10 July 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s335

V. CL. IOANNIS CASELII OPERUM Pars II. QUA CONTINENTUR SCRIPTA EIUS QUAE AD artem dicendi pertinent
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI Sumptibus CONRADI EIFRIDI ANNO M. DC. XXXIII.


page 3, image: s337

MAGNIFICO NOBILISSIMO ET amplissimo Viro DN. ARNOLDO ENGELBRECHT, POLITICO, IC. to ET ORATORI celeberrimo Seren. mi Ducis Brunsuicensis Consiliario intimo et Cancellario S. P.

EDIDI proximo autumno, magnifice et nobilissime vir, primam partem scriptorum IOAN. CASELI, in quam praecipua eius opuscula politica conicceram. Nunc alteram patrem fero, hoc est, duas insignes de arte dicendi lucubrationes: ita enim decere put avi, ut e vestigio illa sibi inter se succederent, quae natura tam arcte coniunxisset. Nam ut ipsa civilis sapientia disciplimarum omnium post SS. Theologiam princeps est, quibus et ornatur et


page 4, image: s338

regitur vita mortalium: ita istius vicissim nobilissimum et cumprimis necessarium instramantum est eloquentia; qua non minus illa reip. Argô moderatur, quam navem quamlibet celeusmate navarchus. Quin tanta earum est cognatio, ut saepe haec per sonam illius etiam apud cultissimas gentes induerit, et iidem prudentia ceteris antecellere iudicati sint, qui dicendi facult ate omnes post se reliquissent. Quod si autem paullo altius rem repetamus, non tantum cum civili, sed omni in univer sum sapientia artem illam a maximo rerum omnium conditore iudividuo fere nexu copulatam esse liquebit, cum hominis natur am non ratione solum sed et oratione circum scripserit, eamque a natura reliquorum animantium discriminarit. Quo Graecos spect asse putem, quando utramque vim uno nomine lo/gou comprehenderunt. Nec iniuria quis dubitet, utrum minus optabile in vita sit, insipiens oratio, an infans eruditio: ut enim nullius est pretii sermo mente cassus; ita nec vitam hominum iuverit sapientia elinguis, cum neque communicari ist a aliis, neque propagari et conservari possit. Et quamquam in iis praecipue eloquentia dominatur, qua prakta\ Graeci dicunt, et in actione


page 5, image: s339

consistunt: non tamen put andum est, in ceteris nullum ei locum relinqui. Quin quo abstrusiora et obscurior a ist asunt, et plus subtilit atis habent, eo accur atiori oratione exponenda sunt, utrerum ipsarum caliginem orationis perspicuitas et evidentia vel pellat vel temperet. Unde non tan tum eos qui cuvili prudentia sed et qui sapientia reliquis mortalibus praestarent, arte etiam dicendi excelluisse accepimus. Platonem Deum Philosophiae vocavit antiquitas: idem autem tant aeloquentia erat, ut Musae ipsae, si Graece loqui vellent, Platonice locutur ae per hiberentur. Maximus etiam Stagirites.

Qui genus humanum ingenio superavit, et omnes.
Praestrinxit, stellas exortus ut aetherius sol,

ad id fastigium in hac reperaenit, ut non tantum aureum flumen orationis M. Tullius eitribuat, sed et artem ipsam tribus libris tam exquisite persecutus sit, ut nthilin eo genere perfectius a quoquam traditum esse omnes dicendi artifices ultro agnoscant. Praeceptorem porro ina aequavit discipulus eius et in schola successor, ut cum is Tyrtamus antea appellaretur, ipse propter admirabilem facundiam nomen


page 6, image: s340

Theophrasti ici imposuerit, quod et altero abolito postea semper remansit. Nec alia de causa Themistius, praec larus Peripateticus, cognom ent um tou= e\ufra/dou adeptus est. Longum foret, siomnes hîc recensere velim, qui eodem exemplo accuratam dicendi et scribendi facultatem cum philosophia coniunxerunt. Nunc eos allatos esse sufficiat, qui pauci omnium instar esse possunt. Verum enim vero nec saecularis tantum saptentiae principes id fecisse, sedidem in stitutum etia caelestis soctrinae antistites secutos esse vidmus, etsi enim summum Numen Apostolos ipsos divina potius sapientia et vir tute armatos, quam bumana eloquentia instructos esse voluit, tum ut sapientiam huius mundi infatuaret, tum ne crux Christi inanis redderetur; ou) ga\r a)pe/steile/me *xristo/s2, inquit Paullus, en s1ofi/a| lo/gou, i(/na mh\ kenwqh=| o( stauro\s2 to=u *xristou=, et rursus: o( lo/gos2 mou=, kai\ kh/rugma/mou, ou)k en teiqoi=s2 an)qrwpi/nhs2 s1ofi/as2 lo/gois2, a)ll) en a)podei/cei pneu/matos2 kai\ duna/mews2; unde alibi se i)diw/thn tw=| lo/gw| appellat: nihilominus tamen eadem illa qeo/s1dotos2 sapientia omnium linguarum peritia exornata fuit, ut eo facilius thesauri illius per gentes omnes diffunderentur. Et ipse Spiritus sanct usin Apostolorum Actis Apollon


page 7, image: s341

Alexandrinum, virum apostolicum, et Paulli s1unergo\n, non tantum a Scripturarum scientia, sed et eloquentia commendat. *ioudai=o/s2 tis2, fhs1i\n, *a)po/llws2 o)no/mati, *a)lecandre)us2 tw=| ge/nei, an)h\r lo/gos2, kath/nths1en ei)s2 *e)/fes1on, dunato\s2 en tai=s2 grafai=s2, Iudaeus quidam, inquit, Apollos nomine, Alexandrinus genere, vir elequens, pervenit Ephesum, potens in scripturis. Quare eandem facultatem postea quoque tam in orientali quam occidentali Ecclesia egregii quique doctores mirifice excoluerunt: ecquid enim eloquentius est magno Easilio aut Gregorio Thrologo, imo ecquis apud ipsos gentiles *xrus1ou=n illud sto/ma Ioannis archiepiscopi Constantinopolitani superavit? quid disertius item Tertulliano, quum curam adhibere libuerit, quid Cypriano et Lactantio, ut reliquos nunc praetermittam? Tot et tantos duces sequuntur, qui ita tam nostrae quam externae illius sapientiae studia colunt, ut eloquentiam utrisque iungant, etiamsi ad remp. addedere non cogitent: nam quibus hoc etiam in animo est, eos tam nobili arte prorsus carere non posse certius equidem esse existimo, quam ut demonstrari indigeat. Dici autem non potest, quantum omnibus illis ad eam rem feliciter suscipiendam et


page 8, image: s342

perficiendam contulerit duobus, quae nunc edimus, opusculis CASELIUS (nam plura non confecit, etsi promiserat) quorum uno magistrum dicendi depingit, quis et qualis esse debeat, quem tuto in hac disciplina secteris, altero doctrinam de elocutione tam praeclare exposuit, ut quid praeclarius eo fieri possit nesciim. Certe aureum est utrumque, et maxime posterius, imo hoc etiam, ut veteris poetae verbo utar, tou= xrus1ou= xrus1o/teron. Tibi autem, magnifice et nobilissime Dn. Cancellarie, inscribere hanc partem volui, multis adid causis impulsus. Et primo quidem non solum civili sapientia sed et eloquentia ita ipse excellis, ut paucos in Germania similes habeas, superiorem forte neminem. Altero autem loco illud pono quod ex huius ipsius artificis officina cum multis aliis prodieris, quo nomine etiam ta\ politika\ adte viam affectabant. Sed cum illa, ut horum operum a)kroqi/nia, ipsi Patri patriae deberentur, eccui haec alterapars consecrari rectius, poterat, quam Tibi, qui secundum ab eo locum tenes et tot iam annis in tantis tempestatibus clavum xeip. regis? Huc accedit insignis in academiam nostram animi Tui propensio, ut merito Tein oculis omnes feramus. Sed nolo hoc argumentum


page 9, image: s343

pluribus persequi aut Te ad Te ipsum praedicando in pudorem Tuum incurrere. Tantum rogo, ut hoc, cuicui modi est, meaein Te observantiae publicum testimoninm gratum habeas, et nos, si merebimur, amarepergas. Ita vive, vir maxime, et quam optime vale.

*soi\ de\ *qeo\s2 g) o)pa/s1eien, o(/s1) e)us1ebe/es1s1in o)pa/zei.
*a)/lla te, kai\ liparou= gh/raos an)tia/s1ai.

Helmaestadi vi. Kal. Decembr. M. DC. XXXI.

Magnif. et nobilissimae dignit. T.

Obs. mus.

CONR. HORNEIUS.


page 10, image: s344

Ad R. mum et ill. mum Principem, DN. HENRICUM IULIUM, DUCEM. BRUNSVIC. ET Lunaeburg. IOAN. CASELI PROOEMIUM.

SI quemadmodum non mole, sed bonitate gemmae, ita libri aestimarentur, multi praegrandes, aut lucem adspicere non auderent, aut quasi quidam fumi Alpium instar in caelum sublati, levi vento dissipantur, ita et illi ex conspectu omnium subito evanesceent. Plerumque profecto sic occidunt. Quotus vero quisque lectorem invenit? Invitati speciosis mscriptionibus, tamquam ad animi epulas, accurrimus: quibus vis odoratus integrior est, ipsa graveolentia


page 11, image: s345

avertuntur statim: silabra admoveamus, aversamur, ut marcida, non dicam acerba velamara, quibus interdum locus est. Est autem spes nominis, quae vanas naturas ad labores inanes scribendi excitat, qui cum nullum tempus doctoribus tribuissent, sua deliramenta et somnia, ut quodque sementi obicit, chartis illinunt, aut ex variis scriptoribus nullo ordine, sine iudicio, vera, falsa, culta, sordida, propria, aliena, comportant, quasi novum quisque montem testaceum ante pedes exstruunt: nisi chae potius dicenda sint. Nec tamen ita aut invidus sum, aut fastidiosus, ut negem, aliquando prodire, quod vetustate sive sapientiam sapiat: fuisse scio, qui cum etiam fontes scientiae possiderent, nohil maluerint scribere: quod etsi et ego hac aetate rectius iudico, tamen ad scribendum quoque abreptus olim, interea ex aliis omni vita discere numquam desii, et eorum, quae accepissem ab optimis, quaedam litteris consignavi. In hoc autemita me semper gessi, ut et neminem laeserim, nisi inscitiam: acne inscitiae patronos quidem, niipsi ita existiment: et


page 12, image: s346

studia iuventutis, quod in me fuit, consilio, et opera, recta via ad verum finem direxerim. Qua de re nihil glorise dicam: in instiruto tamen citra reprehensionem ambitiose, omnique contentione per severabo. De pluribus necessariis quaedam litteris consignare decrevi, quae etsi forte nec omnia, nec ut dignitas rei postulat, perficere ootero: tamen rem litterariam, quam ab aliis supine negligi, ab aliis improbe labefactari animadverterim, meo loco fulciam, et cum in academia tua lulia, tum alibi, si qui mea legere dignabuntur, nonnihil proficiam: et me plusculum praestitisse amici praedicant, nec malevolentia forte neget. In eo genere mearum lucubrationum est et hoc pusillum de magistro dicendi opusculum: quo non equidem pingo rhetora, qui nusquam sit, utimperitiores iudicabunt, sed cuiusmodi, etiamsi invenire multis difficile sit, mihi, ut eius negotii intelligenti aut invenire aut informare, non difficillimum. Valet namque et hic, quod magnifice scriptum in tragoedia reliquit Sophocles: id depreheridi posse, quod in vestigetur: elabi, de quo


page 13, image: s347

curam neno suscipiat: to\ zhtou/menon, inquit *alwto\n, enfe/ugei de\ ta)melou/menon. Quod si hoc consilio utamur in muneribus academicis tribuendis; habebimus scholas non paulo florentiores, si non frequentia, de qua primo loco sollicitum esse non oportet, sedbonitate: idest, iuventute cum virtutis, tum bonarum disciplinarum reipsa studiosa: qui educentur saluti dignitatiq; publicae. Sin eius generis consilia repudientur aut negligantur, nihil mirum, si nullo aut perexiguo cum fructu, et saepe cum malo magno tam publico quam suo, adolescentia frequentet academias: quod olim ipsi et quaerantur et doleant. Volui autem hoc, quodcumque est, ut pleraque mea cetera, apparere sub inclito tuo nomine. Tibi enim et academia se ipsa debet, et quaead eam perficiendam exornandamque faciunt, debentur omnia, eiusdem secundo fundatori, et conservatori perpetuo: quae, ut nauclero, grata esle non dubito, vel quod utilitati publieae destinata, vel quod mea initiô de aliorum, deinceps etiam detuo iudicio, esse aliquid credidisti: nec minus tamen, ut sint, etiam atque etiam rogo. Probi enim


page 14, image: s348

et hoc moris est, sive potius pietatis, ut omni animi cultu principes patriae prosequamur. quod cum omnes deceat, tum maxime eos, qui id prae ceteris intelligunt: me magis, quem perpetua benevolentia semper fuisti complexus, et singularibus beneficiis tibi devinctum esle voluisti: in quorum ego promis habeo, quod locum mihi in academia Iulia tribuisti. Pro tanto beneficio tibi hoc me debere gratiae profiteor, ut munus mihi creditum omni ratione tuear in quo studium meum neque ante passus fui, neque deinceps desiderari patiar. Vale. Helmaestadio ex acad. Iul. Kalend. Mart. M DC UC.


page 15, image: s349

ARTIS DICENDI STUDIOSIS ADOLESCENTIBUS IN ACAD. IUL.

DE doctrina et virtute Hardevici Smidestedii audietis propediem unum de collegis, qui multis annis ex quot idiama eius consuetudine ipsum intime cognoverat: et ipse hominis pereruditi multis nominibus mihi cari, animi dotes, quo loco commodius videbitur, absque invidia praedicabo. Is quoniam ante mensem inpatria rebus humanis exemptus est, meae nunc partes cumprimis sunt, videre, ne eloquentiae studium prorsus iaceat. Namque et hoc ab initio in me suscepi, ut qui primo loco disciplinam politicam docerem, de arte etiam dicendi e veteribus magistris deprompta quaedam traderem. Neque hoc prorsus a me neglectum fuit: iam quando opera mea magis requiritur, suie potius flagitatur, elementa artis integrae docebo, qua fide et diligentia nos facere par est: nec studiosis dicendi singulis deero, si qui consilium meum requirent. Refert non parum, quomodo unusquisque, quae omnibus proponuntur, iis sibi utatur. Est enim ingeniorum diver sitas: alia aliis aetas profectus, animus, finis. Nec deero universis, quando ita opus esse video: iamque in usus vestros tria cuggra/mmata meditatus, primum eorum perfeci, Is *r*h*t*w*r est: sive quibus artibus magistrum dicendi eruditum esse oporteat. Sequetur *f*i*l*o*r*r*h*t*w*r: in quo studiosae iuventuti ostendam quemadmodum a carceribus per directum spatium ad tnetam eloquentiae perveniant. Tertius erit *e*r*m*h*n*e*u*s, sive de recsa ratione interpretandi, et cum certo fructu legendi bonos seriptores: quando eos novo quodam et per inepto studio


page 16, image: s350

obscurari magis, quam illustrari a multis intelligo. Aequum erat, ut minus docti in his rebus nostram auctoritatem sequerentur, et nos consulerent, cum ipsi tum adolescentes. Sed cum ex illis nonnulli falsa doctrinae persuasione inflati, et priscos sapientes, et nos, qui eorum vestigiis veligiose insistimus, ludibrio habeant, et pueri praeiudiciis illorum infelici opera imbuti, ad nos plerique veniant, idcirco nos in arenam descendere et cum laruis inscitiae luctari oportet, ut vos et posteritatem, quantum in nobis est, et pati potestis, ab ingruente barbarie sub imperium veritatis vindicemus. Nisi autem ad rei pub. salutem pertinere iudicarem, profecto hac aetate tantum laborem mihi subeundum non purarem, ut nihil dicam de odiis et calumniis, quae parata sunt de aliis bene merentibus: atque illud suo loco demonstr atuma me fuit non raro, et denue demon strabitur, quoties opus esse animadvertam. Foret autem e re vestra, et esset omnino negotium facilius, si nobis permitteretur de litteris et philosophia iudicium, qui in iis omnem aetatem viximus, nec alii doctis suffragia praeriperent, viri in suo quisque disciplinae genere, forte, nec enim nego, versati, memores dicti quod Apelles edidit, cum sutoris censuram de crepida non iniquo animo ferret, sed grato prorsus acciperet. Qui de quacumque parte litterarum non e scientia, sed ex opinione sua iudicant ulade errant: qui sibin inscitiae conscii, tamen inscitiae adsi ipulantur et tam iniquae causae patrocinium suscipiunt, non ratione, qui enim? sed eontentione et vi, ipsi, exemplo veterum sophistarum, in parte tyrannidis literariae haereant; eorum nemo, nec viri boni apud vires bonos, nec docti nomen in praetorio sapientiae tueri poterit. De eloquentia autem merecte audietis, et tuto vestroque cum fructu sequemini. Non enim vos vana spe lactabo, nec spectrum prore ipsa vobis offeram: sed de laboribas, quos exhauriatis, verba faciam, et quemadmodum illos toleretis, docebo. Valete P. P. Helmstadii in ac Iul. Non. Septembr. M DC. UC.