REcordaris, Tobia Paurmeistere, qua de re me ad te scripturum pridem ostenderim, unde nascerentur mihi uberiores litterae, nisi iustam lucubrationem appelare malis. Fieri enim solet in eo genere, ut exorsi quasi epistolam, volumen conficiamus, quod mihi aliquoties contigit non cogitanti: hic iam certo futurum praevideo. Necesse namque habeo, et altius ordiri, et instituti argumenti capita non solum recensere, quae mihi in mentem veniant, sed etiam, quoad possim, explicare diligentius. Sive igitur natura, sive curiositas me in huius cogitationis initium perpulit. Prima enim pueritia cum degustassem Latinas litteras, coepi admirari et discere, quae pueris proponerentur, sed respexi simul ad Graecas. Spontemea pulchrum putabam,
neutrius linguque esse expertem, etsi non intelligebam, quamobrem hoc tanti esset: ac fieri potest, ut hoc singulare esse alicunde audierim: et omnino audieram, si non ex aliis, certe ex patre, qui pro saeculo, quod se puero fuerat, profecerat: me autem, ut sunt patres, ex ipsa doctrina, scribendique facultatis praestantia clarissimorum similem evadere cupiebat. Erant in recenti memoria Erasm us, Budaeus, Morus, quem ipse in Anglia noverat. Quottidie in ore habebat Melanchthonem, Camerarium, Sturmium, quorum ego scripta videbam: intelligebam in iis pauca. Fama eorum nominis afficiebar, quos esse viros magnos audiebam: quam obrem magni haberentur et essent, nec intelligebam, neque per aetatem et puerilem profectum intelligere poteram. Quae praeceptores interpretabantur, in iis tum ab ephebo proximus, multa desiderabam, quae tamen per verecundiam poscere non auderem: plura etiam eiusmodi mihi apponi optabam. Eram enim ingenii epularum avidior. Plaerique autem tenebant nos in pauculis versibus men ses etiam plures: quae mense uno pueri paruo negotio cognoscerent, in iis annum occupabamur: ne dicam de aliis, quae non necessaria, nec ullius momenti, aliquot annis inculcarentur. Ita evenit, ut ingeniosis adolescentibus anni ex annis perirent: ille autem feliciter in ludo litterario educari crederetur, qui latine garriret, modo in pervulgatas regulas non impingeret. Neque vero non adolescentuli in magistris nulla desiderabamus, qae nobis esse notiora et certiora, nec falso putaremus. Magnum
erat illa aetate bonum, quod neque dum erant invectae in ludos pueriles corruptelae, neque auditae adhuc novae cuiusdam et inanis sapientiae stratioticae promissiones coniunctae cum veterum sapientum et ipsius veritatis contumeliis. Fui forte ipse infelicior, qui in probos quidem, nec tamen satis doctos, sollertesque magistros inciderim. Nec enim nego alicubi aliquanto rectius litteris eruditam pueritiam. Ae quales tamen, qui ingenio me superarent, vel aequarent, querbantur idem, et eandem querelam postea adultiores saepe repetivimus. Neque tamen non, postquam veni in academiam, cognovi eruditiores et meliores primae aetatis duces, unum saltem atque alterum. verum illa relinquo, quae ad meum institutum non pertinent, sed ducunt. Quae enim ad puerilem institutionem facere intelligam, attigi sane alibi et singulari diligentia in loco explicanda sentio. Nec n. negligenter tractanda sunt prima, a quibus ad secunda, ac deinceps ad altiora ascenditur: sicut fabricandi scalam, et fundamenti ratio ante omnia habenda est, et primus quamquam imus gradus firmandus quam valide fieri potest. Denique quod in puerili ad virtutem educatione peccatum fuerit, id sequenti tempore sarciri vix aliquando potest: et si forte fiat, non fiet hoc, nisi lente admodum, magnoque negotio. Cum audivissem potius nomina artium dicendi, quam quid quam de iis didicissem: (degustasle enim me nonnihil non negarim) utraque lingua ita cognita, ut ad Graeca aspirarem, Latina intelligerem, non nisi
quae vulgo et dicerentur et scriberentur; veni adolescens ad scholas illas regias sive primarias. Erant qui mihi vellent, non item, qui mihi consulerent, sive quod pauci rem intelligerent, sive quod ego neminem consulerem, ferens mecum pudorem eum, qui nulli usui est. Audivi attente plures, profeci, quantum per doctores proficeret aliquis aequalium. Ea omnia et magni faciebam, et ut bona, sicut omnino erant, pleraque accipiebam. Quoties considerabam non nisi eos, quos videram, quibus cum eram, abunde mihi satisfieri ipse statu ebam: si quae ego praeterea desiderarem, non erat, ex quo ea peterem: aut, ut dicam absque cuiusque contumelia, ego eum non videbam, qui meum desiderium expleret, meque duceret, quo me natura forte duceret, aut invitaret. Non nego, me quaedam passim tum lectitasse, cum omne genus lucubrationum in manus nullo iudicio sumerem, quae mihi quasdam educatonis atque eruditionis partes magnae cuiusdam egestatis, sive imperfectionis suspectas redderent. Plaeraque autem, quae audirem sive legerem, videbantur mihi non meliora iis, quae homines rerum non mmis imperiti, et a solida doctrna vacui, vel certe semidocti, modo non nullius ingenii, aut aeque bene, aut multo etiam melius dicerent et scriberent. In scientiis, nihil ipse existimans, audie bam alios, quibus in prima disciplina credendum, audieram et credebam: quaeque eius generis essent, iis assentiebar, confirmatus rationibus. In vita hominum requiri eloquentiam et plurium
rerum cognitionem, audieram, et desiderabam cultius loqui, et rectius quaedam intelligere: quorum illud frustra affectabam, cum qua hoc adipisc erer, rationem nec ipse viderem, nec acciperem ex aliis. Meam autem dus1wpi/an alebant mores sodalium. Quod n. aequalium nemo faceret, id ego auderem solus? Facle quoque animadvertebam, neutrum praestare disciplinam iuris, quae non hoc ipsum, sed certum quiddam aliud polliceretur. Leges enim tuentur ab iniuriis innocentiam, et compescunt malos. Me vero ne que illa aetate hoc movebat, quod iurisconsulti ad dicendum fere accederent soli, nec alii adhiberentur ad quasvis deliberationes: neque hic mos, neque haec opinio, in hunc diem desiit: neque laborandum cuiquam censeo, ut quod inveteratum sit, ex usu populi eximatur. Na~que nec ignorabam artem dicendi toto genere diversam, ut quque nihil ulla de re statueret, sed omnis consisteret in vi persuadendi. Neque alterum esse eius personae proprium, me tum fugiebat, quod, qui in iure aliis caveret, saepe in aliis negotiis consilium peterent, proprio, absque periculo non uterentur: quorum non paucos periisse audiveram, ex eo tempore periisse plures memini. Aberrabam igitur, neque tamen, quod aiunt, toto caelo. Etsi enim, quo animo contendebam, recta non ibam, neque absque monstratore poteram: tamen iniis perseverabam, quae si non eo tenderent, certo me adiuvarent: quod absque illis nemo eiusmmodi metam, ad quam ego respicerem, attigisset unquam. Sponte mea Latinos scriptores legebam, non tam uti inde eos fructus caperem, qui perciperentur, quod ipse non satis intelligebam,
sed ut intelligerem, et illius linguque paullo mihi plus pararem, atque vulgo fieret: in sermone Graeco desudabam, uti qui cortiem considerant, forte cum cogitatione, sed exigua spe nuclei: legebam tamen non solum poetam, et qui ab hoc dependent, alios, et oratores, et historicos: sed, ut dixi, legebam, ut qui adspiciunt et admirantur fructus in excelsa arbore, nec iis fruuntur, quibus tamen spes aliquando frundi non adempta est: uti neque erat tum prorsus mihi. Duo referam, quae ad rem facerent: alterum ex eventu, sed pr se alterum. Transibam solus in libros philoso phi de vita et moribus, diligentia puerili, fructu perexiguo, nisi cum quae ibi sunt de amicitia, legens, videbar magis mihi assequi, quam plaeraque alia. Non faciebat hoc nihil ad cultum animi mei. Neque enim non aliter afficiebar, quam ante affectus fueram. Bona enim sententia ex animo cogitantis falsam eruit, atque eundem animum et emendat et erudit. In altero fallebar, nec tamen hoc mihi fraudi erat, quod ad rem bonam duceret. Cum enim in oratoribus forte observarem, nihil dici a quoquam omnium, quin ad virtutem et ad decus referretur, coepi suspicari, qui ita scripturus esset, eum oportere eo etiam modo animo moribusque esse conformatum. Nesciebam enim sive talis esset, sive non esset, haec ex arte depromi ab oratoribus: certe qui ille sit, quem se oratione reprquesentat, ita orabit sive scribet facilius. Quid n. est expeditius, quam depromere e pectore, quae intus habeas recondita? No~ igitur paenitet me erroris, ut e pectore coepto no~nihil expoliri proferrem sine arte. quae sentirem. Et hac et reliqua cura sive
diligentia profeci plusculum, non ut multo melior fierem, sed ut aliquanto doctior: profeci, inquam, opinione aliorum potius, quam reipsa. Etenim inter aequales habebar aliquis: nec tamen ego vel aequalium vel adultiorum etiam calculis acquiescens, segnius urgebam institutum: sed calcar mihi ad ditum ratus, memet ipsum in hoc cursu magis incitabam: ac fui in uno felicior, quod divinum bene ficium agnosco, ut orbis terrae regionum cultissimam adirem iuvenis. Ibi neutiquam ea studia neglexi, quae populares non iam ab uno saeculo colerent, praesertim Bononiae, quo in loco maxime viguit legum~ disciplina etiam ante, quam ibidem, multis saecu~lis consopitae, humaniores litterae renascerentur: sed nec genius meus, sive cogitatio iam inveterata, me deseruit. De quibus cognoveram doctrina et dicendi facultate praestantibus, eos adibam, (nec enim tam ratio, quam aetas me iam fecerat audaciorem) de aliis investigabam. Ibi me sive anni sive exempla nonnihil erudierunt, sive haec simul omnia. Singula n. plurimum posse, nemini, credo, in dubium veniat. Ea sunt humanitate doctissimi quique viri, ut discendi cupidorum aditum negent nemini: qui neget, hoc ipso se a Musis alienum testatus videatur: sed in universum nihil est gente Italica cum gravitate humanius, nihil hospitum amantius. In ceteris autem Germanos comlectebatur magnus ille Petrus Victorius, Hetruscorum Chiron, ex qua re ante eum in Hetruria singularem laudem Volaterranus, in Gallia Cisalpina Lazarus Bonamicus sibi comparaverant. Iam fuer ant apud eum alii, iam erant alii apud Victorium, per quos seni
iuvenis innotescebam, nec ipsi me quid magis commendabat, quam aliqua Graecae linguae notitia. Ipse cum paucis Graecas litteras superiore saeculo nostro orbi reclusas, iuventuti proposuit et declaravit, et multa in iis obscura, praesertim in arte dicendi, et altera philosophiae parte, quae vitam humanam erudit, et privatim et publice optima ratione magno labore declaravit. Verum de eius viri erga rem litterariam meritis ad te pluribus agere nihil attinet, qui, quic quid talium scriptorum est, ipse quoque sedulo legeris, equeve iis, quantum quis alius fructuum perceperis. Dixi initio, quaedam mihi esse altius repetenda. Sic enim videres non solum de multis sententias meas, sed quo pacto discedens a vulgi opinionibus progressus ad recte de pluribus sentiendum, propius accesserim. In Germaniam reversus, salutavi iterum magnum Ioachimum Camerarium, ex quo viro, quae eodem pertinerent, poene solo quis accipere poterat. Hoc ante mihi inexploratum, ex viri sermone familiari cognovi, cum ille ex me quaereret, cum de studiis doctrinae Italicis, tum de Petro Victorio. Fuerat enim ab annis iam pluribus inter eos aequales, e similitudine vitae et studiorum, nata altaque missione litterarum amicitia, et constans animorum coniunctio, cum praeclare, recteque alter de alterius etiam virtute sentiret et praedicaret, quod ego utrinque audivi ipse fieri. In neutro erat vel gloriae vel divitiarum cupiditas, tam in hoc, quam in illo perpetuum doctrinae studium: summa utriusque cura in educandis liberis: summa in
utroque gravitas et constantia: in neutro cogitatio, quin vel ad ipsos proprie pertineret, vel ad officium boni viri, qui toti semper abhorrent a curiositate: neuter se ingerebat in diversa et aliena: exsecrabantur aeque ambo otiosorum et male feriatorum lucubrationes, refertas convitiis et calumniis: cumqueve ipsi a nonnullis peterentur, silentio et vitae integritate propulsabant hostiles eiusmodi et barbaros insultus. Denique Camerarii verbis, exemploque valde confirmatus, perrexi ad e)uerge/thn meum, communem Musarum boream versus patronum, principem Ioannem Albertum, ducem Megapolitanum. Ab eo iussus edere specimen artis sive doctrinae meae, coepi docere in academiâ Rostochianâ, in quibus potissimam operam, diligentiamque posuissem: ac docendi iam munere fungens, nihil de discendi labore remittebam, arbitratus non minus hoc mihi, quam illud oportere esse perpetuum, quando nun quam deforet in longissima etiam aetate, quod discendi cupidus porro cognosceret. Diligentia et fide mea invitati auditorum aliqui mecum coeperunt vivere familiarius, ut interdum a me consilium peterent, et domesticam operam requirerent. Iis ego paucis et ingeniosis morem gessi, in quibus cum essent, qui referrent aliis, ini cuiusmodi monumentis ipsos ego tenerem, et quid spectarem, ut nempe animu excolerent, et linguam; ibi, uti fit in re nova, sive non satis intellecta, alii aliud reprehendere, alii aliud desiderare coeperunt. Ipse cum simul omnibus placere, et meum insticutum persequi non possem, sed omnino tamen
vellem, quod ipsum rectum esset; monui familiares, ne me turbarent aliorum iudiciis sive cavillis. Populus enim in censura, non tam quaerit et disputat, quid recte fiat, quid perperam, quam novationum reos agit, si qui quae vulgo inaudita produnt, quamvis ipsa meliora et deprompta ex veteribus. Ita ne auditis quidem contumeliis, si quae effutirentur vel a malitia vel ab inscitia, nihil mihi obstabat, quo minus et ipse pergerem, et familiares, tam intelligendo, quam loquendo, proficerent. Qui palam mihi contradiceret, vel me moneret, erat nemo: forte unus et alter, qui familiariter sciscitarentur: quaerentibus satisfeci facile. Satis enim iis fieri putandum est, qui vel nobis iam adstipulantur, vel non habent, quo pugnent ulterius. Fiebat, et fieri necesse erat, ut qui in his studiis essent, ea indies magis amarent, et temporis plusculum iisdem tribuerent. Nam quis eloquentiam et virtutem praetereundo umquam adipisci potuit: quae duae res in rebus mortalium facile principem locum obtinent:o sive privatam vitam agas, sive aliquod munus in civitate geras. Neutrius autem quis expertem sese agnoscit at profiteri velit, etiamsi in iis nihil operae, nec unum diem posuerit. Tamen si rudes et eruditos videas, facile agnoscas discrimen. Namque hi et aiquas partes doctrinae explent, et quae in rem sint, dicunt aliqua: illos et quiescere et tacere oportet, nisi omnes impudentiae frenos laxarint: quos tamen ipsos denique cedere, aut poenas non leves dare necesle est.
NEgari igitur non potest, quin tali disciplina cum aliis, tum iis potissim um opus sit, qui de capessenda republ. cogitant; omitti autem cum pernitie et singulorum, et civitatis, nemo sanus diffitebitur. Nam qui boni et diserti sunt, ii et cives boni sunt, et in maximis, minimis rebus usui patriae esle possunt. Nec potest negari alterum, et labore et annis ad eas res parandas opus esse. Ignavos, qui nec vigilare, nec quidquam facere volunt, relinquam us, ad quod se cumque studiorum genus adplicent. Tempus autem cum simul pluribus neque negotiis, neque disciplinis impendi queat, quod unaquaeque res suam horam, sive diem, sive etiam annos postulat; hinc eveniebat, ut qui dulcissima illa, eademque prima omnium, maximeque necessaria recte loquendi atque vivendi studia delibassent, in iis immorandum sibi, saltem tamdiu, statuerent, non donec ea funditus exhaurirent, quod fieri non poterat, sed donec absque duce tuto possent progredi. Non nego aliquos non consilio meo, sed arbitratu suo, captos utroque illo studio, in iis perseverasse, vel quod nihil sublimius iudicarent, falsone an vero, neque nunc determinarim, vel quod fortunati, quae ad augendam rem privatam facerent, sibi sequenda non arbitrati, ea tenuioribus aequo animo relinquerent, vel quod se ad
controversias sentirent parum idoneos, bona ratione, ingenii animique viribus exploratis: alios accessisse, non tarde quidem, sed lentius ad discendum iuris civilis scientiae disciplinam, quam aut vulgo fieret, aut plaerique fieri probarent: quibus tamen ea mora infeliciter cedere non potuit, cum paratiores ad id studium accederent, paratiores autem non aetate slum, sed rebustam neceslariis, ut longinquum iter ingredienti opus est viatico. Primum autem hoc aio, uti bonae indolis multos ad illas artes primarias allexi potius, quam perpuli, (quis enim invitum servare in animum inducat?) ita me neminem omnium avertisse a studiis, quae vel colere coepisset, vel colere fuislet iussus a suis. Nobiliores autem et opulentiores saepe dixi natos rei publ. quibus exercenda virtus esset maxime, et colenda facultas dicendi. Quibus autem animus magnus non esset, quid iis profore quis dicat mera studia fori, quae non magis strenue esset tractaturus, quam ignavus arma, quae multa egregia parasset cura etiam magna? Non enim paucos vidimus, longe sane progressos, et ad disputandum promptos, qui nec causas feliciter tuerentur, nec augerent ista arte patrimonium: quae ipsis initio proposita fuerant. Cum igitur non hodie primum, sed tum quoque aliqui me reprehenderent, non prorsus litteris carentes, sed docti, uti habebantur, et fieri poterat, ut essent, qui haberentur, nec tamen omnem rem audivissent a principio. Ibi igitur statim, quae obicerentur, dislolui, alios erudire studui: denique in quocumque
me reprehendi intellexissem, id, uti erat occasio, vel epistola, vel etiam uberiore scrtipto declaravi, ut mea qui legeret, a me recte doceri, et recta iuventutem duci, fateretur. Sparsim, et alia alibi, aperui, sed quia hisce annis non una manus calumniarum in me magno impetu rruit, cogitavi saepius, de plaerisque uno loco disserere, et auctoritate, ingenio, doctrina, aetate, usu ererum praestantis viri fulcire bonas rationes. Hae, mea quidem sententia, per se semper constant atque immotae manent. Sed cum pauci de populo argumenta, quamvis vera et firma intelligant, cur praestantium virorum suffragia non etiam proferamus? vel iis nostrarum opinionum censuram non deferamus ultro? Pauci sane sunt, qui iudicium de his rebus facere possint, aut quibus id deferre velimus. Nam qui iudicare velint, accurrunt multi ultro. Quotusquisque nim se haec minus intelligere opinetur? Cum nemo fere non sibi sapiat, et regnum sapientiae plaerique sibi vendicent, qui vel genere, vel aetate, vel opibus, vel auctoritate, vel doctrinae, virtutisqueve opinione multis in populo praeferantur. At ego pictorem de pictura, gubernatorem de arte navigandi: denique quemlibet artificem de sua arte rectissime iudicare existimem: neque, qui sapiat, a me credo dissentiet. Itaque dispexi, in quibus minimum desiderarem, quibus plus in omni parte tribuerem, quam mihi tribui postularem nec vidi nullos, qui prquestante ingenio, a primis annis eruditi liberalibus disciplinis, vetustatem haberent cognitam,
et ius civile, et, quae ad civitatem pertinent, omnia didicislent, atque ita armati accessissent ad rem publ. et usu rerum longe praestarent ceteris. Neque novi nullos, quibus hanc censurae provinciam deferre ausim: obtrudere debeo nemini. Te vero quaeso, ut hoc in te suscipias, et hancce causam cognoscas, cuius ego a prima nostra notitia integritatem, doctrinam eximiam cognovi, cum non solum ea, quae in vita versantur, et ad rerum tractationem faciunt, acceperis; sed et subtilissimas scientias, quibus mentem acueres, pervestigâris. Sed hic locus non est decantandi tuas laudes, ne incurram in pudorem tuum, nec mei rationem habuisse videar. Nimis enim impudentem esse oportet eum, qui, quamvis eximium hominem in os laudare non vereatur. Hoc uno et ipse satis ostendo, ex quo et alii coniecturam facient, quantum tibi tribuam, quem tot tantarumqueve rerum iudicem sive arbitrum esse iubeam. Nec enim eiusmodi censura cuivis deferri debeat, nec alii, nisi earum rerum omnium intelligenti. Miror autem eos, qui non haec omnia, sed minimum de singulis intelligunt, sibi eam vendicare, et ex tempore determinare, non quid ipsorum cuique videatur, sed quid in universum ab omnibus statui velint, quasi in huiusmodi controversia tyrannidi locus sit, non autem rationibus. quae praestantissimorum virorum auctoritatibus confirmantur: quae auctoritas, quid est aliud, quam consensus rationum in praestantissimis? Patere vero, Tobia Paurmeistere, hoc
munus tibi imponi, nec, quia aliqua ex parte invidiosum est, declina, nec laborem cognoscendi subterfuge, tum rogants gratia, tum in gratiam iuventutis, quam a pravis opinionibus averti, et ad bonas sententias traduci operae pretium est, ut plures exoriantur, qui coniunctis viribus fulciant rem publicam. Cum autem tuas hac in re vires pridem cognitas haberem et exploratas, confirmatus sum in hoc meo de te iudicio novis commentariis, quos scripsisti, et ini iis elaborandis iam totus es, non solum, ut nomen tuum consecres futuris saeculis, sed multo magis, ut accessuros ad rerum gubernacula instruas pluribus et maioribus doctrinis, quam plaerumque fieri consuevisse animadvertim us. At vero neque ego, neque alii accipient hîc excusationem tuam, cui quo minus loci sit, facio tibi potestatem, ut quoscumque tui et ingenio et animo et multiplici doctrina similes adsciscas, et quos velis cumque alios. Non enim in doctos et imperitos, nec mediocres in haec subsellia collocabis, quae tua fides est:o nec obliviscere vetus sapientae praeceptum: *myde\ di/khn dika/s1ai a)dah/monas2 an)/dras2 e)a/s1h|s2. Nec est in omni genere quid perniciosius hominum generi, quam si quos de rebus ignotis statuere permittamus, etsi hoc ipso nihil est pervulgatius: cui proximum et multo deterius atque iniquius, mandare sententiae dictionem iisdem, de rebus pluribus, inter se maxime dissitis, quarum quaedam reconditiores sunt, quam ut censeantur a me diocribus ingeniis, nec nisi aliquo optimarum disciplinarum colore tinctis. Utinam supersit unus, cui
ego in hoc genere secundas facile tribuerim, quiqueve praeterea ad illustrandum nomen tuum plus, quam quisquam alius faceret. Etsi enim quisquis sibi gloriam ipse parit, et tu salutaribus consiliis et ingenii monumentis inclaruisti iam et inclaresces magis: tamen ex re est, et, ni fallor, ad nominis sempiterni, sive pluribus saeculis duraturi memoriam necessarium, extare aliorum non magnificas fucatasve de viris, tantoga, quam militia praestantibus, praedicationes, sed honesta et vera testimonia, oratione simplice et disertâ perscripta. In hoc genere nec in his locis, nec in vicinis, quod citra invidiam dictum et acceptum velim, tantum quemquam valuisse existimem et contenderim, quantum praestitit Albertus Clampius, quem ego virum viventem magni feci, vita functum admiror, et praedico. Cum enim ad summa factus esset a natura, quam sive eu)gen/eian, sive eu)fui/an appellare malimus; a puero ea didicerat et assecutus erat omnia; quae egoin primario cive, aut alius in eximio etiam senatore postulet. Non iterabo, quod dixi, quodqueve a viro quacumque in re praestanti futuro abesse non debet, de naturae bonis. Namque et in iis, quae manibus pedibusque gerantur, si qua desiderentur, non est, quod ulla in re quidquam operae a talibus exspectes. Proximum est, ut recte quis educetur a teneris, quod cum ipsi eveniret, initio sibi paravit viatici quod satis esset, si non ad ipsam arcem sapientiae occupandam, certe ad civilem scientiam, quo nomine complector ea, quae ad degendam vitam et ad administrandam
rem publ. pertinent. Instructus enim iuvenis Clampius et linguis et bonis optimarum artium principiis, ad alia paranda summe neceslariis, non praecipitavit se in disciplinam legum, ut plures faciunt, relictis et interdum superbe spretis ceteris. Et illam percoluit tamen, simul incumbens lectioni veterum: quam neque deinceps omisit in mediis negotiis. Nec igitur mirum, si et ipse evaderet prudens, et cultissima ipsius oratio. Cum autem omnium liberalium artium, praeter morem pervulgatum, satis haberet, in ea perseueravit, quae vitae hominum privatim et publice seruit maxime, neque puidquam aliud pollicetur. Mature igitur et docere haec poterat, et gerere. In academia nostra, qua cum laude docuerit, in recente memoria bonorum est: Augiae primus stabulum coepit expurgare, cum nugas quasdam et pueriles et pravas eiceret, docens ipse, quae a principe philosophorum erant constituta, et a tot saeculis non solum non temere approbata, sed etiam magis magisque confirmata. Neque non deinceps hoestum locum tuebatur in explicatione legum: ex quo spatio avocatus, et in senatum principis adscitus fuit: ubi cum multa prudenter, dextre, cum summa fide et feliciter gereret, ut fortis in acie miles, ita ille in mediis negotiis cecidit: plura maioraque meditatus, et omnino gesturus, si vita ipsi obtigisset longior. Tales ego iudices, et doctos et peritos rerum, non feram solum, sed etiam optem, nec vereor, ne in meas illi sententias sententiam severiorem ferant: quin, si quid melius definient, et me et
iuventutem erudierint, quod immortale beneficium censeam.
Ceterum, ne ab instituto longius abeam; ita statuo, fieri nullo modo posse, ut, quem rerum natura neglexit, is rebus reconditis intelligendis, et magnis inter mortales gerendis, idoneus sit. Faciam enim ab eo initium, quod omnes quidem sapientes ponunt, nec minus alii, qui in populo non prorsus nihil sapiunt. Hic locus a pluribus, praesertim Graecis, eximie illustratus est, et si quis hoc agat, rem planam facile faciat etiam pluribus: quando et rationes adferri bonae, et exempla quamplurima, in medium possunt. Nisi generosi seminii sit, aut equus, aut canis, ex neutro aliquid eximium speres. Ad eundem modum utplurimum ortie vili genere, etiam animo humili et interdum pravo sunt, maiorum similes, nec facti ad cogitandum sublimia, aut ad gerendum res memorabiles. Sed ne hoc scrutemur profundius, id est, quod dico, in quo non sit acumen, nec indoles egregia, de eo frustra quicquam tibi singulare pollicearis. Itaque obtusi ingenii qui essent, aut parui, paruive animi, eorum ego nemini consului, ut ad illa regia studia animum adiceret, quem primordia etiam percepturum diffiderem. Hinc co~iecturam feceris, quam omnino paucos praeceptis eiusmodi imbuere in animum induxerim. Neque tamen si qui me consulerent, iis defui:
et mores animumque; ad recte vivendum perpolire iussi; neque non ostendi, quid cuique experiundum arbitrarer: neque maiora molientes, quam assecuturos suspicarer, deterrui ab instituto. Nec enim me fugit, studio et labore, et utriusque denique pertinacia, obtineri in omni fere negotio, quae plaerisque nullo modo fieri posse videantur. Praeterea ita mediocris ingenii adolescentes consolari atque animare soleo: magnum etiam hoc esse, et optabile, aliquô usque progredi, si nequeas ulterius. Et boni consulendum aliquô progressis dixerim, et ponendum in magno bono, si quis inscitiae nonnihil abstergat, et vitii, quantum possit, ex animo et moribus eluat. Gregarium enim militem, utfortem laudamus in exercitu: nullam laudem merentur, qui in impedimentis haerent cum calonibus et caculis. Sed ut ex quolibet ligno, ut dicitur, Mercurius non fingitur; ita non e quolibet, ut e vulgo multi suspicantur, tw=|o)/nti politiko/s2 tis2 educari potest: quod qui non animadvertunt, non solum non usibus patriae, sed ne privatis quidem utilitatibus nati videantur: ac necesse est, eos et paenitere infelicium conatuum, et praeterea multis in populo esse deridiculo, qui invita, quod aiunt, Minerva maiora viribus attentarint. Ut virium corporis, ita animi differentias universis, et singulis terminos constituit Deus. Hoc igitur primum sive principium, sive a Deo, sive a natura esse dixeris, non aberraris, quod ille huius conditor et sospitator. Neque non sunt plura, quae a nobis non dependent, utplurimum ipsa
quoque necessaria: non tamen sunt in iis nulla, quae vel animi magnitudine invenias, vel divinitus nobis obveniant. Quoniam generis ratio habetur in plaerisque rebus publ. imagines maiorum nemo sibi pepererit, nec tamen non aliqui sum sibi sua virtute et invenerunt et constituerunt. Maiores tamen ad hance rem non parum faciunt, qui et exemplo sunt, et animum addunt minoribus: ut contra parentum obscuritas plurium animos minuit, ut affirmat Euripides: sed divina ingenia huiusmodi veluti cancellis non includuntur, sed suapte vi in altum evolantia, superant etiam reliquas difficultates. Opus item est, si non divitiis, certe sumptu, ad omnem liberalem educationem, quanto magis ad hoc institutum? hic tamen modicus ex mediocribus quoque facultatibus suppeditatur. Neque nulli probitate, morum elegantia, et honestis obsequiis, patronos invenerunt. Reperias enim plures in viris fortunatis, qui se erga virtutem et litteras munifice gerant, quam in tenuioribus, qui se praestent dignos beneficiis. Videmus enim horum plaerosque inhiare commodis, ut otiosam vitam agant potius, quam ut otium liberale colant, qua in re quottidiano labore et vigiliis opus est.
SIne magistris porro in unaquaque disciplina nemo profecerit. Namque fabulae sunt de iis,
qui suo Marte praestantes evaserint, inde natae, quod pauci admodum divinitate ingenii, minore negotio, atque plaerique, assecuti sunt, ad quae natura se ferri intelligerent. Magistrorum autem nulla inopia esse videatur, quod sese passim ofterunt, aut etiam offeruntur ab aliis, quoquô te vertas. Nam quae huius saeculi impudentia est, quis hodie non quiduis profitetur? non etiam nulli omnia, quibus ne prima quidem elementa sunt domi. Verûm in uberrimo isto docentium proventu, recte docentium magna est calamitas, cum ex iis, qui hoc agunt, aut agere gestiunt, pauci doceri se antea passi fuerint. Utinam ne bona ingenia in tales magistros incurrant. Optabimus bonae exspectationis pueris praeceptores sedulos, industrios, et doctos. Quicquid enim horum desideretur in magistro, munus ille suum non expleat. In quo enim sint industria et doctrina, neque cum iis coniuncta se dulitas, sive diligentiae perpetuitas, non ille valde iuverit discipulum, quem nec doceat, nec exerceat, quantum oporteat, vel quantum doceri ipse expetat, vel capere possit absque negotio. Facessat ab omni actione negligentia: ab hoc munere non minus, quam ab eo, quod est militiae principis, ubi aiunt, imperatorem a cura vacare et vigiliis, nullo momento fas esse. Nec vero prima tantum, in quibus statim deprehenditur incommodum, sed et minima quaeque adspiciamus. Qui iter faciat, etiamsi pedibus valeat, si ad singulas horas et in obviis diverticulis subsistat, mense iter vix emetiatur, quod strenuus viator biduo confecerit: atque
illi adeo socordi eveniet, ut, quod est in proverbio, vel tardus assequatur celerem. Sedulum tamen etiam invenias, nec eu~em industrium, nec satis doctum. Quis onim nescit, neque malitia quidquam solere esse diligentius? neque negligens omnis imperitia est: quae omnia sibi arrogans, nihil non experiendum putat: denique inscitia saepe agit et conatur omnia, ut sapientiae locum atque opinionem tueatur. Neque reperitur nemo industrius, in re non bona, sive etiam vili. Quod autem primum est, itemqueve ultimum: doctum esse magistrum oportete omnes intelligunt. Cuius enim rei magister ille sit, qui doctus non sit? hoc est, eius rei doctrina singulari et alique usu praeditus, qua erudiat atque imbuat discipulum. Non enim ita hîc loquimur, ut virum doctum nominamus, qui omnibus bonis disciplinis liberaliter excultus sit, aut etiam studiis sapientiae perfectus, iisque in universum deditus. Ne aberremus autem a docto magistro; et qua aetate, quoque profectu, quem doceat, et quem finem isto munere docendi spectet, et quid doceat, diligenter inquiram et diserte exponam. Primum autem sive primae pueritiae magistrum relinquam, quod munusforte paedagogus una gesserit. Namque tales inveniendi sunt paedagogi, qui cum praesto sint tenellis heris, tum deos ab infantia ad morum probitatem et elegantiam (ut uno verbo complectar plurima) ducant: in pronuntiatione iisdem praeeant: in qua re minuta, ut habetur, solet errari plurimum, et quando hic error acceptus est, non facile dediscitur: imbibitus autem
orationem deformat in perpetuum, non solum, si balbutias, aut asperiore, mollio reve voce utaris, sed etian: si vel litteras non suo, proprioque sono exprimas, vel littera pro littera abutaris: quae cum fiunt, non solum oftenditur et alienatur auditor, sed negotio in observationem talium abducitur. Recte igitur paedagogus non solum loquentem observabit, sed et quottidie legentem audiet alumnum, errantem reprehendens leviter, in bona pronuntiatione collaudans, donec hic suavitatem nativam pronuntiandi sive elegantiam adipiscatur. Idem non minorem operam ponat in altero, ut pulchre saltem, non turpiter scribat puer, ut scripta sine fastidio aspici, et cum facilitate legi possint. Eodem pertinet distinctionis perpetua religio, quam et divus Basilius flagitat. Utrumque vel cum ratione, vel quia pluris semper feci, pluris esse existimo, et velim neutrum negligi: quae ita paratu facilia sunt, et iis praeditum ornant in perpetuum. relinquam et secundum magistrum, quamquam paedagogus ille primus idem forte praestiterit: nec dicam, quemadmodum a pronuntiatione et scriptione, sive una cum iis, inflexiones dictionum ille doceat, et cetera omnia, quae in puerilibus grammaticis comprehenduntur, minime quidem negligenda, quoniam absque hisce minutissimis infeliciter itur ulterius, sed eiusinodi tamen, quae pluribus capere liceat, qui numquam aspecturi sint doctrinarum vestibulum, nedum introeant in aedem scientiae. Ad magistrum venio, sive ad magistros: potest enim fieri, ut unus,
idemque eodem tempore, praesertim in diversis, commodo suo utatur uno atque altero. De magistro cogitare iubeo, qui suscipiat docendum, adolescentem iam, ingeniosum, discendi cupidum, perceptis iam elementis puerilibus: eo autem fine, ut quam brevi possit, non tantum disciplinae legum imperii, sed ipsi politica se trad dat perficiendum. Hic autem, ne cum certo genere hominum contentionem suscipere videar, de ipsa doctrina loquar. Huius enim vi, sive ratione cognita, cognoscemus illum doctum hominem, quem volumus et probamus, reliquos sibi sapere sinemus, nec iis invidebimus, quibus opinio veritate potior est. Verum doctrinae plures sunt, sed tamen congeneres, et naturae mutua quadam connexione cohaerentes: et sibi inter se praesidio venientes, ut una alterius praesenti opera absque gravi incommode carere nequeat. Quae sint ornamento, quae utiles, quae summopere necessariae, patebit ex iis, quae dicemus: nequaquam autem committere oportet, ut sint, vel mutilae, vel falsae. Utriusque enim generis in omni genere circumferuntur multae, vitandae utraeque, hae etiam detestandae cum suis inventoribus et propagatoribus. Imperfectae illae methodi falso acceptantur pro compendiis, cum sint dispendia ingeniorum, et corruptelae mentium. Somniabunt namque percepisse se, quorum prima initia nondum viderint, eaque opinione fascinati, solidi nihil expetent, ac denique aut in universum spe sua excident, aut impudentia locum obtinebunt, nullo cum honore suo, malo publico. Nec ego
tamen rudimentorum quidquid ab eruditioribus traditur improbem; sed ab illis tirociniis sine mora altius adrem adscendendum suaserim. A falsis autem non iniuria iuventutem deterremus, sophistis adversati, qui incredibili studio falsissima quaeque pertinacissime tuentur, nulla bona ratione, sed maledictis in optimos quosque et ipsam veritatem, et edictis tyrannicis. Tyranni enim est, sua iussa velle fieri, non persuadere rationibus. Multae autem sunt et certae notae, quae falsitatem prodant: de pluribus subiciam hoc loco duas. Primum, qui auctoritatem veterum, simulue plurimum saeculorum elevant, fieri non potest, quin a veritate longissime, vel potius in universum digrediantur, et in castra falsitatis, sive mendacii transeant. Primi enim mortalium quod non viderint, id nos videamus? aut si mentis simplicitate nonnihil aberrarint, id totsaeculis ab acutissimis ingeniis, et curiosis non fuerit animadversum? Docti autem viria tot saeculis per omnes orbis plagas cum rationis statera appendissent maxima, minima, singula, calculis suis comprobarunt veritatem disciplinarum: adversus rationis autem imperium temere sese et stulte commovent mancipia ignorantiae. Adde, quod illi contemptores antiquitatis, non nisi apud pueros, et in vulgo, cui sese venditant, et in suo grege magni sunt, eorumque fama angustis finibus circumscripta ad cultissimas nationes non pervenit: ipsi detestati veritatem, quam ne quidem ut cognoscerent, in animo habuerunt, nedum cognoverint,
non solum sibi interse, sed suis etiam pueris sapientiae palmam deferunt, Quod si hi se sapere sibi persuadebunt, illi regnum sapientiae obtinebunt in perpetuum: nisi forte praeteriens hospes aliquis Arcadico pecori leoninam detrahat. Altera notarum est, ut meminerimus, qui finem ignorant, iis, quae ad finem tendunt, curae numquam fuisse, neque ab iis investigari, nedum prodi potuisse. Non est illis logica, invenire verum, nec rhetorica persuadere: sed huius bene dicere, illius disserere: qui tamen male dicunt modis omnibus, et ingenia nugacissimis opinionibus conserunt, unde iuventus pereat: ipsi inane sibi nomen metunt, quod tamen magis magisque maledictis in veteres et verarum sententiarum safertores iactis amplificant. Dicto tantum opus est, de qua re nemo dubitat, nisi qui sapere eiurarit: doctrinas esse amplectendas, non nisi veras, easque perfectas, quoad quid et percipere valeamus, et ex usu nostro, sive etiam necessitate esse intelligamus. Nec enim omnes capaces sumus omnium: et consilio nonnulla praeterimus, quae nostro instituto minus serviunt, aut etiam idipsum nimium retardant.
VIdeamus quae doctrinae, quo ordine politices alumno, aliae degustandae, aliae plenius cognoscendae sint. Neminem ita insanire existimem, qui musicam, qui arithmeticam, qui
geometriam prorsus omittere iubeat: nec proferam Platonis auctoritatem, qui nullam legem sne evidente ratione sibi ferendam existimavit: dicam, quod res est, prorsus expertem illarum artium, in brutis censeri statim posse, nisi vultus repugnet. Hic enim hominem prae se fert. Etiam qui nihil prorsus habent litterarum; ii et sonorum dulcedine capiuntur, et numerationes affectant, et dimensiones considerant, et talium rerum scientes amant et suspiciunt. Quae igitur studio sunt omnibus, et omnium ingenia exercent et acuunt; mirum si ea negligi posse videantur ad summa contendentibus. Summum enim est, et reipsa principatus, praeesse aliis, avertere a multis miserias, beare bonis quamplurimos. Nec talium studiorum modus definiri facile potest: modum, ni fallor, ut flagitat quottidianus usus, ita determinent res aliae, quae magis nos ad sese rapiunt. Porro magnum aliquod incommodum, sive remora quaedam doctrinarum, incidit in plura superiorum temporum saecula, cum qua nos etiam et minores item luctari oportet. Cum enim variae, optimae, amplissimaeque doctrinae, in quibus discendis opera ponenda est sciendi cupidis, vernaculo sermone comprehensae non sint, utamur et nos secunda navigatione quibus prima non conceditur, et linguas ex usu totarum gentium sublatas, nobis non abolitas, sed maximam partem divinitus bono mortalium conservatas, aliquo studio, mediocri labore, nec ita longo tempore, in usus nostros paremus, sive parare iubeamus adolescentes magni ingenii, et
primae exspectationis. Nam quae eximia sunt, non sunt omnium: nec quis ita me desipere arbitretur, ut omnes uno eodemque ordine censeam, cum ne quidem minuta mandemus cuilibet, sed servulorum etiam delectu habito, idoneo in unoquoque negotiolo utamur, praeteritis aliis. Non habet igitur locum in hac deliberatione eorum sententia, qui ipsi Graecarum litterarum rudes, contendunt in eo sermone nihil operae ponendum: supervacaneum esse, si qua ponatur. Sane, qui vel per ingenii tarditatem nequeunt, vel per animi desidiam nolint, neutris ego aliquid oneris imponendum censeo. Audiamus plurium linguarum peritos, quid inte rsit, ex originene an e translatione aliquid accipias. Non tantum dulcius, ut est in vetere versu, sed etiam certius, ex ipso fonte bibuntur aquae: quod e lacunis vel aliunde multa affluunt, non aliena solum, sed et interdum sordida. Frustra quoque de difficultate queruntur, cum pluribus exemplis constet, eum sermonem, et quem non alium? disci paucis mensibus. De adolescentulis nihil mirum, quorum vidi, qui ludibundi proficerent, ut exorsi a poeta nihil non cum fructu legerent: ipse ingenio tenui, studio pervicaci intra hiemis spatium, asperioribus superatis, in ceteris nonnihil diligentiae sine negotio posui. Celebratur Iul. Caesar Scaliger, qui functus ante muneribus militiae, et in arduis disciplinis versatus, virili aetate perrupit, ut ipsum nihil lateret in Graecis scriptoribus, quotquot in manibus sunt, et cum omnibus scribendo certaret. Hoc ipsum asse
quuntur pauci: nec nobis propositum est: etsi ultro subrepit accurate legentibus scripta veterum, scribendi promptitudo et facilitas, ut neque proprietatem, neque elegantiam desideres. Recordor alibi ime recensuisse exempla aliquot familiafium, qui degustatis studlis sapientiae, Graecum sermonem sibi necessarium recte statuerent, et ita, neque id multis mensibus, discerent, ut et alios, sed cumprimis principem philosophorum legerent et intelligerent. Hoc loco duo sive reprehendam, sive deplorabo. Non novi nullos, qui Graecum sermonem sic possideant, ut nucem, cuius nucleum non edant. Qui si agnoscant, qua mentis egestate laborent, sciscitandum sibi ab aliis putent, quid sit illic boni. Non enim sermo ille sapientia est, sed eam, sive eius multa continet, ut forte arca pecuniam: illam nisi recludas, huius non magis eris dominus, atque Plautinus senex ollulae, quam ubi cum auro defodisset, oblitus erat miser. Alterum est, cui, si velimus et vigilemus, facilius medicina fieri possit. Nec enim nulli ad gymnasia regia veniunt e scholis puerilibus, aliquid secum Graecae linguae ferentes, qui postea de exemplo plurium, non adspernandis principiis relictis, conferunt se ad quaestum pollicentia: utinam non ad ignaviam recta pergerent nulli, sive ad inscitiam. Nec culpae in nobis nihil residet, dum aut ingenia non incitamus, aut ad utilia, quae ita merito censentur, non excitamus. Latini autem sermonis necessitatem, quod est quasi pro vinculo universi orbis Christiani, nemo omnium negat: sed plaerique
satis esse putant, si quaedam, et quidem vulgaria, intelligas: ita loquaris et scribas, ut ne in indignationem grammatici incurras. Quis autem hoc pusilli boni (nam uti guttula est de rivulo aqua, ita illud boni esse aliquid cur diffitear?) ieiunis ingeniis invideat? Pigros autem ne illo quidem dignos existimem.
IVuentus illa, de qua nos loquimur, et per quam summae rei publ. subveniri iudicamus, si ea inscitia contenta erit, nemo se eo pacto e vulgo exemerit, nec forte admodum supra vulgus sapiet, quod magis patebit, ubi dixero, quid boni adferat lectio accurata veterum. Huius enim non unus est finis, ac, ni fallor, secundus priore potior. Ille omnium oculis expositus est, ut puritatem sermonis inde haurias (neque enim latine dum balbutient negligentes lectionis veterum) et ad Romanam eloquentiam accedas propius. Trium omnino generum sunt homines, in quibus valde postulandum censeam, ut sincere loquantur. Primos dixerim, qui aliquando in academiis docere ex editiore loco alios, in animo habeant. Turpe enim est in suo quenque genere prodere suam infantiam, cum qua inscitia fere coniuncta est, vel coniuncta esse non sine causa existimatur. Nec quia pauci proprie
loquuntur, iccircô, quod assero, quis negaverit: quin deploremus potius fatum academiarum, quod non hoc solum, sed multa praeterea praeter dignitatem fieri animadvertimus. Magis vero opus est secundis, qui se ad scribendum convertunt, et ingenii monumenta, quibus suum saeculum et posteritatem erudiant, in publicum edere cogitant, quamquam hoc arduum opus hodie adolescentuli, et alii vix litteris tincti sibi arrogant, ut multitudo scribentium, legentium numerum superare hac aetate videatur: quod fieri necesse est, quando hoc agunt, qui neque rerum quidquam didicêre, et elocutionis curae nihil habent. Quibus verbis et ipse audaciam scripturientium reprehendo; si quis me non minus obiurgandum censeat, mihi iniuriam fieri non querar: etsi mea nec multa sunt, et directa tamen omnia ad finem horum. Denique hoc studio opus est, obituris aliquando legationes ad reges et res publicas, et quidem tantopere, ut si id negligant, illius amplissimi muneris dignitatem nec intelligere, et ipsius muneris curam abiecisse videantur. Aut enim obmutescent, ubi maxime oratione opus erit, aut se in dicendo turpiter dabunt omnibus modis. Maxime enim illustri loco, utcumque animi sensa expressisse, nemo satis esse iudicet: nemo non ex legatione laudem reportare desiderat, etiam alioquin gesta re ex animi sententia. Apparent cum pretiosa veste, annulis, torquibus aureis, magnifico comitatu; an non haec omnia superat oratio culta, consilio exuberans? Quin cetera sunt phalerae, haec sola
legationis tota vis et anima. Orare quidem patrio sermone in eadem natione, nec falsum profecto, et satis esse, concesserim: ac proinde laudo eos, qui diserti in sua quisque lingua esse laborant, et huic rei incumbere ipse quoque iubeam, quotquot de capessenda republ., aut aliqua eius parte cogitant: quod tamen non consequuntur illi, nisi qui ad linguae suae studium artem ipsam dicendi adiecerint. Ad alias autem nationes orbis Christiani oratores cum mandatis et Latina oratione proficiscuntur: quam in promptu mihi nemo habebit, nisi qui principes Latinae linguae viderit. Viderit autem, qui et legerit, et intellexerit, et familiares sibi fecerit. Non vero est nihil hac de re dicendum, etsi omnium explicatio huius loci non est. Ut adolescens, quos dixi, legat; id nec subito, nec privato tantum studio assequetur: praeeunte et facem praeferente cuique opus est, etiam ingenioso et sedulo, saltem ad annum unum forte et alterum, vel ad menses aliquot, donce inter legendum commentariis ipse uti queat. Oportet enim, ut, quod bene coeptum fuerit, constanter ipse continuet, nec hoc studium fere unquam abiciat, etiamsi certo tempore aliud, et forte maius, sibive magis necessarium colat. Cum autem introducta sit a novatoribus quaedam obscurandi potius, quam interpretandi ratio in ludos pueriles, qua occinuntur ea, et inculcantur, quarum aut scientia prorsus nulla est, aut si qua esse a sciolis existimetur, eius cognitio ne quidem infimum de plebe, aut aratorem fugit: ea in universum, ut inepta et frivola, et super-???
???re, quae tamen non prorsus negligunt quidam interpretum, quos philosophari etiam, nec meros grammaticos agere, in Homero praesertim, dixeris. Quod etsi ita se habet, non idcirco cum opinatoribus sentio, qui philosophiam accipere iubent ex poetis et oratoribus, cum neutris hoc propositum fuerit, qui neque illam ipsam, neque eius indagationem profiterentur. Quae autem plaerique intelligunt, ad cultum vitae humanae pertinent: quae cognoscere refert plurimum, et iuvat interdum recognoscere, ut nec ipsi in vita impingamus saepius, nec in fraudem facile inducamur ab aliis. De utroque in legibus monuit divinitus Plato: dei= dh\ pan/ta an)/dra e(\n pro\s2 e(\n to=uto s1peu/dein en pa/s1ais2 po/les1i+n, o(/pws2 mh/te au)to\s2 ki/bdhlo/s2 pote fainei=tai o(tw|ou=n, a(plou=s2 de\ kai\ a)lhqh\s2 a)ei\, mh/te a)/llos toiou=tos2 w)\n au)to\n diapath/s1ei. Quae ita interpretari nobis visum fuit: Oportet sane, inquit, unumquemque utrumque aeque simul omni studio, matureque agere in quacumque republ., tum quemadmodum nec ipse quis unquam cuiquam adulterinus videatur, sed simplex et verax in omnibus: tum quemadmodum neque alius, qui eiusmodi sit, ipsum in fraudem inducat. Locum hunc in loco produxi lubens, quod ad utramque rem toties mihi praedicata veterum lectio: plurimum confert: atque ita vitam hominum sine nostro periculo in tempore, nec longo tempore cognoscimus: quam qui non perspexit, et alios ille, praesertim a genere et fortunis commendatus, in errorem conicit, et ipse a malitiosa improbitate facile inducitur. Vita inscitiam compararim cum profundo???
???maximis, minimis deuovi. In maximis autem una est disciplina legum. Ad innocentiae meae fidem pertinet, quod neque in academia Rostochiana, neque in hac Iulia, quis ostendat mihi illius, aliorumve ordinum quemquam, quem ego non prosecutus omni benevolentia insuper coluerim: nedum de uno omnium male, sive re sive verbo sciens meritus sim. Nec unum omnium video hodie, qui se palam atque in os mihi hostem profiteatur: et quamquam libere loqui soleo, idqueve semper absque contumelia, nemo tamen se petulante verbo a me laesum queri potest: qui faciat et probet, ei satis ipse vel deprecando fecero, ut omnibus confirmem, me volentem esse iniurium in neminem. Aliorum autem animi in mea potestate non sunt: et vetus est, a nolente nemine benevolentiam extorqueri, quod dicas tamen interdum fieri integritate perpetua et inexpectatis meritis. Est vero animus meus ita in potestate mea, ut leves iniurias tolerem silentio, insignes depulsa saltem contumelia ulcisci non desiderem, et hoc agere homine moderato indignum putem: in quibus ipse et esse et haberi semperstuduerim. Quod ad hanc rem, numquam cuiquam auctor exstiti ullius liberalium disciplinarum flocci faciendae, aut negligendae: consului autem in medium, quod faciendum erat, pro differentia ingeniorum et finium, quos sibi quisque proponeret: et ne ad alia digrediar, in hac ipsa disciplina legum non segniter pluribus versandum esse censui, quod munia fori plurima, nec ullum patiatur negligenter haberi resp., et
???ipsius epistolae, quarum una est ad Pylaemenem, qua disciplinarum, de quibus egimus cognationem et differentiam explicat, leviter reprehendens, et pulchre erudiens familiarem. Pylaemenes enim cum se patriae devinctum intelligeret, et hanc pietatem profiteretur, omnia forensibus negotiis se praestarurum censuit, sive ita scripserat. In hoc lusit liberius, ut amici solent, Synesius: eum iocum, cum de studio erga patriam accipere visus esset Pylaemenes, Synesius, et se purgat, et illum docet, quae qui studia colat, quibus de patria longe optime mereri, eiusqueve summaesaluti, si detur occasio, consulere valear. Bene quoque de patria meretur: qui ius dicit, et lites dirimit: quae est iurisconsulti sive praetoris provincia: et eius qui causas agit, quod agebant oratores, qui nec iniuria causidici dicerentur. Humilius autem hoc munus multo illo altero: neque dum vero hic oratorium munus explet: quod amplius esse contendit Plato, et longissime semovet a vulgari facultate dicendi: quando orator, non causae serviens, ut advocatus quispiam, sed cum de aliis, tum de summa reip. et huius potissimis partibus recte sentiens in contionem prodit, uti solebant Romae in rostra. Philosophia autem est, quae primo loco rebus privatis verissime subvenit: quae res pub. ab aerumnis vindicat; quae felicitatem populis omnium princeps stabilit. Loquitur autem de ipsa politica: quae est philosophia ex altera parte. Beabo lectorem ampliore doctrina. Cum enim praeter hoc, quod volui, proposito accommodatum,
protulerim, plura autem doceat, memoratu digna, Synesius, iccirco hanc epistolam Latine, ut potero, reddam, atque ita efficiam, ne lectorem consideratae etiam huius partis paeniteat. Minime vero, inquit; per Iovem, mutuae inter nos amicitiae auctorem et praesidem, minime, mi Pylaemenes, risi tuam in patriampietatem: non adeo sum aliquis a civili hominum societate alienus, aut a cultu vitae domesticae: verum tu epistolae meae mentem sinistre accepisti, et me accusas omnino praeter meritum. Ego enim, quod Heracleam amas, et hoc toto animo agis, ut de eabene merearis, idipsum laudo. Me is autem verbis eo spectabam, philosophiam anteferendam esse icti forensi operae. At vero tu mihi causas agendo potius, quam in philosophia perseverando, opinari videris, te plus profuturum patriae. Quî vero istuc? Quod ab instituto tuo non abis, eius rei causam in animi tui erga patriam pietatem confers. Hoc igitur est, quod derisi: nequaquam autem illam benevolentiam: videlicet, quod perperam existimas, ad hunc egregium amorem plus tibi profuturum, si in actionibus causarum perpetuus sis. Etenim, nisi profitear, philosophiam hoc posse praestare, ut civitates in meliorem locum restituat, refutabit me Cyrene, cuius omnium in Ponto urbium status est exquisitissimus. Ego vero asseverem, philosophiam potius, quam rhetoricam, et quamcumque dicas artem et scientiam, ut quae omnibus sit superior, perficere ea ipsa instructum, ut et privato, et domui, et civitati maiori usui sit. Neque tamen in ipsa ea vis est, ut per se beneficio homines afficiat. Ita enim se res habet, optime Pylaemenes: eximiae illae disciplinae facultates quaedam sunt, et animi praeparationes, neque aliud, quam quod usum sui praebent. Sed tempora, et utraque fortuna, civitatum
negotia mir is modis iactant: atque ita fit, ut modo haec sit rerum conditio, modo alia, pro necessitate naturae, cui res humanae obnoxiae sunt. Tu igitur amans patriae es: neque vero ego minus sum, tu in rhetorica totus es: quin concedo tibi, ut exerceas non hanc vulgarem, sed rectam et generosam, quam ne Plato quidem, opinor, conatur perstringere. At ego cum philosophiam in honore habeam, tum omnibus, quae humana bona sunt, antepono. Quid igitur hac ipsa per nos commodetur civitatibus, nisi vitae genus substratum fuerit, accommodatum et sufsiciens animi nostriproposito? Opus est enim materia commoda: opus vero etiam est illi instrumentis, qui ipsis uti novit. Haec autem non parantur, nisi a fortuna. Quod si igitur tantum ista ratione, videlicet per rhetoricam, arbitraris te qliquando inventurum fortunam, quae tibi summum magistratum, vel in universum, vel vicarium, tribuat: quid philosophiam propterea infelicitatis insimulas? Sin par est utriusque conditio, neque ad secundam vel sinistram fortunam, haec plus facit, atque illa, cur non potius interea deligis, quod apparet optimum? Prorsus enim per se philosophiam tu quoque dignitate praestare rhetoricae, sed, ut usibus patriae subvenias, esse tibi magis necessarium, in eo verfari, quod vilius sit, existimas. Itaque a rhetorica meliora licet sperare: contra omnes dii irati sunt philosophiae cultoribus, et ab iis felicitatem penitus avertunt, ut ne quidem illius aliquid spei relinquatur. Ego vero hanc sententiam neque in hunc diem a quoquam me accepisse scio, eam sortem divinitus obtigisse philosophiae, disciplinarum gravissimae, ut ipsa esset infelicior. Verum in communi mortali natura vix conveniant, potentia et prudentia: etsi aliquando ipsa in unum coegit Deus. Fieri igitur porest, adstipulante ratione, immo omnino necesse est, ut
idem qui quod erat, quod alii reprehenderent, nec ipse probaret, sive a natura, sive a consuetudine, arte corrigeret, et ita minueret, ut non ab omnibus adverteretur, a ceteris minus improbaretur. Haec ego non ab aliis accepta refero vidi, audivi saepius. Testes quoque si opus sit, adducam omni exceptione maiores, qui nihil horum negent, etiam ipsi illo saeculo infensi. Erant enim, ut in omnibus poene vicis fieri videmus, sed in ampliss. civitatibus et in regiis maxime: erant, qui Husani dignitati et felicitati inviderent, sed cum invidia erumperet, graves per infamiam poenas dedit. Hoc autem vitae mortalium a summo censore destinatum est praemium calumniae. E pluribus, quae tanti viri sunt, et in hoc omnino fuerunt, unum proferam. Non dieam de consiliis, quae referebat ad iustitiam, ad publicam salutem, non neglecta dignitate principum: nec quemadmodum ingratas sententias persuaderet principi absque offensa: cuius rei artem et honestam, et utilem rei publicae, aeque noverant Mylius et Husanus: de qua rarione, non cuivis obvia, sapientes etiam olim monuerant. Fuit autem et in dicendo et in scribendo prudentia et facundia admirabili, ut de memoria paullum dicam, qua erat felice, et ita prompta, ut conceptis verbis pronuntiaret omnia: et aiebat, hoc saepe opus esse, ut quemadmodum quaeque deliberata et decreta fuissent, ita ipsa fideliter certoqueve referrentur. Modestius Husano nemo orabat, ut virginali ipsum oratione uti diceres, qui neque sordidum verbum,
neque horridum usurparet: nedum durius quippiam in sententiam intromitteret: quod vehementia orationis plurium deliberationum nervos incisos pro sua prudentia iudicabat. In scribendo cavebat, ne verbosior esset, quam res ipsae sinerent: neque quidquam adfectabat: ut reperiuntur, qui absque commoda ratione student novationibus, et alia ad alia nimis audacter transferunt. In utroque vel in alterutro, a bonis litteris vacui, sibi admodum placent, cum utrumque in omnibus linguis fugere iubeant, qui erudita dicendi praecepta nobis reliquerunt, Sin gulari enim studio nos deterrent a monstrosa orationis forma, et a loquacitate, ad quarum illam obstupescas, ex hac nihil discas penitus, saepe fit, ut ne quidem quid velint, intelligas. Excidere enim priora, extrema audientibus, si forte finis orationi imponatur, aiunt. Uni autem in scribendo impensissime studebat Husanus, regiis admodum congruum. Etenim in decretis etiam et diplomatis, et epistolis principum perscribendis utebatur, novo sive raro, imo vero modo; regio videlicet. Reges enim, uti bona meditantur, et benefaciunt populis suis, ita et vultum et sermonem isum paterne componunt: metui nolunt, amari desiderant. Tragoediae nos illud discrimen inter reges et tyrannos docent. Tyrannis enim servam et herilem; regibus humanam et paternam orationem tribuunt. Qui pro principibus sive loquuntur, sive scribunt, ad parentes populos, neque eos contumaces, quo genere orationis utantur, ipsi intelligunt: etsi usus diversum
stilum alicubi obtinuit, quem nec hic vir probabat, nec ille rei ipsi accommodatus censeripotest: quin hostium mutuae epistolae aliquid sapere humanitatis debent, siquidem barbariem detestamur, neque forte lanienam ad omnium internecionem exercere decrevimus. Negligentiae autem et inscitiae tanta aliquando impudentia est, ut et ipsae irrepant in regias. Quemadmodum autem illic humillimi, et novissimi quique, et vultus toruitate et sermonis asperitate, in eos, qui foris sunt, imperium sibi inveniunt, sive sumunt, si quis accipiat, ita illi neque aliorum censurae, neque artium praeceptionibus se subiciunt, quorum tamen non neminem ab auctoritate praestantium in viam reductos vidimus. Nam neque principes litteris eruditi, et regiis praeceptis imbuti, neque proceres, in quibus aliquid bonae doctrinae et multus usus rerum, eos in aula ferunt, cum que ipsi omnibus rebus cultissimi sint, prae ceteris et probant, et amant, hos potissimum familiares, qui se et animis, et moribus, et dicendo et scribendo ad optimorum imitationem conferunt, et ad ipsos accedunt proxime. Quod modo exposui, hoc erat eius viri proprium, sive in eo eximium: etsi in unoquoque genere eximia, sunt primarii senatoris, non tantum boni civis: quae cum multa sint, nibil attinet recensere omnia: neque invenias in uno omnia: neque omnia aeque necessaria sunt, sed singularia ornamenta, quae tamen publice suos itidem fructus ferunt. Sunt, qui non dubitent, opus esse non solum iis linguis, quae sunt doctorum
hominum propriae, neque hodie in usu certis populis, sed passim optimarum disciplinarum cultoribus, in qua re sanioribus statim convenit: sed praeterea etiam exteris aliis, praecipue Gallorum, Italorum, et Hispanorum, quod in perpetuo usu sint tam regiarum, quam negotiantium. Laboraverat autem Husanus, ut eas intelligeret: illarum gentium libros cultiores legerat et legebat, quod a viris doctissimis disquisitiones de rebus civilibus fierent. Recordor cum Bellonii libri primum adferrentur, ac deinceps de rep. Bodini (Ambo autem multa nova et digna cognitu pollicebantur et ferebant) quam avide caenatus quottidie fere legeret, et una nobiscum de multis in omnes partes diligenter et acute conferret. Eramus enim fere quottidie unâ, cum in aula Suerinensi mihi fuisset demandata educatio principum. Noverat igitur linguas exteras, et earum usum noverat, non solum ut cum hospitibus sermonem, si legati advenissent, institueret, sed ex iis alia disceret, in aliis se confirmaret. Ita sensisse me de Husano, quare mihi minus credatur, nihil causae esse existimem. Neque enim praeter nudam amicitiam, quidquam internos fuit commercii. Neque enim supra familiarium leges quidquam potuimus, cum aeque ambo apud eundem principem essemus gratiosi. Ita me de tanto viro sensisse, et cum in vivis esset, et cum media adhuc aetate e vivis decessisset, testimonio sunt versus, quos tum virtutis viri memoriae consulens edidi: eos erudito lectori, rem non ingratam facturum ratus, adscribendos censui.
Praefectoque suis rebus, (nec segniter ille
Primum obiit munus) praemî persolvit abunde,
Dehinc tibi opes non Fors, tibi non invidit honores:
At neque fraude mala, neque vi convellere livor
Te valuit. Nam te rex Cimbrorum inclutus, et te
Dux Henetûm: coluere urbes magnae: astu Selenae
Inprimis adeo subito te maeret ademptum:
Et musaelacrymasfundunt, et musicus ordo
Ipse gravem fracta testatur voce dolorem,
Quod sibi parte sui tam clara exinde carendum est.
Sed nec eris semper nihil, aut ignobile funus.
Nam si non Sophie, si non facundia, si non
Candida lethaeo virtus demergitur amne;
Fama nec Husani longo delebitur aevo.
Haud aliter vobis pulchro e certamine laurum,
E musis certam, et populo sperate salutem.
Diem suum obiit Lunaeburgae VI. Id. Decembr.
ANNO M. DC. XIIIC.
Hanc ego veram narrationem, quam velim quis cum fructu legerit, amgnae virtuti et singulari sapientiae Henrici Husani libenter tribui. Iam si mihi libeat, ex hac Hercinia, et asb ipso Bructero, exempla item proferam. Neque enim in omnibus benignissima natura rerum ingenii acumen, et mites animos locis asperis in universum negavit: quin vix in orbe nationem videas, ubi non reperias multum boni, ut plurimum aliquid, quod alibi magis desideretur. Sed hic de animis hominum loquor. Bene autem audit nostra natio ob animi integritatem: nec abs re esse censeam, hoc nos meminisse, ut et ipsi tanti decoris, ipsiusqueve adeo virtutis simus observantiores, neque obliviscantur minores boni huius nativi, quod vel hereditarium dicere posse videamur. Facilius autem et accuratius propagatur virtus in familiis. Itaque haec constantia magis etiam elucet in ordine equestri. Familia est generosa Hoimiorum, e qua sumpsi mihi, Othonem, Ioannis filium, ex huius viciniae arce Esbecana: cuius ab annis plus, quam quadraginta mihi studia, mores et intimi sensus fuêre cognitissimi, ut noverim, quid de viro praedicem: cumque eius recentissima sit memoria, bonox et huius rei intelligentes mecum facturos non dubito. Nam si quos vel imperitia, vel invidia, a veri
consideratione, et confessione aufert, hoc susque dequeve faciam, uti debeo. Faciam autem, uti solemus, ut a prima Othonis educatione ordiar. Imbutus igitur illae divinae indolis puer, domi a teneris morum elegantia, et primis literarum elementis eruditus, in Belgio postea, et in Gallia hausit, quae sunt disciplinae adolescentium: simul propemodum solo usu exteras linguas, perinde uti maternam didicit: quod etsi praecipuum videri non debet, non tamen esse abs re existimatur. Venit et Friburgum Brisgoiae, ubi porissimum operam Henrico Glareano dedit. Glareani autem nomen clarum erat nobis pueris, tum ob artem poetarum, tum quia priscam musicam fere primus in lucem revocare studebat, qua in re in Italia et alii desudavere toto saeculo: quid profectum sit, etsi eam artem semper in pretio habui, mei iudicii non est: non autem profectum nihil, credibile est. Plures enim, qui idem studiis coniunctis agunt, non inanem operam ponere, auguramur, praefertim in aliqua ingeniorum contentione, laudis nonnihil ex instituto aucupantium. Narrabat autem olim nobis Otho, quam in Musicis Glareanus nihil negligeret, ut in bibliotheca artis instrumentorum nullum genus desiderari pateretur, ut est eorum proprium, qui certae rei studio se prorsus mancipant. Plurimum sane valuit et praestitit in explicandis Latinis scriptoribus: neque nihil ad intelligendos Caesaris commentarios attulit, quod historiae Romanae et linguae amantem iuvet. Audivit adolescens senem interpretantem Horatium, qua de
re sibi gratulabatur. Tum enim intelligebat, quos ex illo Venusino fructus percepisset insperatos. Qui enim poetas discunt, scientes fabulas cum iucunditate, inscientes aliquid sapientiae sine molestia hauriunt. Sed aliquanto sublimior est, et ad dandum promptior Horatius. Etenim non solum philosophia, sed usu rerum maximarum eruditus, (quis enim Augusti domum et omnem statum Romani imperii spectavit, et introspexit interius?) sapientiae praecepta et odis et libris ceteris, non tam adspersit quam insculpsit. Itaque aliquando et ipse ratus Horatium non tam poetae, quam philosophi officio fungi, non abs re, ut puto, veni in meam quandam suspicionem: Horatium, secundum philosophos ad virtutem et prudentiam civilem apud ingeniosum plurimum posse, si quis lecto diligenter et bene intellecto auscultet: etiam inveni, qui mecum non dissentiret. In hoc enim conuênit statim inter nos: passim ab hoc poeta quemque de privato officio moneri, et boni consilii copiam suppeditari, si quis haec bona investiget, non quasi in quodam oberrantium ferarum dubio saltu, sed in ratione obsepto horto sapientiae. Minus tamen haec praecepta eos commovent, quibus curae minus fuerit, fugere noxia, et sequi salutaria, prorsus uti qui avari animi non sit, neque unquam ipse rem faciet: sed hunc in minuta aera dies noctesque esse intentum oportet, et illos semper artium, quas nosse velint, studiosos, uti et appellantur. Neque tamen non Otho, et erat in quibus aliis poterat, et alios colebat: in
ore autem habemus, et quae potissimum tractamus, et quos praeferimus aliis. Nec enim omnium semper meminimus, neque necesse est. Non inanis igitur perrexit in Italiam, at que initio Patavii substitit, gymnasio omnium orbis frequentissimo, nisi quis contendat de collegiis Lutetianis. Inclaruit illic maxime medicorum schola, frequentatur maxime iurisconsultorum: neque ibi locus est, nisi excellentissimo cuique: praedicabantur et observabantur illo saeculo a iuventute Menochius et Guidus Pancirolus. De huius festivitate, qua nulli cederet, et multiplici doctrina, qua sui ordinis ceteros superaret, multa etiam ex aliis audivimus. Haec moverunt Othonem, inititatum iam et studio legum et multis disciplinis liberalibus, ut se in disciplinam, consuetudinem, contubernium Panciroli potissimum referret, quo monstratore in quocumque genere, quantum vellet, quantumque posset, pergeret, strenuus ipse ad omnia. Quis quantusqueve Pancirolus in disciplina iuris fuerit, ipsius consilia testantur: cuiusmodi in aliis, loquuntur ipsius alii libri: quorum sunt, quibus olim res deperditas et novissime inventas investigavit et perscripsit: sed maxime notitia utraque dignitatum orientis et occidentis. Ex iis accuratissimis commentariis apparet, quis in historia fuerit, quam in dicendo disertus, quam perpetuus in studio sapientiae, quantum valuerit iudicio in omni genere. De his enim ex cuiusque moribus et ingenii monumentis statuimus. Audivit etiam docentem annis abhinc quatuordecim (hic autem
tum iam admodum consenuerat) gener meus Theodorus Adamius, atque hinc nobis retulit, ut erudite, ut diserte, ut ad auditorum captum accommodate prae aliis doctoribus leges explicarit, quam vim, cum non solo usu rerum, sed cognitione variarum etiam disciplinarum sibi comparasset, inter politicos et ipse locum facile rectequeve tueretur. Capiebant ex intervallo nostri iuvenes consilium de adeunda Bononia, quo cum aliqui venissent, nescio qui motus exoriebantur, pont. max. Paulo IV. in quibus turbis hospites Germani sibi haerendum non arbitrati, sese recipiebant Florentiam, unde, vel eôdem pacata academia regrederentur, vel Pisas irent, vel Senas: ambae parebant Cosmo Medici. Huic autem etiam curae erat, ne quid in alterutra desideraretur: et habebant, atque etiam hodie habent utrobique, nescio quid privilegiorum Germani. Dum illi consilium quaerunt, inveniunt statim in ipso loco optimum, ut iuvenes illi nobiles iudicabant, et res erat. Cum enim cognoscerent, a Petro Victorio, primae et priscae nobilitatis viro, quottidie tradi ex Aristotele modo libros de ratione dicendi, modo alios de vita et moribus, neque non praeterea reliquos de republica, hanc sibi cum primis optabilem occasionem negligendam non putabant, ipsi virtutis studiosi et amantes patriae. Patriae enim se natos, et recte didicerant, et penitus sibi persuaserant, et se patriae usui honoriqueve aliquando futuros sperabant. Erant nâ, neque prorsus tamen aequales, inter quos de iisdem apud cultissimas quasque
gentes semper habitis primis studiis convenerat, Gotislobus Rotermundius, Rugius ad Pomeraniam, Daniel Schulenburgius, Marchius ad Salisquellam, Otho Hoimius, ex Esbecano in hac vicinia. Etsi simul de tribus dicere non cogitaram, quod alibi fecissem, tamen in hoc praedicando, sodales ipsius praeterire, neque satis commodum putavi, neque praeteriri lector voluerit, qui praeter hoc nobile institutum, quod quidem necessarium, sed multo inferius studium, feliciter una item coluissent. Iuvenes enim Graeco sermone sibi opus esse rati, sive persuasi ab ipso Victorio, paucos menses hoc potissimum agebant, et ex annorum aliquot intervallo regustatum sermonem ita recuperabant, ut paruo negotio Graecos intelligerent: eum praesertim, quem in manibus tum totos dies sine interpellatione habebant: neque non tamen paulatim et eos adibant, qui eôdem facerent. Quod ego mihi propterea credi fide mea postulo, quod me alterone an tertio anno post, illac transiturum Schuleburgius unum de vetere sodalitio tenuit, et ipsi me in suum contubernium in alterum etiam annum receperunt, quod ego tempus bono rei litterariae item me bene posuisse etiamnum iudico. Illi autem viri nobiles illinc, quo cuique commodum videbatur, peregrinati, denique reversi domum bonam quisque et utilem operam patriae navarunt. Praeter necessarias serio in litteris versanti linguas, quasi aliud agendo, Otho ingenii felicitate didicerat exteras, quae hoc saeculo maxime celebrantur. Hetrusca
utebatur promptissime omnium, Gallice loquebatur suaviter, et Hispanice satis commode: neque legebat nihil in primis cultissimarum gentium scriptoribus: et habebat in promptu scite dicta, quae studio observarat, atque iis cum in familiari sermone, tum in deliberatione, in loco uti noverat. Quae si non sunt prima omnium, contemmenda non sunt, quorum suo tempore usus est. Fuit autem, ubicumque esset, non solum ea humanitate, ut gratus esset, sed prorsus ea suavitate morum, ut a viris elegantibus, quoquo veniret, ipsius consuetudo expeteretur. Ab omnibus autem vitiis adolescentiae et iuventutis adeo remotus, ut aequalium et sodalium nemo de ipso sinistre suspicari potuerit, nedum aliquis enormis naevus in eo deprehensus fuerit, cuiusmodi latere non posiunt, et, si lateant, ostendantur ab invidia. Itaque vir integerrimus, pollens item consilio, disertus, officii plenus, benesicus, a consiliis fuit tribus praestantissimis ducibus patriae, Henrico fortissimo, Iulio pacifico, Henrico Iulio, qui hodie iustitia et clementia his nationibus imperat. Fuit apud illos Otho noster gratiosus, non iniuria, quod tantus vir erat, et in senatu erat frequens, et exsequebatur, si quid, sive domi sive foris, mandaretur, in dicenda sententia, et tuebatur dignitatem principis, nec usquam declinabat a iustitia: ita omnino offendere nullibi poterat, praesertim is, qui quid, ubi, ad quem, quomodo verba facienda a puero didicerat, intelligebat quousque pergendum observantem officii: et ubi nihil obtineas,
ibi sustinendum. Namque cum potentiam ratio non coercet, nun quam id faciet, orationis impetus: imo plaeraque exasperat importunitas. Non sunt ad magnificas legationes obeundas idonei multi in regiis: et alius aliorum usus est in minoribus negotiis, alius aliorum in magnis et necessariis: longinquis et ad exteros reges qui fungeretur, commodior non erat: et, si legati ab exteris regibus longinqui adventiunt, in iis accipiendis valebat, ut vel alius quisquam. Audivi qui a consuetudiene aulicorum in legatione, censuram de ingeniis moribusqueve principum facerent, rectequeve fieri contenderent. Namque etiam prudens villicus, aratore, vinitore, piscatore, omnibus commodis et industriis, utitur: ni faciat, munus suum neque satis intelligere, neque recte obire existimetur. Legatione functum magnifice in Borussiam, cum bono publico in Frisiam, scio. Nam, quae ante duodeviginti annos fuêre, eiusmodi mihi minus explorata sunt, praeter pauca, quae primum huc profectus e Megapoli audivi, et cetera quae vidi. De viro hoc rectissime iudicare poterant doctissimi quique et rerum peritissimi. Erat in eo lepos Atticus, in magna verborum paucitate loquaces forte ipse audiebat patientius: qua de re quis cum illo conferret, ille nihil adferebat, quin pondus haberet: quod est universum prudentis, non minus in repub. quam in rebus privatis: nec ipse ab illo unquam abiit doctiorne dicam, an melior! qui e scriniis sapientiae semper aliquod dictum, uti gemmam pretiosam, ante, vel paucis, vel visam nemini,
depromeret. Id quod mihi evenisse non inficior, non prorsus rudi veterum sapientiae: scio evenisse et aliis, qui cum admiratione, non absque fructu, ab eius latere discederent, paucioribus fateor. Non est enim haec intelligentia multitudinis: nec omnes discernant inter Marsyiae musicam et Apollinis. Forte hac re non offendit neminem, quod opibus minus incumbebat, nec societatem faciebat cum iis, qui non sibi finem hunc esse potissimum ducerent, sed tamen sine eius respectu rem gravem attingendam vix aliquando existimabant. Ille decus maiorum tueri, et non admodum egere, humanae felicitatis esse didicerat, et statuebat. Itaque neque litigabat ipse, et praesse litibus, quamvis praeses iudicii provincialis, non desiderabat: quiqueve in illis rebus, sive solis, sive potissimum omnem vitam egissent, iis nihil talium invidebat: quae ad compositionem qua de re cumque contendentium facerent, neque ignorabat, neque negligebat. Ceterum, qui nullius fortunae aut dignitati officeret, sed multos in utroque nullo suo commodo, iuvaret, quod ipsum primae cuiusdam bonitatis esse nemo negat, ei parcendum non putavit malitiosa inscitia. Referam non insusurratum ab aliis, sed quae primum hospes ipse olim forte audivi, cum de rebus aulicis nescio quis sermo haberetur: in quo viro nihil reprehenderes, eximia diceres omnia, in eo desiderabant, qui de se cognoscendis incogitantiores viderentur. Facile enim invenias quod desideres in quolibet alio. Desiderabant igitur legum cognitionem
ampliorem: etsi tamen ubertatem nemo exhausisse recte, opinor, credetur: nec legum plenissimam cognitionem in quovis senatore flagitari primus ipse contenderim. Namque et aliis alii etiam in hac re praestant, et alii alias causas in manibus habent: et sunt, qui de iure consulatur, et consuluntur, in arduis quibusque negotiis. Adde, quod qui totos dies litibus discernendis non occupatur, idcirco otiosus non est, aut minus inseruit principi, et usibus patriae. Incidimus autem in unam felicitatem harum nationum, cuius inventor et largitor fuit dux Iulius, adiutor et gratulator inprimis Otho. Cum enim in imperio successisset patri Henrico Iulius, recordatus calamitatum, quae non unum iam saeculum duraverant, detestatus bella, et quae sunt in bellis mala, de pace et felicitate suorum populorum omnem cogitationem suscepit, nec minorem sibi laudem peperit pacis studio, quam reges victoriis invenerint. Etenim triumphi non laboribus solum, sed sanguine praeterea constant multorum millium, interdum totorum exercituum, ut hoc modo omnis gloria facile obscuretur, nisi forte populos suos princeps e manibus barbarorum vindicarit: hoc enim unicum est, quo ex animo gaudeat, et cum servatis, iterumqueve beatis triumphet victor, Iulius in pietate et modestia, et litteris ad illas ducentibus a puero educatus, a maioribus non solum partas victorias, sed etiam regia beneficia in privatos ob facta fortia, in populos ob servatam fidem, in urbes ob obaedientiam et quaedam merita contulisse
recordatus, unum fuisse hactenus omissum vidit, quo et omnes suos nec minus exteros etiam longinquos novo verequeve regio beneficio afficeret. Viderat ipse academias plures, earumque dignitatem intelligebat: academiam esse officinam piettis, virtutis, veritatis, omnium ingenuarum artium penuarium. In academia recte eucari, qui patriae in sacris et omnibus ceteris serviant: absque eiusmodi educatione si sit, iacere DEI cultum, maximam partem officii, omnem denique humanitatem. Illi erant tum in aula Guelphica quottidiani sermones: haec sancta consilia capiebantur: videbat princeps hanc regiam munificentiam aeque se decere, ut quemquam principum, quorum exemplis excitari videretur, praesertim cum inferioris conditionis alii et civitates academias condidissent. Neutrum etiam dubitabat, quin et ordinibus provinciae facile probaret hoc institutum, et si requirerentur, ipsi consilio ac re accurrerent, tum quod omnia in publicam salutem tenderent, tum quod non esset angusti animi natio universa Brunsuigensium. Et haec alii praedicabant, et cum primis harum rerum, ut quisquam, intelligens Otho: nec privatim solum, sed etiam provinciae persuadebat hoc et publice expedire et decere maxime. Vir enim iam tum erat, et, quid suaderet, noverat, et qua oratione uteretur, eam habebat in promptu: providebat etiam, quae ad publicum bonum et veram dignitatem sine simulatione referrentur, facile valitura.
HOc initum erat academiae Iuliae, de cuius praestantia et bonitate cum a me non sine causa pluribus locis non minus vere, quam diligenter, dictum sit, hoc loco minus mihi verborum faciendum putarem, nisi, quae ante ad hanc quasi defensionem me impulerat, quorundam iudicii perversitas et animi malitia, eadem earundem calumniarum iteratione me resuscitaret, non ad acuendum calamum, cum in omnibus detester scribendi acerbitatem, sed ad vindicandam innocentiam et ipsum nomen academiae. Nam qui nostrûm aliquos accusant passim clanculum (quod enim neque in os cuiquam ipsi dicunt, neque litteris produnt, id non aperte geri palam est) non nostram solum existimationem graviter laedunt, sed quem statum huius florentissimi gymnasii praedicare et publice et privatim poterant et debebant, vel ob solam rei veritatem, quae in omnibus rebus sacrosancta est, quod in ipsis est, aliquot iam annos minuunt: quod si non nisi per inscitiam facerent, ipsis magis ignoscendum putarem: etsi haec, si ab ea absit etiam malitia, retundenda tamen, et obiurganda, vel quoquo modo compescenda videatur, etiam ab auctoritate prima, cum rationi dicto audiens esse nolit, aut etiam nequeat. Nam si qui prorsus peregrina lingua utatur, eius sententiam nemo nostrum intelligat, ut barbarorum
nemo graece: ita profecto inveterata et obstinata inscitia, quae ratio dictat et promulgat veritas, in animum non recipiet, nedum pensi aliquid habere sinat apud se. Quibus plurimum gratiae debetur, in crimen vocantur. Namque per eos stetisse, sive prorsus factum, ut dilaberetur frequentia iuventutis, et tot annos haec sit apud nos auditorum raritas. Primum falso bonitas ex multitudine aestimatur. Frequentabatur autem haec academia initio, sive ob novitatem, sive ob conditoris beneficentiam, sive ob decantata passim privilegia. Namque haec sequuntur, qui liberiorem vitam aut plus licentiae expetunt, quod est iuvenum fortunatiorum. Tenuiores, qui passim plures sunt, alliciuntur spe commodorum. Ad recentia accurrit undique, nempe spectatum nemo non: quod in unoquoque magnifico aedificio fieri videmus. Quid igitur mirum, sistatim e longinquis etiam locis quanta celebratur frequentia ad Elmum confluxerit? Nec contra mirum, si ut in inundationibus, saepe paruo temporis spatio aquae defluunt, saepe ut exsiccentur etiam valles, sive ex aliis causis, sive ventorum vehementia et perpetuitate fiat: sic vel una quapiam causa, maior etiam, quam hîc fuerit, multitudo dissipetur, nec iidem statim, nec brevi permulti, se eôdem referant. Fuêre autem illae plures ab annis plus minus decem. Aliquoties enim aliae atque aliae morborum species ingruêre, ut quibus vita cara eslet, quae cui animanti non est carissima? eoum alii aufugerent, alii cederent: semper tamen, ut ex vicinia sese ad nos
reciperent aliqui, neque nulli e locis longin quioribus. An non ex aliquot intervallis pestilens contagium? secutum sanguinis profluvium: id visum non aequê terribile, plures abstulit: nulli prorsus familiae pepercit in oppido. A Reno porro tantus belli motus: ut nemo aliunde huc pedem inferret, avocarentur domum alii atque alii. Non nego in ipsa academia orta dissidia, de quibus, quia sublata sunt auctoritate et legitima sententia, scribere mihi nec libet, nec licet: etsi per me ea velim esse orbi notissima, quae tamen etiam absque nostro incommodo cumque bono publico innotuêre pridem in cultissimis orbis Christiani partibus. Dolorem autem animi mei ingentem dissimulare nequeo, quod qui in ipso feruore negotii obmutuerant, si queant, novi aliquid moveant mali: neque quid magis optem, quam ut si bonis partibus studeant, aperiant ipsi sese benevolentia et bonis rationibus: iuro, habituros adversum neminem: me vero sibi obsequentissimum: quanto ego omnibus modestia antestare ab adolescentia studui: neque quid praeter amicitiae leges unquam in quemquam cogitavi, nedum aliquem petulanter aggressus sim. Ad recensionem exterarum calamitatum redeo. Cum per tumultum quinto abhinc anno, vici, arces, oppida, contra leges publicas et iura humanae societatis ab iis vastarentur, qui legitime parere debebant, non inferre magis cuiquam iniuriam, quam nobilis matrona modeste praetereuntem feminam verbo lacessere. Nam libenter urbes, quamvis grandes et potentes, cum
matronis comparo: quas tam illustri nomine de officio et modestia recte commonefieri sentio. Cum, inquam, illa nullo bono consilio magno impetu gererentur, redundatura videbatur in academiam Iuliam calamitas, et parum aberat a nobis exitium Eum metum si quis tum sine causa susceptum aiat, sciat inermes esle Musas, et idicrco formidulosas. De me quid negem? omnia mea qui praeter has aediculas, et aliquot non vulgaris notae libros nihil possideo: hos igitur asportandos alio curavi: neque rei familiaris parvam iacturam feci. Non quaero, quô alii atque alii ierint: qui quam diu domi suae substiterint. Sed vide mihi hic quoque fortunam nostram. Servati sumus divinitus, et qui repente de studiosa iuventute in vicina loca confugerant, una nobiscum plerique se huc receperunt: non item pauciores, qui longius secesserant. Hae videlicet non erant satis magnae causae minuti apud nos adolescentum numeri: sed illi, qui non docerent, quae exterminanda sint, ex quavis academia, quam non nisi veritati ac saluti publicae constitutam velimus. Nam qui sive privatim sive publice aliud. spectant, alienum negotium agunt, nec proprium academiae. Mirentur ipsi etiam illi, si proximam calamitatem silentio praeteream. Erit biennium autumno, quando rebus denuo commotis, tam aegre caepit se hinc movere iuventus: aegre domum revocati a suis parebant: sed quid facerent? copiae in nonnullis amplis urbibus conscriptae terrorem incutiebant omnibus: sub ver, alii vel domum
migrabant, vel quo videretur, neque iam ut redituri, sicut antea. Nobis erat manendum necessario magis, quam deliberato. Quo enim eant columbae, quibus per omnes silvas imminere viderentur accipitres. Tam nobis, quam civibus huius oppidi, denuntiabatur quottidie periculum: et fuisse decretum factum de oppido funditus delendo, et tollendis ad unum omnibus, et statim creditum fuit, et asleveratur hodie. Satis apparet etiamsi solitudo hic sit, in neminem nostri ordinis culpam propterea conferri posse. Videamus porro, quod argumentum praestantiae academiatum certius sit, sive perpetuum, et a quibus hoc convelli atque labefactari credi possit. Namque multitudo adeo non facit ad rem, ut strepitu potius res turbari, quam stabiliri videantur. Immanes enim illae copiae, quae vix etiam apud homines fidem ivenerunt, potius Xerxem everterunt, quam quidquam aliud. Neque tamen me fugit tam levi, futili et falso argumento effecisle plurimum calumniam apud viros non de vulgo, qui eius vim, si adverterent, intelligereprae aliis poterant, nec ipsi aures et animum dare debebant. Neque enim tum deerant, qui et mihi et aliis ex calumniantium ore tale quiddam obicerent, cum negligentiam praeterea docentium affinxissent, qui neque diligentiam suam, neque singularem scientiam probassent. Utar autem in explicando certissimo praestantiae signo, bonitatis nomine, neque hoc nomen nunc ad cetera referam, quae persequeretur, qui certam perfectamqueve academiae constitutionem, mente
conceptam perscriberet. Multa enim sunt, quae unam eandemqueve rem bonam efficiant, unde non est uniusmodi bonitas. Namque et de patronis, et docentium vita, doctrina, moribus, de disciplina ille quaereret et de eorum singulis accurate diceret. Hic igitur bonitatem academiae statuo in hoc, quod omnes inde petunt, aut petere iubentur. Eruditionem dico, cuique in sua disciplina, quin etiam in quibusque artibus liberalibus. An quid a me in hac parte meisqueve familiaribus peccatum est? an non raro ego, et qui mecum faciunt, praestitimus plurimum boni, quantumqueve in unoquoque nostrum fuit? Non querat, ut alii hoc neglexerint, aut nobis adversati fuerint. Necesse est, ut vel inscitiae quis nos insimulet, vel in docendo socordiae. Quod ad scientiam, nemo prodiit, neque quis ausit, qui quae a nobis traduntur, in universum reprehendat. Nam si quis, qua in re allucinetur, nemo illorum quemquam nostrûm monuit: monemus vel quisque sese, vel nos mutuo, vel consilium emendationemqueve a sriptoribus petimus: quod alii si sequerentur, nobiscum sentirent, neque a novitiis penderent, neque suis opinionibus inhaererent: sed hi neque alios audire, neque legere velint, neque ad veri investigationem animum applicent, et sint, qui ne quidem hoc opus esle arbitrentur. Sed forte quos hoc male habeat, quod bene meritos, et bene merentes nominatim praedico. Hic igitur nominabo neminem, referam quae litterae, quo modo apud nos tradantur: unde bonitas academiae Iuliae magis elucescat, et, quae
praedicavi scriptis, ita sese habere, neque me cum aliqua causa reprehendi, appareat. Initio qui docerent, advenere ex illustri ludo, qui ibi erant: accersiti et alii, ut reperiebantur, tum praestantes, tum mediocres. Sic enim sunt initia omnium rerum, etiam imperiorum. Quare in illo forte nihil, aut non admodum erratum fuerit: sicutneque in aliis pluribus, quae cuiusmodi essent, dies docuit: prout nos in omnibus rebus, in omni vita docet dies. Hoc agebatur, quod minime erat negligendum, ut nemo in docendo videretur negligens: cui rei poene satisfacere videretur sola assiduitas. Hoc autem secus se habet. Namque si hac opus est, muto profecto magis antegressa meditatio: multo maxime vel ipsa scientia, vel huius ex aliis dextra comparatio. Cum ita ferverent publica auditoria, etiam privatim coeptum est doceri: non ita insanio, ut hoc falsum fuisse dixerim. Rectissime fieret, si vel pares essent publicis doctoribus, vel satis ipsi eruditi ad erudiendos minores vel aequales. Credo neque fuisle nonnullas: neque hoc in dubium voco, cum e pluribus locis alii aliunde advenirent. Cum quae publice docerentur, esset praescriptum legibus, quidam privatim docentium diversa introducebant. Accurrerant enim e ludis puerilibus adolescentuli, persuasione qua dam novae sapientiae a suis magistris fascinati. Hoc ita se habere, aiunt illi quoque, qui neque in hoc genere probant sectatores veterum, et nourarum opinionum satores in manibus gerunt, quando gloriantur, tum temporis, et illa ratione, floruisle
Iuliam. Eam autem infantiae suisse proximam, paulo adolescentior nemo negat hodie. Hoc autem vero verbo neque improbantur prima omnia: neque vero etiam extenuantur, sed vel laudantur, vel censentur in mediocribus, nedum, ut calumnia dicit, viros doctos oratione contumelia afficiamus. Forsan in proclivi sit, pro illis, extraordinariis et voluntariis magistris loqui: mihi autem difficile non est, diluere bonis rationibus, quod vix aliqua veri similitudine dicatur. Fuisse illud silentio probatum, a publicis doctoribus, quod potuerit inhiberi, debuisse etiam, largiar: neque tamen id mihi sumam, ut in omissa declamitem: quin habeo, quod loquar pro hac incuria. Erat initio in studio sapientiae non nisi uni demandata principis peripateticrum interpretatio. Hic autem qui tamen officium suum faceret, ad contendendum se non paraverat, cum quod non minus quietis amans, atque ipse sum, tum quod in certamine acri solus desertusqueve videretur. Etenim haec animadversio non set tradentium mathemata, nec docentium linguas, nec interpretantium poetas aut historias. Quod egerat a principio academiae conditor, ut plures accerseret, quo in omnibus rectius erudiretur iuventus, id postquam ille inter mortales vivere desiit, tanti beneficii conservato minime reliquit. Nec aliud ominari quisquam de Henrico Iulio poterat, cui iam clavum huius Argus pater nomine tradiderat, ipse dum spirabat, manu dirigebat, filio omni genere litterarum excultissimo.
Advenimus accintu hius herois plures, nec aetate, nec, opinor, doctrina inferiores, qui una cum aliis academicum negotium gereremus. Tum vero tantus error amplius neque latere, et, si non latebat, neque dissimulari potuit, neque debuit: et qui tum inscitiam ultro compescerent, recte incidisse nervos sapientiae dicerentur, sive barbariae. Haec enim illa est. Etenim quin inscitia barbariae radix sit nemo negat. Illud autem uti recte dici potuit, ita nec illo verbo quemquam laesum bonorum, dixerit intelligens. Calumnia autem est, arrepta occasione, etiam optima quaeque pessime interpretari, idqueve ex ipsa arte inscitiae, ubi neque quidquam causis connectas, neque ratione aliquid concludas. Malitia autem imperitiae non minus, etsi hanc malitiae non arguimus, facile quiduis persuadet. Auctoritate vero etiam decretum fuit publica, ut nihil hic quisquam novaret, aut verteribus legibus adversarium docere auderet: tamen etiam data copia in arenam publice descendendi, sive, si quis se singulare quippiam et visu dignum in academicum mercatum advehere crederet, aut gloriaretur, merces suas exponendi. Praesto erat tum ipse princeps, et designati ephori, inque his primus Otho Homius, et harum rerum constituendarum intelligentissimus omnium, unde ego primum dico, ante quem sederet hac in re nemo praestantior alius. Consideret mihi lector calumniae malitiam, atque ipse aestimet, vilior ne in ulla disciplina facta sit ex illo tempore academia. Ego emendatam, et plerisque pluribus perfectam aio ex quo
Henricus Iulius imperavit: cui quam curae semper fuerit publica salus et conservatio studiorum sapientiae, hoc magis a nobis praedicabitur, quô pluribus calumniis a malitia tantus etiam princeps proscinditur, tum hac ipsa de causa magni momenti, ut iudicant, qui hoc negotium de recta educatione ad vitae cultum intelligunt, tum ob aliam longe gravissimam, iamque orbi notam, in qua praeter dignitatem, quam in imperio obtinet, et salutem suorum nihil quaesivisse, nemo dubitat omnium, qui ipsi non mulos etiam dies familiaris fuerit. Ita namque princeps ille bonus, et integer, et illorum, qui alia prae se ferunt, et alia moliuntur, dissimilimus. Verum non digrediar ab instituto longius. Non solum, quod erat hîc boni constitutum, conservatum a nobis fuit, sed auctiora florere coeperunt omnia, ut hoc incrementum academiae atque maturitas recte dicatur. Ab hoc autem, quod dixi, incremento primum in linguarum explictatione nihil desiderari potuit: cum multa quoque eruditiora scripta hic interea publicata sint: nec mirum, cum iuventutem ad veterum lectionem perduxerimus, qui hîc in tanta frequentia in paucorum erant manibus: nihil item in mathematicis, quin et astronomica, et geographica adolescentuli, quando volunt, accipiunt, vel privatim, si proponantur graviora publice: fuit ars dicendi tradita ex Tullio, et recte sane: sed erant novitii alterius familiae, qui passim in angulis artem dicendi nobilissimam corrumperent, et mutilarent, loquacitatem quandam anilem venditantes pro
eloquentia: neque nunc alii praetermittuntur, et explicatur ille, cuius praeceptis se confirmavit ipse Tullius. Poetae autem non minus ipsi Graeci, quam Latini sunt in manibus adolescentum. Iam si quis mihi irascatur, qui academiae gratuler de ratiocinandi scientia, an non ostendit ille malitiam suam, et animi invidentiam? Namque hoc adolescentuli non negant, se in tempore ea discere, et in iis exerceri mature, quae ante non intellecta, nedum a quîquam explicata, aliquando ne quidem verbo tacta fuerunt. Quis primas et secundas intentiones definierat, syllogismum insinitum protulerat, demonstrationem eruerat? Ego eum auream rationis regulam semper praedicem, et unicuique in quocumque genere veritatis studioso neceslariam censeam: cum filo, quamvis fabuloso, Ariadnes, qui ratiocinandi artem comparant, ad rem ipsam commode alludere puto: quod qui temere labyrinthum ingrederentur, absque dubio perirent. Qui hanc fabulam primus excogitavit, forte sapientiae regulam nobis proposuit, quam qui nesciret, aut non usurparet, erraturus in perpetuum videretur, nedum perventurus ad umbram veritatis. Porro natura rerum, etsi, ut insinita, ita inperuestigabilis est, nisi, cui huius auctor ipsius adyta resignarit, qui eam solus pernovit, eiusdem conditor, tamen quae ipsius ratione penetrantur, inter homines doctos et quaeruntur et explicantur, et nova investigantur quottidie: unde nata est et confirmatur scientia, et porro ab ingeniis augetur: eaqueve confirmatur
cum ipsis rationibus, tum effectu. Nam qua medici mirifica agunt, cuius tamen se scrutatores et discipulos et ministros profitentur, ea a re ipsa dicta physica, hîc coepta explicari ex Aristotele et in hunc diem vere, plane disertequeve iuventuti traditur, tum ob mentis expolitionem, tum ob artem illam salutarem generi mortalium, cuius fundamenta iacit. Primae autem philosophiae quis antehac meminerat? cuius etiam, neque dum visae, nomen erant qui aversarentur: sine qua tamen confusa manent omnia, determinatur nihil: prima videlicet ac certissima lux infusa humanis mentibus a conditore, inscitiae abolitrix. Inscitia autem praesertim illa affectata nihil detestabilius, a priscis passim proditum est: neque neget, qui se hominem natum gaudeat. Illustratam praeterea magis alteram philosophiae partem, quae vitae humanae rationes omnes investigat, relata ad actiones humanas, et dicta politikh\, non minus apalam est: neque a me multis praedicari debet, in quo ipse potissimum et plurimum laboravi. Haec autem ita se habere omnia, tum auditores grati, tum nostrae lucubrationes testantur, de quarum veritate multo etiam magis, quam, quod ad sermonem, puritate gloriari nobis absque iactantia licere arbitror. Vera enim investigamus, et perscribimus: quae tentare forte, evertere calumniantium nemo potest. Vilitatem autem, imo pravitatem illius personatae sapientiae suspicari licet, quod ubi nata est, inde prorsus exulat: quod Hispania et Italia procul aspectam exclusere in
perpetuum: quod in academia tum nulla locum certum invenit, ac ne quidem in ludis puerilibus non negligenter institutis: quod recte in prima aetate educati in litteris, eius etiam umbram fugiunt: quod e faucibus illius erepti, sibi primae, idqueve nobilissimum aetatis tempus periisse et saepe deplorant, et simul graviter indignantur: cumqueve gerras plus quam Siculas, cum ipsitoto animo detestentur, tum refutant ceteris quoque et acrius et luculentius. Nam ut quaeque illius membra rationibus confixa iaceant, accipere in auditoriis, legere in doctorum scriptis licet, qui hanc molestiam propter iuventutem in se susceperunt. Plaerique enim derident, uti fatuam: quae tamen ut furia, abigit et deterret saepe ingeniosos, ne vel ipsi emergant, vel magno usui esse queant patriae. Non solum enim non ascedunt, quô poterant, sed falsis opinionibus imbuti, falsam vitae rationem veriori anteferunt. Ita enim fieri solet, ut ubi veritas laborat, ibi actiones ad opiniones accommodentur, quas veris sententiis atque disciplinis informari oportebat. Non est necesse, ut de facultatibus, ut in scholis nominari, longi temporis usus obtinuit, ordinum pragmatikwte/rwn sigillatim dicam, cum res clara sit: nec etiam earum Cl. doctores meo silentio se contumelia affectos querentur. Mihi causa fuit, ut in reliquis uberior, sive totus fuerim, quod doctrinarum, de quibus dixi, interpretes aliqui vapulamus a calumnia, etsi ceteris disciplinis praesidio venimus, earum fundamenta iacimus, excepta prima caelitus revelata, cui multis
modis litterae, quarum genera recensui, inserviunt, sicut et cetera humana, ut suspicor, omnia. In quo cum sedulo omni vita laboraverim, inii apud bonos gratiam, offendi apud alios. Contra illos semper sensi, qui neque ordine, neque solide ferunt erudiri ingeniosam adolescentiam, sed vel ad sacras litteras, vel ad legum studium, rapiunt admodum rudes iuvenes, ut illi sacris praesint, hi in foro litigent, non solum ante doctrinam aliquam, sed aetatis etiam maturitatem, neque ecclesiae neque rei pub. bono. An odio vero propterea videmur digni, qui sumus huius sententiae? contra honorandi videantur, qui secus palam suadent? alii quaecumque probando et bonis consiliis obsistendo rem litterariam, si diis placet, pulchre stabiliunt: nos minuemus academiam fungendo officio praeclare, et recta consulendo. Ob haec studia erga iuventutem, et merita erga patriam, ex quo tempore adveni, displiceo aliis, qui non meritis, sed violentia primi esse volunt. Dignitatis autem, si qui illud est, sibi hinc inde nescio quid corrogant calumniis: neque non praeterea mihi et aliis bonis viris ab annis aliquot sine vera causa affingunt partium studia, ipsi factiosi: denique familiares meos contumeliose de nomine meo appellant, qui mecum summa diligentia in studium veritatis et bonum academiae incumbunt. Re autem ipsa diluitur altera calumnia. Nam negligentiae rei agi non possunt, ex quorum auditoriis alii atque alii doctissimi viri prodeant. Satis ostensum arbitror hoc primum, et academiam Iuliam bonitate
vicinarum nulli cedere, sive nos disciplinarum praestantiae auctores dicas, sive conservatores, immerito clanculum exagitari calumniantium contumeliis. Non quidem magno mihi solatio est, sed frangit tamen nonnihil iustam indignationem meam: fortem militem non esse eum, qui ab hostibus ictus ipse nullos senserit, ut est apud Thebanum poetam. Velim nobis iniquos deterreat, quod iisdem poene verbis, variante plurimum sententia, ait Aeschylus: qui quod mali fecerit alteri, par ipsi ab alio relatum iri. Male enim audiet, quisquis innocentiae maledixerit. Ceterum, ut petita longioris digressionis venia, ad superiora redeam, dux Iulius conditor, imo pater est academiae Iuliae: Henricus Iulius nutritor et defensor eiusdem. Hoc patrocinio eo magis nobis opus est, quo miseriae plus illa pertulit, et superavit hactenus: quando vero manet in nonnuliis se dulitas, et in omni genere disciplinarum studium, florebit academia Iulia: quod ut perpetuum sit, Deum precor: nec futurum dubito. Veritatis enim cultores respiciet iustitia: nec maiorem esse barbariae vim, aequum est, quam sit sapientiae. Qui boni aliquid in eam, quisque pro viribus, conferunt, et ipsi participes erunt boni. Fecit hic Otho Hoimius, quod equitem nobilem, quod virum consiliis praestantem, et amantem patriae decebat. Sciebat idem, quibus potissimum niteretur academia, quid cuique deberetur. Sensit enim ab initio, ubi philosophia frigeret, aut ulla eius pargium, aut negligerentur alia necessaria omnibus
disciplinis adminicula; cetera quamvis splendida et summe in vita necessaria academiae dignitatem non tueri, neque sustmere posse, ipsaque paullatim deficere et collabi, illis quasi fundamentis subrutis. Querebamur, obvios quosque ad illa rapi, neque praestantibus satis propositum praemii. Utrumque concessimus: neutrum facile emendatum\ iri vidimus. Neque tamen non apud nos ab initio inventi, atque acciti postea alii atque alii, qui in quoque genere scientiae, docendi ratione et diligentia ita erudierint auditores, ut in quibusque academiis cum laude doceant, et erudite refellant sciolorum greges. Satis dictum puto, quid, sive legationem obiret, sive in senatu sententiam diceret, praestiterit viro dignum, quem principe loco civitatem gubernare posle arbitramut, et quis in consuetudine hominum fuerit. Nemo puto requiret, ut rem familiarem rexerit. Neque enim hanc artem nesciat, qui civitati prae esse valeat, sed ad hanc rem otii vix aliquid est, neque rei publicae gubernatoribus, neque serio studia doctrinae colentibus. Sincerus enim scientiae aut patriae amor alias occupationes profunde in animum non intromittit. Sic ego de utroque statuo, et statuendum censeo. Ille igitur rem familiarem, etiam quam ruri habebat, uxoris prudentiae et industriae committebat omnem: in unam tot liberorum educationem simul intentus maxime, quae ipsa quoque spectat salutem publicam. Filiam educabat mater: cum suscepisset filios plures, omnes litteris erudiri volebat pater, idqueve sumptu suo, ut paedagogos
ipsis daret, quos vellet. Cur eorum neminem a)paidagw/ghton in aulam mitteret, multis principibus notus et carus, hoc habebat causae, ne contraria consuetudine contrarios mores imbiberent. Ubi, inquit, in pietate et modestia se confirmarint, et mihi videbitur, faciam eorum cuique potestatem, ut, quae velint, studia colant, et quô velint sese conferant: neque eos sinam abire longius ante, quam Latine eorum quisque noverit. In hoc et sinondum est, inquit, vis sapientiae: tamen Latinae linguae non rudis in veritatis \et virtutis vestibulo firmius constitutus videatur: quoquô sese qui referant, sive perseverent in litteris, sive eant militatum, sive frequentent regias, sive rem familiarem colant. Haec ille familiariter multo plenius explicabat, suaviter ridens super consiliis parciorum, qui compendiis studendum, gratias in tempore aucupandas contenderent: non autem cogitarent, quanto cum valetudinis, morum, interdum non minus vitae, quam fortunarum periculo eiusimodi rationes ineantur. Felicitas (fateor) non pendet ab arbitrio cuiusque: quae ad felicitatem ducunt, sunt quodammodo in potestate hominum. Quod de filiis statuit, obtinuit. Namque et Latine sciunt, et quidem ulterius progressi, sex eorum modo aulas principum colunt, cum laude modestiae, sobrietatis, animi moderationis, officii, industriae: minimus natu etiamnum apud nos in litteris vivit, et iubetur a nobis fratrum vestigiis insistere, nec ipse praeceptorum patris est immemor. Ita praeclare de Othone Hoimio
multos iam annos sensi, ut hîc praedico: neque me vel imperitiae, vel inscitiae, vel invidiae iudicia movent: utinam regiarum principes, et ipsi reges, de talibus, tantisqueve viris recte sentiant, et hos ipsos potius audiant, qui patriam amant, et civium salutem quaerunt, quam qui nec honoribus, nec opibus unquam satiantur., Hanc alteram politeus1ome/nou partem, sive potius appendicem perscripsi autumno, 1607.
FINIS.