iuste resarciatur, publice et sollemniter MDCC XXXI. Angli postularunt.

§. 33. Controversia de cultu Confucii apud Sinenses agitata quam papa componere studet.

Nec reticendi sunt Sinensium motus circa religionem christianam. Superstitiosus Sinensium cultus, quem Confucio aliisque maioribus suis exhibebant, in causa fuit, quae potissimum christianae religioni impedimento erat, ad quam alias proni videbantur. Societatis Iesu consortes moribus Sinensium se attemperantes, cultum istum bene cum religione christiana stare posse existimabant, quibus Dominicani contradicentes, decretum papale opponebant, quod isti varie evertere conabantur. [Note: Fontes huius controversiae eleganter exponit Io. Fr. Buddeus in diss. de superstitioso mortuorum apud Chinenses cultu Halae 1701. 4. Einleitung zur heutigen Historie p. 633. 726. 1708.] Nostra demum aetate


page 511, image: s535

mittebat papa Tournonium Cardinalem, legatum a latere, ad lites hasce componendas. Verum, dum hic Dominicanis accederet, et XXV. Ianuarii MDCC VII. publice proposito decreto, hunc cultum cum fide christiana stare minime posse adfirmaret, [Note: Reperitur hoc decretum in La Clef Auril 1709. p. 258.] Iesuitis vero faveret Imp. terris Sinensibus exire iussus fuit. Sorbonicus doctor, qui ipsi interpretis loco accesserat, Maigrot, episcopus Cononensis primum Iesuitarum artibus captivus factus, post etiam ex omni imperio fuit eiectus. [Note: La Clef Iuin. 1708. p. 417. Nov. p. 405.] Omnis culpa in Iesuitas redundabat, quam variis scriptis a se avertere tentabat. [Note: Prodiit Lettre á un Prelat, sur un ecrit intitulé lettre de Mr. le Cardinal de Tournon Patriarche d'Antioche, á Mr. Maigrot Eveque de Conon, de qua La Clef Feur. 1706. p. 142. Auril p. 278.] Turbabat hoc negotium papam, qui in diversis congregationibus illud examinabat, [Note: La Clef Mai 1709. p. 325. Ianv. 1711. p. 19.] atque


page 512, image: s536

demum per decretum VIII. August. MDCC IX. causam Tournonii defendebat. Id quod tamen Iesuitae evertere variis artibus fuerunt conati.

§. 34. Anni 1714. et 1715. principum regumque domibus fatales.

Fatalis potissimum fuit, annus MDCC XIV. regum principumque familiis. In Dania equidem regis, qui nunc est, mater, Charlotta Amalia, Hassiae princeps cum morte vitam commutavit. In Hispania Maria Anna Sabaudica, Philippi Andegavensis coniux. In Anglia Anna regina sine posteris. In Gallia Carolus Biturigensis princeps, nepos regis sine posteritate fuit exstinctus. Idem fatum expertus Ferdinandus, princeps Florentiae hereditarius. Eodem hoc anno exstinctus Vincentius Gontzaga dux Guastallae. Germania nostra deplorat mortem Antonii Ulrici ducis Guelferbytani, Sophiae Hannoveranae, quae Magnae Britanniae throno fuerat destinata, Friderici Erdmanni Merseburgensis, et Friderici Henrici Citicensis


page 513, image: s537

principis. Gallia vero hoc ipso anno MDCC XV. Septembri mense, quo haec scripta sunt, magni regis sui mortem deplorat. Reliquorum ac Principum mors infra in tabulis ponetur ante oculos.

§. 35. Silesiis exercendae religionis libertas restituta. Puerorum puellarumque in Silesia conventus. Clausula articuli IV. pacis Ryswicensis. Pactum inter Borussiae regem et electorem Palatinum. Duo templa diruta.

Talis status bellorum et civilis: non defuerunt diversae circa religionem mutationes. Dum apud Saxones haeret Suecorum rex, Silesiorum curam habebat. Hi enim depressa religione evangelica saepius conquesti, [Note: Tota res redit ad Pacis Westphaliae art. V. §. 13. Silesiae autem principes Augustanae confessioni addicti, duces scilicet in Brieg, Liegnitz, Munsterberg et Oels, itemque civitas Wratislaviensis, in libero suorum ante bellum obtentorum iurium et privilegiorum, nec non Augustanae confessionis exercitio, ex gratia Caesarea et regia ipsis concesso, manutenebuntur. Vid. et der Euangelischen Schlesier bisheriges sehnliches Seufzen und Flehen Freyburg 1707. f.] nunc in partes regem Suecorum vocabant. Hic suarum partium


page 514, image: s538

esse putavit prospicere, ut quae pace Westphalica promissa erat, religionis libertas servaretur. Res agebatur cum caesare, et demum interventu Anglorum Belgarumque ita componebatur,[Note: Alt-Ranstedti XXII Augusti MDCC VI. Rinck Leben Iosephi P. II. p. 244. Bücher-Saal P. V. p. 910.] ut promissa Silesiis religionis libertate, prout pace Westphalica decretum fuerat, mutua inter caesarem et Suecos amicitia firmaretur. Res etiam Octobri mense feliciter coepta, plures ecclesiae Augustanae confessioni addictis restitutae et pleraque iam ad effectum deducta. In sequenti anno MDCC VIII. pueri puellae que in diversis Silesiae partibus, motu quodam singulari, ut quidam existimabant, inducti, vel Suecorum saepius preces publicas instituentium exemplo moti, sub dio conveniebant, orantes, hymnosque canentes, praecentore constituto, ita, ut nec magistratus, nec parentum minis averti potuissent, donec hic Zelus, qui per annum fere


page 515, image: s539

duraverat, [Note: In libro, qui Sammlung zum Bau des Reichs Gottes, inscribitur, hic motus Silesiae peculiari operationi Numinis adscribitur, et confirmatur, beatum theologum Vinariensem ac Salfeldensem Io. Gottl. Hillingerum in istorum puerorum numero fuisse.] iterum deficeret. [Note: De hoc Silesiorum statu plenius in Schlesischer Kirchen-Historie Leipz. 1708. 8. p. 386. 649. Electa Iur. Publici Tom. I. p. 160. Staats-Cantzelley Tom. X. p. 76. Tom. II. p. 2. Bücher-Saal P. V. p. 925. Simile fere exemplumad a 1212. refert Godefridus Monachus: ipso etiam anno ex omni Francia et Teutonica pueri diversae aetatis et conditionis cruce signati, ad subuentionem sanctae terrae, Ierosolymam proficisci divinitus sibi imperatum affirmabant. Quorum exemplo multitudo iuvenum et mulierum cruce se signisicantes cum eis ire disponunt. Quibus etiam quidam maligni homines admixti ea, quae exstulerant et a fidelibus quottidie accipiebant, nequiter et furtive subtrahentes occulte recesserunt: quorum unus Colonia comprehensis suspendio vitam finivit. Multi etiam illorum in silvis et desertis locis aestu, fame, et siti perierunt: alii Alpes transgressi, mox ut Italiam intraverunt, a Longobardis spoliati et repulsi cum ignominia redierunt. Sic etiam Albertus Argent. p. 150. ducentorum puerorum duodecim annorum a. 1349. sese flagellantium exemplum refert.] In comitiis de abolenda clausula IV. articuli pacis


page 516, image: s540

Ryswicensis saepissime fuit deliberatum, Statibus catholicis potius pro conservanda extendendaque eadem sollicitis. [Note: Clausula haec est: religione tamen Catholica Romana, in locis sic restitutis, in statu, quo nunc est, remanente: Acta et scripta publica de hoc negotio reperiuntur in Fabri Staats-Cantzelley Tom. III. IV. XIV. XV. Bücher-Saal P. VIII. p. 504. Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 477.] Sic etiam de religionis componendo negotio in Palatinatu, de pressa religione conquerentibus protestantibus, inter Borussiae regem atque Electorem Palatinum MDCCV. convenit de securitate non solum religionis, sed etiam reditibus ecclesiasticis, quo tamen reformatis potissimum fuit prospectum, Lutheranis adhuc principum auxilia petentibus. [Note: De hoc negotio legi meretur Uöllige Religions-Negotiation bey Sr. Churf. Durchl. zu Pfaltz 1701. f. quo libro varia acta publica circa tentatam compositionem continentur. Electa Iur. Publ. Tom. I. p. 418. Tom. II. p. 718. 839. Tom. III. p. 194. Bücher-Saal P. IX. p. 790. conf. illustris Strunii Pfaeltzische Kirchen-Historie.] Sic etiam caesaris iussu templum Teichenaviense ad Silesiae sines fuit dirutum. [Note: Electa Iur. Publ. Tom. II. p. 81.] Idem fatum


page 517, image: s541

expertum fuit templum Burschedense prope Aquisgranum eo quod post annum decretorium 1624. fuisset exstructum. [Note: Electa Iur. Publ. Tom. VI. p. 759.]

§. 36. Cebennensium in Gallia ob religionem vexatio.

In Gallia novi ob religionem motus Cebennensium. [Note: Vid. Io. Christ. Becmanni Hist. Cebennensium, Mernoires de Cuiscard. et de Brucys Histoire du Fanatismé de notre temps, a Paris 1692.] Hi enim cum evangelicae veritatis puritatem contra Pontificiorum abusus omni adhuc tempore desenderent, sub medium tamen saeculi cultu sacrorum privabantur. Haec autem minime impediebant, quo minus conventus suos in silvis et locis abditis adhuc celebrarent. Verum, cum ineunte saeculo novo, episcopi hos illorum conventus turbarent, multis etiam illorum supplicio adfectis, ventum est ad arma; saepius victores Cebennenses, demum devicti, fugati, occisi, vel ad pontificiorum ritus adacti, pagis eorundem plerisque excisis. Quibus evadere datum est, vel ad Helvetios transierunt, vel ad Anglos, Belgasque. Et cum multi illorum


page 518, image: s542

Londini nova profiterentur prophetiae dona, et conventus agerent, res penes tumultum erat, [Note: Orti motus M DCC VII. De horum vero miraculis et prophetiis vide Le Theatre sacre des Sevennes a Londres 1708. 8. cuius auctor est Maximilianus Masson. vid. La Clef Feur. 1708. p. 130.] ita ut iussu magistratus conventus prohiberentur, et novi prophetae, quos vocabant, urbe eicerentur.

§. 37. Lites in Anglia inter duas factiones auctae. Libri et Sacheverellii sermones ibidem combusti. Whistoni Arianismus.

In Anglia lites inter episcopales rigidos et crypto presbyterianos incrementa maxima ceperunt, his quidem eam de magistratu politico sententiam, quam Thomas Hobbesius olim defenderat, illis oboedientiam passivam, Lesleo potissimum, [Note: Lesleus partibus episcopalium addictus, et variis sermonibus adversus Socinianos publicatis clarus, peculiari scripto, cui titulus The Rehecarsal, quod hebdomadibus singulis per aliquot temporis spatium continuavit, potentiam regum mirum in modum extulit, et Christianorum coetui non conformistas annumerare dubitavit. Notus et Io. Angate contionatoris Anglicani tract tit. The plain Truth, in quo non consormistas artibus Iesuitarum favere asserit.] Sacheverello et


page 519, image: s543

Atterburyo ducibus acerrime tuentibus. In eodem regno, parlamenti iussu Socinianorum et atheorum libri, qui magno numero ibidem publicantur, flammis deleti. Quod fatum et Henrici Sacheverelli, contionatoris Londinensis nostra aetate famosissimi sacri sermones sunt experti. Nam hic eo processerat audaciae, ut coetus christianorum omnes, in quibus episcopale regimen ecclesiasticum non receptum erat, profanos et impios, eosque Britanniae proceres, qui Presbyterianorum partibus favere videbantur, ecclesiae Britannicae proditores appellaret. Cum et regum potentiae fere omnia tribueret, hac thesi sua notissima Iacobi II. tyrannidi patrocinari plerisque visus fuit. Magnas etiam turbas liber Tyndalli de ecclesiae Anglicanae iuribus, maiores motus Whisthoni Arianismus [Note: Vid. celeb. D. Io Frid. Wuchereri vindiciae aeternae Christi divinitatis adversus Whisthonum.] excitavit. Hic enim in Cantabrigiensi academia mathematum professor incauta Patrum lectione mirum in modum deceptus,


page 520, image: s544

quicquid in primaevorum Patrum scriptis cum praeconceptis suis opinionibus putaret quomodocumque convenire, arripuit, et ad consensum ecclesiasticae antiquitatis subinde provocans, insana haec dogmata magna industria vel hodie propagat. [Note: Confer Gabrii essay upon Two Arabyck Manuscriptus, qui liber Oxonii 1711. prodiit 8. in Act. Erud. 1712. p. 202. recensetur.] Nec silentio praetermittendae sunt blasphemae impugnationes miraculorum Christi, factae a Thoma Woolstono: [Note: Vid. inprimis celeb. Chr. Gottl. Ioecheri disput. de Woolstoni paralogismis de miraculis Christi, cuius cap. 1. historiam litium Woolstoni exhibet.] quae et ab Anglis et a Germanis vario modo non solum prostratae, sed etiam in nihilum plane redactae sunt.

§. 38. Novum testamentum a Quesnellio editum. Bulla antiquesnelliana.

In Gallia haud exiguum strepitum lites Quesnellianae excitarunt. Quippe Paschasius Quesnellius oratorii Berulliani Parisinus presbuter, ob dissertationes ecclesiasticas in opera Leonis M. et


page 521, image: s545

alia ingenii monumenta satis notus anno 1671. Gallicano idiomate ediderat Novum Testamentum notis moralibus illustratum, quae editio quatuor tantummodo evangelistas continebat, nam reliqui novi foederis libri in altera editione anno 1687. accedebant. Magno inter Romanenses applausu hoc opus est receptum, hinc et saepissime licet non semper sub eodem titulo recusum fuit, episcoporum etiam quorundam, imo ipsius Sorbonnae calculo est comprobatum. Speciatim Parisiensis archiepiscopus Ludovicus de Noailles edito anno 1687. mandato, cum Catalaunensis adhuc episcopus esset, id commendavit, et in dioe cesin suam introduci voluit, etsi eam ob rem deinceps gravissimas subire molestias coactus fuerit. Cum enim archiepiscopus hic Iesuitis parum gratus esset, eosque librorum quorundam ab ipsis compositorum proscriptione irritasset, eodem tempore, quo anno 1703. Quesnellius Bruxellis Galliae regis iussu in carcerem coniceretur, (e quo tamen amicorum ope eodem


page 522, image: s546

anno evasit, et se in foederatum Belgium contulit) episcopum Aptensem permoverunt, ut editio anno 1703. mandato Quesnelliani N. T. lectionem in dioecesi fua interdiceret. Quo facto Cardinalem Noallium, qui hocce N. T. approbaverat, in Iansenismi suspicionem adducere studebant. Aptensis episcopi exemplum postea et alii Galliae praesules, Ruppellensis, Luconensis, tandem et Vapincensis sunt secuti, qui contra N. Test. istud mandata publicarunt. Ludovicus Noallius, ne sibi hac in parte deesset, anno 1711. in dioecesi sua mandatum publicavit, quo lectionem mandatorum antea memoratorum interdixit, quod cum applausu singulari exciperetur, Iesuitae a Galliae rege impetrarunt, ut ad pontisicem Romanum res omnis deferretur. Quod cum factum VIII. Septembris MDCCXIII. apostolica constitutio est promulgata, in qua centum et una propositiones ex annotationibus [Note: Exstat haec constitutio Clementis in La Cles Feur. 1714. p. 81.] Quesnellii moralibus


page 523, image: s547

tamquam captiosae et proximae haeresi condemnabantur. Haec bulla magnas in Gallia turbas excitavit, Noallio et aliis eidem acriter se opponentibus, aliis e contrario hanc constitutionem sine limitatione recipiendam esse contendentibus. [Note: Conf. Io. Franc. Buddei Pelagianismum in Ecclesia Rom. per bullam a Clemente XI. promulgatam triumphantem. Iaegeri Bullam pontificis Clementis XI. contra Quesnellium sub examen vocatam p. 49. Io. Friekii inclementiam Clementis XI. examinat. Dissert. I. c. III. p. 44. seq. Conf. Ienichii Histor. et Examen bullae Anti-Quesnellianae.]

§. 39. Consecratio a papa facta. Tranguebar.

Anno MDCCXII. Clemens XI, papa XXII. Maii Pium V. olim papam, ordinis Dominicani, Antonium Auellinum, Clericum Theatinum, Felicem Cantalicium ordinis Capucini et Catharinam Bononiensem sollenni ritu retulit in nu merum sanctorum. [Note: Vid. Buddei Oratio de origine canonisationis in ecclesia Romana.] Qui honos etiam postea contigit Io. Nepomuceno, qui olim uxoris Imp. Wenceslaia confessionibus fuerat; acta istius canonisationis


page 524, image: s548

Viennae typis exscripta sunt. Pergunt etiam Dani in convertendis Mauris, regionis suae Tranguebar, quam in oris Malabaricis tenent. [Note: De hoc variae iam prostant relationes Bartholomaei Ziegenbalgi et Henrici Plutscho.] Immo anno M DCC XXXIV. rex Danorum aliquot theologos in Groenlandiam ablegavit, ut ibi conversio incolarum redderetur facilior. Sicuti anno M DCC XXXIII. rex M. Britanniae ingentem Salisburgensium Euangelicorum numerum in novam Georgiam transportandum curavit, evangelii ibi propagandi causa.

§. 40. Calamitates Italis aliisque divinitus immissae.

Taceamustot naturae miracula. Inter haec terrae motus per semestre spatium apud Italos continuus, cum diversarum urbium [Note: Ortus Februario mense MDCCII. Multa fuerunt perpessae urbes pontificiales Nortia, Spoletto, Cascia. In regno Neapolitano la Posta, Civita Reale, Visco Leone. Multae urbes plane submersae. Roma etiam non extra periculi aleam fuit. Novus motus III. Martii 1708. Calabriam nimium adflixit. La Clef Mai 1708. p. 341.]


page 525, image: s549

insigni detrimento. Accedebat eodem anno violentus ille turbo, quo tot homines navesque perierunt, turres et palatia conquassata. Intensum illud frigus Ianuarii et Februarii mensis MDCC IX. [Note: La Clef. Mars 1709. p. 159. Auril p. 229.] Montis Vesuvii incendium saepius fuit iteratum, praecipue Aprili mense MDCCIX. [Note: La Clef Iuillet 1712. p. 26.] Insecuta animalium pestis per annum MDCCXIII. et MDCCXIV. quae Italiam, Galliam atque Helvetiam maxime adflixit. Nec reticendum est triste spectaculum, dum XI. Octobris MDCCXI. ultra trecentos homines in ponte Lugdunensi, se invicem nimium cogentes, suffocarentur. [Note: La Clef Decembr. 1711. p. 376.] Horrenda quoque calamitas anno MDCCXXXIII. Marchiam Anconitanam in Italia adflixit, quae terribili terrae motu fere periit, sicut paucis abhinc annis regnum Chili in America undis plane obrutum et exstinctum est.

§. 41. Academiarum iubilaea. Academia equestris condita.

Plures academiae ineunte hoc saeculo iubilaeum sollenni


page 526, image: s550

more celebrarunt. Prima Wittebergensis MDCCII, alterum [Note: Prostant acta inbilaei separatim edita.] celebravit. Insecuta est ad Viadrum Francofurtana [Note: Acta iubilaei edidit Io. Christoph Becman.] MDCCVI, demum insequenti anno Ludoviciana Gissenses. Sollenni etiam ritu Iubilaea celebrarunt academia Rintelensis [Note: Acta iubilaei edidit b. D. Bierlingius.] et Vniversitas Altdorfina [Note: Acta iubilaei evulgavit Chr. Gottl. Schwartzius.] Noricorum. Nova quoque catholicorum academia Vratislaviae MDCCII. erecta et Heidelbergensis post pacem Ryswicensem in melius restituta. Academiam equestrem apud Silesios Lignitii Iosephus Imp. Ordinum Provincialium consilio instituit. [Note: Bücher-Cabinet P. VII. p. 206.] Anno MDCC XIV. Ernestus et Ernestus Fridericus, Duces Saxoniae, Hildburghusae Gymnasium Academicum condiderunt et insignibus [Note: Vide b. D. Buddei Orationem inauguralem, quae in eius Miscellaneis saeris P. II. p. 266. sq. exstat.] ornarunt privilegiis; quod tamen anno MDCCXXII. fataliter corruit.


page 527, image: s551

Anno MDCCXXXIV. Augustissimus M. Brittanniae Rex et Elector Hannoveranus Goettingae novam condidit Academiam, regia in litteras propensione adductus. Et Episcopus Herbipolensis Frid. Carolus academiam Herbipolensem eximia ratione in meliorem evexit statum.

§. 42. Virorum eruditorum mortes.

Virorum quoque eruditionis fama conspicuorum mortes vidit novum saeculum. Ex vita nempe ista discesserunt:

Ex Germanis, Georgius Schubartus, Laurentius Begerus, Guilielm. Ernestus Tentzelius, Christianus Gryphius, Martinus Hanckius, Daniel Nesselius, Otto Menckenius, Conradus Samuel Schurtzsleischius, Io. Georgius Graevius, quem felici Belgio donavit Germania, Ezechiel Spanhemius, Io. Ernestus Grabius, Christianus Franciscus Paulini, Io. Nicolaus Hertius, Io. Werlhofius, Elias Veielius, Thomas Ittigius, Andreas Acoluthus, Esdras Ezardi, Henricus Opitius, Philippus Iacobus Spenerus, Godofredus Arnoldus, Io. Frid.


page 528, image: s552

Mayerus, Io. Friedr. Heckelius, Christianus Iunckerus, Henricus Sickius, Bremensis patria, fato infelici apud Anglos functus, Gottlieb Gerhardus Titius, Henr. Gunther. Thulemarius, Fridem. Bechmannus, Adamus Rechenbergius, uterque Io. Wilh. Baierus, Io. Phil. Treunerus, Ephr. Gothardus, Chr. Sonntagius, Gottl. Wernsdorfius, Georg Wolffg. Wedelius, Chr. Thomasius, Io. Phil. Slevogtius, Nic. Hier Gundlingius, Io. Andr. Schmidius, G. A. Hambergerus, Ioach. Iust. Breithaupt, Paulus Antonius. Io. Wilhelm Ianus, Io. Georg Pritius, Io. Ioach. Mullerus, Henr. Muhlius, Io. Franc. Buddeus, Io. Andr. Danzius, Casp. Achatius Beckius, Io. Burch. Menckenius, Mich. Henr. Gribnerus, et alii.

Ex Gallis Dominicus Bouhours, Claudius Nicasius, Iac. Benignus Boussuet, Petrus Baelius, Richardus Simonis, Theodoricus Ruinardus, Tellerius archiepiscop. Rhemensis, Io. Bapt. du Hamel, Michaelle Vassor, Io. Mabillonius et qui botanicis erat clarissimus Io. Pitton Tournefort.


page 529, image: s553

Ex Italis Henricus Norisius et Antonius Machliabechius.

Ex Anglis Tomas Gale, Gilbertus Burnetus, Guilielmus Beveregius, Guil. Caveus, Henr. Dodwell, Thomas Rymer, Io. Barnes, Io. Millius.

Ex Belgis Henricus Basnagius, Ioh. Braunius, Hermannus Witsius, Petrus Iurieu, Phil. Limborch, Menso Altingius, Antonius Matthaei, Ianus Brouckhousius, Anton. van Dalen, Salomo van Til, Fenelon archi-episcop. Cameracensis, Samuel Pitiscus.

Ex Helvetiis Io. Henricus Suicerus, et Andreas Morellius apud Germanos defunctus.

Ex Polonis Andreas Zaluskius.

Pergimus ad res recentissimas.

§. 43. Res novae Portugalliae, Hispaniae et Galliae.

In Portugallia prudentia regis Ioannis V. et publicum auxit aerarium et litterarum studia, historicas inprimis disciplinas, aliquo iuvit modo, et milites expeditiores reddidit. Tanta praecipue fuerunt eius


page 530, image: s554

in Ecclesiam Romanam merita, ut a Benedicto XIV. P. M. fidelissimi titulo insigniretur. Denique variis ac diuturnis exhaustus morbis regnum ann. MDCCL. reliquit Iosepho Emanuel, filio, qui a primo statim imperii sui tempore praeclara virtutum regiarum documenta dedit. In Hispania regina Elisabetha regem ad arbitrium suum flectere, et ratione sanctissimis pactis noxia filii sui Caroli natu maioris dignitatem augere studuit, adeo, ut regnum Neapolitanum et Siciliam belli iure acquireret. Cum primo consilio respondisset eventus, morte Caroli VI. imperatoris invitabatur eadem princeps Parmensis ad ducatum illius nominis alteri filio Philippo vindicandum. Tandem coniugis, qui omnium regum diutissime imperavit, obitu coacta in solitudinem se recipere, regnum tradidit privigno Ferdinando II. vel, ex communi loquendi usu, VI. qui tanta pietatis, iustitiae, providentiaeque specimina iam edidit, quanta ab optimo principe sperari vix possunt. In Gallia,


page 531, image: s555

licet aulae Romanae purpuratus et consiliorum regiorum princeps de Fleury pacis fuerit cupidus, eques tamen de Chauvelin eo rem perduxit, ut milites regis et Mediolanenses terras et imperii Romano-Germanici sines armis invaderent. Sed iis ad Treviros graviter pulsis, pax inter Ludovicum et Carolum VI. a. MDCCXXXV. sic facta est, ut Lotharingia Galliae cederet a socero regis Stanislao interim regenda. Imperatore postea mortuo, exercitus Gallicus iura Electoris Bavariae, quae in regiones Austriacas habere sibi videbatur, societatis nomine defendens Germaniae novum inferebat bellum, et in Bohemiam usque progrediebatur, donec Pragam miserrime vexatam omnemque adeo patriam paulatim relinquere cogeretur. Annis sequentibus ad Candidatum regni Anglici, qui falso iactatur, iuvandum Scotiam frustra invasit et in Belgio Austriaco tam bene, quam male in Italia pugnavit, reginam Hungariae oppressurus. Brevi tempore ante pacem Aquisgrani a.


page 532, image: s556

MDCCXLVIII. sancitam Delphinus cum Maria Iosepha, regis Poloniae principe filia, sccundum idemque felicissimum iniit coniugium et ipse rex gratioso dilectissimi nomine a civibus suis ornatus est. Ceterum lites de constitutione Unigenitus nondum sopitae, immo potius denuo excitatae sunt.

§. 44. Res novae M. Britanniae et Belgii confoederati.

In Anglia prudentissimi proceres praeclaram regis Georgii II. in civium commoda propensionem pie colunt; qui anno MDCCXXXI. foedus peculiare cum imperatore Carolo VI. percussit, quo et terrarum Austriacarum coniunctio et feminea in Austria successio [Note: Vid. Laur. Reinhardi Orat. de foedere Vindobonensi an. 1731. icto.] confirmata, et Europae bilanx novum adepta est robur. Eo defuncto, heredem dignissimam consiliis, pecunia et auxiliis constanter feliciterque adiuvit, atque adeo praelio gravi, quod prope Dettingam cum hostibus erat, cum summa laude interfuit. Ex regni etiam sui ipsius finibus
[Gap desc: table]


page 533, image: s558

Iacobum famosum expulit, in America cum Hispanis negotiandi libertatem restituit, insulamque Cap Breton laudatissimam Gallis eripuit. Haec autem laetiora fata praeter opinionem consequuta est immatura principis Walliae mors, in cuius tamen locum senex prudentissimus, ne quid res publica Anglicana detrimenti caperet, nepotem patriae virtutis acspei simillimum eo melius educandum curavit. Belgii confoederati ordines, conflato bello, nimis benevolas Gallorum illecebris aures praebere coeperunt, aegre ferentes auctam celsissimi Principis Arausionensis et dignitatem et potentiam; at tandem evenit, ut ad perennem Anglorum societatem sese applicarent, adducti rationibus status publici. Galli quidem omnibus modis laborarunt, ut Batavi bellantium neutri faverent parti, sed eo ipso, cum Zeelandiae nimis appropinquarent, citra opinionem essecerunt, ut Guilielmus III. omnium provinciarum Gubernator terra marique potentissimus crearetur. Post


page 534, image: s559

felix quatuor annorum imperium mors eum eripuit improvisa, et rerum summa deferebatur ad viduam principem, matrem Guilielmi IIII. successoris iam constituti prudentissimam.

§. 45. Res Daniae, Suesiae, Russiae ac Prussiae.

In Dania cum Rom. Imp. et Imperatrice Russorum novum foedus ictum est. Res Norwegiae bene sunt compositae, ipso rege praesente; de reliquo rex religionis curam evangelicae ubique habuit, et sex milia fortissimorum militum Rom. Imperatori misit auxilio. Utriusque regni curam cum vita deposuit rex nondum grandaevus, eandem autem cum omnium gratulationein se suscepit Fridericus V. laudatissimus princeps. [Note: Vid. inprimis Panegyricum a Kragkio Lipsiae habitum editumque.] Cum tempus, quo ante tria saecula regni Danici administratio pervenerat ad domum Oldenburgicam, in fastis recurreret, Iubilaeum cum insigni in Deum pietate et laetitia a. MDCCXLIX. est celebratum. Sed summam postea tristitiam persensit eadem Dania


page 535, image: s560

ceteroquin felicissima, cum, demortua Ludovica Sophia Magdalena, reginam carissimam amisisset, quam tamen in Iuliana Maria delecta divinitus sibi restitutam esse, omnes ac singuli laetantur. Rex Sueciae Fridericus I. regnum ditioni suae subiectum in meliorem vindicavit statum, et licet regno praeesset, in quo regis potestas suos habet limites, tamen sine impedimentis publicae consulere potuit saluti. Leges publicae ac civiles in meliorem redactae sunt ordinem, et incrementis rei litterariae prospectum est salutariter. A. MDCCXLI. propter conditiones pacis Nistadiensis violatas Russis bellum indictum, sed ad Wilmanstrandum male gestum est. Annis duobus post pacem Aboae satis honestam acceperunt, et Adolphum Fridericum, Ducem Holsatiae, episcopum Lubecensem elegerunt successorem, qui cum Ludovica Ulrica Borussica matrimonio iunctus, Friderico pie demortuo, regnum capessivit, idque tanta prudentia, quanta felicitate administrat. Russiae Imperatrix


page 536, image: s561

Anna academiam Petropolitanam et clementissime fovit et munificentissime auxit, et a fidelissimis adiuta consiliariis, cum Poloniae, a Gallo turbatae, otium reddidit strenue, tum salutaria cum summis Principibus percussit foedera. Bellum denique cum Tartaris praedonibus fortissime prosperrimeque gessit. Quo vix composito, moribunda bimestrem ex Anna, Antonii Ulrici, ducis Brunsuicensis coniuge, nepotem constituit successorem, eiusque imperio Iohannem Ernestum, ducem Curlandiae praefecit. Quod cum usurpare coepisset, subito in eius locum successit mater imperatoris ad invidiam Russorum evitandam haud imprudenter antea neglecta. Sed illius ipsius dominium cum brevi post improbaretur, Elisabetha, Petri Magni magna filia, ex legis, quam Catharina sanxerat, oppressae vi regnum paternum sine ulla vi, admirabilique successu praeter omnium exspectationem sibi vindicavit. Nec eo, quod parentes cum siliolo in insulam Rigam


page 537, image: s562

ablegaret asservandos, fuit contenta, sed etiam nepotem ex sorore, Carolum Petrum Ulricum, ducem Holsaticum successione tanti imperii dignissimum declaravit. Ceterum imperatrix, quantum potuit, patris exemplum adhuc sequuta, civium sociorumque saluti ita prospexit, ut et praesentibus et futuris temporibus bene consultum esse iudicent omnes. Rex Prussiae Frid. Wilhelmus Salisburgenses, religionis libertate inique privatos et misere vexatos, regia libertate adductus in regnum suum non vocavit solum, sed etiam iis benignissime exceptis agros ac provincias distribuit [Note: Vid. die ausführliche Historie der Emigranten aus dem Erz-Bisthum Saltzburg, qui liber Lipsiae ann. 1732. prodiit.] et societatem cum Imperatore Rom. ac Imperatrice Russiae fecit Germaniae securitati fructuosam. Cum tandem senex fato functus esset, regnum accepit filius eius, Fridericus Guilielmus, alter Iulius Caesar, cuius instituta et bella et scripta notatu lectuque dignissima semper


page 538, image: s563

apud posteros erunt. Paulo inserius de eo plura commemorabuntur.

§. 46. Res Poloniae.

In Polonia post placidum obitum Augusti II. plurima miscebantur, quoniam regni primas, Theodorus Potocky, auro Galli corruptus, Stanislaum, hostem patriae dudum iudicatum, regni proceribus obtrudere audebat; prudentiores vero proceres libera electione regem sibi elegerunt Saxoniae Electorem Augustum III. Cumque Stanislai partibus saventes nefario bello patriam infestarent, Russorum Imperatrix eos armis ad obsequium redire coegit, et Dantiscum, hostium patriae asylum, expugnavit. Quo facto paulatim Poloniae quies restituta et Augusto summa dignitas est consirmata, licet haec natio antiquum obtinuerit morem, et comitia iterum iterumque frustra sint habita.

§. 47. Res Hungariae, Silesiae, Austriae et Bohemiae.

In Hungaria nequidquam vexare protestantes sacrificuli ausi sunt, quos pristina libertate frui voluit Imperator


page 539, image: s564

Romanus. Cum Russos inter et Turcos bellum a. 1737. oriretur, Imperator ad socios defendendos foedus cum hoste communi Christianorum pactum fregit. Etsi quidem Caesarei ab initio felices facerent progressus, eventu tamen parum succedente, comes a Seckendorff iniquissimam, quam Tacitus dixit esse bellorum conditionem, expertus est, ut prospera universi sibi vindicarent, adversa autem uni imputarentur. Postea dux Lotharingiae, Imperatoris gener, res Hungariae quam optime composuit, ita ut omnium amorem civium sibi conciliaret. Sed comites Koenigseckius et Wallisius tam male rem gesserunt, ut, pace Belgradi facta, hoc Christianorum propugnaculum in Turcorum potestatem rediret. Mortuo autem brevi post Carolo VI. successit Maria Theresia, multis diuturnisque agitata bellis. Imperator securitati Bohemiae ut prospiceret, bis castra sollennia prope Pilsenam posita sunt. Post illius obitum vero impediri non potuit, quin et Bohemia et reliquae


page 540, image: s565

hereditatis Austriacae regiones belli calamitatibus exponerentur. Silesiam quidem Elector Brandenburgicus, qui quosdam eius ducatus ad se pertinere docebat, bello petiit, nec iis postea, quos primum iure postulasse sibi videbatur, contentus, omnem Silesiam armis occupatam sibi subiecit. Austriam et Bohemiam invadebant Gallorum et Bavarorum copiae, quibus prope Pragam accessit Saxonis exercitus. Qua urbe haud difficulter expugnata, Elector Bavariae quidem Carolus Albertus, rex Bohemiae declarabatur, attamen post varia belli ancipitis fata, hostibus aut eiectis, aut sua sponte profectis, ad legitimam dominam hocce redibat regnum.

§. 48. Res Italiae.

In Italia anno MDCC XXXIII. Carolus Emanuel, Sabaudiae Dux, blanditiis et technis Galli adductus, eiusque ope adiutus, nefarium bellum statui Mediolanensi intulit, immemor sacramenti, quod dixerat Imperatori, ceu vasallus Imperii, et infinitorum


page 541, image: s566

beneficiorum, quibus Domus Austriaca hunc Principem eiusque maiores ornavit. Et Carolus, Philippi V. Hispani ex altera coniuge Filius, qui ex clementia Caroli VI. adiuvantibus Anglis, Ducatus Parmensem et Placentinum accepit, [Note: Vid. Cellarii Geogr. nou. notis Reinhardi illustratam p. 434. sqq. et illustris Struvii Corp. Iuris Publ. Academ. p. 866. sqq.] regni Neapolitani fines impugnavit, oblitus religionis ac fidei, quam optimo imperatori debebat; [Note: Vid. perillustris Iust. Henning. Boehmeri comment. de Iure Imperatoris et Imperii in Parmam etc. et perillustris Frid. Lud. N. D. de Berger comm. de iure Imperii et Imperatoris in magnum Ducatum Hetruriae.] cuius conatus iuvare non dubitavit Pontifex Romanus Clemens XII. oblitus fidei, quam debebat [Note: Vid. summe reverendi D. Ern. Sal. Cypriani Ursprung und Wachsthum des Pabstthums cap. XI. XII. XIII. XIV.] Carolo VI; qui, opem licet ferentibus Anglis, terras suas ab iniquissimis hostium


page 542, image: s567

irruptionibus, sed frustra defendit. Pace demum a. 1735. constituebatur, ut ducatus Parmensis et Placentinus Imperatori remanerent, Florentinus autem, mortuo magno duce Ioanne Gastone, (quod factum est duos post annos) duci Lotharingiae, utraque Sicilia Carolo Hispanico, et quaedam terris suis adiacentes regiones Sardiniae regi cederent. Cum praeter alios et Hispaniarum rex aliquid ex hereditate Caroli VI. sibi arrogare cuperet, exercitum denuo in Italiam misit, qui primum rem male gerebat; Sardiniae vero rex ad partes Austriacorum transiit, commodis haud contemnendis, permotus. Ab utraque parte postea pugnatum est ancipiti Marte, donec tandem a. 1748. ducatus memorati Philippo Hispanico, uti supra diximus, tribuerentur. Nec prorsus transeunda sunt tristia facta Corsorum adversus Genuenses, et Genuensium adversus Austriacos rebellantium, quos, uti fit, rebus suis sic male consuluisse eventus docuit, et multo clarius in posterum docebit.


page 543, image: s568

§. 49. Res aulae Romanae.

Aula Romana lites habuit cum Rege Portugalliae, qui a Nuntio Bicchio dignitas Cardinalitia denegata est, et quod rex postulat, ut numquam non patriarcha Olyssipponensis fixum habeat ac perennem locum in numero purpuratorum aulae Pontificiae. Dux Sabaudiae Carolus Emanuel a Pontificis voluntate in gravissimis aliquot negotiis dissensit, et academia, quae Augustae Taurinorum est, publicavit aliquot theses, auctoritati Pontificis admodum noxias. Rex Hispaniae postulavit, ut Ducatus Castrensis et Roncilionensis Carolo, Duci Parmensi, redderentur; sed frustra. Et Rex Galliae comitatum Avenionensem aliquamdiu armis occupatum tenuit. Ceterum insignes poenae, quibus Cardinalis Coscia adfectus est, Cardinalitiae auctoritati magnum attulerunt detrimentum. Quibus negotiis curisque cum senex ille P. M. an. 1740. liberaretur, defuncti in locum suffectus Benedictus XIV. tam insignem doctrinae moderationisque laudem


page 544, image: s569

meruit, ut Pontisicii talem rerum sacrarum rectorem sibi gratulari possint, Lutherani vero multo magis metuere debeant. Pacis non modo servandae, sed etiam litium, quae, tamquam in Gallia, et de patriarchali dignitate Aquileiensi commotae sunt, componendarum fuit maxime studiosus. Praeter alia instituta partim laude haud indigna, partim superstitionis antiquae plenissima celebravit Iubilaeum a. 1750. nescio hospitumne, qui religionis causa Romam adierunt, an librorum, quos haec sollennitas protulit, copia magis memorabile. [Note: Praesertim commemorari meretur D. Bertlingii Unterricht vom Paebstlichen Iubel-Iahr und vom Ablas, zu mehrerer Einsicht und Beurtheilung des vom Benedict dem XIV. auf das Iahr 1750. ausgeschriebenen Iubel-Iahrs. Helmstaedt 1749. Cuius cum confutandi consilium suscepisset Rothfischerus Benedictinus et Professor Theol. Ratisbonensis, praeter opinionem sui ipsius adeo mutatus est, ut, veritate agnita, Lipsiae ad Lutheranos transiret, et nunc Helmstadii philosophiam doceat. Vide causas tantae mutationis in der Nachricht von seinem Ubergange quae 1752. prodiit.]


page 545, image: s570

§. 50. Res Germaniae.

Pace Viennensi an. MDCCXXV. cum Philippo Hispano constituta, Rex M. Britanniae Georgius I. cum regibus Galliae ac Prussiae peculiare foedus Hanoverae percussit: ad quod sese adplicarunt cum ordines confoederati Belgii, tum Landgravius Hasso-Cassellanus Carolus. Anno MDCCXXIV. feriae Paschales in ecclesiis Protestantium nono Aprilis die, in terris autem Pontificiorum decimo sexto demum commemorati mensis die celebratae erant. [Note: Vid. celeb. Io. Bernhardi Wideburgii Dissert de imperfectione Calendarii Gregoriani.] Gravamina religionis causa exhibita in comitiis Ratisbonensibus multum negotii facessere potuerunt; at provida semper cura tranquillitati publicae consuluit Imperator: sicut etiam motus Embdanos in Frisia orientali tranquilla ratione sedare laboravit. In Ducatu Mecklenburgico copiae Hannoveranae ac Guelpherbytanae motus publicos, quos anno M DCC XIX. sedare coeperunt, feliciter represserunt:


page 546, image: s571

quibus, anno M DCC XXXIII. novo exorto motu, accesserunt copiae Magdeburgicae. Postea Ducis Caroli Leopoldi frater, Christianus Ludovicus, ex decreto ac voluntate Imperatoris, pro Principe rector fuit patriae; cuius securitati prospiciebant copiae cum Holsaticae, tum Schwartzburgicae. An. M DCC XXX. protestantes Iubilaeum Augustanae Confessionis sollemni ritu ac piis publicae laetitiae significationibus celebrarunt: quod variis scriptis, Augustanae Confessionis historiam illustrantibus, condecoratum est. Anno M DCC XXXI. die XVI. Martii Caesar Carolus VI. cum Augustissimo M. Britanniae rege Georgio II. Viennae novum foedus [Note: De hoc foedere peculiaris exstat oratio Laur. Reinhardi.] percussit, in quo Sanctio pragmatica de successione feminea in terris Austriacis [Note: De successione hac feminea singularis exstat oratio Laur. Reinhardi, et integra commentatio illustris B. G. Struvii.] confirmata


page 547, image: s572

est: quam etiam tuendam susceperunt Electores, Principes et Ordines Imperii in comitiis Ratisbonensibus. Eodem anno durissimis adflictionibus cives suos Euangelicae religionis cupidos vexare perseueravit Archi-Episcopus Salisburgensis; [Note: Vid. celeb. Io. Georg. Schelhornii comment. de ortu, progressu et fatis religionis Euangelicae in provincia Salisburgensi.] quos vero anno M DCC XXXII. hac miseria liberatos, et ubique liberalissime a Lutheranis exceptos, in provincias suas receperunt reges M. Britanniae, Sueciae ac Borussiae, nec non Principes alii: quid? quod ipse Imperator nonnullis Salisburgensibus sedes adsignavit in Servia. Anno M DCC XXXIII. rex Galliae, a nemine laesus, nec lacessitus, Germaniae bellum inferre ausus est, Kehlerano S. R. I. munimento praeter opinionem oppugnato. Postea et in Hibernia et in Polonia et in Italia horribiles excitare motus studuit: quid? quod ipsos Turcos sollicitare laboravit. Germaniae vero Proceres hostilibus eius


page 548, image: s573

irruptionibus statim obviam ire decreverunt, et bello ei publice indicto, illud belli Fulmen, Princeps Sabaudiae, Eugenius Franciscus, copiis Imperatoris et Imperii cum summo imperio prope Rhenum praefuit: proximum ab hoc locum tenuerunt Carolus Alexander, Dux Wurtembergicus, et Ferdinandus Albertus, Dux Brunsuico Beveranus, fortissimi heroes. Brevi autem tempore post pacis restituendae causa induciis factis, et mox Eugenius et a. 1740. Carolus ipse rebus humanis erepti sunt. Cum Maria Theresia, Archidux Austriae natu maior, vi legis ante probatae hereditatem patris amplissimam addisset, ius quidem suffragii Bohemici coniugi suo, magno duci Florentiae, Francisco Stephano, in imperii societatem assumpto, demandare, sed vetando prohibere non potuit, quin Carolus Albertus, Elector Bavariae, Germaniae regundae praeficeretur. Breve autem et infelix fuit eius imperium. Duos enim annos cum vix imperasset, nihil omnium regnorum,


page 549, image: s574

quae iure cognationis petebat, armisque occupabat, ipsi permansit, atque adeo, bello sui ipsius terris ab Austriacis illato, bis e Bavaria misere vexata exulare coactus est. Quo opportune a. 1745. demortuo, inter reginam Hungariae et filium Caroli VII. successorem pax conciliata est, et Franciscus Stephanus modo laudatus Imperatoris Romani dignitatem accepit. Proelium denique prope Kesselsdorfium inseliciter commissum hoc divinitus adtulit commodi, ut non modo Saxoniae, quae causam Austriacorum defenderat, sed etiam communi patriae diu exoptata tranquillitas redderetur, qua per dei gratiam adhuc gaudemus, et qua posteri quoque nostri perpetuo gaudeant, vehementer optamus.

§. 51. Causa unionis ecclesiasticae protestantium.

Iam anno MDCC III. primus Prussiae Rex Fridericus I, unionem ecclesiasticam protestantium stabilire studuit; at parum profecit, licet quaedam mutationes secutae sint. Neque postea defuerunt consilia


page 550, image: s575

Irenophilorum. Anno vero M DCC XIX. in comitiis Ratisbonensibus denuo de ea stabilienda quidem legati fuerunt solliciti, operam huic rei praecipue navantibus Christ. Matth. Pfaffio, Io. Christ. Klemmio, nec non et Io. Alph. Turretino et Io. Iac. Hottingero. Copiosissime de hac unione exposuit celeb. D. Ern. Sal. Cyprianus in uberiori libro de unione protestantium ecclesiastica.

§. 52. Causa Arausionensis.

Controversia de hereditate Arausionensi, quae antea viguit inter potentissimum Borussiae Regem et principem Nassovico-Arausionensem, Wilh. Carol. Henr. Frisonem, amice est composita, ita, ut suum cuique sit tributum: et Batavi tandem optimo huic Principi tradiderunt, quae iure ab iis exigere potuit; cum praecipue Augustissimi M. Britanniae Regis filiam natu maximam uxorem duxerit, et a Rege pariter atque supremo Angliae senatu iure incolarum donatus et in Principum Angliae numerum cooptatus fuerit.


page 551, image: s576

§. 53. Varia ecclesiastica.

Transeamus ad fata ecclesiae cum adversa, tum secunda. Rem sacram vehementer turbarunt Comes a Sinzendorf, pessimus Hernhuthianorum auctor, Io. Christ. Edelmann, scriptor ingeniose nequam, et a)pokatasta/s1ews2 defensores, quorum impia consilia et temerarios conatus doctissimi magnoque animo praediti Theologi partim feliciter detexerunt, partim fortiter oppresserunt. Hildesheimi doctrina Pontificiorum de mediatorum multitudine in disceptationem vocata et inter ipsos Lutheranos de nova Heumanniana Novi Testamenti versione varie est disputatum. Ad doctrinae cognitionem iuvandam pietatisque studium augendum orationes sacrae non modo ex gallicis Reformatorum scriptis germanice conversae, sed etiam ab hominibus nostris ad eorum exemplum elaboratae, abundanterque sunt editae. Ipsi adeo principes in cives, quoscumque sequantur religionis christianae doctores, tanta sunt usi indulgentia, ut, si exceperis Galliam et Hungariam, Protestantes


page 552, image: s577

omnium fere provinciarum atque adeo in Silesia maiori religionis colendae libertate, quam superiori aetate gaudeant. Quid? quod fervet adhuc studium quorundam regum laudabile, in barbaricis etiam locis Christianismum, omnibus, quantum possunt, viribus amplisicandi. Nec tacendum est, memoriam diei, quo Lutherus olim decessit, et pacis Westphalicae pie a nobis renovatam esse.

§. 54. Varia litteraria.

Si denique corollarium addendum est litterarium, praeter alia notatu maxime dignum est Iubilaeum Typographiae inventae causa 1740. Lipsiae habitum. Paulo post Erlangae Fridericiana et Brunsuici Carolinum est constitutum. In omnibus fere regnis Europae Germaniaeque cultioris florent societates, quae literarum, artium linguarumque excolendarum causa publice privatimque habentur. Praeterea Iuris Consulti Codicem Fridericianum, Philosophi philosophiam et latinis et germanicis literis illustratam, Physici electrica experimenta, Critici varios auctores Latinos ac Graecos singulari studio cultuque editos, alii alia ex merito laudant, nec desunt, qui aetati nostrae ducant fortasse laudi, sermonem patrium studiosius, quam ante coli perficique coeptum esse. Hunc igitur temporibus terrisque potissimum nostris gratulamur litterarum florem doctrinaeque solidioris amorem, eundemque ut deus saeculis futuris conseruet et augeat, iure precamur. S. D. G.


page 553, image: s578