QUemadmodum grave aliquod negotium, vel etiam mediocre aggressuri, initio utilia multa, et necessaria omnia, quae possunt, vident, quibus instructi ordine et bono eventu agant, quod in animo habebant: ita qui quamcumque liberalium disciplinarum explicandam suscipiunt, ea non solum praefari solent, quibus auditores alliciant aut inflamment, sed et multa praemittunt, tum ut ad rem commodius veniant, et progrediantur facilius, tum ut illi quasi via praemonstrata minus aberrent, et d metam procurrant felicius. Interpretes enim multa statim in principio removebunt, quae rudibus adhuc animis, vel obscura admodum, vel supra modum difficilia, vel prorsus absurda viderentur. Et nos vero etiam hoc consilio utemur: et quoniam disciplinam civilem, quae politice appellatur, docere instituimus, capita quaedam perpauca, nec nisi quae pernecessaria arbitremur, proponemus initio: neque nulla interim alia, quae huc facere arbitremur, tangemus obiter, cetera suo loco explicaturi. Agemus autem hîc potissimum de
capitibus quatuor. Ante omnia igitur, cum politicum informaturi videamur, ostendemus, quot quibusque modis passim politici nomen usurpetur: et quis sit revera politicus, adeoque hoc tam augusto sive potius divino nomine dignus iudicari posse videatur. Mirum enim, quam haec appellatio multis et variis olim tributa fuerit, atque etiam hodie tribuatur. Sequitur, sive cum hoc ipso cohaeret, ut accurate delineemus, quae sit politice, cuius videlicet dignitatem et finem ignorari non oporteat: etiamsi omnem eius vim in hoc disciplinae vestibulo non ita plene explicabimus, quae etiam vel ante oculos posita, a novitio et adolescente non ita subito percipitur. Tempore enim haec intelliguntur ab iis, qui se vindicarint a turbulentis animi motibus, et animum ad actiones honestas satis conformarint, et vitam humanam sedulo introspexerint, et negotia ipsa quasi manibus tractarint. Neque hoc negligemus, de quo priscis quoque saeculis dubitatum fuisse video, et hodie constare paucis arbitror. Si enim, de quo quaeremus, id faciendum sibi persuaderent, in re omnium nobilissima et prima operam ultro ponerent, aut ponere iuberentur. Est autem hoc ipsum: pararine politice aliqua ratione possit, et quidem studio industriaque nostra. Quod si enim non nisi divina, ut aiunt, virgula, sive casu aliquo obveniat paucis, vel discendo comparari nullo modo queat, rectius et nos relinquamus nogotium, ut regnum Persicum, cuius adipiscendi uni Cyro olim facultas fuit, neque cuiquam laboris, quem frustra suscipi
suspicemur, auctores simus. Denique si qua spes affulgeat adipiscendae politicae, neutiquam omitrendum videbitur, quod a nobis omnes postulent: qua via, aut si plures se aperiant, quibus ad politicen viis, veluti ad metam, vel ad locum, quô proficisci constituerimus, et nos aliquando perveniamus.
DE his igitur agemus ordine, et primum de primo, paullo altius exorsi. Cum logicus nominatur, vel orator, ab alio alium intelligi, saepenumero animadvertimus. Sunt enim, qui cum de logico audiunt, dialecticum suspicentur: vulgus etiam de contentioso sophista accipiat, qui tamen dialectici partes tueri non possit, nedum logici. Nos autem non fugit, ut logicus acutior et nobilior multo sit dialectico, ut qui disserendi munere et ipse quidem egregie fungi valeat, sed etiam demonstratione discentem convinncat constrictumque teneat, si id rei natura sinat, de qua tum forte agitur. Sic imperitus aliquem de media plebe loquaculum, qui tacere nesciat, minus forte quam ad colum anicula, oratorem censeat: in quo tamen nihil sani sit, sive sensa animi inspicias, sive verborum congeriem: nec non vero etiam rerum non nullo usu praeditis imponet interdum sycophanta: cum nugatore illo nihil sit indoctius, nihillevius, sycophanta nihil astutius, nihil nocentius: quin fieri potest, ut hunc aliquando in mediis oratoribus reperias:
quod hi tamen illi largiendum non putent, qui aut ipsi boni viri sunt, aut eos esse se profiteatur. Sic igitur etiam fere in omnium ore est nomen viri politici: cum tamen alii aliud intelligant et significatum velint: ac fere ita quisque, ut plus minusve de re ipsa intelligit. Nec vero cuiusque est unumquodque recte intelligere, etsi hoc demum intelligere est: sed non nisi a puero de plaerisque rebus fideliter eruditi, eriamsi idem subtili rerum cognitione non sit praeditus. Hic vero eruditus, si quid non satis ipse statim videt, tamen dispicit sedulo, ut ne in eo genere decipiatur, veri investigandi rationis haud ignarus. Primum igitur ad quorum aures vix fama rei, nomen vero hoc, ne que quid quam fere amplius permanavit, latissima significatione politicum nominant, in quo plus aliquantulum sit salis, quam in aliquo de ipso vulgo: qui aliorum moribus facile cedat, sive se accommodet: qui habeat, in communi hominum consuetudine, quod dicat, quod respondeat. In eum forte conveniat illud, quod servulus, ni fallor, ad servulum dicit apud comicum: At ego primo te disertum credidi. Hic policici nihil habeat, aut si quid, non nisi minimam cius similitudinem vel speciem: id quod infra magis apparebit. Quî enim sit politicus, vel adolescens, vel rerum imperitus, adeoque vix aliquo tinctus colore prudentiae? videntur tamen nonnullis, quod qui vere is sit, humanitatem et comitatem ipse quoque prae se fert in omnibus, et praestat utplurimum: quod consilium et orationem in promptu habet, in quoscumque ille
homines, in quaecumque negotia incidat. Verum hic leviter admodum adumbratus politicus, in senatum non veniet: sin ausit; statim se dabit turpiter, quando ad primam gravem deliberationem obmutescet. Hic ipse tamen, nisi se curiose aliis rebus ingerat, politus nobis sit, utpote vitae cultui non ineptus: nec eos iniuria laude sua afficiemus. Quin expediat iuventuti, simul et morum probitati studere et vitae elegantiae: quarum haec absque illa nullum diem consistere posse videatur. Nec eius studii exigua praemia proposita in communi vita hominum existimemeus.d Morum namque venustate non solum favor populi, sed et regum benevolentia facile conciliatur. Non tantum enim virtus, qua tamen nihil illustrius, in universa vita mortalium, sed etiam virtutis aliqua species sive imago, nulli affinis enormi vitio, animos hominum et mirifice afficit, et magnopere sibi devincit. Quare et bene merentur de rep. qui tenerae aetatis mores eleganter formant, inque eorum animis, quasi quaedam prima virtutis semina iaciunt: et laudabilitet ipsi faciunt, qui mores suos a pueris diligenter expoliunt, atque animum ad veriorem virtutem praeparant, sive etiam eam comparant. Ut enim de insulsis ingeniis nihil admodum, ita de elegantibus plurimum sane nobis pollicemur: atque eam spem ipsa industria confirmat, sine qua magni aliquid nulla in re efficitur. Res autem ipsa facilis est, et iucanda semper initio: corroborata aetate, et neglecta, sane quam difficilis: et ut innui modo, ad virtutem aditus: quando non minus probitati
studetur, quam elegantiae: nec a falso initia eximiarum virtutum dixerimus, cum interdum etiam earumdem testimonia et argumenta sint.
SAtis de hoc genere: transeamus ad alios. Multis enim etiam politici videntur alii, nihilo sane illis meliores, sed audaciores multo, quod in illis pudor, nec paullo nequiores. Temere enim sibi, forte ingenio freti, sed parum ad veritatem facto formatorve ad virtutem, de omnibus rebus in civitate sibi iudicium sumunt: de legibus, de magistratibus, de sacris, d profanis, de pace, de bello, de civium vita, moribus, negotiis: et confidenter quodcumque et quantumcumque, et quovis in loco, et apud quoscumque, reprehendunt, et censoria virgula notare non dubitant: nisi forte astute alia dissimulent, quod in eiusmodi moribus difficile tamen esle ipsum arbitrer. Hoc autem causae est, quod imperitis, aut non satis peritis, et omni fere populo multum videre, et prae ceteris sapere, ac honore denique, et tantum non primo civitatis gradu, digni existimantur. Quos tamen si propius contemplemur, curiosi potius sunt, quod vitium magnum similium gregem ducit secum, et loquaces, et malevoli, et maledici, et scurrae denique, sycophanris et seditiosis, pessimis mortalium proximi, quorum ingenium a vetere poeta in Trinumo sic depingitur:
Nihil est profecto stultius, neque stolidius,
Neque mendaciloquius, neque argutum magis,
Neque confidentiloquius, neque periurius,
Quam urbani assidui cives, quos scurr as vocant:
Atque egomet me adeo cum illis ibidem una traho,
Qui illorum verbis falsis acceptor fui:
Qui omnia se simulant scire, nec quicquam sciunt:
Quod quisque in animo habet, aut habiturus est, sciunt,
Idque quod in aurem rex reginae dixxerit,
Sciunt, quod Iuno fabulat a est cum Iove:
Quae neque futura, neque facta sunt, tamen ii sciunt:
Falsone an vero laudent, culpent quem velint,
Non floccifaciunt, dum illud, quod lubeat, sciant.
Haec apud Plautum non inscite ille Megaronides, quibus id genus hominum de statu deicit, ut meritum ipsorum est. Contra vero animo affectus est revera politicus. Nam que et loquacitatem fastidit omnem, et a curio sitate prorsus abhorret: multo magis autem a taetrioribus vitiis pectus expurgat: non solum existimationis suae obstinate studiosus, sed vir bonus, et quantum omni conatu assequi potest, quadratus sine reprehensione vel ad amussum, ut cum Simonide [Note: (1) Plato in Protagora. *le/gei ga/r pou *sim???ni/dhs2 pro\s2 *sko/pan to\n *kre/ontos2 ij(o\n, tou= *qettalou=, o(/ti a)/ndra a)gaqo\n me\n a)lhqe/ws2 gene/sqai xalepo\n, xers1i/te, kai\ pos1i/, kai\ no/w| tetra/gwnon a)/neu yo/gou tetu gme/non.] loquar, Idem de unoquoque recte potest existimare, et recte existimat, sine malevolentia, et maledicentia, omni in universum invidia vacans: quod non solum tanti viri officium, sed boni viri inferioris etiam loci est. Eundem potius
cum Menelao [Note: (2) Homerus *l. *d. *padrame\n, a)lla\ma/la lige/ws2. e)pei\ ou) polu/muqos2.] compararim: quem fuisse non multorum verborum, effatum pauca, sed diserte omnimodo, a poeta accepimus: nisi forte orationis Ulisseae flumine opus sit, et fulminibus verborum ad populum. Verum suo loco ostendemus, dicendi vim maxime seruire civili disciplinnae, et esse politici velut instrumentum adprime necessarium.
DIx imus de duplici genere, quos populus sive vulgus ipsum pro tantis viris suspiciat, et stulte colat: ingenio mediocri et usu aliquo rerum praediti, vel per se, vel verbo moniti, secus omnino sentiant. Meminerint enim, de magnis rebus haud esse iudicandum, non calculis, nedum strepitu multitudinis, ut est in Graeco tragici versu. Ceterum propius accedunt ad politicos, qui ubi res magnae et plenae periculi tractantur, sibi cavent, et tempori pulchre serviunt. Hoc autem et sapientes praecipiunt: flare adversus ventos vetant: polypi ingenium obtinere iubent: id ut interdum recte fit et cum prudentia, ita non raro improbe et cum astutia. Quid ni vero, si ex imminenti periculo elabi ne queas, an relucteris, ac non potius ne cessitati cedas? ita tamen, nihil ut designes contra dignitatem et boni viri officium. Nam si scelus aliquod cum conditione lucri aut salutis perpetrandum sit, aut
aliquid coniunctum cum ipsa turpitudine com mittendum; quoduis potius ac vel vitae discrimen adeas, vel mortem obeas. Neque enim tum imitari polypum bono viro sit integrum. Sed hius loci illustrandi gratia exempla duo subiciam, ex poeta unum, ex historia alterum. Ulysses enim et Theramenes hoc nomine nobilitati sunt: illum poeta et varii ingenii et multiplicis consilii [Note: (3) *d. a)/ndramoi e)/nnepe mou=s1a polu/tropon, et passim polu/mhtis2 *odus1s1eu)s2.] et facit et nominat: quod sibi in tot tantisque periculis omni vita facile caveret, consilio saevitiam crudelium, quorumque hostium insidias qverteret, ceterorum etiam benevolentiam sibi moribus compararet. Hic in regia Alcinoi apud Phaeaces, non solum cedit omnibus, sed et luxum non vituperat, et eiusmodi iucundam et optabilem vitae rationem laudibus in caelum effert. Nihil iucundius est, inquit, mea quidem sententia, quam si laetitia perfruatur universus populus: et convivae per aedes collocati ordine, divinum eiusmodi citharoedum audiant: ubi mensae pane carnibusque onustae sint, et puer haustum e crateribus vinum infundat cyathis: hoc equidem, inquit, existimarim longe esse pulcherrimum. Sed potius viri mollem et blanditiis conditam orationem audiamus.
*ou) ga\r e)/gwge/ti fhmi\ te/los xarie/steron e)=inai,
*ho(/tan e)nfros1un/h me\n e)/xh| kata dh=mon a(/panta,
*daitomo/nes2 d) a)na\ dw/mat) a)koua/zwntai a)oidou=,
*hmenoi e)cei/hs2 para\ de\ plh/qws1i tra/pezai
*si/tou kai\ kreiw=n, me/qu d) e)k krhth=ros a)fu/s1s1wn
*oi)noxo/os2 fore/h|s1i kai\ e)gxei/h| depa/es1s1in:
*tou=to ti/ moi ka/lliston eni\ fres1i\n e)i/detai ei)=nai.
Grata erat haec narratio, in alta pace, et omnium rerum copia, luxui deditis: nec tamen ita sentiebat, aut talem vitam sectabatur Ulysses, qui perpetuum certamen gereret cum rebus adversis, et semper ultro laborem subire, et pericula adire consuesset. Quid autem suo incommodo, vel malo, nec forte absque vitae periculo, cum hospitibus contenderet, in quorum potestate eslet, et quidem iis, apud quos se nihil profecturum praevideret? Frustra enim est, qui carpit aliorum a pueritia imbibitos mores, et pridem inveteratam consuetudinem vituperat: ac praeterquam quod operam ludit infensum sibi facit, quo benevolo uti poterat. Nequevero non etiam honeste laudatur aliquando convivium, etsi ne civilis quidem beatitudinis cardo in eiusmodi vita vertitur. Idem cum incidisset in Cyclopis manus; ibi tum et se et sociorum aliquos e immanis belluae faucibus eripuit, et ipsum pessima quaeque meritum gravi malo affecit, eiusque saevitiam graviter ultus fuit. Nec attinet cetera notissima depromere, de Lotophagis, de Circe, de Sirenibus, de Scylla et Charybdi: in quibus omnibus, quam esset praesenti animo et vario bonoque consilio declaravit, ut omnibus deinceps saeculis incomparabile exemplum patientiae et prudentiae reliquerit. Theramenes vero etiam, ut vafer et versipellis, et in comoedia, et in vulgus exagitatus, et cothurnus eo nomine dictus fuit, quod cum de triginta tyrannis esset, se tamen postea ad populum converteret. In eum in Ranis acerbe invehitur Aristophanes.
*tau=ta men pro\s2 an)dro/s2 e)sti
*nou=n e)/xontos kai\ fre/nas2, kai\
*polla/ peripepleuko/tos,
*metakulin dei=n au(to\n a)ei\
*pri/s2 to\n eu)= pra/ttonta toi=xon
*ma=llon, h)\ gegramme/nhn
ei)ko/n) e(sta/nai, labo/n???) e(\n
s1xh=ma: to\ de\ metastre/fesqai
*pro\s2 to\ malqakw/teron,
deciou= pro/s2 an)dro\s2, kai\ fu/s1ei *qhrame/nous2.
Sapientis est, in quit, et eius, qui multa passim maria nauigavit, se ipsum potius ad parietem feliciorem convertere, quam stare, ut pictam imaginem eadem specie: verum se flectere ad mollius, dextri viri est, et praediti ingenio Theramenis. Ita loquitur, ac si Theramenes verio ingenio prorsus fuerit, et subinde animum mutarit, et se pro re nata semper applicaverit felicioribus. In eadem comoedia de eodem inquit:
---*sofo/s2 g) an)h\r kai\ deuno\s2 ei)s2 ta\ pa/nta, *os2 h)\n kakoi=s1i
peripe/s1h|, kai\ plhs1i/on parasth=|, *pe/ptwken e)/cw tw= kakw=n.
Theramenes, inquit, sapiens vir est, et plurimum pollet in omnibus: qui ut in calamitates incidat, et prope astet, mira se arte ex iis facile expedit. Nec tamen vir malus fuit Theramenes, ut historia docet: qui triginta tyrannis, cum cives suos crudeliter trucidarent, in quorum bona involarent, fortiter restiterit, etiam cum vitae periculo: denique a nefario Critia accusatus, hausta cicuta fortiter quoque vitam finierit, cum facto et verbo memorabili: Hoc propino pulchro Critiae. Fuit in utroque prudentia, qua se in patriam, suos,
quam diu ipsi auscultatunt, servavit Ulysles: Theramenes non potuit, non quod ipse minus videret, quid faceret: sed tanti erant fluctus in rep. Atheniensium, ut boni obruerentur iniuriis improborum, etsi improbi tandem et tyranni ipsi quodqu scelerum et crudelitatis graves poenas dederunt. Qui vero ita se accommodant aliis, ut quaevis ferant et faciant; in iis, si quid tamen sit ingenii, non existimetur prudentia, sed versutia, quae sine virtute utilitatem spectat. Omnibus sunt comes et blandi, amici nemini: saepe hostes capitales, quibus fidem sacramento obstrinxerint: cui omnia pollicentur, ei praestant minimum, nisi forte sibi magis commodent: boni apparent foris, nec tamen quid quam iis intus est nequius. Quod genus homines, ut ut videantur et habeantur a plurimis, minime sunt politici: nec vero illi, non reprehendendi, ut de quibus paullo ante diximus. Boni enim viri, qui sibi cavent, et suis rebus consulunt, etiam laudem propterea suam merentur, privatae videlicet prudentiae. Qui vero etiam publica negotia in manibus habent, et cum sua tum aliorum, tum publica astute tractant, quando nec officium boni viri faciunt, nec publicum bonum pro fine solo sive summo habent, etsi vulgo nominantur politici, et hoc nomine gaudent maxime, tamen eos ipsos esse, nec erum est, nec perverso ipsorum vitae instituto consentaneum. Politicus enim vir bonus est, et prudens, et civitatis res gerit, in hoc totus, ut bene mereatur de patria et de civibus, privati quoque emolumenti in publici boni
procuratione negligens: immo, qui salutem publicam vita cariorem non habeat, ad dignitatem et nomen politici frustra adspiret.
ACcedo ad alios, iisque, de quibus verba facimus, non paullo digniores. Pervetus est, et a longissima hominum memoria ad nos permanavit, praestantes eloquentia politicos nominare. Sic et Graeci plerique et Romani cum loquebantur, tum sentiebant, etiam alii praeter vulgus: et ipsi oratores se pro principibus reip. et primis senatoribus venditabant: ipse etiam Tullius non raro primas tenere praedicat in rep. imperatoriam et eloquentiam, ita ut eloquentiam non pro nuda arte seu facultate dicendi accipiat, sed pro politice, quae rebus humanis ab omni parte consulit, usa ministerio orationis. Graeci autem oratores, paene quotquot erant, qui privatorum causas aliqua cum laude agerent, se civitatis primarios perhiberi volebant: et a populo honore afficiebantur principibus civitatis vereque politicis debito. Hoc factum ostendit etiam Aristoteles, et sontem hius erroris aperit, et discrime~ eloquentiae et politicae simul indicat. Sic enim primo libro de arte dicendi: [Note: (4) Philosophi verba haec sunt. w(/ste s1umbai/nei th\n rhtorikh\n, oi(=on parafue/s2 ti th=s2 dialektikh=s2 ei)=nai, kai\ ths2, peri ta h??? pragmatei/as2, h(\n di/kaio/n )dsti pros1a goreuein politikhn dio\ kai\ u(podu/etai u(po\ to\ s1xh=ma??? h( r(htorikh\. kai\ oi( a)ntipoiou=menoi ???au/ths2, ta\ me\n di) a)paideus1i/an: ta\ de\, di) a)lazonei/an: ta\ de\, kai\ di) a)/llas2 ai)ti/as2 an)prwpika/s2.] Quoniam ad artem
dicendi requiritur consiciendorum argumentorum ratio, et aliqua doctrina de moribus et virtute; itaque sit, ut ipsa dicendi ars sit, quasi stolo quidam artis disserendi, et tractationis de moribus, quae merito appellatur politice. Quare etiam ars dicendi habitum civilis sacultatis induit, et, qui eum sibi vendicant, partim ob inscitiam, partim ob inanem gloriam, partim ob alias humanas causas. Haec philosophus ille, nec idem tamen magistris dicendi, in ea arte docenda illustrandaque inferior: qui ingenii acumine simillima et discreverit semper ipse, et nos discernere docuerit. Oratorum enim alii se pro politicis gerunt, qui eiusmodi se esse somniant, nec intelligunt, quam longe absint a regina omnium ceterarum artium: alii etsi non ignorant, se multo esse humiliores, tamenn, ut sint honoratiores, pro politicis se habent: alios aliae causae movent, quae solent impellere homines, multae et variae; ut si hoc sit quaestuosius, aut ad quaecumque negotia accommodatius. Hinc autem imperitum vulgus neeque nulli praeterea alii, habent, oratores pro politicis, quod ars dicendi multa habet precario a politice: accedit non minor causa, quod politicus, ut diximus, facultate dicendi utitur, ut instrumento. Differentia amborum in promptu est. Ars enim dicendi pauca habet prae ceteris e civili scientia. Primum ea, quae sunt de moribus mortalium, et aliqua de virtutibus et vitiis; pauca de statibus rerump., et ea non nisi popularia. Politice integra est disciplina,
comprehendens universam de moribus doctrinam, et docens de omnibus civitatum statibus, et tradens denique eorum instituendorum recteque tractandorum rationem. Itaque orator forte sit politicus aliquis: vel adumbratus, velut in regiis castris inter veteranos tiro. At politicus, sit aut facile evadat orator, quando iam in animo habet, quod eius facultatis potissimum est, quasique animam orationis pridem possidet. Pericles et politicus est et orator: nec tamen, quia orator, politicus: igitur orator facile evasit, cum abundaret ingenio, et artem praeterea accepisset a magistris dicendi, et se in dicendo exercuisset. Periclis pauci similes, qui propter summam eloquen. tiam tonare et fulminare dictus fuit, et ipsius labris insidere Pitho. [Note: (5) Haec a Diodoro Siculo libro. XII. et ab aliis citantur de Pericle ex Eupolide.
*perikle/hs2 o(u)lu/mpios
*hstrapt) e)bro/nta, s1uneku/ka thn\ *ella/da.
*peiqw/ tis2 e)peka/qizen e)pi\ toi=s2 xei/les1in,
*ou(/tws2 e)kh/lei, kai\ mo/nos2 tw= r(hto/rwn
*to\ ke/ntron e)gkate/leipe toi=s2 a)krowme/nois2.
UTautem prisco illo saeculo causae erant, quas attulimus, ut oratores politici esse crederentur, quae etiam hodie quos moveant, ut disertos, et interdum etiam loquaces, pro principibus civitatis habeant: ita nostra aetate, ut aliquot saeculis superioribus, non leviores sunt, ut iurisconsultus et politicus ldem esse videatur: immo ut vulgo idem orator et politicus et iurisconsultus habeatur. Quia enim iurisconsultus hodie in Germania potissimum, non solum in foro occupatur, sed etiam tum in senatu locum habet, tum praecipuis legationibus idem fungitur; hinc fieri intelligimus, ut primum locum teneant in republica, et omnem politici dignitatem e disciplina legum adepti existimentur. Nec ratione caret, quod et legationes obeunt, et deliberationibus, quae sunt de sum~a reip. adhibentur. Primum enim tot saeculis ita omnia legibus in orbe Christiano passim constituta, et munita sunt, ut deliberare de primis negotiis posse non videatur, nisi earum quoque opibus instructissimus, quod consilium capere nullum ulla in re oporteat neque publica neque privata, nisi scripto iuri consentaneum, quod nisi legibus eruditi, videre allii non possunt: accedit, quod commentarii iurisconsultorum referti sunt politicis disceptationibus, etsi nec ordine, nec omnem tamen disciplinam civilem tradunt, neque pollicentur. Nec utuntur vero reges et resp. iurisconsultorum opera in rebus quibuslibet sine discrimine, quod eos sive ratio, sive usus rerum docuit. Nos autem et personas et res discernimus, ut et
quid quoque exspetandum sit, mature discamus, et quid quisque de se aliis qua de causa polliceatur, meminerit. Hoc enim qui non animadverterit, aeque se ipsum atque alios fefellerit. Quod si quis in eorum uno aliquo praestet, hunc ego magnum divinumque bonum adeptum iudicabo: feliciorem etiam, si reliqua non prorsus leviter attigerit. Neque tamen fieri posse negaverim, ut in his tribus, magno aliquis ingenio praeditus, evadat mediocris, cuius magnus etiam usussit, non in foro solum, sed etiam in curia, sive res nude explicanda sit, sive copiose perorandum. Sic autem statuamus, ut instrumentorum quodque, unic certae rei destinatum, et ipsum perfectius est, et perfectius efficit, quod volumus, quam si illud idem aliis atque aliis usibus accommodetur, ita quemque nostrum, qui uni negotio vel arti totus incumbat, officium suum et rectius facere et felicius. Hoc etiam nomine naturae opulentiam et sagacitatem praedicat philosophus.[Note: (6) Locus est pol. *a. *ou)qe\n ga\r h( fu/s1is2 poiei= toiou=ton, oi(=on xalkotu/poi thn\ *delfikhn\ ma/xairan penixrw=s2, a)ll) e(\n pro\s2 e(\n. ou(/tw ga\r a)\n a)poteloi=to ka/llista tw=n o)rga/nwn e(/kaston, mh\ polloi=s2 e)/rgois2, a)ll) e(ni\ doulenon. Natura enim nihil eiusimodi facit, quem admodum fabri aerarii cultrum Delphicum, apte ad usus pauperum, sed unum uni. Sic enim optime perficiatur unumquodque instrumentum, si non pluribus, sed uni tantum serviat.] Nec enim ipsa facit, quasi cultrum Delphicum, cuius usum non minus in mensa fuisse, quam in caedendis victimis suspicari licet, necessitatem eiusmodi imponente pauperculis penuria, ut quo
interdiu utantur pallio, idem noctu habeant pro stragulo: sed unumquodque uni praecipuo fini destinat ut plurimum. Interdum enim etiam admirabili artificio aeque pluribus accommodat. Cum idem illud in sua republica [Note: (7) Octavo de legibus. *du/o de\ e)pithdeu/mata h)\ du/o te/xnas2 a)kribw=s2 diaponei=sqai, s1xedo\n ou)demi/a fu/s1is2 i(kanh\ tw=n an)qrwpi/nwn: ou)d) au)thn\ men au)to\s2 i(kanw=s2 a)s1kei-n, to\n de\ a)/llon a)s1kou=nta e)pi trope/nein.] Plato probaret, iussit quemque opificum non nisi uni arti sese dedere. Duo enim, inquit, vitae instituta, aut duas artes euquisite elaborare, ei rei vix humanum ingenium par sit: ac ne quidem ita uni quis ipse satis vacare valeat, ut simul alteri aliam exercenti praesit. Sed ad institutum redeo: est igitur iurisco nsulti, qui in hoc uno totus semper sit, revera per se quo que eximia dignitas: quod recte, et ni fallor, proxime ex ipsis legibus probatur, quas illi semper in animo et manibus habent: quando in iis sine dubitatione salus est rei publicae. Nec tamen priscis saeculis tanta erat, ut habetur hodie. Hoc enim agebat solum, ut aequum ab iniquo, iustum ab iniusto discerneret, de iure interrogantibus responderet: nec alius eius campus erat, quam in foro: nec sane proprie iurisconsultorum campus alius est. Nec illi causas agebant, sed interdum oratorem, qui causam diceret, erudiebant, nisi ipse ius didicisset: quod inter principes civitatis nemo fere negligebat: nec in senatum veniebant, ut iurisconsulti. Sed hunc ipsum locum bene muniendum, et singulari diligentia enodandum intelligo, ne quis fastidio novae, ut forte arbitretur,
sententiae, non lecta abiciat, non considerata condemnet. Memini enim et me et alios, qui haec utilitatis publicae gratia explicarent, non solum reprehensos, sed calumniis etiam gravatos. Exstitere enim, qui dignitatem disciplinae iuris hac oratione minui, aut ordini amplissimo partum longo tempore, perpetuo labore, decus invideri, aut iuventutis studia iquodam modo turbari sive retardari dicerent. At vero nos ab hoc illustri studio et reip. omnibusque imperiis summe necessario, neminem verbo avertimus: ad quod tamen, sicut neque ad ullam ingenuarum artium, compellendum non arbitremur, qui ad eius eultum nec ingenio, nec moribus, sed ad quaevis alia potius, factus videatur. Quem enim natura neglexerit, nec patriae, nec civibus, ulli usui, ac forte etiam gravis futurus sit: nec sibi suisve honori inani quadam doctrinae specie: qui tamen laepe eo ingenio sunt, ut se sapere maxime eistiment, minimum videre ceteros. Dixi omnino necessarium, tum publici boni gratia, tum ob necessitudines privatorum: non autem, quod quaestuosum suis cultoribus, aut certus ad fastigium honoris gradus. Neuter enim horum finium propositus nobis esse debet, etsi vulgo aures iuventutis vultro feriunt: quae mala in animis, ut in fundis lolium et steriles avenae, ultro passim proveniunt. Neque tamen non aequum est, ut qui civibus opitulatur, qui patriae seruit, praemiis cumuletur: atque hoc magis, quô promptius hoc et libentius faciat. Nec ea spes fallit, quotquot de mortalibus bene mereri non desinunt. Nam si ceteris fortunae bonis excidunt, quae tamen ipsa
ratione et parantur, et custodiuntur, et benevolentiam bonorum et gloriam sempiternam consequuntur. Nosse vero hoc discrimen, primum ad eruditionem pertinet: siquidem inscitia est, similia sive cognata non discernere, et similia pro iisdem, et alia pro aliis accipere. Sed maxima ad ipsos legum studiosos, qui dignitatem non solum iruisconsulti, sed etiam personam, quam sibi, sive ipsimet sument, sive ab aliis impositum iri intelligunt, tueri in animo habeant, redit ex nostra commonefactione utilitas. Absurdum autem profecto sit, non modo iniustum, si quis recte monenti et bene consulenti succenseat: ut semetipsum animo crucians senex in comodedia, qui vicini sermonem ferre non poterat, et curiositatem interpretabatur, quod alter humanitate et benevolentia monebat: ne que hac in re faciat, nisi qui aut ipse iam de se desperet, quod ea plaerique in quibus ipsi nihil aut parum valent, in vilibus habere prae se ferunt, aut iuventuti invideat, quod profecto nefas sit, aut de salute civitatis serio non cogitet. Si quis aequalium vel amicorum telauta in re videat, et agros recte colere et studere rei pecuariae, esse autem negligentiorem in aliis, e quibus aeque rem facias, et doceat, quemadmodum in apricis collibus vineam plantes, in hortis apum examina foveas: an tu huic homini irascaris, ac non potius eius doctrinae aures praebeas, nec tantum ei auscultes, sed etiam gratias agas, nec non de aliqua referenda aliquando tibi videndum putes? Sapias, si rem familiarem ab omni parte constituendam
censeas. Quis igitur me reprehendat, qui partes mihi erudiendae iuventutis sumpserim, quod licere hiomini docto arbitror, quamquam etiam datae sint, si bonae indolis adolescentes, accessuros aliquando ad remp. cohorter sedulo, nec obtestari desinam, primum ut linguam expliant, quod quottidie sermonis usus in omni parte vitae mortalium, et cum primis in gravissimis deliberationibus: deinde idque multo magis, ut pectus a vitiis expurgent, ornent vitam probitate morum et elegantia: denique cognoscant, et quodammodo discant, sive praemeditentur, quibus modis mereri de patria possint, ante quam id arduum et plenum aleae opus aggrediantur. Cum enim ius dicere non possit, nec cuiquam licere debeat, nisi qui id sedulo et recte didicerit, an non existimabimus, nec eum remp. recte posse gerere, qui hoc non didicerit in hominum muneribus omnium maximum? Ad hoc regium munus qui imparatus, et illotis, quod aiunt, manibus accedat, is et se et remp. in periculum quod in ipso est, conicit: et longe gravius peccat, quam qui, ut dicitur, figulinam discit in dolio, eique recte occinitur, in Care periculum, non in libero homine, nedum in rep. esse faciendum. Artes autem dicendi et disserendi initio discendas, et exercendas, minus dubitatur: egoque iuventutem hortor, ut haec studia tam necessaria ne prorsus negligant: nec falso existiment, alterius disciplinae omnem cursum ita impediriaut retardari: omnino operae pretium fecerint, si quod tempus otio, somno, vino, perit, tribuant
studiis humanioribus. Litterarum enim non rudes, sive haud vulgariter iis exculti, propius accedent, et ad humanitatem et ad dicendi facultatem, et ad politicen, et adminicula habebunt necessaria ad quamcumque se praeterea disciplinam convertant.
TEmpus est, ut postquam ostendimus, quibus hoc illustre politici nomen aut prorsus non debeatur, aut minus proprie tribuatur, ad hunc civitatis principem, cuius aliquam delineationem initio promisimus, ali quando propius accedamus, petito ex iis principio, quae praemisimus: quod sane nobis percommodum accidit. Necenim ullus est in illis, quos diximus, vel a plaerisque vel ab aliquibus appellari et haberi politicos, quin habeat nonnihil politici. Ad ea igitur ubi respexerimus, alia subiciemus graviora, quibus tantum virum perfici existimemus, ut praeter nomen res etiam appareat, et solida illius forma enitescat. Primum enim nec insulsus ipse, nec agrestis, nec morosus esse velit, nec debeat, nec pertinax, contentiosus, aut ullo modo asper: sed disertus, commodis moribus, politus undique, humanitate praeditus, officii plenus. Qui eiusmodi futurus sit, an non eum statim ab initio ad humanitatem, et ad vitae consuetudinem diligenter informari oporteat? Animadvertet idem quoque, quae in vita hominum perperam gerantur, sine curiositate tamen, sed ut
in sua civitate corrigat, si qua posit, aut dispiciat quae cuique malo medicina recte fiat, qua deinceps utatur, si opus sit, et possit. nec vel in homines contumeliose, vel in tempore cum querela invehetur: quorum hoc muliebris animi, illud malitiosi est. Hinc quoque licet existimare, cum tanto iudicio mature praeditum ex re sit, nec in perpetua solitudine educari oportere regum filios, nec ceteros accessuros ad rem publicam. Porro, quod cum iis congruit, quae primo attigimus, altercari nolit, nec nisi vel maxime opus sit, vel omnino videatur ex usu, adversabitur aliis, sed cum oratione tum reipsa cedet: si maioribus, laudis nihil merebitur: parum, si paribus: sed eam maiorem paeneque solidam, si minoribus. Qui sic se gerat adversus omnes, eum magnifacient universi, nonnulli reverebuntur. Diximus iam, non esse minimam partem privatae prudentiae, accommodare se recte et civium et hospitum moribus: quem locum fusius tractari oportere censeam, nisi verear, ne ab instituto longius abeam. A privatis enim rebus haec ratio quoque ad publicas transit. Princeps enim reip. nihil quidem contra dignitatem faciet statuetve, vel suam, vel patriae, sed idem saluti publicae, neque non suae, quoad per illam liceat, consulet. Sunt aurem, quae, si urgeas, non tesolum, sed patriam quoque in summum discrimen conicias, unde emergi postea non possit. Interdum igitur si plenam salutem tueri non valeas, exitium et seruitutem (haec enim alterum, et forte interitu ipso gravius exitium est, si ipsam audias
sapientiam) avertisse, nec imprudentis, nec ignavi gubernatoris existimabimus. Etenim et gubernator, qui navem, quam regere summa tranquillitate parui negotii fuerit, tempestuoso mari e mediis fluctibus, salvam cum salvis omnibus in portum, quem petebant, deduxerit, omnes officii sui partes egregie summaque cum laude expleverit: nec minus tamen etiam, qui suam rebus adversis omnibus vel semifractam salvis navigantibus, etiam in mare proiectis mercibus, e rebus desperatis in quam cumque stationem, ubi se vitam servasse intelligant, appulerit. De hoc genere prudentiae civilis sic scripsit Tullius ad Lentulum. Numquam, inquit, praestantibus in rep. gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio: sed ut in navigando tempestati obsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas: cum vero id possis, mutata velificatione, affequi, stultum est, eum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potius, quam, eo commutato, quo velis, tamen pervenire: sic, cum omnibus nobis in administranda rep. propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium; non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. Nec qui ita se in reip. periculis gerit, in crimen inconstantiae incurrit, ut rectum incedere non neges, qui in lubrico inclinet in latus dextrum, ne in sinistrum corruat. Quid enim constantius, quam salutem civitatis sartam tectam tueri, quoad per fluctus liceat, aut, si illud fata non sinant, a patria imminens exitium, magno animo, consilii opibus, avertere? Redeo ad id, quod non abs re iterandum puto saepius: qui in hoc genere mediocris,
nec prorsus esle nullus velit, oportere eum ingenio multis mortalibus praestare: diligenter institui et assidue exerceri in omni genere liberalis doctrinae: nec statim trahi aut deduci ad negotia, quae spectare nihilominus et cognoscere potest ab adolescentia. Primo enim aetatis vere prudentia non maturescit: quae multis quidem rebus comparatur, sed non nisi usu corroboratur: at hicnon est, nisi ab annis: quos adolescens pauciores numeret, quam vixerit. Quae est enim vita hominis in infantia, qui puer vix incipiat vivere? Series nostra monet, ut de oratione iterum dicamus. Ut autem elinguem sapientem facile contemnamus, qui cum ceteris mortalibus de suis bonis nihil communicaturus videatur, sic gubernatorem civitatis infantem esse, aut dicendo parum valere non oporteat, cui quottidie, sive in contione, sive inter paucos, de maximis rebus verba facienda sint. Quod si ille non semper fundat exuberans illud orationis flumen, ut Ulysses Homericus; certe animi sui sententiam diserte paucis exponere, necesse habet. Nec vero possit in universum carere hoc cum omnis societatis humanae, tum huius eximiae et perfectae, quae civitas appellatur, instrumento: quod cum de omni civitate verum est, tum de populari statu maxime. Subito enim absque oratore concidat. Populus enim, cum quid in quaque re verum, quid rectum iustumue, quid utile sit, quid fieri possit, quid non possit, in plaerisque, neque per se, neque etiam monitus facile videat: docendus quottidie
de multis est: cumque idem difficulter dimoveatur a falsis visis, quasique quibusdam vigilantium somniis, non solum oratione luculenta et suavi, sed gravi quoaque et acri constringendus, ut salvus sit, vel de quibus agitur negotiis, ea salva sint Itaque huius primae summaeque disciplinae cultorem in campis eloquentiae diu tenendum, multumque exercendum esse, recte, opinor, monuimus. Nec eidem iuris inscitiam affingimus, sed non vulgarem scientiam tribuimus: immo necessitatem cognoscendarum legum imponimus: etsi in iis aliter alioque fine versatur iurisconsultus. Hic fori terminis proprie circumscribitur: ille de summa rep. et omnibus eius partibus agit: in quo munere cavebit, ne consilii auctor sit, quod offendat in leges patriae, cum hoc pacto non leviter laedatur ipsa: neque contra legem primam verbum faciet, quam nos naturae nominamus, per omnem aethera et immensam lucem, expansam ait Empedocles, Haec autem ipsa lex, sive hae leges naturae, (namque et sic recte loquemur, cum numero multae sint, nec minus tamen unius appellatione indicentur) non plebem solum, aut populum, sed etiam, si quis plurium regnorum et orbis terrae plurium partium princeps atque dominus sit, obligant. Sanxit enim omnes universi conditor, et tulit omnibus, quas impune nemo mortalium violaverit. Noverit idem, quarum intrpretatio desideretur: nec non quae, quibus de causis, quibus modis, quo tempore abrogari possint. Cum autem leges orator discat, an non magis earum cognitione
politico opus esse, dixerimus? Nisi enim didicerit et meminerit, aut saepe in dando consilio alucinabitur, aut inter deliberandum sub sistet, et sententiam aliorum potius audiet, quam exponet suam. Igitur quicumque politices cultor, suae civitatis ius nullo modo negliget, ne quid unquam adversus statum patriae consulat, quod imprudentiae sit et imperitiae. Imperitus enim sit, qui scientiam faciat. Vergit enim hoc ad praesentis status labefactationem, et levi momento turbet salutem publicam.
QUae hucusque in medium attulimus, plaeraque in politico requiri omnes sentire arbitror: quae si unus idemque complexus omnia fuerit, multis quidem ille eximiis dotibus politici ornatus erit, nec omnem tamen eius dignitatem ade. ptus fuerit, et tueri poterit. Eorum enim omnium, quae neutiquam negligenda, sed omni diligentia comparanda diximus, nihil ab omni parte sincerum et solidum est, suspecta fere singula. Primum enim, neque omnis morum elegantia fuco vacat, cum sub suavitate et blanditiis eiusmodi saepe insidiae delitescant. Nec nihil nobis ab eloquentia metuamus, si memoria repetamus, quas mortalium pessimi vi orationis seditiones in urbibus excitarint, quas civitates funditus everterint. Imperiti auten in rebus gerendis exercitatos, nec non paullo eruditiores, etiam pro vafris
et fraudulentis habent, et eorum fide et benevolentia niti recusant. A quo non nisi bonum exspectes, aut qui nihil aliud praestet; perfectum, ut italoquar, hominem esse oportet, qui nemini illis rebus fraudi esse velit, qui pectus ab omni labe expurgatum habeat, qui non quibusdam adum bratis et commentitiis, sed solidis et regiis virtutibus ornatus sit. Hoc principium est, hoc fundamentum, haec anima, haec forma, ut cum doctis loquar, politicis, quod ex animo numquam dimitten dum censeo, et iterandum propterea saepius. Nihil enim magis refert: quod, qui praecepta civilia tradunt, si leviter attingunt, et frigide perse quuntur, non adeo multum lectori prosunt, sin praetereant, et si divinitus persequantur cetera, fraudibus ingeniosos erudire, et vafricie informare potius, quam futurum politicum, dixerim. Ut autem in excolendis hortis, ita si in cultura animi nos geramus, non nihil spero, proficiemus in mediocribus ingeniis: in paucis divinis, plurimum. Nam quos Minerva non respexit, in iis omnis opera luditur. Videndum igitur statim initio, ut ex animi fundo, quasi quaedam herbae noxiae et spinae omnes, si fieri possit, magna diligentia averruncentur: primum, ut affectuum, quos vocamus, alii domentur, et sub iugum rationis mittantur, alii eradicentur stirpitus: deinde, ut quaepeccata ab hominum, pervolgatis quidem, sed falsis tamen, opinionibus, pullulant ex non probe cultis animis tollantur, cum ipsis opinionum pestibus. In quos namque haec soboles dominium excerceat, ab
iis magnae res nec geri, nec cogitari possunt, animo videlicet occupato, quibus ne tentari quidem debuit, et distracto, ad quae respicere itidem minime. GRaves omnino animorum morbisunt, et si diu foveantur, incurabiles, et letales, et rei quoque publicae saepe damnosi, spes inanes, metus absque causa, exsultans laetitia, dolor immodicus, iracundia, voluptatis studium, libido, invidia, odium, malevolentia, malitia, maledicentia, avaritia, ambitio, dominandi impotentia, et mala his similia, quae non dispicias facile, nedum recenseas. Graviores autem sunt opiniones, quae illa partim generant, partim educant. Ex perversis enim opinionibus proveniunt perversa et perplexa consilia, facta item improba et nefaria. Sunt autem illae de rebus, quae sensus primum movent, a sensibus in animum praecipitant: de forma, de viribus, de voluptate, de divitiis, de genere, de potentia, de otio, de bello, de vindicta, de victoria, de vita, de morte, deque eiusmodi aliis omnibus. Videre autem veras sententias et falsas opiniones, nosse item, quam illae pulchrae sint et amabiles, hae quam foedae et detestabiles, denique illas amplecti, has aversari toto animo, non parvum esse operae pretium existimabimus. Nec enim satis est, falsas opiniones a veris sententiis discernere, nec illas leviter improbare, has utcumque probare, satis est: unicuilibet bono viro, ac prae cipue huic principi civitatis, hoc persuasissimum esse opontet, ut sapientiae decretis, quae sola sunt verae illae sententiae, in omni deliberatione et actione constanter
assentiatur: sed speciosis vulgi praeceptis, quae omnes sunt illae falsae opiniones, loci nihil relinquat: nec plurium, quamvis illustrium virorum de populi censura, exemplis moveatur: immo his beatitudinem, ita vulgo habitam, non invideat, illa malo auctore suscepta, ex non bono principio orta, nec ad optimum finem tendentia, et detestetur ipse in perpetuum, et detestabilia faciat, quos ipse caros habeat, omnibus. Hoc pacto heroieam indolem ad accipienda maximarum virtutum semina subigi, necessarium arbitror: nisi quis amplius iudicet, illo modo ipsam sationem fieri: quod videtur etiam. Hac namque ratione sive disciplina educatus et eruditus, nec dedet se voluptatibus corporis, quae omnem seriam cogitationem, omnes honestas actiones excludunt ab animo: nec animum facile abiciet, quo quae homni obveniunt, veluti clypeo, accipienda sunt: nec quidquam agendum suscipiet temere, qui se ad rectam rationem componere semper studeat: nemini denique iniuriam faciet, qui nihil inaequabile velit, neque quidquam concupiscat, quin expetere liceat, et adipisci possit, ut liceat. Sic generatur, et perficitur, et conferuatur omnis virtus, qua praeditum esse quemque decet, et praestare in civitate politicum volumus. Sit temperans, ut libertatis auctor aliis, ipse a seruitute, tum irae, tum libidinis, tum quorumque affectuum liber, imperet. Sit forcis in perpetien dis adversis, in adeundis superandisque laboribus, in propulsandis hostibus et a se et a cervicibus suorum. Sit iustus, ut iniuriam,
nec cuiquam ipse faciat, nec ulli ab aliis fieri sinat: ac contrâ, dies noctesque relictis omnibus cogitet. quomodo bene de patria et de civibus mereatur. Sed eidem prudentia praesto sit, dux et magistra omnium rectarum actionum et consiliorum salutarium. Hic oculus est, qui ad scopum recte collineat: hoc gubernaculum civilis navis. Verum nec brevis est doctrina de prudentia, nec cuivis obvia, ut ne que de ceteris virtutibus: quae explicantur omnes suo loco. Hîc primo agimus, ut doceamus, quod lectori persuasum esse volumus, politicum esse oportere virum bonum et prudentem: nec tamen cum ita loquor, prudentiama virtute separo: quin sententiae quorundam veterum facile subscripserim, qui cunctas cohaerere inter se nexu inseparabili contendebant: nec fieri posse, ut una posita non positae sint et ceterae. Id alii subtilioribus argumentis confirment: statim autem, verum esse, apparet, sive iustitiam consideremus, sive prudentiam. Nam prudentia cum moderetur omnibus, omnes inter se continet: et iustitia, quae omnium officia erga omnes spectat, earum a se missam nullam fecerit. Neque vero non etiam vir bonus prudentia praeditus censetur ea, quae omnes officii partes dirigit: etiamsi eam consilii copiam non habeat, qua principium reip. abundare par est. In hoc enim nihil mediocre, sed omnia eximia esse oporetet: eximie sit prudens, tum in privatis, tum publicis negotiis: necid in uno solum, sed in omni genere eorum, quae iusta, iniustaque sunt, quae prosunt, quae nocent: sit in universum
eximie vir bonus, nec de officio solum sollicitus, sed anxius: omni contentione, de civibus, de bonis potissimum, de universa patria, bene mereatur, hoc si alicubi neglectum suspicetur, (quis enim mortalium videt omnia? quis praestat omnia?) ita animo doleat, ut nulla de re alia: ex labore, quem subit, et periculo, quod adit, laetitiam primam capiat, studio bene merendi postponat omnia, voluptatem, divitias, honores: denique vitam vilem habeat prae salute publica. In vitiis facile apparet, tum corporis, tum animi, alia esse minora, quae dissimulari possint, alia graviora, quae detestentur omnes. Ita gradus ponamus in virtutibus: est forte vir probus aliquis, qui honeste vitam instituat, facto verbove laedat neminem: in alio viro bono est omnis virtus illustrior, aut una earum prae ceteris elucet: qui si revera se gerit politicum, superat omnes alios, virtute cumulatus, consilii dives, inflammatus officio et meritis, ut diximus: at que itafere politici prima lineamenta duximus.
SUnt autem haec cum iis consentanea, quae passim traduntur, tum ab aliis sapientissimis viris, tum a Platone, et alibi, et in lib. de rep. et a Xenophonte, praecipue in Cyri paedia. Sed ne quis calumnietur aut nobis obiciat, Platonem finxisse civitatem, cuiusmodi nec ulla exstiterit, nec ulla futura sit: Xenophontem vero formam
perfecti imperii praescripsisse potius, quam scripsisse historiam. Nam ex utroque cuique sumere, quae velit, et uti, quibus commodo suo possit, li cet. Sunt eadem cum aliis consentanea, quae sive ita observata sunt, sive instituta prisco saeculo. Prorsus enim ad hunc modum regem suum [Note: (8) Plato, Alcibiade primo. ei)s1i\ de\ e)ceilegme/noi *pers1w=n oi( a)/ristoi do/cantes2 en h(liki/a te/s1s1ares2: o(/, te s1ofw/tatos2, kai\ o( dikaio/tatos2, kai\ o( s1wfrone/statos2, kai\ o( an)dreio/tatos2, w(=n o( me\n magei/au te dida/s1kei thn\ *zwroa/strou tou= *wroma/zou, (e)/sti de\ tou=to qew=n qerapei/a) dida/s1kei de\ kai\ ta\ bas1ilika/: o( de\ dikaio/tatos2 a)lhqeu/ein dia\ panto\s2 tou= bi/ou: o( de\ s1wfrone/statos2, mhd) u(po\ mia=s2 a)/rxesqai tw=n h(donw=n: (i(/na e)leu/qeros2 ei)=nai e)qi/zh tai, kai\ o)/ntws2 bas1ileu\s2, a)/rxwn prw=ta tw=n e)n au(tw=|, a)lla\ mh\ douleou=wn) o( de\ au)dreio/tatos2 a)/fobon kai\ a)dea= paras1keua/zwn, a(/, te dh\, o(/tan dei/s1h|, dou=lon o)/nta.] Persae educabant: paene dum impuberi praeficiebant quatuor e Persis delectos viros, constantis aetatis, ne quid in educatione regis, rerum omnium maxima, facilitate vel imperitia iuventae aberraretur, aut desidia senectae omitteretur: unum sapientissimum, secundum iustissimum, tertium temperantissimum, quartum fortissimum: qui regem mature, et ante quam ad clavum regni sederet (nihil enim periculosius animadverterant potentia, nec temperata, nec refrenata ratione) sapientia, iustitia, temperantia, fortitudine, imbuerent et perficerent, si fieri posset: sic beatum ipsum, sic semetipsos, sic regnum floriturum existimabant: secus quamprimum fieret, completum iri omnia Atis et
calamitatibus. Illos autem magistros tales esse oportere sentiebant, qualem quisque facere disciplinae suae alumnum conaretur. Hoc enim non solum monendo et docendo, sed multo magis exemplis fieri animadverterant. Cuiusque munus cuiusque nomen indicat: in cultu primum numinis (Persae magiam Zoroastri, Horomazi filii, dicebant) adolescentem regem erudiebat sapientissimus, nec non in ceteris institutis consiliis que regiis. Iustissimus docebat omnia, quae ad iustitiam, legumque observantiam pertinebant, et ho cum primis, mendacium detestari et simulationem, sed in omnire veritatem, verbis, vultu, factis, colere, eamque semper prae se ferre, cuius acre et perpetuum studium fuisse in Achille [Note: (9) Obvii sunt et notiversus *l. *i. )*exqro\s2 ga/r moi kei=nos o(mw=s2 a)i+/dao pu/lh|s1in, (\*os2 x) e(/teron me\n keu/qei e)ni\ fres1i\n, a)/llo de\ e)i/ph|. E plurimis, quae sunt passim apud scriptores pro veritate in mendacium, libet unicum dictum, e Pindaro ad scribere ex hymno ad Hieronem: a)yeudei= de\, inquit, pro\s2 a)/kmoni+ xa/lkeue glw=s1s1an: ad veritatis incudem linguaem fabrica.] ipsius vox indicat:
Odi, inquit, hominem varium, taetri velut ostia Ditis,
Ore aliud quisquis promit, quam pectore condat.
Temperantissimus docebat, nec cuiusquam affectuum, nec ullius voluptatum imperio subici. Sic enim qui revera liber esset, nec ullis voluptatibus seruiret, suos quoque populos iugo seruitutis non premeret. Maxime enim libertatem aliis invident, qui durissimam seruitutem serviunt. Fortissimus, alumni pectus
adversus pericula et quaecumque mala muniebat. Qui enim trepidaret, et iam mancipium foret, nec minus se, quam suos in seruitutem hostibus dederet. Hoc igitur Persis propositum fuit in regia disciplina, quod et rectum esse, et fieri posse, iudicarent: etsi ad regiae virtutis fastigium ex omnibus vix unus et alter adscenderit.
PRoferam nunc ex Thucydide, quod auditorem novisse iuvet. Etenim apud hunc veteris Graecae historiae patrem alterum, reip. Atheniensis bello Peloponnesiaco princeps, ad populum, quod eventus consilio et exspectationi non responderat, sibi succensentem, magnifice de se praedicat, ut forte ipsum res facere cogebat, et ad iratos quoque testes in causa bona provocare non dubitat: [Note: (10) Plaerasque Thucydidis orationes Ioannes Casapraealiis bene latine reddidit, cuius interpretationem propterea retinendam putavi. Verba historici sunt haec: *kai/toi e)moi\ toiou=tw| a)ndri\ o)rgi/zesqe, o(\s2 ou)deno\s2 h(/ttwn oi)/omai ei)=nai gnw=na/i. te ta\ de/onta, kai\ e(rmhnens1ai tau=ta: filo/poli/s2 te, kai\ xrhma/twn krei/s1s1wn. o(/, te ga\r gnou\s2 kai\ mh\ s1afw=s2 dida/cas2, e)n i)/s1w| ei) kai\ mh\ e)nequmh/qh: o(/, t) e)/xwn o)mfo/tera, th-| de\ to/lei du/s1nous2, ou)k a)\n o(moi/ws2 ti oi)kei/ws2 fra/zei: pros1o/ntos2 de\ kai\ to=ude, xrh/mas1i de\ nikwme/nou ta\cu/mpanta tou/tou e(no\s2 a)\n pwloi=to. Requirit in fideli consiliario, sive politico, summam prudentiam, eloquentiam, amorem patriae, et integritatem.] Ego vos, inquit, infestos habeo, qui sum is
maxime, qui et recte sentire, et id, quod sentiam, commode nihilo, quam alii, minus, eloqui possim: idemque patriaeamans: idem incorruptus integerque sim. Namque cogitare si quis potest, sed, oratione, quod vult, plane explicare nequit, perinde est, quasi nihil ei in mentem venerit: qui vero utrumque praestiterit; is, si infensus civitati sit, haudquaquam eodem modo amice quidquam dixerit: quod si adsit id quoque, pecuniae autem non resistatur, profecto universa illa hanc unam ob rem venalia sint. In his Pericleae orationis verbis, virtutes politici, easque ipsas esse, quas requiri ostendimus, videre est. Si quae enim non diserte nominantur, ea videntur e ceteris non incommode intelligi. Ut enim de temperantia dicam; ea non praeteritur nominata prudentia, cui maxime cognata est: atque ea de causa Graeci homines temperantiam tali nomine appellant, quo prudentiae custos esse indicatur, quod et philosophus monet, ubi de prudentia disserit. Ipsa autem prudentia deprehenditur e consilii copia: cui virtuti, sive consilii explicationi, potissimum seruit eloquentia. Iustitia et fortitudo ex utroque elucescunt, et quod caritati patriae postponit omnia, et quod se ab auro invictum praestat. Fortis enim ille etiam profecto est, qui molestias, labores, et pericula pro patria subit ultro et gratis: ad quem modum parentes liberis omnia cura magna inveniunt, et benigne suppeditant. Iustus, qui se debere omnia patriae profitetur, eiusque necessitati nullo loco deest, nec contagio popularis perpetui morbi animo inficitur. Ea enim est avaritia. Qui autem ab eo malo, cui maxime multitudo mortalium
tantopere studet, ut multi id ponant in summo bono, pauci admodum in vitiis numerent: cui et sapientem interdum illaqueari canit[Note: (11) *puqi/wn *g. )*alla\ ke/rdei kai\ s1ofi/a de/detai: etsi reveranon solum apud sapientes, sed etiam apud viros bonos, lucro se mancipare, amentia est.] Pindarus abhorreat; eum aliorum gravium et publice noxiorum criminum suspicione non absque ratione facile liberabimus: quod cum trium capitalium primum sit, tum adhaeret plaerumque ceteris, gravissimo tamen maxime, ambitioni dico, et libidini imperandi. Et haec igitur, et que nos ante tradidimus, inter se consentiunt. Ceterum hoc politici nomen, hoc est auctoris legitimorum caetuum et conservatoris societatis hominum ne quidem rex aspernabitur: qui quid hic boni, quantaque dignitas sit, intelligat. Est enim huius ordinis ille summus, qui, quae non tam sibi, (etsi ipse maxime maximis bonis perfruitur) quam populis suis ex usu esse viderit, constituat, refragante nemine, quemadmodum neque patres liberos consulant, quae in re familiari iubeant, cuius sit prima et summa unius auctoritas in civitate, quae maiestas nominatur. Regem innui animadverteritis, sive principem, ut post remp. Romanam hoc nomen usurpari caepit unde ipsa politice est regia disciplina, ut dicetur postea. Neque igitur sine causa regum consiliarii, politici sunt, quos olim, florentibus passim inEuropa, plurimis rebusp. Persae oculos regum, alii regum amicos nominabant. Sic et senatores in civitatibus, et si quos in consilium
adhibent. Nam et in his et illis regium aliquid esse par est: ut aliquid Dei in ipsis regibus. Quid enim a multis iam saeculis pervulgatius, quid rectius, quam regi tribuere nomen gubernatoris omnium? Cura enim et meritis rex quilibet Deum repraesentat, ut qui sibi parentibus populis pro Deo esse debeat, ut sospitator perpetuus, nec aliud nisi benevolentiam populorum et sempiternam gloriam lucrifaciens: neque non tamen maximi in terris agonum conditor, neque comparandi cum Olympico, amplissima iis praemia persolvet, qui spatium praeclare decurrerint. Sed quid de viro bono dicemus, qui sordes e pectore eluerit, qui virtute prestet et prudentia, qui rerum humanarum rationes perspexerit, qui civitatum omnium morbos et medicinam calleat, et privatam ipse tamen vitam colat? Hic politicus audire non desiderabit. Nec enim iactator aut ambitiosus est, nec in negotiis malit esse, quam in otio. Erit tamen ille, aut ab eo non longe aberit: nec denegabit operam suam patriae, cui se natum noverit, et prodesse volet. Quod si poscatur ad remp. sedulo suum munus obibit, cumque bono publico, nec multo post praeclare cum aliis, ubi maior rerum usus accesserit. Habebitur igitur ille a nobis: quando auriga est, et qui currum suum regit, et alienum regit, et qui quemcumque regat: item gubernator, et qui suam et qui alienam navem gubernat, et qui quamvis aliam curae fideique suae creditam gubernet. Accedit hûc Socrates, quem multa quidem cum ratione, non tamen absque
haesitatione sententiam suam exponentem inducit Xenophon:[Note: (12) Locus est a)pomnhmoneuma/twn *g. bas1ilei=s2 te kai\ a)/rxontas2, ou) tou\s2 ta\ s1kh=ptra e)/xontas2 e)/fh ei)=nai, ou)de\ tou\s2 u(po\ tw=n tuxo/ntwn ai(reqe/ntas2, ou)de\ tou\s2 klh/rw| laxo/ntas2, ou)de\ tou\s2 bias1ame/nous2, ou)de\ tou\s2 e)capath/s1autas2, a)lla\ tou\s2 e)pistame/nous2 a)/rxein. Hoc caput est praecepti illius: cetera ex indicato loco petat lector.] Aiebat enim non eos esse reges, nec magistratus, qui sceptra gererent, nec, qui essent a quibusque designati, neque qui sorte ducti, neque qui dominatum vi invasissent, neque qui occupassent dolo, sed, qui scirent praeesse rei publicae. Ubienim quis concesserat, magistratus sive rebus praefecti esse, imperare, quid facto opus sit, subiectorum parêre; ille ostendebat, primum in navi, gubernare eam, qui novisset, adeoque ipsum navis dominum, et quotquot eapraeterea veherentur, ei dicto oboedientes esse: sic in agricultura, qui agros possiderent: et in morbo, qui decumberent: et in exercitatione corporis, qui corpus exercerent: et reliquos omnes, quibus foret aliquid quod procuratione egeat, si se scire arbitrentur, id procurare: sin minus, non solum magistris parêre praesentibus, sed etiam absentes accersere, quibus ipsi obtemperantes officium faciant: et in lanificio ostendebat, mulieres maribus praeesse, quod hae artem texendi noverint, illi minime noverint. Haec ille: ceterum nos, quid quisque iuris habeat non disputamus, nec ius quod cui certum est, in dubium vocamus: hoc agimus, ut rex omnem regiam disciplinam, quisque magistratus rationes sui officii teneat, et re ipsa sint politici, rex cum potentia, ceteri legitime suo loco. De quo praeterea quaesivimus, non minus verum est, quam asseverare difficilius, nisi forte, exemplis summae
disciplinarum aliquando editis, denuo quieverit. Sic enim ad dubitandum nihil causae, vel parum relictum fuerit.
UT politici gustum aliquem daremus, non ut hic omne eius munus exponeremus, institutum nobis fuit. Neque tamen non ipsa politice quid polliceatur, inde quodammodo colligi potest, quando coniugatorum, ut vocantur, ea natura est, ut uno eorum explicato, cetera quo que maximam partem elucescant: ut si temperantem, vel fortem, vel iustum intelligamus; nec temperantiae, nec fortitudinis, nec iustitiae vim prorsus ignorabimus. Nec putavimus vero incommodum, nec alienum, ut postquam aliquid de politico diximus, pauca etiam de politice dicamus. Sequimur autem non novam rationem, ut eo, quod facilius perceptu visum fuerit, explicato, transeatur ad alterum, in quo plus operae foret ponendum. Fieri enim potest, ut, in quo etiam laborabimus, propositae disciplinae dignitas clarius innotescat, nec solum in maiore pretio sit, sed quod plus referre arbitrer, magis colatur, et, quod plurimum, etiam rectius. An non igitur statuemus esse disciplinam politicam studium summae virtutis, sive perfecti officii? Absque hoc enim studio, qui vel solus, vel cum paucis, vel cum pluribus sit, misere sane vivat, sese primum ipse deserens, et nimis
procul a fonte et principio beate vite civilis aberrans. Qui se primum ab animi turbulentis motibus, et omni genere vitiorum vindicet: ô rem arduam, et haud scio, an non omnium maximam, sed ipsi, si quid esse, aut quid in nobis hominis esse, volumus, necessariam, nec desperatam omnino, ut quidam arbitrantur, si recte instituatur, si in tempore, id est, a puero, nec ita plenam laborum et molestiarum, nec verioris voluptatis sensu vacuam, siquidem iucundum utabimus, eo liberari, quod pessimum sit, et adipisci contra, quod non inani specie nos fallat, sed revera optimum sapientes iudicent, ac non solum satis boni negare non ausint, sed ne quidem non pessimi: qui assidue officium colat, quomodo totus virtuti incumbas; is, et solus, et cum paucis, et cum multis, et, si fieri possit, cum omnibus, (quid enim feros et barbaros in nostro genere censeamus, cum praeter figuram hominis nihil prae se ferant?) nec iniquo animo, nec iniucunde, ac denique bene beateque, pro captu hominum vivet: sic ut adversa et incommoda, vel amoliatur, vel toleret, vel superet, bona labore et ratione inveniat, recte utatur fruaturque partis, cumque aliis, ut consilia benefice, ita et haec non sordide, sed cum suis potissimum, communicet. Namque res ipsa flagitat, ut boni viri sint, qui unâ societatem colere, et vel eandem domum incolere, si plures capiat, vel eundem pagum, et eandem brbem velint. Ut enim mali cum malis vivant, quorum nemo ipse queat secum? Consceleratorum enim quisque se fugit, et
pro merito suo se excruciat, nedum ipsis inter se ulla in re sincere punctum temporis conveniat. Nec bonis et malis sit tuta societas: hos quidem illi meliores frustra et fieri optant, et facere laborent, hi illos perditos velint, perdantque quod in ipsis est. Quid igitur magis ordine fiat? quid rectius, quam ut et ipsi cives semper sint in officio, et omni optima ratione ad virtutem informentur civium filii? quanto magis vero (dicam enim iterum, quod ante fuit dictum aliquoties, et dicetur in hac tractatione saepius, nec debet cui fastidium parere, nec potest, nisi cui molestiam virtus adferat, et publicum bonum odio sit) qui certo onus administrationis rerum aliquando in se sibi cum hereditate debitum, suscipiet, aut de capessenda rep. apud se aliquid constituit, huius primae disciplinae eget? cum praesertim his curae esse debeat, ut civitas civesque cumulentur omni genere bonorum.
HOc igitur est verum politices principum: neque hac parte spreta aut omissa eam aliunde ordiri oporteat: nec potest tam illustre edificium nisi in tam valido fundamento consistere. Idem docet philosophus eo loco, quem supra usurpavimus, cum ait, iustum esse, hanc tractationem, de moribus, appellari politicen. quid enim aptius, quid magis necessarium bonis moribus? Hoc est parêre legibus, hoc est honeste vivere, hoc est
neminem laedere, hoc est suum cuique tribuere: hae sunt laudabiles actiones, hae sunt toties decantatae virtutes: quarum utrasque ex utrisque generari, proditum et verum est. Namque ut crebro canens fidibus citharista fiet, et qui citharista sit, optime canet fidibus, sic qui moderabitur, quae ita vulgo habentur solae, voluptatibus, evadet temperans, et qui sit temperans, absque molestia moderabitur voluptatibus corporis. Nec tamen ethici commentarii universam disciplinam civilem continent, sed et huius altera pars cognoscenda est, et in civitate exercenda: quare initio librorum de vita et moribus idem ait, eam ipsam methodum esse[Note: (13) Sic loquitur initio ethicorum. h( men ou)=n me/qodos2 tou/twn e)fi/etai polipkh/ tis2 ou)=s1a.] politicen aliquam, id est totius priorem partem: recte omnino. Cum enim consilium cepisset de optimo civitatis statu informando, quod neque ipse dissimulavit, et interpres Grecus diligenter indicavit, a doctrina de vita et moribus, quae ethice dicitur, initium fecit, secutus hic necessariam ac proinde veram methodum. Nam quo modo remp. recte instituat, nisi prius eius partes bonis moribus instruat? videlicet unumquemque, sive ipsos cives, et domus singulas. Disserit igitur ante omnia de moribus, deinde tradit disciplinam domesticam, tandem de optimo statu civitatis disputat. Bene monet interpres ille luculentus, quod qui animum advertet, non dubitet, et per se videat. Servat enim hunc ordinem in instituta scriptione, ut a moribus transeat ad politica, ita proprie dicta,
ibi tum quasi novo initio facto: quod neque inveniri potuisse videatur, nisi vita hominis prius informata bonis moribus. Et vero alio loco asserit, hanc de moribus disciplinam partem esse disciplinae de republica:[Note: (14) Sic orditur Aristoteles h)qika\ mega/la. prw=tan an)\ ei)/h s1kepte/on, ti/nos2 e)sti\ me/ros2 to\ h)=qos2. w(s2 me\n ou)=n e)uto/mws2 ei)pei=n, do/ceien ou)k a)/llhs2, h)\ th=s2 politikh=s2 ei)=nai me/ros2. e)/sti d) ou)qe\n en toi=s2 politikoi=s2 dunato\n pra=cai an)/eu to=u poi=o/n tina ei)nai: le/gw d) oi(=on s1poudai=on: to\ de\ s1poudai=on ei)nai, e)/sti to\ ta\s2 a)reta\s2 e)/xein. dei= a)/ra, ei)/tis2 me/llei en toi=s2 politikoi=s2 praktiko\s2 ei)nai, to\ h)-qos2 ei)nai s1poudai=os2. me/ros2 e)sti\n a)/ra, w(st e)/oike, kai\ a)rxh\, h( peri\ ta\ h)/qh pra gmatei/a th=s2 politikh=s2. Dicitur poi=o/s2 ti ei)=nai, qui praeterquam quod intelligit, animum adfert ad agendum: o( ginw/s1kwn te a(/ma kai\ proairou/menos2: quod nec in scientiis, nec in artibus requiritur. Nam et mathematicus, et physicus, et poeta, et pictor esse potest, an)/eu to=u poi-ou/ tina ei)=nai. Ad eos enim quâ ii sunt, cogitatio et cura, quibus moribus quo animo sint, non pertinet: sed quâ homines. Sic enim ad neminem non. *spoudai=os2 autem studio sus est, non ut hodie absolute studiosum dicimus, qui bonis litteris studet, ut studere quoque inferiores Lationi dicebant, ut Plinius in epistolis loquitur: sed virtutis studiosus. h)q. B. in extremo: e)/rgon e)sti\ s1poudai=on ei)=nai.] Initio, inquit, considerandum est, mores ad quam partem referantur. Ut igitur dicam breviter, videantur haud alîus disciplinae pars esse, quam politicae. Nihil autem geri potest in rebus civilibus, nisi quis sit cuiusdam modi, studiosus videlicet. Iam vero studiosum esse, est praeditum esse virtutibus. Oportet igitur si quis capessat remp., quod ad mores, studiosum esse. Quare, ut videtur,
commentatio de moribus, est pars et principium politicae disciciplinae. Hinc intelligitur, aditum non patere ad reliquam politicen ei, qui hanc, (liceat enim nunc mihi sic loqui) artem neglexerit. Negligit autem et ille, qui licet eius intima investigando scrutetur et cognoscat, non perinde tamen animum et mores e eius praeceptis et secundum ea informat. Non enim hîc agitur de scientiae opibus parandis, sed de adipiscenda virtute. Actio enim in hoc genere finis, non cognitio: nec alia actio, quam quae cum vera dignitate coniuncta sit, et solida laudem mereatur, cum omnia ex decretis sapientiae gesta tendant ad salutem civium et reip. Tamen in iis cognoscendis porro, nec leve et longo tempore studium est ponendum, ut omnia deinceps minore negotio, et meliore exitu gerantur. Sed illud peracre et incredibile ponut plures, quos non industrios solum, sed igneis ingeniis esse fatearis, scopo proposito, quem vir bonus non probet, et politice minime constituat, nec tam in vera et salutaria praecepta vitae, quam in artes Autolyci, quibus vel prestantes viros et vera laude florentes per invidiam et calumniam subvertant, vel prima sibi, si diis placet, bona, puta, honores, divitias, opes, potentiam concilient. Equidem referre arbitror, haec recte doceri et decantari ad iuventutem. Forte enim occupent animos, neque dum imbutos sinistris opinionibus, neque a consideratione veri aversos exemplis pessimis licet splendidis. Nam qui e portu salutis in altos fluctus longo vite tempore avecti fuerint; nec ad Cynosuram suspicere,
nec ad sideritin oculos deflectere dignentur. Haec dicta sibi principes civitatis putent, ad quos referuntur cumprimis: immo et ad omnes, qui caetus hominum frequentare et colere, et quaecumque negotia attingere, in animo habeant, aut sibi oblatum iri, suspicari possint. Hoc fuisse causae dixerim, cur Socrates, ut est apud[Note: (15) IV. a)pomnhm. *to\ men lektikou\s2, kai\ praktikou\s2, kai\ mhxanikou\s2 gi/gnesqai tou\s2 s1uno/ntas2 ou)k e)/s1peuden, a)lla\ pro/teron tou/twn w)/|eto xrh=nai s1wfros1un/hn au( toi=s2 e)g gene/sqai, tou\s2 ga\r an)/eu to\u s1wfronei=n tau=ta duname/nous2, a)dikwte/rous2 te, kai\ dunatwte/rous2 kakourgei=n eno/mizen ei)=nai. Qui in lectione Graecorum versantur, eos animaduerere oportet, quomodo nomine s1wfros1un/hs2 quoque loco utantur. Sunt enim s1w/frones2, temperantes, item modesti: et sic prudentes nominant: denique moder atos et bonos.] Xenophontem, auctor fuerit familiaribus, ne statim ad disceptandum et dicendum, et ad tractanda negotia, ad machinas fabricandas, studium omne converterent: sed ante, quam illorum quidquam aggrederentur, eos modestiam et reliquam virtutem sibi comparare oportere, sentiret. Qui enim in illis praestarent, nec animum ad modestiam et virtutem composuissent, iniustiores, et ad iniuriam faciendam instructiores arbitrabatur.
SEd ad reliqua pergamus, quae promittit politice. Instituit singulos, ut dictum est, quemadmodum se gubernent, ut nunc uno verbo
omne studium officii complectar: deinde, quemadmodum plures: sed proxime proximos, primum scilicet, quos domi alimus, et hoc pro eo discrimine, quod inter ipsos est: docet, inquam, de re familiari tuenda, nec minus de invenienda monet, de officio mariti et uxoris, de educatione liberûm, de regenda familia, de ceteris, quae multa sunt, ad domum pertinentibus: prodit tandem ipsa in publicum, et ostendit munus suum, quod habet proprium, indicatum nomine, et quod maximum recte creditur. Pertinet enim ad universam civitatem, ita ut nec ullum ordinem, ac ne quidem humillimum, nec in civitate aliquem, ac ne quidem abiectissimum, praetereat aut negligat. In ea ergo methodo aperitur primus civitatis ortus: ostenditur, qui sit et quot sint politeiw=n status, eorum qui probi, qui vitiosi, qui simplices uniusque generis, qui velut e pluribus compositi, quo pacto quaeque politia constituatur, conseruetur, labefactetur, evertatur, (nam neque hoc nesciendum, quando et morborum cognitio medicis necessaria) qui status in quos quomodo plaerumque migrent, cuiusmodi leges quibus aptissime cogruant, de ferendis legibus, de magistratibus, de educatione pueritiae, quousque ipsa legitime absolvatur, de pace, de bello, denique de omnibus tam incommodis, quam commodis reip., quod illa amolienda, haec concilianda sunt: neque vero non agit de cultu numinis: non solum, quia nulla absque religione constitui conservarique potest societas, sed multo magis, quod hanc aeternam legem, et
reginam, et matrem, et moderatricem, et interpretem ceterarum omnium, violari omnium minime oportet. Inscripta enim est, immo insculpta omnium mentibus per omnes gentes universi orbis, esse Deum: nec fuit ullus populus tam barbarus et immanis, qui negarit: nec ullus omnium mortalium, qui quamvis verbo obstinate negarit, non tamen semetipsum, vel tunc ipsum, vel saepe in intimis praecordiis mendacii, quandoque toto animo cohorrescens, convicerit, et aeternis suppliciis condemnarit: humaniores, progressi ulterius, viderunt esse, unum omnium regem et patrem omnium, datorem bonorum omnium et custodem, conditorem et rectorem orbis, auctorem boni in natura universi, causam primam et unicam omnium, quae sunt, nec ab iis semotam, et extra omnia perfectam, in se omnia: quod homines sani, nec prorsus demersi in vitiorum gurgitem ex mundi opificio admirabili viderunt, et docti porro investigatione causarum luce nature, deprehenderunt, et apud se certo constituerunt, licet ad unum omnes a pleniore Dei cognitione et absoluta veritate, quam per ex se semper genitum interpretem suae voluntatis aperuit, longissime absuerint. Omnes tamen in hoc une conspirant: quem esse statuant, ut eundem omni animi cultu venerentur: etsi deinceps de ceteris eôdem spectantibus
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Plaerique enim ad daemones et statuas delabuntur: qui minime male sentiunt, suopte ingenio nec inveniunt nec capiunt quae Veritas ipsa sola
novit, et saluti nostrae denuntiat. Ceterum de huius disciplinae cura, de religione, alio loco quaeri, ab aliis determinari debet.
EX iis autem, quae diximus, fere perspicitur dignitas politices, ut summa et prima omnia omnibus polliceatur, ut praestet, et uni, et multis, et civitati summum bonum, et bene beateque vivendi rationem. Nec lector hîc oblivisci debet, nobis de civili beatitudine sermonem esse, quam nec ipsam tamen aliquis absque auxilio divino, nisi impietatis et extremae infelicitatis magister, somniaverit. Omnibus enim tum regie seruit, tum humanissime imperat. Nec est enim, vel ulla civitatis partium, vel civium ordo, vel cuiuscumque conditionis aliquis, quin huic subiciantur et pareant.[Note: (16) Confer cum his initium ethicorum: sed haec ipsa hîc magis illustrare, abs re non fuisse, fateor: quod alio, nec incommodo loco, non negligemus.] Eius vero finis aliarum artium et facultatum fines in sese omnes complectitur. Unde fit, ut cum omnibus illis precipiat, proximis, secundis, remotioribus, remotissimis, rectissime appelletur architectonice. Architectus enim, postquam aedificii formam excogitavit, et animo designavit omnia, fundamentum, parietes, ianuas, fenestras, thalamos, tectum, fastigium, quid quando quomodo fieri velit, imperat operis: ipse, nisi libeat, manum
operi non admovet, nec opus est: quic quid advehendum, ferendum, parandum, fabricandum, quoquo modo expediendum sit, ipsae operae accurrunt: ubi oportet, praesto sunt, opus quisque suum facit, laboris piget neminem, imperium architecti accipiunt omnes ultro, ut interdum absens adesse tamen et industriam probare, opus surgens collaudare videatur: quod tamen ipsius vicem praeteriens spectator admirabundus facit. Namque et hoc in principio et intelligebat et agebat, ut deligeret suae artis quemque peritissimum, et praealiis industrium, et in opere faciendo, labore obeundo omnes bonae fidei habitos. Talis architecti aemulus erit politicus, architectonicen omnium primam professus. Sed hic quoque cum gubernatore, haec cum gubernatoria recte comparatur. Sic enim apud Aeschylum in Septem ad Thebas Eteocles, statim initio[Note: (17) Thebani cives: qui rerum summam custodit, clavum dirigens, neque somnum oculis videns, eum dicere oportet, quae sint ex usu publico.]
*ka/dmou poli/tai, xrh\ le/gein ta\ kai/ria,
(/*ostis2 fula/s1zei pra=gos2 e)n pru/mnh|, po/lews2
*oi)/aka nwmw=n, ble/fara mh\ koimw=n u(/pnw
Atque hunc locum quasi interpretans apud [Note: (18) Euthydemo. )*egw\ fra/s1w. e)/doce ga\r dh\ h(mi=n h( politikh\ kai\ h( bas1ilikh\ te/xnh h( au)th\ ei)=nai. *kr. ti/ ou)=n dh/; *swkr. tau/th| th=| te/xnh| h(/te strathgi+kh\ kai\ ai a)/llai paradido/nai a)/rxein tw=n e)/rgwn, w(=n au)tai\ dhmiourgoi) ei)s1in, w(s2 mo/nh| e)pistame/nh| xrh=sqai. zafw=s2 ou)=n e)do/kei h(mi=n au(/th ei)=nai hn(\ zhtou=men, kai\ h( ai)ti/a tou= o)rqw=s2 pra/ ttein e)n th=| po/lei, kai\ a)texnw=s2 kata to\ )*ais1xu/lou i)ambei=on, mo/nh e)n th-| pru/mnh| kaqh=sqai th=s po/lews2, pa/nta kubernw=s1a, kai\ pa/ntwn a)/rxous1a, kai\ pa/nta xrh/s1ima poiei=n.] Platonem Socrates, a rege transfert ad
politicen. Hic igitur sic ad Critonem. Ego dicam. Etenim nobis civilis et regia ars eadem videbatur. Quid hoc igitur? quaerit Crito. Socrates respondet. Quoniam et imperatoria et aliae artes videntur ei imperium earum rerum tradere, quarum ipsae sunt opifices, ac si illa sola iis uti noverit. Itaque nobis prorsus visa fuit, quam quaerimus, et causa esse, ut recte omnia gerantur in civitate, et revera, ut est in iambis Aeschyli, sola sedere in puppi gubernatrix omnium, omniumque imperatrix, et efficere omnia, quibus opus est. Sic tragoedus ille gravissimus, sic divinus philosophus, uterque idem recte. Equidem gubernator in puppi sedet, haud otiosus, ut quis iudicet, omnia ipse animo curaque, sed primum, maximumque negotium oculis manuque gerens, dum alii malos scandunt, alii per transtra currunt, alii remos ducunt, alii sentinam exhauriunt, nec arbitratu tamen quisque suo, sed prout ille vel ante docuerit, vel ex re nata annuerit. Perfecte igitur ac scite admodum hac imagine pingitur, ille, sive regem nomines, sive politicum. Eadem pictura et Tullius saepe utitur: cuius maxime illustris est sententia, et huc plane pertinet: quam ad Atticum depromit ipse e sua rep. Tenesne, inquit, moderatorem reip. quô referre velimus omnia? Nam sic, ut opinor, quincto in libro loquitur Scipio. UT ENIM GUBERNATORI CURSUS SECUNDUS, MEDICO SALUS, IMPERATORI
VICTORIA: SIC HVIC MODERATORI REIP. BEATA CIVIUM VITA PROPOSITA EST, UT OPIBUS FIRMA, COPIIS LOCUPLES, GLORIA AMPLA, VIRTUTE HONESTA SIT. Huius enim operis, maximi inter homines atque optimi, illum esse effectorem volo. Nihil non hîc egregie dictum. Etenim id agit politicus, ut salva sit resp. Consistit autem hoc omnium maxime in bonis legibus et virtute. Leges virtutem sanciunt, et cum hac otium: intestinas calamitates prohibent: a corpore cuiusque vim, a fama calumniam, a fortunis periculum arcent. Alterum est, ut publice et privatim abunde necessaria suppetant, non solum adversus caeli iniurias, et in victum quottidianum, sed etiam ad cultum vitutis: hae sunt illae copiae. Nam in omnium aut potissimorum penuria, ne quidem commode quis vitam agat, nedum eleganter et humane: nec illa sit homini optabilis, quoniam neque hominis, non tam quod perpetuo cruciatur, quam quod functionem nullam obire dextre umquam potest. Quando vero bonis viris in privata vita invidi et sycophantae metuendi sunt, civitati etiam florenti et tranquillae externi saepe hostes ex insidiis et totis viribus imminent; et illum instructum prudentia esse et amicis decet, ac multo magis civitatem potentia et auxiliis, et consilio. Quae ab aliis populis cum admiratione famam ei civitati pariunt. Haec autem gloria appendicis vice accedit ad illa reliqua, et cives cum ad virtutem, tum ad statum eundem tuendum et amplificandum inflammat, et tam pulchro sanoque corpori vitam
in multa saecula prorogat. In qua enim rep. quae diximus, omni studio coluntur, ea longaeva est prae aliis, nec in se laborat umquam, nec facile hostili violentia convellitur: quae vivacitas et ipsa veterem gloriam nova accumulat, ut interdum redintegratis viribus, non tam veterem statum agnoscas, quam recusum constitutumque novum existimes: quo beneficio Athenas affecit sapientissimus Solon. Et alterum etiam verum est, quod et[Note: (19) Aristoteles pol. *a. o( de\ prw=tos2 s1usth/s1as2, megi/stwn a)gaqw=n ai)/tios.] philosophus dicit: qui primus civilem societatem in genere humano constituerit, exstitisse auctorem et causam maximorum inter homines bonorum: nec non qui huius exempla ubicumque gentium secuti sint, et sequantur: etiam tertii, qui inventa stabiliant et amplificent, vel prudenter fortiterque tueantur: nec nullus in iis, vel secundum eos, locus sit, qui ad hoc primae dignitatis, et maxime divinae opus, alios fideliter informent sedulo, alios cohortentur. Nam quis rege numini propior? At que politice regia ars est, qua, propter potentiam potest, propter legationem, qua ab imperatore omnium fungitur, debet, propter virtutem, qua is est, vult, neque potest non uti rex et quam maxime et perpetuo. Traditur autem in hac ipsa, disciplina regum: quae vero in monumentis sapientum de officio regis perscripta sunt, et ipsa omnia huc pertinent, ceteris item politicis cognoscenda, magnoque usui futura in republica.
HAbebam in memoria alia, et hinc inde mihi plura conquirere in proclivi erat, quibus ornarem hanc rerum dominam. Facessat enim fortuna, quae hoc nominis sibi ab insipientibus datum, et impudenter et falso usurpat, quae si a virtute, multo magis a summa virtute, compescitur, vel quamvis multum reluctata, in ordinem redigitur. Pauca saltem dicere de regina disciplinarum, eiusque dignitate, quam nec immerito maiestatem dixeris, aut praefari, mihi visum fuit: panegyricum pangere in animo non habui: nec tantae rei me parem esse existimem: non putabam a me alienum, eam a calumnia vindicare, et e contemptu eripere conari: in quo amplius etiam mihi laborandum intelligo. Multi enim, qui, etsi quantum valeat, vident, tamen animis vagantur, nec sibi satis persuadent, esse rationem certam administrandae reip. aut si sit, non esse eius disciplinae quasi scholam aliquam et magistros: pueros in ludo discere litteras, in palaestra exerceri ad luctam adolescentes, alios in museo discendi gratia canere fidibus: sordidas quidem etiam artes ad eundem modum parari: non eam rationem esse politices: quasi nemo sit eius expers, ut patrium sermonem omnes loquuntur, aut certis ingeneretur, ut aliis timiditas, aliis audacia. Ac videtur sane dici aliquid posse pro utraque sententia. Nam et unusquisque de iis rebus, quas a
pueris videmus, non nihil sentit et loquitur: et nemo res magnas inter mortales gessit absque indole heroica. Verum hanc nihilominus erudiri arte et usu perfici necesse fuerit, quod infra dicetur pluribus: nec omnes plus intelligent de negotiis, quam praestet quis in arte musica, etsi nemo natus est, quin quodam modo et ipse canat. Vix est, quod praeterea dici possit, nisi remp. temeritati fortunae tradendam censeamus, ut sapientia de solio deturbetur, et illa superba furia censura amentiae denuo domina rerum renuntietur, ut quemadmodum quis iure vindiciarum agellum, ita ipsa auctoritatem et imperium recuperasse videatur. Sed cum iniqua sit fortunae et rationis comparatio, illi largiri homines nihil debemus, ubi rationi locus est, nec assentiri verbo falso, quamvis veteri, quo dicitur, in vita fortunae omnes esse partes, nullas sapientiae. Notum est enim,
Vitam regit fortuna, non sapientia.
bene expressum de Graeca sententia non proba,
*gu/xh ta\ qnhtw=n pra/gmat) ou/k e)ubouli/a,
quam probasse Theophrastum, si verum est, ipse mirer, nisi aliud fortunae nomine intellectum voluerit. Deus enim determinat et perficit omnia, sed hic tamen rerum ordinem et rationem statuit, quae sequi mortales debemus, quoad possumus. Sed illi tamen, vel doctrinae rudes, vel imperiti rerum in contemptu politices confirmantur, quod alios atque alios sine ingenio, sine litteris, sine virtute, sine rerum usu, ob genus, ob divitias, ob potentiam, (neque me fugit esse
plures, et in iis aliquas deteriores causas, quas investigare piget, exponere omnes pudeat) ad honores in rep. saepe eos primos adscendere, vel etiam rapi vident: paterna regna teneri a regum filiis, qui magis de venatione, conviviis, alea, aliis, solliciti fuerint, quam de ratione sive arte imperandi, cuius elementa a nemine acceperint, et vel nullam esse, vel sibi inutilem, arbitrentur: ita etiam cogitant: eos, qui principem locum in rep. tenuissent, si artem civilem esse iudicarent, eam potius filios docerent, quam suis divitias relinquerent, quibus coaceruandis plaerique incubuissent. At vero, ut liberos quam ditissimos faciant, hoc agunt prae omnibus, parumque adeo abest, quin id unicum: de altero, ac ne fort equidem de honesta sobolis educatione, illis in mentem non venerit. Denique ex aliis, qui dicerentur educati ad imperium, reperias plures otii turbatores et civitatum eversores, quam custodes tranquillitatis, et iustos rerum administratores. Hinc igitur fit, ut aut non esse civilem facultatem vel artem, aut nulli usui esse opinentur, et clamitent. Verum videamus quid eorum quaeque ponderis habeant. Nam, quod ad proximum; ex bona educatione nemo, nisi perversissimi ingenii, male imperat: sin quis magni ingenii ad remp. educatus, ut videri poterat, rem male administret; vel umbra illa educationis, vel educatio perversa fuit, vel non nisi inchoata, vel si quid deinceps male gestum, id abiecta ratione regiae disciplinae evenerit. Namque et hoc fieri potest, ut animo bene informatus, cum intelligat,
quibus opus sit, tum iis uti constituerit, multis modis depravetur ante, quam se satis confirmaverit. Primum enim secundae res animos, praesertim iuvenum, facile transversos agunt in dementiam: praeterea ipsa potentia in lubrico est, quam semper a ratione sive sapientia fulciri oporterat: et se variae voluptates blanda facie quottidie insinuant: et ultro adventant cupiditates undique: accedunt foris cum aliae fraudes, tum adulatio. Haec miris artibus quasi telis subtilissimis aranearum, sed a)r)r(h/ktois2 [Note: (20) Quaenec disrumpi, nec dissolvi queant: ex Homero de vinculis vulcani] a)lu/tois2, incautos irretit facile, et interdum cautos capit. Quod si quid illorum fiat, eo disciplinae dignitatem minui non arbitrabimur: quae servare et regnum et regem possit: quin hinc eiusdem vis sive virtus magis perspicitur, quando ea repudiata, nec salvus esse rex potest, et huius vitio totis provinciis ingruit calamitas. Fieri quoque experimur, ut quae indoles institutione acuatur, nihilo evadat melior: sic ex una parte quis eruditus sit, neglectus ex altera, et ipsa meliore: quia quô quis evadat perspicacior, hoc fiat nequior et deterior, nisi cum cultu ingenii semper officii studium coniungat. Abit enim a prudentia ad astutiam, nec ullam virtutem respicit, ad fraudem converso animioculo. Qui eo modo factus educatusue sit; is numquam re ipsa rex erit, aut moderator aequus civitatis. Quocirca satius erat aliquando, non educari, quam perverse, aut solum ex altera parte educari, et tantum praeceptorum civilium
copia imbui, quae sunt instar ancipitis gladii: quo latronem recte confodias, eum scelerate stringas in sodalem. Sunt enim eiusmodi quaedam consilia, ita vel bona vel mala, quemadmodum iis utaris. Sic autem, sisit aliqua indolis bonitas, aboleatur, et convertatur in contrarium. Nec enim ita delectamur simplici integritate, ut acumine, et non a quivis animadversa perplexitate. Itaque versipelles apud animu, et nonnumquam intersuos triumphum agunt, si quem artibus istis supplantaverint. Verum depravatae educationis modos persequi non conabimur. In infinita namque re, ut sunt mala cuncta, frustra erimus. In uno autem omnium facillime aberratur et gravissime. Cum enim, quod ex iis quoque intelligi potest, quae multo ante diximus, falsus finis proponitur, tum mala consilia indagari et alia ex aliis eiusdem notae usurpari in omnibus ad illum finem spectantia, necesse est: ut si servulus in comoedia forte fallaciam in herum confin. xerit, dolos e dolis comminisci necesse habet, donec se in pistrinum praecipitet, aut si quis peregre profectus de via aberrarit in solitudine, ubi ex nemine possit quaerere semitam, et ille neque ventos consulere, neque astra decreverit, errare in perpetuum et perire, ipsum oportet, nisi desperatum iam casus aliquis in viam referat. Ita etiam qui sibi primum persuaserit, recte se omnia referre ad suam libidinem, numquam ille princeps tolerabilis, sed tyrannus futurus est, nec fortunis suorum, nec vitae parcet, cummodo quod sibi libitum fuerit, habeat et agat. Qui
divitias spectarit initio, et in hoc consilio perseveret, utut variis artibus ingenium excolat, expilator erit potius aerarii, vel depeculator, quam reip. gubernator: inveniet, quamvis iniustas, occultas et varias augendi patrimonii vias, nec ullum fraudis genus intentatum relinquet. Forte non opus sit de iis dicere, qui nomine educantur, nec deducuntur tamen ad ipsum negotium, sive studium disciplinae regiae. Dantur autem principum filiis magistri, quod laudo, sed maius deinceps requiro, e quibus latine discant intelligere, etiam scribere et fari, quod fortassis unus et alter adipiscitur: in quo tamen nihil est per se disciplinae regiae: nec etiam per se aliae artes huc faciunt, nec scientiae, quaecumque sint, et quamvis subtiles, quibus laus ingenii absque hac civili disciplina comparatur. Fateor tamen, non solum illas huic nihil obstare, nisi quis se in eas totum solas demerserit, sed prodesse plurimum: id quo pacto quibusque de causis, docuit nos Plato, et ante eum Pythagoras: quin hic ipse, eiusque familiares exemplo fuerunt aliis, et nobis sint, si animum advertamus. Non sustinet igitur culpam educatio regia, quae aut nulla fuerit, aut prava, aut repudiata, quam tenere et religiose persequi oportuerat. Qui regum filii disciplina regia a teneris imbuti non fuerint; non omnes male gessêre rem publicam. Si male, mirum non sit, cum aliud exspectari non potuerit: ut novum non sit submergi et perire, qui natandi nescius in rapidum et profundum flumen deciderit. Sin ille cum populis suis salvus sit, absque educatione et
civili sua scientia; aut seminii heroum esse putabitur, aut usus optato in vicibus regiis gerendis senatu, aut praeter rationem servatus non nisi divino beneficio. Manet igitur nihilominus politicae sua dignitas: cui, si quid est salutis inter mortales uspiam, omnem semper ipsi acceptam ferre secundum Deum cogimur, ubi rem recte perpenderimus. Nec vero id in regnis solum et amplis imperiis, sed etiam in civitatibus. Cum enim plures in senatum leguntur, et plaerique, nobiles, opulenti, potentes; nec omnes sunt sine ingenio et litteris, nec quis omnium ignavus, stolidus, totus in luxu, palam iniustus: boni omnes audire volunt: unde officium non deserunt, aut non semper deserunt: plaerique in iis non solum videri, sed esse quoque boni viri student, sive veritatis gratia, ut ille Amphiaraus, sive ut famam tueantur, et locum suum: quod omnibus in menrem venit, et plaerisque cordi est. Videas in curia, qui usum rerum habeant: sunt, qui tempore comparent, quod ibi tuto fit, ubi minores spectant, quid geratur, maiores suumae reip. praesunt. Neque vero non etiam adsciscuntur in ordinem amplissimum ex bonis viris et prudentibus unus atque alter, etiam plures, ut si quaeque civitas non abundet, vix tamen ulla careat in universum bonis moderatoribus et politicis, quibus auscultare ceteri possent, et par erat. Quaeruntur etiam et adhibentur, qui in rebus obscurioribus et difficilioribus, tum in foro, tum in curia praesto sint. Optabile erat, quod et fieri posse videatur, omnes esse uniusmodi, id est, bonos et
prudentes viros: verum hoc haud scio an umquam usquam evenerit: ea est humani ingenii imbecillitas, ea humanarum rerum inconstantia: aut futurum aliquando alicubi sit. Optemus secundo loco, quod forte aliquae resp. consecutae et aliae consecuturae videantur, ut bonorum, et satis bonorum maior sit aut par numerus: aut si sint pauciores, ut consilio, sic auctoritate, plus valeant, quod interdum contra fieri testantur historiae, rebus in discrimen adductis. Ubi vero imperiti et improbi dominantur, et praevalent, aut turbulentorum civium unus aliquis vel etiam alter, perfractis legum repagulis, perniciosa consilia, fabricantur; si non exitium, magna ei civitati impendet calamitas.
IAm quando ostendimus, mala aliunde esse, et oriti in societate mortalium, quicquid est boni, a politice; videamus qui de politicis, arte ista sua filios non erudierint, quod facturos fuisse credibile est, si artem esse aut doceri posse censuissent. Cogeret enim eos incredibilis erga liberos amor. Cum enim nemo non ex sese natos velit esse vel se ipso meliores, illine rerump. principes omnium scientiarum principem filiis invideant? Bonos autem viros fuisse credimus Themistoclem, Aristidem, Periclem, Thucydidem, et praeclare de patria
meritos: sed neque Themistocles filium Cleophantum, quem tamen tum in aliis, tum in equestri re, facile exerceret, virtute et sapientia imbuit: nec Aristides filium Lysimachum fecit quoquam meliorem: nec Pericles filios Paralum et Xantippum, qui iam praestabant arte equestri, arte musica, vario genere certaminum perfecti: neque Thucydides Atheniensibus et sociis carus, primo loco natus, praestans auctoritate, filios Milesiam et Stephanum, quos erudiendos dedit in arte luctandi, alterum Xantiae, alterum Eudoro, ipse erudiit virtute. Ita se principes in rep. viri, item alii gesserunt erga filios, ut et haec eximia virtus et civilis prudentia tradi non posse videantur, cum et rebus gestis et consiliis praestantes, liberis illa non tradiderint. Ponamus hoc extra controversiam, patres illos, viros magnos, et nihil maluisse, quam filios esse patrum similes, et omnia conatos, ut essent et monendo et docendo, et per se, et per alios. Cum enim ceterorum nihil negligerent, primi boni rationem in educandis liberis habuisse credibile omnino est: neque tamen si in aliis profecerunt filii, idcirco necessarium erat, et in hoc eos proficere: immo quô hoc maius, tanto erat difficilius. Quod autem difficillimum, id non nisi perpaucis obtigerit. Ut enim qui cursu valeat, non idem et lucta valebit: ita qui acri ingenio praestet, non erit perinde natus ad virtutem politicam: etiam virtutibus corporis praeditus, animi dotibus non aeque excellat, quicquid diligentiae, et machinarum adhibueris. Monstrum sit,
in quo nihil prorsus valeat educatio: nec vero tamen haec potest omnia. Natura enim educatione prior est: illa quod cui prorsus negavit, haec minime reponat: illa quod largita sit, haec, recte instituta, foveat, perficiat, augeat, neglecta deleat, depravata non solum si quid boni sit perdat, sed etiam plurimum substituat mali. Iam si indoles heroicum nihil spiret, ne quidem ex accuratissima educatione praestantiam eiusmodi cuiquam plliceri possimus. Nec vero parentum semper similes sunt liberi, sed mira saepe est dissimilitudo, non solum in vultu, sed etiam quod ad ingenia, et conditionem. Fit enim, ut ex humilibus oriantur illustres, ex malis interdum boni: sed multo pervulgatius, ut a praestantibus filii degenerent. Taceo, quod de hoc ipso poeta canit, et quod vulgus in ore habet: Demosthenes opinatus et usurpasse fertur, quasi fato fieri, ut ex probis viris nascantur viles liberi. Et Hippocratis filios, ut stolidos, nec sanis moribus, exagitavit vetus comoedia, quod patet ex Aristophane, et ex Eupolide adducitur: quos ille pater fecisset aureos, si per educationem stetisset. Est in eximio quoque divinum quiddam, sive genium dicas, quod naturavix propagari dixeris, et haec ipsa pro varietate suarum opum, alios aliis bonis beat, et, quos videtur, negligit. Quid igitur miremur, si ut neque Apelles aut Protogenes in pictoria filium praestantem seu mediocrem fecerit, sic neque Pericles, aut quis alius principum civitatis, filium cura atque opera sua politica disciplina perfecerit. Neque hîc solum,
sed in quacumque alia re, etiam mediocri, parum agit vel optima institutio, nisi natura fundamentum straverit, nisique ille cuiuscumque disciplinae alumnus nativus, eiusdem amore totus ardeat. Ipsa tamen naturae vis in quo vigeat, nec disciplina exsuscitetur; metuendum sit, ne tempore in universum deleatur. Hinc igitur apparet, ut et omnis disciplina natura nitatur, ut principio, et natura disciplinae egeat, ut corpus alimentorum, ne contabescat fame. Hinc illud est, quod adultiores interdum non negant, in se educandis neglectum nihil penitus, nec se tamen percepisse aliquid speratorum fructuum: scilicet, aut ingenium non erat, aut animus abhorruerat. Alii se neglectos queruntur, vel institutos perperam, cum ingenio abundarent, et virtutem scientiamue unice expeterent. Vix aliqui, invita Minerva, ut aiunt, accurata institutione, magno labore, longo tempore, ad praestantiam pervenerint: etsi forte proficiant, et fiant se ipsis meliores, atque omnino alii, quam initio fuerint, quod ipsi etiam gaudeant: ut si mercator rem non faciat mille talentorum, boni tamen consulat, quidquid congerat, aut sise saltem a turpi paupertate et aere alieno vindicet. Paucissimos autem unicam naturam secutos, quoquo illa duceret, id sine disciplina perfecisse existimem. Quo nomine se passim magnifice effert Pindarus: nec aliud est, quod se Musis dictantibus suum poema scripsisse iactat Hesiodus: quos tamen vel doctrinae aliquid accepisse ab aliis crediderim, vel nobilia priorum exempla intuitos.
COnstare iam nobis arbitror, quod agebam; nec semper in patribus esse, ut educatione sui similes faciant filios, nec quidquam disciplinae cuipiam vel arti derogari propterea. Reiectis igitur imperitorum rationibus, quae viderentur, nec verae tamen essent, etsi incautiorem specie aliquâ forte in fraudem inducerent, atque ita simul vindicatâ dignitate politices; sequitur ut ostendamus, et esse quasi artem aliquam et posse studio comparari. Argumento autem utar, non nisi uno atque altero. Redeundum enim erit ad eiusdem quaestionis enodationem, quando quomodo acquiratur primum bonum, sive beatitudo, docere conabimur. Illud autem, quod cum ratione repudiavimus, cum vulgo visum fuerit, hoc quoque videri plaerisque existimo: nec solum sapientibus, a quorum decreto exteris abire non liceat, sed et aliis, qui aliquid mentis et considerationis habent. Etenim a memoria hominum apud gentes paullo cultores, nec non apud plaerasque barbaras, (nam quae immanes sunt, eas in belluis relinquemus.) semper aliquam fuisse, tum ad mores tum ad remp. educandi viam, compertum habemus ex historiis. Alii quidem secuti fuêre aliam: sed a verâ plaerique aberrarunt: nec hi inter se discreparunt leviter: et hodie multa est, tum in aliis rebus tum in hac dissensio, cuiusmodi et in alimentis differentia: tamen et
privati ubique fere terrarum educauêre liberos atque etiamnum educant: et hoc servauêre reges, ut filios ad regna educarent, aut hoc velle viderentur: atque idem ipsis populis placuit, quemadmodum de Persis supra meminimus, neque ignotum est de Aegyptiis: etiam quibus hoc adeo non cordi est, ut omnem eam curam abiecisse videantur, interdum tamen suos docent, et cohortantur, naturâ excitante. Natura sane optima, dux et optabilis est, modo eam agnoscamus, agnitam sequamur, aut non penitus aversemur. Nec vero putabimus, caecos animi impetus, affectus turbidos, acres cupiditates, versutiam et inscitiam, magis esse natura, sive naturae, quam rationem et scientiam: quarum neutra exsistit absque alterâ: certe haec sine illâ cogitari non potest: et illa hanc semper aliquam parit. Hae igitur sunt propriae naturae, illa inimica naturae, quam hostiliter quottidie adoriuntur, saepe expugnant et evertunt. Ratio et scientiae fidae sunt nostrûm, sive naturae, et perpetuae conservatrices: his imperium debetur, illa cedere et seruire fas est. Itaque saepe nobis occinunt sapientes, hominem naturâ scire desiderare, hominem naturà factum ad civilem societatem, unumquodque animal conservationem sui moliri, alia, illis consentanea. Quare et cuncti, nisi quis naturae tam insane quam stulte reluctetur, ad ea quoque tendimus, quae ad salutem singulorum universorumqueve faciunt. Ut autem a naturâ ne desciscamus, sed in eius decretis perseveremus et confirmemur; ad hanc rem nihil aeque necessarium est,
adeoqueve omnium caput, prima educatio: quam et ipsi naturâ expetere videmur omnes. Etenim quotquot non in universum mente errant, educationi student et disciplinae, tum in quibuscumque rebus aliis, quantumvis pusillis, tum ad cultum vitae. Hinc est sapiens illa oratio Socratis, quam e Xenophonte referam. Cum enim comperisset Euthydemum multa poetarum et sophistarum memorabilia dicta collegisse, et arbitrari, se iccirco aequalibus longe anteire sapientiâ, et spes ingentes fovere, futurum, ut aliquando tum dicendi facultate, tum agendi, omnes superaret, primum animadvertens ipsum per adolescentiam nondum in forum venire, si vero quid gerere vellet, considêre in tabernaâ quadam frenariâ, foro vicinâ, in eandem et ipse secedebat, ducens secum aliquos familiarium: atque ibi sciscitante quopiam, utrum Themistocles consuetudine sapientum alicuius, an vero naturâ tantopere civibus antecelluerit, ut in ipsum civitas oculos coniceret, quoties egregio viro opus esset, Socrates, ut permoveret Euthydemum: [Note: (21) Tertio a)pomnhmonenma/twn. In iis hoc maxime memorabile: eu)/hqes2 e)/fh ei)=nai to\ o)i/esqai ta\s2 me\n o)li/gou a)ci/as2 te/xnas2 mh\ gi+/nesqai s1poudai/as2 a)/neu didas1ka/lwn i(kanw=n, to\ de\ proesta/nai po/lews2, pan/twn e)/rgwn me/ gi+ston o)\n, a)po\ tau)toma/tou paragi/gnesqai toi=s2 an)qrw/pois2.] Stultum est, inquit, arbitrari, nonposse quemquam praestare in artibus ninutissimis, nisi idoneos praeceptores habuerit: at vero gubernationem civitatis, rem omnium maximam, fortuito obvenire bominibus. Hoc divinitus omnino Socrates. Namque non
solum artes, quae aliquid momenti et difficultatis in se habent, usumqueve necessarium et peculiarem in vitâ praestant, sed etiam minima quaeque et vix digna, et ne digna quidem appellatione artis, quod vel adeo facilia, vel etiam ludicra, quorum usus, aut nullus sit, aut perexiguus, aut supervacaneus, quaequeve nihil parumve referat, sciasne, an nescias; eorum nec velimus, nec ausimus quidquam profiteri, nisi didicerimus, nisi exercuerimus. Verum artes sunt vitae utiles, quibus absque incommodo in vitâ non careamus, primum fabrorum non unius generis, ars rei rusticae, gubernatoria, textoria, fullonia, sutoria, sartoria, aliae: earum aliquam tractat nemo, nisi possit magistrum ostendere, vel nominare alterum, a quo quisque suam acceperit. Impudens sit, qui se poetam aut oratorem profiteatur, ille, nisi poetarum, hic, nisi dicendi artem, didicerint: itemqueve, ille, nisi se in pangendis versibus, hic nisi in copiâ orationis et multiplicibus ornamentis, diu multumque exercuerint. Discunt necessaria facillima, sulcum aratro ducere, adscendere equum, equo vehi: nec enim de nobilissima arte equestri dicam. Discunt minuta, alia pernecessaria, alia non nisi ludicra, litteras legere, saltare in choro, cantillare; etiam minutissima, crepidas aptare pedibus, pallium humeris inicere, seruire mensae. Denique nihil omnium est, quod dextre et utiliter, et cum laude, vel absque repre hensione facias, nisi ab alio acceperis, nisi in eà re operae curaequeve aliquid ante posueris. Quare sanus esse non videatur, qui dubitet, esse certam
administrationem rerum sive politicen; aut alterum, eam doceri et disci, et posse et oportere. nec est, quod quis quam dixi institutionem in minutissimis eludat. In aliquibus pauxillum aut non admodum referre dabimus. Nam etiamsi pes in choreâ lyrae non respondeat; iccirco nec amicus cum amico contendit, nec frater cum fratre dimicat, nec civitates inter se suscepris inimicitiis belligerantur. Nec ob tonum seditionem in rep. motam dixeris: nec inter coniuges nata odia ob subremen et stamen. Tamen nec lyram, nec dictionem, nec talem quis tractet, quin dicicerit. Utut autem damnifacturus nihil videatur; quis aliis ridiculo est, quam placere malit? quis reprehendi, quam laudari, in quantillâ etiam re? unde tamen alicui videas notam aspergi, quam totâ vitâ non elnat: quae si non vera infamia, non tamen nulla est vulgi opinione. At fere nemo non, sed imperitissimus quisque maxime, tantum sibi sumit, ut se rem familiarem bene administraturum, multoqueve adeo magis honores in partriâ praeclare gesturum speret. In illâ autem fatebuntur omnes magnum esse operae pretium, in hoc ex ipsâ re convincentur esse maximum. Quemadmodum enim [Note: (22) Sapientissimus solon hoc determinavit: publica, inquit, calamitas in cuiusque domum penetrat, nec eam clausa ianua arceat: quin ardua septa transilit, et si quis sugam paret, eum illa tamen omnino in angulo vel in cubili deprehendit. Versus memoria digni sunt,
*ou(/tw dhmo/s1ion kako\n e)/rxetai o)i/kad) e(ka/stw|,
*au)/leioi de/t) e)/xein ou)k e)qe/lous1i qu/rai.
(*uyhlo\n d) u(pe/r e(/rkos2 u(pe/rqoren, eu(=re de\ pa/ntws2,
*ei)/ge tis2 h)=| feu/gwn, e)n muxw=| h)\ qala/mw|
unumquemque; premit: ita salus publica cuique saluti est. Quo enim quis domi otio fruitur, id haurit e pace publicâ: quas vitae domesticae concinnas rationes habemus, legibus et aequitati civitatis iure acceptas ferimus. Illud igitur, quod toties dictum fuit, agamus, ut discamus officium et exerceamus, nec on omnem rationem recte vivendi et consulendi patriae, in quibus omnis prudentia vertitur. Quorum alterutrum qui vetat fieri, aut faciendum non arbitratur, qui illi rei, ut certae disciplinae, omni studio mature incumbendum negat, aut sive auctoritate, sive falsis rationibus, ab eâ animos iuventutis alienat, is quod potest, virrutis cursum in multis remoratur, et in aliquibus etiam sistit, et publicae salutip plurimum incommodat: si sciens faciat, se detestabili patriae parricidio obliget. Cum enim cuiusque artis disciplina artem ipsam tueatur et propaget, num dubites, quin idem abolitor artis sit, qui disciplinae? ut qui tenerae aetati in universum interdicat a litteris omnem liberalem doctrinam exterminet, et barbariem vitae rerumqueve dominam constituat. Velim, ut in hoc loco fui verbosior, ita quaestioni satisfecerim: quod factum putabo, silector, etiam in hoc morosior, mihi assentiatur. Namque et alii haec pridem intelligunt, alii obstinate persistunt in inscitiâ; quorum hos nemo forte permoverit, illi in re exploratâ, nec meâ, nec cuiusquam opellâ egebant. Forte tamen, in quibus nonnihil
occupatus fui, ea deinceps magis illustrabuntur. Haec enim ita cohaerent, ut superiora a sequentibus, et haec ab illis lucis aliquid accipiant. Non solum enim quae dicta sunt, et ad sequentia pertinent: sed quae dicentur, etiam ad illa nonnihil facient.
REliquum autem est, ut ostendamus, quae via, si una sit, aut, si plures, quibus viis, vir studiosus ad politicen perveniat. Qui cursu certant, iis e legitima semita evagari non licet, sed a carceribus rectâ semper ad metam evolant, ut cum praemio victoriam referant. In hoc genere, ubi recte facto, non properato opus est, alia atque alia ratione fieri posse existimem, ut veniamus, quô volumus: etsi unam esse praeter alias optimam, nec tamen uni cuilibet aeque commodam, ipse quoque facile concesserim. Ego quid velim, exemplo aperiam. Si enim hinc iter habeam Venetias, recta via eam per Boios: nec tamen non appellam, quô cogitem, sive ad dextram declinans, proficiscar per Helvetios, sive ad laevam per Austriam, si alterutrum horum animo magis lubeat, vel videatur rebus meis accommodatius. Ita forte nec una sit ratio adipiscendae politices, de quo praemissis aliis videbimus. Esse autem ei expediat, cui non sit integrum, illud, nec breve, nec facile, ad prudentiam, omnemque civilem virtutem, iter ingredi. Nec enim qui sit tenuioris valetudinis, aut non satis
instructus viatico, longinquum iter suscipiat. Initio altius mihi est principium ponendum, ut ad rei declarationem, paratiores accedamus. In hoc plaerisque convenit, ad cuiusque artis comparationem tria omnino necessaria: [Note: (23) Ita Plutarchus en tw=| peri\ pai/d. a)gwg.: o(\ kata tw=n texnw=n, kai\ tw=n e)pisthmw=n le/gein ei)w/qamen, tau)to\ kai\ kata th=s a)reth=s2 fate/on e)sti\n: w(s2 ei)s2 thn\ pantelh= dikaiopragi+/an dei= s1und ramiei=n: fu/s1in, kai\ lo/gon, kai\ e)/qos2. kalw= de\ lo/gon men thn\ ma/qhs1in, e)/qos2 de\ thn\ a)/s1khs1in. Libellus in omnium manibus est, ex quo cognoveris, cognoscasve cetera. Tradunt cum his consentanea, etiam cum ad excellentiam cuiusque artis, sive scientiae, sive virtutis, sive virtutum omnium, plurarequiri autumant. Sex enim numerant Hippocrates et Iamblichus: ille his verbis, et hoc ordine. *fu/s1in, didas1kali/hn, ???pon eu)fue/a, paidomaqi/hn, filoponi/hn, xro/non. hic fere eodem modo, fu/s1in, te/xnhn, e)piqumi/an kalw=n kai\ a)gaqw=n, to\ filo/ponon, paidoma qi/au, kai\ polun\ xro/non: naturam, disciplinam, morum integritatem, institutionem a teneris annis, laboris patientiam, denique multum temporis. Est omnino utriusque locus et consideratione dignissimus et memoria.] naturam, doctrinam, et consuetudinem. Nam quod ad primum, etsi in vilioribus ingenii pauxillum, tamen membrorum integritas, quorum in quaque usus est, requiritur: et ibi magistro opus, qui vel verbis, vel manu ducat, quid ille novitius sequatur: sed et hunc oportet operi manum admovere, et rei periculum facere, nec ullo labore defatigari. Nec nisi umbras artis sibi comparet, in quo illorum trium aliquid desideretur. Natura enim sistudio tuo adversetur, nihilo plus agas, quam aeger, qui
cum robusto luctetur. Natura porro tibi propitia, ni te exerceas, nec audias, ut agas, quod agis, frustra te aliquid acturum speres. Ducit autem naturam ratio, qua sine illa offendat, quasi capta oculis. Si tibi et natura nihil neget, et praeceptorum abunde sit, tu vero te non exerceas, an non quo potiri possis, id repudiare videaris? Qui se exercear veor., natura sive irata sive propitia, absque legitima disciplina, nihilo erit arte melior; quin se indies deterior, quem pueri quoque ludos faciant, dum ipse sibi stulte placet, quod in inepto fidicine et poetastro maxime appareat. Ingenio praestantem cum fundo fertili comparant, qui nec conseratur, nec colatur: feret hic forte vuas acidas et fructus agrestes, non idoneos esui, quos primo gustatu abicias, quod acerbi, quod alieni saporis. Quod cum ita se multo magis habeat in artibus exquisitioribus, architectura, statuaria, pictura, variis musicae generibus; indolem in unoquoque diligenter existimari oportere censuerunt. Sunt enim alii alia, vel militari, vel georgica, vel pictoria, vel musica, vel ad quamvis aliam artem proclivi. Sit quis indole a musicis aliena, animoqueve abhorrens a citharistica; quidquid aut ultro agat, aut agere iubeatur, quicquid etiam audiat, perdiscatqueve praeceptorum, numquam ille nobis praestabit, aut Phemium aliquem, aut Demodocum: quin si in fidibus aliquando oberrabit, et aliis molestus sit, et sibi ipse succenseat. Sit alter, ut sic loquar, indole musica, nec inveniat artis suavissimae ducem eruditum et fidelem, inveniat
autem citharam, quam ne de manibus quidem deponat, rude tamen et inconcinnum semper ille canet, nec unquam noverit, quod expetat, nec audiet, qui desideret. An non vero, quod in ceteris, hoc multo maxime valebit et in reconditioribus doctrinis et in primis virtutibus? Ad haec utriusque generis paranda, primo omnium, eximiam, atque adeo divinam indolem poscimus, quanto ipsa sunt maiora, admirabiliora, et difficiliora. Divina enim, et paucis mortalium concessa. Hoc est illud Moly, quod nemo nisi Ulysses effoderet; hic ramus ille aureus, quem solus Aeneas decerperet. Cui non sint tamen ingenii vires, incassum contendat in omnibus. Aut enim nihil penitus proficiet, aut vix tantillum, et in ipsa scientia, quam si adeptum somniet, referetur in profundum inscitiae pelagus:
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, sibrachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Hic ille pusillus est, qui ridetur in Graeco versu, [Note: (24) Versus est: *kai\ per e)w\n o)li/gos mna=tai eu)/phxun *aqh/nan.] Minervae procus. Hinc Galenus tam non rationali ingenio multos esse queritur, ut scientias, quas profiteantur, explicare non valeant, nec sane intelligant. Quorum enim quis confusam notitiam habet, ex iis se ipsum expedire nequit, nedum illa dextre proponat alteri. Nec propterea in hac parte sum longior, ut quem a doctrinae studio deterream, sed quemque ingenii sui naturam explorare, et vires experiri iubeam. Si quis
enim aliquid conetur, in quo valeat natura, quantillum etiam hoc sit, vel quô a natura alliciatur; habet, quod de consilio operaqueve sua bene speret. Imbecilliori tamen naturae subveniri posse non dubitabimus. Ceterum, praeter indolem ad virtutem civilem, tria videtur complecti [Note: (25) mnh/mh, eu)ma/qeia, a)gxinoia.] naturae praestantia, memoriam, docilitatem, sollertiam, sive acumen, sive perspicacitatem. Neque nos hic removemus intelligentiam et iudicium, quae si non semper sunt in memoir, tamen a docili et perspicace abesse nequeunt. Quod quis enim non intelligit, nec iudicat, id discere existimari non potest, si de rebus agas: verba quis forte ediscat, et versus in morem psittaci. Quod item quis et facile et intime perspicit, id nisi et intelligat, et iudicet, perspciere non existimetur. De iis vero nunc breviter, nec plus, quam hic locus postulat.
MEmoria igitur est, quasi arca penuaria, in quam quae meminisse velimus, recondamus paruo negotio, et minore depromamus eadem quaecumque lubeat, cum et quoties opus est: quod in ea, quae deprompserimus, non minus firmiter haerent, ac si marmori aerive incisa sint. Qui ad hunc modum et accipit et reddit visa, audita, lecta, eum bona memoria praeditum dicimus. Sunt enim etiam, qui non facile accipiant: sunt, qui sive facile sive difficulter accepta, statim vel brevi amittant, ut non
memoriae, sed quasi aquae inscripta fuisse videantur: quasi quae prora vestigia imprimit, a puppi statim pereunt. Illa vero alia verborum, alia rerum est: in illa exercentur pueri, ut si natura bona sit, eam augeant: sin exigua, me diocrem sibi comparent. Sic enim naturae labanti opem feras: bonam perficias. Sed ne mediocris quidem vel etiam minuta, contemnenda: nec eximia in universum negligenda: etsi qui memoria excellit, non item iudicio, solidos sui laboris fructus non percipit, nec verae et distinctae scientiae quidquam assequitur. Dubia enim et confusa rerum cognitio scientia neque esse potest, neque dici meretur. Iita comperîmus in quibusdam esse stupendam potius, quam utilem memoriam, ut Hippiae apud Platonem: qui se nomina quinquaginta semel tantum audita pronuntiare posse gloriatur. Nec de sua pueri adhuc memoria dissimulat Seneca, qua videlicet ita floruerit, ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, quod nimirum duo milia nominum recitata, quo ordine recitata fuissent, referre potuerit, et ab iis, qui ad audiendum praeceptorem convenissent, singulos versus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens, ad primum recitare: eique ita memoria felix fuit, non ad complectanda tantum, quae vellet, sed etiam ad continenda, quae accepisset. In aliis fuisse prodigiosam nec optabilem accepimus, qui verborum multa milia ex omnibus linguis significantia, non significantia, neque quicquam
cohaerentia, semel audita, quo ordine accepissent, vel si quis iuberet, retrogrado, vel quocumque alio modo, redderent: cuiusmodi Corsus ille fuit Patavii nostra memoria, de quo hoc vix credibile scriptum reliquit Muretus, testimoniis tamen id plurium confirmans, quae refert: ac Corsus ille denique affirmârat, se triginta sex milia nominum eo modo recitare posse. Sed et de huius et de sophistae illius gloriosi memoria, nihil amplius. Senecae quin divina fuerit dubium non est, quando ille tantus vir tanta et doctrina et virtute fuit, quantam et historiae et viri monumenta praedicant. Talis fuit et saeculo ante hoc summi viri, Iulii Caesaris Scaligeri. Hic enim de se testatur eâ, quam filio dictavit ad amicum epistolâ, homo verus, et inanis gloriae contemptor, utpote verae, quoque te verteres, abundans, ut diurnis expeditis negotiis, vesperi ad sexaginta versus (de tot alteris asseverat filius) saepe commentatus fuerit, quos post cenam, alia negotia vespertina, somnum, alia negotia matutina, postridie et pransus, ut concepisset vesperi, ad verbum sine ulla haesitatione scribi iusserit; quod vero amplius est, decem et septem Aeschyli versus, semel tantum lectos, summa fide memoriter ilico reddiderit; cuius tot, vel pauciores, versus lectos subito intelligere, non imperito Graeci sermonis arduum est. Sed nos, ut ceteris mediocribus, sic mediocri memoria contenti erimus: qua qui destituatur, ei ad omne genus doctrinae aditus interclusus est: cui eiusdem aliquid vel minimum suppetit, eam colere necesse habet, ut
proficiat in litteris. Causam initio explicavimus, cui suffragantur poetae, qui matrem Musarum nominant, Mnemosynen: Memoriam interpretatus fuit Ennius. Ante vero quam tantum bonum, vel tanti boni semina exarescant, in tenera dum aetate exercenda est memoria: at in quibus? nec enim in quibuscumque. Spurca enimdetestabimur, inanes nugas et vulgaria quaeque relinquemus, quae ignorare, vel si noris, oblivisci, quam meminisse, satius sit. Nihil est poematis elegantius, et versus propter numeros facilius inhaerent; nihil iis, delectu habito, ad vitam utilius. Hoc innuit Aeschines, cum profert Hesiodi versus in Demosthenem. [Note: (26) Sic Aeschines: *dia\ tou=to ga\r ta\s2 tw= palaiw=n gnw/mas2 e)kman qa/nomen, i(/na a)/ndres2 geno/menoi au)tai=s2 xrw/meqa.] Eam ob causam, inquit, sententias veterum pueri ediscimus, ut viri iis utamur. Sed exiguus earum usus sit in recitatione: nec illae parum ad dicendi facultatem conferunt, sive sensa animi, sive dictionem spectes: tertius est uberior et verior, ut de recta vitae ratione quottidie nos moneant, et consiliis ad quascumque vitae partes instruant. Hunc potissimum usum plaerique hodie nesciunt. Hoc erat potissimum, cur olim Homerum ante omnes discerent: verum de hoc inferius iterum. Contulerit plurimum historias ediscere, sed et de his iterum. Quod si qui de arte memoriae quaerant, quod facient non tam natura obliviosi, quam consuetudine desides, non investigabo, cuiusmodi eam Simonides, ut aiunt, sive quis alius, primus invenerit: etiam dubito, audiendine sint,
qui nobis eius informationem pollicentur: vereor enim, ne inaniis nos expleant. Nec nego tamen esse: quod dicatur, quod in usus hosce depromatur. Ad rem facit, quod diximus esse exercendam in optimis: subicio et hoc necessarium, ordine primum paucula et facilia discat puer, nec accumulet alia aliis ante, quam superiora bene meminerit, repetat initio saepe, et tantisper, dum in mente radices egerint. Futurum est, ut memoria multis sapientiae praeceptis abundet, et multa plura capere quasi desideret, et retinere possit. Tertium, simul ad alias omnes dotes animi pertinet, ut corporis voluptatibus renunties, et totum te temperantiae imperio subicias. Ab hac enim quo quis longius declinabit, hoc animi bonorum adipiscetur minus. Vita autem luxu perdita, nec consilio, nec sapientiae, nec saluti relinquit locum. Sed dicam, ut hîc obsit: nam qui in amoribus sunt, unum meminerunt, ceterorum obliti omnium, solas quippe delicias habent suas in thesauris memoriae. Ita, qui in vino semper sunt, et eorum mens semper in vino natat. Sobrius sit et continens, qui in litteris esse velit. Minus studio sapientiae cum intemperante vita commercii est, quam fulloniae cum carbonaria. Cur enim hoc tam utile et necessarium decretum, quod veritasne pro virtute, an vir. tus pro veritate promulgarit, aliquis dubitet; (quin divina sapientia utrique hoc modo consultum voluit) cur id non occinam iuventuti saepius? Addendum et de rerum memoria aliquid. Qui sententiis, quas dixi, res contineri censeat,
non aberret omnino: nec eas res nunc intelligimus, de quarum etiam veritate saepe ambigitur: nec res intelligo oratorum, quae ipsorum argumenta sunt, quibus persuadent auditoribus quod volunt: sed doctrinas sive sententias, quae nos de conditione rerum humanarum erudiunt, nec non animos ad officia, et consilia magnopere informant. Talium memoria ut exercenda, et simul quo pacto in ipso studio sapientiae cum fructu versandum sit, suo loco docetur aptius. Haec enim rerum memoria, ipsa illarum paene cognitio, aut cum ea coniuncta, alia adminicula, novam exercitationem, ac suum legitimumqueve ordinem postulat.
IN docilitate autem quantum boni sit, nec id obscurum est. Magnum quidem, quae audias dextre tradita, mente quasi manu prehendere. Etenim qui sic discit, quid magis desideret, quam doctorem eximium, tradentem vera copiose et ordine et perspicue? Nec enim docet qui falsa docet: nec satis docet, qui necessaria praeterit: qui quae se docere profitetur, ea obscurat et involuit, nec docere videtur, nec docere credi potest. Ubi vero lux rebus a doctore allata fuerit, nec eam repente, aut paruo negotio accipit auditor, obtuso sit ingenio, nec satis ad liberales disciplinas idoneo. Sunt tamen qui omnem hanc difficultatem superent diligentia. Haec enim hebes ingenium acuit, non minus quam
negligentia acre obtundit. Hoc ipsum in docilibus perficitur, qui praeter quam quod quae audiunt et legunt, facile percipiunt, in omnibus monstratorem non requirunt, sed ipsimet progrediuntur, quasi iam certi de via, sive, ut qui per se facile ad scopum collineant. Sic enim philosophus definit [Note: (27) In extremo priorispriorum an)alutikw=n. h( d) a)gxi/noia e)stin eu)stoxi/a tis2 en a)s1ke/ptw| xro/nw| to=u me/s1ou: oi(=on, ei)/ tis2 i)dw\n, o(/ti h( s1elhn/h to\ lam pro\n a)ei\ e)/xei pro\s2 to\n h(/lion, taxu\ eneno/hs1e dia\ ti/ to=uto la/mpein a)po\ to=u h(li/ou: h)\ dialego/menon plous1i/w|, dio/ti danei/cetai: h)\ dio/ti fi/loi, o(/ti e)xqroi\ to=u a)utou=.] perspicacitatem, collineationem ad medium sive causam, quae tamen subito quasique momento fiat, nec opus sit, ut inter sagittandum multo oculorum cum aliqua mora nisu, ita hic diuturna meditatione. Eveniat enim, ut quae ab alio accipias etiam subtilia, haud ita difficulter animo comprehendas, sed ipse per te nihil simile invenias, nisi te forte diu multumque torqueas. Si quis videat lunae eam partem, quae ad solem vergit, semper lucere, cum reliqua obscura maneat, facile cogitando invenit sollers, cur hoc ita fiat; quod videlicet lucem suam a sole mutuetur, cuius in eam radii ex obliquo infundantur. Si obaeratus cum foeneratore sermonem saepe conferat, eius domum frequentet, argentum ab eo mutuum peti facile suspiceris, quod sagacitati simile est. Nec minus enim haec ratio in consiliis, quam in scientiis valet. Qui animadvertat Xerxem copias incredibiles conscribere, commeatum in tot annos parare,
classem inauditam adornare, dicat subito, eum exitium Graeciae moliri. Ex hac sollertia mirifice praedicatur a Thucydide [Note: (28) Thucydides lib. 1. de Themistocle: *tw=nte paraxrh=ma di) e)laxi/sths2 boulh=s2 kra/tistos2 gnw/mw=n, kai\ tw=n mello/ntwn e)piplei=sthn to=u genhs1ome/nou a)/ristos2 ei)kasth/s2.] Themistocles. Non solum hic vir memoria tantopere praestabat, ut artis memoriae, quae ipsi ab erudito homine aliquo offerretur, se non egere diceret, sed oblivionis, si extaret, expetere, qua deleret ex animo quae oblivisci quam meminisse mallet: idem vero etiam, si subitus aliquis casus se obtulisset, prospiciebat, quid omnino facto opus esset, et coniectura omnium facillime eventum asse quebatur. Etiam Xenophon [Note: (29) Deingenio Cyri *ku/rou paidei/as2. A. *kai\ pa/ntwn tw=n h(li/kw=n diafe/rein e)fai/neto, kai\ ei)s2 to\ taxu\ manqa/nein, a(\ de/oi, kai\ ei)s2 to\ kalw=s2 kai\ an)drei/ws2 e(/kasta toiei=n: item multo inferius: dia\ to\ a)gxi/nous2 ei)=nai, taxu\ a)pekri/neto.] refert, Cyrum puerum, quod adeo sollerti ingenio praeditus esset, ad quaesita et celeriter et commode respondisse. Euidens est utrumque exemplum. Verum natura sive naturae vis in puero magis quam in adulto elucescit: in hoc enim etiam usu quaesita et confirmata videatur. Ostendimus autem a docilitate intelligentiam non abesse, neque a sollertia iudicium, quod videlicet etiam acrius est, quam in mediocribus: sed cum eâdem vel in eâdem inest, vel inesse debet, mirificus amor veri, quippe qui veritatem sive scientiam, quod illius plenior scientia est, omnibus rebus mortalium anteponit, et habet in rebus diumis, sicut revera
est, etiamsi plaerisque mortalibus ubique terrarum omnibus saeculis ita minime videatur. Prima enim putant, quae sensibus grata sunt, et in quottidiano usu populi versantur: de sapientia auditione vix aliquid acceperunt: nomen virtutis vulgo usurpant, quam fere non nisi utilitate metiuntur, cuius spe sublata, de illa sibi amplius laborandum non existimant. Sollertia autem illa nativa quidem est, sed magis splendescit usu: usus enim non minus in ea valeat, quam consuevit in aliis omnibus. Neque etiam ille sollers negliget nobile veritatis et scientiae instrumentum, quo non nulla corrigat, confirmet omnia.
HActenus de illis animi dotibus, quas raras et admirabiles qui agnoscet, idem forte obiciet, eas non admodum aut non satis videri conferre ad virtutem et politicen: convertere enim ea posse, qui velit, in perniciem aliorum et exitium patriae, adeoque ita multos abusos fuisse praestantia ingenii, idque fieri quottidie, ut exemplis ex historia neque veteri neque nova prolatis opus sit. Eorum hoc ita profecto se habet: nec illud inficias ibimus. Nec enim illa naturae praestantia, quam hactenus descripsimus, ad solidum virtutis fundamentum sufficit: singulari ad virtutem indolo opus est. Neque tamen non plurimum ad virtutem faciunt, quae praelucent veritati non solum in scientiis, quod in confesso est, sed etiam
in actionibus et consiliis. Nec enim praeclari aliquid geras, nec sana consilia invenias absque prudentia, quam veritatis, sive recte gerendarum rerum investigatricem inventricemque censeas. Quod ad animum sive animi propositum, et mores et actiones, videmus alios natura vetgere ad vitia, ut tantum non a virtute abhorreant, et vix multo labore consequantur umbram prudentiae. Quid his faciamus? Quos natura inopes a consilio reliquerit, ut servos fecisse videatur, erunt pro instrumentis in republica, ut remiges, milites gregarii, aratores, plurium generum opifices, et ceteri, qui quae fabricantur et agunt, in iis mente minus, manu plurimum utuntur. Cunctos eô redigi oportet, nisi quos genus et maiorum divitiae e tam vili conditione exemisse videantur. Etenim his adminiculis fulti se voluptatibus dedunt, nec vitam multo aliter atque pecudes transigunt, nec sunt usui patriae, sed magis oneri. Plaerosque tamen natura ita finxit, ut disciplina virtutis compotes fieri valeant. Hinc recte dicitur [Note: (30) Aristoteles initio B. h) qikw=n. ou)/t) a)/ra fu/s1ei, ou)/te para\ fu/s1in e)ggi/non tai ai( a)retai\, a)lla\ pefuko/s1i me\n h(mi=n de/cas1qai, teleioume/nois2 de\ dia\ to=u e)/qous2.] neque natura, neque praeter naturam ingenerari nobis virtutes, sed nobis natis ad eas suscipiendas, sic ut consuetudine et studio perficiamur. Nec tamen hoc ita accipias, quasi natura consulat, opituleturve nemini: haec enim profecto, ut in corporis statu ad speciem et vires, sic in animi perfectione ad intelligendum agendumque aliis atque aliis plus
favet. Quos cogitatione honesti et gloriae inflammatos florente aetate videas, eos si ad maiora natos iudices, non erraris. Ex his igitur erunt, non solum qui artes vitae utiles, quae magis ingenio elaborantur, exercent, sed etiam rei rusticae cultores, negotiatores, tribuni militum, aliqui magistratus in civitate: dum enim virtutem amant, dum colunt, dum honeste factis et laudi student, ipsi indies meliores fiunt, nec raro emergunt, ut aliquando principem locum merito suo teneant. Ad primos venio, qui si pauciores sint, si paucissimi, quid mirum? Nam ita est, ut et ante diximus, rarum esse, quiquid in quocumque genere eximium sit. In his est indoles, olim dicta heroica; quae ut intelligatur, dicam valde cum superioribus consentanea, quasique eadem, quae vitia a tali indole remota sint, quae in ea bona haereant. Procul ab ea absunt, mendacium, fraus, levitas, sordes, avaritia, morositas, inhumanitas, invidia, contumelia, iniuria, animi angustia, somnolentia, laboris fuga et periculi, et horum similia. Qui clamet ab his omnibus immunem esse fere neminem, animum imbecillem animorum constantium mensuram inique facit, etsi verum est, in multis etiam milibus vix reperiri, in cuius pectore non haereat aliquid labis, vel nativae, vel contractae per consuetudinem: verum hae pauciores vel leviores elui posse videantur. Non leve est, si quis ab eiusmodi vitiis purgatum pectus habeat. Sic enim patefactus sit ad maximas virtutes aditus. Verum in tam generosa indole sunt praeterea hae virtutes nativae, sive
earum certa fecundaque semina, comitas, laudata simplicitas, beneficentia, animus bene merendi de aliis, vigiliae, labor, studium gloriae, et his affinia, quae cum virtutibus sunt, et ad virtutes ducunt. Videre est, haec esse natura in quorundam animis, nec dictum perperam, fortes creari a fortibus, nec non occulta vi naturae et mira vicissitudine e magnis viles, et humilibus oriri magnos, de quo et ante: sed utrumque rarius, quod ili nihilominus illustrantur rebus secundis, genere, opibus, potentia, hi, Deum immortalem, quantas difficultates amoliri, quantum devorare non solum laborum, sed etiam periculorum necesse habent. Bellum iis gerendum est perpetuum grave cum fortuna, ne eius inclementia et insultu animum despondeant: gravissimum cum invidia, quam sustinere, id est, calumniatores, genus mortalium bonis et societati publicae pessimum, id esse non minoris animi constantiae sciae, quam in acie cum hoste armis confligere, quod etiam maioris esse cum causa quis contenderit. Intervallum namque datur in altero: invidia nullo umquam tempore quiescit: infelice tamen sibi et bonis fausto exitu. Nam dum ipsa sese cruciat et conficit, praestantium virorum virtutem et exercet, et acuit, et illustrat. Sed ad naturam redeo, quemadmodum ipsa cuiusmodi mores promittat, in infantibus non raro indicat. Videas enim, qui statim arrideant, ad terriculamenta non expavescant, nihil postulent, porrigant, quae habeant, aliis, ploratu abstineant. Degeneres contra,
trepidant ad quiduis, plorant ad verbum durius, in quiduis inhiant, quod habent tenent mordicus, irascuntur, maledicunt. Hinc multa possis de futuris eorum moribus conicere, etiam dispicere, quae qualium educatio instituenda sit. Nam bona augeri, mala minui et corrigi posse, ut levium morborum initia, non dubitabimus: at quanto beatius est, ut morbis, sic illis vitiorum, quorum quaedam gravissima nascerentur, seminibus vacare? De indole satis: quae disertus uberius et luculentius explicet, doctus nostris rationibus subiciet alias et meliores: ipse non nisi unum addam, quod neque Plato reliquit. Cum enim animus ministerio corporis utatur, in huius ipsius membrorum perfectione multum etiam positum est, quod apparet evidenter, si quis sensuum graviter violatus sit. In his enim quousque aliquid desideratur, actione sua animus perfungi non potest: ut si in iis, quibus vox formatur, enorme vitium sit, quod arte corrigi nequeat, ille ad dicendum parum idoneus futurus videatur. Etiam credibile est, et rationi consentaneum, divinum animum in culto domicilio habitare, ut monstrosum in distorto corpore: exemplo est Thersites, etsi contra Aesopus sapiens: at hoc rarius, illud frequentius. Forma Graecos Achilles superasse memoratur, etiam Nirea, qui hoc nomine praedicatur a poeta supra omnes: sed neque Nirei anima Achilleae similis. Cyrum vero etiam Persae versu formosissimum praedicarunt, ut refert Xenophon, ad cuius formam Araspa se fatebatur obstupescere. Itaque et
in vulgi vocibus usurpatur forma regia et species digna imperio, quasi sic repraesentetur animus ipse, neque maius fere sit, aut populo appareat argumentum animi regii: verum haec varie se habent. Hoc certius et probatum a doctissimis hominibus, animam agere e temperamento, et mores nostros, qui videlicet ex anima sunt, ex temperamento corporis pendere aliquam partem: hinc fieri, ut proniores alii sint ad voluptates, alii ad iracundiam, alii ad ratiocinandum tardiores facile halucinentur. In quibus tres illae facultates animae minus temperatae sunt, nec efficitur quasi quaedam harmonia, plurimum illi habent negotii in animo suo ad virtutem informando, sive in domandis voluptatibus, sive in ira moderanda, ut hae animi partes sive facultates dicto audientes sint, ratio emergat, et naturâ debitum sibi imperium teneat. In quibus ita temperata sunt omnia, ut quod ratio videat, ceterisque quasi annuat, id ultro sequantur, hos paruo negotio et perpetuo virtutis usu summam virtutem, et, ni fallor, hanc, de qua agimus, sive heroicam, sive regiam appellare libeat, adepturos speremus, ut ubicumque sint, quodcumque agant, vigilent, dormiant, ipsi de officio cogitent, et de salute sive commodis mortalium, atque haec ipsa labore et periculo suo omni occasione procurent. Namque haec ipsis vita est: quae si praestare prohibeantur, aut amplius non possint, rebus humanis eximi, quam iis otiosi interesse malint. Non discrepat ab his, quod scripsit Zeno ad Antigonum in hanc sententiam.
[Note: (31) In vita Zenonis apud Dionem Laertium: *fu/s1is2 de\ eu)genh\s2, inquit, metri/an a)/s1khs1in pros1labou=s1a, e)pi/ te to\n a)fqo/nws2 di da/conta, r)a|di/ws2 e)/rxetai pro\s2 thn\ telei/an an)a/lhyin th=s2 a)reth=s2.] Natura nobilis, inquit, facile perveniet ad virtutis absolutam perfectionem, quae cum bene exerceatur tum abunde erudiatur. An vero nos egisse videmur aliud, quam ut hanc sententiam aperiremus et tueremur? Indolem autem eiusmodi negligentia corrumpi, et luxu perire, ad Dionis propinquos scripsit [Note: (32) *elqo/nta de/ me o( tau/th| lego/menos au)= bios eu)dai/mwn, *italiwtikw=n kai\ *surakous1i/wn trapezw=n plh/rhs2, ou)damh= ou)damw=s2 h)/res1e: di/s2 te th=s2 h(me/ras2 e)mpipla/menon ch=n, kai\ mhde/pote koimw/menon mo/non nu/ktwr: kai\ o(/s1a tou/tw| e)pithdeu/mata cune/petai tw=| biw: e)k ga\r tou/twn tw= e)qw=n ou)/t) an)\ fro/nimos ou)dei\s2 pote\ gene/sqai tw= u(po\ to\n ou)rano\n a)nqrw/pwn e)k ne/ou e)pithd eu/wn du/naito, ou)/sq) ou(=tos qaumasth= fo/s1ei kraqh/s1etai: s1w/frwn de\ ou)/t a)\n mellh/s1ai pote\ gene/sqai, kai\ dh\ kai\ peri\ th=s2 a)/llhs2 a)reth=s2 o( au) to\s2 lo/gos a)\n eih.] Plato, cuius auctoritatem, ut rationis interpretem, cum doctissimis libenter sequimur. Quo cum venissem, inquit, vita illa, quae ibi beata dicitur, plena Italicarum Syracusanarumque mensarum nullo modo mihi placuit, tum bis de die saturum fieri, tum numquam pernoctare solum, et quaecumque instituta huic vitae comitantur. Ex hac enim consuetudine nemo hominum, quotquot sub caelo sunt, quamvis a puero in id incumbat, prudens fieripossit: nec ita admir abili natur a quis temper abitur. Nec vero futurum est, ut fiat temperans et moderatus: ac sane de reliqua virtute eadem erit ratio. Docet nimirum, naturam optime temperatam, at que ita quasi natam factamque
ad virtutem, in eiusmodi luxu et deliciis integritatem nativam minime conservare: sed qua quantaque quis sit naturae bonitate sive excellentia, nec temperantem futurum; quî enim in ipso quasi gurgite intemperantiae? nec prudentem; quî enim sine temperantia, quae custos perhibeatur prudentiae? neque fortem, qui neque vigilias, neque laborem toleret, nedum periculum adeat: neque igitur iustum, qui ceterarum virtutum umbram non habeat, et tum se, tum patriam deserat. Qui enim se negligat, vel eat perditum, aliis opem ferre non poterit, nedum universae civitati. Quare naturae praestantiam magni facere, et fovere, et excolere oportet, et ita sentire, hanc esse quasi solum virtutum omnium, neque virtutes exstrui in altum posse absque hoc fundamento, veleo diruto: quin idem in eadem epistola diserte affirmat. [Note: (33) Et hunc locum ex eadem illustri epistola deprompsimus: *kakw=s2 de\ a)\n fuh=|, ws2 h( tw=n pollw=n e(/cis2 th=s2 yuxh=s2, ei)/s2 te to\ maqei=n, e)i/s2 te ta\ lego/mena h)/qh pe/fuke, ta\ de\ diefqartai ou)d) an)\ *lugkeu\s2 i)dei=n poih/s1eie tou\s2 toiou/tous2: e(ni\ de\ lo/gw| to\n mh\ cug genh= to=u pra/gmatos, ou)/t) an)\ eu)maqi/a poih/s1eie pote\, ou)/te mnh/mh. thn\ a)rxhn\ ga\r en a)llotri/ais2 e(/ces1in ou)k e)ggi/gnetai. w(/ste o( po/s1oi tw= dikai/wn te kai\ tw= a)/llwn o(/s1a kala\ mh\ pros1fuei=s2 ei)s1i, kai\ cug genei=s2, a)/lloi de\ a)/llwn eu)ma qei=s2 a(/ma kai\ mnh/mones2, ou)d) o(/s1oi cug genei=s2, dus1maqei=s2 te a(/ma kai\ a)mnh/mones2, ou)de/nes2 tou/twn mh/ pote ma/qws1in a)lh/qeian a)reth=s2 ei)s2 to\ dunato\n, ou)de\ kaki/as2. a(/ma ga\r au)ta\ an)a/gkh manqa/nein, kai\ to\ yeu=dos2 a(/ma kai\ a)lhqe\s2 th=s2 o(/lhs2 ou)s1i/as2 meta\ tribh=s2 pa/s1hs2 kai\ xro/nou pollou=.] Quod si quis, inquit, a natura male habitus sit, ut in multis indoles et ad
discendum et ad mores, ita doctos, a natura, facta sit, vel corrupta sint morum primordia, eos neque Lynceus videre fecerit, qui eiusinodi sint. Ut enim uno verbo dicam, neque docilitas, neque memoria, unquam fecerit eum videre, qui naturam negotio cognatam affinemque non habeat. Omnino enim in alienam indolem non inseritur. Igitur quicumque iustis et ceteris quae honesta sunt, non agnati sunt et cognati, etiamsi alii ad alia sint dociles, et aliorum bene memores, nec quicumque cognati, verum cum indociles, tum obliviosi, nulli horum unquam veritatem virtutis, quantum satis est, neque vitii didicerint. Necessarium est enim ea simul discere, simul et falsum et verum totius rei omnibus exercendi modis, beneque longo tempore. Hactenus Plato. Atque hoc est, quod supra diximus, utramque naturae praestantiam requiri in eo, qui aliquando virtute praestaret. Maxime igitur ex re erit, si quis et hanc et illam adeptus fuerit: neque tamen non ex re, si utraque non obtigerit, hac esse praeditum potius, quam illa sola absque hac. Etenim in quo acumen, nec ad virtutem impetus, ab hoc saepe multum que sibi metuat civitas, ab altero non solum nihil sibi metuat, sed etiam speret boni, quantum vel ipse intelligat, vel sibi ab aliis persuaderi patiatur. Quod si vero in uno duo illa coalescant, tum demum nascetur illud eximium, quod sive quaerimus, sive optamus. Optabilia enim haec esse, palam est: dubium, numquis compos eorum factus futurusne sit. Existimandum vero etiam, disceptationem verae sententiae non esse adeo facilem, tum propter opiniones hominum quae plaeraeque
falsae sunt: tum propter res humanas, in quibus nihil constantiae, varietas multiplex et perpetua: tum propter similitudinem frequentem veri et falsi, itemqueve boni et mali: ut aliquando ovum ab ovo facilius sit discernere, quam falsum a vero, non quidem in evidentibus, certe tamen in multis admodum. Iam igitur de sententia sapientum ostendimus, in natura fundamentum sive principium esse et doctrinae et virtutis, et prout cui naturae bona obtigerint, ita quemque, si a pueris, si recte, si ordine, si ab idoneis magistris educetur, si ipse operam et laborem impendat, nec umquam remittat nervos ingenii, in sapientiae virtutisqueve possessionem aliquando perventurum. Ostendimus item, si dotes animi nativae satis bonae sint, ut eas industria nostra augeamus, vel consuetudine et studio emendemus, quasiqueve alteram ipsi naturam paremus; si eximiae, ut integras conseruemus, quae tamen etiam magis magisqueve augeantur.
NAturam sequitur exercitatio, sive potius natura desiderat exercitationem. Nam quis ignorat absque hac in nullo genere habitum acquiri, ac ne quidem in arte quamvis facili et vili? Ab exercitatione et artis et virtutis initium est: in eâdem utramque semper verti cernimus. Exercet se in fidibus tiro, nec minus id agit artifex; ille, ut discat, hic, tum ne quid amittat artis, quod omissione fiat, tum ut sese ipse in arte
perficiat et superet. Ad hunc modum qui iustas actiones colit iustus evadit, ut ab iniuste factis abhorreat, iusta apud animum agitet, iusta cupide designet, et iusta denique faciat, non minus facile, quam, quô velit, pedibus eat. Ab hac insta faciendi consuetudine neque Aristides declinavit, quod prae omnibus summa animi contentione, ut quis iudicaret, se in hac exerceret: quod multi arduum putarent, hoc ipsi nihil erat facilius: difficillimum fuisset secus facere, quin potius mortem oppetivisset, quam iniuste ageret, quod alii item viri boni fecerunt et faciunt. Eadem ratio est in temperantia et ceteris virtutibus. Nec tamen vis exercitationis ullibi magis apparet, quam in prudentia. Rectis namque consiliis paratur, iisdem custoditur, iisdem augetur, perficitur, quanta in quemque potest cadere. Multiplex enim ingeniorum differentia est, quemadmodum et corporum. Namque et in puero vires, et in sene esse dicuntur, sed secus, quam in iuvene et in viro. Pueri prudentia non est, quae neque in adolescentem cadit; viros et senes prudentes dicimus: sed quorum est prudentia, in aliis obscurior est, in aliis illustrior, prout natura praestantior, vel usus maior, et hic in negotiis gravioribus. Fit exercitatio consuetudine agendi. Haec enim proprie in iis est, quae agimus: sed hîc nobis obstantia, et cum re pugnantia prius consideremus. Omittere enim oportet, quae rei adversantur, quod natis factisqueve ad virtutem facilius: quas natura alicubi neglexit, iis plus in hoc opereae ponendum et
transeundum potius ad contrarium extremum, ut ad medium, id est, ad ipsam virtutem, aut proxime ipsam veniamus. Magno erat animo, sed prorsus iracundo Achilles, quem Phoenix et Chiron de omnibus docuerint, ut de praestantia et fide utriusque sentire liceat. Praedicatur autem Achillis erga educatores pietas: dicto audiens esse voluerit: nec acres tamen irae impetus correxit: aut non potuerit, aut ad ingenium rediit. Sunt enim in natura interdum vitiorum fibrae, quae evelli nequeant: aliae non nisi perpetuo studio, longo tempore: in quo nonnihil boni: sin opera luditur, ipsa tamen, quae cuique adversus naturae pravitatem lucta est, et per se laudem meretur, nec omnis expers victoriae iudicabitur, siquidem palmae species est, non totum se hosti dedere, ut nec Achilles, quem sub persona Minervae a calido consilio retraxit aliquando ratio, ut eum educatio cum in ceteris multum, tum in hoc aliquid iuvisse videri potuerit. Hanc desuetudinem, ut sic loquar, praecedere omnino oportet: ex animo enim, quem sincera virtute imbuere velis, omnes maculae prius eluendae sunt, quoad fieri potest. Deinceps accedat sive succedat statim virtutis sive actionum honestarum exercitatio sive consuetudo. De hac vero videndum, primum, ut recta sit, ut perpetua: deinde, ut a teneris instituatur. Aristoteles hoc magistri sui decretum prae ceteris et nominatim praedicat. Plato vero etiam eam ob causam alimenti rationem habere iubet, quantillum hoc esse putetur, et cuicuimodi sit. Age, cum
viatore comparemus virtutem. Omnino ex illius re est, ut prima luce adeoque sub auroram se in viam det: veniet citius, et certius, et multa dum luce, quô constituerat. Auroram igitur hanc auream infantiae, sive primae pueritiae, nec in nostris, nec in aliis negligamus: quae musis favere dicitur, eadem mirifice virtuti favet: quae ad viam confert, eadem ad opus, ut ille [Note: (34) Hesiodus. h)w\s2 ga\r profe/rei men o(dou=, profe/rei de\ kai\ e)/rgou.] musarum sacerdos canit: est, ut dixi, prima aetas instar aurorae, actio virtutis opus nostrum. Ut autem viator, si in multam lucem aut a somno detentus fuerit, aut a comitibus relictus, non idcirco consilium itineris abicit, sed pergit, quô caeperat, ut vel antegressos assequatur, vel certe tamen, ad quem locum ibant, et ipse veniat: ita si quis incuria aut inscitia suorum, quod tenella aetas sibi non valens consulere tota pendet ab aliis, se neglectum animadvertat, sui deinceps quam potest rationem habeat, et bona spe certi profectus ducem officii quaerat, non ex nulla parte ipse sibi magister futurus. Meminisse hîc inprimis oportet, quae in media morum disciplina, de mediocritate, de recta ratione, traduntur: quae tamen huc non omnia transcribimus. Sed exemplo sit: qui fortis esse velit, nec ultro, nec temere caput periculis obiciet, nec manum cum amico conseret. Qui enim hoc faciat, quô non procedat audaciae et iniustitiae? alius est illius virtutis exercendae campus, aliae sunt rationes. Ita neque temperantiae studeat qui satis plus alimenti semper sumat, qui delicata expertat, qui neque famem experiatur,
nec sitim: sic propius itur ad intemperantiam. Qui contra se ipsum negligat, quicquid sit obvium ingerat, is valetudini et vitae iniuriam faciat. Et in his et in omnibus multiplex est aberratio, ac proinde facilis et frequens. Sed in viam redire et licet et oportet: etsi hîc plusculum negotii, ut et in aliis revera est, quae perperam didicerimus, maior dediscendi labor; novus alter, dicendi de integro. Verum iactura est superioris temporis: quod instat rectius ponamus, ac deinceps erit minus periculi. Hoc igitur minusmalum, sive bonum potius singulare, eiqueve optabile, qui quod voluerit, adeptus initio non fuerit: nec est quod alterius laboris nos pigeat, etsi prius sinistre susceptiforte quem pudeat. Quid enim hunc non toleret, ex quo sibi certos et uberos fructus possit polliceri? Agricolam messis frustrata fuit! ad opus rusticum redit ordine, etiam tum de proventu dubius: mercator navem frangit! navigat iteru!, nec minore cum periculo, cum quantilla spe sarciendi iacturae? Haec autem res, omnium maxima est: sed huius laboris omnium certissimus fructus et suavissimus, nec inferior salute nostra, vel, ut clarius dicam, sua unicuique salus. Ut autem satius est, velut e eunis, et recte exerceri in actionibus dignis homine: ita non minus ex re, in hocipso teneri et esse perpetuo: maturius enim veniemus ad opus nostrum, sive in possessionem virturis, et omni tempore agemus deinceps quae nostrae partes sunt. Homini enim nato nullum tempus vacuum esse ab officio debet, quin agat, quin consilium capiat, quin meditetur quae in
rem sint. Quod si tempus adversum, aut morbus, aut aliqua calamitas, aut quaecumque violentia ab hoc cursu nos averterit, fortasse dolebimus, sed minus, quando sic culpa vacabimus: sin incuria nostra hanc exercitationem interrupram sentiemus, expergiscendum est, et excutiendus gravis ille veternus ex animo. Turpe est non aggredi in tempore quod rectum sit, si per te stet; turpissimum quod bene ceperis, non statim pertexere; sed longe turpissimum, id in perpetuum abicere: hoc nimirum est, scientem et volentem perire. Perit enim, nisi periisse iam dicamus, qui virtutem et officium deserit, nec solum omnes fortunas lcutissimas, sed etiam hanc lucem, in cuius aspectu nobis vitam statuimus, deserere satius est. In re, ut videtur, ad intelligendum facili, sed ad agendum, incipientibus, aut nondum confirmatis, multo difficillima, aliquantulum mihi immorari visum fuit, iuventutis gratia. Nam que haec adolescentibus potissimum destinamus, si qui forte hoc qualicumque indicio virtutis spatium rectius alacriusque currant, et ad certam optatamque metam perneniant, palmaque parta, sibi commodam et quietam, patriae et civibus salutarem vitam agant.
SUperest de doctrina locus; ad quem consilio non nisi viam hactenus munivimus: id eo fecimus, ut magis constaret, ad virtutem comparandam, illam quamvis amplissimam, absque aliis,
ad rem minimum facere, et eos toto caelo errare, qui ex eius copia se praestantes et re ipsa politicos esse somniant. Sunt enim, qui in hoc mire sibi placeant, quod de omnibus, quae cumque in vitae hominum rationes incurrant, acute et copiose disserant et imperitis facile persuadeant, penes se fontes esse salutis publicae. Verum, si de luce subtiliter caecus disputet, et, ut fiat visio, penitissime intelligat, nihilo magis ipse videat: quod si fieri non possit, ex eo et aliis eius generis videre liceat, quemadmodum et hoc sese habeat. Si quis in arte musica non exercitatus de sonis, de fidibus, deque omni citharistica disputet, non eo fidibus sciet. Ita fit ut qui de officio acurissime differere putetur, interdum longissime absit ab officio etsi qui vir bonus non sit virtutis dignitatem nec intelligere nec oratione satis explicare possit. qui eam penitus intelligat et explicet pro dignitate, non vir bonus esse non posse videatur. Sane vitiis obsiti sermonem de virtute et mancum et frigidum esse oportet: tamen fit, quod diximus, ut de virtute multa aliquis cognoverit, cuius sit nihilominus expers, ut avarus interdum vel foenerator de munificentia et humanitate, de parcimonia prodigus, ignavus de factis fortis viri disserat. Prorsus enim non satis est, vel uberrima doctina de virtute instructum esse, sed huc animi nervos omnes intendere unumquemque oportet, ut virtutem possideamus et ea quottidie utamur. Nam si doctrinae vis tanta [Note: (35) Alludit ad Theognidis versus philosophus his verbis, h)qikw=n *k. ei) me\n ou)=n h)=san oi( lo/goi au)ta/rkeis2 pro\s2 to\ poih=s1ai e)pieikei=s2, pollou\s2 an)\ mis1qou\s2 kai\ mega/lous2 dikai/ws2 e)/feron, kata to\n *qe/ognin, kai\ e)/dei an)\ tou/tous2 pori/s1asqai. Versuspoetae hi sunt:
*ei)d) *ai)s1klhpia/dais2 tou=ta e)/dwke qeo\s2,
*ia=sqai kako/thta kai\ a)thra\s2 fre/nas2 an)drw=n,
*ipllou\s2 an)\ mis1qou\s2 kai\ mega/lous2 e)/feron.
cumularentur. Quod si (inquit Theognis) Aselepiadis hoc Deus concessisset, ut vitiis et perversis hominum animis medicinam facerent, mercedem multam magnamque non iniuria, et laudem insuper maximam reportarent. Plurimum sane tamen iis debetur, qui ingressos viam virtutis doctrina adiuvant, aut a vitutre non abhorrentes in viam initio ducunt, ut ne illi subsistant, hi ne alio se moveant. Contra immeritissimo accusantur, qui auditores perversi animi et contrarii studii bonis praeceptis et fidelibus monitis, et rectis exemplis nihilo faciunt meliores, quicquid in illis sit vitii, vel ut capere illa non possint, vel quae capiant, nequiter repudient. Socratem audiebat Alcibiades, ut alii, qui e consuetudine et moribus magistri meliores fiebant, sed ille non item: nec erat ea culpa Socratis, qui etsi neque hoc profitebatur, tamen nihil in se desiderari patiebatur. Nec erat ingenium Alcibiadis forte virtuti natum, quamvis acre, animus vero perversus, quiduis potius spectans, quam virtutem et sapientiam, qui ita quoque ad philosophum accessit, ut canis ad Nilum, prorsus ut mutli omnibus saeculis. Cum enim vident reconditiores
litteras nec honores polliceri, nec opes, ne quidem illis delibatis, ilico se in pedes, et in alia castra transeunt, non semper suo bono, saepe etiam malo publico. Sic Alcibiades cum stulte et superbe abie cisset disciplinam Socratis, se indies factus deterior, et ipse periit, et patriae exitio fuit. Doctrinam igitur in pretio habeamus, et magistros virtutis, nobisque persuadeamus, quamdiu recte agere velimus, quod velle semper et debemus, et prae nobis ferimus, debere unumquemque, et ipsas meditari animo rationes recte vivendi, et monumenta sapientum legere, et non solum audire sapientiores, in quos incidimus: sed nec amici monitus et verba aspernari. Venit enim aliuqid etiam servo in mentem, quod iuver et rectum sit, ut est in veteri versu [Note: (36) *polla/ki kai\ khpwro\s2 an)h\r ma/la kai/rion ei)=pen.] Graeco. Ita utrumque assequemur, ut in tanta cura vivendi rarius aberremus, et fiamus humaniores, quando neminem ex probis etiam hominibus despicimus. Initio autem virtutis cultori non tanta doctrinae copia, sed praeceptis opus est, nec ita multis, et brevibus, ad quae nos exerceamus: ea fere eiumodi sunt, ut omnes partes viniversae vitae regant. Quare et eorum sententiam late patere existimandum est, in qua investiganda, temporis et operae deinceps quod satis sit, recte ponitur. NOSCE TE IPSUM. divinitus proditum nec quid concisius. in eo explicando cum sapientes laboraverint, non nihil tamen relictum fuit minoribus, quod investigarent: sic de ceteris.
SEd quaerat aliquis, quid recte facienti doctrina conferat? an non ipsum facere sufficiat? quô enim verba, si res in promptu sit? Primum, qui vacet omni vitio nusquam esse creditur, et unusquisque in suis minuendis tota vita satis habet negotii, ut in hoc studio negligenti liceat esse nemini: naturâ enim alius iracundior, alius lentior, ignavior alius, alius audacior, alius ad rem attentior, alius rei suae negligentior, alius asperior, blandior alius: in alio denique est aliud quod abiciendum sit, aliud desideretur de quo erudiri quemque plurimum referat. Utrumque fere fit magno studio, tempore, aetate, et oratione, quae ex ipsa ratione petitur. Haec enim nos adiuvat, non solum in emendandis et delendis, sed etiam in dignoscendis nostris vitiis. Fit enim ut quaedam non agnoscamus, multoque minus nostra. Nemo enim non sibi indulget maxime: quod populare quidem, sed capitale malum est, quô plus in eo cavendo diligentiae adhibendum praecipiunt. At contra, ad parandam virturem non parum facit de unoquoque dicto factoque sollicirum esse, sibique omnium minimum ignoscere: quin studiose etiam ea perpendere, in quae alii inquirendum sibi non arbitrentur, vel quae etiam recte facta praedicent. Forte enim, aut perperam fecerimus, aut praeterierimus aliquid. Quare quo nos magis confirmemus, nobisque certius constemus, exemplis et rationibus nos
instruamus, ut recte faciamus officium, quod omnetum aliis, tum nobis probemus, Alii namque (nec enim multis curae sit) forte non animadvertant, quod nos deprehendamus, si ad Lydium lapidem rationis revocemus, et quod nos saepe fugiat, animadvertant iterum alii, nec amici, nec tantum curiosi, sed simul mali, ut vel animum pascant maledicentia, vel quos oderint, iis malum creent, ut sunt sycophantae qui optimo cuique insidias struunt. Sed hi inviti hoc in vita boni faciunt, ut pronos ad labendum a vitiis deterreant, quod alio consilio integerrimi quique amici faciunt. Unde sapienter pronuntiabat [Note: (37) Hoc refert Plutarchus in extremo libelli, in quo dissrit, quomodo adulator ab amico discernendus sit, his verbis: *diogen/hs2 e)/legen, o(/ti me/llonti s1w/zesqai de=i fi/lous2 a)gaqou\s2, h)\ diapu/rous2 e)xqrou\s2 u(pa/rxein.] Diogenes, quibus salus esset parata, iis obvenire aut amicos bonos, aut hostes acerrimos, sive qui vehementer urant. Verum illi rogando, monendo, docendo, etiam obtestando et obiurgando agunt: hi obtrectandi, et fortunis, honori, vitae, insidiandi, pessimis artibus. Omnibus igitur de causis statuemus, bona multaque doctrina opus esse tum viam vitae civilis ingredientibus, tum multum etiam progressis, et in ipsis fluctibus negotiorum versantibus, quod tironibus in quocu~que genere facilis est aberratio, quae gravior adhuc in veteranis, quando, quicquid sinistre agimus, ab omnibus animadvertitur, ab improbis carpitur, ab imperitis in exemplum trahitur. Cogitemus quaeso, quam multiplex sit usus,
quantaque doctrinae necessitas, in prudentia, quae quia est magistra et prima omnium virtutum moderatrix, eam esse longe eruditissimam oportet, et abundare igne illo Promethei. Huius namque primum munus est, quasi dato signo in latissimo officii campo indicare, ne quid committamus, nisi fortiter, nisi temperanter, nisi iuste. Hoc perfuncta, moderationem etiam omnium humanarum actionum ita suscipit, ut cum eximiis illis virtutibus sint consentaneae, tum et infelicitatem resque adversas, quoad in manu mortalium est, ratione propulset, et commoda ornamentaque et felicitatem privatim et publice comparet et tueatur. In hoc opere maximo multum facit usus: sed litterae usum cum erudiissent ante, promovent et perficiunt, quibus litteris exempla et rationes a sapientibus diligenter consignata sunt. Quod si eorum beneficio uti recusemus, insignis arrogantiae sit, nec minoris stultitiae. Non referam, quid in militia agant duces non temerarii, unde eruant consilia, tum in ceteris omnibus, tum in dictis strategematis, in quibus merito triumphant: nec de iis dicam qui clavum rei pub. recte quottidie gubernant; sed de privata vita. Qui scripta veterum et recentium negligunt, ii nec domesticae rei prospiciant, nec curam impendant educationi liberorum, quantam qualemque oporteat: quin etiamsi in hoc sint, aut nimia leitate aut asperitate nimia facile peccent, nisi et sedulo de singulis cogitent, et alia investigent ex aureis illis monumentis. Etiam qui ea neglexerint, aut negligant, quomodo
peccantes cum fructu reprehendant aut moneant, rudes de quapiam re doceant, luctu aut quavis miseria pressos consolentur, aut ullum gravis viri privatum munus recte obeant? Obstinate sit pertinax, qui neget plurimum ad prudentiam et virtutem conferre litteras: nos necessarias esse et evicisse videmur, et asseveramus, sed suo, quem ipsi tribuimus loco: neque solum iuventuti, quod negare nimis putetur barbarum, sed etiam prudentibus, quod, hoc nomine clari, ipsi iudicarint. Quod si qui vulgo prudentes audiunt negent, hoc ipso testatum faciunt, quam inania sint confiliorum et propriae impudentiae tintinnabula, et pestes rerump. nisi refrenentur legibus. Hinc illud in Equitibus, ubi cum [Note: (38) Aristophanes, i(ppens1i. *al. )*all) w)= ga)/q): ou)de mous1ikhn\ e)pi/stamai. *plh\n gramma/twn, kai\ tanta me/ntoi kaka\ kakw=s2. *dhm. *touti/ s1e mo/non e)/blayen, o(/ti kai\ kaka\ kakw=s2: (*h dhmarw gi+/a ga\r ou) pro\s2 mous1ikou= )/*et) e)sti\n an)dro\s2, ou)de\ xrhstou= tou\s2 rotapous2. )*all) ei)s2 a)maqh= kai\ bdeluro/n. Musicae autem nomine olim liberales artes indicabant. Sic loquebantur Pythagorei, cum philosophiam intelligerent, ut ex Timaeo Locro apparet. Quod enim VII. po l. Plato ait, thn\ mous1ikh\n ei)=nai an) ti/strofon gumnastikh=s2, hocest, musicam responderegymnasticae; quid eum aliud vel leputabimus, nisi hoc, quod in corpore agit gymnastice, id in animo musicam? philosophiam videlicet. Huius enim proprie illa vis est.] Allantopola inscitiam suam nulla re palliaret, respondet Demus: ac primum ille: Mi homo, inquit, neque
Musicam novi, nisi tantum litteras, et eas quidem malus male. Atque ibi Demus. Id solum tibi obstat, quod malas male: ac si imperium affectantineque malas, ac ne quidem eas malas male didicisse, magis expediat: Nec enim populires curare est Musici, hoc est, liberali doctrina eruditi viri, neque probis moribus expoliti: sed vacuus a doctrina et perversus adsciscendus est. Quid malint autem turbatores quietis publicae, quam nihil fieri reliquum bonae et elegantis doctrinae, ut ipsi optimum quemque opprimant, et ex libidine sua moderentur et gerant omnia? Tales furiae altero ab hinc saeculo imperium quoque commoverant, sed suo et miserae plebeculae, quam in fraudem nequiter induxerant, maximo malo et exitio denique. Ac nostra aetate in littore Baltico ad Varnum simile exemplum vidimus. Ei generi obviam eundum est, non solum exsortis, ne grassentur, sed omnino ne exoriantur. Non orientur autem, ubi nostra sententia, pro qua nunc loquimur, valebit. Audias tamen, qui nihilominus pro tam in epta absurdque opinione pugnent. Aiunt enim inter doctos homines reperiri, qui in vita communi nihil intelligant, nedum aliquid auxilii rebus communibus adferant. Facile autem deprehendi illorum error potest. Aut enim illud est aliud doctorum genus, qui nobiliorem disciplinam, caelestiqueve quam humanae vitae accommodatiorem, secuti sint, nostram iudicio non coluerint, cui se natos esse non senserint; aut sunt doctorum larvae, quas illi stulte admodum ob arrogantiam et impudentiam in pretio habent. Verum eos nihil
morati, quod unum superest, doctrinae vias indicabimus.
UBerrima quidem illa est, et uniusmodi, sed viae ad eam, ni fallor, plures. Ad eundem enim scopum perveniemus, vel per poetas, vel per historiam, vel per philologiam, vel per philosophiam, vel per aliquas earum, vel per eas omnes vias: licet enim ingenioso et patienti laboris etiam omnes ingredi, vel unam atque alteram. Nec solum eodem tendunt, si quis tamen hoc probe intelligat, sed earum omnium mira est affinitas, et tanta cognatio, ut qui quamvis omnium teneat, de omnibus, vel certe de plerisque, aliquid perceperit, saltem ut, si non ipsarum sciens, non ineruditus tamen censeri debeat. Potest, qui amplius non ausit, possitue sibi sumere, unam earum, rectâ progressus, venire quô velit, sive quô nos ipsum ire iubemus. Non quidem aliqua earum devia est, sed prae ceteris regia et princeps philosophia. Sed cum videam, quod ego sequor, id facile ab iis oppugnari posse, qui haec ipsa non ab omni parte subtilia subtilius persequenda arbitrentur, in quo ipse nihil nimium fieri debere sentio, quod pro materia instituenda est omnis tractatio; lector ita existimet, me nec ideam politices quaesivisse, nec in hac absolutam perfectionem affectandam iudicare, et haec initio ad
adolescentiae captum accommodato stylo conscripsisse, etsi nunc paullo prodeunt limatiora. Mihi quoque philosophia est Oceanus ille: e)c ou(=per pan/tes2 potamoi\, ut poeta ait, sive fons ille perennis, e quo promanant hi quoque limpidi et salubres rivuli politices; id quod porro declarabimus. Primi enim poetae, an non philosopabantur? vel, ut verius nec improprie dicam, prisci sapientes condebant versibus praecepta sapientiae, et orationem pingebant gratissimis coloribus. Sic quaecumque prodidissent, ea et omnes oblectarent maxime, et in animos influerent facillime, et in animis haererent tenacissime. Nec obstat, quod plaeraque obscura vulgo, utpote involuta fabulis, sive demus meras esse fabulas. Etenim inde tame adepti intelliguntur, quod in. veniant et fingant poetae. In poematis enim sunt; non quae ita gesta sint, sed quae forte gesta sint, vel geri potuerint. Omnino tamen omnes vitae humanae rationes et verae et falsae ex poetis peti possunt. Itaque rectae vitae ratio non ex omnibus petitur: etsi eam non ex poetis videamur interdum promittere. Nec omnes quasi ex hoc aurifero fluvio ramenta sive arenas auri colligant: non omnis fluit lympidus, sed et coenosus alicubi, et algam inutilem eicit. Neque tamen non aurum et gemmas maximi pretii ex poetis nobis licet legere. Primum tamen eos removeamus, qui nihil praeter amores et convivia canunt: nec enim sint magistri temperantiae, qui libidinem irritent, et ad comessationes pelliciant: alios item,
qui impure scurrantur, et quibuslibet, etiam optimis, quibus gratia satis a nemine referri poterat, convicium faciunt, qui erat veteris comoediae morbus, ut quasi libellis famosis scaterent. Nam qui insectantur et improbos et vitia etiam erudiunt cives et adiuvant remp: nec enim eos aliena docere arbitrabimur, qui poeticen aiunt esse aliquod instrumentum politicae, quoniam in comoediis et tragoediis et in satyris deteguntur vitia, eorumqueve detestabilis deformitas ante oculos ponitur, atque ita emendari mores civitatis credibile est, quando flagitia et scelera detestari incipit. Quod enim quis in alio detestatur, id non solum sibi maxime fugiendum existimat, sed ab eo quoque suos omni studio arcet longissime. Neque tamen non intelligo, haec in contrarium posse disputari, et Solonem, qui primus Athenis, confectus iam senio, vidit comoedias, scio hanc rationem graviter et tum quoque vere reprehendisse: erat enim prima comoedia petulantior, nec arte et legibus correcta, quae nihil foedum tegeret, scurrilitate risus captaret, optimo cuique malediceret. Nos autem etiam poeticen quodammodo politicae magistram facimus: iis enim poetis locum in civitate damus, qui vitae humanae rationes aperiunt et vitam vel aliquas eius partes bonis praeceptis et idoneis exem;is erudiunt: Politicum enim, nec rerum quae geruntur ignarum, et rectae vitae studiosum esse oportere, pridem demonstravimus. Dicam disertius de uno atque altero, ut appareat plus esse in poetis, quam vulgus existimat, nec nugas
sive fabellas, aut sales meros. Rem rusticam docet Hesiodus, et prae se fert, et liquet, sed idem docet iustitiam atque laborem. Opus fac, inquit, et sic existima, patrimonii partem, quae tibi debetur, profore plurimum: ita videlicet dimidium plus toto est: sin mihi meam eripies, aut non restitues, utramque luxu perdes et ipse una peribis. Nec unius iustitiae, sed omnis magister est, id est virtutum quoque ceterarum, siquidem has illa in sese virtutes omnes continet. Omnia ibi aurea, sed in ceteris hoc: sudore zurcumseptas virtutes decreto quasiqueve manu superûm, nec eas nostrum aliquem adepturum, nisi conetur, nisi laboret, nisi desudet. Notissima enim sunt haec: *th=s2 d) a)reth=s2 i(drw=ta. Sed idem [Note: (39) *kai\ do/men, o(/s1ken dw=, kai\ mh\ do/men o(/s1ken mh\ dw=: *dw/th| me/ntis2 e)/dwken, a)dw/th| ou)/tis2 e)/dwken..] quo loco iubet benefacere relaturo gratiam, aliquid conferre vetat in alterum, qui nihil contra largiatur; non iubet divitem esse sordidum, sed tenui praecipit parsimoniam: inter tenues enim sic vivitur, nec potest aliter, quam ut mutua sint ipsorum haec in amicitia. In malos autem et ingratos ne reges quidem recte beneficia conferant. Exemplum protuli, ut intelligatur, laborantibus poetis idonea interpretatione subveniendum esse. Interpres, de cuius officio paullo post iterum agemus, non solum qui poetam intelligat, sed saepe ipso poeta doctior aliquis adhibendus est, qui bonam illus mentem, sed obscuram videat, sive eruat, et illustret aliis: sin mala sive absurda sit, quod alicubi, nec raro fit, refutet et repudiet, proferat meliora, vel ex
eodem ipso, vel ex alio, vel e thesauris sapientiae. Usi aliquamdiu eiusmodi divino interprete denique ipsi nobis pro magistris erimus, degustata plusculum caelesti poetices ambrosia. Idem de Horatio affirmem, hunc esse virtutis prae conem, et minime popularem informatorem animi. Nullam ille partem relinquit, plaerasque egregie illustrat, et ubi a se discedit, et prope transit ad castra Epicuri, civius disciplinam initio amplexus fuerat: sed et haec et eiusmodi alia, partim commode interpretari possumus, partim reicere debemus. Relinquo ceteros: de principe poetarum paucis dicere necesse est. Nec vero nunc utemur consilio Platonis, qui quem ob artis divinitatem mirifice celebrasset, tamen ne quid ex eius lectione veneni per inscitiam haurirent cives, unguentis delibutum coronatumqueve e civitate sua dimittendum censuit, sed quae eum causae moverunt, eas sedulo amoliri conabimur. An enim non permittat nobis, ut sic utamur Homero, quem admodum ipse passim usus fuit, non solum ad orationem mirifice expoliendam, sed etiam ad docendum? Nec vero ex eo ieiuna passim docet, aut vulgaria, sed de maximis virtutibus et de regiis officiis. Monstrat multis in locis, ut ea omnia ex illo ipso hauriamus quae ad bene dicendum rectequeve vivendum pertinetn: nec sine causa veteres ita sentiebant, Homerum esse magistrum virtutis, nec falso ominabat Alexander Iliada viaticum imperatoriae. Sentiebat enim, se non magis carere posse consiliis, quae etsi ille nusquam pollicetur, tamen praestat eorum ubique copiam,
quantam quis haurire valeat, quam commeatu careat exercitus: nos vero ex eodem omnem rectae vitae rationem quoque petemus, quod nisi tecte fieri sapientissimi homines Graeci et Romani exre ipsa vidissent, non profecto tot saeculis fiios suos Homerum discere iussissent et ediscere. Primum autem non omnia ingenia sunt capacia ubtilium doctrinaru, cuiusmodi plaerasque policetur philosophia, ut inferiores quoque docendi viae nullis saeculis fuerint repudiatae. immo excogitatae plures, ut qui una alterave no possent, saltem aliqua erudirentur: dein de no nisi multis sae. culis perfecta fuit philosophia apud Graecos homines, ac ne forte quidem apud plaerasque alias gentes: quin exstitere, qui quae cognita ipsi habedent cum quibusuis communicanda no censuemunt. Cum enim aliquae doctrinae forte non magno negotio discerentur, eas in profanos, quibus nihil profuturas sed ab iis contemptum iri sciebant, divulgandas no putarunt. Hinc litteris hieroglyphicis, hinc symbolis inter suos utebantur, hinc numeris secretiora obscurabant, hinc multa fabulis involuebant. In fabulis autem no omnem operam ponere quemquam iubemus, quod forte super vacaneum foret, aut fructus la???ori temporiqueve non satis responderet, quae im??endi oportere quis rectius et utilius posse dice??t, sed aliquam tamen, eamque ad vitae rationes nagnopere profuturam. Atque, ne poetam reliiquamus, eius interpretem nudum grammatium esse non velimus: nec enim ad Homerun, aut quemuis poetarum explicandum
sufficere arbitrabimur, ut vel fabellae referantur, ad quas alluditur, vel ostendatur, quae prisca, quae peregrina, quae translata sint, et eorum vis declaretur: maius aliquid praeterea in opt. interprete requirimus. Etenim et res ipsas enucleabit, quarum scientia grammatici nulla est, si proprie loquamur, sed permagna boni educatoris pueritiae, quem non habere nihil politici necesse est. Nec leviter igitur tinctum litteris talem magistrum oportet, sed in bonis disciplinis saltem mediocriter, vel aliquanto amplius esse versatum, nec longe abesse ab ipsa philosophia, quam qui ad hoc munus adferat, hic demum dextre omni hoc non vilis hominis officio fungi possit: quod nemo dubitabit, qui eius legendi discendive hanc solam sive potissimam rationem rectam et ex usu esse intelliget. Homerum igitur commode alius non interpretabitur: id quod omnium optime, et quidem hoc modo, praestitisse Aristotelem credibile est. Nec enim ex eo nugas aut gerras Siculas docebat magnum disciplinae suae alumnum. Hoc fuit causae, quod in eodem multum operae posuerunt homines quique doctissimi, praeter Aristotelem ipse Plato, Plutarchus, Dion Chrysostomus, Athenaeus, Strabo, etsi aliquando aliud alii spectarunt. Sed in ceteris omnibus, quae ad munus interpretis pertinent, hoc potissimum est, ut cum apud poetas sint qua turpiter et iniuste gerantur, monstret et ab iis auditorem deterreat: quae recte et laudabiliter, ostendat et inculcet sedulo. Multa enim videntur invitare ad ea quae in proclivi sunt et ad
hominum libidinem facta. Hoc illustri uno exemplo clarum faciam: heroum erat laudatissimus Achilles omnium in plaerisque, si minus in omnibus, si poetae credimus, qui in hoc uno exornando insumpsit quicquid habuit artis et ingenii. Itaque est in ore et admiratione omnium: etiam suis factis ad simillima optimam quamque indolem invitat. Forte iracundus aliquis se Achilleum hoc habere arbitretur: canit enim poeta iram Pelidae: et ipse Achilles profitetur hunc animum suum,
[Note:
(40) Itareddidit Cicero ex *l. I. hos versus:
)*alla/moi oi)dan/etai kradi/h xo/lw|, o(ppo/t) e)kei/nou
*mnh/s1omai, o(/s2 m) a)s1u/fhlon en *argei/ois1in e)/recen
*atrei/dhs2, w(s1ei/tin) a)ti/mhton metana/sthn.
Corque mihi, inquit, penitus turgescit tristibus iris,
Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.
Quae male tristifico luctu cruciarit Achivos,
Heroumque anim as multas demiserit Orco,
Eximias.
In senatu autem regis quid Nestor? [Note: (42) *afrh/twr, a)qe/mistos2, an)e/sti+os: *l. I. e quo libro quoque petet lector reliqua, quae inepte omnia adscriberem, cum multa sint? et in promptuomnibus.] Ordinum, inquit, legum, rei familiaris conturbator est, quisquis seditionem movet. Ulysses item in legatione, qua ab Agamemnone et senatu Graecorum unâ cum Aiace ad Achillem fungebatur, hoc sibi non sumit ipse, ut obiurget aut doceat Achillem, sed Pelei ei orationem refert, qua filium discedentem a se de re necessaria, de moderatione animi videlicet, paterne admonet, docens, res magnas non geri in gravi perturbatione animi, sed in vita humanitate opus esse et benevolentia, atque hisce praeditos maxime coli et praedicari ab hominibus. Mi fili, inquit, Minerva et Iuno tibi vires suppeditabunt, si videatur: at tu aniani magnitudinem coerce. Etenim nihil praestantius est benevolentia: contentiones missas facere oportet, quibus videlicet nihil non inest mali: sic futurum est, ut non solum populus, sed etiam principes Graecorum te in oculis gerant. Dehinc Ulysses monet, ne praecepti paterni obliviscatur, ut facere visus fuerit, sed etiam nuc irasci desinat, et compescat iram, qua suum quoque ipsius animum cruciet. Ad Nestorem, Pelea, Ulyssem, accedit et Phoenix, qui ad eandem animi moderationem etiam ipse alumnum cohortatur, asserens ipsos etiam Deos precibus flecti et victimis: et ut plenius demonstret,
quantum sit in ira mali, nova et erudita fabula de Ate et Litis orationem condit, quam hîc explicare non alienum, sed longius foret. Exemplo indicare volui, ut ex incommodis, quae in poetis crebriora passim occurrunt, singulares etiam fructus capiamus. Rationem autem exponere poetas cum potissimo fructu legendi alterius est et maioris operae. Eam sapientissimi scriptores passim obiter ostenderunt: sed Plutarchus, quo libor id solum profitetur, praeclare: nec notae sunt ad poetas pulchriores et meliores, quam quae nobis huius generis sapientiam eruant, et diligenter declarent. Atque haec de poetica, sive haec philosophia est, quod videri possit, sive pro philosophia, quod facile damus ut verum.
HIstoria vero philosophiae partes magnifice gerit, nec accommodatior via est regum liberis, adeoque ipsis regibus ad omnem virtutem regia sive disciplinam civilem percipiedam, hodie praesertim, quando illi non attingunt Graecas litteras, contenti Latinis, quas certe plaerique degustant: nec ego principum alicui auctor sim, nisi id cupide velit ingeniosissimus aliquis, ut in alienis linguis tempus terat sive amittat, non facturus magnum operae pretium, ad arcem politicae properato opus esse intelliges, ad res domi et militiae gerendas: sed hominibus eruditis no minus una, quam altera opus est. Non cumulabo hîc, quae ad historiae commendationem faciunt, quibus
auditores ad illius lectionem accendi putem. Proinde neque dicam de voluptate, quam varietas et inexspectati rerum eventus in animis lectorum generant, sed quod ad nostrum negotium pertinet persequar, quemadmodum et quantopere nos historia civili prudentia erudiat. Relinquam et hoc, poetaene hîc plus, an rerum gestarum scriptores valeant: unum dicam, nihil esse in rebus humanis, quin idem sit in historia, etsi plaeraque habent et poetae. Ex historia cognoscimus de pace, de bello, de otio, de seditione, de induciis, de foederibus, de pactorum violatione, de odio et benevolentia, de amicitiis et inimicitiis, de dolis et simplicitate, de calumniis et convitiis, de rectis senteniis et bene dictis, de barbarie et humantiate, de crudelitate et aequitate, denique de omnis generis bonis et malis, et iis rebus omnibus, bonorum scriptorum mirifica opera non solum vere et diserte, sed etiam eo iudicio et tali censura explicatis, ut qui non supine illa legat statim animadvertat, quae iniusta, turpia, et detestanda, quae iusta, honesta, et aemulanda sint: immo illa lecta et relecta et bona cura considerata relinquunt in animis aculeum, ut sceleratos et facinorosos exsecrati virtute praestantes et bene de aliis meritos admirati, cum detestemur scelera, tum ad virtutem accedamur, Hinc enim odium et fuga turipium, aemulatio acris maximarum virtutum nascitur, et iam ea animi aequitas, ut vicissitudine perpetua rerum humanarum deprehensa, praesentia mediocria non aspernemur, sed aequi boniqueve
faciamus, ad divitiarum et potentiae immensitatem minus aspiremus, duris casibus non penitus frangamur, optima consilia, vel recta certe, capiamus, eeentum etiam in alteram partem intrepide exspectemus. Idcirco hostoria, quemadmodum, quod paene omnium saeculorum, et omnium gentium res gestas nostris oculis subicit, lux temporis, ita et magistra vitae dicta fuit: equidem et animi informatrix et mater consiliorum dici meretur. Minus hîc metuendum est, ne nos historia pravis exemplis in errorem inducat, quoniam optimus quisque historiarum scriptor, vel dicto, vel verbo notat, quid probum, quid improbum sit, quaedam etiam per se elucescunt absque indicis opera, quam divina vel taetra sint. Quis enim non videt immanitatem Astyagis patri filium epulandum apponentis? Quis non intelligit Cambysis, Neronis, similium tyrannorum crudelitatem? quis non item perpetuam Cyri et Traiani in omnibus bonitatem? Quaedam nemini non obvia sunt: sed acriores quique et rerum peritiores plura cernunt et usibus suis felicius accomodant. Rectum etiam est, ut eos prae aliis cognoscamus, e quibus plus utilitatis accepturi videamur: ac ne quis dubitet, qui in primis habendi sint, ita bellum Peloponesiacum condidit Thucydides, ut potius politicum informare videatur, nec falso quis dixerit, minus in iis libris historiae esse, quam doctrinae; doctrinae vero, quantum ad civilem prudentiam, certe quod conducat plurimum. Qui Thucydidem legit, habet, cur pergat: habet, cur subsistat. Quis
enim in uno forte alterove orationis ambitu non moram faciat, ut in tabulae angulo quam ingenio et penicillo apelles absolverit? quis item eiusmodi tabulam non perlustret omnem? Polybius autem, ut si medicus te in mensa doceat, quid e quoque cibo boni succi accipias, ita sedulo quid ex quaque historiae parte tibi fructuum decerpas docet, et interdum ostendit, quae ingeniosissimo lectori in mentem vix veniant: non dicam de iis, quae de rep. disputat, singulari cura deprompta e scriniis sapientiae. Eius igitur potissimae partis historiae amissione, magnam iacturam fecit historia, nec minorem ipsa politice. Plutarchus vitas scripsit principum Graeciae et populi Romani inter se comparatas, quae sunt plures diversorum temporum et gentium historiae, etsi ad singulorum res gestas ipsi respiciendum fuit. Hîc vero scriptor gravissimus, tum in aliis libris hoc agit sedulc, ut lectorem neutiquam a consiliis inanem, sed semper meliorem etiam dimittat, tum in his ipsis in id potissimum, ni fallor, incubuit, ut cuiusque mores et animum informaret et prudentiae civilis opes in nos transfunderet. Discendus igitur videtur cum omnibus aliis, et prae multis aliis. Xenophontem porro considerabimus, nec uno modo. De eius enim historiis, et Cyri paedia dicemus, sed de Cyro Xenophontis prius, non solum quid mihi, sed etiam quid eximiis censoribus videatur. Eum ego cum altera Polycleti regula conferam, statua videlicet absoluta, in qua ad unguem praecepta a se de arte tradita expresserat. Dionysius igitur Halicarnasseus non
abs re Cyri institutionem imaginem boni et beati regis nominat. Fere idem ante scripserat M. Tullius ad Quinctum fratrem. Cyrus ille, inquit, a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus, sed ad effigiem iusti imperii, cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniuncta est: quos equidem libros non sine causa noster ille Africanus demanibus numquam deponere solebat. Nullum enim est praetermissum in iis officium diligentis et moder ati imperii: eaque si sic coluit ille, qui privatus futurus numquam fuit, quo nam modo retinenda sunt iis, quibus imperium datum est, ut redderent, et ab iis datum est legibus, ad quas revertendum est? Hactenus Cicero. Sed idem ille Xenophon cum res Graecas scripserit et expeditionem Graecorum in Asiam, magno nostro fructu utrosque commentarios legemus, quod diserte affirmat et multis verbis Dion Chrysostomus in libello de exercitatione dicendi, affirmans eos perutiles esse non solum oratori gregario, sed principi in rep. qui ut civili dignitate ornatus, seu ut loquitur, vit regius ad dicendum sit accessurus. De his nominatim dixisse satis sit, quorum similes sunt aliqui Latinorum, et in ceteris Livius, salustius, Tacitus. Qui in illis versatus sit, facile videbit, quid speret aut petat ex aliis, quid in aliis desideretur. Sunt enim, qui non satis digna relatu et memoria infarciant; qui praetereant, quibus explicatis maxime opus sit; qui non satis bona fide omnia explicent, vel propter inscitiam, vel propter imperitiam, vel propter aftectum; qui inquinate loquantur, qui perplexe scribant, qui nimis nude narrent omnia: ex quibus tamen succi aliquid
accipiet non novitius, sed prudens lector. Non enim ob horridulam dictionem a legendo prorsus abstinebit, supervacanea removebit, omissa aliunde petet, perperam narrata aliunde corriget, quae nudis verbis exposita sunt, quibus consiliis agitata, et quae causae eventuum fuerint, non semper ille falso divinabit, scriptoris censurae pravitatem interdum corriget. Magni hoc esse ingenii fateor; sed regum filii magno ingenio sunt utplurimum a natura. Fieri quoque non nego, ut quantum ad hoc studium temporis requiritur, per occupationes publicas regibus non supersit. Hic alius auctor sit, ut qui dies aleae, et comessationibus, et alienis venationibus tribuuntur, conferantur in historiam, aut aliam utilem lectionem. Est aliud quod regum filios et reges ipsos hac in readiuvet: consuetudo unius et alterius docti hominis, nec obiter in hostiria versati, et vitae humanae bene itidem periti. In viris enim doctis habebimus, non qui quae legerit, meminerit solum, sed eorum quoque omnium usum cum intelligat, tum explicare discerte possit. Sic futurum etiam est, quod Graeco versu dicitur, ut reges sapiant e sapientum consuetudine. Id erat olim non rarum, et putabatur esse necessarium: neque nulli homines doctos in castris habebant secum, Alexander Macedo, etiam Pyrrhus, Scipio Africanus. Monebo, etsi neminem fere fugit, sed brevibus: ad lectionem historiae et locorum descriptione, et temporum distinctione, opus esse, ac propterea in illo studio non parum operae, in hoc aliquid ponendum: utroque
hodie nihil facilius, quando et in hoc et in illo laborarunt ingenia. In tempore, die, aut mense, aut anno falli, iactura nihili est: qui, quidquid est hîc scrupuli conetur id omne exprimere, forte in novum errorem inducat et interdum demergat profundius. Orbis autem terrae sic hodie pervestigatus et declatratus est, ut adolescens labore paruo, periculo nullo, domi desidens, regna populosque omnes facile peragret: nec vero, qui longo tempore, magno etiam sumptu et labore, et periculo, longinqua loc terra mariqueve adierit, tantum profecerit, quantum, qui annum unum alterumue geographiae impenderit. Largiar vero et affirmem, qui ingenio praeditus, ad hoc, nec iniucundum, studium, diligentiam adferat, paucis mensibus praestiturum plurimum.
DE poetia et historia diximus, quod ad institutum satis sit: ingrediatur mihi et tertiam viam quis, nec falso, ut spero, nec infeliciter, quam philologiam nominamus. Intelligimus autem non exquisitas litteras, sed eruditionem multiplicem mediocrem: eximiam enim pauci sane sibi polliceri forte possint, tum ob rei difficultatem, tum ob raritatem huic praestantiae studentium. Si enim plures in id incumberent, quod plurimi alii alia de causa relinquunt, plures emergerent: quin mediocritatem, de qua nunc agimus, pauci assequuntur. Sive enim abeunt
de cursu ad voluptates, aut ad quaestum, aut ad honores; sive importunitate perverse iudicantium avertuntur. Pro voluptate verba non facio ea quae vulgo intelligitur: litterae non obstant, non dico avaritiae et ambitioni, quas duas graves pestes vitae etiam notant, sed non impediunt cogitationem de vitae necessariis et vera dignitate. Ab hac enim non aberrat, qui in litteris est, hoc est in studio doctrinae, non segregantis aut repudiantis virtutem: alteri studio litterae quoque modum et quia consilio nos instruunt, quod pollicentur et praestant, illius etiam rationem ostendunt. Nec omnino fieri potest, ut temperans, moderatus, laboris patiens, modicis contentus, necessariarum rerum egeat. Falso autem hodie mortales, quae ad voluptates, adluxum, ad splendorem perrinent, in necessariis numerant, quae abutentium nequitita potius sunt in noxiis: sed quando non cum Argonautis, sed quasi in cariosa huius vitae navi omnes unâ vehimur, pauci id possunt animadvertere, vix aliquis mutare in animum inducat. Philologos, qui cum litteris plus quam mediocriter eruditi sint, et doctrina animum oblectent, tum libenter de rebus bonis disserant et disserentes cupide audiant, cognoverint et ex poetis et ex historiis non pauca, et plura interdum desiderent cognoscere. Hos equidem non cum inanibus vasis comparem, etiamsi non sint imbuti universa sapientia, quemadmodum non arbitror esse pauperem, qui ut in diem vivere videatur, tamen non egeat, aut certe non
multum requirat praeterea. Huic suaserim, ut eam virtutem non aspernetur, etiamsi perficere omnem nequeat, sive etiam gratuler, cui tantum suppetat, ut cum aliis de suo largiri possit, tum interdum sua mirifice augere. Proxime enim accesserit, sive accedet ad illum sapientem, quem Graeci studiosum sapientiae nominant. Ut autem olim ab aliis sapientes nominantur, nec ipse tamen quisquam id nominis sibi sumebat, quod nemo nisi arrogans facturus videretur, unde Samius Doctor se primum sapientiae amatorem professus fuit: ita hodie, quando philosophi nomen plus significat, quam verbi natura prodit, nemo se philosophum appellet absque arrogantiae nota: quod etiam censuit Themistius, eum qui id faciat, a sapientia longe digredi arbittatus. Accedit, quod quoquo te vertas, paucos admodum invenias, quibus divinum illud philosophi nomen competat. Tum autem videtur imminui, quando rerum naturalium indagatoribus tantum tribuitur, non, quia hae non sint partes philosophi, sed quia etiam aliae, ipsaequeve, partim subtiliores, partim ad vitae cultum graviores. Philosophus enim et naturam transcendit, et secreta rerum a sensibus remotissimarum penetrat, nec etiam relinquit hanc partem, quae ad vitam bene beatequeve degendam pertinet, politici propriam. Fieri autem non potest, ut hanc viam ingrediamur infeliciter. Etiamsi enim, quod perfectionis suive primum est non assequamur: tamen in secundis etiam consistere quis cum laude et cum fructu potest, tam suo, quam publico.
Qui enim ipsam arcem sapientiae tenere nequeat, eum ex illius thesauris multa, vel quantum opus est, in usus quottidianos et sibi et aliis accipere, magnum videtur esse et beatum. Forte etiam quis nec absque causa contendat, si hic non sit in ipso illius fastigio constitutus, quod aut nemini aut paucis admodum contigerit, exclusum tamen ex augustissimo illius templo non videri. Dixi de Stagirita, ut alumnum fuum docuerit Iliada, non malorum, ut est in proverbio, sed bonorum. Nec vero non nisi poetam sive solos poetas in manibus habuisse sententiam: haud dubie et ex hominum memoria, tum recenti, et ex antiquitate deprompsit item multa, qui omnem historiam admirabili sua memoria comprehenderat et in numerato habebat singula. Solebat etiam cum hoc auditore suo in utramque partem de variis magnisque rebus disserere, et eum ad hoc studium prorsus assuefecerat. Contentione enim causarum sive rationum, quae in medium adferuntur, sive ipsum verum, sivevero consentaneum inveniat facile veritatis amans, idem modo toto animo ad recte agendum propendeat. Quid attinet recensere boni nominis politicos, quos paene ad unum omnes sic ad remp. eruditos fuisse dixerim? de plaerisque dubium non est. Neque vero haec iis adversantur, quae ante tradidimus: quin indicatum fuit, pluribus viis hoc iter ingenii, nec tamen contrariis, nec multum diversis, recte posse confici. Quare noseodem exemplo, ex poetis si non omnia, multa discemus: si item non omnes historias, multa ex
historiis: legemus alios bonos scriptores, oratores non minus: de multis et necessariis rebus quottidie conferemus cum eruditis et peritis hominibus: nec parum nos adiuvabunt, quae meminerimus dicta sapientum, et a praestantibus enuntiata, quae nominantur apophthegmata: huc quoque sententias refero de vita et moribus, sive a poetis, sive ab aliis nobis relictas: neque raro neque negligenter legemus libros Plutarchi, Senecae, et similes, per quos manant aurei rivi sapientiae; nec adversabor, si quis hanc esse ipsam sapientiam asserat. Sapientium enim virorum sunt illa monumenta, sive philosophorum, quod idem esse censeam.
ULtimum est, quod primum, philosophia scilicet, ipsa via regia ad salutem privatam et publicam, magistra, et rectrix, et correctrix omnium de quibus ante diximus: absque hac si fit, reliqua nos facile in errorem et exitium ducant, ut huius etiam auspiciis et monitis sine negotio ducant, quo tendimus. Sed nomen philosophiae semper invisum fuit multitudini, et multis item aliis, quos de populo esse non existimes, sive propter genus, sive propter potentiam, sive propter fortunam, sive propter opinionem sapientiae. Plebs autem ab his pendet, et eorum iudicia habet pro oraculis, praesertim si iidem quibuscumque aliis litteris praediti sint, aut in hominibus doctis habeantur. Nec mirum, cum
artificum sit de artibus iudicare: et licet de quibusdam, ut de pictura, de statua, de aedificio, de musica, populus interdum non falso iudicet, tamen aliter et rectius iudicarit pictor, statuarius, architectus, musicus. Aiunt philosophos esse homines solitarios, pallidos, famelicos, abiecti animi, nullius consilii, etiam infantes, contemptores omnium, contemptos ab omnibus, expositos quorumque iniuriis, nec sibi nec suis usui, qui nec in aciem prodire ausint nec in forum, imperitos rerum humanarum, expertes vivendi elegantiae, egenos omnium, nec intelligentes honorum nec studiosos, scientes minutarum nihilique artium, curiosos rerum inanium neque quis plaustro eiusmodi contumeliarum in unum acervum convexerit. In promptu enim est malevolis nova subinde convitia comminisci. Partim autem eximia et valde expetenda calumniantur: deinde affingunt iis alia, quae vel in hominum inertissimos vel in sophistas quadrent. Nihil aliud agunt inanes illae nubes Aritstophanis, quas ille ab Anyto et Melito hostib???s Socratis pretio conductus fecerat, ad explorandum animum populi Atheniensis, quomodo ???biturus esset illorum adversus hominem innocentissimum accusationem, quam ut calumnientur philosophiam. Hinc in Gorgia Callicles in ducitur a Platone, acerrime invectus in philosophos: egit idem Hortensius in Hortensio Marci Tullii. Longum erat eos confutare, quod fecerunt Plato et ipse Tullius: longum item laudes
amplissimas et divinas philosophiae complecti, quod nec brevi oratione fieri possit: longum etiam recensere philosophos, qui civitates condiderint. conditisqueve leges tulerint, qui resp. rexerint, qui magistratus gesserint, qui ad principatum aut remp. quos educarint, qui nobis reliquerint praecepta de civitate, qui invenerint, qui auxerint, qui perfecisse videantur: nec plane nihil tamen de plaerisque supra dictum fuit, etsino~ explicata omnia: conabor aliquando et uberius et luculentius dicere de philosophiae laudibus; nec tamen non ipsae ingeniosis et probe in eius initiis versatis clariores sunt: nec cuiusquam oratione satis illustrari possunt, nedum mea: et expedit coli potius, quod nobis sedulo faciendum censeo, quam verbis commendari studium sapientiae. Cum ex hoc libello permulta correxissem, non pauca etiam retexuissem; in hac clausula, quae est de philosophia, nihil mutavi. Malui enim coepto labori finem imponere, quam novum opus ordiri. Sic enim forte videar. Cum enim perse ardunm sit, hunc locum illustrare, tum hoc tempore plus negotii esset mihi suscipiendum. Interea enim magis se commovit, quod ipsa, ut meritum ipsius erat, commoveretur, adulterina quaedam disciplina, philosophiae nomen ementita, de qua paucis verbis dici non potest: moneri tamen iuventutem expedit, ut aliquos saltem ex illis commentitiis nugis ad studia sapientiae revocemus. Accessit alterum, quod in philosophiam praeterea hîc quoque iacta fuêre
indigna convitia, adeoqueve ipsa contumeliose blasphemiae in Deum rea acta, quae tamen non solum vitae hominum praestet quidquid est in ea boni, quando absque hac omnia perire, turbari, vacillare necesse sit, sed etiam conditoris et custodis universi laudibus seruire, et possit, qua nihil sit in rebus humanis sublimius, et debeat, cum eo omnia referri oporteat et velit, quando qui in eius interpretationem quottidie incumbimus, omnia plena divinae maiestatis ostendimus, sincero animi cultu Deum perpetuo venerantes. Quae enim sicentia omnium Dei operum cognitionem comprehenderit, an non ea, si mens ipsa sit, tota se in eorum operum laudes et opificis omnium admirationem in aeternum effundat, aut si illa in mentibus sit, quae earum hoc non affectet? Sive igitur hoc vult philosophia, sive hoc volunt qui reipsa philosophantur, quod de Christianis, hoc pernobile vitae genus colentibus, aliter suspicari bonus vir nemo potest. Nihil igitur malevolos moramur, qui nobis absurdas et impias opinio nes affingunt. Nec enim ullam sapientiae virtutisqueve humanae perfectionem, si qua sit, ad Dei gratiam et aeternam salutem consequendam facere, quisquam nostrum cogitavit, nedum doceamus. Non alienum duxi, huius quoque nuper exortae disceptationis verbo mentionem facere. Pro philosophia autem, itemqueve pro existimatione nostra, et aliâs diximus, et dicemus quoties opus erit. Nec enim nos in infamia iacere aequum est, erigere caput calumniam: veritatem autem, sive illa philosophiae
anima, sive illa ipsa est, prodere silentio minus nos oportet, quam huius lucis iacturam ultro temere facere. Illud enim qui faciat, omnino salutem publicam deserere, seque nefario patriae parricidio obstringere non iniuria existimetur.
*p*lous1i/ous2 d) au)= s1fo/dra kai\ a)gaqou\s2, a)dun/aton: ou(/s2 ge dh\ plous1i/ous2 oi( polloi\ katale/gous1i. *le/gous1i de\ tou\s2 kekthme/nous2 en o)li/gois2 tw=n au)qrw/pwn nomi/s1matos2 a)/cia kth/mata, a(\ kai\ kako/s2 tis2 ke/ktht) au)\. ei) d) e)/sti to=uto ou(/tws2 e)/xon, ou)k a)\n e)/gwge au) toi=s2 pote\ s1ugxwroi/hn to\n plou/s1ion e)udai/mona th=| a)lhqei/a| gi/gnesqai, mh\ kai\ a)gaqo\n o)/nta. a)gaqo\n de\ o)/nta diafero/ntws2, kai\ plou/s1ion ei)=nai diafero/ntws2, a)dun/aton. *ti/ dh/; fai/h tis2 a)\n i)/s1ws2. o(/ti (fai=men au)\) h(/ te e)k dikai/ou, kai\ a)di/kou kth=s1is2 ple/on h)\ diplas1ia e)sti\ th=s e)k to=u dikai/ou mo/non: ta/ te au)alw/mata mh/te kalw=s2 mh/te ai)s1xrw=s2 e)qe/lonta au)ali/s1kesqai, tw=n kalw=n kai\ ei)s2 kala\ e)qelo/ntwn dapana=sqai, diplas1i/ws2 e)la/tgona. ou)/koun pote\ au)\ tw=n e)k diplas1i/wn me\n xrhma/twn, h(mi/s1ewn de\ au)alwma/twn, o(ta\ enauti/a tou/twn pra/ttwn, gen/oit) au)\ plous1iw/teros2. e)/sti de\ o( me\n a)gaqo\s2, tou/twn, o( de\ ouk a)gaqo\s2, o(/tau h)=| feidwlo\s2 to/te de/ pote kai\ pa/gkakos2. a)gaqo\s2 de\ (o(/per ei)/rhtai tavun=) ou)de/pote: o( me\n ga\r dikai/ws2 kai\ a)di/kws2 lambau/wn, kai\ mh/te dikai/ws2, mh/te a)di/kws2 an/ali/s1kwn, plou/s1ios, o(/tan kai\ feidwlo\s2 h)=|: o( de\ pa/gkakos2 w(s2 ta\ polla/w)\n a)s1wtos2, ma/la pe/nhs2: o( de\ an)ali/s1kwn te ei)s2 ta\kala\, kai\ ktw/menos2 a)po\ tw\n dikai/wn mo/non, ou)/t) a)n\ diafe/rwn plou/tw| r(adi/ws2 au)/ pote gen/oito, ou)d) au)= s1fo/dra pe/nhs2: w(/ste o( logo\s2 h(mi=n o)rqo\s2, w(s2 ouk
ei)s1in oi( pamplou/s1ioi a)gaqoi\: ei) de\ mh\ a)gaqo\i, ou)de\ eu)dai/mones2.
Fieri autem nullo modo potest, ut iidem sint, et supra modum divites, et viri boni: quos quidem homines vulgo numerant in divitibus. Nominant autem eos divites, qui inter paucos mortales bona, magna pecunia aestimata possident, quae etiam vir malus sibi comparaverit. Hoc vero siquidem ita se habet, non ipse equidem iis concedam, divitem revera beatum fueri, nisi idem et bonus vir sit. Fieri enim non potest, ut idem et eximie vir bonus, et eximie dives sit. Quis ita? dicat forte aliquis. Quia (respondeamus) primum comparatio bonorum, et iniuste et iuste facta, duplo amplior est altera, qua non nisi iuste fit: deinde sumptus, qui neque in res honestas, neque in turpes fiunt, honestis sumptibus et in res honestas factis, duplo minores sunt. Nnmquam igitur is, qui contra facit, quam illi, quos duplo plus coaceruant et duplo minus impendunt, ditior fieri possit. Eorum autem alter vir bonus est, alter non est vir bonus, eo saltem quod parcus est: atque hic interdum est omnibus modis malus, bonus autem, quod modo dictum fuit, numquam. Qui enim iuste et iniuste opes corradit, et neque iuste nque iniuste impendit, dives fit, quando parcus est: at alter omnibus modis malus, cum ut plurimum luxu perditus sit, prorsus pauper est. Qui vero sumptum facit inres honestas, et tantum iustis modis rem facit, ille haud facile divitiis possit excellere, neque ad extremam paupertatem redigi. Quare recta est haec nostra sententia: non esse bonos viros, qui immensas opes possident: cumque boni viri non sint, neque beati sunt.
Cum his consentiunt hi versus euripidis:
*mh\ plou=ton ei)/phs2: ou)xi\ qauma/zw qeo\n,
(/*on x) w(=| ka/kistos2 r(a|di/ws2 e)k th/s1ato.
Nec non locus M. Tullii e secunda corneliana. Nam neque me divititae movent, quibus omnes Africanos, et Laelios multi venalitiarii, mercatoresque super arunt, neque vestis, auc caelatum aurum, et argentum, quo nostros veteres Marcellos, Maximosque multi eunuchie Syria, Aegyptoque vicerunt, neque vero movent me ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum, et Mummium, qui rebus his urbem, Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco, aut Syropotuisse super ari.
*b*paxei=s2 ga\r dh\ pa/nu kairoi\, pa/ntas2 men an)qrw/pous2 w(s2 e)pi/pan u(you=s1i kai\ pa/lin tapeinou=s1i, ma/lista de\ ??? en toi=s2 bas1ilei/ois2. o)/ntws2 ga/r ei)s1in ou)=toi paraplh/s1ioi tai=s2 e)pi\ tw=n a)baki/wn yh/fois2. e)kei=nai/ te ga\r kata thn\ tou= yhfi/zontos bou/lhs1in, a)/rti xalkou=n kai\ parauti/ka ta/lan ton i)/s1xous1in, o(/i te peri\ ta\s2 au)la\s2 kata to\ nenma to=u bas1ile/ws2 maka/rioi, kai\ parapo/das2 e)leeinoi\ gi/nontai.
OCcasiones enim omnino leves, in universum quidem omnes homines extollunt, et vicissim deprimunt: sed eos tamen maxime, qui in regiis vitam degunt. Sunt enim ipsi revera similes calculorum in tabulis. Hi enim ex eorum, qui rationes subducunt arbitrio, modo teruntio, modo talento, valent: et illi, qui aulas colunt, ad nutum regis, beati, et evestigio miser abiles fiunt.
VIrtutum praestantiae, asseverante etiam Platone, eiusmodi homines compotes fieri possunt, qui ab ineunte aetate in illis ipsis et educati fuerint et versati. Quod si vero primisi illis annis eas virtutes neglexerint, nulla eis spes earum adipiscendarum relicta est. Quare etiam neque obiurgatio nequepoena, in aetate iam provectos, qui olim non magno studio hona disciplina educati fuerint, aliquid momenti habehit. Neque tamen fieri non potest, ut sane etiam, quorum flos aetatis effluxerit, virtutem aliquam consequantur, si bona indole nati sint: etiamsi ab initio non fuerint ea disciplina educati, quae ad virtutem recta ducit. Quod si ne hoc quidem illis contingat, tum alterum horum iis evenire necesse est: ut videlicet aut misere pereant, aut seruitutem serviant, sintque in repub. propemodum pro iumentis.