SPem tibi plenioris epistolae, et quidem de meis verbis fecerat, quam ipse ferret, Christianus Bellinus, frater tuus. Nec vero ille rectâ ad vos profectus fuit: et mihi ab eo tempore alia ex aliis obiecta fuerunt, ut fasciculum Lipsiam non miserim, ut inter nos convenerat, quô cum nec ipse tum veniret, a me minus erratum iudico. Praecipue autem cum quaedam de nobilitate, ab hoc saeculo, et nostris
moribus non aliena, meditatus fuissem, mensem et amplius contrivi in lucubratiuncula, cum interea tamen aliae atque aliae curae me interpellarent, modo valetudinis, modo rei familiaris, modo controversiae, in quam aliena aetate detrusus sum, donec pensum illud absolvi, partim quemadmodum faciendum mihi visum fuit, partim ut potui. Nec enim habui in animo perfectum aliquod opus, sed eiusmodi, quo de re pervulgata, nec aequis tamen omnium iudiciis expensa, lectoris a veritate non aberrantis, iudicium informarem: in quo non mirabor, si plusculum desiderabunt doctiores, cum nec satis ipse mihi faciam. Vides morae meae causas: quin iam omnem illam removeo, ne inter eos referar, qui, ugi creditores inani spe diu deluserint, tandem infelices bonis cedere necesse habent. Neque tamen admodum solvendo sum: verum quia in promittendo facilis fui, in praestando non esse nullus debeo. Quod si minus praestitero, quam velis aut debeam, facilius mihi ignosces, quod iacturae nihil feceris. Quibus enim ipse abundas, quid ea ab alio admodum exspectes? Nam et eadem didicisti a puero, et in iis quae ad vitam pertinent, et quidem in gravissimis negotiis cum laude versatus es, et, si quorum egere te intelligas, ex iis fontibus, ex quibus non hauserimus, tuapte opera haurire cum voluptate possis. Habuisti enim, et habere te quottidie in manibus audio, tum recentiorum monumenta, qui aliquid de institutione et officio principis et de universa republica scripserunt, tum sacras litteras, tum poetarum
principem, qui omnibus saeculis magister virtutum et informator heroum habitus fuit, tum divinum Platonem, disertissimum Isocratem, acutissimum Aristotelem, mellitissimum Xenophontem, redundantem consilio Senecam, sapientissimum Themistium, philosophum vita et imperio Antoninum, gravissimum Plutarchum, aurei oris Dionem et horum similes, tum historiam universi orbis omnium saeculorum, denique matrem sapientiae, quae divinae mentis decreta in iis omnibus sui studiosis recludit. Ea cuncta cum tibi in promptu sint, necessarium super hac re scribendi argumentum nullum mihi relictum iudico, nisi vel Ducem tuum mihi ad te praedicare libeat, qui de filii educatione curam ita prudenter susceperit, aut tibi gratuler, cui haec provincia delata sit, aut Principi, cuius educatio a tuo potissimum nutu pendeat, aut isti populo, qui aliquando istis bonis, quae nunc vestro studio publicae potissimum utilitati comparantur, aliquando perfruetur. Sed potissimum de Duce loquar, cuius in virtutibus primis hanc ponendam censeo, quae nec ipsa tamen una est. Etenim eodem studio et de praestantia filiii cogitat, et felicitatem suae proinciae sancit, et stabilit, simul optimi patris et optimi principis officium faciens. Cum autem liberis parentes secundum Deum et vitam donent, et alimenta proaebeant, cumque his patrimonium qui fortunatiores; nihil tamen tertio beneficio reperiemus maius et nobilius, quae est recta ad vitam educatio, in pietate consistens et virtute, et si quae sunt
praeterea dotes animi. Magnum enim putatur hunc aerem haurire, solem et caelum, quaeque in eo continentur, oculis intueri: quantilla tamen hac et quam caduca sunt omnia, destituta suis adminiculis? Aut enim occidunt repente, quasi orta numquam fuerint, aut contabescunt in mediis calamitatibus. Iam si cui praeter nutritionem commodam et necessariam obveniant cetera cuncta fortunae bona incredibili cum copia, quô ea plura, quô maiora erunt, cum non minus ad extremam calamitatem, quam ad summam felicitatem valeant, hoc ille magis tota vita periclitabitur, nisi mature ipsi subveniatur, hoc est ad vitae hominum cultum educetur. Sane vero plaerisque parentibus hac de re non nulla opinio quasi quoddam somnium in mente oberrat, et adeo incerta, ut pauci id ipsum cogitare videantur etiam cum cogitant: sed pauci admodum hoc negotium recte intelligunt, paucissimi hoc potissimo parentum officio dextre perfunguntur, nec nisi, qui vel ipsi a pueris recte educati fuerunt, vel quantopere in se educandis aberratum sit, aliquando animadverterunt: atque haud scio, utri in educatione liberorum diligentiores et acriores futuri sint, de quo quis in otio rectius dispiciat. Priscos heroas huic studio maxime semper incubuisse, non solum ex poetis, sed ex varia quoque historia accepimus: et inter ipsos exstiterunt, qui hoc profiterentur, et egregie praestiterint: nec ignotum est super hac re celebratum studium, fides et industria chironis in monte Pelio: de quo ad tescribere pluribus non
attinet, nec alioquin opus esse censeam, quod ab eo tempore non solum principes Graeciae, sed fortunatissimi quique deinceps in regionibus non barbaris, et cumprimis reges, filios ad humanitatem et imperium educaverunt. Nec vero aut maiorum saeculo aut nostro hanc eximiam laudem derogabimus: quin hodie Christiani orbis principes de filiorum educatione maiore cura agunt, quam unquam ab hominum memoria factum fuisse existimem: nec etiam vulgarem in modum instituiter, sed ut plurimum simul in litteris et liberalibus disciplinis, quae eaedem sunt regiae, aut certe hae illas consequuntur. Utinam qui divinum illud spatium aliquando ingrediuntur, in eo tamdiu perseverent, donec cursus sui rationem intelligant, et metam ante oculos videant! Quod autem Dux vester cum ceteris prin cipibus de filii educatione idem consilium capit, regium profecto factum: nec minimam ille laudem meretur, qui quam omnes et ipse assequitur; maiorem etiam ceteris, qui et negotii cuiusque rectam rationem tenet, et in rebus utitur praestantissimo quoque et integerrimo, in quorum neutro istic aberrari animadvertimus. De te ad te loquar parcius, nec ullo modo incurram in pudorem tuum: qui nisi et moribus optimis, et doctrina eximia, et tanto usu rerum esses praeditus, non te procul investigatum, accersivisset de filii suorumqueve populorum salute diligenter cogitans princeps. Optimam autem educationis formam partim designabit ipse pater, cum et ipse isto imperio res dignas gerat et summa cum
laude praesit reip, partim utatur doctissimorum peritissimorumque hominum consilio, quos in academia et in aula multos habere perhibetur. Neque tamen quicquam omnium te fugit, quae ad istud officium per quam in honoratissimis primarium pertinent, dumque eo sedulo fungêris, in singulis animadvertes, et quodque administrabis, ad quem modum omnium facto opus erit: ipsa etiam cura Phoenice non inferior eris, prudentia et dexteritate multo superior. Quo nomine, tempus erit, quando aliquis pluribus gratulabitur disciplinae tuae alumno, et ipse modo faciam, si velim esse longior, cum nobis familiares indolem Principis tui heroicam mirifice praedicent. Tibi autem gratulabor, nec longa oratione, nec de iis, quae vulgus admiratur et in primis numerat et prae cunctis in ore habet. Neque temen non fateor, magna quodam modo haec esse, gratiam Principis, utilitates privatas, honorem primarium, splendorem vitae, et quae sunt horum similia: quae ut vulgus amplificat, mihi sane extenuare facile sit, quae tamen relinquo: certo etiam scio, te, quaecumque eiusmodi sunt, non ponere nisi in caducis, quae si non e manibus dimittas ob vitae cultum necessarium, tamen nequaquam iis quae extra te sunt, neque a te proficiscuntur, nitendum viro sapienti censeas. Eo igitur nomine tibi gratulor, quod cum ad publicam utilitatem, ex quo in arenam ex umbra negotiorum prodieras, te totum pridem contuleris, iam nactus es summam commoditatem non solum de isto Principe, sed de quamplurimis in
futurum quoque bene merendi: hoc enim est, quo maxime nos homines esse aut virtute praeditos ostendimus. Ab hac enim nisi fructus redundet in alios, non res ipsa, sed quasi quaedam umbra sive potius simulatio fuisse videatur, nec multum absit a ioculatorum artificiis, qui oculis nostris species quasdam mirificas obiciunt, cum rerum prorsus nihil videas. Hoc igitur tuum quidem decus est, sed aliorum commodum: etsi natura efficit, ut qui talia designet, fortunae quoque bona maximam partem in manu habeat, aut iis potiri, quum velit, et quoad velit possit: volet autem quousque ex dignitate sua erit et cum mortalium nullius incommodo. Nec enim aliud permittunt decreta sapientiae quibus se obstrinxit virtus. Sed cum, quae eius generis sunt, me missurum dixerim, de uno tuo commodo non possum non tibi quoque gratulari, ex quo te plurimum solidae voluptatis capere non debitem. In ista enim conversione rerum, quid tibi evenerit optatius hoc ad quas velis litteras reditu, et summa occasione te demergendi profundius in ipsa studia sapientiae? E medio enim cursu iuvenis admodum ex academiis et peregrinationibus in aulam abreptus, et actus per negotiorum multitudinem et perpetuos regiarum strepitus, ad lectiones respicere et ad disputationes redire numquam potueris, aut non quoties et quemadmodum desideraveris. Etsi enim a neutro studio in universum cessat, qui negotia gerit, quod et ad multa respicere et em multis quaerere quottidie necesse habet: tamen per
occupationes neque lectioni, quantum velit temporis, neque meditationi, impendere potest, nedum omnes ingenii nervos illô intendere. Laetari video viros politicos, si pauculas horas, interdum unum diem surripiant, quo se vel oblectent, quod iis tales deliciae cumprimis sapiunt, quarum usum in vita praecipuum experiuntur, vel confirment, quod et ex praeceptis et similibus multa rectius diiudicent et eruant, quod in tanta multitudine et varietate rerum aliis atque aliis consiliis et subinde novis sibi opus esse intelligant. Te vero, quod cum desiderio ad musas revertaris, qua diligentia in omni genere optimarum disciplinarum iam verseris, videre mihi videor, ut dies noctesque sis in studiis sapientiae, ac prae illis ceterarum rerum omnium, quae imperitae multitudinis oculos et animos felicium perstringunt, adeoque tuimet ipsius obliviscaris, quamquam de se maxime cogitat, qui quod potissimum est, sibi curae habet, idqueve perficit, et animum sive se ipsum, quoad homo potest, beat. Cum enim partes istius muneris explevisti, immo dum hoc ipsum agis; simul urges, quod dixi maxime. Nam haec optime convenire mihi videntur. Quando enim istud agis, hoc simul praestas, qua gratia cetera cognoscis: et una parte studio doctrinae occupatus, primum omnium illo respicis, ubi primus tibi eius et praesentissimus usus sit. Idem vero cogitas, ut aliquando ad negotia reversus, non paullo instructior, non solum illa cum laude feliciter, ut ante abs te factum fuit, expedias, sed salutem communi patriae, ubi maxime opus est,
feras. Si enim nemo futuras tempestates praevideat, quae obversantur hodie etiam non imperitissimorum hominum oculis; ea certe est rerum humanarum conditio, ut summa etiam felicitate, nec ullo publico metu, ad omnem fortunam parare nos et munire debeamus. Hinc illud decantatum ab omnibus: summa pace meditanda et invenienda, quibus bello aut quovis metu opus sit. Quod si enim tuti simus, et in perpetuum futuri videamur ab omni externa hostium iniuria, quis ab intestini mali metu ullum imperium aut remp. liberet? Recte igitur, qui ab adolescentia sibi primum perne cessarias litteras, nonnullam virtutem, aliquid consilii et disertam orationem comparant: recte adultiores, qui non solum haec retinent et usurpant, sed confirmant absolvuntque singula, quousque cuilibet liceat assequi per ingenium, et multis sive cunctis partibus ita augent, ut si qua desiderentur, in ipsis tamen nec voluntas desideretur, nec studium: rectissime senes, qui in acie civili stationem non deserunt, et negotia prima gerunt et difficillima, etiamsi plurima et faciliora concedunt validioribus. Etenim et ratione et rebus longa aetate probe eruditi et abunde instructi, vel consiliis praesto sunt patriae, ut vel inter arma Nestor, vel praeceptis salutaribus, ut senio iam confectus et civium suorum vicem dolens, Solon. Non autem ego te recenseo in paucis, qui quasi civili consuetudine renuntiata, vitae contemplatrici, hoc est investigationi rerum et causarum se totos deuoverunt: sed in alteris, qui cum hoc ipsum haudquaquam
negligunt, sed vitae et cultui privatim et publicc principeloco serviunt. Sic enim natus es, sic educatus, ita aetatis florem egisti, ut abesse nec velis â rep., neque forte possis: quod in quibus plurimi fuimus ab adolescentia, ea ne velimus quidem relinquere, et vel renitentes in eadem relabamur: nec debeas te subducere utilitati publicae. Namque et ordo equester destinatus est reip., et patriae tui te magis, quam tibi educarunt, et non imparatus in vitae theatro apparuisti iuvenis, et omnia conquiris, quae in id genus strenuo athletha requiruntur. Non igitur neque a dignitate tua discedes, neque frustra longi temporis labores posueris, ut de sumptu nihil dicam, cum in hoc genere pecuniae iactura in minimis ponenda videatur, nec dabis locum tali loco indignis, quem tueri nec velint nec cogitent. Nec enim nova est, sed vetus a memoria hominum querela, plaerosque contendere ad remp. rebus turbandis, quam stabilien dis aptiores, non ob proprias, sed alienas causas, quod honores ipsi et divitias sibi quaerunt, quia fugerent remp. et quicquid in ea est molestiarum, nisi ambitione stimularentur et avaritia.
IAm si hic sim longior, cohortationem scribere, aut praecepta dictare videar, quorum ad te neque his neque illa opus. Nec enim te fugit quae tuae partes sint, et ultro facis omnia, quae
ex usu Principis et ex re tua sint maxime, quibus nominibus tibi gratulatum veni. In hoc autem verbosior fui, vel hanc ob causam, quod breves litteras non exspectabas: sed in aliam sententiam, inquies. Namque ita etiam me fidem tibi obstrinxisse putes, ut scriberem de educatione principis aliquid, in quo non sine causa tergiversor. Quid enim mihi in mentem veniat, quin vel ipse pernoris, vel aliunde possis petere, cum in medio sint monumenta veterum et recentium scriptorum optimae notae? Tamen ne tibi nihil facere, nec prorsus asymbolos videar, dicam de uno atque altero, quae quidem non a nemine animadversa sint, nec, quod meminerim, reprehensa tamen, credo, quod qui conetur, laterem, ut dicitur, lavet, et se deridendum propinet aulis et splendidae vitae sectatoribus, Nam quae inveterata sunt omnium fere saeculorum consuetudine, quae praesertim in sensus incurrant, et cupiditatibus tam principum, quam populi, respondeant, non pro lege valeant? cum leges optimae et santctissimae saepe violentur: saepe plus quam legis vim habent: quin si altas radices egerunt, nec ulla vi evelli, nec arte aliquando labefactari possint. Nec vero intelligere quae in vita et regiis gerantur aliquis in otio existimetur, ne dum censura hominis docti locum habeat: habeat autem? cum qui e scholis quottidie prodeunt plaerique aularum opiniones et vitam sequantur, saepe etiam magis, quam qui in illo splendore nati educatiqueve sint. Quid de academicis iudicent rationum academicarum
ignari, nihil nunc ad nos: neque iis persuaseris, ut vel de nobis, vel de rebus recte sentiant. Non est unum academicorum genus: et verum hic est, quod a Graecis celebratur: polloi\ men narqhkofo/roi, pau=roi de/te ba/kxoi. Numeremus tamen in academicis, quos vulgus: primum quotquot quoquo ingenio litteris quocumque modo tincti sunt, Hin nihilo magis, quae sensibus subiecta sunt, quam quae ratione pervestigantur, intelligunt, et vix eum locum inter nos tuentur, quem in castris calones. Tamen ex iis, si qui a pueritia in primis elementis fideliter erudiuntur, et de se modeste sentiunt, iniquus sit, qui aliquid illis bonae gratiae deberi neget: sin qui, ut passim oriuntur multi, sibi censoriam auctoritatem in sapientiam et virtutem sumant, eodem erunt in academiis, quo loco sunt in vita civili Thersites sive Spartacus. Veniunt vero ad nos alii, quemadmodum ad Socratem se conferebat Alcibiades. Hic enim adolescens viro sapienti operam dare constituerat, ut in rep. primum locum teneret, et in patria quamplurimum valeret: sed ab eo se statim avellit, postquam ex eius consuetudine, quod ipse potissimum sectaretur, se consecuturum desperavit. Socrates enim adolescentes ab otio et voluptatibus, cives ab avaritia et ambitione deterrebat, invitabat omnes ad humanitatem et modestiam. Ad eundem modum et academias nonnulli frequentant, non ut scientia et virtute abundantiores, hoc est, meliores ad suos redeant, quod nec ipsis neque ipsorum parentibus in mentem venit, aut saltem hoc serio non cogitarunt, sed ut eas
quamprimum sibi artes comparent, quibus honores et opes parari existimantur. Hi si praeterea nihil consequuntur, quam ea, quorum gratia accesserant, nihil mirum. Nec igitur mirum, si et ipsi de rebus, quarum vim et naturam cognoscere non laborarint, perperam indicent: minus mirum, si talium iudicia apud neminem aliquid ponderis habeant, quae nos etiam ne flocci quidem aestimanda censeamus. Res autem ipsa docet, eorum nonnullos aliquo usu rerum tandem erudiri et in plaerisque corrigi, ut deinceps et ipsi recte sentiant, et cum sapientiae magistros in pretio, tum sapientum monumenta in manibus habeant. Cum his non numero, nec nostri ordinis dici velint, qui spatiis academicis egressi, opinionibus, animo, moribus, cunctisque vitae institutis populo se in universum ita accommodant, ut quas sani quoque reges in deliciis et honore habent, musas in rebus contemptissimis recenseant. Iam igitur perveni ad sinceros merosque disciplinarum liberalium cultores, quos faciam trium generum, ut quod volo, paulo plenius exponam. Et enim olim exstitere et sunt hodie alicubi, vel quos fortunae conditio vel leges a civilibus negotiis segregant, vel qui se totos abdunt in contemplationem naturae rerum, ut sibi non aliis vivere videantur: a quibus non nihil boni in communem hominum consuetudinem redundare existimem. In hos debacchari impune possit Callicles ille in Gorgia Platonis. Nec enim eorum alicui curae sit, cur quis in foro litiget, nec in cuiusquam rationes in quirat, nec
sciscitetur, quae qui ubi quantaque bella per orbem gerant, sed indaget naturae abdita, et in sola veritate, omnium ,ceterorum, quae in oculos et opiniones hominum incurrunt, bonorum expers, quem omnes omnium regum opes et potentiae non magis afficiant, quam praeteruolitantium culicum susurri, toto animo acquiescat. Hos facile derideant, qui se non procul a vulgo removerint. An enim eorum rationes audiant, qui neque ipsi nedum considerent ea, de quibus in vita mortalium disceptatur maxime? Reliqua sunt duo genera in umbra litteraria versantium, qui de vita humana et eius omnibus sive plaerisque rationibus recte sentiant, ac multo etiam rectius plaerisque omnibus, qui in negotiorum fluctibus, nec vecti tamen illa Argo sapientiae, iactentur, iudicent. Quidni enim? cum hoc ipsum studuerint, et in perpetuum studeant, etiamsi remp. non gerant, nec ad eam rapiantur: declinent enim quantum et quamdiu possint. Quos dicam, intelligis, et hos videlicet, qui ab altera, et illos, qui ab utraque parte philosophantur. Sunt enim, et qui nec adspernentur, nec prorsus negligant occultissimarum causarum investigationes, quae proprie sapientia dicitur, sed fuerint, perseverentque potissimum in iis, quae ad cultum humanae vitae pertinent, eaque sedulo conquirant, non solum ex poetis, qui tamen primi vitae magistri exstitisse creduntur, sed etiam ex historicis et priscis philosophis, ut qui cum illud agunt, quod solum eos dixi agere, de quibus ante memini, tum hoc, quod proximo generi
attribui. Deinde qui acie ingenii in intimos universi recessus, et proxime ad naturae auctorem (si hoc per calumniam dicere liceat) penetrarunt: hos ea non perspexisse, quod praesertim anniterentur, quae oculis videre sit, et tantum non prehendere manibus? Platonem dico et Aristotelem, et eiusdem ingenii et studii ceteros: quos politicorum quis saepe carpat sine causa, aliquando quid addat corrigatue praeterea: quod in genere tam ambiguo nihil mirum. Iudicia autem talium virorum, qui in rep. et negotiis, pace belloque vixerunt, qua fronte quis elevet? qui ausit, simul animi sui vaesaniam prodat. Quae igitur tradidit hoc in genere Pythagoras, quae Socrates, quae perscripsere Xenophon, Polybius, M. Tullius; ea non minus veritatis habere, putandum est, quam Minois, Lycurgi, Solonis, leges. Si illorum sententiae ridiculae videri nemini debent; nos quoque temere eludirmur, qui ut non iam consuetudinem, sed ex ea imbibitas falsas opiniones refutemus, ab illis accepta nostrae aetati occinimus, sive nullo, ut vulgus ait, sive aliquo, ut ego arbitror, profectu et bono, interdum privato, neque nun quam publico.
HOc secundo prooemio ad te minime omnium opus erat: sed quoniam neque ab aliis haec legi nolumus, propterea eo usus sum: iamque venio ad id, quod qui praecipitis iudicii sint, criminari
possint, qui malitiosi animi, etiam velint, ante quam omne legerint, et rationum momenta secum perpenderint. Quid enim, dicet quis absurdius, quam fortunatorum et principum reip. denique regum filios a deliciis et copia ad tenuem victum reicere, et a spelendore ad humilitatem quandam plebeiam redigere? Hoc enim a te contendam, et bonis rationibus obtinebo, ex re esse et rectum omnino, ut qui primi inter mortales a Deo sint, et Dei vices in his terris aliquando gerant, w(s2 s1wfrone/stata supra omnes educentur. Utar enim eo vocabulo, quo indicari intelligis, tum corporis alimenta, tum cetera vitae ornamenta, quorum utriusque generis nonnulla non solum non necessaria et supervacanea, sed interdum etiam oneri nobis et fraudi sunt. Videamus de priore prius: in quo mihi non propositum est leges ferre caenis principum, quae philosophia a maiore auctoritate proficisci debet. Ago enim de prima enutritione parvulorum et impuberum adhuc, nec non epheborum principum. Forte dicenda quaedam vidantur in consuetudinem et opiniones vulgi, quod, ut et satis et multis adeo cognitum omittam sive perstringam breviter. Nam nec perpetua consuetudo, ut sunt quaedam perpetuae quarundam gentium, quibuscum natae sint, cum iisdem occasurae, multum valere potest, multo minus opinio, tam im becillae matris, nempe inveteratae consuetudinis, nihili filia. Nec enim oinio nasceretur, nisi foret consuetudo prava: neque haec, nisi cupiditas nos exstimularet: et cupiditas quiesceret, nisi eam
falsa voluptas accenderet. Quid igitur hic iubet ratio? et unde eam eruemus? Forte alius aliunde commodius initium faciat: ego hinc, ut opinor, non incommode ordiar, ut statuam quae in sensus incurrunt maxime, non proinde prima esse et maxima, nec tanti omnino facienda, quanta sunt in oculis, in manibus, ut apud Spartanos, quibus non licebat alia moneta uti, quam ferrea, non tanti pretii tamen erant ingentia ferri frusta, ferme omnem domus aream occupantia, quanti arcula pusilla vel loculi auro pleni. Sed et a proximo exemplum petam. Insolens regiae attonitus contempletur aureum aulae vestibulum, turres eductas caelo, pavimentum vermiculatum, parictes marmore incrustatos, columnas porphyreticas, statuas marmoreas et aeneas, psittacos loquentes, pavones passis alis superbientes, coruos atrum colorem abiuratos, ursos, leones, tigres, aliquando elephantum, Pygmaeos, Aethiopas: audiat item ille tubas, tympana, tormenta de muris fulminantia, cetera, quorum cogitandi nec tempus mihi est, nec lubido, nec exponendi facultas: quis haec ex omni populo neget esse maxima? accedit, quod in his ponitur studium quantum maximum, in haec sumptus fiunt incredibiles, sive ita faciendum reges ipsi sentiunt, sive certa eos imperiisque accommodata id velle et moliri cogit ratio. Illa autem omnia foris: idem si in penetralia intromittatur et istic itidem spectet reliqua, si denique regem cum gynaeceo et purpuratis prodeuntem videat, si circa ipsum satellites, alios pedites, alios in equis
Thraciis, obstupescet. Hoc igitur est esse regemlimmo aliud, quod hospes non videat nec animadvertat, ipsi ignorent saepe cives. Est enim perpetua de populis cura, ut patris de liberis et familia, ut Dei de universo genere mortalium, et sollicita omnium rerum administratio, ne quid impie, ne quid iniuste, ne quid malo privato aut publico fiat, quae non proveniunt nisi a summa prudentia et animo magno, tolerante molestiarum, adspernante voluptates, salutem populorum rebus omnibus et vitae denique anteponente. Loquimur enim de legitimo principe, qui illa, quae ante recensui, ut ego sentio, non solum in minimis ponat, sed saepe ne quidem animadvertat in cura regia: neque exstitere nulli, qui non solum eiusmodi contempserint, sed maximam partem neglexerint, nec nisi quod horum omnibus modis necessarium fuerit, interdum aliud agentes coluerint, vel aliis eam curam, quam infra se esse iudicarent, demandarint. Talem principem qui educare in animo habeat, non ad ea, quae in sensus potissimum incurrunt, sed quae maxime ratio dictet, deducendum esse sentio, quantumvis consuetudo repugnet, et vulgus, non illud humile et sordidum, sed primarium, si de perperam opinantibus ita loqui licet, et splendidum, aliô trahat.
QUid igitur sibi vult ratio aliud, nisi, ut quoniam quottidie de mortali corpore defluit,
quod tuendae vitae gratia reparare oporteat, alimentis necessariis et commodis fruamur, sive quod paullo horridius dictu, in omnium ore est, edamus et bibamus, ut vivamus. Beluae enimi sit vox altera, non hominis, quae vivere iubeat, ut edamus et bibamus: immo bruta pleraque naturae leges, et haec in parte, et nonnullis aliis minus violant quam qui eas servare debebamus religiosissime. Neque vero haec lex minus obligat summam potentiam, quam mortalium abiectissimum; quin si humilibus ob vilitatem liceat, regibus et sapientiam profitentibus non liceat; si feratur in mancipiis, in liberis locum non habeat; in iis, quos modo dixi, omnium liberrimis nequaquam ferri debet. Fieri enim non posse, aut, si cui hoc verbum durum videatur, recte fieri non posse existimandum est, quod homine indignum sit, ut paene ipsum se ipse exuat: quod cum de mente et actionibus humanis statim intelligatur, ad vitam quoque ipsam, sive ad ipsum corpus pertinet. Nam alimentorum lautitiae varietas et copia, cum paullatim vires corporum eneruent, tum morborum inducunt alios atque alios temperanti numquam fere metuendos, febres, podagram, arthritin, hydropem, et graves et frequentes capitis dolores, vertiginem, ipsius mentis aberrationem, et tot tantaque, quae nec ipse noverim, nec nosse adm odum laborem. Medici hac in parte monent, deterrent poetae, ut de praeceptis sapientum nihil dicam. Refertur Antiphanis, medici Delii, verbum, qui non minimam esse morborum causam, sive primus
dixit, sive quottidie in ore habuit, in varietate ciborum. Noti sunt Latini poetae versus per quam nobiles, ac proinde digni memoria, non psittaci, sed pueri et principis, qui ita prorsus sentiat, ita vivere adsuescat, nec umquam aliter cenet, quam ratio ipsa et natura iubet, cum gravi interminatione, ni dicto audiens sis, ut poenam deprecari frustra inducas in animum.
Accipe nunc, in quit, victus tenuis quae quantaque secum
Affer at, in primis valeas bene. Nam variaeres
Ut noceant homini, credas, memor illius escae,
Quae simplexolim tibi sederit: at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita: vides, ut palidus omnis
Cena desurgat dubia! quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,
Atque adfligit humo divinae particulam aurae.
Demus, ingluvie et luxu nec corpus graviter affici, nec conturbari animi facultates; at vitam, rem universo auro et omnibus gemmis pretiosiorem perdere, indignum est unoquoque nostrum: tempus intelligo, cui parcere identidem iubebat Thales. Quod si cui temporis quoque iactura vilis sit, eum pudeat, ex homine bovem, utrem et gurgitem denique fieri. Dixi impediri actiones, non tam eas, quae sunt operarum, vix ita proprie dictae, cum pro instrumentis plaerique sint, sed nobilissimas et subtilissimas mentis, et virtutes quae in vita valens. Hinc illa non unius rustici adolescentis, sed multorum querela impudens atque eadem turpis confessio:
neque pes, neque mens satis suum officium facit. Nec enim tantum de intemperantia, quae cibi, sed et de altera, quae potus est, loquor: sed vini mentionem fecisse satis sit. Constat enim omnibus, quantum in vino sive ebrietate mali sit: utinam eam mortales ita fugiant, ut detestantur, ac fugiant in primis, quos sanctissimam vitam agere, et virtute ceteris mortalibus praestare oportebat. Verum ipse mihi latius evagari videor: qui non nisi de diaeta adolescentum principum aliquid verborum facere instituerim. Non solum habentur delicatius filii a matribus, quas minus reprehendo, quod mulierum fere unius modi ingenium est omnium, tam paupercularum, quam felicium, ut tenerius ament filios et iis fere in omnibus magis quam patres indulgeant, et existiment, se singularia materni amoris argumenta declarasle, si quae filiorum corpori suavia sint, praestiterint et procurarint. Sed et aulae leges ita iubere videntur, ut in omni varietate et copia delicatissima quaeque, nec sine splendore et pompa, quo magis adhuc sensus occupentur, apponantur tenellis et per aetatem vitae mollioris ignaris principum filiis. Hoc si fiat ex intervallo longiusculo, aut a plusculis saltem diebus, verbum non fecero: fit autem quottidie, nec solum in prandio et in cena, sed producto in lucem somno ientaculum corrumpi nefas est, principem perire, pietas: neque non aliis horis, quoties libeat, quasi animam agat, fertur, quod edat, quod bibat, sine fame, sine siti, quasi hae ipsae non bona naturae sint, sed morbi graves: cumque illae officio
suo fungi vetentur, subrogantur irritamenta quaedam gulae, a quibus ut pestibus quemque sibi cavere iubebat sapiens Sophronisci filius: iube bat illas monitrices exspectare, aut si liberet, ar cessere non insuavi ambulatiuncula. Interea autem verba fieri de pietate, de virtute, de litteris, nullo, aut paruo, aut lento profectu, querimur et miramur. Sed haec ut conveniant. immo quantopere discrepent, modo videro; referam prius diaetam multorum academicam, quo non nisi doctrinae causa omnes se venire profitentur: nec id profecto, ut acerbe aliquid carpam, utr calumnia hanc libertatem interpretari solet, sed ut in dicium faciam erroris, quem ipse graviorem existimem, quam vulgo existimetur. Certe vero qui in academias veniunt, quaesitum apud nos lautitias et voluptates, in hoc suo genere non leviter alucinantur, mea quidem sententia. Nonnullae enim Germanicae sunt locis inamoenis, in obscuris oppidis, ubi magno vivitur et gravi pretio vix mediocria vaeneunt. Nihilo tamen tem perantius ibi vivunt fortunatorum hominum filii: putatur etiam decere is triclinii splendor adolescentes principes: et videtur ipsa ratio pro splendore contra sordes loqui. Luxum enim magnificentiam, victum tenuem sordes interpretantur. Magnificum autem satis sit, si vocetur interdum hospes, qui bonis praeceptis, recondita historia, lectis salibus mensam erudiat, aut, ut ceteri, symbolam a musis conferat: sobrius idem abeat: ut postridie iis, qui caenae pridie interfue rant ita tum sapiat, ut nobilitata illa Platonis
Atheniensium duci Timotheo. Non est, quod nobis blandiamur ciborum deliciis, suavitate vini, ut voluptatem magis, quam necessitatem secuti videamur. Copia autem vitanda et aversanda cum primis erat, quam singulari studio affectamus, praesertim in conviviis, non solum ferculorum, sed in singulis fere lancibus, ut paene assos boves, qui et olim a barbaris in proverbium abierant, apponamus. Talia principum tenellorum prandia, tales esse cenas non oportet, quos et a voluptuariis coniviis semper abesse expediat, in quibus praesertim liberius bibitur, aut etiam amplius. Ea vita relinquatur sponsis Penelopes, qui eo nomine tot saeculis infames passim proponuntur, ut exempla perditae adolescentiae, aut Phaeacibus, vitam in perpetuo convivio agentibus, qui etsi in escis et vino vitam ponebant, tamen non leguntur, statim ab ineunte aetate ita corrupisle filios, aut Sybaritis, qui cum vitam in incredibili luxu et perpetuos dies festos agerent, in una voluptate determinatis omnibus, in certo exitio suum, suorum omnium et suae civitatis finem facile unoque die invenerunt. Frustra vero quis dixerit, praesto esse, qui pueros in medio luxu, verbo et auctoritate coerceat. Infausta sane sit correctio, qua quis ad id quod facere verbo prohibetur, exemplo magis incenditur: quae deinceps cupiditas custode remoto vel repente, vel aliquando erumpit. Quod enim magistro praesente, et ea aetate, non licuit, id sibi illo absente, vel non multo post, sumunt eo cumulatius, quo maiore desiderio: quod cum fit,
praecepta subito evanescunt ex animo, abiciuntur lkitterae, si quas forte metu tractaverimus. Exemplo sint principum pueri, in eodem ludo educati: eorum enim quotusquisque ad frugem alicuius saltem eruditionis pervenit? quae adeo causa est, ut qui litteris filios imbui velint, alibi eos potius, quam cum principum filiis educari iubant: iidem tamen in principum contubernio maxime proficiant, tum in litteris, tum in primis virtutibus, cum amplissima et certa spe honorum et fortunarum, si eleganter absque odiosa pompa in victu tenui educentur. Namque probi magistri libenter pueris gratificantur, cum pueri illustribus suae disciplinae alumnis exemplo sint et invitamento. Quid ni etiam, cum et benevolentiam demereantur procerum, et eorum, quos docent, amorein? Ultimo loco numero, quod sunt qui primo, reportaturos eosdem non nihil praemii, nec unius generis. Non solum enim aurum sit pro praemio, sed et commendatio. Nec nuda enim saepe est, sed beneficia iis comparat, quos laudamus. Namque et multa laudatio commendationis vim habet, nec absque laudatione fit diserta commendatio. Alterum ipse interdum miratus fui, in tam supina sive negligente educatione principes profecisle in litteris, et nihilominus dein ceps fuisse dediros temperantiae, nec fere quicquam magis exosos, quam impruos eiusmodi et in man cipiis animandvertendos mores: an hoc facit naturae bonitas? an aliquando doctrinae ea vis est, praesertim quae saepe occinitur? an saepe tantum vitii
odium nos capit, (videor enim mihi et hoc accepisse a vitae humanae non imperitis cultoribus) quod detestari pueri caeperimus? an principes usus docet, in cunctis virtutis actionibus et omnibus negotiis nihil esse magis noxium, quam ante omnia seruire corpori? Profecto enim qui hoc faciat, is et animi curam negligat et negotia, aut, si qua aggrediatur supine tractet, neque satis consideret, quae neque recte considerare caeperit neque etiam possit, quamdiu appetitus animo imperat. Etsi autem eae causae vel earum una atque altera movere aliquam potest: tamen omnes aeque lubricae sunt, ut earum nulla niti debeamus.
EA igitur via in grediendum dixerim, quae cum tutissima, tum rectissima fit, quam videlicet ratio monstrat, ut qualem olim hominem nec velimus nec esse expediat, talia neque facere neque oculis adspicere sinamus, qualem esse virum optemus et ex re sit, in iis religiose ducamus et perpetua cura custodiamus puerum, donec et custos et dux ipse sibi essepossit. Dicat quis, non decere tam humiliter et duriter habere principum tenellos filios, inauditum denique. Frequentatum fuisse, et frequentari, nec umquam secus fieri, satius sit. Sunt tamen exempla belli ducum praestantium, et est Cyri maioris, qui ob magnitudinem rerum gestarum esse potest unus pro omnibus. Non fuit autem ille,
quamvis regis filius, educatus aliter, quam illius fortissimi saeculi Persae, nec illi de plaebe, sed primo loco nati, primique futuri et in rep. et in militia, ut primum adolevislent. Ita minimum indulgebatur et impuberibus et adultioribus, ut aeque omnibus vitio verteretur, si sudarent, si exspuerent: unde enim hoc fieret, animadvertebant. Non minus Cyro nasturtium cum pane pro cibo, aqua pro potu erat, quam ceteris ipsius aequalibus: nec dubitatur, illos iucunde et bene et edisse et bibisse, multoque et iucundius et melius, quam quibus struices lautitiarum ante oculos stant, et funduntur tam calices capacissimi exuberantes, quam minuta pocula rorantia. Erat ille Persarum liberis ludus laboris, vigiliarum, temperantiae, fortitudinis, iustitiae: ex quo denique viros bonos et prudentes et servatores patriae et ipsi exspectabant et prodire necesse erat. Proferam aliud exemplum, nec omnibus obvium. Themistius scriptor sapiens et disertus educationem Valentiniani Valentis F. laudibus in caelum evehit, qui puellus admodum ad Istrum idque in nivibus Scythicis, eodem cibo, eodem potu nutriretur, quo et pater imperator et milites uterentur, minime vero deliciis Persicis (tum enim Persia multum a vetere illa degenerarat) nec vino Cretico, sed quibus cum aleretur et corroboraretur corpus, nec animus effeminaretur. Et illud autem et hoc cum nemo non qui audiat, cum plausu probet, quis tamen aemulatur? quis aemulandum diserte proponat aliis? quis audiatur quidem, nisi molliter incedat et
negotium obsoletum, sive, ut hodie sentiunt, novum novis gratisqueve coloribus pingat? tanta vis est inveteratae consuetudinis et opinionis a populo constabilitae. Neque tamen vulgus rationis penuria laborare videri velit. Habent enim quod obiciant, hoc in aliis, quod et ad sequentem locum non minus quam ad hunc pertinet; oportere quaeque fieri ex dignitate principis, tenuia tenuibus, humilia convenire humilibus, non laute solum et eleganter, sed et copiose, splendide, magnifice accipiendos regum filios. Praeter dignitatem illa aetate principis nihil omnino fieri oportet, sed quae aliorum omnium cuiuscumque conditionis hominum sunt, ea ipso genere non minus principum esse, quam nasci et mori, ostendere in promptu est. Nam si opus facere servuli sit, excubias agere militis; nihilo minus labores tolerare cum primis, et totas noctes insomnes agere et regis et imperatoris esse primus magister virtutis nos docet: ait enim neque regem neque senatorum aliquem decere totam somno traducere noctem,
Cui populi commissi et tanta negotia curae.
De frugalitate vero in victu iam exempla dedimus et probata ornataqueve suis laudibus ostendimus, quae et in hunc diem reprehendit nemo, nec reprehendet qui sanae mentis erit. Iis, si libet, annumera priscos heroas, qui postea Argonautae dictifuerunt: sic enim eos ille optimus educandi artifex Chiron educavit in monte Pelio: sic educati fuêre in Phiditiis Spartani ex legibus Lycurgi: sic educatus fuit populus
Romanus victor gentium et triumphator orbis. Hoc ex vetere historia Romana passim licet cognoscere: mihi libet ea de re ex Posidonio interpretari, quae memoratu digna retulit Athenaeus. In patriis institutis, inquit, Romanis erat laborum tolerantia et victus tenuitas, et ceterorum, quae in bonis habebant, usus simplex, nec supervacaneus: admirabilis praeterea in deos pietas, et iustitia, et magna cautio, ne quid peccarent in quemquam mortalium, cum simul etiam agriculturam exercerent. Coniunxit ambo philosophus, de quibus hic agimus, nec obscure indicat, absque iis, nec pietatem, nec iustitiam coli in coetibus hominum. Idem primos Italiae incolas, paucis necessariisque contentos, non adeo multa desiderasse scripsit, quod quibus ad victum omnia suppeterent, ita filios educarint, ut aquam plaerumque biberent, et vescerentur praesente cibo, ac saepe, inquit, pater sive mater quaerebat ex filio, pirane an nuces ad cenam mallet, et hic, sumpto alterutro contentus, ibat cubitum. Haec Posidonius. Erat ergo, ut dixi, populus Romanus victor gentium et triumphator orbis, quamdiu in illo victu et moribus perseueravit, nihil declinans ad hodie receptum a multis saeculis in plaerisque gentibus modum. Sed victu, etsi hoc, si temporis ordinem sequamur, ante dictum oportuit, nec tamen vel hoc loco positum minus ad sententiam nostram facere existimetur: victu igitur quanto fieri potuit tenuissimo usus fuit Pythagoras et eius disciplinae sectatores, quos non solum restituisse remp. Crotoniatarum, sed et res magnae Graeciae iustissime
administrasse, e quibus ipsi privati emolumenti nihil neque peterent neque caperent, accepimus, quamdiu coniurati ab iis vim abstinuerunt. Cum autem omnes temperantissime vivere iubebat Pythagoras, tum eos potissimum, qui magistratum gererent, qui consiliis civitati praesto essent, qui civibus ius dicerent, quin et eam ob causam ipsis interdicebat esu carnium.
NEc putet quis, tenui victu excludi filios principum per disciplinam magnificentiae: namque sic eam intelligere, ut et ceteras virtutes, discent rectius, et eius exercendae neque tum nullae sunt rationes, et una est minime negligenda. Ipsaemet musae et docent et exspectant beneficentiam: habet enim nulla non academiarum alumnos ingenio bono divites, paucos in relauta: et sunt in iis ipsis, qui patrimonii angustia non laborent, quibus tamen domo sumptus necessarius nimis quam parce praebeatur. Hoc est ex dignitate regio orti loco, et decet adolescentem principem, qui ipse vivat in litteris, de quo potissimum sermo est. Sunt vero ex eiusdem dignitate non minus, quae ut explicentur, in animos populares non penetrant. Regium est primum, si audiat, quod verbum in se multa complectitur, sed praecipue tum discendi cupiditatem, tum obaediendi voluntatem; si capita pietatis nostrae noverit, et pietatem non in ore, sed in
mente habitare et eam in actionibus elucere oportere sibi persuadeat; si bonos scriptores legat quottidie et ex iis multa meminerit, quibus semper in vita privata, aliquando in consiliis et gerenda rep. utatur; si et historiam legat, tamquam alteram vitae et civilis administrationis informatricem; si sciat, ubi terrarum ipse sit, et quaeque gentes quas regiones incolant, peregrinetur mensae assidens per orbem ipsum eiusque partes in tabulis illis; si caelum aspiciat, etiam norit quaedam illorum luminum caelestium, in qua contemplatione non potest non quoque sursum ferri mens nostra ad tantae arcis regem et imperatorem universi, minimum, quod absque caelo ne haec ima quidem licet cognoscere. Sunt his paria multa, quae indigna illa aetate principum nemo dixerit. Namque omnium studiorum indicem hic non facio: neque excludo liberales ludos, ut sunt scacchiorum et pilae; minus illa corporis, quod exerceri quottidie liberaliter oportere et ipse contenderim. Verum nec illa omnia, sive nihil illorum omnium in aliqua parte luxus coli recte posle in confesso est: de quo tamen si quis aliter existimet, ad artes minimi momenti et vilissimas quasque operas respiciens, se omnibus exemplis refutatum intelliget. Infame genus hominum et bonis invisum, iuventutis pestes et reip. dedecora, parasiti, omnis virtutis, omnis officii et minimarum artium ignari, in luxu sua fraude, aliena pecunia vitam agunt, quorum similem nemo nisi ipse perditus, filium suum esse velit, neciis, quia tam perdite vivunt, ad officium et
ullam functionem virtutis unquam datur aditus. Quid autem non est in licentia victus mali? imo quid in ea esse potest boni? Namque ex ea mendosa admodum voluptate declinant paullatim et tandem ruunt in alias, foedas, detestabiles, exitiales, irascuntur impotenter et temere, vel levi vel nulla de causa, temere de rebus constituunt, non inito ante consilio, aut inter deliberandum rerum momenta non ponderant, nec rationes cum rationibus componunt. Non igitur moderate se in vita gerunt, nec in adversis fortiter, nec in commer ciis et negotiis iuste, utnihil dicam de prudentia. Quod si virtutum primae lineae ducantur, aut ductae fuerint in animis adolescentum, ut quodammodo intelligant quae turpia sint, quae honesta, illa aversentur et fugiant, haec probent et faciant; in tanta corporis pascendi licentia sive indulgentia, quae a luxu abest proxime, et levissima occasione rupto disciplinae retinaculo in luxum transit, facile obliterari videre est, ut ne quidem vestigia appareant. Potest unus adulator vel parasitus uno die evertere omnia, in quibus constituendis tot annos ante laboratum desudatumque fuerit. Quî non enim? fluctuante adhuc animo ob perpetuam in victu remissionem. Confirmari ille in rebus bonis non potest, in ipsa luxuria, in deliciis, in mollitie: at potest in parsimonia, continentia, severitate et sobrietate. Cum his sunt verecundia, pudor, reverentia, modestia, et quidem ipsa non simulata. Ex hisce virtutum signis, sive principiis, sive primis gradibus, ad ipsas virtutes adscenditur.
QUid multis? Omnia huc redeunt, ut victu commodo, simplice et modico omnes homines educari oportere videatur, nec minus principum filios, immo vero hoc magis, quo eos et in praesentia plura gravioraque addiscere, et deinceps plura difficilioraque gerere oporteat. Nam quae ante strictim attigi, et multô plura, non delibare tantum, sed plenius cognoscere oportet, et in quibusdam eorum perseverare, si iidem esse ipsi aliquando, qui audire volunt, benignissimi, clementissimi, illustrissimi, serenissimi, optimi, maximi, pastores potius et custodes, quam domini gentium, patres patriae. Ad percipiendam tam multiplicem et augustam disciplinam regiam ab initio et animum flecti et mores oportet, ut in omnibus ceteris, e quibus sibi quis parare laudem, aut aliis praestare desideret. Hoc divinitus viderunt sapientes, idque perquam pulchre ad artem medicam accommodavit Hippocrates. Prima est indoles, quae heroicum quiddam spiret: ad eam si ab ineunte aetate longo tempore artem adicias et nihil non laboris exhaurias, tamen nihil proficias, si mores studio adversentur, si in quo sit petulantia, impudentia, fastus, sordes, linguae incontinentia, gula, vinositas, somnus, alea, et quae praeterea huius generis sunt, quae singula si non sunt notae viri mali, argumenta non boni esse fatendum est. Quise vel eorum aliquibus vel uni manciparit, rei seriae et
arti honestae numquam ita simul incumbat, ut ex ea solidam sibi aliquando laudem paret. Primum enim, qui illis studiis vel eorum alicui deditus sit, ne plebi quidem carus, nedum bonis et praestantibus viris admirationi esle et totus placere possit. Quod autem idem talibus impendit temporis et cogitationum, id si dematur studio quod se quis colere prae se ferat, numquam praestantiam eius artis, quam ex aliqua parte negligat, assequetur, ac proinde sperata quoque laude culpa sua excidet. Cum igitur absque honestate morum et animi probitate nihil laudabile et perfectum comparetur, quid de sapientia et virtute dicemus? an in earum poslessionem perveniant qui in luxu educentur? nam quilautitiis et copiae hoc nominis non tribuet, rem ille relinquet tamen: quod hinc facile appâret, quando ita enutritus nec usitato alimento nec exiguo contentus sit, sed et alia atque plura semper expetet: an non potius alius et multum ab illo diversus, quem intra metas temperantiae semper coercueris, quique ita adsuefactus, alia nec petat, nec desideret, sed si inferantur, etiam fastidiat, ne mancipiis quidem quidquam eorum invidens? Hic enim intelligat animi curam esse potissimam, et in re ipsa experiatur, qui animi curam potiorem habeat, et vix aliquam, neque nisi necessariam corporis, hunc corporis curam potius habere, quam illum, qui in ea totus occupetur et omnia agat, ut ipsum solum foveat et molliter delicate que habeat, et quod in ipso est, beet. Hic enim et animum negligit
humanum, immo omnem exuit, et corpus enervat, morbis dedicat, et morti dedit; alter ille in incuria corporis, (legitimam enim curam ita mihi modo nominare liceat) curat ipsum corpus feliciter, ab eo morbos abigit, valetudinem tuetur et confirmat, vitam producit, nec mortem extimescit, ut qui non tam corpore et sensibus, quam animo menteque vivat, et maiorem certioremque spem penes se ipsum in omnibus fovet, metu omnium eventuum remoto sive domito. Ide brevis somni cum sit et multarum vigiliarum, laborum nec fugiens necinsolens, molestiarum absque molestia tolerans, animi tranquilitate et mentis puritate praeditus, nec animi perturbationibus transversus agitur, nec capitur levium voluptatum illecebris, nec divitiarum, honorum, imperii cupiditate incenditur, de omnibus melius dispicit, quae sunt omnia temperantiae, fortitudinis, iustitiae, et non solum privatae vitae et rerum, sed etiam salutis publicae moderatricis et custodis prudentiae. Earum virtutum omnium et huius cumprimis, principi summe necessariae, (quid enim absque copia consilii princeps aut civitas?) cum nemo mortalium particeps fieri possit in studio et consuetudine rerum, quas gula corpori expetat et palatum probet; certe contrariam rationem sequi nos oportet, nec tum demum, cum sensus sive calamitas necessitatem indicat, quando hoc nimis serum foret, fierique non posset, inveterato iam malo altero; sed in principio in prima educatione eorum a quibus salus populorum dependet, quique
eam nobis et pollicentur et debent. Quod non solum ad privatos, qui de capessenda aliquando rep. cogitant, sed multo maxime ad principum filios pertinet, tum ne ipsi consilii penuria laborent, tum ut in eius etiam copia, quam vel in promptu habeant ipsi, vel ab aliis petant, quod rectissimum et optimum sit deligant; quod ipsum haud paullo difficilius est, quam adulterinas gemmas a sinceris discernere: ac si in hoc genere non falli referre creditur, quod qui aberret, grandis pecuniae iacturam facile faciat, multô profecto magis intersit in altero non alucinari, ubi semper fere de gravissimis negotiis, saepe agitur de summa rei publicae. Quanto autem difficilius est, virtutum omnium arcem occupare, prudentiam dico civilem sive regiam, quam neque falso divinam dixeris, hoc accuratius et prius matureque omnia paranda censeamus, quae ad illam parandam requiri posse videantur, neque quidquam praetermittendum, nedum intromittenda ea, quae virtutibus obstent, et ceterarum magistram et reginam excludant in perpetuum. In utramque autem partem valere plurimum primae nutritionis et deinceps victus rationem, neque tu dubitas, et quoniam hunc sermonem ingressi fuimus, satis ostendimus: etsi me non fugit, de his non solum uberius et luculentius dici, sed etiam subtilius disputari posle. Multa etiam super hac re apud Platonem legisti, cuius illustris est hic locus, nec a primis scriptoribus neglectus, in epistola ad Dionis propinquos, quos etiam ipsos ibidem de administratione reip.
fideliter erudit: sublato enim Dionysio, turbatis supra modum rebus, maximo opus erat consilio. Advenienti autem, in quit, vita illa, quae ibi beata praedicatur, Italicis et Syracusanis mensis abundans, minime omnium mihi placuit, et vivere bis satur atum in dies singulos, et noctem nullam cubantem seorsim; quaeque instituta huic vitae simul comitantur. Ex illis enim moribus neque ullus umquam, quisub caelo sunt, mortalium, quamvis in id incumbat a puero, prudens fieri possit, neque itae admirabili natura temperabitur: nec vero futurum ect, ut fiat temperans et moderatus: et vero etiam de aliis virtutibus eadem sit ratio. Forte et Iamblichum super hac re recte audiamus, sive ipsos Pythagoreos, quos ille de cupiditatibus ad hunc modum sensisse testatur, quem locum simplici genere orationis expositum, interpretari alio conari non debeo, plaerasque humanarum cupiditatum esse adscititias et compar atas ab ipsis hominibus; in hoc igitur affectu piurima cura opus esse, et cautione et exercitatione corporis singulari: exinanito enim corpore alimentum appetere naturale esse, ac vicissim eo repleto appetere inanitionem naturale item esse; sed appetere nimis exquisitos cibos, nimis exquisitam, sive quamcumque aliam, sive stragulam vestem, aut nimis exquisitam et sumptuosam et variam domum, adscititium esse; eandem esse rationem de quacumque supellectile et poculis et famulis et pecudibus mensae destinatis: in universum autem, quod ad affectus humanos, eorum hanc fere esse utplurimum rationem, ut nuspiam consistant, sed progrediantur in infinitum; quare statim a prima aetate curam agere oportere adolescentium, ut appetant quae fas ect appetere, fugiast vanas affectatasque cupiditates, nec tali genere
appetitionum turbentur aut inquinentur, immo despiciant, et eas, ut iure contemnendas, et homines obstrictos cupiditatibus; maxime vero animadvertendas vanas illas ac noxias et affectatas et contumeliosas cupiditates, quibus obnoxios videmus, qui potentia plurimum et auctoritate valent. Hace et alia de Samio sapiente profecta cum ad quae diximus, tum ad ea, de quibus agemus, non nihil pertinent, ac videtur mihi utraque aberratio hisce verbis notari. Vides Abr. Belline, ut ante multa dixerim, et forte verbose nimis, cum his sapientiae decretis consentanea, quae tamen ipsa uberius hic explicare et enucleare, quaequeve ad rem faciant, mihi in promptu sit; sed ut modum seruem, iubebo lectorem ea confiderare accuratius: ad te enim nec nova oratione nec monitis opus est. Cum autem ea ad omnem aetatem pertineant, et iis animadvertenda sint, qui clavum reip. tenent; tum ad hoc quodagimus, cumprimis facere, facile abs quivis intelligitur. Nisi enim statim a principio et quidem a puero bene formentur eius mores, et animus rectissime fingatur, qui moderator rerum futurus est, numquam eum habebimus, quem exoptaverimus, quemque ut praesentem Deum, certe ab universitatis imperatore legatum, populi venerentur et longe lateque cunctae gentes praedicent. Aut enim sequitur quod in vulgi moribus et in conspectu omnium positum est, aut, quod aeque fraudi est huic negotio, quisque quid in hac re maxime ex usu sit, se acutissime ipsum perspicere nec sibi cuiusquam consilio opus esse somniat.
TRanseo ad alterum, quod fortasse plaerisque minus pervaserimus. Cum igitur ita sentiam, quemadmodum ostendi, filios principum esse renui victu alendos, et in ea ratione diu omni studio retinendos, donec ipsi nihil aliud expetendum intelligant, et in hac, quid fieri oporteat, quod rectum sit, ipsi constituant; etiam omnem pompam regiam non solum ex eorum triclinio relegandam, sed, si fieri possit, ab omni eorum educatione removendam existimem: pompa enim eiusmodi cum praesenti instituto officit, quando oculos et animum a multo meliore cura considerationeque doctrinae et virtutis identidem avocat, et nescio qua specie illectos facile diu oculos et animos detinet, tum eo allicit et sensim traducit, quô ire eum nolimus, nec ex usu sit, penes quem summa rerum aliquando futura sit, quod deinceps explicabimus. In ore omnium est, quod idem omnibus innotuit, in vita quae praeter rem sint magis ab hominibus frequentari, quam quae ad rem pertineant: neque hoc tamen ab omni parte reprehendi posse videatur: multa enim, quae in re ipsa non sint, et ad eam foris accedant, si omiseris, minus profeceris. An non plaeraque succinctis verbis exponamus, quod sapientes Spartani in moribus habebant, unde et Laconice loqui dicebantur, qui brevissime et optime? Verum nos his moribus
et eo pacto raro finem propositum assequamur, quem ne sic quidem queamus assequi. Nam, ut dicam de iis, quae modo scribo, nequaquam ad te tam multis opus erat, quibus tamen apud quosdam alios parum obtinuero, ac forte ne quidem pluribus. Ut autem et cetera in utramque partem sunt evidentia in regiis, ita et ea ipsa, quae praeter rem sive supervacanea non abs re dixeris, quod ad munus regium per se nihil conferant. Non dicam de aulis, qualem poeta Menelai pingit, quam ingressi Telemachus Ulyssis et Pisistratus Nestoris filii attoniti admirabantur,
*xalkou= testerophn\ kai\ dw/mata h)xh/enta
*xrus1ou= t), h)le/ktrou, kai\ a)r gu/rou, h)d) e)le/fantos,
et cum intima Iovis aula comparabant: sint enim illa regum palatia. Nec de satellitio. Habeant enim custodes corporis, qui cum ius aequum dicunt, iniquos, capitales et perpetuos hostes habent. Est diadema, sceptrum, purpura, aurum, vestis, praelibationes, praegustationes, adorationes, e)ksta/s1eis2: est verborum sollemnitas, in quibus si impingas, de imperita vilique plebecula unus, aut iniurius et in principem impius habearis: nam et alius sermo aulae est, quam vulgi, ut alius deûm apud poetam, quam hominum. Haud scio, an haec omnia quis recte et citra gravem reprehensionem in supervacaneis recenseat, in quibus quaedam aut sunt, aut putantur necessaria: immo vulgus in his vim regni et imperii maiestatem sitam esle sentiat: nec ego hoc nunc disputo, quando ad institutum
non proxime pertinet. Talium caerimoniarum (liceat enim mihi et hoc verbo hacinre uti) aut minimum aut modus fuit apud optimos reges et imperatores maximos: et quamquam in aulis observantur, tamen apud principes prudentiores in primo pretio non sunt: et habeo, quos nominem, nisi alios reticendo haclaude privare aut subaccusare videar. Et autem rationes sunt et exempla aliquot saeculorum et gentium persuadent, non ea esle de nihilo omnia, et quaedam necessaria, saltem in certis populis. Sunt enim toti populi, et in ceteris quidam hominum, qui, ut umbram aspicere, ipsum autem iubar solis non possumus, sic cum rationes et leges videre et intelligere nequeant, mormolukei/ois2 quibusdam sive externo splendore ad oboedientiam et officium permoventur. Per universum autem orbem ceremoniae sacrorum sunt et ornatus singularis pontificum, unde forte primum ad principes haec demanavit ratio; quod eô magis factum suspicor, quoniam priscis saeculis iidem et ius dicebant et sacris praeerant. Quid ni etiam, cum maiestas sit in magistratu, et in summo maxima, sint quaedam eius notae, quae incurrant in oculos hommum? quibus qui penuria iudicii laborant, excitentur, et interdum erudiantur. Sed haec mihi attigisse sufficiat, de quibus docere proprii loci esse existimem. Utut autem hae pompae sese habeant, eaeque sive omnes sive aliquae in aulis sint necessariae, in iis, quae ad educationem regiam conferant, nihil fere, quod eam adiuvet; quod eidem, primae
praesertim, obsit, video plurimum. In aliis autem, splendor putatur esse in amplitudine familiae, nec ego negarim. Nam, cum honestum, tum necessarium est locupletibus, plures domi alere: idque maxime decet principes, et qui cum in aliqua dignitate sint sumptus tolerare possunt: namque viles homines, qui greges ducunt, ridiculo sunt; et hoc magis, quod simul Thrasonicum quiddam spirant, quod fieri aliter non potest. Parum enim aut non satis instructi a pecunia in amplum comitatum, et comitatus eiusmodi comitem luxum, brevi profundunt quicquid vel in lauto patrimonio fuerit. Video etiam prudentes principes hac in re modum servare, cumque in aulas multi undique quottidie cum involent, tum irrepant, tum accersantur, minuere familiam ex intervallis: curae enim sibi habent, ne necessariorum penuria laborent, et non bonos, qui censentur vulgo maxime utiles, retineant. Est enim ita, quod celebratur, nec in multitudine, nec in magnitudine esse bonitatem, sed satis multum magnumque esse, quod rei vel homini bonum sit.
POrro quae adulto principi in hac parte sic conveniunt, utpraeteriri nullo modo debeant aut posle videantur, nisi citra utilitatis vel dignitatis ipsius iacturam, ea nulla fere ex parte in educatione filii principis aemulanda censeam,
sed singulari cura videndum, ut in ipsius sodalitium et paucissimi et lectissimi pueri adsciscantur. Non esse quoscumque aequales ferendos cum liberis nec ii videntur ignorare qui gustum saltem aliquem honesti acceperunt: nam patresfamilias mediocres, nec prorsus profligatae ipsi vitae, in liberorum consuetudine non solum non ferunt mancipia furacia, libidinosa et enormibus vitiis dedita, sed neque bibula, gulosa, garrula, levicula, fraudulenta, somnolenta, blandula, morosula, ac nequidem vultu turpia, sordida, balba, sed cum iis esse sinunt, si quis servulus est probus, simplex, honestus, elegans. Monet hoc sedulo Plutarchus in gravi libello de liberorum educatione, qui in omnium manibus est et meretur esse: etsi pauci admodum ea praecepta considerant aut intelligunt, paucissimi tam in hoc, quam in aliis sequuntur. Fateor, non minus videre principes et intelligere prae aliis, cum haec, tum pleraque praeterea: quis enim principum non antecellit ingenio omni fere multitudini, aut non didicit e diuturna vitae consuetudine quid expediat? Verum nescio, qui fiat, ut gratiosorum interdum maior, quam filiorum, qui praesidio sint aliquando futuri suis populisv niversae que Germaniae ratio habeatur. Regium quidem est, non facile quid negare, quibus velis, sed paterni nihil habet, largiri quod saluti filiorum adversetur. Itaque in aliis beneficiis gratiam profundere aliquando laudi detur, hic eam contrahere regibus liceat, et ni fallor, oporteat. Namque etiam hac in re cautissimum
falli interdum evenit: sunt enim quaedam naturae simulatrices probitatis et malitiae occultatrices mirificae, quae tandem tamen se malo sodalium, quibus noxiae fuerint, produnt. Novi vero principes, qui non solum in hac parte nihil, sed neque in ceteris quidquam negligant, nec solum pauculos lectissimaeque indolis pueros adiungant filiis, sed et ab hoc sacro sodalitio arceant, quotquot inferre aliquid malae contagionis vel moribus vel verbo videantur. Illa vero ipsa paucitas non solum est disciplinae regiae accommodatior, sed prae se fert etiam aliquid dignitati et splendori consentaneum: nam quae in oculis omnium sunt minus admiramur, facilius contemnimus, denique fastidimus, quamvis per se magna et fidem superantia, ni forent ita familiaria, ut in hoc ipso fieri videmus omnium vivificatore et illustratore, quem quottidie intuemur solem. Hoc igitur minime repre hendam, quod forte minus probet, qui se in animos tenellos insinuare sua causa cupiat, cuius generis sunt non solum otiosi et assentatores, sedneque nulli, qui res suas suorumqueve amplificatas aliquando velint. Iidem vero Principes et de loco viderint, conveniatne primae educationi aulae strepitus, an feruor academicus, an ille a frequentia remotior. Sane et solitudo in aliorum animis admirationem ciet: neque tamen loci tranquillitas, ut nec hominum raritas, corrumpit animos e turbis secedentium; immo qui se humanarum divinarumque litterarum meditationi prae aliis addixerint, et toti subtilium
grauiumqueve rerum investigationi incumbant, longius et diutius a coetibus reliquorum mortalium saepe abeunt, interdum etiam solitariam vitam in perpetuum colunt, Sed revertar unde digressus videar. Non possum autem facere; quin una in re adolescentes principes, et qui iis in illa re consulunt, valde praedicem: plaerique enim, quod satis est, eleganter vestiuntur, cum contra non pauci ex humilioribus, quos fortuna respexit benignius, tam panno, quam sumptu vestem regiam aemulentur, quam tamen saepe forma ita dedecorant, ut magnificae, ut ita dicam, sordes appareant, testati animorum vilitatem, qui pecuniam praeter conditionem profuderint. Nihil dico hic de unionibus et gemmis et auro, quae vel Persas vel Sybaritas, magis etiam, quam honestas mulieres decent: hae enim ipsae sibi in mundo modum statuunt, quae praesertim de virtute sui sexus et cura rei familiaris cogitant.
SEd ad pompas sive caerimonias redeo, quas ego deberi regum filiis ita non nego, ut idem ante tempus persolvi non oportere censeam, prorsus ut puellulae amator non conveniat, cui etiam iusta aetate procus honestus optandus et sponsus idoneus inveniendus sit: nam tenellae et pudicae virginis aures amore et amoris bonis, quae falso putantur, personare non debent, ne animus talibus imbutus, eo praecipitet, quô impurus
amator velit. Quae similitudo si cui dura multumqueve dissimilis videatur, is cogitet velim, mulierem sibi et paucis perire, principem et sibi et populis et populos cum ipso unâ. Certe enim praemature maiestatem discit et cum periculo, eamque nihilo magis manu tenet, quam ore offtam carnis canis in notissima fabula. Signa enim illa maiestatis sunt, si quidem haec praesto est, alioquin signorum potius umbra, quam maiestatis. Utinam non sint illa spectrorum similia, quae noctu iter ingressos abducunt in avia, et nisi fraude animadversa viator vel pedem referat, velsubsistat, aut de rupe ipsum aut in aquas praecipitem dent: certe enim absque certa disciplina, sive ea petatur ex litteris, sive ponatur in sola adsuefactione, merae tenebrae sunt unicuique mortalium. Disciplina est fere sola vel potissima, quae homines a brutis, barbaros a cultis gentibus, homines ab hominibus, iterum ab hominibus reges, atque iterum reges a regibus discernit. Disciplina vitae aurora est, philosophia sol; a quo autem et aurora et sol, ab eodem sunt et educatio et eius magistra, ne quis illud mihi sublegat sycophanta et malitiose in vulgus et ad imperitos calumnietur: sic enim iam didicimus loqui, ut tali quasi flabello ligurrientes et omnia defoedantes muscas ab hac ambrosia sapientiae abigamus. Ceterum quas nomine caerimoniarum complectimur, eae non solum temporis et cogitationum, quae impendendae erant cultui regii animi nimium auferunt, sed furtim a disciplina proba in contrarium abducunt: qui
enim puer illis tenetur et illa magni facit, is quae alterius generis sunt facile contemnit, aut negligit, aut obliviscitur. Animus enim dum occupatur illis quae in oculos incurrunt, quae in aures suaviter influunt, quae ceteros sensus deliniunt, altera quae propria mentis sunt, non admittit, nec eius sese radiis illustrari patitur, denique si quid, non nisi somnia veri cernit, quae vel subito, vel aliquanto post, ut fumus, in auras dissipentur. Quî enim fieri potest, ut qui audiat, veritati, fidei, officio, virtuti, saluti publicae esse postponenda omnia, et simul videat, omnibus momentis omnia splendide geri, grata dici, non potius in haec animum defigat, quam in illa: praesertim cum altera remotiora sint, et voluptate, quam prima aetas capiat, omni vacent. Minus hoc fieri arbitror, quam ut quis navi fracta in littus proiectus, totus madidus, imbre praecipitante vestimenta ad solem se siccaturum speret eodem illo tempore, aut in popina inque medio vino potus ipse inter potos praecepta temperantiae ex ore ipsius sobrietatis accipiat. Opiniones quidem quamvis absurdas vi eripere aliis non possumus, praesertim inveteratas et confirmatas tot saeculorum calculis: neque tamen nulli (cur enim desperemus omnia?) rationes audient, easque non solum cum consuetudine, quod unum est ex levissimis argumentis, sed cum rationibus, si quae se forte ostendant, comparabunt.
PErge vero, Belline, mecum considerare incommoda quaedam, sive mala potius: nec enim omnia innotuerint, nedum ego ea dicendo persequi, aut cogitando divinare valeam. An vero qui utroque genere, quae ego declinanda sive frangenda, si fieri possit, cehseam, educati sunt principum filii, educationis litterariae compedes a pubertate ferent? an non potius vel statim, vel paullo post, si vi non poterunt, at quacumque arte, et per quoscumque, iugum disciplinae abicient? et se in ea libertatem, quam ita falso nominant, vindicabunt? an non in ipsa disciplina, re abolita, nomine relicto, non audient quae audient? non legent quae legent? non discent quae discent? non facient quae facient? Quae enim quis ingratiis faciat, non facere, quando facit, a quo totus abhorreat, existimandus est. Itaque quae disciplina dicatur, re ipsa sit licentia. Ibi tum nec magistri rationes, nec praefecti auctoritas, nec patris imperium amplius valet: illa enim quae sensibus serviunt et adulantur non solum sensus in suam potestatem redigunt, sed mentem etiam saniorem auferunt et subdititiam animo perverso inserunt: iamque fieri hoc necesse est, quod dicitur, ut sit mala mens, malus animus. Non tollam hic clamores, ut in re magna oratores solent, quemadmodum perruptis repagulis, et quae eius generis sunt: loquar
omnino blandius. Ut e cavea, fenestellâ reclusâ, avicula in liberum aethera quocumque avolat, nec a visco, nec ab aucupis reticulo, nec ab unguibus accipitris tuta; sic illi, sui, ut rentur, iuris facti, nec imperium, nec monita, nec praecepta, si qua meminerint, audiant: obliviscuntur enim omnia illa, nec iam sese ipsi noverunt, quod principium est unicuique ad salutem. Qui enim se hominem esse non meminit, is neo fugit, quae non sunt hominis, ut omnia quae interdicit ratio, nec cogitat, quae sunt hominis, nec facit, quae iubet ratio sive sana mens: mens enim, ut sapientes docent, homo est, nec sensus, nec si qua in nobis cum mente bellum gerunt. Ut autem difficillimum est, se ipsum nosse; ita prorsus in proclivi, quam tui notitiam magno studio, multo labore, acceperis, eam abicere sive oblivisci: res enim leviculae eam quottidie vel conturbant vel labefactant; ubi nisi te accurate obserues, tum te servare nequeas, ac ne prorsus tui meminisse, si qua magna tibi obiciantur, sive ea re ipsa, sive opinione vel omnium, vel vulgi, vel tua in magnis habeantur. In primis recenseamus, divitias Midae vel Croesi, potentiam Xerxis, maiestatem regum, imperatorum victorias, et triumphos, quaequeve horum vel sunt aliquid, vel similitudinem prae se ferunt. Qui in illis sui notitiam servant, eum divinum hominem, et principis, cuiusmodi optamus et educatione parare conamur, animo praeditum dixeris. Qui se nôrit, is quae animi bona sunt, habet in primis, cetera ab imperitis magni fieri, facile patitur, esse tamen
et habet in vilibus, et quantiquanti ponderis habeantur, accepta fert Deo. Quid autem adolescenti aetati fieri non existimemus, cum et reges magna cura educati, nec omnino in ipso splendore negligentes a se descivisse acceperimus?
ACcepimus Philippum veritum, ne sui oblivisceretur, aluisse apud se ingenuum puerum, cui hasce solas partes dederat, ut diebus singulis mane expergefacto et prodeunti e cubili obviam iret, et hoc unum verbum occineret: Philippe, homo es. Nec tamen illum tot victoriae, nec perperua felicitas sinebat meminisse conditionis, qua natus erat, ut fato vocante vel ipso momento e vita excederet: hoc enim si cogitasset, suo regno facile contentus, aliena non appetivisset, nec Graeciam sub iugum mittere in animo habuisset, nec tot milia hominum trucidasset, nec tot urbes in cinerem vertisset. Nec enim hominis est immensa concupiscere imperandi libidine, nec triumphos parare ex internecione plurimarum urbium et totarum gentium, nedum regis, quem simulacrum quoddam Dei esse iubent sapientes et optant ceteri mortales. Regis erat opibus et bellica virtute instructi, barbaras gentes ad humanitatem vocare, oppreslos seruitute populos in libertatem asserere,
urbes condere, aequas leges ferre, et ea constituere quae his sunt consentanea omnia. Sed inveniat forte quis quod dicat pro Amyntae filio; quis causam dicet pro Philippi filio? Illum enim in armis et non nisi ad arma educatum, non nisi in armis et caedibus et ruinis urbium, et populationibus regionum, potuisse et voluisse vivere, mirum videri nemini debeat. Hic a summo sapientiae magistro ad humanitatem et munus regium in litteris peradolescens summa cura eruditus, quem nihil ignorasse omnium, quae hominem praestantem et regem novisse oportuit, credibile est, quo tandem evasit, obiecta falsa maiestatis umbra, potitus universa A siâ, ut dominus orbis haberetur, et non prorfus illud inane nomen gereret? dabimus enim hoc iam de vulgi iudicio. Norat autem ille, hunc orbem terrarum ratione universi vix vim aliquam puncti habere; norat, hominum rationem nationi foliorum esse simillimam, quorum alia primo vere proventiant et virescant, alia vi ventorum statim decutiantur, autumno flaccescant omnia, et occidant ante brumam; norat, homine nihil esse calamitosius omnium quaecumque in terra spirant et repunt, ut poeta loquitur, ex quo ea, optimo interprete, didicerat. Hic tamen elarus rebus secundis, depravatus Persicis adorationibus, non solum divinis honoribus coli, exemplo plurium stultorum regum, sed etiam se Deum ab omnibus haberi voluit, sequeve Deum esse vigilans forte somniavit Ea cum esset extrema impietas, tum maior vesania
excogitari nulla potuit. Qui quod mortalium nemini contigit, continget nemini, omnes terrarum tractus, quotquot sol radiis illustrat, teneat, et nutu suo non aliquot saeculis, sed magno illo anno, celebrato a sapientibus, administret, Deum se profiteri ausit; hunc ipse Alexander furere olim dixerit; atque ille, qui unum pedem non teneret, cuius se non centum annos perpetuum, sed unum diem certum possessorem speraret, furorem insanivit longe maximum: atque hoc malum multo gravius fuit illa ardentissima febri qua periit. Nempe obiecta maiestatis tartarea species omnem ei mentem ademerat, ad quam inanitatem nec animmum, nec oculos adicere sapientem regem decet; non oculos, inquam, ne animus inescetur, et dementatus, denique sui oblitus, et pereat ipse, et exitio sit totis gentibus. Tale quiddam fieri in amoribus perditis videmus, quos nobis comici ostendunt: an non ille Phaedria, vivus vidensque, inquit, pereo? Verum hoc negotium privatum et puerile est prae illo, quo plaerumque gubernator cum universa classe in mare calamitatum demergitur. Nec malus sed magnanimus Pyrrhuserat: nec, credo, nulla disciplina, nullis litteris excultus fuerit, a quibus ipsum nequaquam abhorruisse argumento est, quod philosophi consuetudine etiam in castris uteretur, neque numquam disserentem audiret. Verum ille, non tam imperandi cupiditate, quod mihi de eo rege, cuius animi integritas praedicatur, existimare liceat, quam victoriae dulcedine vincendique cupiditate incensus, vera
quidem et ex ipsa ratione nata audivit ex illo suo Cinea, ei tamen, quam quam quod diceret contra, quodque inveniret, non habebat, assentiri noluit, nec potuisse sane existimem: tantum enim valuit non solum perpetua belligerandi consuetudo, sed multo magis ille splendor, qui a perpetua victoria triumphisque Pyrrhi animum perstrinxerat, ac forte praeterea illae falsae sive adulantium, sive rem non satis intelligentium laudationes. Sed qui velit, exempla ex omni historia et quottidiana vita petat licet. Cum igitur nec emale educati, et in maximis semper laboribus summisque periculis versati, ubi nec voluptatibus, nec luxui esset locus, eo prolapsi sint, ut et misere perirent ipsi, et urbes populosque secum in exitium raperent, quanto accuratius cavendum est filiis regum, ne iis duabus pestibus, luxu et pompa, statim initio tenera aetate depraventur; sed haec, quantum fieri potest, nec oculis videant, et ignorent, ut in animis incorruptis et modestis et sobriis semina virtutis et beneficentiae iaci recte possint, e quibus amplissima seges saluti mortalium mature proveniat.
Ceterum e pompa sive eaerimoniis regiis non solum alio transeunt, quam expediret, sed etiam et eos, qui saluti esse possent, a sese alienant et abigunt, et alteros, qui malorum auctores
sint, alliciunt: namque ad principes qui nihil praeter fastum spirant moderatus nemo accdat, cuiusmodi sunt, et esse oportet prudentes viros: quod si quis se ostendat; vel statim despiciatur, vel arceatur ab iis, quorum iam fiet mentio: nihil enim ipsis pollicetur in vultu pudor, nihil vestis plebeia, nihil orationis simplicitas. Itaque eorum similes, cuiusmodi sibi decem optabat Agamemnon, raro in consuetudine et senatu principum apparent, quos domuerit longa dies, quos usus rerum docuerit, quos ratio confirmarit: aut enim discedunt ultro, non tam quod se contemni, quam quod ubi vel maxime opus sit sana consilia non audiri intelligunt, autrude donentur, vel benevolentiae nomine, vel quod quottidianis laboribus tolerandis tam gravi aetate non esse censeantur. Nec enim intelligitur, senum, de quibus nos agimus, praesentiam passim esse pro bonis consiliis, consilia pro oraculis: quae si raro petuntur, at petuntur interdum, et tum quidem quando maxime opus est. Nec solum maxime opus est, periculo imminente, sed etiam, si penes alium consilii copia non sit. Ut autem optimi quique publicae salutis amantes et a bono consilio satis instructi ab eiusmodi principum aulis exulant: ita illorum dissimillimi vel illuc alliciuntur, vel sese ultrô applicant. Utrumque natura fit, ut et simile ad sese adsciscat simile, et simile se ad simile facile aggreget. Sunt autem ii qui corpori vivunt et sensibus, et in curand acuticula explendisqueve cupiditatibus summum
bonum ponunt, exsecrabiles vitae pestes aliae aliis magis noxiae. Initio autem plurimum, quae etiam non omnino temere negotium suum gerit, nocet adulatio: adulatores enim et quae admiratione digna sunt praedicant, quo modo sibi fidem primum inveniunt; sed multo magis, quae apud imperitos in pretio sunt, ut plures, quam locupletiores fidei suae testes habeant. His praesidiis freti ea quae cum reprehendere non audeas detestari certe debeas, praeclarorum facinorum coloribus pingunt: nec quid aut facit aut dicit herus, quin adsit ille et arte vincat omnes parasitos comicos: luxum nominant magnificentiam, pompam maiestatem, amores suavitatem, saevitiam aequitatem: nec quidquam est, quin mirificentius sive monstrosius transforment quaelibet, quam factum in ullis poetarum fabulis cognoscatur quoties id ex usu sit: esse autem numquam non existimant, ut gratiam ex gratia ineant et beneficia ex beneficiis lucrifaciant. Cum autem nihil turpius sit adulatione de omnium sententia, sollertissimus quisque eius architectus amici personam induit, atque hoc tamen turpius, quam Irus gerat habitum Agamemnonis: longissime enim inter se distant adulator et amicus, et potissimis maxme, animo enim et fine: ipsa etiam suavitate consuetudinis, vultu, et verbis raro conveniunt. Alter enim quamvis vafer et perpetuus simulator, non potest universo astu prae se ferre omnia, ut non aliquando deprehendatur: ut enim regem suum fallat semper in omnibus, at
spectator saepe nequitiam et fraudem hominis animadvertit. Hoc igitur suae artis morumque praemium reportat, ut quo maiora pluraque quibus inhiat consecutus fuerit, hoc peius a bonis audiat. Hoc autem genus suam rem agit, malo quidem, sed non tam nocendi aliis, quam sibi commodandi animo: etsi aliis saepe non leviter, sed iis maxime, quorum beneficiis vivit, et vacuam molestiis vitam agit, nocet. Eorum enim et virtuti obstat, quos inanis gloriae opinione complet, et fortunas minuit, nisi regiae omnino sint.
COmparavit olim nescio quis vitia hominum cum feris et serpentibus: ut enim ferarum alizae aliis sunt truculentiores, serpentum alii venenati prae aliis; sic vitia enormia alia aliis tetriora esse et pestilentiora: lsunt enim quaedam humana et familiaria omnibus mortalibus, quae cum quadam venia necessaria nobis inter nos condonanda tolerandave sunt, tum praesertim, cum elui amplius non queant. Non est autem levis vitae pestis adulatio, nec levis error sese adulanti dedere: sed multo gravius malum calumnia, et error gravissimus calumniam serenti quasi in animo fundum concedere, in quo illa serpat et radices agat, et dominetur. Apud quos autem adulatoribus locus est et sibi tribui locum oportere calumniator existimat, eumque ibidem nullo negotio occupat. Cum enim plaerumque
idem adulator sit, ita aures et animos regum demulcet, ut in gratiosis primus fidem inveniat in omnibus, neque unquam mentiri aut confingere aliquid existimetur, ne dicam alterum, nescio unde natum, quod plerique iis quae ad commendandos alios faciunt aegre assentiamur, quae ad dehonestandos, facilime. Quare si quibus ipsi succenseant, si quos oderint, si quos suis cupiditatibus adversari vel intelligant vel suspicentur, si quos metuant, qui sunt quotquot est virorum integritate vitae virtuteque praestantium, eorum existimationem arte minuunt, facta, dicta, consilia identidem vellicant, in eos crimina confingunt, clandestinarum molitionum vel proditionum absentes, nec talia in se tela cudi suspicantes, reos agunt, nec finem faciunt, donec alios gratia, alios loco moverint, alios opibus nudarint, alios in exilium, alios in crucem egerint: pro sua enim libidine abutuntur principum potentia: quos ego principes semper malos non dixerim, quandoque bonos, sed nimis simplices in magna consilii penuria, abductos initio in luxum et pompam, non deductos ad modestiam et rationem. Hisce et ipsi salui forent et servarent rem publicam. Miram et absurdam iudicii formam in vitam invehunt calumniatores, ubi nec reus respondeat, nec audiat, nec ad tribunal compareat, de causa nihil comperiat praeter sententiam qua sibi pereundum intelligit. Hoc agit, hoc perficit ille idem criminis inventor, accusator, testis, iudex, carnifex: nam et ipse sibi principis personam sumit.
Nec animadvertentem enim, ac nec opinantem et mente et omni dignitate spoliat. Hinc igitur intelligi facile potest, quantum sit in felici calumniatore mali, quodque et bonis et rei publicae et ipsi principi exitium meditetur et inferat. Eiusmodi familiae et contubernii sunt, adulator, calumniator, et sycop0hanta. Illi igitur non penetrent quo libeat? sycophanta, de quo praesertim dubites, maiorene sit fraude, an impudentior, qui in populo priscis etiam sae culis primas tenuerit, a regia se excludi patiatur, nactus occasionem tam optabilem? Ut enim interdum quielcat adfulator a vita et sanguine, tamen idem saepe calumniatori operam locat, et plerum que sfit, ut qui sit insignis calumniator, idem adulatorum nemini cedat. Calumniator vero cum omnes vias et aditus teneat, sycophanta quamvis arcem nullo negotio occupat, in qua mens non vigilat, pro suis, hoc est animi negotiis, sed pridem procurat quae sensus probarint, quae aures demulceant, quae oblectent oculos, quae palato iucunda sint, et hisce finitima, persona servae sumpta domina quae iure et natura foret. Non absunt igitur illae inter se longius, stimulati auri fame, siti honorum, rabie dominandi: pecuniam enim volunt illo omnes, et plaerique dignitatem simul, neque nulli imperium, sive violentam auctoritatem nomines: nam quae vera est auctoritas officio, fide, meritis tandem aliquando, non vi, nec arte, nec subito paratur. Ne talibus autem excidant, aciem instruunt adversus integerrimum quemque
et innocentissimum, sive is de aliis, praesertim de patria meritus iam sit, sive mereri possit: namque ubi bonis locus est, ibi sycophanta miser est, cumque in eoloco contabescat invidia, aliudi sibi caelum quaerit. Igitur quos dixi hostes adoriuntur, iure quodammodo suo: at quibus armis? confictis criminibus, nec uno calumniarum genere, tanto autem astu, ut in suo foro numquam fere deprehendantur: namque, quod item dixi, non audent in quamvis campum descendere, nec facile ad iusti iudicis tribunal veniant aut pertrahantur. Ubicumque tamen accusant, qui pro viro bono et causa aequa verbum numquam faciant, et quocumque pertrahantur; nec manus dant, nec rationi cedunt, sed ut victoria potiantur, distorquent et primas leges, quas e caelo hausimus, et alteras civitatis, quas prudentes tulerunt, et versute eludunt prae cepta sapientum, denique oraculis divinis abuti non verentur: namque et hoc summo scelere et periurio se obligant, ut non solum tardum et parui ingenii, sed intelligentissimum sanctissimumque iudicem circumscribant: impii enim sunt, cumque sciant, plaerosque mortalium Deum timere, pietatem mentiuntur, ut neminem non facile in fraudem inducant. Quanto autem et peior et nocentior bellua est sycophanta, hoc magis quemque et ab eiusmodi artibus abhorrere et sibi cavere principem, ne ab iis circumveniatur, oportere censebimus.
IIs igitur, de quibus satis verborum fecimus, nihil esse pestilentius omnes intelligunt: sed advolant eodem, ut ad lautas epulas muscae, qui cum illis conspirasse videantur, singuli non admodum metuendi, ioculatores, parasiti, scurrae, mimi, saltatores, ganeones, ventres et utres, administri voluptatum, magistri intemperantiae; alii item honesti, si non nisi munus suum faciant: quis enim homo elegans pictores et musicos? quis intelligens pugiles et venatores, et horum similes non accersat potius, quam ab aulis arceat? cum et culinae et cellae ministris opus sit. Sed ut nemo velit ex aula aut popinam fieri, aut tabernam potantium: sic neque eam palaestram, neque orchestram ex ea facere oportebit: neque in saltus regiam et mentes transferre, ubi plus cum feris quam cum hominibus negotii sit. Musae autem ipsae modum sibi ponunt, Marsyias vero nequaquam. Talium autem exercitus et regigraves sint, nec parum calamitatis etiam populis inferant: quorum, quos modo dixi, etiam iuvent et ornent regiam, ipsi aliquousque ferri posse videantur, metis modestiae coerciti. Sed et capitales se ad ceteros aggregant, vel ex illo genere, ut certo exitii semine nascuntur: cum enim in perpetuo luxu et splendore neque aurum Midae neque thesauri Croesi suppeditent; alii expilationes
excogitant, alii bella fabricantur, utrique et regum et urbium et gentium calamitas et exitium. Quae incendia interdum ex minutula scintillula una atque altera, quas indicavi, si negligantur initio, oriri solent, saepe non unius urbis, sed plurium regnorum, non unius aetatis, sed saeculorum aliquot felicitatem depascantur. Sit autem etiam inter mortales perpetuum hoc malum, nisi principum aliqui sic educentur, aut in viam retrahantur in tempore, aut consilia moderentu prudentiores, aut calamitas furores mortalium compescat. Fecit autem plurium dierum super hac re meditatio non paullo uberiorem hanc scriptionem: accessit enim et lectio, etsi non eo nomine instituta, quae tamen ultro aliquid subministraret; ad lectionem sermones cum familiaribus, qui non etiam nihil conferunt. Quod si de sententia aliqua recepta dicere instituissem, coarctandam mihi orationem putavissem: at quia non tam nova, quam abhorrentia a communi consuetudine et sensu multitudinis prodo et tueor, longiorem sive verbosiorem me esse oportuit: sic enim, si qui cum attentione haec legerent, mihi assentirentur. Nec enim statim quis subscribit non intellectae sententiae. Quis enim Zenoni astipuletur, virum bonum solum ditem et regem asserenti, nisi cuiusmodi ille divitias, cuiusmodi regnum velit, intelligat. Cum multum dixerit, qui choenici insidere, aut hirundinem recto accipere vetet, nihil dixisse videatur, nisi haec auditori ante explicet et persuadeat. Ita non habuisse nihil causae mihi
videor, cur huic commemorationi immorarer, de qua praesertim re et uberius et luculentius absque reprehensione dici posse existimem. Tamen si cui haec non satisfacant, nec pluribus persuasum iri existimem.
NEc igitur ipse progrediar ulterius, nec nisi unum hoc addam. Iubebo enim, si quis adhuc de veritate huius sententiae haesitet, eum iubebo, cogitare apud animum, quid boni praevideat aut speret, si discedatur a consuetudine inveterata nonnihil, et quo longius, eo, ut mea fuit opinio, melius. Sic enim regia familia natus, idem que heroica indole praeditus, audita statim arripiat, ac cepta meminerit, comparata inter se non solum contraria, sed similima facile discernat, si a puero nec videat, neque audiat neque luxum neque nimium illum splendorem, eleganter et modeste cum elegantibus et modestis vinat, modico et tenui victu utatur cum universo suo contubernio, de notitia Dei semper audiat, deque cultu numinis, semper audiat de virtute, et quando hoc agitur, et quando hoc agi non videtur, sit quottidie in litteris, non futurus disputator, sed actionum regiarum gestor, et sit citra fastidium, quod multae rationes abigunt aut attenuant, audiat sales e schola Mercurii candidos, nonex altera Momi, tabulam Ceberis
spectet identidem, nec non si quid est picturarum elegantium, audidat musicam pudicam, sive voce canant, sive fidibus, an non interdum et tubam? Paridis enim similem esse nolimus. Et voce canebat autem et cithara ipse Pelei filius: exser citationes corporis habeat non gladiatorias, sed modicas et tempestivas: prodeat in ambulatiunculam, ludat pila, contendat cursu, contempletur solem, lunam, stellas, universam regis aeterni domum, mira arte factam testudinem, ad dominum universi animi oculis et inibi et ubicumque suspiciat, in litteris sit aetati suae et profectui conventientibus et debitis: nec poetas neglexerit, nec oratorem: in historia ne hospes sit, nec ignoret, ubi gentium ipse vivat, ubi terrarum et gentes et reges alii. Nec videantur autem haec multa, nec difficilia, quae plurima et difficilima sunt; nec sunt tamen multa nec difficilia, nempe tali animae, quae semper agitur, nec unquam defatigetur, cum certo modo et recto ordine ducatur: in tali adolescentulo ne signum quidem exorietur non dixerim petulantiae, nec furenter irascetur, quem nulla re offendi credibile est in educatione humanissima, nihil insane concupiscet, cui nihil omnium negabitur, quod liceat, cum omnino omnia semota sint, quibus tener animus depravetur, singuli videant et agant quibus erudiatur, omnibusque suis partibus melior fiat et, quoad eius fieri potest, perficiatur. Huc nimirum conferunt et illae litterae, quarum iam meminimus, et iis pares ceterae, sive graviores et ad regiam disciplinam primae
omnium, quae iam quoque capit adolescentia. Quod si id se ita habet, que~admodum arbitror, quod sapientes prodiderunt, ut princeps sit anima legum atque etiam fons aliquis legum; leges scire principem par est, primum scriptas illas, a quibus latum unguem discedere nemini licet, nec ipse etiam velit, velle certe libêre numquam debeat, haud ignorare eum oportet, quibus quottidie magis, quam alimentis utetur, aut in promptu habere, tum in monumentis, tum in iurisconsultis. Deinde vero etiam alteras, quae suapte natura primae sunt, quod illae ex his tum derivantur, tum auctoritatem habent. Hae naturae sunt, immo auctoris naturae: hae docent et quemque recte vivere, et principem omnemque magistratum suis atque patriae recte consulere: etsi huius vulgo invisum, sceleratis exsecrabile nomen est, vix ut liceat hodie philosophiae nomen usurpare, e)ch(=s2 ta\ kedna\ blasta/nei bouleu/mata, ut utar versu Aeschili. Neque vero haec tantum recta admiran daque consilia, sed etiam tam publice, quam privatim salutem parit, ita constituente universitatis arbitro. Hic enim ut per agri culturam frumentum, sic per philosophiam salutem donat et gentibus et singulis. Quas dixi disciplinas et huius praecepta si in adolescentia princeps delibarit, et quae prima sunt imbiberit: oculis animoque ab omni luxu et pompa neque dum optabili multumque noxia (saepe enim usurpanda sunt, de quibus agimus) averso: qualem fore eundem matura aetate et in ipsa iuventa suspicemur? Primum, quae in eum diem contempsit, neque
deinceps pluris faciet, nec in media copia rebus abutetur, nec in splendore, quem feret, ad aurum universum, ac ne quidem ad suam purpuram respiciet. Nec enim animus eius errabit in iis, quae sensus suaviter afficiunt, quae populus et pueri, et quotquot animis in populo, ingenio in pueris sunt, sola suspiciunt: quae barbari, quos nec ipsi nos in hominibus habere profitemur, omni virtuti omnique sapientiae praeferunt: in tenui etiam cena cum elegantia, et pallio sine sordibus se non minus principem esse intelligat, quam quisquam Persarum in universo utriusque generis luxu fuerit. Aget idem, omnia, quae volet. Volet autem nihil saevum nihil libidinosum, volet, aequa, iusta, pia, populis et patriae in praesenti et in futurum salutaria: haec volet, haec meditabitur, haec procurabit, haec stabiliet. Nec ab instituto talem principem quis averterit, nec audebit, nec in animum inducet. Quis eum adeat adsentator? et si ausit, cum infamia pedem referet: quis calumniator? quis sycophanta? Sciunt enim innocentiae, et in universum adversae parti aurem integram releruari: seque apud talem principem, qui et iustus sit, et ipse rem intelligat, et prudentum consiliis utatur, in maiore certioreque periculo versari, quam quisquam omnium, quibus illi periculum et exitium crearent. Minutis autem aularum pestibus nulla regiarum magis purgari potest, quam ampla horrea muribus: sed tamen eius generis musculi a cavernulis longius non exurrunt: si faciant, non minus atque illi perierint. Illa autem duûm generum
monstra dico et eos, qui expilationes inveniunt, et qui bella conflant, conspectum talis principis detestentur et fugiant, sin se ostendant, fatum eos Oti et Ephialtae manebit, quos bellum superis molitos ante pubertatem Iovis fulmine ictos ferunt doctrinae non inanes fabulae. Nam quod ad illudattinet, neutrum ignorat princeps: neque hoc, magis esse regium, imperare fortunatissimis. quam egentibus, omni gaza comportata in aerarium, quod nec latebat senatorem Romanum. Samnites enim magnum quri pondus ferentes Curius repudiabat, quod diceret, aurum habere, sibi praeclarum non videri, sed qui aurum haberent, iis imperare. Nec ignorat alterum, opes populi suas esse, si necessitas impendeat, non minus, quam filiorum, patris. Nec potest dubitare, qui cura et indulgentia et beneficiis patrem aequet, quin habiturus sit in omni re obsequentissimos non minus, quam indulgentissimi parentes exsese natos liberos. Neque non idem intelligat, in bello nihil non esse calamitatum, universum denique exitium cum singulorum, tum familiarum et gentis et imperii, atque iccirco exsecrandum et fugtendum: quod idem inter heroas bellatorum princeps Achilles diserte profitebatur: nec tamen ignavia hostem meruet: sed tum bellum defendet et dimicabit fortiter, acriusqueve adeo, quam leaena pro catulis lactentibus proeliari scribitur. Neque tum primum eum animum induet, quem semper magnum gesserit, qui se in armis exercuerit atque etiam suos, qui ad tale tempus necessaria pararit, non
minus quam ad victum diligens paterfamilias ad hiemem. Felicem principem, cuius aulam istiusmodi pestes, aut non premunt in universum, aut non nisi suspenso gradu, maximo metu periculi, cumqueve exitio suo, si deprehendantur, terunt. Accersit autem ille sapientes, hoc est, viros bonos et prudentes, exercitatos, usu confirmatos senes, sive pace alia atque alia gerenda constituenda que sint, sive de bello, deque iis, quae ad bellum pertinent, deliberetur: et quamvis intelligens, non tamen sibi fidit, sed illos consulit, illos audit, illos sequitur, et unumquemque tamen, in quo praestat maxime, ne cui fenestram curiositatis aperiat: sententias ipse intelligit et meminit, et inter se optimas comparat, rectissimam deligit. Tales idem et colit et ornat: quorum illud ex animo facit, nihil homini, sed virtuti honorem tribuens: hoc ipsi quoque in proclivi est. Nam quibus virtus bonorum primum est et cordi salus patriae, nec honores se maiores ambiunt, nec inhiant divitiis, sed modicis contenti sunt: quae si eorum dignitati non respondeant, praesentibus aequo animo uti frui adsueverunt, nec sine spe serenioris tempestatis: sic etiam paterfamilias, fundi calamitatem lenit, sibique persuadet, aut altero anno aut tertio proventum rerum uberiorem fore. Ut autem neque hic fallitur, ita neque ille. Non claudit enim in suos, nedum in benemeritos benignitatem suam princeps, qui petentibus etiam aliis haud facile aliquid negat. Etsi autem tam praestantium virorum, et animi bonis sui
similium ob virtutem et utilitatem, quae ab illa numquam segregatur, consuetudine totus dies cum primis utitur: tamen neque a se arcet, quos legit in familiam, propter artem et industriam, honestos et probos viros, utsunt oeconomi, quaestores, equum domitores, architecti, musici, pictores, venatores et his inferiores, sed domi necessarii: quibus etsi mandat, ut herus, quid fieri velit, tamen ex unoquoque multa ipse quaetrit et discit, et audit eorum unumquem que in sua arte: quod si quis quid alienum dicat agatve, eius curam auctoritate compescit in negotiis arduis, ut nec de canibus, nec de equis, nec de plagis aut venatione, nec de aratione, quaeque ad rem rusticam praeterea pertinent, consulat quemquam de senatoribus: quin rideat, si quis suum iudicium in iis rebus interponat, quarum alios habeat scientissimos. Nec enim solum odit curiositatem, familiare mortalium crimen, inde, ut putatur, ortum, quod quisque se et ante alios, et in omnibus sapere falso existimat; sed etiam intelligit, nihil esse cum in ceteris, tum in rebus ad publicam salutem pertinentibus curiositate perniciosius. Cum enim quae recte feliciterque fieri velimus, ordine omnia fieri oporteat, et hoc pacto ordine nihil fiat, sed perturbate omnia; salus excluditur a negotiis, damno et exitio porta patefit: ut si sentinarius aut remex excusso gubernatore clavum arripiat, navis illa vel in summa tranquillitate in scopulos illisa pereat. Vides curam, vides consilium, vides providentiam sive pruden iam perpetuo sobrii principis et in vulgi
oculos incurrentium negligentis. Eum florere laude apud bonos, et gloria sempiterna necesse est, qui cum recte faciatsemper, tum populos suos et aliis bonis et virtute beet. Quin utriusque si neutrum sit: at mens nulla sceleris, saevitiae, impietatis macula adspersa, conscia sibi optimorum consiliorum et meritorum in genus humanum voluptate sua perfruatur longe iucundius, quam perpetuis Alcinous cum suis Phaeacius. Nec vero illam popularem, eque caetu caelestium praecipitem datam in haec universi infima voluptatem optet, qui animi voluptate abundet, nec neceslaria corporis careat: in quo utraque saepe honestissime conspiret, sive sermonibus vel de rebus arduis, vel de disciplinis subtilibus, sive in musica, sive in ludis equestribus sive in venationibus, in quibusque denique iocis et seriis: sive audiat alios, sive loquatur ipse, sive meditetur, aut sacra, aut quae sunt scientiae aut quae actionum, sive legat aut oracula caelestia, aut monumenta sapientum, aut historias, aut scripta iucunda quqaecumque et simul utilia. Namque hoc meminerit, quod iubebat reges facere Phalereus ille: iubebat eos legere indies de officio regio et omnibus eius partibus: hoc qui faciat, plurima animadversurum per se, de quibus alius, quantumvis prudens et disertus, quovis tempore non moneret. Difficile est enim loqui cum potentibus in tempore, ut proficias: in quo etiam ipsum Nestorem saepe desudasse, et haud raro frustra omnes ingenii nervos intendisse cognovimus. Rei magnitudine et veritate
provectus fui longius. Quid enim maius tali principe, quem direxerit ad virtutem veritas? quid tali eius vita sanctius? Plato scriptum reliquit in eiusmodi potentiae et sapientiae conspiratione, beatas fore resp. nec prius genus humanum miseriis levatum iri, quam illa coniungerentur, nec alibi, nisi quo loco id fieret, quod quodam tempore alicubi evenisse, itaque dein ceps fieri posse, negari non potest. Ad tantum bonum quod viam sternendam hac ratione arbitror et probo, forte non parum emolumenti ad publicam felicitatem adferre videar: non omnem profecto operam lusero. Nam etiamsi hoc consilio hodiê utatur nemo, tamen falsas opiniones et noxias consuetudines taxari et sententias super unaquaque re bonas tradi confirmariqueve ex re est, ut si non prorsus recte faciamus, in plaerisque tamen rectius sentiamus, et in vita minus a scopo aberremus. Habes a me, Abr. Belline, non epistolam, ut me monebat frater tuus, sed ingenii mei sive laboris monumentum, ut si in materia, in quam sciens incidi, tibi non satisfecerim, exspectationem tuam ubertate orationis superarim. Omnia vero omnes haud probaturos scio: nec a te postulo, ut quidquam probes, quod rectius fieri, vel ratione vel usu videas: plaeraque tamen et potissima recta veraque esse, nec ego dubito, nec te dubitare, supicor. Si quid melius et sanctius hoc consilio in utraque re prodi possit, eo potius uti optem et iubeam, quorum interest. Vale.
Helmaestadio ex acad. Iul. Kal. Febr.
M. D. C.