13.04.2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

NICOLAI BVRGVNDII IC. Caesare Majestatis Electorisque Bavariae Consiliarii, Comitis Palatini, nec non in Academia Ingolstadiensi Cod. Prof. ordinarii, HISTORIA BAVARICA, Sive LVDOVICVS IV. IMPERATOR. Iuxta exemplar impressum Ingolstadii anno 1636.


image: as002

[Gap desc: blank space]


page 1, image: s001

NICOLAI BVRGVNDII I.C. Sacr. Caes. Majest. Electorisque Bavariae Consiliarii comitis palatini, nec non in Acad. Ingolst. Cod. Profess. ordinarii, HISTORIA BAVARICA, sive LVDOVICVS IV. IMPERATOR. LIBER PRIMVS.

LVDOVICVM BAVARVM Imperatorem aggredior, per adversa et prospera jactatum ad culmen, et nunquam a fortuna quietum: insignem tamen in bello victoria, in pace discordiis. Non desunt praeclara ingenia, qui anteriorum principum res sincere complexi sunt. Sed hic haesit deprehensa libertas. Quasi nefas sit principum vitia ad posteros mittere; sua tamen sponte itura. Semper erunt assentantium agmina, quae humani generis conscientiam proscribent. Hoc majores questi sunt, nos querimur, querentur posteri. Caeterum in hac historia largissime peccatum est a multis. Quidam successorum metu causas in adulationem corrumpunt. Alii maligna praevaricatione ex amore vel odio partium famam intemperantius dividunt. Plures superstitiosa pietate Romanum Pontificem tanquam hominem, communibus principum vitiis timuerunt exponere. Hinc procacia maledicendi studia, tantum non insignia Imperii, sed et bonam prope mentem abstulere Ludovico, atque etiamnum malevolentiae stilis confodiendum objiciunt. Stetit tamen inconvulsa veritas tot telis petita: quam et ego incorrupta fide, cum invidia luctaturus profiteor. Sed qualis fuerit Germaniae ac Bavariae status ea tempestate, prius transiliendum est, quam ad institutum veniam.

Germania labente jam Romano imperio, per totam fere Europam se diffuderat: ac tot populorum exundatione propemodum exhausta,


page 2, image: s002

partirn Sclavis cessit in praedam, partim in surgentium Francorum potestatem transiit. Per hos statim Alemanni correpti sunt a Vosego monte, ad Danubium porrecti. Inde Turingorum partem quam Moenus interfluit, de suo nomine dixere Franconiam. Hinc paullatim ulterius itum: quoad Carolus Magnus, quidquid fere Germanici spiritus residuum erat, victoriis oppressit, pervicacesque animos Christiana religione mitigatos, constanti fide in obedientia continuit. Fortunam ejus excepit Ludovicus cognomine Pius. Huic tres successere liberi; Lotharius in Austrasiam Burgundiam, Provinciam Italiam; Carolus Calvus in Neustriam, sive Galliam occidentalem; Ludovicus in Germaniam. Fatiscente autem posteritate ejusdem Ludovici, cum residua Pii domus torperet in Gallia, Germani respexerunt ad libertatem, creatoque rege de suo corpore, nomen et insignia Romani imperii cum ipsa Italia ad se traxerunt. Potestas regia, qualis sub Carolo Magno steterat, nulla Optimatum potentia delibata, nulla aemulatione corrupta, ad sui reverentiam omnes intenderat. Consensus procerum diadema conferebat, reliquam nobilitatem in comitia partesquetrahentium. Sed Otto Tertius periculosum id ratus, sex instituit Electores, Archiepiscopum Moguntinum, Coloniensem et Trevirensem, Bavariae et Saxoniae Duces, Marchionem denique Brandeburgensem. Quibus postea accessit Bohaemus: ne, quod futurum aliquando timebatur, pari numero divisa suffragia in civile bellum erumperent. Neque caeteri principes eum rerum statum abnuebant; quibus integrum erat communi consensu nominare regem, quem septemviris eligendum proponerent. At vero his in nnum aliquem non consentientibus, vel negligentibus sponte adesse tum demum Electores jus suum exercebant liberis suffragiis. Provinciarum habenis Duces admovebantur: Comites jurisdictioni praeerant, dignitatis gradu officioque distincti. Marckgravii (quos vulgo Marchiones appellant) in limitibus regni curam agebant. De vectigalibus cognoscebant Palatini in singulis provinciis. Landtgravii per populos, Dincgravii per urbes pagosque jura reddebant. Regiis arcibus Burggravii imponebantur, certis territoriis ad tutelam instructi. Haec officia personalia erant, quamvis jure beneficii indulta. Quaedam tamen descendebant ad filios, rara ad posteros. Quoties bellum ineundum erat, non miles stipendio emptus propellebatur in castra: sed vasalli edicto citati, subinde et plebs suis sese aggregabat Comitibus. Ipsi Comites jussa Ducum; regis imperium Duces sequebantur. Vectigalia omnia cedebant aerario, ad tolerandos regiae sumptus, ad asserendum splendorem majestatis illo quidem saeculo sufficientia: cum adhuc ignota


page 3, image: s003

luxuria, inter virtutes frugalitas reponeretur. Neque tamen materia ad liberalitatem deerat, neque homines qui promererentur. Alii diuturno obsequio Episcopatus opimaque sacerdotia in aula venabantur; alii aspirabant ad Comitatus, praefecturas, et ejusmodi beneficia nihil domino auferentia: quae abunde vacua in tanto imperio solius imperatoris arbitrio reservabantur. Hoc erat obsequii praemium, haec remuneratio virtutum ad militarem gloriam nitentium. Hae denique regiae vires, et tacitum quoddam in omnes Imperium. Postquam autem excisi sunt illi nervi potestatis, Germanica potentia hactenus robustissima, et in terrorem orbis elata, paullatim emarcuit, et ex legitimo regno in principatum transiit. Primus Otto Tertius vires ejus accidisse creditur, Conrardus Salicus enervasse. Ille Electoralia beneficia hereditaria fecit, hic residua. Sed haec decerpti imperii clades necdum omnem reverentiam excusserat. Quippe adhuc in obsequio episcopi potentiae suae terrorem contumacibus objiciebant. Vbi vero Pontifex Maximus Episcopatuum collationes non sine magna tempestate detraxit fastigio, tota virium moles exhausta est. Aequum quidem videri poterat suo jure frui Ecclesiam: veruntamen cum priorum regum liberalitas in tantas eam opes extulisset, jus saltem patronatus suis auctoribus relinqui debuerat, quod caetera Europae fastigia adhuc retinent in sui sceptri securitatem. Respublica enim non potest stare in tuto, ubi eminentiores in dignitate fortunam suam alteri debent quam Principi. Sed in parte consilii fuit tantam molem artificiose deprimere, Pontificum cervicibus gravem, aemulisque suspectam. Hoc vinculo potentiae abrupto, cum inter impares tumultus gemeret depressa majestas, et caeteri principes incuria, pigredine vel desperatione concordiae, vel sumptuum magnitudine absterriti comitia omitterent, multum septemviris crevit ad dignitatem, quibus libera jam cedebat electio: haut dubie majori utilitate, si plus reipublicae, quam suis vel alienis tribuissent affectibus. Caeterum Ecclesiastici Electores, nullo amplius beneficii vinculo, nullo amicitiae nexu Imperatori obstricti, inter corruptos saeculi mores paulatim intumescere, fastigio illudere, rerum arbitrium, publica fata in se transferre, principatum abdicare pro libidine, nemine adversante: cum ferocissimi procerum in partes, caeteri terrore, vecordia, postremum et pecunia averterentur. Inde tot Imperatores praecipitati de culmine, alii in turbas factionesque distracti. Imperium vero ipsum continuis agitatum Pontificum procellis, foede nundinationibus expositum: donec ad ultimum exterarum gentium ludibriis evilescens, omne decus majestatis amitteret. Magnatum potentia cum percelli


page 4, image: s004

amplius non posset in formam principatus adulta est. Nobilium animi ab Imperatore aversi: nam et locus referendae gratiae in aula deerat, ignavumque ocium infructuosae militiae praeferebant, languentibus per discordiam legibus quae feuda eriperent bellum detrectantibus. Liberorum multitudo quam militia exonerare consueverat, propiori spe et utilitate, propellebatur in Ecclesiam, venatura Episcopatus sacerdotalesque dignitates. Vrbes denique Imperiales inter Pontificum imperatorumque dissidia et foedam tempestatem illorum temporum erigentes supercilium: deinde inter se foederibus collectae, speciem quoque libertatis induerant, qua successu temporis intemperantius abuterentur in auctores suae felicitatis. Sic miser Imperator publicis undique viribus exutus, suo vel amicorum praesidio cogebatur tueri sacratissimam dignitatem, interque summam potestatem et precarium imperium, speciem magis principatus quam vim retinebat. Hic Germaniae status fuit.

Bavaria olim sub regibus ad Italiae fines pertinuit. Qua Alpes incurrebat Sudergoia vocabatur. Post haec ducibus commissa, in tres duntaxat seceffit regiones, Orientalem, Occidentalem, et Septemtrionalem. Orientalis in Norico sita, Anaso flumine tunc quidem separabatur ab Vngaris; inde ad Oenum amnem excurrens utraque Danubii ripa a tergo lambitur. Detorto in Latinitatem vocabulo Austriam appellant: quasi dicas regnum Orientale. Sed a Frederico primo Bavaricarum gentium communioni exempta, in novum principatum transiit. Occidentalis ab Oeno ad Lycum amnem porrigitur, Vindelicia dicta a Romanis. In ea sola hodie acquiescit Bavariae nomen. Isera flumine in superiorem inferioremque distinguitur. Septemtrionalis a Danubio ad Bohaemos longe lateque se diffundit, Nariscorum olim sedes: deinde a Bojis occupatam Nortgow sive Nortgoiam dixere; quod Germanico idiomate pagum significat Aquiloni obversum. Superiorem Palatinatum vulgo indigitant. Sic igitur ducatus Bavariae in duas regiones contractus, multum perdidit de pristina magnitudine. Adhaec sparsa huc illuc Comitum potentia, principatus nervos propemodum exhauserat, quam successu temporis in suum revocavit corpus deficientium paulatim stirpium successio. Caeterum Henrico Leone pulso Fredericus Primus Ottoni Magno Wittelspacensi in honorem virtutis Bavariam tradidit, unde majores ejus quondam exciderant. Soboles deinde Ludovicus excepit, qui Palatinatu Rheni auctus Ottoni filio habenas contulit. Excepere Ottonem duo filii Ludovicus cognomine Severus, atque Henricus. Ab his primum Bavarica potentia, tanquam privatae sortis hereditas, in partes distracta est. Palatinatus Rheni cum superiori


page 5, image: s005

Bavaria cessit Severo. Inferior cum majori parte Nortgoiae Henrico delata est. Electoratus vero sub communi ducis titulo utrique communis. Transactione deinde facta convenit ut Electoratum Henrico mortuo ad Severum perveniret ejusve liberos. Duo erant Henrico adulti filii, Otto et Stephanus. Totidem masculi successere Severo, Rudolphus, et Ludovicus admodum impubes. Rudolphus superiori Bavaria fratri tradita Palatinatum Rheni sibi corripuit. Adultus autem Ludovicus, divisionis inaequalitatem arguere coepit. Discordia in bellum exitura transactione sopita est. Conditiones dictae, ut indivisa esset paterna hereditas. Palatinatum Rheni communi nomine Rudolphus administraret; Ludovicus vero superiorem Bavariam; Electoratus Bavaricus tota vita Rudolpho cederet, inde perventurus ad Ludovicum: eoque defuncto, ex utriusque liberis senior eligeret. Et hic est ille Ludovicus unde nobis principium historiae.

Henrico Septimo in Italia sublato principatus electio varios animorum motus in Germania conciverat. Imperium palam affectabat Fredericus Austriacus, Alberti Caesaris filius, principumque formosissimus suae aetatis: qui paternis avitisque titulis splendens, geniique magnitudine erectus ad magua, fortunam penatibus suis egressam, largitione, ambitu, postremum et vi moliebatur retrahere. Carolo Hungariae regi proximo cognationis vinculo annexus erat. Roberto regis Neapolitani filio Catharinam sororem matrimonio dederat. Elisabetham Arragoniae regis filiam sibi desponderat. Inter tot clarissimas necessitudines altorum et ipse spirituum tenens, ambiguos adhuc Electorum animos, variis artibus subruebat, et quasi venale licitabatur imperium. Rudolphus Palatinus et Rudolphus Saxo ejus amitimi largitionibus corrupti. Henricum Vernoburgium Coloniensem Archiepiscopum in partes traxit ostentatione affinitatis. Henrico enim fratri uxorem pepigerat Archiepiscopi neptem ex fratre genitam. Nam qua fiducia sua jactabat, eadem quoque aliena promittebat.

Caeterum Petrus Moguntinus Archiepiscopus et Ioannes Bohaemiae rex Henrici Septimi filius, ex adverso nitebantur. Moguntinus implacabili odio in Austriacos, Alberti Caesaris injuriam concoquere non poterat. Ioannes rex sceptri sui securitati studebat, foederibus turbatus quae in necem ejus Fredericus contraxerat cum Henrico Carinthiae duce. Timebat enim, nec immerito, ne Austriacus imperii compos, vel assereret sibi Bohaemiae sceptrum, vel Henricum ducem armata manu inpossessionem reduceret. Quippe Henricus dux acerrime contenderat, sibi potissimum uxorio nomine deberi Bohaemiam. Denique Fredericum


page 6, image: s006

Austriacum Rudolpho fratri successorem datum inde repulerat. Deinde ipse Henrici Septimi armis deturbatus, eoque vivo Ioannem filium diademate evinctum turbare non ausus, regis tamen titulo hautquaquam abstinebat. Hae sunt causae quae Moguntinum et Bohaemum maxime stimulabant in Frederici repulsam, quamvis publicae utilitatis larva tegerentur. Balduinus Archiepiscopus Trevirensis cum his consentiebat Ioannis regis frater, Moguntino charissimus. Praeterea Waldemarus Brandeburgicus Elector sollicitabatur in partes: inflammante Moguntino et per legatos identidem ingerente; Fredericum contra fas, contra leges, contra majorum mores infami largitione cauponari fastigium. Necdum Imperatorem esse, et se pro imperatore gerere. Percussisse foedus cum Roberto Neapolitano rege, Guelforum factionibus Italiam turbante, Henrici denique Imperatoris sententia proscripto. Non ferendam illam proterviam qua rebus illuderet privatis auspiciis, soloque titulo Caesaris abstinens, re ipsa dominationem invaderet: quasi nemo alius esset, qui posset vel deberet imperare. Venderent alii suffragia sua, pessimo medius fidius exemplo: documentum tamen statui posse, debitum esse virtutibus imperium, modo ipse quartus accederet tribus Electoribus qui ad alium respicerent Frederico repulso. Id vero sibi gloriosum, etiam apud posteros valiturum. Addebantpraeterea, periculum esse, si quando ille ad Imperium assurgeret, necruoris imbre Germania foedaretur civili bello in se distracta. Ioannis regis caput exitio devotum sine magna tempestate multorumque ruina concuti non posse. Satius esse procellam hanc antevertere consiliis, et communi suffragio tranquillitati consulere. Quassatus his Waldemarus et ipse obliquus adversus corruptelam, iisdem se partibus occulte attribuit. Nemo quidem adhuc unus destinabatur imperio, Ludovicus tamen Bavarus omnium oculos in se defixerat.

Ea res sive quorundam sermonibus jactata, sive tantum suspecta fuit, non in totum fefellit Austriacum, conjicientem talealiquid agi. Alienos a se noverat trium Electorum animos, de Brandenburgico ambiguus: qui ambientis spem simulatione suspendens, studia sua callidissime premebat. Itaque non immerito perplexus, si cum tanto aemulo componeretur, mature Ludovicum ambire constituit: ut si gratia flecti non posset promissis aut pecunia averteretur. At ille, nihil minus quam imperium cogitans, Fredericum securum esse jussit. Nec se ambire fastigium, nec, si deferretur ultro, accepturum affirmans. Non queri de fortuna sua. Plures post se principes relinquere, quam quos posset antecedere. Satis gloriae relicturum, si exemplo suo doceret posteros, tranquilla et


page 7, image: s007

secura turbidis et ancipitibus praeferre. Didicisse in exiguo principatu, quam graves curas attraheret imperium. Simul his porrectam dextram Frederico offert, et Gratulor, inquit, quod per paterna avitaque vestigia nitaris ad culmen rerum humanarum. Voveo tibi fausta omnia, operamque tibi spondeo meam. Communem tecum avum numero. quidquid tibi ornamenti accesserit in gloriam quoque meam vertam. Haec ut non in speciem verbis adumbrata, ita penitus sentire credebatur. Nam et Germanicus candor, et in sincerissimo pectore spectata modestia, omnia suspicionum vestigia deleverat: gratias reponente Frederico, quod se adjutum vellet, sibi denique curae fore ut beneficium in memorem collatum compereret.

Post haec Septemviri Francofurtum vocati sunt, ad praestituendum diem habendis comitiis, quae discordia hactenus extraxerat. Aderant Moguntinus et Treverensis ad constitutum; caeteri Principes dimiserant legatos; unoque consensu indictus est dies electionionis XIV. Kal. Novemb. Caeterum digressis reliquis Moguntinus et Trevirensis cum legatis Bohaemiae regis ac Ioannis Saxoniae ducis, iniere consilium, cui rerum summa optime crederetur. Brandeburgicos legatos non admiscere placuerat huic secreto; qui pro Henrico Waldemari patruo venaturi suffragia, favorem ejus modeste insinuaverant Archiepiscoporum animis, atque inter ambitiosa vota pendentes cum bonis verbis domum se receperant. Caeterum Henricus senex invalidus, et modica potentia inidoneus videbatur ad tempestates, quas futura dissidia videbantur promittere. Nec deerant alii meliores, qui huic spei destinarentur. Omnia tamen circumspicientibus, nemo potior visus est Ludovico Bavaro. Sciebant enim pace clarum et bello, religione sanctissimum, et super omnia Frederici victorem. Spes etiam suberat, Rudolphum Palatinum Frederico relicto, fraternis se partibus agglomeraturum: simul et metus, ne alio electo Ludovicus ipse accederet Austriacis, propinqui sanguinis contumelia aspersus, ulturusque repulsam. Maxime tamen anxii erant, ne vel ob modestiam animi, vel amore in Fredericum, aut metu impendentis tempestatis periculum defugiens, tantae moli cervices subtraheret. Optimum visum explorare prius animi ejus incertitudinem, consilium ex eventu sumpturis. Missi igitur summi viri consensum Principum ad eum deferunt, hortantes ut intra domum fortunam reciperet, quam electores Principes praeclaris ejus virtutibus et amore reipublicae impulsi, ambientibus aliis quiescenti offerrent. Ad haec verba ille paulisper substitit, mente ut videbatur perculsus: collecto deinde animo, Agetis, inquit, gratias Principibus


page 8, image: s008

electoribus meo nomine, quod inter tot Germaniae proceres me potissimum judicaverint imperio dignum. Honorem illum non promerui, pudori meo gravem. Aliam gratiam referre non possum quam ut agnoscam benevolentiae magnitudinem, paratus in caeteris omnibus quae imperaturi sunt morem genere, sed quantum ad fastigium attinet, nec votum est nec animus. Liceat mihi salva pace hoc unum excusare quibus nihil negare debeo, molemque istam a me avertere. Non quia publicis commodis quietem antehabeo: sed quia idem reipublicae conducere existimo. Majus est onus quam capite sustineam meo. Neque adhuc satis scio quid in me tantopere suspexerint, ut ad regnum ultro acciri debeam. Vel eos fama decepit, vel nimia benevolentia credulis imposuit. Virtutem enim quam praedicastis non agnosco. Vtcumque vero haec adsit, sola tamen ad Germanicum imperium non fufficit, nisi digna quoque potentia accedat. Nam neque quies sine armis, neque arma sine stipendio haberi possunt, depressaque jacet sine viribus majestas. Permittamus caeteris populis ex virtute regem sumere, qui cum purpura et solio, vires omnes in electum transferunt. Princeps in Germania habendus est, qui non solum mereatur amari, sed etiam ante fortunam timeripotuerat. Ego cum aerario meo calculum posui, virium mearum infirmitatem mensus sum. Ex tota Bavaria portionem vixtertiam possideo. In tantilla provincia majestas se pro dignitate explicare non potest. Opes hae ad splendorem et donativa non fufficiunt. Ruet in meimperium, pro quo in ipsis statim auspiciis luctandum est. Fredericus Austriacus spem principatus alrissime imbibit. Clientelis et factionibus valet. Palatinus Coloniensis et Saxo in partibus. Regem Bohaemiae quem vobiscum stare creditis, ipse quoque fibi vindicat. Incerta igitur procerum suffragia et contrariis studiis deducta parturient nobis duos principes, qui nec cedere invicem volent, nec tamen poterunt ambo imperare. Quis autem dirimet, uter vitio creatus sit, nisi gladius? Ergo inundandi erunt civili sanguine Germaniae campi, concutiendus terrarum orbis in duorum amentiam pro purpura furentium. Ego quidem electorum prudentiam non sollicito. Si tamen me audire vellent, juberem potius ad Fredericum respicere, quam obstinata partium defensione in discrimen adducere tranquillitatem publicam. Quid enim in illo tantopere despiciunt quod sceptrum dedeceat? A majorum virtute non degenerat. Armis pollet et viribus. Genus, forma, aetas, et caetera abunde quae reverentiam populi conciliant. Si quis privato odio in eum stimuletur, honestum erit publicis utilitatibus inimicitias submittere. Confundebantur legati inexspectato


page 9, image: s009

verberati ictu, nec minus stupebant ad magnitudinem animi tam pervicaciter fastidientis imperium, quam alii per ignes ferrumque appeterent. Deinde iterum orare coeperunt ne extraheret desideria procerum haut alium sibi imperatoremdestinantium. De potentiae infirmitate frustra queri, a quo scirent Fredericum praelio victum. Sed neque olim multis principibus, neque Henrico Septimo obfuisse nuper, quo minus Germaniam omnem teneret perculsam reverentia sui: cui tamen ipse opulentia non cederet, majorum imaginibus longe praestaret. Satis validum esse quisquis timetur a suis. Potentiam in obsequio parentium sitam, quod ipsa majestas plerumque conciliat. Austriaci apparatus ne extimesceret. Famam omnia in majus perducere, Venienti tantum occurreret fortunae. Quod si adhuc repugnaret ille, Bohaemum strenue adfuturum cum armis. Secutura Moguntini Trevirensisque auxilia. Horum vires non adeo despectas ut adversariorum pervicaciam deterrere nequeant, et ab iratis poenitentiam exprimere. Quod ad Ioannem Bohaemiae regem pertineret, haut dubie electorem esse. Sed Fredericum ad artes confugere, quibus amoliretur inimicum a comitiis vel suspectum ejus suffragium faceret, suos tamen Principes nunquam inducturos in animum, ut supra se Fredericum collocent. Vera haec esse sentiebat. Sed hinc data Frederico fides, hinc mansuetudo pene ad vitium prolixa animum ejus a regni cupiditate prorsus abstulerant. Ergo in recusando perstabat. Et quoniam inquit nihil per modestiam proficio, simplicissime jam vobiscum loquar. Scitis Fredericum mihi conjunctum arctissimo sanguinis foederisque vinculo, et quod utroque potentius est, fidem illi obligavi meam. Quid igitur vultis me facere? Imperium ut videtis sine scelere accipere non possum. Neque me decere arbitror, jus gentium violare perfidia: neque principes electores velle ut nequitia polluam conscientiam meam, et sub proditionis invidia vapulem a populo. Privati sacramento promissa sanciant. Nobis illa cautio exuenda est. Sola pollicitatio sufficit. Fluxa fides principe indigna est. Plura philosophari volentem interpellat legatorum princeps in iram versus; et Scias, inquit, imperaturumte aut moriturum. Vtrum id domo attulerit, non traditur ab Abbate Fustenfeldensi scriptore coaetaneo a quo haec desumpsimus. Exhorruit tamen Ludovicus ad hanc vocem, mortisque metus et in vultu ardens dicentis atrocitas constantiam omnem turbato eripuit. Animum deinde laxans in periculi cogitatione paulisper defixum: Ite ergo, ait, et renunciate dominis vestris, quando ita e republica videtur, fore me in potestate, praestoque Francofurti adfuturum.


page 10, image: s010

His ad se relatis Proceres laeti conventum dissolvunt, hautquaquam dubii comitia exitura in turbas et tumultus, ni fatorum misericordia praeveniret discordias. Nam in tanto certamine pro principatu, pares quoque de jure suffragii factiones exarserant. Henricus Carinthius palam se ferebat Bohaemiae regem, suique rationem in comitiis volebat haberi. Ex alia parte Ioannes Saxoniae dux duobus prioribus comitiis repulsus, nunc in Moguntini partes secedens, ad electionem sibi quaerebat aditum, quem principum discordia reseraturum promiserat. Nec deerat species aequitate plenissima. Quippe ea tempestate, principes omnes ejusdem familiae pari jure septemviratu fruebantur, donec pactis aut divisionibus a communione exciderent. Itaque Ioannes Alberti Secundi Saxoniae Ducis frater junior aetate, cum filio ejus Rudolpho Primo acerrime disceptabat, praedicans ad se rediisse vices electionis: quia Henricum septimum Rudolphus elegerat. Sunt qui et aemulum objiciant Waldemaro Brandeburgensi: sed tamen neminem nominant. Illud certe ex diplomatibus constat, Ottonem et Waldemarum fratres in electione Henrici Septimi communi jure tulisse suffragium. Dein Ottone mortuo Waldemarum stetisse a Bavaro, et non multo post totam gentilitatem cum ipso extinctam. In summa certatim explicabantur factiones, tantumque sibi virium quaeque sumebat, quantum alteri adversus quam parabantur, accesserat. Stabat interim in medio respublica, bellum exspectans in quamcumque partem inclinasset sceptrum. Fredericus enim haut obscure vires contrahebat; adversariorum consilia turbaturus ferro, et quemcumque aemulum fortuna dedisset, paratus dejicere. Nec contraria factio cessabat ex adverso praesidia struere, vim propulsatura, si quam Fredericus auderet inferre.

Appetente igitur comitiorum die Moguntinus et Trevirensis Francofurtum procedunt egregia militum manu succincti, quam ex fuis amicorumque clientibus sedulo effecerant. Sequebantur denique Luxenburgensium turmae, a Ioanne Bohaemiae rege convenire jussae ad vexilla, qui Comitatum Luxenburgensem insederat. Sed et illum ex Bohaemia motum, comitabantur aliquot nobilium cohortes nationis ejusdem, venienti et discedenti praesidium. Waldemarus Brandeburgensis nullos quidem adducebat armatos; caeterum rei quae cum Bavaro acta erat ignarus, habebat secum Henricum patruum, imperium illi moliturus; ne alio nemine candidato emicante accipiendus esset Fredericus in dominum.

Caterum ea tempestate comitia extra moenia consueverant haberi,


page 11, image: s011

qua oppidum in suburbia desinens foras aedificia porrexerat. Veteres appellabant campum; retinebatque nomen re mutata. quippe olim planities fuerat: populo necdum in eam multitudinem exundante, ut murorum angustiis claudi non posset. Hic vetus Regia erat, in quam Septemviri conveniebant suffragia laturi, cessuram deinde designato Caesari in hospitium. Quamdiu Principes in electione occupati erant, clausae manebant portae civitatis: eadem peracta, aperiri jubebantur, missis delegatis qui monerent magistratus Electum intra moenia recipere. Post haec ille dicturus ad aram sacramentum producebatur in templum a tota nobilium turba et Septemviris, cum suis quisque infulis et insignibus dignitatis. Ad vestibulum fani excitatus erat suggestus instar scenae, in quem solemni carmine decantato prodibat Electus eum pompa: mediusque Septemviris praesentabatur circumstanti multitudini a Moguntino, renunciati regis gaudia convenientibus verbis mittente in publicum.

Iam Moguntinus et Trevirensis occupata suburbia armatis compleverant: cum successit Fredericus Austriacus multis et ipse militibus stipatus. Aderat ei Rudolphus Palatinus cum Henrico Carinthio. sed postquam intellexit intus esse, qui auderent venienti obsistere, in adversa Moeni ripa Saxenhausium occupat. Rudolphus Saxo et Archiepiscopus Coloniensis in eadem secessere castra. Haec res turbavit Francofurtensium animos exspectatione suspensos, quem exitum habitura essent comitia factionibus distracta, et quo tandem illa vis erumperet. Itaque armatos per moenia et portas densius sparsos intentiore cura vigilias agere jubent, ne tacitae insidiae proderent urbem, aut improvisus impetus incautam opprimeret. Frequentes interim nuncii a proceribus ultro citroque commeantes iter ad concordiam quaerebant. Sed obstinati erant partium animi. Et cum eundum esset in comitia Austriacarum partium nemo adesse sustinuit. Consultatum est, utrum peragenda esset electio, an spatium aliquod factiosis concederent, quo se a novarum rerum fastidio ad poenitentiam reciperent. Alii progrediendum esse censebant. frustra enim opperiri, quos scirent non esse venturos. Legatis heri missis superciliose respondisse, haut unquam se intra suburbia vestigium posituros absque armatis, quos inter inimicorum insidias ad tutelam corporis adduxerant. Nisi pervicaces esse pergerent tam vana metus simulatione hautquaquam sibi fuisse illusuros. Alii e contra prorogandum esse diem putabant, ut judiciorum more contumaces redderentur, qui praecipitatis suffragiis comitia tanquam minus legitima invidiose proscriberent, traducerentque ad populum.


page 12, image: s012

Parum denique rite Rudolphum Saxonem et Henricum Carinthium excludi posse a suffragiis indicta causa. Vocandos esse, qui disputarent de jure eligendi ut se collegio sisterent, ne quid de consuetudine pereat: scituros si venire contempserint, praesentibus se adversariis vindicias daturos. In hanc sententiam iri placuit. Dicta est dies XXI Kalend. Novemb. At pari contumacia Austriaci tergiversabantur, acrius accensi, quod tanquam a legitimo collegio jussi essent causam dicere. Itaque cum nihil amplius obstaret, itum est in suffragia, peractisque solemniis Moguntinus, Trevirensis, Ioannes Saxo, Ioannes Bohaemus et Waldemarus Brandeburgensis in palatio clausi, conspirantibus suffragiis Ludovicum Bavarum Imperatorem designant. Modestiam ejus vel haec una res posset ostendere. Quippe delatum sibi non prius admisit imperium, quam didicisset a prudentioribus, nulla se religione obstrictum, quod Frederico ambienti spopondisset operam. Publica interim exspectatio circumstabat vestibulum secreti impatiens. Erecta erant studia invicem interrogantium, quid subito accidisset, quod sapientum consilium tantopere exigeret. Variae spargebantur conjecturae, et fere incertae: cum apertis foribus in populum spargitur designatum esse Ludovicum Bavarum: qui sequenti die processit in urbem, sublimius aliquid vultu spirans in majestate fastigio digna. Conjectis in eum omnium oculis, nihil ipse animo motus, peractis solemniis in palatium reducitur. Densa oppidanorum turba compleverat vias spectandi avida novum regem. Nec satis poterant arceri ruentes a stipatoribus, gemino ordine sequenti pompae viam pandentibus. Ingens plausus tollebatur in caelum Ludovico gratancium. Quippe nihil in ipso tumidum, nihil arrogans, facilis aditu, sermone affabilis, nec mutati cum fortuna mores pronam vulgi benevolentiam collegerant. Senatus denique nihil moratus, novo principi sacramentum dixit.

At longe alia facies in Frederici castris; quae populus in urbe laetitia et acclamatione fervens utcumque turbaverat. Postquam autem relatum est Ludovicum Bavarum potiri imperio, militum animi haut obscure nutare coeperunt. Multi enim Austriaco accesserant, tantum ut in pompae regiae parte numerarentur. Si quidem promiscua nobilitas populari famae credula, et in adulationem versa, cum nemo alius emicaret competitor Frederico per provincias transeunti honorem et obsequium tanquam futuro principi detulerat. Electores vero earundem partium spe sua dejecti fremebant ira et pudore, petebantque recipi intra moenia ut ibi quoque publicaretur imperator quem ipsi dicerent. A civibus repulsi portas obsidione claudunt, tentantes fame deditionem


page 13, image: s013

exprimere. Caeterum Moguntinus dispositis praesidiis commeatum omnem jussit intercipi qui Rheno flumine vehebatur ad exercitum. Hinc inopia primum obsidentes, deinde et fames invasit. Iamque ad extremum necessitatis perventum erat, magna hominum jumentorumque strage, nec potiundae urbis spes offerebatur. Fremebant milites trahi se in perniciem, et modo suas modo sociorum fortunas deflebant. Multi igitur missionem petebant, plures sua sponte dilabebantur. In tanta animorum consternatione diffisi proceres caeteros aegre contineri posse a fuga, dedecore tamen et pudore retinebantur. Interdum quoque reputabant an imperatorem rite publicarent in castris. Vicit tandem pudorem necessitas. Capto abeundi consilio Fredericum Caesarem renunciant: ac ne oppidani eruptione facta turbarent abeuntes, aut impedimenta interciperent, intempesta nocte sive classico civibusque insciis soluta obsidio est. Motis castris universae copiae sparsim diffluunt, deserto Frederico; qui triginta non amplius equitibus cinctus properabat cum Rudolpho Palatino, et Coloniensi Archiepiscopo Aquisgranum discedere, occupaturus solium Caroli Magni. In itinere certior factus teneri urbem inimicorum praesidiis Bonnae substitit, ibique a Coloniensi diademate cingitur. Satis constat potuisse obrui, si extitisset qui instaret perculso. Sed fata Germaniae tranquillitati necdum propitia, avertere Bavarum ab aemuli pernicie. Sive civili sanguini parcebat, sive infra curam habuit, contentus exarmasse hostem, fugienti spatium dedit quo Saletionem se reciperet, repararetque exercitum. Ipse interim Aquisgrani cum Beatrice conjuge a Trevirensi Archiepiscopo coronatus, imperialium urbium sollicitabat obsequium, adhuc deliberantium utri parti praestaret accedere.

Siquidem variis rumoribus differebantur comitia, ut nec satis constaret imperitis uter rite esset electus. Austriacorum clientes non sine prudentium risu omnia ex composito in contrarium fingebant. Fredericum a quatuor Electoribus in regnum adscitum et a Coloniensi Archiepiscopo coronatum numero praestare et causa. AEquum esse tres Bavari Electores pluribus cedere. Neque referre ubi locorum electus esset: sed referre a quam multis. Neque etiam per Electores ejus stetisse quo minus consueto loco solemnia transigerentur, adversariorum factione et pervicacia exclusos. At longe aliter Bavari disserebant. Electionem nullibi nisi ubi assolet legitime fieri. Hoc a majoribus sapienter institutum, secutis etiam temporibus valuisse, ut discordiis et schismatibus occurreretur. Remissum aliquando ut alio loco comitia haberentur: quia expediret reipublicae, temporibus sic postulantibus,


page 14, image: s014

quibus leges servire convenit. Nihil tamen accidisse cur Austriacarum partium Electores in palatium vocati, ab eo qui vocandi jus haberet, relicto suburbio Saxenhausium secederent. Inter castra et milites Caesarem tumultuose dicerent, religionem et auspicia turbarent. Si alio loco singulis quam jubeantur, convenire liceat, secuturam confusionem et perturbationem rerum omnium inter discordes, quot factiones tot collegia asserturos. Habuerit igitur Fredericus Electores aliquot in partibus, imaginem quandam conventus fecerint per secessionem divulsi; majorem tamen numerum cum Moguntino collegiicapite stetisse in Regia. Atque ita fieri ut ibi collegium et comitia, illic factionem et conventiculum fuisse censendum sit. Itaque vere aestimantibus, Bavasum sine vitio creatum jure se in regnum asserere: In quem plura denique consensissent suffragia. Nam ut maxime ex quinque Electoribus quos a senumeraret duorum jus in controversiam traheretur: admissos tamen esse in fiduciariam possessionem collegarum judicio, donec transactione aut sententialis finiretur. Hoc jus inprivatis negotiis frequentatum, potiori ratione servandum fuisse in comitiis, ne differretur electio praetextu litis, et sine capite diutius fluctuaret respublica quatuordecim mensium interregnum passa. Si quis autem putaverit, nullam habendam rationem eorum qui de jure suo disputarent: cogitare tamen debere, tres hinc indubitatos Electores, duos inde tantummodo stetisse. Parum interesse a quo diadema Bavarus acceperit. Peracta eo loco solemnia esse quem majorum mores postulant. Inaugurandi munus primo ad Moguntinum spectasse. Deinde Trevirensi delatum. Postremo sibi usurpasse Coloniensem, quod in dioecesi ejus peragendum erat. Controversiarn hanc olim motam, nec adeo suppressam esse, ut non possit aliquando resurgere.

Haec et ejusmodi in populum sparsa, per convivia et circulos coetusque hominum pro cujusque affectu extollebantur, deprimebanturve. Fuere denique qui jactarent, Waldemari Brandeburgici legatum pro Frederico fuffragari jussum, turpissima praevaricatione mandati sui tabulis inseruisse Ludovici nomen. Id apud gentes quae sub Austriacis agebant vulgo dissipatum temere creditum: dein a Ioanne Pontifice Maximo in criminandi materiam arreptum, etiam posteritate gliscere coepit; scriptorum incuria ejusdem aetatis: qui quoquo modo audita, quamvis vana et falsa, non timuerunt pro compertis ad historiae specimen in annales transferre. Sed ne longa refutatione mendacium indigeat publicarum tabularum fides liquido demonstrat, Waldemarum in comitiis fuisse praesentem, et pro Bavaro suffragium tulisse. Moris erat


page 15, image: s015

singulos ecclesiasticos Electores tanquam archicancellarios territoriis distinctos, singula electionis diplomata conficere; offerenda Pontifici Maximo ab Electis, coronam imperii postulantibus. Tum quoque Bavarus acceperat ejusmodi tabulas, a Moguntino et Trevirensi; quas hoc loco, quamvis invenustas et incomptas, nihil mutatis verbis inserere placuit; ut fidem nostram non spernant, qui non erubuere etiam nuper tam vano mendacio illudere posteritati, famamque Bavari proterva malignitate proscriptam invidiae exponere.

IN NOMINE DOMINI AMEN.

Sanctissimo in Christo patri, ac Domino suo, Domino Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae summo Pontifici futuro, Petrus Dei et Apostolicae sedis gratia, sanctae Moguntinae Sedis Archiepiscopus, sacri Romani Imperii per Germaniam Archicancellarius, Ioannes Dei gratia Bohaemiae et Poloniae rex, Waldemarus Marchio Brandeburgensis, ac Ioannes Dux Saxoniae senior, humiles et devoti cum omni reverentia devotissima pedum oscula beatorum.

Vacante nuper per obitum felicis recordationis Serenissimi Domini Henrici, quondam Romanorum imperatoris, ipso Romanorum regno, seu Romanorum imperio, et nobis una cum reverendo Domino Balduino Sacrae Trevirensis Ecclesiae Archiepiscopo; nechon reverendi Domini Henrici Archiepiscopi Coloniensis; et illustrium Ioannis Bohaemiae, et Poloniae regis; Rudolphi comitis Palatini Rheni ducis Bavariae; Waldemari Marchionis Brandeburgensis; ac Ducis Saxoniae honorabilibus procuratoribus, ad quos tam de jure, quam consuetudine antiqua et approbata, jus eligendi Romanorum regem in Imperatorem, postea promovendum noscitur pertinere, solemniter concordantibus in diem electionis hujusmodi, videlicet crastinum Beati Lucae Euangelistae, qui est decima nona mensis Octobris: et ego Petrus Archiepiscopus Moguntinus praedictus, ex officii mei debito, ipsam diem ad electionem hujusmodi celebrandam praefixi, litteris meis vocationis ipsis conprincipibus et coelectoribus meis destinando. Quo die veniente, suburbio oppidi regalis Frankenvordensium, loco scilicet ad hoc solito et consueto, nobis Petro Moguntinensi, Balduino Trevirensi Archiepiscopis, Ioanne Bohaemiae et Poloniae rege, Waldemaro Marchione Brandeburgensi, ac Ioanne Duce Saxoniae supradictis, ibidem convenientibus, celebrata missa S. Spiritus, deliberatione provida praehabita, ad procedendum in electionis negotio praelibato, et in quantum debuimus exspectantibus, quod Reverendus Dominus Henricus Archiepiscopus Coloniensis, et Rudolphus comes Palatinus Dux


page 16, image: s016

Bavariae nondum venerant, nec per se, nec per suos procuratores in dicto loco convenerant. Nos pro bono pacis volentes in hoc eis deferre, ac facere gratiam specialem terminum praedictum, videlicet crastinum B. Lucae Euangelistae unamini consensu, cum Reverendo Domino Balduino Trevirensi Archiepiscopo, usque in diem sequentem duximus continuandum: quam continuationem dictis Archiepiscopo Coloniensi et Rudolpho Comiti Palatino, ac aliis quorum interesse poterat, nos Archiepiscopus Moguntinensis antedictus per nostros nuncios speciales ad id deputatos insinuavimus, notificavimus, et ad eorum notitiam deduximus, ipsos citando vice et nomine omnium nostrorum praesentium, ut praefata die continuata in dicto loco convenirent. Qua die continuata ipsis Archiepiscopo Coloniensi, et Comite Palatino, et aliis quorum interesse poterat, sic vocatis et sufficienter exspectatis, quod non venerunt, nec pro se miserunt, nec vires suas alicui, seu aliquibus commiserunt, in electionis negotio memorato audita missa sancti Spiritus, nos Archiepiscopus Moguntinensis antedictus ipsa die continuationis, quae fuit vigesima mensis praedicti, hora debita et consueta procedere cupientes, in scriptis monitionem legimus, et protestationem quandam vice nostra ac omnium ibidem praesentium, jus in ipsa electione regis Romanorum habentium, illa vice monendo omnes infames, excommunicatos, suspensos, ac etiam interdictos, necnon quoscumque alios, si qui forent forsitan inter eos, qui de jure vel consuetudine interesse in ipsius negotio electionis non deberent, quod a tractatibus electionis celebrandae futurae regis Romanorum et ab eadem electione recederent, ipsos Coelectores nostros, nos et alios quorum interesset eligere permittentes protestando, quod non esset nostra vel Coelectorum nostrorum intentio tales admittere tanquam jus in illa electione habentes, ac procedere vel eligere cum eisdem. Imo voluimus ac intentio nostra fuit, quod voces talium, si qui reperirentur postmodum interfuisse, nulli praestarent suffragium, nec adferrent alicui nocumentum, et prorsus pro non receptis, sive pro non habitis haberentur. Quam protestationem nos omnes supradicti, una cum reverendo patre Balduino Archiepiscopo Trevirensi, Coelectores tunc praesentes ratam et gratam habentes, consensimus in eandem, et demum post tractatus praehabitos, consideratis sollicite circumstantiis pluribus, et statu personarum diversarum, per quas, seu per quam regno vacanti et imperio posset utilius provideri, in illustrem virum Ludovicum Comitem Palatinum. Rheni, Ducem Bavariae, virum utique Catholicum, Orthodoxae fidei fervidum zelatorem, Ecclesiae sanctae Dei et ministrorum ejusdem ac


page 17, image: s017

pacis sanctae ab ineunte aetate sua, experientia, quae est rerum magistra efficax, attestante, devotum, et humilem amatorem, strenuum in armis, in judicio justum, in consiliis providum, in universa morum honestate praeclarum, benignum, affabilem, et mansuetum, de alto et generoso sanguine Divorum regum et principum procreatum, ac in cunctis agibilibus pro regimine reipublicae quam plurimum circumspectum, nostrum intuitum divina disponente clementia convertentes, nos Petrus Moguntinensis Archiepiscopus, pro nobis et nomine nostro, praefatus vero Dominus Balduinus Trevirensis Archiepiscopus pro se et nomine suo; nos vero Ioannes Bohaemiae et Poloniae rex, Waldemarus Marchio Brandeburgensis; et Ioannes Dux Saxoniae praedicti, quilibet nostrum pro se et nomine suo, votis nostris per Dominum Moguntinum Archiepiscopum antedictum vice sua et nostra, et ex speciali mandato suo et nostro diligenter inquisitis, nos electores praedicti in loco praedicto praesentes, jus totale ea vice in electione dicti regis habentes, consensimus concorditer in eundem Ludovicum, et ipsum nominavimus, quilibet nostrum pro se nullo penitus discrepante in Romanorum regem eligendum, in imperatorem postea promovendum, et in advocatione Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae, viduarumque ac orphanorum defensorem. Quibus sic peractis, ego Petrus Moguntinensis Archiepiscopus de mandato speciali, et voluntate mea, et meorum electorum praedictorum eundem Ludovicum comitem Palatinum Rheni ducem Bavariae elegi solemniter in hunc modum.

IN NOMINE DOMINI AMEN.

Cum vacante Romano regno, seu Romano Imperio per mortem foelicis recordationis, Serenissimi Domini Henrici quondam Romanorum imperatoris, vocatis qui fuerunt evocandi, et qui in electione regis Romanorum jus habere dinoscuntur, ac praesentibus dicta die continuata ad eligendum, omnibus qui voluerunt, potuerunt, ac debuerunt commode interesse, placuerat omnibus ac singulis praesentibus ad electionem procedere futuri regis, inquisitis votis omnium ac singulorum jus in electione ipsius regis habentium et praesentium, omnes et singulos electores praedictos appareat ex praemissis direxisse concorditer vota sua in illustrem Ludovicum Comitem Palatinum Rheni ducem Bavariae, in eum consentiendo et ipsum nominando in Romanorum regem eligendum, per cujus quidem Ludovici praedicti expertae strenuitatis merita, fidei puritatem et constantiam speratur Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae potenter et utiliter defensari in spiritualibus et temporalibus votiva suscipere incrementa, et etiam respublica


page 18, image: s018

proinde dirigi, et pariter superno suffragante auxilio gubernari; Ego Petrus Archiepiscopus Moguntinensis antedictus, vice mea ac Coelectorum meorum praedictorum, jus in ipsa electione habentium, ex potestate mihi ab eis tradita specialiter, et concessa, eundem Ludovicum, invocata sancti Spiritus gratia, in Romanorum regem eligo, in imperatorem futurum promovendum.

Electione autem hujusmodi peracta, eam omnes et singuli Electores praedicti praesentes approbavimus, et TE DEVM LAVDAMVS alta voce fecimus decautari, et dictum nostrum electum qui praesens extitit, et electioni de se factae nolens resistere divinae voluntati, interpellatus cum instantia a nobis reverenter consensit. Et deinde electionem ipsam clero et populo solemniter fecimus publicari. Postmodum vero ipsum electum iu civitate Frankenfordensium introducentes in Ecclesiam S. Bartholomaei deduximus, et ipsum super altare majus prout moris et consuetudinis est, adhibitis solemnitatibus in talibus debitis, et consuetos posuimus, TE DEVM LAVDAMVS denuo decantantes, deinde in caemiterio Ecclesiae antedictae, clero et populo ipsum electum praesentavimus, et ejus electionem fecimus solemniter publicari. Ea propter Sanctitati Vestrae tam humiliter, quam devote, voto unanimi supplicamus, ut ipsum Electum nostrum in regem Romanorum paternis ulnis amplectentes, munus unctionis et consecrationis eidem conferendo, de sacrosanctis manibus vestris sacri imperii diadema dignemini loco et tempore favorabiliter impertiri, ut sciant et intelligant universi, quod posuerit in lucem gentium Vos dominus, et per Sanctitatis Vestrae arbitrium orbi terrae post nubilum exoptata serenitas elucescat.

Caeterum ut Beatitudo Vestra cognoscat evidentius, vota nostra omnium praesentium in praedictis omnibus et singulis concordasse, ac in petitione ejusmodi existere unanimes, et concordes, praesens electionis nostrae decretum Sanctitati Vestrae transmittimus, sigillorum nostrorum appensione ex certa nostra scientia corroboratum. Datum apud Frankenfort x. Kal. Novemb. Anno Domini M CCC XIV.

Trevirensis diploma iisdem fere verbis conceptum est. Redeamus igitur ad historiam.

Interea populus studia sua spe aut metu, amore vel odio in has aut illas partes distribuebat. Proxima Alpium armata erant pro Austriacis Colonia Agrippina et quae caeterae urbes ad occidentem vergunt Bavari sacramentum acceperant. Palatinatus Rheni communis erat illi cum Rudolpho fratre uti diximus, Atque ibi cum Moguntino frequens,


page 19, image: s019

tunc forte Oppenhemii diversabatur sollicitandis Spirenfium animis intentus; cum ingens vitae periculum adiit. Quippe Trucksessius Alziensis Frederici cliens vitam ejus nefandis insidiis petere constituit. Insolens erat facinus nec fortasse minus operosum, Imperatorem inter tot fidissimos purpuratos, civesque et milites propalam conficere: sed parricidae perire certo, vitaeque prodigo, spem et fiduciam fecerat, pronus ad Ludovicum aditus, contempto armatorum praesidio ad ejusmodi pericula incautum. Iamque prorepserat in Regiam inserens se familiarium turbae, tanquam pridem Aulae adscriptus, arcum circumferebat sub chlamyde solertissime absconditum, tela veneno illita erant, ut vel levissimum vulnus insanabile redderetur. Caeterum Heidelbergae fama sceleris in tempore erupit, et postridie praesto fuere qui indicium ad Caesarem deferrent. Ille mox Trucksessium excuti jussit comprehensum a satellitibus, protractisque e pallio telis in carcerem rapi. Quaestio deinde habita est. Crimen reus inficiari non poterat in ipso propemodum scelere deprehensus. Itaque perduellionis damnatus, carnificibus ad supplicium traditur: qui religatum ad caudam jumenti, et in locum patibuli foedissime protractum, mutilatis membris sustulere in rotam, deterriturum caeteros magnitudine exempli ne ejusmodi cogitationes in animum dimitterent. Vtrum insita animi vecordia facinus aggressus sit, an machinator doli Rudolphus Palatinus impulerit promptum ad ejusmodi flagitia, nihil certo affirmare possum. Rudolphus tamen suspicionibus aspersus est; qui implacabili in fratrem odio, in eo totus erat, ut Augustanorum et Bavarorum animos ad Fredericum perliceret.

Iam vero et Spirenses extracto in multos dies consilio ad Ludovicum inclinare coeperant. Lex foederi dicta est, ne cives arma ferre extra pomoeria: ne publice aut privatim ad annonam cogerentur: praesto esset periclitantibus auxilium. Paucos adhuc milites effecerat Bavarus, turmis succinctus, quas suarum partium Archiepiscopi ad comitia deduxerant. His copiis Spiram concessit. Si quidem exploratores retulerant Fredericum esse in procinctu. Vt autem oppidanorum benevolentiam arctiori sibi nexu astringeret, pristina civitatis privilegia confirmavit. quaedam praeterea petentibus adjecit: magno quidem principatus incommodo; cujus obsequium licentior populus quandoque excuteret sub umbra libertatis. Sed omnia experiri cogebat necessitas. Sceptrorumque licentiam astringere malebat, quam retinere vim majestatis cuicumque alteri profuturam. Et si verum volumus suprema dignitas inter continuas discordias injuriis aperta, dum pro se


page 20, image: s020

quisque publico detrimento nititur, precarium tandem in cives reliquit imperium: nemine adhuc satis sentiente tantum de fastigio detrahi, quantum populari libertati accederet.

Simul vero Austriaci propius Spiram admoverant exercitum, Bavarus pariter copias eduxit, et in coemiterio judaeorum locavit castra, ut ab oppugnatione urbis hostem excluderet in se conversum. In hac statione quietum Fredericus continenter lacessebat, optans experiri praelio, ne suorum impetus mora aut taedio frangeretur. Instabat ergo ferox pugnamque petebat, per Ludovicum stare insimulans, quo minus commissae acies de sceptro decernerent. Sed nec Bavarus facile munimentis exturbari poterat muro clausis, nec in campum elici. Postremo specie ampliandi exercitum, clam se in Bavariam recepit: re vera ut furori hostium se subduceret, cunctator ingenio, et viribus impar. Forte etiam timuit, ne multitudini deficerent alimenta, vel Bavarorum animos Rudolphus frater ab ipso averteret.

Cumque Augustam Vindelicorum perventum esset, nemine adversante in urbem recipitur. Percusso in quadriennium foedere, ea quae turbata erant facile composuit reverentia majestatis. Cives denique suos fecit privilegio excultos, ne extra pomoeria civitatis in jus traherentur, suis duntaxat magistratibus obnoxii. Inde vero armata manu Bavariam intrat. Ea regio, sicuti dictum est, communi fratrum tenebatur Sacramento. Promiscua nobilitas inter discordantes alterutrum offendere verita, quamvis in Ludovicum pronior, fidem tamen ex aequo colebat. Ergo ad Rudolphum defecerant pauci; qui fraterno adventu anxius, ut rebus interim suis consuleret ad simulationem se cogebat. Monachium intraturo obviam progreditur solemnis officii titulum odio praeferens. Nobilitas sponte, aut convenire jussa aderat frequens in equis et cultu militari, per turmas disposita; quas antecedebant praefecti, agmina ipsa sinuosis circumagentes voluminibus per campum donec viso procul Caesare juberentur subsistere. Rudolphus cum optimacum praecipuis prope sibi admotum conspicatus et ex equo descendens, frigidius praeter exspectationem excipitur. Satis enim constabat vultum dissentire ab animo ad fictam benevolentiam compulso. Rixae tamen in occasionem dilatae sunt: forte ne intempestivis jurgiis turbaretur optimatum hilaritas; qui se multi sinceris affectibus simul in gratulationem effuderant. Hos Ludovicus benignius intuens, vultum brevi a fratre avertit. Sed ut pervicacissima sunt odia, quae sanguine proximos exercent, eo Monachii insestius erumpere, quo diutius mutua dissimulatione vires collegerant. Ergo tantum non animis, sed et verbis


page 21, image: s021

atrocissime dissidebant, Ludovico potissimum insimulante infestum fratris animum, nulla rixa a se lacessitum, contracta cum Austriacis foedera, sollicitatos ad defectionem Augustanos et Bavaros, insidiarum suspiciones, et quidquid praeterea dolor, indignatio, ira suggesserat. Rudolphus animo aeger, cum uxore se turbate proripuit in Wolfarthusianam arcem, quae erat in potestate illius. Quippe conscientiae stimulis pulsatus parum se tutum Monachii credebat, civium studiis in fratrem propensis. Adhuc jurgandi materiam prudenti absentia quaerebat effugere mutuo conspectu acrius accensam; ne quid Caesar atrocius moliretur, cujus iram suspectare coeperat. Facile inde poterat excuti; sed non sustinuit Ludovicus violare quiescentem. Deterrebat eum bonitas animi, ne in caeteros mansuetissimus pietatem laederet, sinceram poenitentiam ab infesto exspectans. Et mox Conrardus Frisingensis Episcopus Rudolpho studens mentionem foederis injicere coepit, multorum Optimatum industria adjutus. Qui nunc huc, nunc illuc delati pacem tandem his legibus fecere: ut arma sociarent in Austriacos: eosdem amicos inimicosque haberent; in prosperis in adversis consilia jungerent. Haec in tabulas relata utrimque sacramento sancita sunt.

Ludovico hac parte curarum ut rebatur liberato, plerisque gravis et amarus in pace videbatur exercitus. Nec deerant qui suaderent dimittendum esse. alienari civium mentes ajebant, queri omnes de onere, armatos et externos aegris oculis domi aspicere. Nobilium denique odia contrahi, quod suam patriaeque salutem peregrinis crederet, damnata aut suspecta popularium fide, manus et arma offerentium. Quid eum tantopere urgeret, ut tanto populi incommodo retineretus miles sub signis? An Fredericum extimesceret procul furentem? Neque illum habere alas, neque inde moveri posse ut fama bellum non praeveniat. Spatiumque interim fore quo se provinciales ad signa reciperent, qui nihil virtute nihil alacritate concederent peregrinis, disciplina certe et modestia praestarent, et quod praecipuum est amore in principem. Alii vero e contra contendebant, retinendas esse copias ad omnem tempestatem, ut in parato sit quod irruentibus confestim objiciant. Hostem haut adeo procul submotum, ut de repente non possit torpentes obruere. Serum provincialium auxilium et incertum. Neminem saepius quam promissis decipi. Quantulum illud esset quod cives quererentur? hospitia videlicet et pauca necessaria, ac pro levibus habenda si conferantur cum detrimento quod superveniens furor hostilis daturus est. Repeteret memoria praeteritas calamitates quibus haut adeo nuper Austriaci saevierint, Captivitates urbium, depopulationes


page 22, image: s022

et incendia agrorum modica jactura bene redimi. In hoc dussidentium certamine Ludovicus sententiae eorum accessit, qui postulabant missionem. utique postquam nobilium stirpes, non jam viritim sed consensu, ad omne se obsequium obstringerent; renovato in Austriacos odio, a quibus Rudolphum credebant aversum. Sed stolidum fuisse consilium eventus docuit.

Quippe Fredericus ad Spirensis oppidi moenia jacens exustisque suburbiis insociabilis civibus, ea quae in Bavaria gesta erant confestim accepit. Ratusque advenisse tempus quo imparatum aemulum posset opprimere, Leopoldum fratrem proficisci jubet cum equitatu. Certus enim erat Rudolphum Palatinum necessitatis ingenio ad foedera compulsum sub dissimulato odio hostilem animum ad ultionem servare. Eoque ad se deficiente sperabat Bavaros aegre ad officium coituros. At Leopoldus, quo improvisus gravior accederet, retro in Alsatiam abire simulat. Flexo deinde itinere quanto maxima potest celeritate in Bavariam festinat. Iamque haut procul aberat Lyco amne; cum trepidi undique nuncii adventum hostium in aulam deferunt. Vix fides habebatur graves armis tantum potuisse metiri spatium, ut nemo eorum qui ad observanda Frederici consilia in Palatinatu substiterant, progrediens agmen celeritate praeverteret. At sive illi negligenter cessaverint, sive hostium artibus elusi; jam foedari viros caedibus, fumare tecta, et certiora omnia aliunde referebantur. Ergo non mediocris timor animos incesserat. Ludovicus consilii inops et eximie pavidus damnabat sero stultitiam suam, quod in medio belli ardore ac strepitu, cum hostis staret pro foribus, tantam permisisset provocatae fortunae in caput suum licentiam. Dimisit tamen protenus qui Rudolphum fratrem admonerent foederis, provincialesque citarent ad vexilla. Post haec Friburgum processit, quo populares turmas convenire jusserat obviam iturus hosti, quem Lycum flumen transisse acceperat. Caeterum Augustani de salute Caesaris solliciti, confestim illuc dirigunt suorum praecipuos, hortaturos eum, ne tam vilis urbis moenibus majestatem concrederet. Patere in proximo Augustam, ubi non modo tutus opperiretur exercitum, sed etiam propius hostem prospicere posset, quod potissimum res exigerent. Collaudata civium benevolentia protenus Augustam pergit, imagine periculi praecipitante consilium. Intempesta nox erat, caelique obscuritas horrenda caligine terras condiderat. At collucentes faces de industria ex urbe allatas praeferebant selecti ex populo. Magistratus ante portas manebant venientem, verbisque convenientibus exceptum ad praeparatum deducebant hospitium.


page 23, image: s023

Multitudo vix a lictoribus arceri poterat, pronis in eum animis, paratisque omnia pro fide experiri.

Ex alia parte Bavari correptis armis alacriter ad signa confluebant. Optimos quosque excitabat pudor, ne fidem datam violasse flagitio ac perniciem Principi quaesisse crederentur. Caeteris stimulos timor addebat. Quippe igne ferroque vastari cuncta, Lantspergam denique vi captam subsedisse in cineres celerrima fama per provinciam diffuderat. Itaque si perfidia aut ignavia cessarent, fortunarum summae metuebant in agris vicisque expositae ad praedam. Rudolphus Palatinus neque poterat impedire ruentes, neque palam audebat intercedere, in tanto omnium consensu invidiam veritus. Sed inter clandestina perfidiae consilia, animo ad Austriacos deficiens, Vogburgi exspectabat fortunam, apertissimus fratri hostis si quid illi adversi accideret.

Caeterum Austriaci Bavarorum apparatu exterriti retrocedebant in Sueviam, jam fugere contenti, qui totam Bavariam populaturi, nihil praeter spolia et rapinas avara cogitatione praesumpserant. At vero Ludovicus perductis ad se provincialium copiis Leopoldum occupare festinat viribus instructior paratusque decernere. Haut procul Puchlavia fugientem assequitur, inter Lyci Vindonisque confluvium. Iter qua hostes ferebantur prope invium erat. Nam quoties omnes violentius exaestuant circumjectos tegunt campos paludibus similes, atque omnia viarum confundunt vestigia. Et tunc forte tumentia flumina extra ripas se altius extulerant. Errabant igitur ignoti transitum quaerentes qua eniterentur. Iamque equos alvo tenus aqua suppresserat, cum juberentur subsistere. Nam nec progredi audebant ne occulta voragine absorberentur, nec etiam regredi Bavarorum metu a tergo obstautium. Haut dubie compelli poterant ad deditionem. Sed Bavaris promiscue constantia plerisque denique fides deerat. Itaque ex omni parte oriebatur murmurantium fremitus, quod in hisce angustiis retinerentur. Hostes finibus pulsos domum concedere. Exitum illis abrumpi non posse, nisi ut in iisdem paludibus tota sibi nocte perstandum sit. Id vero quantopere expediret, equos quisque suos consuleret, tot dierum lassitudine confectos. Aperirent viam fugientibus ne ex necessitate facerent virtutem desperatione incensi. Satis enim poenarum dedissesuccessu expertos quam non inulte Bavari contemnerentur. Iamque et proceres apud Ludovicum instabant ut in clementiora se reciperet. Qui consensu suorum victus, versis signis Schillingsfurtum adoritur. Arcx erat in edito monte natura loci operibusque munitissima. Ante eum diem habebatur inexpugnabilis. Sed ad tolerandas obsidionis


page 24, image: s024

moras omnia intus improvisa erant. Arcis Dominus Kraffto Hohenloius sequebatur Austriacos: quorum gratiam memorabili olim flagitio emerat. Intempesta enim nocte faces subjecerat Ludovici hospitio, in spem adductus dormientem flammis confici posse. Sed intra periculum metumque facinus stetit. Nihilominus tamen Bavarus ulcisci constituit. Deditam enim arcem cum subjecto oppido jussit incendi. Deinde cum abesse procul Leopoldum referretur iter in Bavariam habuit, pervicacioris in fratrem irae, cujus explendae occasio evenerat.

Advocato enim consilio quaerebat quid de illo faciendum esset, qui tam proterve foederibus illuderet. Ex quibus primus sententiam rogatus in hunc fere modum disseruit. Nisi bonitatem tuam timuissem offendere, jamdiu privatim suasissem, quod ipse apud te constituere debueras. Quid enim dubitas ferrum exerere? An necdum credis hostem esse tot scelesti animi indiciis obrutum? An vero exspectas donec ille te jubeat mucronem educere, vel per insidias captum, gladio aut carcere conficiat? Vtcumque sane priorem amentiam excusare possit, et proterviae suae obtendere studium partium ex comitiorum aestu collectum: purgare tamen non potest, quod post reconciliationis gratiam, rupta fide, calcato sacramento nec tua, nec patriae salute motus, ex legibus foederis adesse contempserit. Haec manifesta sunt proditionis argumenta, quae vel tacentem arguunt, Austriacorum moliminum auctorem aut participem, at certe fuisse conscium. Nam si deposito Frederici studio bona fide pacem coleret, nonne bacchantibus hostibus in provincia protenus accursurus fuerat ad restinguendum commune incendium? Quid eum domi tantopere continuit? Quid in omnium trepidatione usque adeo securum fecit? Solus ille non extimuit impendentem procellam quasi ad se nihil pertinentem, cui tamen ex legibus foederis obviare debuerat? Subest nimirum tantae securitati conscientia sceleris, qua sollicitavit Austriacos in Bavariam odio tui. Si dignitatem tuam adversa fortuna exposuisset injuriis, vidissemus illum palam ad hostem deficere, sollicitare in te provincialium fidem, ducem se praebere inimicorum causae. Fortuna tua non est in tuto, quamdiu visceribus provinciae securus incubat. Quid autem illi cum Bavaria? cur ibi moras trahit ac domicilium? Sint reditus utrique communes, sint indivisa dominia, ad te solum tamen administratio pertinet. Vt iterum quaerere libeat quid agat in Bavaria? nisi ut propius exploret consilia tua delaturus ad hostes, vel sane occasionem exspectet, qua suos ulciscatur dolores, et quidquid irarum in caput tuum concepit, sub umbra concordiae ociosus exerceat, Praeoccupa igitur consilia quibus in


page 25, image: s025

jugulum tuum intentus vigilat. Oppidis et arcibus excute. Tempus est, festinandum est, dum praedam habemus in manibus. Ille tibi semper insidiari poterit, tu illum semper non poteris opprimere. Exercitum habes quocumque duxeris paratum sequi. Quid ergo cessas? An times Superos offendere flagitio? an violare jus sanguinis? an famae innocentiam laedere? Prior ille peccavit in foedera, hoftilem animum prior induit, patientiam tuam in iram concitavit. Ne puta te fratrem persequi, sed justum hostem. Profecto si tam facilem invenisset populum, quam ipse pronus ad perfidiam fuerat, jamdiu te caeso vel pulso Bavariae incumberet. Iure illi facies, quod ipse tibi facturus fuerat: immo quod adhuc facturus est quamprimum redierit rebellandi securitas. Intelligat tandem fraternam concordiam, non satis prospere nuper lacessitam, nunc in suum quoque abrupisse exitium. Non te ad crudelitatem instigo, non ad tyrannidem instruo. Clementiam in caeteros exerce qui venia mutari possunt. At ille omnem misericordiam consumpsit toties rebellis ac pervicax. Frustra ab eo fidem exspectes qui Numina sustinuit violare perjurio. His dictis certatim omnes ut in hostem decernunt. Nec deerant militum animi, pariter in suspicionem lapsi, illius consilio et proditione accitos in Bavariam Austriacos, Landspergam captam atque incensam. In summa quidquid detrimenti hostis intulerat, omnis culpa in illum congerebatur, unaque vox erat, tollendum e medio publicum hostem.

Rudolphus interim Voghburgi anxius et ad omnes rumores pavens, cum suis potissimum agitabat, utrum manere praestaret an fugere. Erant qui simulandam esse securitatem ajebant, semel experto quam fraus illa feliciter cessisset. Nullius adhuc criminis quam contumaciae suspectum esse. Nec illud tancum delictum, ut apud clementes aures non possit deprecari per legatos, quos in speciem mitterent gratulaturos illi de victoria. Et si quid Ludovicus statuisset atrocius, milites tamen non permissuros utriusque Sacramento pariter obstrictos. Sed quo potissimum se proriperet? Nil In provincia sacis provisum, nihil tutum adversus victorem, a tergo secuturum, quocumque ipse posset fugere. Exeundum esse in exilium, donec benignior fortuna Austriacos respiceret. Incertum quidem esse quid de fortuna partium fata statuerint: certum tamen esse medio tempore bonis exutum, et alieno aerario gravem nihil praeter contemptum et fastidium relaturum. Aliis vero festinandum videbatur. Stultissimos esse principes, qui caput suum inimicis crederent. De Ludovici ira ne dubitaret, quem toties laeserit. Neque illum adeo stolidum ut non intelligat, quid contumaci


page 26, image: s026

tua absentia volueris, neque ita ad clementiam pronum ut securitatem suam non praeferat. Atque ut ipse maxime flecti possit non defuturos tamen qui mitem animum ad vindictam exstimulent. Videret ergo ne praeter spem captivitate aut exitu lueret amentiam suam. Compositis in Suevia rebus ad futuros armatos, qui fractis vel apertis portis captivos conjicient in custodiam. Militum fidem mobilem esse. Animum cum principe mutare, eoque deficere quo victoria inclinat. Neminem recusaturum sequi quo imperatorem ire viderit. Multa fugienti patere exilia. Ferret aliquantisper fortunae injuriam, servaretque se mitioribus fatis. Nam ut maxime incertum esset, quem rerum exitum fortuna datura sit: lassos tamen principes plerumque jurgia foederibus componere. Rerum vices inconstantes esse. Eundem vultum fortunam non servare. Saepe accidere quod minime speraveris. Quid si corpus periculis offerens caedatur in acie, aut quiescentem domi fata occupaverint? Quid si tempore mitigetur, quem recens dolor aut sceptri cupiditas nunc acrius exasperat? Ad ultimum quidvis potius tolerandum quam sua perire stultitia. Non displicere tamen mitti legatos qui gratulationis praetextu, in fraterna se consilia insinuent. Haec quidem ita disserebantur, quasi omnia adhuc essent in integro. Sed mox turbavit eos nunciata praeter spem Schillingfurti deditio. Comperto igitur Ludovici adventu, omnes in fugam desinebant. Palatinus se Wolfartshusium recepit. Familiares quibus se corrumpendum dederat, et ipsi perculsi in suas arces dilabebantur, quasi poenitentia ducti, causam suam a conclamato disjungerent. At vero Ludovicus Vogdburgo in potestatem redacto, non modo arces eorum incendi jussit, sed et ipsos in vincula conjici, servandos ad supplicium aut veniam, prout res et tempus ac cujusque merita exigerent. Palatinus Wolfratshusii obsidionem tolerare decreverat, Austriacorum aut inferioris Bavariae principum misericordiam et subsidium exspectans. Sed cum nihil inde spei mitteretur, Ludovico imminente capescit fugam. Anglia an Austria exulem receperit inter dissentientes anceps conjectura est. Sagaciores tamen in Austriam projiciunt, quo uxorem liberosque fuga detulerat. Sed parum refert quo devenerit: haut multo post contabuisse constat praesentis fortunae aegritudine confectum. Hanc profecto tempestatem in caput ipse suum exciverat proterva invidia fraternae felicitatis. Pudebat enim genu ponere, et in edito stantem suspicere modestius, quem praerogativa aetatis antecedere debuerat. Et hinc quamdiu vixit fratri discors post fortunam ejusinexpiabile odium mente conceperat, certus se vel illum perdere.


page 27, image: s027

At vero Ludovicus Wolfratshusio per deditionem recepto, cum nihil amplius hostile aut suspectum occurreret, dimisso exercitu Monachium profectus ingenti civium plausa excipitur. Tantae benevolentiae gratiam relaturus, simul ut honesto aliquo beneficio studia populi in se intenderet, salutaribus legibus urbem instruxit, tributa et vedigalia imminuit. Petentibus incolis fidem dedit se non coiturum cum fratre in foedera, nisi ut iisdem ipsi legibus adscriberentur. Praetores vero edicto admonuit, ut aequato inter potentes humilioresque jure, et absque litium sufflamine rixantium controversias dirimerent. Iudaeos denique magistratibus subesse jussos in leges compegit. Quippe ea tempestate teterrima gens et ad exugendum Christianorum sanguinem nata, enormi licentia grassabatur in populum, sub umbra libertatis, quam a prioribus Caesaribus nimiam emerat. Sed ad ornatum civitatis non pauca instituit. Fori potissimum angustias, submotis publicis aedificiis elegantissime laxavit. Quasi videlicet ex tunc praesagiret animo, futuram aliquando hanc sedem in qua posteri Regiam figerent loci pulchritudine capti. His atque ejusmodi curis virtutis suae famam proferebat, et ad futurarum tempestatum atrocitatem, obstinatum populi favorem in sui reverentiam astrinxerat: cum interea Austriaci graviori motu in Helvetia implicarentur, cujus originem causasque breviter expediam.

Helvetii fere imperio subditi ea tempestate, ac caetera liberi a vicariis regebantur, quos Caesar jurisdicendi causa praeponere consueverat. Obscurum et agreste hominum genus ac maxime sordidum severam illam et antiqui moris retinebat Germaniam. Ingenia inter steriles Alpes scopulosque abstrusa cum asperitate loci consenserant; ne tamen in ferociam crescerent aut Magistratibus suis intractabilia redderentur, praetorum solertia et supercilium infra libertatem depresserat. Hinc rustica humilisque indoles, et si modestius haberetur nihil ausura, ad omne se dimittebat obsequium. Caeterum vicarii cum reliqua nobilitate Austriacis annexi, ultro bonorum patientiam saeviebant. Inter omnes tamen eminebat Landebergii furor Subsilvanis praepositi, qui raptis alienis bobus, deslenti coram agricolae contumeliose respondit, si non haberet quo deinceps terram subigere posset cervices ipse suas aratro subjiceret. Lacessitus tum saevo et inhumano dicto miser populus adhuc quidem tenuit iram, donec honestae matronae stuprum Landebergius inferret, tunc vero tot importunitatibus accedente libidine, patientia in furorem versa est. Et quidem maritus dedecoris impatiens vesanum adulterum tanquam pudicitiae victimam securi mactavit. Sed causa caedis totis vicis strenue diffusa, ipsa caede atrocior visa est, omniumque


page 28, image: s028

animos ad ejusdem flagitia simplices terribili quodam horrore perstrinxit. Exaudiebantur ex omni parte indignantium fremitus in territa plebe; perventum esse ad extrema. Quantum enim abesset, ut virgines conjugesque promiscue abstraherentur ad praefectorum libidinem? Saevirent in bona impotentes domini; pellerent domibus, exturbarent agris; cottidianas operas exigerent a suis, ut vocant mancipiis; abductis armentis liberos homines ad aratrum mitterent; nihil in summa relinquerent quod suum quisque possit dicere: dum salva tamen pudicitia maneat. Quid enim posthac eventurum, nisi ut per maritorum damnationes et funera liberum aditum libidini aperiant? Haec et talia inter se mussantibus, nihil praeter seditionis auctores deerant, singulis adhuc non audentibus invidiae se offerre parendi consuetudine in metum adulta. At vero quibus altior sensus inerat inter se cousultabant de malorum remediis. Pensatisque omnibus, praefectos per insidias occupare suscipiunt. Tres deinde populos Suitios, Vranienses et Subsilvanos cum tumultu proclamare ad libertatem, ac in reliquam nobilitatem impetu ferri: Et sic ad Ludovicum Bavarum deficere: In haec facinora tacito sacramento inter se obstringuntur. Tres tantum an plures consilium inierint asseverare nequeo. Paucos fuisse in annalibus traditur, promptissimosque omnium Wilhelmum Tellium et Staufaclerum. Caeterorum nomina vetustas obscuravit.

Haut multo post conjurationis opinio in vulgus manare coepit. Iamque etiam ad Gislerum Vraniae Suitiaeque praefectum rumor irrepserat, cum per conscios in originem acerrima quaestione vestigare instituit. At solis rumoribus innixus ad auctores pervenire non poterat. Igitur ad alia mentem adjecit; haut falsa esse suspectans quod tanto consensu fama differret, etsi verum probari non posset. Itaque pileum suum Altofi suspendit e pertica, eodemque honore quo ipsum colerent, venerari a praetereuntibus jussit: ratus conjurationis auctores sordidissimae reverentiae ludibrium aversuros. Et forte Tellius arrogantis imperii insolentiam despicere sustinuit, vir ad servitutem ferox, et certe dignus, a quo Helvetica libertas inciperet. Ergo in eculeum trahitur tanquam conjurationis particeps. Nullis tamen minis aut cruciatibus vinci potuit ad prodendum tam grande secretum, multa asseveratione et constantia, quantum poterat suspiciones a se amoliens. Praefectus frustra omnia tormentis expertus tandem filium ejus natu minimum ad se adduci imperat, positoque pomo in vertice infantis, jubet patrem eminus stare intensoque arcu malum configere; nempe ut formidoloso artis experimento, in qua alioqui habebatur eximius, misericordia


page 29, image: s029

filii confessionem exprimeret. At Tellius tam crudele imperium frustra deprecatus ita forte destinavit ut jaculum, illaeso filio pomum discuteret. Interrogatus deinde a praefecto multum admirante, Cur duas apparasset sagittas? Vt si una, inquit, peccasset in puero, altera pectus tuum certiore ictu transfigerem. Tetigit haut dubie praefectum libera vox; ferociamque viri magis ac magis suspectans, vinciri eum protenus iubet, et in Cussinaciam arcem trans lacum deferri. Commodum in itinere suborta tempestas, ita undas attollere coepit, ut periculum esset ne vel ratis absorberetur a fluctibus, vel soluta compage invehentes se aquas reciperet. Nihil opis in nautis videbatur, qui tumultuantibus ventis impares nec satis periti ad tempestates jubebant ademptis Tellium vinculis succedere clavo, satellitesque ad custodiam ejus deputatos remis incumbere, ut majori nisu everberati fluctus proximis cautitibus applicarent navigium. Ad quem cum perventum esset, confestim Tellius exiliit in scopulum, impulsamque pedibus ratem tempestati restituit. Dum vectores interim cum procella luctantur, spatium illi fuit quo se in tutum reciperet. Sic mirabili fatorum industria exitio ereptus, Gisleri caedem ex insidiis maturat, in quam Staufaclerus in omnem occasionem invigilans se quoque accinxerat. Nulla tunc conjuratis spes reliqua nisi in armis erat. Igitur inito inter se propere consilio Suiticam primum multitudinem in iram concitant, instigando singulos ad repetendam libertatem tyrannorum caede propemodum assertam. Deinde ubi plures arrectos vident, advocata concione Tellius in hunc modum verba fecit: Bono animo estote cives, si viri esse vultis, pro foribus stat parta libertas. Ego modo hac manu Gislerum confeci: non ut dolores meos vindicarem aut privatis litarem injuriis: sed ut liberos vos incolumesque praestarem, et jam prope praestiti. Diu est quod haec consilia habui in animo. In eam rem Staufaclero aliisque pientissimis civium occultum nuper foedus contraxi. Haut aliam ob causam protractus sum ad tormenta in capite filii calamitosae artis experimentum feci. Lictorum compedes sustinui tradendus supplicio. sed per tot pericula divina misericordia servatus beneficio tempestatis fidem tandem absolvi meam. Quis enim tam inconditam superbiam, tot importunitates et scelera diutius ferret quam necesse sit? Imperatum est nobis non ut hominibus. Infra mancipia projecti, instar pecudum habiti sumus. An soli ex tota Germania digni videmur, quos tam proterve calcare debeant superbissimi domini? quibus nihil possidere liceat. nisi quod avaritia fastidiat? Apud quos ne pudicitia quidem sancta esset? Caeteras urbes imperiales aspicite quam clementi regantur imperio.


page 30, image: s030

AEque liberi ac illae sumus. Eodem more antequam sub jugum mitteremur, viximus. Quid igitur fecimus nullius criminis conscii nobis? Quo merito fraudati sumus communi jure? Opinor nullo alio quam quod ad omnem servitutem patientia nos assuefecerit. Abominati modo estis Gisleri impotentiam: execrati crudelitatem atque libidinem Landebergii: ingemuistis ad ejus vocem, qua liberos homines jumentorum loco ad aratrum misit, et adhuc patiemini ejusmodi belluas vestris insultare cervicibus? An putatis illos tyrannorum ultimos? an scelera cum ipsis extincta? Hoc olim speraverunt parentes amissis praefectis. Idem nuper speravimus quoque; cum tamen antecessorum nequitiam semper deteriores exceperint. succedent mox et alii Gisleris et Landebergiis furiosiores. Quid ergo cessamus tot malorum fontes obstruere? Non jam deliberandum est quies an bellum placeat. Nec amplius velle nec nolle possumus. Eo perventum est unde regredi non licet. Aut bellandum aut moriendum est. Totidem rei estis quot cives quibus aliquid possit auferri. Mox aderunt cum armis expetituri a torpentibus poenas tanquam noxiis aut contaminatis et hercule suspectis omnibus. Ego sane corpus meum lubens pro vobis tormentis offerrem. Sed avara illa improbitas ad ultionem Gisleri non veniet, ad praedam veniet: exertura gladios in corpora vestra, quo liberius hasta in bona saeviat. Permittemus igitur nos jugulari pecorum modo, cum arma habeamus, quibus aut vincere liceat, aut certe honeste occumbere? Ducem me sequimini in publicam causam. Deficiamus ad Ludovicum Bavarum. Eliminemus extra territoria nostra totam illam nobilium turbam Austriacis obstrictam. Quid enim nobis cum Austriacis hactenus imminentibus nostrae libertati; sub quorum denique fiducia impotentes isti domini tam licenter peccaverunt? Fidem suam secutos Bavarus non deseret, solidam libetatem daturus supplicibus aut conditiones libertati proximas. Absolvet nos justissima causa. Aderunt Numina in meliorem partem. Pia sunt arma, quibus nulla spes nisi in armis relicta est. Finitimi denique ubi nos defecisse viderint, accedent in partes, pari odio in tyrannos accensi. Credite mihi initium tantum seditionis exspectant quam adhuc nemo aliquis audet incipere. Haec et ejusmodi feroci et minaci vultu vociferante, inclamabat multitudo sua sponte jam mota, non defuturos se libertati. Missi deinde qui Vranienses et Subsilvanos concitarent ad tumultum, prona ibi quoque omnia ad seditionem inveniunt. Iam tres pagi uno consilio ad Bavarum defecerant: cum protenus armata manu totis effusi campis nobilitatem omnem finibus exturbant arcesque eorum diruunt. Hoc libertatis initium,


page 31, image: s031

hoc potestatis rudimentum erat. Post haec missis litteris Ludovicum Bavarum vehementer orabant, ut in fidem tutelamque susciperet, ab Austriacis ad eum transituros. Etsi Bavarus ignobilissimae gentis aggregatione parum sibi virium accessisse crederet: ratus tamen non inutile auxilium ad avertendum a se bellum, paucis collaudatos certiores fecit, in clientelam se accipere, et qua posset auxilio accessurum.

Finitima interim nobilitas exulum precibus fletuque commota rebellionis pervicaciam communibus viribus domare constituit. ne si impunitum esset exemplum et ipsi deinceps leviorem suorum reverentiam experirentur. Sed tanta vanitas inflaverat animos, ut quasi jam debellatum esset nihil praeter caedes et supplicia et carceres in poculis loquerentur. Nescii sane rem sibi esse cum desperatis, et quid et quantum necessitas possit ad fortitudinem coacta. Commisso igitur praelio in fugam acti, mittunt ad Fredericum nunciaturos quo in statu res essent. Vereri se denique ne latius in proximos serperet defectio: omnisque tandem Helvetia dulcedine libertatis reverentiam ejus excuteret. Fredericus tum forte cum Leopoldo fratre intentus erat, ad subigendos eos qui in Suevia aversabantur imperium. His ad se delatis, etsi videret magno sibi ad ea quae parabat fore impedimento, non spernendum tamen periculum ratus Leopoldo ultionem mandavit. Gens inter montes sita pluribus sed difficilibus patebat aditibus. Consultanti igitur Leopoldo quo transitu commodissime bellum ascenderet Alpes, Cuno prudenti et jucunda amentia oblectare audientem solitus forte a tergo astans, mirari se dixit omnibus de ingressu sollicitis, neminem cogitare de reditu, cum tamen constet in discrimine ancipitis Martis sitam esse in manibus victoriam salutem vero in pedibus consistere. Et certe verum monuerat. At Leopoldus fiducia virium, purpuratorumque adulatione tumens, vilitatem gentis in contemptum vertebat. Via qua traducebatur exercitus paucos admodum capiebat armatos. Pars inter horridos asperosque montes in declivia subsederat, pars attollebatur in rupes. Occurrebat deinde semita, in cujus uno latere abscissa abruptaque cautium fastigia surgebant in cuneos, ab altero Egrisius lacus sub altioribus ripis se paullum depresserat. In hujus extremitate Suitii adventum hostium opperiri decreverant, dispositis qui laterent ad insidias, quique in rupibus consisterent. Quippe de Austriacorum apparatu admoniti, magna cura ad propulsandum bellum se instruxerant, nemine domi relicto qui per aetatem arma ferre posset. Totum agmen peditum erat, sed desperatione veniae efferatum. E contra quo plus roboris


page 32, image: s032

Leopoldo in equitibus per fiduciam negligentia creverat. Nihil consilio vel ratione agere. Iter instituere tanta securitate, ut non praemitteret scrutaturos cautes, ne quis denique prohiberet ingredientes, aut ex insidiis incautos opprimeret. Hoc modo primum agmen pervenit ad hostem, confertas objicientem hastas et secures, ne equites praeire jussi penetrare possent. Tunc ex montium jugis magna vis telorum ingerebatur in subeuntes. Saxa denique ingentis magnitudinis propulsa, equos juxta hominesque sternebant. Deinde qui in insidiis haeserant, post extremum agmen ostentant sese. Turbari ergo coepit tota acies. Nam nec regredi amplius nec progredi poterant. A tergo, a fronte instabant hostes, pecorumque ritu ante se agebant pavore concussos. Equitum alii praecipitabantur in lacum, alii per surgentia mortuorum cadavera nitentes aut superne vi telorum, aut a sequentibus ferro conficiebantur. Caeteri vero huc illuc diffluebant, qua cuique per occultos deviosque saltus iter patebat. Cecidere Austriacorum equites mille et quiugenti propemodum omnes stirpe illustres. Inter eos quatuor Tockenburgios, annales referunt. Leopoldum cum paucis optimatum peritus locorum per colles abduxit. Victores exinde sine controversia liberi suo quasi auspicio regi coepere, ictumque inter eos sanctius duraturumque foedus, quod Ludovicus Bavarus postea salvo jure imperii ratum habuit. Hinc Suitii dicti promiscue omnes: quia contractum foedus inde coeperat. Conclamatis in Helvetia rebus Fredericus interim nihil meliore successu bellum in Suevia extraxerat; Esselinganis et Hailbrunnensibus maxime infensus; quos constanti favore Ludovici imbutos diu multumque concusserat terrore et minis. Quippe ad tentanda moenia non satis illi virium supererat, copiarum parte a Leopoldo abducta. Ad ultimum pervicacia eorum victus exercitum in hiberna reduxit, urbanis vitibus exscindi jussis.

Habendis delectibus hyems consumpta est, quos ex omni parte cogebat Fredericus Helveticae cladis pudore et magnitudine perculsus. Nec minori apparatu strepebat Bavaria. Quippe Esselingani ad Ludovicum miserant oraturos auxilium; utique certi appetente vere bellum rursus ad se transiturum. Nec aberrarunt a conjectura. Fredericus enim ad maturandum urbis excidium properans, in suburbiis castra locavit, aversurus Neccarum amnem ab oppido, qua muros subire statuerat. Sed eos qui pro opere stabant magna vi telorum tormentorumque obruebant oppidani, subinde etiam eruptione facta in fugam conjiciebant. Dejectus ab hac spe Fredericus copias in editiora traduxit, applicatis scalis evasurus in moenia. Cives propemodum ad ultima


page 33, image: s033

compulsi rursus mittunt ad Bavarum, significaturos diutius resisti non posse: praestituebantque spacium intra quod, nisi accederet, minabantur se dedituros urbem. Itaque Bavarus acceptis Bohaemi Trevirensisque copiis, festinatis itineribus Esselingam perveniens ad Neccarum amnem fixit tentoria, in cujus ulteriorem ripam Austriaci se ex montibus comperto ejus adventu receperant. Alveus fluminis non admodum in latitudinem diffusus pluribus locis aperiebat vada, maxime equitibus, qui ad margines utrimque in statione positi invicem se missilibus lacessebant. Quoties vero adaquandis jumentis altius in undas veherentur statim occurrebant ex hostibus qui singulari certamine exciperent procedentes et summo rerum discrimini praeluderent. Haec velitatio variis successibus adulta utrumque tandem exercitum traxit in praelium. Nam qui hinc inde stabant in ripa, cum identidem submitterent auxilia laborantibus suis, ad ultimum turbarunt tota castra clamore et tumultu, crederesque datum praelii signum. Itaque omnes insiliebant in equos subditisque calcaribus incondito ordine ad ripas ferebantur. Nemo audiebat monentes praefectos, ut convenirent ad vexilla et in suum quisque manipulum se reciperet. Ipsi denique imperatores auctoritatem amiserant, qui huc illuc praevalentibus vecti equis pari sollicitudine tangebantur, ne pulsis suis ex flumine hostilem exercitum intra castra reciperent. Tumultus erat non praelium. Vtramque ripam complebant armati. Equites in amne commissi cohaerentibus dimicabant agminibus propemodum immobiles. Nec enim referre pedem nec promovere poterant cum a fronte hostes a tergo sui obstarent conferti. Nihil aliud relictum erat, quam vel honeste cadere, vel strenue persistere donec hostem pellerent vestigio. arma armis pulsabant, cum vano ictu cataphracti peterentur mucrones in jumenta dirigebant. Caeterum angustia loci universas vires non patiebatur congredi. Plures ergo spectabant praelium; qui praefectorum jussu in ordinem coacti, monebantur circuire flumen, et in adversam ripam transitum facere, vel quacumque idem hostes molirentur, arma sua objicere transeuntibus. Tum pluribus locis oriebatur pugna. Iamque multum sanguinis absumptum erat, cum nox intercessit furentibus, et incerta victoria diremit pugnam. Plures vulnerati sunt quam caesi, majorque equorum strages fuit. Nam mille quingenti occisi traduntur. Militum numerum annales praetereunt. Desiderati sunt ex Austriacorum Optimatibus Kirchbergensis regulus, et Wernerus Hombergii comes: quorum ille interfectus, hic captus. Inter Bavaros Ludovicus Ottingensis comes virtute et gloria eminuit, bello inclytus et pace, utilissimus Ludovico, et praecipuus


page 34, image: s034

cui secreta ejus inniterentur. Stephani vero Gumpenbergii spectata moderatio est; qui suorum cuneos praegressus, cum in Henricum Sweinkeristium pari ardore praecurrentem infesta hasta inveheretur, equum ejus forte confodit. Prostratum autem aemulum, ne a succedentibus opprimeretur, hortatus est ut in suum equum ascenderet, exceptumque tergo perduxit in castra. Eundem deinde ad curanda vulnera redire domum patitur sola fide in pignus relicta. Prorsus ut appareret in publico odio privatis tantum de virtute et gloria fuisse certamen. Vix amicitiae hodie sanctius coluntur quam tunc bella. Nec alter fefellit promissa. Eodem enim cultu quo militaverat, servatori suo captivum se rursus stitit. Adeo etiam inter armatos sancta et incorrupta fides erat illo saeculo, quam nunc malitia temporis in pace proscripsit. Externarum enim gentium vitia sic afflixere Germaniam, ut suis moribus vix relinquatur.

Hoc virtutis experimento invicem capto neutri amplius mens fuit tentare fortunam. Fredericus rationem belli mutaturus Leopoldo fratri subigendam Sueviam tradere decrevit: ipse vero ut Ludovicum inde averteret armata manu in Bavariam proficisci. Sed haec consilia turbavit Columbariorum nunciata defectio.

Caeterum in turbulento illo imperii statu, haut minori discordia fervebat Ecclesia. Biennium erat, et sex amplius menses ex quo decesserat Clemens Quintus Pontifex Maximus, et adhuc dissidebant Purpuratorum suffragia successorem quaerentium. Singulos in sua consilia intentos Galli et Itali in duas factiones distraxerant. Sed Apostolica Sedes in Gallia erat, populi Romani seditionibus offensa, Imperatorum denique supercilium effugiens. Et hinc Gallus Pontificatui gravis, et propemodum incumbens, quaerebat aliquem suae gentis admovere fastigio, quem veluti captivum retineret in Gallia, memoremque majestatis sub qua creverat ad omne sibi obsequium reverentius astringeret. Itaque partim minis Purpuratos adortus, partim muneribus et promissis sollicitans quos maxime rebatur idoneos, plurium animos quo volebat facile impulit. Accedentibus studiis Philippi Comitis Pictaviensis; qui et ipse cum fratre rege consentiens, nihil intentatum relinquebat ut si qua posset iter aperiret ad concordiam. Placuit tandem compromittere in unum aliquem ex Purpuratis, qui omnium nomine Pontificem diceret. Honorque ille delatus est Iacobo Cathurco Cardinali Portuensi. Charissimus is erat Galliae regi, olim ejus Cancellarius: sed amissa uxore ad sacerdotium respiciens, eodem rege annitente, in Purpuratorum ordinem surrexerat. Itaque bellissimam


page 35, image: s035

hanc occasionem hautquaquam negligendam ratus, caeteris exspectantibus quem eo fastigio dignissimum arbitraretur, iisdem stupentibus seipsum elegit, appellatusque est Ioannes Vigesimus-secundus. Ad quem Bavarus statim direxit gratulationem et vota portantes, simul his electionis suae auctoritatem petituros. At ille ingenio vafer et callidus, benigne quidem excepit legatos ad simulationem se componens; iisdem deinde instantibus ut absolverentur, differendum esse negotium respondebat, donec succederent oratores Austriaci, ut pensatis utriusque tabulis despicere posset uter justius esset electus. His dictis demissi legati referebant domum obliqua subtilitate repulsam. Non amore in Fredericum. Quippe paullo post legatos ejus contumeliose excepit. Cum enim Conrardus Gurcensis Episcopus legatorum princeps Frederici parentes impense laudaret a pietate et reverentia Apostolicae Sedis: Credo, ait Pontifex, verum esse: scito tamen Salamonem prudentissimum regem genuisse stolidissimum filium. Deinde quod attineret ad petitionis summam, turbando negotio pares moras injicere coepit, aliturus inter Principes discordiam, ut Germanicas vires in mutuam perniciem distractas procul averteret ab Italia: atque interim ipse rebus ibi suis ociose consuleret.

Cum Austriaci in Alsatia tota mole Columbariam premerent, Bavaricarum partium principes sociaeque civitates ad Ludovicum convenerant: qui cunctantibus foederatorum auxiliis bello impar: simul etiam suarum partium discrimine anxius, adesse omnes jusserat, de summa rerum inituros consilium. Communicato igitur privatim negotio cum praecipuis, pacisque et belli momentis expensis, incoram omnium in hunc sensum locutus est. Protractum in duos annos civile bellum quam tristi sydere Germaniam percurrerit, aut fando aut patiendo didicistis. Plerique etiam in itinere experti sunt terrarum vastitatem quam armorum nostrorum furor fecit. Occurrunt enim ex omni fere parte domus et vici recenti adhuc incendio fumantes, municipia et oppida caedibus ac rapinis exhausta, et tantum non totae desolatae provinciae. Squallent strati cadaveribus campi, flumina nobilium sanguine rubicunda fluunt, et adhuc tot calamitatibus nihil profectum video ad rerum summam. Quis tandem futurus sit exitus, suspensis adhuc consiliis fortuna deliberat. Hoc unum affirmare possum, nec me affectasse imperium nec civilis belli initium dedisse. Nunquam nisi lacessitus arma cepi, nunquam prior copias in campum eduxi. Austriaci semper in acie stetere priusquam ego vexilla erigerem. Imperium autem ultro oblatum terrore mortis suscipere coactus sum. Ac ni putassem nefas esse Fredericum


page 36, image: s036

pati comitiis illudere, et privatis auspiciis insultare fastigio: nisi etiam credidissem, constantiam meam cum salute publica esse conjunctam, eodem certe animo quo tam grande onus suscepi, jampridem abjecissem a capite. Et ideo vos potissimum convenire jussi ut sinceris judiciis consuleremus in medium, quid optimum factu sit, utrum jurgia nostra persequi gladio, an pace dirimere. Alterutrum vobis hodie statuendum est. Nolite pro me esse solliciti, securos vos esse jubeo. Si bellum conditionibus finire placet, per me non stabit etiamsi descendere oporteat de solio. Nihil enim mitius ab Austriacis exspecto, qui nunquam quiescent, donec me recepero ad statum quem ante fortunam habui, vel ruina ipsorum consequar, quod quaerunt ex mea. Tanti purpuram non facio, quae tot curarum mihi causa, tot innocentium civium cruore emenda est. Satis splendoris a majoribus accepi, satisque gloriae relinquam posteris, si absque omni exemplo tantum detulero reipublicae, ut in gratiam tranquillitatis, diadema, quod retinere poteram, sponte abjiciam, futurus successoribus documento, ne tam grande pretium ambitioni impendant. Si vero existimatis instandum bello, ego quoque reipublicae non deero. Pacem et arma ferre possum. Sed administranda sunt a vobis subsidia, quae privatae opes ultra non tolerant. Parem hostibus exercitum nec comparare possum in Bavaria, nec si maxime inveniam diutius sustinere. Exhaustum est aerarium meum: bona sunt creditoribus obnoxia: ad delectus, ad stipendia sumptus deficiunt. Provinciales copiae partim fessae, partim attritae diuturna militia haut obscura periculorum detrectatione, inter se mussitant. Columbaria interim obsidetur ab hostibus, et ni quid opis in nobis sit, succumbet tempestati. Periculum deinde erit, ne et caeterae civitates ubi se desertas viderint, uno impetu ad Austriacos deficiant. His magno cum gaudio auditis, laudataque animi ejus magnitudine continuandum esse bellum decernunt: denique ut principes haberent delectum, cives in militem stipendia conferrent: Ioannes Bohaemiae rex Ludovico accederet in Alsatiam moturo; caeteri distrahendis hostibus per diversa terrorem circumferrent, vel si videretur Archiepiscopum Coloniensem in ordinem redigerent.

Bavaricarum partium summa ex tribus constabat capitibus, Moguntino, Trevirensi, et Bohaemo. Nam inferioris Bavariae principes alienis jurgiis aetas subduxerat. E contra, Austriacorum potentia in quinque principatus distracta erat. Quatuor enim Frederico supererant fratres, Leopoldus, Albertus, Henricus et Otto; magnum ad fortunam adjumentum si adfuisset omnibus idem animus. Caeterum Albertus


page 37, image: s037

pedibus aeger a marte abhorrebat. Henricus quantum fratri deferebat, tantum Bavarum non oderat, in Italica quam civilia arma propensior. Plerique in Ottone constantiam desiderabant. At Frederici et Leopoldi obstinata concordia vulgo etiam invicta habebatur. Nec deerant Leopoldo vires: quidquid enim ad Alsatas Suevosque jacet hereditario jure a patre acceperat. Henricus Carinthius spe Bohaemiae in partes impigre transgressus, hactenus contumax. Majori pervicacia agitabatur Archiepiscopus Coloniensis, armorum quam sacrorum studiosior: cunctis tamen circa se hostilibus tumultum magis excitabat quam bellum. In caeteris Electoribus nihil irarum. Saxo pecunia Austriaca saginatus, collatione suffragii exolutam Frederico fidem obtendebat. Brandeburgicus orbam liberis aetatem fovebat ocio et pace. Ambo denique inter se concordes, proculque bello discreti studia partium post comitia deposuerant, fide invicem data, mutuis se auxiliis propulsaturos arma a finibus, si quis vellet inferre. Residui principes in Superiori Germania fortunae successum quieti opperiebantur, quasi nihil ad se pertineret litis atrocitas: imperatore contenti quem electio in consensu, vel inter discordias gladius imponeret.

At in Inferiori Germania Guilielmus Hollandiae Comes, Gerardus Comes Iuliacensis, Adolphus Comes Montensis, Ioannes Comes Chiniacensis, Moguntino et Trevirensi societatem in bellum promiserant. Decretum enim erat Archiepiscopi Coloniensis furorem et contumaciam fractum ire. Ioannes Comes Hannoniae Guilielmo fratri aderat cum non spernendis viribus. Populus Coloniensis in cohortes signaque distributus sequebatur eos, injurias ulturus quas ab Archiepiscopo acceperat frequentes, civium commercia turbante. Iamque arcx quam incolae Broelam appellant obsidione cincta erat. In eam se Archiepiscopus receperat cum praesidiis, tutaturus ingentis operis muros donec a Frederico et Leopoldo, quos constabat esse in armis succederent auxilia.

Sed jam Austriaci quoque distinebantur proprio bello. Quippe Ludovicus juncto sibi Bohemiae rege in Alsatiam pervenerat. Fredericus destituta Columbariae obsidione obviam progressus castra promovit haut longe a vallo quod cum suis insederat Bavarus. Ibi cum torperent mutuo metu retentae acies, Ioannes Bohaemiae rex in medium se immittere coepit, ac mentionem foederis inferre. Pactaeque jam induciae, non modo liberum aditum dabant utrinque in castra commeantibus; sed et Optimatum praecipui mutuis epulis securitatem augebant. Per varia deinde castrorum spargebatur hilaritas. Nam ut quisque in notum


page 38, image: s038

offenderat amplectebatur corpus quod paullo ante ferro dovoverat. Diceres pacem esse non bellum. Principes maxime ad stabiliendas res suas affinitates misoebant. Ioannes Bohaemiae rex sororem suam Mariam Henrico Carinthio: et e contra Carinthius Margaretam filiam adhuc impuberem Ioanni Bohaemiae regis filio, et ipsi quoque impuberi despondit. Haec est illa Margareta quam vulgo Maultascham nominant ab oris magnitudine. Ludovicus Caesar Ottoni Austriaco Elisabetam conciliaverat, sororem ducum Inferioris Bavariae Stephani filiam. Fredericus vero sororem suam Gutam Ludovico comiti Ottingensi tradidit. Inter quae Ioannes Bohaemiae rex non desinebat aemulos hortari ad foedera. pervicitque quod dificillimum erat, ut in colloquium venirent. Quid dixerint quisve inceperit a nemine relatum est: coivisse tamen ferunt, quantum ex vultu colligi poterat benignis animis.

Sed inexspectata haec animorum conversio magis vires invicem subtraxit, quam aemulorum jurgia composuit. Ottingensis comes antehac Ludovico Caesari charissimus, ad Austriacos defecit. Ottonem Austriacum nuptiarum spes pro fratre pigriorem reddidit: Carinthium autem subtraxit civili bello. Et quamquam Bohaemi soror Carinthium exosa repudiabat omen nuptiarum, perpetuam se virginitatem vovisse simulans: Maultascha tamen matrimonii spe patrem socerumque in concordia retinebat. Caeterum an pax vel induciae convenerint inter ipsos aemulos principatus pro certo affirmare non possum: arma tamen ad tempus dilata sunt. Ioannes Bohaemiae rex in Broelensia castra se recepit, fatigatumque obsidione Coloniensem Archiepiscopum in pacis conditiones descendere compulit. Ludovicus junctis sibi Moguntini et Trevirensis copiis Wisbadensem primum arcem deinde et Scharfenstainiam quassavit. Sed cum tarda videretur obsidio domum rediens adjecit animum ad componendos motus qui in Bavaria inferiore surrexerant.

Inferiorem Bavariam ea tempestate tres principes communi jure tenebant; Henricus Iunior Ottonis filius, vulgo Naterenbergensis dictus adhuc impubes; Henricus Senior et Otto fratres Stephani filii, et ipsi quoque vix ex ephebis excesserant. Communem omnes avum Henricum Ludovici Severi fratrem referebant. Caeterum Naterenbergensis grande aes alienum exceperat a patre contractum Vngarico bello. Patrueles ejus Henricus et Otto de dotibus sollicitabantur, quas nupturis sororibus praestare oportuit. Ad sublevandas hasce angustias, visum est iis penes quos erat regiminis summa, nihil commodius, quam extraordinaria


page 39, image: s039

collatione populum ad tributa cogere. Vectigal itaque indicunt, quod in singula pecora cives et coloni promiscue inferrent. Plebs ad patientiam assuefacta imperio principum modeste deferebat. Sacerdotes vero et monachi acerrime irascebantur, frementes violari Ecclesiasticam libertatem, pessimique morem exempli suo ordini inferri. Iamque ad Episcopos indignatio surgentes undique querelas detulerat: quos rei novitas adeo percussit, ut provinciae omni interdicerent sacris, donec conferendi tributi necessitate Ecclesiastici solverentur. Quippe in simplici morum innocentia illius saeculi trepida pietas tantam in principes licentiam fecerat. Et quanquam haec contentio interventu Ludovici sopita est; ex eo tamen Fredericus Leibnuzius Salisburgensis Archiepiscopus a Bavaris aversus, sollicitantibus legatis, secessit in partes Frederici; qui diuturnae quietis impatiens in nova belli consilia incumbebat. Albertum Pataviensem Episcopum, amita sua genitum et Saxoniae Ducis fratrem, paullo ante in societatem traxerat, virum armis quam mitrae aptiorem, ad quam haut adeo nuper ex militia se contulerat, inopem pacem refugiens.

Sed non Ludovicum fallebant haec molimina, vigilantem ad res suas, et ex omni parte ad auxilia intentum. Inferioris Bavariae principes octo marcarum argenti millibus conducti sunt ad stipendium, quatuor arcibus pignori traditis, donec ea pecunia refunderetur, vel ex tributis ipsi conficerent.

Iamque Austriaci maturis rebus post trium annorum quietem resumebant bellum. Leopoldus enim ex Alsatia ad Lycum amnem signa transferebat, evasurus inde in Bavariam cum octingentorum equitum manu, ex suis sociorumque clientibus ad hoc collecta. Ex alia parte Fredericus ex Austria ad Oenum flumen longe majorem trahebat exercitum, distractis Bavarorum viribus experiri certus fortunam praelii: vel si Ludovicus cum tota mole ipsi incumberet jussus erat Leopoldus depraedari provincias, aut si ita res ferret fraternis sese copiis conjungere. Sed nec Bavarus hosti cedebat alacritate et viribus, quas ex omni parte ad signa compulerat advenientis belli dispersa tempestas. Henricus Senior Dux Inferioris Bavariae multum quoque militum adduxerat, decem et octo annos natus ut sub militia Caesaris ex foedere tyrocinii rudimenta deponeret. Frederico ad Muldorffium appulso haut procul inde Bavarus consedit, paratus et ipse de summa rerum gladio decernere. Dicta erat praelii dies: cum intempesta nocte in castris Bavari rumor exiit incerto auctore, actum esse de Ludovico, quem prima luce affusum arae suorum insidiae decrevissent immolare. Vtrum periculum


page 40, image: s040

an simulatio fuerit de industria ad terrorem composita parum compertum est. Convenit tamen milites inferioris Bavariae non omnes integram fidem in bellum attulisse. Confestim ergo fremitus diffudit se per tentoria, quaerentium de scelere certiora, et quid audissent aliis referentium. Iam et fama manare coeperat, corrupta esse latius castra, et Austriacos proditioni imminere. Nec tarde credebatur: ut in territa plebe ac tumultu, quidquid singuli timendo conjiciunt, solent omnes pro vero accipere. Summa inde turbatio fuit. Multi consternati metu signa deserebant. Hi sequebantur praecurrentes, illi contubernales aut obvios secum trahebant. Crederes imperatum ut fugerent; maxime postquam idem terror Henricum Ducem in fugam abstulerat. Ludovicus suorum tumultu tarde excitatus, et haut secus quam par erat motus, per varia castrorum ferebatur solitudinem stupens. Quidam Optimates pudore aut fide in Regiam compulsi, hortari eum non desinebant, ut crescente periculo se quoque in tutum reciperet. At ille inter pudorem metumque haesitans, ad ultimum cursum Monachium instituit. Ingens clades accipi potuit si Fredericus institisset perculsis. Sed ille omnium ignarus quae apud hostes gerebantur destinato praelio cogitationibus praeludebat. Liquidiore demum luce de fuga hostium certior, terribili procella Bavariam inundavit. Nihil fere crudelitas militum residuum fecit. Saevire in colonos, vicos incendere, expilare monasteria, Sacra omnia et profana rapere. Solis urbibus munitisque arcibus abstinebatur, quia peditum catervae ad vim deerant. In has plerique nobiles profugi, flammantium arcium suarum fumum cum indignatione et gemitu eminus intuebantur. Quidam incusabant commilitonum vecordiam; quasi primi ad fugam destituissent signa, ut intra patriam grassaturum hostem reciperent. At hi rursus in alios culpam congerebant: ac nemo voluisse, quod omnes fecerant. Iam totam fere provinciam duorum mensium furor absumpserat, cum Fredericus iter in Nortgoiam pronuntiari jubet ad paria faciuora. Caeterum medius interfluens Danubius nusquam aperiebat vada, et ad pontem naves deerant, quas incolae partim depresserant, jussu magistratuum, partim in tutiora subduxerant. Mittit igitur qui hortarentur Ratisbonenses, ut intra muros exercitum admitterent in ulteriorem ripam sine noxa transiturum. Gunpertus quidam inter cives gratia et auctoritate eminebat. Is populo facile persuasit, ne deponeret studia Bavaricarum partium propiore utilitate, aut Nortgoiam vastari permitteret, unde finitimis undique vastatis civitati potissimum alimenta subveherentur. Aversi igitur a Frederico civium animi, clausas portas


page 41, image: s041

objiciunt venienti armatosque in muris ostentant. Ille pervicacia eorum sublatus in iram, suburbanis tectis ignem injicit, tabernasque quas negotiandi causa habebant Viennae frequentes hostiliter diripi jussit. Hinc in Austriam rediturus populatur fines inferioris Bavariae. Gentis principes adventu ejus territi, urbium munimentis incluserant sese, coactis civibus ad vexilla, jussisque agricolis pariter armatis, in proxima oppida aut arces se cum fortunis recipere. Vilshovia denique ad sustinendum hostium impetum latericiis muris clausa est.

Inter haec fortunae tela, ne quid deesset ad malorum summam, Beatrix Ludovici uxor morbo extincta est. Quatuor ei supererant liberi, Ludovicus, postea Brandeburgensis dictus, Stephanus, Machtildis, et Agnus. Genus e Polonia regium dignis quoque virtutibus impleverat, moribus sanctissima quibus totam familiam sic instruxerat ut tem plum quam Regia videretur. Sed haec calamitas quae marito videbatur indignissima, iter illi ad majoris potentiae incrementa aperuit. Adeo saepe Numina sub acerba injuriae specie imponunt hominibus, quibus feliciora propinare constituunt. Sed nos mortales ad fatorum industriam caeci, sequestramus animum a futuris, et in praesentia defixi bona, aegerrime haec patimur avelli a nobis: cum tamen Deus raro laeta aut tristia dispenset sine mixtura: vel si perseveret affligere constantiam nostram ad aeternam illam beatitudinem invitat. Ludovicus interim aegrum maestitia spiritum Monachii trahebat. Impensius tamen lugebat publicas calamitates ad omnia provinciae vulnera suspirans, quae pavidi agrestes in urbem retulerant. Nec modo animum flagellabat tacita aegritudine, sed etiam inter amicos vocem non premens, nunc proditioni irascebatur et insidiis: nunc suorum ignaviam conviciis mordebat: nunc maledicebat fortunae, quod per rixas et sanguinem volutatum ad culmen, injuriis et ludibrio ad inimicorum satietatem exponeret. Interdum se ipsum accusans. Quid opus, inquit, habebam diademate? Poteram fortunarum mearum secura possessione tranquillam aetatem otio tradere, totumque illud tempus revocare ad animum quod inter discordias et praelia absumpsit infelix impietas. Abominor diem illum et inter atros maxime numero, quo primum fastigio pedem intuli. Cur non illud amandavi ad alios? Cur persuaderi mihi passus sum, ut in eminentiam surgerem, ad quam per cumulata totis campis cadavera crudeliter enitendum est? Debueram ad majorum meorum exempla respicere, quos pietas clariores quam purpura fecit. Nihil illis ad felicitatem defuit; nihil mihi quoque deesse poterat, si felicitatem meam potuissem agnoscere, majori quam vellem documento expertus, quanta sit infelicitas


page 42, image: s042

Germanorum principum, quos in praecipiti et lubrico stantes semper lancinat objecta anxietas, ne praecipitentur ab aemulis vel ut eosdem ipsi de potentia dejiciant. Agitare deinde coepit, an non melius esset vitam aut captivitatem redimere sceptro, quam hostium cupiditatem temere extrahendo, sibi suisque implacabilem relinquere. Sed amicorum charissimi ab hoc consilio penitus abhorrebant trepidumque ac diffidentem rebus suis jubebant esse bono animo. Nec dum ita conclamatum esse, ut non possit fuccedere sperata felicitas. Vulnus quod inflixisset hostis, nihil detraxisse rerum summae. In privatorum maxima ex parte incommodum redundare. Nec alio modo bella geri, quam ut adversis prospera in fortunae varietate compeusentur, donec de summa rerum fata constituant. Constare provincialibus fidem. Eundem servare animum quem in pace habuissent. Non modo neminem defecisse ad hostes, sed pari omnes injuria laesos spirare vindictam. Et proinde nnperam consternationem fortiter ferret. Errore vel amentia peccatum esse a suis panico terrore lymphatis. Nam ut maxime dubium esset an quisquam ei insidiari voluerit, cum nec indicia sceleris, nec vestigia emicent: certum tamen esse alieno pavore correptos refugisse a castris. Et si quid subfuisset occulti facinoris, ad Inferioris Bavariae milites pertinere, quorum multos corruptos donis, aut Austriacis affinitate annexos infamaret populus. In Moguntino, Trevirensi et Bohaemo constantem spem poneret. Austriacorum proterviam ferri non posse. Neque unquam commissuros ut ipse infra aemulum projiceretur quem tanto ambitu elevassent ne cogerentur illi genua Frederico submittere. Caperet modo animum rege dignum, et qua fortitudine praeterita tolerasset, simul et futura experiretur. Gubernatorem clavum non dimittere in tempestate. Deum saepe injuriae speciem beneficiis praemittere. Adhaec quantumcumque fortuna tonaverit honeste tamen descendere non posse. Reges fastigiis cohaerere affixos. Eundem debere esse imperii et spiritus finem. Perstandum in statu unde nec progredi nec regredi licet. Et quo violentius incumberent procellae eo fortius contra niteretur. Pudendum sibi, pudendum posteris ad privatam sortem metu redigi. Ignavos et imbelles formidine compelli ad desperationem, fortes et magnanimos insistere spei, nihil inexpertum relinquere, luctari cum fortuna, semperque exspectare meliora praeteritis. Numina denique constantiam experta plerumque omnia mutare in melius. Confirmatus his dictis, animum applicuit ad fortiora consilia. Confestim igitur suarum partium proceribus significat, quo in articulo res essent. Nam et Leopoldus ex Bavaria regressus acri


page 43, image: s043

obsidione Spiram premebat. Stimulaverat illum loci opportunitas, succinctum auxiliis quinquaginta novem civitatum, quas crebris damnis Spirenses perculerant.

Caeterum Moguntinus et Trevirensis de fortuna partium solliciti arma quoque sedulo instruebant. Terrebat eos maxime Spirensis obsidio; ne deditione facta, Rhenus in hostium potestatem concedens, bellum ad ipsos transmitteret. Sed Leopoldus octo mensium obsidione fatigatus, cognita civium pervicacia in Alsatiam revertitur. Ad quem opprimendum Bavarus praeparatum ab Archiepiscopis militem excipiens, raptim eo signa transtulit. Quatuor millia equitum erant, partim ex Luxenburgensibus finitimisque contracta, partim submissa a Principibus qui partes ejus volebant adjutas. Vix fidem Leopoldus habebat nunciantibus, tantum virium in se ingruere. Dubitatione autem exempta haut mediocriter turbabatur, nullis erat instructus equitibus, queis Spira rediens missionem dederat. Cohortes civium defluxerant domum. Longum erat revocare procul dissipatos aegreque coituros ad vexilla quos diuturnae expeditionis fastidium confecerat. Confestim igitur ad legiones se recepit, quas Ioannes Argentinensis Episcopus et Vdalricus Comes Ferretanus in omnem fortunam sub signis retinuerant ad Bruscam flumen. Peditum agmen erat agreste et horridum; perinde armatum. Secures aut hastas inclinabant in humeros. Paucis sica ad latus; stolida tamen andacia ingeniique ferocitas ad omne discrimen impavidos effecerat. Ludovicus Leopoldum evasisse certus transtulit castra haut procul hostium vallo. Ibi se mutuis convitiis incessebant exercitus. Ludoviciani rusticitatem Leopoldianis, Leopoldiani vecordiam Ludovicianis objectabant; et neuter falso. Clamantibus his ut in pedes recepti secum congrederentur, aequatoque marte virtutis experimentum facerent: illi econtra regerebant, pollutam iri nobilitatem suam si cum vilissima gente componerentur. Sed re vera, ut postea compertum est, animos eorum obsederat pavor; oberrante ante oculos clade quam Leopoldo nuper Helvetii intulerant. Denique Ludovicus Argentoratum profectus admonuerat praefectos ne quid absente se moveretur in castris. Nolebat enim seque et fortunam in discrimen mittere Frederico absente; cum victo Leopoldo nil relaturus esset praeter vulnera et gloriam. Argentoratensis civitas discordiis agitata recesserat in duas factiones. Optimates cum Episcopo res ad Fredericum trahebant. Zornii dicebantur. Plebs ad Ludovicum defecerat Mulhemio duce; qui populari ingenio humiliorum animos obnoxios tenens, de suo nomine vocabat Mulhemios. Et hi in turbis plus poterant.


page 44, image: s044

Ludovicus intra muros receptus, in tem plum deducitur a multitudine; quae juxta portas exceperat intrantem: privilegiisque civitatis ad aram confirmatis, in privatum concessit hospitium. Haut multos procerum habebatin comitatu, jussis satellitibus cum reliqua principalis fortunae pompa in castris subsistere. Pro foribus hospitii pauci excubabant cum armis ex civibus delecti. Caeterum Zornii solitudinem Ludovici suam fore commoditatem rati, in turpissimi facinoris occasionem arripiunt. Hospitem itaque clam accersunt apud quem diversabatur Caesar, fidemque ejus multis oneratam promissis ad flagitiosam proditionem sollicitant. Ostendunt non in arduo facinus esse. Alio aditu quam quem custodes obsederant, posse intromitti armatos, qui priusquam provocare posset ad auxilium inermem conficerent. Exhorruit ille ad sceleris attocitatem. negabatque se commissurum ut hospitalis mensa qualicumque principis sanguine cruentaretur, et si quis ad ejusmodi flagitium prorupisset in triclinium, oppositurum se corpus suum pro corpore Ludovici, ut mucronem quo petendus ille esset, per pectus suum transigeret. Quossibet enim cruciatus leviores ducere, quam sub proditoris infamia, seque et lares polluere tam abominando saeculis parricidio. Inde domum celeriter rediens quid pararetur Ludovico aperit. Hortabaturque eum ad fugam. Nihil enim tutius esse, quam clandestino discessu eludere inimicorum manus insidias circumspicientium. His auditis Caesar expalluit stupore defixus, proceresque circumstantes intuens, quasi sciscitaturus quid agendum esset, ipsorum vocibus magis turbabatur urgentium metus. Compensata igitur hospitis fide, protenus jubet fraenari equos, omissoque tubae sono proripuit se extra moenia.

Diceres fortunam ex composito illudere imperatorum capitibus. Eodem enim tempore Fredericus Austriacus haut leviore periculo conflictatus est. Comperta namque Ludovici expeditione in Alsatiam festinans, cum ad Leopoldum pervenire vellet, errore delatus est in castra Bavari. Adduxerat secum familiarium paucos. Et qui ad portarum custodias dispositi erant, nec ipsum noverant haut antea visum, nec quis esset interrogaverant intrantem. Iamque altius penetraverat in munimenta, attonitus neminem esse in tanta multitudine qui expediret officia, aut solita veneratione transeuntem coleret. Suspicatus itaque quod res erat, simulat se unum esse de militibus Ludovici, versisque habenis haut aegre elabitur inter confusam exeuntium et intrantium turbam.

Postquam autem Ludovico relatum est, Fredericum esse in castris nihil ultra remorandum arbitratus praeconem dimittit, qui diem pugnae


page 45, image: s045

aemulo offerret, vel ab ipso oblatum acciperet. Cui Fredericus et ipse admodum certaminis avidus alacerque gaudio renunciare jubet, paratum se quamprimum confligere, ut vel hodiernus dies de regno statuat et suam cuique fortunam assignet. Neque mora, educit in campum suos. Atque ut ostenderet quanta fiducia sperneret hostem, simul etiam celaturus suorum equitum paucitatem edici jubet per totum exercitum, ne quis equo militare vellet, aut capite poenas daturum. Confestim itaque omnes desiliunt in terram, spei pleni; detractisque calcaribus contendunt in hostem; qui alacritate Austriacorum perspecta, subito pavore correptus, specie militaris obsequii trans Bruscam flumen pedes referebat, certamen detrectans. Mox tamen Fredericus aderat paratus iterum ad praelium. Tunc nobilium illud equitum agmen aliquamdiu stetit in campo tremens. Sed accessu hostium crescente formidine, non jam senfim sicuti antea, at citato gradu refugiebat: multum frendente Ludovico, frustraque hortante ut impavide facerent periculum sui. Instabant interim a tergo Austriaci, et cum aequare non possent equorum velocitatem, cavillando quaerebant quo fugerent galeati lepores alienis pedibus. Si auderent, si viri essent, manus conferrent. Non jam se postulare, ut ex equis descenderent; sed ut provocati belli discrimen exciperent. At torpentium aures occluserat timor. Cumque effugissent hostium conspectum, Ludovicus iratus et vix sui potens increpavit atrocissimis verbis jussos subsistere. Quid, inquit, hoc res est? Quae furiae mentem exagitant? Respicite saltem a tergo utrum milites vos sequantur an agricolae. Horreo ad tantum flagitium. Contracta est inexpiabilis ignominia. Toti nobilitati nota inusta est. Quod quantumque illud dedecus, splendidissimos equites armis et numero praestantiores ab inconditis agricolis pecorum modo in fugam agi? Quorum tandem vultum feretis, si ne horum quidem potestis sustinere, quos domi dedignaremini aspicere? quosque modo rusticos homines appellatos habuistis ludibrio? Ite in patriam gloriantes, egregium titulum reportate ab hostibus partum. Quid enim de vobis sperandum est, quos ne convitia, ignavos etiam acuere solita, exstimulant ad refutandam ferro contumeliam. Ego cum meis tutabor rempublicam, turpissimaeque consternationis oblitus, ignaviae vestrae ultionem expetam. In eum modum castigati pudore confusi sunt. Iam enim discussus pavor liberiori poenitentiae locum dederat. Orabant igitur ut fatali consternationi ignosceret, pollicentes se ad reliqua belli strenuam operam navaturos. At Caesar haut dubius suorum pavore auctum esse hostibus animum, remittit domum admonitos, ut re exigente praestarent


page 46, image: s046

promissa, ipse vero processit in Bavariam. Fredericus et Leopoldus hostium fugam impatienter ferebant. Arbitrabantur enim in eo sitam victoriam suam, si aperto marte liceret confligere. Fremebant itaque semper a Bavaro extrahi ultimum discrimen, qui provinciarum vastationibus et incendiis nihil motus, nunc ad ludificandum impetum equestris praelii munimentis urbium includeret sese, nunc concepta fuga pedites frustraretur. Mutandum esse genus belli, duosque adornandos exerecitus justo namero equitum peditumque constantes, quorum alter ab oriente alter ab occidente infesta signa Bavariae inferret. Quod si restitisset Ludovicus conjunctis viribus imparem opprimerent: si pugnam detrectaret in moenia refugiens, divisos exercitus circumferrent per oppida, et a civibus vi aut obsidione deditionem exprimerent. Ita intra paucos menses profligari posse bellum quod tot annis vexata aeraria funditus exhausisset.

His prudenter destinatis Fredericus in Austriam appulsus anxia diligentia struebat exereitum, huc illuc dimittens legatos qui veteres amicos admonerent foederis et facerent novos. Horum varia sors fuit. Tres Antistites, Fredericus Archiepiscopus Salisburgensis, Theodoricus Laventinus Episcopus, et Albertus Episcopus Pataviensis, flagitanti spondebant auxilia promptius quam rogarentur. Sed Emicho Alsehe ad Henricum Carinthium destinatus repulsam serebat. Quippe Carinthius post Bohaemi foedus causam suam ab Austriacis disjunxerat, vires suas tunc lautiori spe et militia in Italia exercens, et quo minus in civile bellum revocaretur fessus senex, et in unica filia acquiescens obstabat reverentia affinitatis. Indignatus Fredericus et nova consilia moliens, Bohaemiam obtulit Henrico fratri cum titulo regis, atque ea spe suum fecit civilibus armis hactenus exemptum. Super omnia tamen fiduciam ejus erigebat Carolus Hungariae rex; qui receptis in stipendium Scutio et Presburgo oppidis, ab Alberto Caesare Hungaro ademptis, ingentia in bellum auxilia spoponderat. Missi denique ad Graecorum imperatorem legati pecuniam in subsidium petebant.

Ex alia quoque parte nihil curae omittebat Bavarus, quo minus et ipse vestigaret subsidia, adversus tam atroces fluctus, qui Bavariam ipsiusque salutem inundaturi videbantur. Fredericus Norimbergae Burggravius, Fredericus Marchio Badensis cum Comite Hennebergio in partes ejus impigre transgressi sunt. Accessere praeterea Guilielmus Montorfii Comes, duo Comites Hohenloii totidemque Scussenburgii. Henricum Seniorem Ducem Inferioris Bavariae, praeter pacta cum Ludovico inita stimulabat praeterea rex Bohaemiae, cujus filiam Margaretam


page 47, image: s047

sibi desponderat. Praecipua tamen vis in Bohaemo et Trevirensi fuit; quos praeter partium studia Henricus Austriacus attentiores fecerat palam se ferens Bohaemiae regem. Defuncto Petro Archiepiscopo Moguntino nihil praesidii sperabatur a successore, qui civilibus discordiis exemptus Fredericum non oderat.

Non solutiori cura Leopoldus Austriacus in Alsatia agebat. Ad quem Fredericus miserat nunciaturos de suarum virium apparatu, et ut protenus ad Lycum se conferret cum exercitu. Iam enim Hungariae regis copiae in Austriam pervenerant. Quinque equitum millia erant, totidemque peditum conflata, ex Hungaris, Walachis, Rathiis, Bulgaris, Serviis, Turcis, aliisque Barbaris mercede conductis. Pars hastis, pars jaculis utebantur, ex more gentis leviter armati. Praeterea novendecim millia peditum ipse confecerat, cataphractorum equitum duo millia et quingentos, quibus alii quingenti accesserant quos Henricus frater reduxerat ex Italia Pontifici in subsidium missos. His copiis sperabat non tantum vinci posse Bavarum, sed etiam obrui.

At vero Ioannes Bohaemiae rex ubi Fredericum accepit movisse ex Austria, praemissam filiam ad sponsum quanta poterat celeritate subsequitur, Bernardum Silesiae ducem trahens in partibus. Duo cataphractorum millia sequebantur regem, longe major peditum turba. Plures equites frater ejus Archiepiscopus eduxerat. Fere iidem erant quos superiori expeditione fugisse diximus, nunc in bellum promptissimos demendae ignominiae cupido effecerat. Godofridus Chiniacensis Comes praeerat eis.

Fredericum in Stiriam venientem Admontensis Abbas et nescio quis mathematicorum Bartholomaeus tristibus deterrebant ominibus: hortantes ne pergeret ultra, certissimum astra portendere exitium, seque et exercitum perditum ire. Deterruissent alios auguria, quae illum adeo non turbarunt quo minus alacer Salisburgum contenderet. Contemnebat enim talia ut vana, incerta, fallacia, et ignota mortalibus; purpuratis denique tumentem inflantibus, quasi inventurus non esset ubi tantas vires posset exercere. Non laturos Bavaros nuncium belli. Ad primam adventus famam terga versuros. Occursura barbarorum nomina, ne commilitonibus quidem satis nota. Horum scilicet clamorem toleraturos, qui ne agricolarum quidem vultus sustinuissent aspicere? Haec quidem magnifice jactabantur: at fata quod in occulto hactenus tenuerant aperire decreverant.

Bavarorum interim vulgus sollicita exspectatione suspensum, terrore marcebat; diffundente se rumore per provincias tantam advenire


page 48, image: s048

Barbarorum multitudinem ut ne nomina quidem gentium possent iniri. Nemo prope erat qui de Ludovico actum esse non conjiceret, trepidationem et fugam suorum toties experto. Consternatos tamen animos erigebant duo monachi, soliti ex mathematicorum caelo futura conjicere. Quorum alter ab initio Ratisbonae praedixerat, ad Ludovicum post multa discrimina inclinaturam victoriam; alter nunc Monachii asserebat, Fredericum ante III. Kalend. Octob. futurum in vinculis, et quidem tanta asseveratione et constantia, ut etiam pignora in sponsionem offerret artis suae vanitatem ridentibus, (si modo haec ars sit et non potius ludibrium ineptae superstitionis vel praestigiae daemonum longe sagacius quam mortales conjicientium in futurarum rerum caligine.) Periculosum id genus hominum quoties perniciosa principibus denunciat: nunc cum fausta cuncta et laeta portenderet solatium et fiduciam subjiciebat consternatis animis. Ludovicum denique et ipsum ab ejusmodi superstitionibus hautquaquam intactum adeo in spem sustulerant, ut certissimam victoriam cogitatione praeciperet.

Fredericus haut procul Oeno flumine sociorum antistitum copias excipiebat, cum Bohaemus Monachium appulit. Succedebat Dux Henricus cum totis viribus inferioris Bavariae. Iis acceptis Ludovicus iter pronuntiari jubet obviaturus hosti, priusquam ille igne ferroque in finibus saeviens altius penetraret in Bavariam. Forte etiam grave erat eximio cultu diutius excipere hospitem regem, in tanta aerarii inopia, ut vix duodecim libras Hallenses posset sufficere. Suadebat Bohaemus ut in iisdem persisterent castris donec provinciales accederent sociorumque turmae. At Bavarus securum eo nomine jubebat esse regem, referens haut procul stare in procinctu jussos succedere quo ea nocte placuisset defigere tentoria. Nec eum sua fefellit opinio. Postera enim lux tantam multitudinem effudit in castra ut vix laetitiam Bohaemus teneret, animo praecurrente victoriam. Motis igitur castris obviam Frederico procedunt, quem jam Oenum superasse exploratores retulerant. Summam Bavarici exercitus referre non possum. Sed nec de Frederici viribus satis convenit inter antiquos. Sunt qui augeant, sunt qui imminuant. Constat tamen justos utrimque fuisse exercitus, et propemodum pares. Seyfridus Schweppermannus solus deerat, manu strenuus, ingens consiliis, ducumque praestantissimus suae aetatis Norinberga oriundus. Hunc universis copiis Ludovicus praefecerat. Mox tamen ille superveniens, magno gaudio a Caesare excipitur, et senioribus quibus diuturna militia assueverat. Haut perinde juvenibus placebat, propter habitum corporis dissentientem a fama. Plerumque enim ita


page 49, image: s049

comparatum est, ut magnorum operum non alii capaces esse credantur, quam quos eminere specie natura donavit. Eo auctore castra transsata sunt ad Iseniscum amnem. Haut procul inde Fredericus ad Muldorfium oppidum aggeres munierat, inter Iseniscum Oenumque flumen jussis Sagittariis prohibere hostem transitu amnis, donec Leopoldus cum suis accederet.

Caeterum Leopoldus vastatis agris Guilielmi Montforsii ad Lycum amnem tempus ociose extrahebat, nuncios opperiens, quos ad Fredericum miserat sciscitaturos, quo se cum exercitu deberet recipere. At eos qui missi erant Furstenfuldenses monachi praetereuntes interceperant, ademptisque equis paucos dies retinebant in vinculis.

Interim Bohaemus Ludovicum urgebat ad certamen. Cur enim diutius extraheret? Vniversas copias advenisse. Neque exspectandum donec Leopoldus propius accedens, vel conjungatur cum fratre, vel a tergo sibi commeatum intercipiat. Moram hosti utilem, sibi perniciosam esse. Militum impetum taedio frangi. Queri omnes de lentitudine. Non servaturos constantiam, si credantur ipsi duces aut desperare de victoria aut de virtute militum diffidere. Crastinum diem auspicatissimum esse, divo Wencessao sacrum patrono Bohaemiae. Hunc sibi destinatum praelio, et si videretur, militibus edicturum. Haec sententia magno cum assensu excepta est. Iussis igitur militibus ire in ordines Ludovicus circuire coepit iniquitatem amnis, repertoque vado in ulteriorem ripam evadit castra transferens in vicum quem incolae Ampfen appellant. Ea fama cito ad Fredericum delata est, qui et ipse suos pariter jubebat esse paratos in crastinum: Theodorico de Pylichendorff equitum magistro, et Vlrico de Waldsehe multum suadentibus ne Leopoldo absente discrimen faceret. Exspectaret auxilia, satis cito victurum si providisset ne vinceretur. Hostium copias numero suis vix cedere: an parem virtutem allaturae essent positum esse in mann fortunae. Nullum sine periculo praelium suscipi, nec semper ad validiores inclinare victoriam. Non de gloria esse certamen: sed de rerum summa et incolumitate ipsius, quam non deberet non necessario tempore temere in discrimen projicere. Contineret se in castris. Si urgerent hostes cederet retro, ac flumen Oenum pro vallo instantibus objiceret. Leopoldum haut dubie brevi adfuturum, quem constaret jam dudum ex Alsatia movisse. Mitteret interim monituros ut quanta posset celeritate accederet. Quod si deinde constaret venire non posse aliis forte periculis retentum, tunc rursus deliberaturos, et si placeret praelium posse confligere. Haut dubie prudentissime suaserant. At Fredericus


page 50, image: s050

aeger mora et spei impatiens, simul etiam ne retrocedendo praeberet speciem fugae, rem in discrimen mitti volebat. Atque ut ardorem juvenum ad fortia acueret, edici jubet, si quis in equestrem ordinem recipi vellet, sub vesperam se in praetorium conferret. Is honor olim inter proceres habebatur eximius, quem regum quoque principumque liberi exspectare jubebantur in justam aetatem. Insignia dignitatis erant auratus ensis, aurata calcaria, cum paludamento. Hunc enim cultum bonae leges seu majorum mores in caeteris nobilibus plebeisque proscripserant. Inde dicti aurati equites, quos Galli, Itali, Hispani eodem propemodum verbo a Caballis Cavalleros appellant. Germani autem et Belgae Ritteros sive Ridderos a Ritten vel Rijden, quod patrio idiomate equitare significat. Equis enim in bello merebant crurum tenus catapheracti. Ornamenta ordinis in funebrem pompam praelata defunctos ad sepulchrum comitabantur: quae deinde suspensa ad proximum tumulo parietem, memoriam relinquebant extinctae dignitatis. Paludamentum autem Cottam armorum, (Cotte d'armes) vulgus appellat, in quo gentilia insignia ex omni latere eminebant suis coloribus distincta, ut cataphracti noscitarentur in praelio, laudari et increpari possent, prout cujusque facinora exigerent. Caeterum hanc dignitatem solus conferebat Imperator. Vices tamen suas interdum aliis mandare consueverat, qui peragerent solemnitatem actus, submissosque in genua, atque evaginato ense leviter verberatos in ordinem reciperent. Et forte tunc Fredericus sive in honorem, sive aliis occupationibus retentus eam curam dederat Archiepiscopo Salisburgensi, ut singulorum stirpe excussa solemnia transigeret. Equitum nomina in tabulas relata sunt. Nicolaus atque Eckardus Than, Henricus Oder, Conrardus Thumshiren, Conrardus Oberdorffer, Orthulpus Moss, Henricus Pruninger, Vlrici duo Wispeckii, totidem Frederici Köpffelmannen, Henricus, Godefridus Sigwoldus Lampoltinger, Sigwoldus et Arbertus Noppinger, Henricus et Gebardus Trauner, Nicolaus Alben, Conrardus et Albertus Trenbeckii, Iacobus Spör, Artholphus Schönberger, Nicolaus et Conrardus Aussäer, Marchardus et Rudolphus Vandorff, Ludovicus Welkirchen, Werenhardus et Ludovicus Truchsassen, Eckhardus Geyer, Ioannes Pfäffinger, Zacharias Panthir, Albertus Gebinger, Vlricus et duo Iacobi Turriani, Rugerus Radeck, Petrus Gangsperger, Vlricus Wens, Vlricus et Otto Achdorffii, Ioannes Eckher, Othomarus Visser, Rapoldus Albrechtshamer, Luitpoldus Panichenstain, Taganus Tegborn, Otto Boibentz, Fredericus Kalsperger, Fredericus Wolffsaw, Otto Steyr, Rudolphus Helenecker, Luitpoldus


page 51, image: s051

Frey, Hardneidus Mansperger, Orthulphus Dietmarus, Nicolaus Püchser, Fredericus de Lobnigk, Hardneidus Schesperger, Fredericus Schrätenberg, Iacobus Hohenstein, Ludovicus Belkirch, Ioannes Neydeck, Albertus Dachenaw, Hermannus Muendorff, Ludovicus Ror, Henricus Silbelberger, Vlricus et Wittichus Berger, Conrardus Stataver, Wullffingerus Flachsperger, Conrardus Steg, Conrardus Sachsen, Vlricus Hofer, Fredeticus Reichenburger, Vlricus Langaw, Hermannus Lenberg, Henricus Laim, Luitpoldus Twarffer, Conrardus Pettendorff, Wolfangus Thor, Godefridus Keltz, Henricus Mäffenberger, Vlricus Nusdorffer, Ioannes Hansperger, Petrus Sultzberger, Nicolaus Reinhold, Henricus Oxel, Vlricus Geldman, Wolffhardus Aldenburger, Adelramus Strälenfelser, Eckhardus, et Wolfhardus Offensteter.

Dum haec apud Austriacum aguntur, Schweppermannus interim prudentiori consilio obequitabat campum, qui inter Sationes utriusque exercitus spaciosa planitie se diffuderat; exploraturus hostium castra, locique ingenium ad pugnam destinati, an nec suas, nec hostium insidias pateretur occulere. Cumque ea quae vidisset, sicut erat in equo, referret ad consilium militare, notatus est ab his qui haut procul inde stabant, toto trepidare corpore, ita ut et calcaria trementibus pedibus strepitum emitterent. Turbavit ea res militum animos, inter se mussantium, quomodo suis fortitudinem sufficeret in praelio, cui ante praelium vites animusque exciderent? cervum ducem advenisse Leonem exspectantibus. Sed hic pavor non semper recedit a fortitudine, plerisque egregiis ducibus insitus, dum obversante periculi imagine, non tam animo versant quid sperandum sit de successu, quam quae possint officere: in ipso deinde articulo discriminis collectis spiritibus compotes sui, in locum secedentis timiditatis robustam virtutem recipiunt.

Prima luce peracto sacrificio, milites vallum exire jubentur. Totus campus splendebat viris et vexillis. Cohortes huc illuc commeabant in ordinem euntes ex tribunorum imperio. Praecipue autem ducum cura eminebat interequitantium acies, et quid opus factu sedulo monentium. nunc singulos nunc universos instigabant ad capescendum fortiter praelium. Frederici acies hoc modo stetit. In dextro cornu Vlricus et Henricus de Waldsehe Hungaris Barbarisque praeerant. Antecedebant eos delecti ex toto agmine sagittarii, quibus imperatum erat ut pugnam inciperent. Laevum cornu regebat Henricus Austriacus. Hic Austrii, et Stirii locati erant, sociorumque auxilia. Theodoricus de Pilychendorff equitum magister iisdem accesserat, erectum


page 52, image: s052

manu tenens praetorium vexillum, quod nisi praestantissimo credi consueverat.

At vero in Bavarica acie Ioannes Bohaemiae rex laevum cornu tutandum accepit. Hunc enim honorem potissimum sibi deferri voluerat, cum Barbaris ciere praelium. Post illum stabat in subsidiis Henricus dux inferioris Bavariae cum manu sua. Huic se applicuerat Conrardus Baybrunnus, optimus bello ut militari peritia ad ea sufficeret, quae experientia necdum Henrico detulerat. In dextro latere Albertus Rindmaulius Bavaris praeerat. Post hunc Hennebergius Chiniacensis, Badensius et Montorfius et Hohenloii et Scussenbergii suis quisque agminibus praefecti. Burgravio Norinbergensi Schweppermannus praeceperat ut ante lucem secederet trans Iseniscum amnem, cum quadringentis equitibus. His Austriaca vexilla dederat, jussis subsistere in insidiis, donec erumpendi signum acciperent. Vterque princeps in medio agmine, delecto suorum robore stipabatur. Fredericus ad omne periculum audax de solito cultu militari nihil detraxerat; paludamento conspicuus, quod per assurgentes imagines Austriacae gentis insignia exprimebat. Ludovicus vero omissis familiae insignibus caeruleum paludamentum armis superinduerat, albis decussatum crucibus, ignoti equitis habitum praeferens: ne si agnosceretur in unum omnes tela conjicerent.

Cum intra teli jactum perventum esset, barbari ingenti sagittarum procella occurrentes sibi Bohaemos excipiunt. Ioannes rex improviso turbatus malo, procurrere suos jubet, spatiumque ad excutienda tela sagittariis adimere. Iuncta igitur agmina erant: emicabant tamen undique Barbarorum tela. Bohaemi eminus stantes jaculorum grandine obruebantur cominus vero praecipitabantur in terram. Quoniam barbari omissis vectoribus, jussi erant conferta tela in jumenta dirigere. Iamque et regis equus confossus ruebat, cum ille strenue in alium sublatus, castigare territos, adhortari torpentes ut languentem pugnam fortiter restituerent. Turbata erat peditum acies; in quam Barbari multa caede invecti, quingentos Bohaemos in deditionem accipiunt. Reliqua multitudo in collem effusa est, jubente rege ut illuc potissimum fugam intenderet unde scandentes Barbaros submovere posset loci beneficio adjuta. Nec defuerunt quos in proxima oppida pavor abstulit de successu praelii tristia nunciantes. Quidam ad Schweppermannum decurrebant jussu regis flagitantis subsidium. Is cum Henrici Bavari copiis propere accurrens; conversum in se hostem tantisper sustinuit donec Bohaemi redintegratis ordinibus in certamrn reverterentur.


page 53, image: s053

Tunc vero cataphractos ex equis descendere jussos, ante peditum agmen constituit ne inutiles redderentur occisis jumentis: denique ut armato corpore vibrata jacula sine noxa exciperent. Huic vero commento et aliam solertiam adhibuit dux callidissimus secutus Hannibalem, artesque Cannarum. Serenum enim ac ventosum nactus diem ita suam obvertit aciem ut pulveris nubes, quam excitabat tot equitum peditumque discursus in hostium ora ferretur, denique sol fulgentissimis radiis eorum oculos perstringeret. Redintegratur igitur fortiter praelium. Bavari viribus integri fessos urgebant. Bohaemi fugae dedecus reparare nitebantur. Inutilis erat Barbaris sagittarum usus, quo solo praestabant. Adempto enim prospectu jacula temere excussa volabant innoxia per aerem vel absque vulnere ab armatis redeuntia fracto impetu in terram decidebant. Schweppermannus quacumque rem perplexam aspexerat, non ducis magis quam militis fungebatur officio, pavoris oblitus quem pridie conceperat. Iam et Burggravius Norinbergensis ex insidiis prosilire jussus eminus se ostendebat Austriacis. Missi qui recognoscerent, Leopoldum Austriacum adesse referebant signorum fraude decepti. Personabat ergo laetitia Austriacorum acies, ingentique alacritate et fiducia remissam ad pugnam duces accendebant. Sed gaudium illud brevi mutatum est: utique postquam Burggravius in terga hostium ferociter invectus, late stragem facere coepit. Iamque is in se quoque distraxerat partem belli, cum in medio hostium agmine tumultus oritur. Quippe Bohaemorum captivi illic a Barbaris in custodia retenti mutua adhortatione, quae quisque potuit, tela corripiunt et aversum a se hostem clamore et caedibus in fugam conjiciunt. Dissipabantur temere Barbari huc illuc, abjectis armis et signis, et qua spes aut pavor compulerat ad salutem quaerebant remedium. Tam felici successu Schweppermannus exultans, partem suorum persequi fugientes jubet, ne qua in ordines collecti refumerent bellum, partem in aliam aciem transfert dubio adhuc marte pugnantem.

Quippe longe alia ibi utriusque partis fortuna fuit. Nunc Bavari pellebant Austriacos, nunc irruentibus terga vertebant. Multi utrimque labebantur. Plures occisis jumentis referebant ex praelio pedem. Nec tamen laxabantur acies inter se furiose implicitae, nec pugnantium rabies se remittebat. Fredericus ad omnia intrepidus, hic pavidis suggerebat fortitudinem, illic strenue collapsa restituebat; ut interdum ducis oblitus in vulgaria se pericula dimitteret. Et sane nihil illi ad fortunam, quam fortuna ipsa defuit. Non minori audacia Ludovicus ferebatur,


page 54, image: s054

hosti ignotus et inde tutior: attamen nisi vinceret certus occumbere: Frederico per suos identidem inclamante, ut in unum spicula, hastas, tela, ipsa denique signa dirigerent. At ille suppressa majestate fallebat quaerentes. Nec dubitabatur quin nusquam cognitus cecidisset in acie. Idem quoque Fredericus audebat credere, multum admiratus tam pervicaciter hostes resistere amisso imperatore.

Inter haec Schweppermannus suis laturus opem tergis hostium circumfunditur, et in laxatos ordines magna caede invectus fluctuantem aciem perturbat. Henricus Austriacus ancipiti circumventus malo, et fortuna partium territus properabat mortem captivitate redimere. Sed Theodoricus Pillichendorffius praetorium vexillum in confessionem victoriae submittere erubescebat. Rapto igitur de manibus ejus furiose signo tradidit se victori, nec quemquam postea capi puduit.

At non Fredericus tam ignave agebat, fortunam ad ultimum fatigans. Suggerente enim conscientia idem sibi subeundum esse quod ipse de Ludovico decreverat, honesta morte vitare cupiebat dedecus supplicii. Multi terrore perculsi deditionem fecerant: perstabant tamen lectissimi procerum superstites esse Frederico erubescentium, tuebanturque pugnantem immemores sui. Sed tantam procellam pauci sustinere non poterant. Eminebat Fredericus notissimis armis, deditionemque flagitantibus pervicaciter abnuebat se vivum in potestatem. Ergo ingens vis telorum ingerebatur et pugnanti et tuentibus eum. Alii ante pedes ipsius sternebantur, alii ex equis dejecti in terram decidebant. Iam et jumentum Frederici hasta transfixum, per solum se diffuderat: nihilominus tamen ille tentabat adhuc praelium in pedes receptus. Caeterum Bavari undique ingruentes, avidas manus certatim injiciunt destituto a suis. Iamque abducendus erat sequi paratus, cum inter victores orta contentio est de captivo, quis eum deduceret sisteretque Imperatori. Sine dubio is honor illi debebatur, cujus iste potestati se permiserat. Sed opimum decus multi ad se trahebant. Rogatus Fredericus litem dirimere, a capite bubilo se captum dixit. Illud autem erat Alberti Rindmaulii gentilitium insigne in paludamento enitens. Statim igitur huic cedentibus caeteris gloria delata est. Tota fere die praeliatum fuit nec strages respondit magnitudini victoriae. Sunt qui mille et centum utrimque caesos, sunt qui plures numerent. Constat tamen captos esse ex Austriacis mille quingentos sanguine illustres et inter eos Decem Waldesehae gentis: occisa feruntur tria jumentorum millia.

Ludovicus autem quanta felicitate victoriam pepererat tanta quoque


page 55, image: s055

moderatione exercuit. Exacti enim periculi sollicitudine in laetitiam versa, redibat ad mores suos, et quid de captivis statuendum esset secum exigens, clementiam advocabat in consilium. Iam enim referebantur adesse qui Fredericum et Henricum Austriacos ad se perducerent. Arrecta erat circumstantium turba, quo nutu admitteret venientes, an cohiberet iram an proderet: cum ille praeter omnium opinionem blando vultu Fredericum intuens, Cognate, inquit, gratus et expetitus venisti, hic te libenter conspicio: ac ne metu mortis diutius tenearis, ultro tibi vitam indulgeo. At ille dimisso in terram vultu continuit vocem, fortuna attonitus in quam reciderat. Captivis igitur in custodiam traditis Caesar curaturus corpus, praecipuos suorum coenae adhibuit. Referentibus oeconomis, praeter ova, quae apposuerant admodum pauca, nihil praeterea adesse obsonii, singulis convivis ovum unum, Schweppermanno duo distribui jussit, subjiciens industria ejus factum, quod in suis hodie coenarent castris. Id sane magno honori Schweppermanno fuit, et longa posterorum memoria decantatum.

Eadem nocte Ludovicum moturum castra quidam deterrebant; referentes esse nefas ante triduum campo excedere, quem vincendo obtinuerant. Sed necessitas fuit ante superstitionem. Festinantes enim nuncii attulerant, Leopoldum Austriacum cum duobus equitum millibus propius accedere. Magnum profecto fuisset periculum si vir ille se conjunxisset cum fratre, sed fata Ludovico propitia praecipitaverant Fredericum in ruinam. Nec minus a Leopoldo peccatum esse plerique censebant. Nam cum sub privata veste oportuisset exploratores mittere per diversissima viarum, maluit negotium committere suspectis; qui et ipsi non satis callidi et militariter exculti, conjecturam fallere non potuerunt ad ejusmodi facinora excubantium. Tanta vero opportunitate neglecta, non debuisset tamen otiosa dilatione tempora belli hostibus prodere: utique certus, nobilitatem Bavaricam recessisse procul in expeditionem.

At ille sive vereretur insidias, sive quid aliud obstaret consiliis, victo demum Frederico Monachium versus iter instituit. Fürstenfeldium perveniens, quid de exploratoribus actum esset, cognoscit. Itaque in iram versus, Volemarum abbatem protenus corripi fustibusque castigari jubet. Hi, quibus imperatum erat vinctum praesulem ter nudatum ter virgis caesum, rursus verberare statuerant, et per cruciatum occidere. At saevitiam eorum interpellavit rumor, commodum per tentoria gliscens, male pugnatum esse in Amphensibus campis, Fredericum denique cohiberi in vinculis. Necdum constabant vesa esse, quae incerti


page 56, image: s056

auctores distulerant: milites tamen tormenta remittebant, terrore correpti ne sceleris atrocitas inquisitione facta suis aliquando expiaretur capitibus. Postera luce certiora omnia Monachio retulere, qui missi erant ut inquirerent. Ergo ingens luctus et sollicitudo implebat castra. Consternatae erant militum mentes, audacia et constantia perculsis exciderat. Ante omnes furebat Leopoldus ira et dolore amens; nunc Monachos devovebat maledictis, tormenta, caedes, incendia minabatur ausis consilio suo remoram injicere. Nunc inter profundissimos gemitus elato altius pede percutiens terram, secumque litigans, quasi a circumstantibus exigebat; Ergo nullas a me litteras accepit? nescivit esse in procinctu? Quae dementia occupavit ejus animum, quae furiae impulere insanientem ut discrimen praelii tentaret solus? Nisi esset temerarius tantisper distulisset congredi, donec ego conjunctis castris, aut certam illi assererem victoriam, aut intercedentibus fatis eadem me ruina obruerem. Subeundum nunc est dedecus fuga. Instat hostis victoria superbus. Nisi raptim hinc abcessero, perterritum exercitum meum pari strage violentus conficiet. Inter hos animi tumultus signum receptui canere jussit. Monasterio egrediens magistro equitum mandat ut tectis ignem subjiceret. At ille intra se abominatus infame sacrilegium, eluso vel contempto imperio aedificiis pepercit. Necdum enim sic se depresserat religionis reverentia in Christianorum militum animis, ut in templa et aras tantam irae licentiam permitteret. Fugae similis reditus erat. Dissoluti ordines, deserta signa, festinantium tumultus victi exercitus speciem praebebant.

Ludovicus hostium consternatione comperta, fugientibus non institit; satis guarus Leopoldum sumptu, moerore et fraterna sollicitudine confectum nihil amplius ausurum in sese, quem jam fortuna absolverat. Dimissurus igitur peregrinum militem, de sumptibus belli cum Bohaemo transegit, ut decem millia marcarum argenti refunderet ei, et donec ea pecunia repraesentaretur, AEgra, Aldenburgum, Witzwovium et Ciza imperii oppida pignori essent. Dona quoque ducibus data sunt qui peregrinum militem adduxerant. Hennebergium comitem principis imperii dignitate percoluit. Marchio Badensis vectigal accepit. Godefrido Chiniacensi comiti permissum intra fines imperii arcem condere. Captivi inter caeteros distributi. Bohaemus Henricum Austriacum, Fredericum Ludovicus servandum accepit.

Ioannes rex praemissis domum militibus Landshutum divertit cum


page 57, image: s057

genero suo Henrico duce inferioris Bavariae, qui hac in urbe Regiam fixerat. Ludovicus nullo genere humanitatis defuturus, comitabatur regem, cum purpuratis eximio cultus splendore nitentibus. Ipse pretiosissima indutus, equo vehebatur forma conspicuo, cum iis phaleris et ornamentis quibus ad pompam solebat. Nihil enim ad magnificentiam placuerat omitti, qua impensius coleret regem cujus beneficio assertus in regnum fuerat. Cumque perventum esset in locum cui Vallis Viridis nomen est, equus subito casu prolapsus cujus causa ignorabatur Imperatorem in terram afflixit. Proximos qui ad sublevandum eum subito descenderant, horror invasit; utique postquam viderunt impotem vocis et animi. Concitabant ergo clamore et verberibus equum procumbentem. Sed par stupor jumentum defixerat. Omnibus manifestum videbatur prodigium. Quid tamen portenderet nec satis scire, nec varia conjectura assequi poterant. Nemo fere erat qui non auguraretur tristia denunciari. Sed Percivaldus Sporneckerus stabuli praefectus, ad longe diversa et veriora praesagia omen referebat, designatam esse aream dicens, in qua beata Virgo exigeret aedem, in stipendium victoriae, quam ipsa propitiasset. Haec vox mirabili assensu audita est. Vix nuncupata erant vota, cum et Caesar vigorem recepit et equus sua sponte in pedes erigitur. Stupebant igitur vehementius proceres ad prodigiosi auxilii novitatem. Collectoque spiritu manabant aliis gaudio lachrimae, alii junctas exporrectis digitis manus tollebant in caelum, gratias agentes numinibus, quod beneficia sua pulcherrimo miraculo testata voluerant. Caesar et ipse attonitus eodem protenus loco jussit aedem construi: in qua deinde dedicavit equum, in eo cultus habitu quo fuerat cum laberetur. Hinc aedes Sattleria dicta est, ab ephippio, quod pulchritudine et pretio reliquum omnem ornatum vincebat.

Landshuto Caesar Monachium rediens, cum in Donspergensi Castello Fredericum parum tutum crederet, in Nortgoiam transferri curat; jusso Wigando regionis praefecto in Trausnittia arce captivum diligenti servare custodia. Fredericus audito arcis nomine in quam deducebatur, Verus, inquit, vates fuit, qui fatale nomen loco imposuit. Nunquam enim fore credideram, ut opulentissimum me Germaniae principem in has fortuna detruderet angustias. Trausnits enim vernaculo sermone, ne fidas, significat. Henricus Austriacus a Bohaemo abductus in Burgiliniam arcem condi jubetur. At hic squalloris carceris impatiens, post alterum mensem de redemptionis pretio agere coepit, quaslibet conditiones accepturus modo


page 58, image: s058

libertati redderetur. Transactione igitur facta, dataque fide domum remittitur. Sed pacta conventa servare non poterat. Quippe oppida quae traditurum se promiserat Regi, pro parte spectabant ad fratres. Neque his persuadere poterat ut a jure suo recederent. Itaque spe sua frustratus rursus se captivitati restituit.


page 59, image: s059

NICOLAI BVRGVNDII HISTORIA BAVARICA, sive LVDOVICVS IV. IMPERATOR. LIBER SECVNDVS.

PRofligato in hunc modum bello, videbantur omnia Ludovico ex voto procedere. Capto enim aemulo haut dubie jam liber dominus vix gratulationibus sufficiebat, quas ex omni parte adulantium ambitio et gestientium officia in aulam compulerant. Fracti erant illorum animi qui a Frederico steterant. Civitates Imperiales sibi relictas timor ad poenitentiam cogebat. Si quae metu aut praesidio Austriacorum cohibebantur in occasionem differebant defectionis consilia. Solus Leopoldus Austriacarum partium dux supererat, implacidus animo, ausurusque bellum, quo afflictas partes tentaret erigere: sed in tam cruda fortunae imagine exasperare timebat iram victoris, ne fratri implacabilem relinqueret.

Medio tempore Waldemarus Brandeburgensis Elector e medio concessit. Heredem ipse non sustulerat, et nemo in familia reliquus qui in fortunam ejus jure succederet. Manente civili bello Ludovicus infra curam habuit tam prolixum Numinis beneficium; quod Rudolphus Saxo ad suos trahebat liberos, Iutta genitos Ottonis Brandeburgici filia. At vero Caesar Frederico capto, splendidissimam provinciam cum Septemviratu, ad Imperium rediisse certus, et in fortunam suam recipiens, filio Ludovico in comitiis Norinbergensibus contulit. Primores gentis in contraria studia diducti erant. Alii cum Saxone, alii cum Ludovico consentientes, multitudinem quoque in partes distraxerant, et in mutuum sanguinem gladii acuebantur. Caeterum Saxo, intricatum se videns longo et difficili bello, cum Caesare in gratiam rediit, cessitque provincia, cujus adhuc erat incerta possessio. Itaque Ludovicus Caesaris filius (qui Brandeburgensis postea dictus est) compositis in provincia rebus, Margaretam uxorem duxit Christophori filiam Daniae


page 60, image: s060

regis. Caesar quoque ad secundas nuptias respiciens, Margaretam Guilielmi Hollandiae Comitis filiam matrimonio sibi adjungere constituit.

His praesidiis, his affinitatibus auctus, Bohaemiae regem audebat despicere, a quo jam dissentire coeperat: potissimum offensus, quod inconsulto se dimissus esset Henricus Austriacus in libertatem. Bohaemus enim Hungariae regis precibus motus, post sextum a priore transactione mensem, nova pacta cum Henrico percusserat; ut decem marcarum argenti millia acciperet. Znoiima redderetur ei: juri suo renunciarent Austriaci quod hactenus ad Bohaemiam obtenderant. Ante omnia Ludovicum accenderat, in foedere se praeteritum esse; regemque ajebat communi victoria abuti ad quaestum, sibi vero bellum relinquere. Nec querelarum materia Bohaemo deerat. Forte enim Fredericus Turingiae Landtgravius et Marchio Misnensis, repudiata Guta Bohaemi filia, Caesaris natam, Machtildem nomine, in matrimonium acceperat. Haec injuria tanquam Bavari consilio illata, non minus ulcerabat animum regis, quam Henrici redemptio Ludovicum pupugerat. Et quanquam in mutuis offensis maneret concordia; dissolutum tamen erat amicitiae vinculum, quod sanctiore nexu bellum astrinxerat. Sed infirma est Principum societas quae alieno tantum metu coaluit: parta enim securitate fere in odium desinit.

Caeterum in tam prospero rerum successu, fortuna necdum a Ludovico removerat vultum. Quippe per Italiam Galliamque sparsa felicitas, multorum ibi animos concussit. Roberto Neapolitanorum regi potentior videbatur quam expediret sibi atque Italiae. Gallo coeperat esse suspectus. Sed nec Ioanni Vigesimo-secundo Pontifici Maximo tam secunda placebant auspicia; qui digladiantibus in Germania aemulis, in eo totus fuerat, ut suis partibus Insubriam assereret, unde et Germanicis exercitibus praecluderet transitum in Italiam, Romanumque populum, et si qui praeterea cornua efferrent, destitutos auxilio ad obedientiam redigeret. Nunc vero moestus, et anxius, formidare coeperat ne consilium destitueretur eventu, praevalescentesque in Italia Gibellini omnem ejus auctoritatem destruerent. Hinc Ludovico statim exorta est nova tempestas, quae tota vita exercuit immerentem, Pontificiisque procellis constantiam ejus ad inimicorum satietatem exposuit. Sed ut tantorum motuum ratio innotescat, repetendae sunt res medio tempore in Italia gestae, quas si suis annis reddere voluissem interrumpenda fuerant Germanica bella.

Italia in duas factiones, Guelfos et Gibellinos lacerata, defuncto


page 61, image: s061

Henrico Septimo vetera odia retractare coeperat. Imperatorum auspicia Gibellini sequebantur: Pontificia signa Guelfi praeferebant, resumendae potentiae avidi, unde paullo ante exciderant. Guelsorum omnium pervicacissimi Florentini, excussum pridem imperii jugum vertebant in libertatem. Pisanos in societatem acceperant. Tota propemodum cum his sentiebat Etruria, instigante maxime Neapolitano rege; qui ab Henrico Septimo proscriptus, dein infamatus attulisse illi causam necis, successorisque ultionem metuens, miscere cuncta, ac privata flagitia malis publicis operire nitebatur. Brixia, Patavium, Tarvisium, et pleraeque aliae Insubriae urbes Guelphorum partes amplectebantur. Plurium animi ad defectionem spectabant. Ex alia parte Castrucius Lucae, Mansfredus Landae, Reinaldus Placentiae, Bonacassa Passerinus Mantuae, in Etruria Hugucio Facciolus, Canis Scaliger Veronae, specie tuendarum Gibellinarum partium, re ipsa dominationem aucupabantur, commissa sibi gubernacula obsequii imagine versuri in hereditatem. Henricus Goriciae Comes post fata Henrici Septimi in Italia relictus, gerebat se pro vicario Imperii. Sed fluxa erat ejus auctoritas. Nam et justus illi exercitus, et quantulocumque militi stipendia deerant. Potissima vis in Matihaeo Vicecomite, qui ab Henrico Caesare Mediolanensibus impositus, dein luctatus cum fortuna, Turrianos tandem potentiae aemulos in ordinem coegerat. Erant illi praeter Stephanum adhuc impuberem quatuor adulti liberi, Galeacius, Lucinus, Marcus et Ioannes, insignes ingenio, pacisque et belli artibus clarissimi, Mediolanum, Papiam, Cremonam, Bergomum, Vercellas, Dortonam et Alexandriam habebat in potestate, soloque Principis nomine abstinens, de potestate nihil detrahebat. Nullum adhuc publicum bellum inter factiosos: tumultus tamen non deerant. Conrardus Auria adjunctis Spinohs, Genuenses exules in Guelphorum perniciem domum reducebat, Hugucio Facciolus lacessebat Pisanos. Ferrarienses ejectis praesidiis Roberti regis, Reinaldo Atestino summam detulerant. Canis Scaliger Patavium obsidebat, ut factionis suae exules restitueret a Carrariis pulsos. Sed tantae urbi viribus impar Goricium comitem mercede conduxerat; qui in aerarii egestate, nunc his nunc illis venalem locans fortitudinem, et semper propitior plus offerentibus, inopem pacem ferre non poterat. Caeterum Germanicus exercitus pestilentiaa vexatus, Scaligerique avaritiam detestans, obsidionem destituit, propemodum spectantem ad effectum.

In hoc statu res erant cum Ioannes Vegesimus-secundus sublatus est ad fastigium Ecclesiae. Is protenus asserere coepit, imperio vacante


page 62, image: s062

administrationem Italiae sibi deberi. Mandavit itaque rectoribus civitatum, ut abdicarent se magistratu, quem fas non esset injussu suo quempiam gerere. Bertrandum de Pogieto nepotem, in Insubriam legatum mittit, Bononiae residere jussum. Cardinalem Portuensem vulgo appellant. Robertum Neapolitanum regem, Vicarium imperii a Clemente dictum, in potestate retinuit; proposito edicto ue quis Caesareo Vicario fidem aut obedientiam praestare vellet: qui aliter fecisset eum se pro hoste habiturum. Sed tam cruda imperia vario animorum motu excipiebantur. Gibellini in contemptum vertebant. Florentini audito administratoris nomine, pulsabantur hac novitate, in suspicionem delapsi Pontificem Ioannem ingenio solertem atque immatura ambitione coecum, in eas spes incumbere quibus Ecclesiae jugum Italiae imponeretur. Suspensi denique erant caeterorum Guelforum animi, quasi fides eorum mereretur timeri. Caeterum interventus Cardinalis Portuensis et metum omnem timentibus ademit, et suspicionum vestigia sustulit. Ipse interim jacentes in Italia Guelfos hortari non desinebat, erigerent animos, Gibellinisque dejectis gubernacula urbium ad se transferrent. Et quidem Genuenses Auriis ac Spinolis oppido pulsis, Pontificia vexilla attollere coeperunt. E contra Turriani eadem Mediolani tentantes, a Vicecomitibus in exilium aguntur. Hinc fracti caeterorum animi. Gibellini cristas altius tollere, inter se coire foederibus, armari in Genuenses, quorum exules, ut armata manu in patriam reducerentur, instare precibus non destiterunt. Missus igitur Marcus Vicecomes cum exercitu urbem obsidione cinxit. Cognito eorum discrimine Pontifex, jubebat Vicecomites ab obsidione recedere. At minae ejus in ludibrium venerant. Destitutus enim viribus, nihil praeter censuras, tonitrua, et fulmina promittebat in obsidione perseverantibus. Admonuit tamen Neapolitanum regem obsessis auxilio adesse, interque illum et Fredericum Siciliae regem annorum aliquot inducias composuit. Itaque Robertus rex domestici belli metu vacuus, ad liberandam Genuam curas intendit. Iamque adornaverat classem quindecim navium in anchoris stantem, donec aliae decem quas Pontitifex armabat a littore solverentur. Quibus in altum sublatis praemissa Genuam auxilia subsequitur, labentesque civium animos praesentia suae majestatis erexit, et ad toleranda obsidionis incommoda alacriores fecit.

Interea Tarvisiani, dein et Patavini a Cane Scaligero rursus vexati, mussis in Germaniam legatis, suas urbes Frederico Austriaco dedebant; qui fortunae successu laetus, delegat in Italiam Henricum Carinthium


page 63, image: s063

cum Vlrico Waldeseio Stiriae praefecto, ut de tota lite deciderent. Praeterea Goricio Comiti mandavit, quam celerrime eximeret discrimini captivitatis in suam clientelam acceptos. Sed invalidus erat ad vim Goricius, nec satis prospere cesserant insidiae, quas iu caput Scaligeri struxerat. Brevi tamen cum legatis Henrici Carinthii Waldesejus superveniens, aegre ad inducias deduxit, iterum in bellum redituros. Quippe Scaliger implacidus animo, et necdum saginata potentia tantarum urbium fastigio inhians pacem omnem quae spes illas recideret, detrectabat accipere. Sed leviora fuere certamina inter illos.

Tota Italia in Genuensium successum intenta erat. Pontisex huc illuc versabat anxium animum, unde potissimum accersenda essent auxilia, quibus inde averteret Gibellinos; in quorum subsidium Fredericus Siculus cum classe appulsus, maris usum obsessis propemodum ademerat. Philippus Caroli Valesii comitis filius, Pontificis impulsu ad obsidendum Mediolanum a Gallo missus, Novariam inter Vercellasque substitit. Vbi Vicecomites cum exercitu prohibitum transitu amnis, deinde munerum quae offerebantur magnitudine victum, a suis excussere cervicibus; fide in sponsionem data, se de tota Genuensium rixa staturos arbitrio Galliae regis. Philippo igitur in Galliam reverso, dejecti sunt iterum Guelsorum animi. Robertus rex turpiter obsessus multum auctoriratis amiserat. Nihil opis in Pontifice videbatur; qui consumptis omnibus aliis remediis, Vicecomites ut haereticos proscripsit. Oppidanos denique arcebat a templo, quamdiu ab iis non deficerent. Desituros enim arbitrabatur natura sua mobiles, ac tanti fulminis atrocitate perculsos. Nec illum in totum spes fefeliit. Tumultus enim in urbe exortus est, opera eorum quos potissimum Cardinalis Portuensis ad audendum impulerat. Caeterum gliscentem adhuc seditionem Galeacius superveniens in tempore extinxit, introductis in urbem praesidiis, edoctoque populo in concionem vocato, hoc unum agi ut Turrianis restitueretur imperium. Turrianorum enim nomen nimia superbia et crudelitas invisum omnibus fecerat: cum e contra Vicecomites civili ingenio, moderatione, et clementia potentiam assererent necdum adultam; Saluberrimo remedio novis principatibus, in quos multorum odia incurrunt, nisi magnae virtutes invidiam redimant. Caeterum excommunicationis fulmini multum formidinis detraxerat assuetudo in contemptum versa. Plerisque etiam ridentibus in haereticorum numerum referri, qui majorum cultui addicti, nullis superstitionibus foedarent Ecclesiam, nec nova dogmata populo inferrent. Ioannes


page 64, image: s064

quoque Pontifex destitutam spem quam conceperat in suum videns recidisse ludibrium, Fredericum Austriacum in auxilium sollicitare coepit per legatos, sponsionem ferentes, se non tantum Archiepisco patum Moguntinum Alberto ejus fratri traditurum, sed etiam ipsi accessurum auctoritate et studiis, quibus sibi affereret Imperium Ludovico Bavaro anathemate percusso. Populum denique edictis hortatus est confluere ad facrum bellum. Commodum enim legatio aderat ex Oriente Christianorum suspiria ferens. At ille Orientis curas usque adeo a se removerat, ut aliquando admonitus sacri belli responderit, Satis multos esse Saracenos in Italia. Consilium ejus erat in Italia abuti militantium pietate, quemadmodum eventus postea explicuit. Praeterea ut alendo bello sumptus suppeterent, jampridem sacerdotiorum omnium fructus in tres annos sibi reservaverat. Deinde et collationes ad se traxerat, Simoniacos esse predicans ad quos ipso jure spectaret electio. Sacerdotia autem triennio elapso sic distribuebat, ut in locum Patriarchae subrogaret Archiepiscopum, cui opimus Episcopus succederet: ac rursus huic minorem alium Episcopum substituebat. Et sic per omnes gradus dignitatis ambulans, rursus ex singulis sacerdotiis a se collatis primi anni fructus retinebat, quos annates exinde vulgo appellant. His artibus aerarium Ecclesiae, quod exhaustum acceperat, ita saginavit, ut praeter sumptus in bellum factos, vigesies quinquies centena millia reliquisse credatur.

Caeterum Fredericus Austriacus a Pontifice oneratus tot promissis, Henricum fratrem in Italiam pergere jussit cum quingentis equitibus. Quos alia duo millia sequebantur cruce signata, tanquam depulsum irent terra sancta Saracenorum regem. Horum adventu Gibellini territi legatos protenus in Germaniam dirigunt, ruinam aversuros, ad quam tanti vis impellebat. Destituta insuper Genuensium obsidione ad sua quisque tuenda recesserunt. Legatis ad Fredericum perductis, unum eorum in hanc sententiam locutum accepimus: Etsi hautquaquam dubitemus, summa te prudentia et consilio cuncta aggredi; praeter opinionem tamen nostram accidit, quod fidelissimos in Italia clientes, tanquam hostes aut rebelles armis persequaris. Quid enim fecimus ira tua vel indignatione dignum? cujus tanti criminis rei sumus, quod expiari bello debeat? Non accessimus aemulo tuo, de Majestate nihil libavimus. Matthaeus Vicecomes aliquantisper usurpavit Principis nomen, necessitate compulsus: aliter enim civium factionibus occurrere non poterat; Imperii tamen reverentiam nunquam deposuit, sacramentum fidei non violavit. Interroga Goriciae comitem, an non contulerimus


page 65, image: s065

omnia ad salutem Romani imperii. Et tamen nos illos debellandos tradis, qui auspiciis tuis a nobis debellandi sunt, ne quis alius quam Imperator Insubriam insideat. Non vides igitur summum Pontificem animo immodicum, improba spe totius Italiae regnum affectare? Expende omnes ejus actiones, confilia et machinas excute, tuosque oculos vanis fascinatos promissis tibi restituent. Vix enim Pontificatum adeptus erat, cum per totam Italiam edixit praefectis omnibus magistratu decedere, ut respublicas impleret suae factionis hominibus, reliquiasque Imperii destrueret. Posthaec Goricio comiti vicario tuo reverentiam et obsequium deferri prohibuit. Eandem denique potestatem tanquam suam mandavit Roberto Neapolitano regi, quo graviorem hostem non habet Imperium. Adhaec civitatibus et provinciis imperialibus ad defectionem sollicitatis, nullam aliam persequendi nos causam habet, quam quod Romani Imperii obsequio astricti, libidini ejus morem non gessimus, cui si paruissemus, jure meritoque poenas a nobis expetere poteras. Quis autem non videt, haec et similia huc vergere, ut occupatis Insubriae claustris, Germanicis exercitibus praeripiat transitum in Italiam, ac deinde ibi Caesarianarum partium reliquias securus extinguat? Nunquam illi fuimus inimici. Genuam obsidione clausimus, quae ad illum non pertinet. Vrbs est imperii notissima. Credidimus nos Sacramento religionis obstrictos revocare illam ad suum corpus, a quo rebellis defecit. Intuere nunc pro quo, et in quos aciem struas. Imperium tuum eversum is, ut acerrimum imperii hostem in possessionem recipias. Quid dicturi sunt Germaniae proceres, si pulcherrimam et utilissimam provinciam, infami praevaricatione fastigio detrahas? Alienabis a te omnium animos, publicam invidiam, publicum odium contrahes. Nunquam de Imperio tuo sine infamia loquetur posteritas. At enim Pontifex diadema promittit tibi, pollicetur se fulminibus jactis Bavarum e Germania deturbaturum. Hoc ipsum facturus is est scilicet, qui inter vos tam diuturna fovit dissidia, ut Germanici Imperii majestatem supprimeret. Mitte has spes inanes. Nam si bona fide tecum ageret, non uteretur promissis. Confirmasset protenus electionem tuam, sponte sua obtulisset auctoritatem, quam etiamnum, cum in promptu praestare possit, callide differt. Satis diu jam deliberavit. Nullis ad hoc opus caeremoniis. Vnico verbo fortunam tuam potest absolvere. Sed nihil minus habet in animo. Nec te, nec Bavarum imperatorem desiderat. Nimis illi magnanimi videmini. Malit quemvis alium sub cujus persona imperet ipse: Immo sane malit neminem. Respice antecessores ejus, quo fastidio semper abominati sint


page 66, image: s066

Caesareum nomen, quam gravis et suspecta semper fuerit haec potentia ad fastigium Italiae collimantibus. Vtcumque nunc ille blandiatur tibi, altera tamen manu panem, altera lapidem ostentat. Postquam tuis armis nos debellaverit, postquam beneficio tuo securum effeceris, mox senties cum armis frustrari promissa, viresque suas tecum conferre. Quassatus his Fredericus atque animo nutans, deliberaturum se respondit. Advocati in consilium animi agitare coeperunt, quod optimum factu esset. Hinc Pontificis, inde Germanorum Principum haut dubie successura indignatio trahebat animos in diversa. Placuit tamen revocari auxilia. Quippe Italicum bellum ante id tempus vix posse confici in quod constitutum erat totis viribus cum Bavaro confligere. Nec tantas copias posse subduci, non habentibus unde resarciant. Debellato aemulo Pontificis iram posse contemni: et gratiam illius sibi inutilem, a principibus fastidito. Fredericus igitur ex suorum sententia legatis renunciat, daturum se operam ut ex Italia deportetur Germanicus miles. Rem tamen haberent secretam. fraude et dissimulatione opus esse, ne de mandato quidquam resciscat Pontifex, totamque invidiam a se aversam, in Henricum fratrem inclinet. Abituris deinde tradit codicillos perferendos ad fratrem, quibus illum monebat quaesito praetextu Italia abscedere. Henricus autem accepto imperio non remorandum arbitratus, a Cardinali Portuensi cum supercilio postulare coepit quidquid illum sciebat negaturum, et in primis sibi Brixiam tradi, ubi sarcinas et impedimenta deponeret inter suorum praesidia. At ille novitatem consilii haut parum miratus, facile in suspicionem incidit Austriacum esse mutatum. Molliter tamen ei significat, Fredericum operam suam bello locasse, nulla alia mercede, quam ut diadema acciperet. Nec Pontificem mutasse promissa. Curaturum tamen se militibus stipendia quanta nemo hactenus in Italia meruisset, et ut ipsi impedimentisque bene sit. Nam quod praeterea exigeret, non esse in sua potestate. Scire ipsum quoque invita multitudine non posse externa praesidia oppidis inferri. Laetus Henricus artes suas feliciter procedere, omnes alias condiciones respuebat, ad se non pertinere dictitans, quid cum fratre Pontifex egerit, suas esse quas adduxisset copias, suo potissimum aere conductas, suis denique militare auspiciis. Itaque non servatam sibi fidem simulans iter in Germaniam instituit, supremo intersuturus praelio, quo sua fratrisque funesta calamitate de summa rerum fortuna transegit. Fredericus a Pontifice multum incusatus culpam omnem in fratrem congerebat. Veruntamen ad mitigandam ejus invidiam inducias a Gibellinis impetravit, Guelfis utique laetissimas, et


page 67, image: s067

in primis Ioanni Pontifici, cujus res Austriacorum abscessu in pejus collapsae, spacio egebant quo se posset instruere ad bellum, et cum justo exercitu in campum recipere. Sed Gibellini statim ruptis foederibus in arma prolapsi sunt. Dissimulante cuncta Frederico, qualitercumque res composuisse contento. Nam et Goriciae comes quem rectorem Italiae dederat morbo an veneno e vivis concesserat. Nec multo post Matthaeus Vicecomes Mediolani decessit. Potentiam ejus excepit Galeacius filius. Vix eam is libare coeperat, cum libertatis admonita civitas est, ab his qui res novare susceperant. Nec hunc rerum statum plebs aversabatur, exsatiata inquietudine belli, et dirarum absolutionem a Cardinale exspectans. Iam et Germanica praesidia cum multitudine consenserant pecunia et promissis corrupta. Quorum defectione Vicecomites exterriti tacite in exilium proficiscuntur. Tunc vero Guelfi spem dominationis correptam acrius rapuerunt. Quippe inter nutantes et discordes proceres mobilemque populum visa est inanis libertas. Cardinalis Portuensis civium consiliis implicatus clam agebat res suas. Eodem tradente rectorem urbs acceperat natione Burgundum, sed qui paternam originem ad Turrianos referret. Quatiebatur interim civitas frequenti tumultu, plerisque huc audaciae venientibus, ut Turriana signa auderent erigere. Plena erat exulibus provincia, qui olim pulsi factionum atrocitate, nunc indulta praeteritorum oblivione, quasi sub libertate victuri revertebantur in patriam. Per hos statim correpta Modoetia, ac tunc demum patuit Guelfos sub specioso libertatis titulo dominationem affectare. Itaque Gibellini inter se fremere, cum Germanicis militibus consilia conferre; qui et ipsi ad destituendum Galeacium arte et impulsu traducti, perfidiam mutabant et poenitentiam. Guelfos enim tacite oderant ut hostes Imperii, sciebantque se Roberto regi juxta ac Cardinali suspectos. Adhaec stipendia sua die a Vicecomitibus repraesentari solita, et a Cardinale dilata, prioris principis desiderium accenderant. Conspiratione igitur facta accitum ab exilio Galeacium in pristinum reposuere fastigium.

At vero Pontifex nunc a Gallis nunc a Frederico Austriaco turpiter elusus, revocatumque a suis Galeacium in formidinem Italiae crescere impatiens, damnata omni alia spe, statuit ipse deinceps suis viribus bellum conficere. Multum armatorum in Burgundia Belgioque multum in Gallia confecerat. acerrimo delectu fervebat Italia. Tres duces nationibus praefecti. Henricus Flander Belgas cum Burgundis ducebat. Ex Hispania accitur Raymundus Cerdonius magni nominis dux inter suos, et de Mauris assuetus triumphare. Hic Gallis praeesse jussus. Simoni


page 68, image: s068

Turriano attributum est in Italos imperium: cui se applicuit gentilium agmen a Paperno Turriano Aquilensi Patriarcha suppetias missum. Succedebant Florentinorum Neapolitanorumque auxilia cum supplemento, quo veteres legiones propemodum exhaustae ad justum numerum revocarentur. Iamque universae copiae in destinatum locum convenerant, numeroque inito quadraginta millia explere ferebantur. Igitur Robertus rex exercitui praepositus cum tota mole Mediolanum contendit, fiducia plenus Galeacium Vicecomitem necdum sat stabilita potentia destitutum iri a civibus, vel fame posse ad deditionem compelli. At illum tanti apparatus ad intentiorem sui curam erexerant. Militem habebat ex suis sociorumque copiis indurata virtute lectissimum: sed longe numero imparem hosti. Equitatus potissimum deerat. Itaque in campum prodire non ausus continebat se intra moenia, Germanicum auxilium opperiens, quod inter suos de industria spargebat iter in Italiam habere. Siquidem Gasparinus Stanga communi Gibellinorum nomine ad Ludovicum Caesarem missus, haut dubiam spem inde remiserat. Sed paullo post in urbem relatum est, Neapolitanorum copias turmatim abscedere cum impedimentis. Quo irent quidve molirentur necdum satis iciri posse, nisi quod fama esset Neapolim versus iter ingredi. Postea vero cognitum est, Robertum regem in regnum revocatum esse, in cujus exitium armabatur Fredericus Siciliae rex, foederibus ruptis. Quippe ad veteres inimicitias recens quoque injuria accesserat. Pontifex enim Regium urbem, de qua inter se armis contenderant, sequestro acceptam, Roberto tradiderat inconsulto Siciliae rege; utique cui finitis induciis, si medio tempore nou convenisset de pace, restitui debebat deposita possessio. Itaque Siculus jus suum gladio repetiturus, Neapolitano regi bellum indixerat; magno cum dolore Pontificis, qui jus Ecclesiae laedi obtendens, suumque ulturus supercilium, diris devovit Siciliae regem, populo admonito per edictum, ut ab obedientia ejus se subtraheret, sacramento liberatus cujus ipse vinculum solvisset. Caeterum Siculus quanquam ad ejusmodi proterviam intrepidus, ne quis tamen motus in Sicilia oritetur, Petro filio diadema imposuit. Et sic quidem ille Pontificias artes pari calliditate eludebat: Robertus interim rex praecipuas vires ab obfidione Mediolanensi in regni sui tutelam abstraxerat. Hoc nuncio Galeacius accepto ausus est erigere animum, paullo ante propemodum desperantem tardantibus Germanorum auxiliis.

Ludovicus Caesar hactenus a se removerat Italiae curam, uni Frederico intentus. Intempestiva enim res videbatur, acerrimo hoste pro


page 69, image: s069

foribus stante, alieno se miscere discrimini. Adhaec Gibellini ad propiorem spem utilitatemque conversi, cuncta venerantium officia Frederico detulerant: nemine adhuc ad Bavarum respiciente, tanquam inutilem rebus suis dissitum procul, totisque Alpibus Italia exclusum, quarum transitus Austriaci insederant. Vbi vero pulcherrima victoria aemulique captivitate sincere tandem absolutus fuit a fortuna, multi venerunt gratulatum, suas spes et vota insinuaturi; utique postquam Raynaldus Atestinus Ferrariae rector bonitatem ejus experiri ausus, benignum responsum ex aula retulerat. Posthaec uti dixi Stanga missus, fluctuantem adhuc ejus animum ad Italicam expeditionem acerrime urgebat imagine periculi quod in amittendo Mediolano imminere videbatur; ne scilicet commodissima provincia tot saeculis possessa, tot cladibus asserta, nunc ad hostes deficiens, Germanicae majestatis reverentiam in Italia funditus destrueret. Caeterum amici a Caesare vocati in consilium, Italicum iter vehementer dissuadebant: necdum Germaniam adeo securam ut ipso procul agente turbari nequeat. Leopoldum ingenio violentum, et tranquillitati praegravem, insita ferocia omnia ausurum, quo Fredericum fratrem custodia eripiat. Nec vim ad exequendum defore, sollicitare Gallorum animos Germanico imperio semper infestos, semper aemulos, tracturosque facile in partes si ipse flore militari in Italiam abducto, diutius abesse coeperit. Posse tamen invocantes Gibellinos ope juvari, idque ipsi et imperio conducere. Ejusmodi enim beneficio occupandam esse Italorum gratiam, qui iter aperiant adituro Romam, commeatum et caetera necessaria exercitui sufficiant, denique quocumque pergeret securum praestent. Nec metuendam Pontificis offensam. Bellandum enim cum illo sub veterum factionum nominibus, et pro dominatione terrarum haut dubie ad Imperium spectantium. Neque olim Goricio Comiti ipsisque Austriacis, neque nuper Carinthio duci fraudi fuisse in iisdem stetisse castris, viresque suas imputasse Imperio. Decretis igitur auxiliis quingenti equites festinare jubentur priusquam Mediolanensem deditionem hoftis exprimeret. Bertholdus Nyeffius agmini praeerat. Is Penninis Alpibus in Italiam descendens, facile perrupit ad obsessos, evitatis castris quae ad Comensem portam Pontificii statuerant. Quippe ea tempestate in Italia adhuc insolitum erat maenia claudere continuo vallo. Necdum enim scientia militaris ad hodierni saeculi praestantiam surrexerat. Summa virium constabat equitibus. In modico pretio pedites habebantur; quorum usum in praeliis Itali demum post aliquot aetates ab Hispanis Helvetiisque edocti sunt. Equites distributi per agmina inter


page 70, image: s070

se spacio distantia, observabant aditus quicumque in urbem ferebant. Ad custodiam castrorum pedites disponebantur. Caeterum Caesariani intra murum recepti, adjuncto sibi urbano milite continenter erumpere, turmas ad custodiam itinerum vigilantes ferociter aggredi, in aggeres perfringere. Nam singula hostium agmina imparia erant Galeacio cum tota virium mole illic incumbenti, et caeterae stariones loco dissitae, laborantibus aegre in tempore subvenire poterant. Caedebantur igitur frequentes stationes munitionibus pulsae, et per diruta earum valla liberi commeatus in urbem veniebant. Itaque Pontificii tot incommodis affecti, atque in haec mala laborantes remediis, priusquam latius cresceret periculum, incensis castris obsidionem laxant.

Posthaec Nyeffius ad Cardinalem Portuensem Placentiam proficiscitur Fredericum Trahedingum et Bertholdum Graiisbachium secum habens. Iisdem mandatum erat ut dissidia partium honesta condicione tentarent componere. Sed non eo erat Cardinalis ingenio, cum quo de pace posset conveniri. Auditis enim quae adferrent, vehementer excanduit, jactansque Pontificis in Itatiam imperium, cum protervis in Caesarem contumeliis, maxime objurgabat legatos, quod ipsi infames et haereticis annexi ad se venirent cum ejusmodi mandatis; jubebatque illos intentato anathemate protenus Italia decedere. Mirum est militares animos tam facile potuisse percelli. Sane consternati ad hoc telum alii Veronam, alii Lucam et Mantuam se receperunt, cum copiis et impedimentis, tanquam a Vicecomitibus disjungerentur. Quae cum nunciata Cardinali essent, obsidionem Mediolanensem redintegrari imperat. Nyeffius a Galeacio revocatus contumaciter negabat se venturum priusquam a Caesare juberetur. Timuisse crediderim ne si eodem fulmine peteretur Caesar (quod haut perplexe Cardinalis jactaverat) tota culpa et invidia in se recideret. Perplexi erant Vicecomites et propemodum redacti in angustias, miseruntque propere nunciaturos Caesari in quo discrimine ipsi essent, et si cessarent auxilia, deditionem diutius non posse differii.

Multorum mensium obsidio fatigaverat non cives modo, sed etiam hostes, per quorum castra pestis se acerrime diffuderat. Anxii duces, et de belli exitu solliciti, multa inter se agitabant, coeperuntque cogitare qua ratione Galeacium tollerent e medio. Solus enim ille credebatur continere in officio contumaces, eoque sublato cives et milites uno consilio deditionem facturos. Quidam urbani ex Helvetia milites pecunia corrupti in flagitium consensere. Nihil enim nefas in illum putabant, quem devovisset Pontifex. Nec operosum facinus videbatur.


page 71, image: s071

Lustrantem enim pro consuetudine, nocturnas vigilias, in suis stationibus decreverant opprimere. Sed Ioannis Vieccomitis solertia effectum est ut insidiae exitum non haberent, perfidorumque suppliciis expiaretur abominandum illud ducibus exemplum.

Interea hostilis exercitus sensim deficiebat. Alli diffluebant a signis, multos destituebat valetudo, densa funera a contubernalibus exportabantur. Iam quoque Gastonem mors abstulerat, Cardinalis ex fratre nepotem, qui in locum Roberti regis militari imperio successerat: cum jubente Caesare Nyeffius Mediolanum reversus est. Praeter milites quibus praeerat, non spernenda sociorum auxilia adduxerat. Hinc statim terror in hostium castris, ipsos quoque duces corripuit. Neque enim dubitabant cum tota mole erupturos Vicecomites Caesarianis modica quiete refectis, impetumque eorum aggeribus sisti posse diffidebant. Optimum igitur consilium videbatur cito discedere. Nox ad fugam electa est, ne deseri obsidionem cives intelligerent. Convasatis igitur quae avehi poterant, Modcetiam versus iter instituunt, Vaprioque vico praesidiis firmato. Abduam flumen ponte committunt; unde et commeatus excipi possent et milites, quos Cardinalis Placentiam perduxerat. Vicecomites de fuga hostium certi festinaverant sequi. At illi celeritate usi Modoetiam pervenerant non ausi facere periculum sui. Quamvis enim numero praestarent, spes tamen et alacritas militem defecerat. Galeacius decernere avidus priusquam crescerent hostium vires, pontem adoriri constituit, conjiciens hostes periculo admonitos exituros in praelium. Amisso enim ponte diutius ibi perseverare non poterant, omni spe auxilii interclusa nec provisis ante commeatibus quibus tanta multitudo aleretur. Nec conjecturam ejus hostes fefellere. Extundente enim necessitate eduxere quoque suos in campum. Iamque aciem instruere coeperant, cum Galeacius occupari Vaprium vicum, tectique ignem injici jubet aversurus a praelio hostes, cura recuperandi impedimenta quae cum modico praesidio illic reliquerant. At illi proditionem subesse rati, haut immodice turbabantur, Vicecomitumque impetum sustinere perculsi non poterant, Brevi igitur fusi, profligatique sunt. Inter captivos praefectorum multi, ipse tamen Cerdonius eminuit. Nam Simon Turrianus fortissime dimicans in acie ceciderat. Posthaec Galeacius victoria exultans Modoetiam obsedit. Huc se Henricus Flander ex fuga detulerat, cum Vergusio Lando; qui Placentia Poutificiis prodita veniam desperans, ultima experiri decreverat, paratum subsidium a Cardinale exspectans. Caeterum Narbonensibus turmis in itinere oppressis, dein Passerino Turriano cum reliquis


page 72, image: s072

caeso, Flander occulte profugit ex oppido, Landusque incolumitatem pactus deditionem fecit. Post tam splendidam et sine exceptione victoriam Galeacius tamen Rolando Rubeo Parmensium principe et Ioanne Morigia multum hortantibus hostilia cum Pontifice deponere constituit. Satis gnarus recentem potentiam pace melius quam bello haberi, et pecuniosum illum senem, animoque indomitum novos milites novos exercitus reparare posse in Gallia, bellumque in Italiam referre. Missi igitur legati Pontificis animum ad foedus inclinant; suadente maxime Raimundo Cardonio, qui sub fugae simulatione a Galeacio clam dimissus id se facturum receperat.

Dum haec in Italia geruntur interim Leopoldus Austriacus non Caesari blandus, non supplex, sed violentus ira, et doloris impatiens, versabat se in omnes cogitationes ut Fredericum fratrem e carcere eriperet. Compositae in Germania res stratisque jam partium odiis omnem ibi spem abstulerant. Sed fortunas suas maxime apud Gallum deflebat curaturum se illi imperium promittens, ex quo Ludovicum dejiceret. Sed bellum cum Germanis regi non placebat; satis gnaro vastum illud imperii corpus in concordia invictum, non aliter quam suismet viribus posse deleri. Titillatus tamen spei quae offerebatur magnitudine, apud Pontificem agitare coepit, ut anathematis telo Bavarus peteretur. Sciebat enim Pontificem non abhorrere ab hisce consiliis, saepius a Cardinale Portuensi admonitum, haut alia ratione afflictas in Italia res posse restitui. Nec dubitabat Leopoldus in tumultuosa illa rerum tempestate, descituros a Ludovico Septemviros cum populo reliquisque optimatibus. Bohaemum enim et Trevirensem tacita odia simulatione abscondere. Coloniensem Austriacae domui annexum esse. Moguntinum Pontifici obnoxium. Saxonem posse muneribus corrumpi. Ex alia parte Ioannes Pontifex Bavaro infestus, gaudebat regem idem velle quod ipie apud se timide constituerat. Igitur edictis et fulminibus detonare coepit, et sanctissimum imperatorem mortalium contumeliis exponere: utique postquam Modoetiana clade Avinnionem delata, ira atque dolor omnem illi haesitationem abstulerant. Non deerant quaerenti praetextus, quibus affectus suos tegeret imagine juris et pietatis. Tota criminatio in tabulas congesta est, quas propemodum ipsismet verbis legentium oculis exponere constitui. Nec enim omnia quae relata sunt in annales ejusdem aetatis, revocari possunt ad venustatem, nisi ut auctoritas vacillet incorruptam fidem profitentium. Forma tabularum est ista.


page 73, image: s073

AD PERPETVAM REI MEMORIAM.

Cum neglectus error in tacitum consensum exire soleat, et justitiae veritas opprimi justo praesidio destituta; idque nos revocantes in animum, profecto non committendum duximus, ut desidia nostra calcetur Ecclesia. Certum est Romanum Imperium Apostolicae sedis auctoritate translatum a Graecis in Carolum Maguum, inde concessisse ad Germanos. Nunc vero cum defuncto Henrico Imperatore, Septemviri Principes in contraria studia diducti, elegerint duos, admovendos fastigio, Ludovicum Bavariae, et Fredericum Austriae duces: neutri eorum fas fuit usurpare titulum nomenque regis, vel administratione se ingerere priusquam Apostolicae Sedis accessisset auctoritas. Ad eam enim rejectio et admissio, ac donec alterutrum fiat, tota Imperii administratio pertinet. Quippe ante adeptam auctoritatem, electi ipsinec sunt reges, nec habendi pro regibus, neque etiam nominandi reges, sed in regem electi. Quandoquidem igitur supradictus Ludovicus, non approbatus, non admissus, se palam dixerit Germaniae regem: eoque titulo non contentus, gubernacula Iraperii invaserit; clientes in fidem acceperit, honores et officia distribuerit; atque adeo nuper Marchionatum Brandeburgensem in filium transtulerit, Galeacium Vicecomitem ejusque fratres damuatos haeresis crimine atque proscriptos, in tutelam acceperit, aliisque Ecclesiae rebellibus auxilio accesserit, non sine manifesta injuria Divinae Majestatis, Ecclesiae contemptu, animaeque suae exitio: Nos itaque ne in consuetudinem transeat perniciosa temeritas, obviare decrevimus, ipsumque Ludovicum ab erroribus in viam retrahere. Sed quia praesentem habere non licet, nec tutus ad illum patet accessus, positumque est in mora periculum, accedente fratrum nostrorum consensu, ex certa scientia, et plenitudine potestatis, injungimus ipsi sub poena excommunicationis, ut intra spacium trium mensium administrationem deserat, eamque differat resumere potestatem, donec acceperit consensum a nobis. Iubemus praeterea, ut a se gesta sub colore tituloque Regis, intra idem temporis spacium restituat in integrum. Quod si imperio nostro detrectaverit morem gerere, absentia ejus non spectata, procedemus ad publicationem poenarum, in quas ipso jure factoque incidit, vel prout nobis aequum videbitur. Mandamus igitur universis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, et quibuscumque aliis Ecclesiasticis, sub poena suspensionis ab officiis et beneficiis, ut nostro pareant imperio. Injungimus quoque omnibus et singulis civitatibus, universitatibus, personisque Laicis, sub poena excommunicationis et privationis privilegiorum, tam Apostolicorum,


page 74, image: s074

quam Imperialium, feudorumque tum ab Ecclesia cum Imperio dependentium, ne regiam obedientiam aut reverentiam deferant Ludovico, auxilio aut conulio adsint, ante approbationem Apostolicae Sedis. Quod si quispiam illi ut regi, vel in regem electo, obstrictus sit sacramento fidelitatis, decernimus illud irritum esse, tanquam ei dictum cui praestari non oportuit et sine detrimento salutis aeternae servari nequeat. Adhaec si Ludovicum, vel quemvis alium ab excommunicationibus et interdictis privilegia excipiant, eadem hactenus sic revocamus, quatenus huic processui impedimento essent. Obligari tamen nolimus, quo minus pendente supradicto spacio trium mensium, progredi nobis liceat ad publicationem poenarum, vel prout aliter visum fuerit. Caeterum ne Ludovicus, vel quorum interest, obtendere possint ignorantiae causam, praesens edictum Avennione curavimus affigi valvis templi; cum non sit verisimile occultum fore, quod omnium oculis legendum exponitur, et publica quasi vox promulgat. Decernimus itaque Apostolica auctoritate, Ludovicum caeterosque quorum interest, hanc publicationem ita obstringere, ac si praesentes essent, non obstantibus Pontificiis constitutionibus in contrarium. Datum Avennione, in Pal. Epis. VIII Id. Octob. Anno VIII.

Hoc edictum Avennione publicatum, per diversa terrarum jussit distribui. Nondum se suspectum Bavarus senserat, et jam damnatus erat; jactantibus inimicis, et in vulgum spargentibus, nefas esse cum eo misceri, quem summi Pontificis execratio devovisset. Iamque ad aures eius rumor quoque allapsus erat, haut quaquam credentis, tam intemperanter fecisse Pontificem, nullis injuriis vel contumeliis a se lacessitum. Itaque nullius malae conscientiae atrocitate pulsatus, et integritatis suae conscius, rebatur esse inimicorum calumnias, improba solertia infamiam ipsi invidiamque quaerentium. Neque enim comminisci poterat tam praecipitis violentiae causam. Ad ultimum victus constantia famae, Albertum Strasburgium Commendatorem hospitaliorum sancti Ioannis per Alemanniam, Eversturpium Sabechium Archidiaconum Herbipolensem, et Henricum Thorunium Canonicum Pragensem Avennionem dirigit, exploraturos de fulmine certiora: et si constaret libratum esse, prolixius spacium ad defensionem exigerent.

Eodem tempore tumultuatum est in Inferiore Bavaria. Principes enim adhuc pro indiviso domini, non satis moderate potentiam exercebant. Largiri immodice alliciendis clientibus, publicas opes luxu profundere, augere tributa, cuncta ex libidine agere, pravis paucorum consiliis, qui malis publicis saginabautur, Plebs interim tacite


page 75, image: s075

moerebat. Inter se mussabant Optimates, curae suae inniti ne quid detrimenti respublica acciperet. Acerrimi denique questus audiebantur maledictis devoventium Syfridum Rotenburgium et Conrardum Cameravium provinciae praesidem, cum Frederico epistolarum Praefecto, in quos publica odia potissimum exarserant. Credebantur enim abuti adolescentium aetate, et in haec consilia incautos impellere. Itaque cum jam non occultis colloquiis, sed aperte omnes fremerent, provinciae Ordines querelas publicas ad principes deferunt, flagitantque eligi ex numero Optimatum ad formandum rerum praesentium statum. Parva res erat prima specie. Sed luxurianti potestati fraena ponere non poterant, nisi ut resolverent vim principatus, et infami servituti potentiam astringerent. Principes tamen publicae voci impares, in suum dedecus consenserunt. Timebant enim ne res ex tumultu in seditionem excederet. Lecti igitur sunt duodecem-viri: Alramus Halsius, Henricus Ortenburgius comites, Henricus de Preysing, Sigfridus Buchbergerus, Bernardus Gransius, Ebranus Lauterbachius, Conrardus Fraunbergius, Adelhardus Fraunhoferus, Arnoldus Mässenhauserus, Vlricus Lobltingerus aulae praefectus, Henricus Ramspergerus, Albertus Rustorfferus. Hi praescripsere leges, intra quarum formulam Principes tenerentur. Duces intra biennium provincias ne dividunto. Controversiarum suarum arbitrium quindecemviris permittunto. Foederibus renuncianto. Nona ne contrahunto. Rerum a se gestarum rationem reipublicae reddunto. Largitionibus abstinento. Promerentibus gratiam sex procerum sententia referunto. Praefectos sine consilii auctoritate ne amovento. Suffecti in haec scita juranto. Sigfridus Rotenburgius tributa ne augeto. Ottonis regis tabulae et quaecumque aliae cavent provincialium immunitati, observantor. Ex his jura redduntor: qui secus faxit aere mulctator. Privilegia et indulta sexdecem-viri recognoscunto. Supremus epistolarum praefectus cum consiliariis rationes publicas excipiunto. Delati vadimonium obeunto. Iudices de causa cognoscunto. Privatum judicium nullum esto. Fredericus Epistolarum praefectus annulum Principis resignato. Conrardus Cameravius magistratu decedito. Vterque curia abstineto. Rationem gestorum reddito. Successores arbitrio sexdecem-virorum eliguntor. Quaestores communes sunto. Aerarium Principum aequaliter curanto. Conjugibus eorum et sorori dotem conficiunto. Pacis bellique arbitrium penes senatum Palatinum esto.

Signavere tabulas Bernhardus de Abensperg, Diethelmus de Freyberg, Hartliebius Buechberger, Conrardus Preysinger, Henricus Sattelboger,


page 76, image: s076

Ortliebius Mässenhauser, Adelramus Rotaver, Ioannes Warter, Vlricus Ecker, Albertus Neukircher, Berengarius et Ludovicus Gansii, Hartvicus Degenberger, Eprechtus de Haydaw, Guilielmus Wintzeter, Seyfridus Fraunberger, Henricus Törringer, Suitgerus Tüschel. ad haec Laudshutum, Strubinga, Cham et Burckhusium praecipuae civitates.

Caeterum legati Avenniouem delati, obstructas aures Purpuratorum inveniunt, quibus Pontifex consiliis assueverat. Novam in contumaciam trahebatur, quod Ludovicus in codicillis mandati Caesaris titulum nomini adscripserat. Quarto non. Ianu. ad Pontificem introducti in hunc modum verba habuere. Nuper fama in Germania increbruit, filio tuo Ludovico motam esse controversiam status. Et quidem ille vulgi rumoribus fidem non habuit, ratus inimicorum suorum maledicentia sparsos. sibi enim persuadere non poterat, ut nec admonitus, nec citatus, atroci stilo repente conficeretur, nullius sibi delicti conscius. Nihil enim unquam sanctius religione habet, sincerissimisque votis semper exoptat ut perpetua felicitates fruatur Ecclesia. Constantia tamen famae motus, proficisci nos jussit, et in fidem veri inquirere. Comperto igitur rumores illos vanos non esse, sex mensium spacium exigit, intra quod et nobis liceat certiora referre, et ipse se ad defensionem componere. causa quippe gravis agitur. Convocandi sunt Ordines Germaniae et ex eorum sententia statuendum quid ipsum omnino facere oporteat. Merito igitur prolixius intervallum postulat non ut inutili dilatione negotium frustretur. Sed ut cultum omnem, et obedientiam, quam potest, et licet, Sedi Apostolicae deferat. Hisauditis nullum aliud responsum datum, quam ut petitionem suam scripto complecterentur. Igitur prid. non. Ianu. libellum exhibent, in eam sententiam quam modo dixi, adjunctis codicillis, quibus mandata sua Ludovicus commiserat, in hanc formulam.

Ludovicus Romanorum rex semper Augustus. In Romanam curiam legatos dirigimus, vestigare jussos, an dicam mihi scripserit Pontifex Maximus. Audio enim in controversiam trahi dignitatem meam. Quod si constiterit verum esse, mementote diem laxiorem exigere. Angustius enim praestitutum spacium esse intelligo, quam et intervallum loci, et causae magnitudo postulat. Tum ad ea Pontifex rescripsit. Officii mei ratio exigit ne jura Ecclesiae interverti patiar. Nequaquam Ludovico infensus sum, et in eo servo affectum filii, quem publicis ille offensis extinguit. Nam cum modo contra jus et fas, privatis auspiciis imperii gubernacula invaserit, durante interregno ad Sedem


page 77, image: s077

Apostolicam spectantia: modo cum Vicecomitibus Mediolanensibus ab Ecclesia projectis, societatem armorum contraxerit: Ferrariam denique Sancti Petri vetus patrimonium in clientelam acceperit, in ultima remedia propulsus sum: quia tot facinoribus aliter subvenire non poteram. Si jura Ecclesiae salva vellet, si contumaciam poneret, non arrogasset sibi titulum Caesaris in codicillis, quos ad me detulistis. Renunciate igirur illi, si sana consilia pati possit, regno cederet ad ipsum non pertinenti absque auctoritate Apostolicae Sedis. In eam rem tres menses edicto praestitui, qui jam propemodum exspirant. Verum enimvero etsi illum a me nihil impetrare oporteat, utpote re ipsa convictum: ne tamen per omnia durus reumque velle praecipitare videar, unum alterumve mensem adjicio, scituro nisi intra illud spacium morem gesserit imperio meo, librata me sulmina in caput ejus excussurum. Posthaec edicti copiam petentibus exhiberi jussit. Non exspectabat profecto tantum animi a Ludovico, ut supercilio ejus auderet intercedere. Arbitrabatur enim Principes superiorum temporum exemplo recessuros in factiones, Episcoporum ope, quorum multos ipse subvexerat: et sic debilitata Ludovici potentia non sua vi nixa, occupare rerum administrationem, donec sibi subjugasset Italiam, imperium deinde traditurus Gallo.

Reversi in Germaniam legati nihil in Romana curia parati renunciant. Pontificem nescio qua vanitate tumentem, imbutumque deterioribus consiliis, pervicaciter reposcere Imperium. Prolatis deinde codicillis quos attulerant, tota principis domus inhorruit, Ludovico potissimum stupente ad lectionem acerbissimi edicti. Nam praeter novitatem infamiae anxius erat, ne desereretur a populo trepida superstitione capta. Idem metus amicos invaserat. Deliberare igitur cum iis coepit, quid sibi capiendum consilii. Erant inter illos Ioannes Iandunus et Marsilius Patavinus professione medicus. Horum consiliis ut plurimum utebatur. Viri erant illius temporis eruditione exculri quorumque ingenia adhuc durant. Hi autem magnopere suadebant, appellaret ab edictis ad proximum generale concilium. Acerrimum hoc telum esse, et multis retro Principibus usurpatum, ad fraenandam Pontificum libidinem, sacrosanctis Ecclesiae censuris ad privatos affectus abutentium. Neque alia nuper arte Philippum Galliae regem illusisse Bonifacio octavo fulminibus ejus in ludibrium versis. Neque olim tot execrationes pari appellatione sufflaminatas satis valuisse ad praecipitandum Fredericum Secundum de fastigio. Minus autem nunc valituras, longa assuetudine edocto populo, anathematis tela sine causa Canonica


page 78, image: s078

temere vibrata, non pervenire ad animum. Magnam invidiae flumen inundaturum Pontificem, cum provocationis libellus in vulgus exiens, ambitiosa illius consilia aperiet, quibus molitur supprimere Imperium, rerumque summam obliqua arte a Germanis aversam ad se trahere. Si quorum ille conscientias turbasset, visuros se statim in quietem subsidere, cum tot in se studia amicorum principum licentiam hanc detestari constiterit. Illorum enim neminem laturum, tam abominandum Germaniae exemplum. Nemo in consilio fuit qui non optime dictum crederet. Igitur Caesar Norimbergam profectus testes corrogari jubet. Inter eos fuisse comperio Nicolaum Episcopum Ratisbonensem, Henricum a lapide Praepositum Ecclesiae B. Mariae Eystetensis, Vlricum Praepositum B. Stephani Bambergensis, Conrardum Stauff Canonicum Capellae Ratisbonensis, Godefridum Pastorem Ambergensem, Fredericum tabellionem Norimbergensem, Henricum Pastorem Pfalendorfiensem, Henricum Hansuerium, Ottonem Wardensem, Hedignum tabellionem Bambergensem.

Iidem admonitis quo fine vocati essent lecta est in primis protestatio in hunc sensum conscripta. Quidquid Pontifice coram, si tempus locusque permitterent, dici oportuit, auribus vestris hic insinuo, dato tempore curaturus ut ipse quoque Pontifex intelligat. Itaque Deum hominesque obtestor, nihil mihi antiquius esse sancta matre nostra Ecclesia, polliceorque me tutelam ejus ita suscepturum ut nihil juris illi pereat, eosdem habiturus inimicos, quos ipsa habuerit. Obtestor praeterea nihil ope mea factum, quo jura Ecclesiae laederentur, atque emendare paratum esse, si quid imprudenti exciderit. honorem et reverentiam ab antecessoribus meis praestari solitam Ioanni Pontifici quoque delaturum, et e contra non commissurum ut Romanum Imperium ejusque dignitas detrimentum patiantur.

Posthaec recitari jubet appellationis formulam in hanc sententiam: Hactenus me erga Sedem Apostolicam ita gessi, ut nihil officii desideretur quod in colenda ea non impenderim. Ioannem Pontificem, ut par fuit veneratus sum, patrisque loco semper habui; in spem adductus benevolentiae fructum quem ex me per tot officia perceperat mutua charitate compensaturum. Sed longe aberravi a destinatione mea. Vnde mihi praesidium quaesieram, creatum periclum esse video. Quod enim nunquam putassem, ut in Romana curia de fatis meis ageretur legati quos scrutaturos dimiseram, omnia incredulo aperuere. Fortuna mea in ducrimen vocata est. Iussus sum diadema deponere, quod tot annis legitime possedi, et in optima causa gladius quoque bellanti


page 79, image: s079

adjudicavit. Vulgata sunt atrocissima edicta. Librata fulmina, et in caput meum promissa. Adhuc tamen nemo absentem ad dicendam causam citavit, et quod pro omnibus leges valent uni Imperatori non contigit. Ne tempus quidem idoneum praestitutum est, quo possem me ad defensionem instruere. Nihil recte atque ordine factum: qualitercumque tamen factum, non nisi summa cum injuria mea, cum pudore et contemptu Imperii publicoque scandalo potuit accidere. Quid enim inde aliud exspectes quam diffidia et contentiones, quibus pace publica foede excussa, ab Ecclesia dissocietur Imperium infami divortio? Hac autem secessione quid acerbius? cum distractae civium mentes, hinc in Caesarem, inde in Pontificem maledictis et contumeliis insurgent? Si quid Pontifex peccatum crediderit, potuit mecum agere humanius, et primum pridem admonere debuerat paterno affectu, deinde increpare acrius contumaciter cessantem, consumptisque omnibus aliis ad extrema demum pervenire remedia. Quis unquam pater sic exarsit in filium, ut non exspectaret ab eo poenitentiam, vel non admitteret pro innocentia sua dicturum, priusquam abdicaret a familia? Ille vero in filium Ecclesiae summa potestate praeditum tam animose acuit decretorium stilum, ut inter optimam causam, et iniquissimam litem destitutus, prius me damnatum senserim quam reum esse. Neque adhuc satis invenio quid imprudens fecerim repudio dignum, aut cur supercilium ille suum in me tantopere exasperet. Quidquid enim edicto suo complexus est injuriae sunt, et falsis causis adumbrata commenta, quibus innocentiam meam insimulat. Vsurpasse me ait titulum nomenque regis citra auctoritatem. Ait discordibus Septemvirorum suffragiis vacare Imperium, et quoties interregnum esset ad se spectare administrationis summam, quam privatis auspiciis ipse invasissem in necem Ecclesiae. Ait denique me Galeacio Vicecomiti ejusque fratribus haeresis crimine damnatis, aliisque Ecclesiae rebellibus accessisse auxilio. Haec sunt crimina mea quae tam atrociter persequitur. His scilicet flagitiis impulsus reposcit a me sceptra, jubetque intra trium mensium spatium ad privatum statum reverti, et quidquid hactenus gessi in integrum restituere. Nec tot contumeliis satiatus, subjectos et clientes Imperii, sacramento liberat, omnium devotis capitibus qui obedientes mihi essent, aut ad reverentiam majestatis se reciperent. Addit praeterea ipso jure incidisse me in haec supplicia, liberumque sibi esse vult, etiam ante lapsum spatium designati temporis ab Ecclesiae gremio convictum projicere. Ego profecto recte mihi conscius sum. Et si maxime quae obijciuncur vera essent, nullum tamen


page 80, image: s080

crimen subesse video. Titulum regis merito usurpavi, atque etiamnum usurpo, hautquaquam depositurus priusquam fata morienti detraxerint. Rite electus, rite inauguratus sum. Ea res me fecit regem, simuletiam administrationem contulit. Ita enim jubent leges. Nec aliis moribus in Germania vivimus. Nemo hic unquam dubitavit, nec hodie dubitat, regem esse quem legitima electio Caroli Magni solio imposuit. Vsque adeo ut pro insano habendus sit, qui populi aures auderet imbuere ejusmodi prodigiis. Quod igitur meum delictum? Nihil ex vetere more mutavi, nec juris quidquam usurpo, quod in regibus antea non fuerit. Licuit mihi ex quo inauguratus sum Imperii possessionem ingredi, clientes in fidem admittere, vacua beneficia conferre, antecessorum meorum exemplo, et ab antiquissimis regum accepta consuetudine. Atenim confirmacus non sum. Non sum repulsus quoque. Iamdiu consensum Pontificis imploravi, electionis meae tabulas repraesentari illi jussi. Igitur noxae esse non debet, si per tot annos ille distulerit quod jure mihi negare non poterat. Verumenimvero ne hoc quidem simpliciter concesserim Pontificis partes esse, electum admittere, vel rejicere. Et ut hanc illi demus potestatem (quod utique non credo) non esset tamen arbitraria. Sed cum demum exercere posset jus suum, cum per querelam vel appellarionem vel alio quovis modo adductum esset coram ipso in controversiam negotium: vel si force infulas imperiales petentibus haberet legitimam recusandi causam, ipsisque legibus nominatim expressam. Sed nihil horum in me cadit. De fortuna mea apud Poncificem non litigo. Nihil commisi in leges ex quo repelli merear. Quid igitur habet, quod libellum repudii mihi scripserit? Quia scilicet nomen regis usurpavi, quia reipublicae manus imposui priusquam ille auctor fieret. Si tamen excutiamus leges, procedunt ista ab electione. Nihil juris Pontifex confert. Sed tantum detegit justitiam electionis, suoque assensu latius commendat. At contendit me in discordia electum, et proinde vacare imperium ejusque administrationem ad Ecclesiam devolvi. Decimus annus agitur ex quo in sinum meum respublica concessit, summamque ejus guberno. Tot ad Pontificem litteras dedi quibus titulum regis nomini adscripsi, et nunquam mihi controversiam fecit. Quid nunc demum somniat in discordia electum, qui plura me suffragia numerem. Quomodo potest vacare Imperium quod tamdiu ipse insideo. Quid jam incurrit novi, cur diadema abjicere debeam, ut meis spoliis ille exultet? Quando sibi hoc jus Ecclesia asseruit contra exploratam majorum auctoritatem? Sed quid miror haec commenta? Nam


page 81, image: s081

et me, qui post religionem semper omnia ponenda duxi, haereticorum fautorem contumeliose appellat. Si quid mihi cum Vicecomitibus fuerit, divinare tamen non potui ab Ecclesia damnatos esse. Nemo enim certioravit. Impune igitur ignorare licuit, quod etsi maxime scissem, in crimen tamen imputari non poterat. Velim autem scire quibus aliis rebellibus adfuisse coarguar. Quare non nominat illos? qui sint, unde venerint conjectura assequi mehercule non possum. Nisi forte appellet Ecclesiae rebelles, quos imperii clientelae obstrictos nuper ipse sollicitavit ad defectionem; quique fidem servare maluerunt, quam infami proditione ad illum desciscere. Superiori anno cum misissem in Italiam qui cum Cardinale Portuensi de pace agerent, homo ille superbissimus, certe turbulentissimus, legatos meos tam contumeliose a se repulit, ut parum abesset quin rupto jure gentium laederentur muneris sui sanctitate inviolabiles. Posthaec Mediolanum obsidere coepit, redacturus in potestatem, ni obstetissent iidem legati, quibus in omnem eventum praesidium militare adjeceram. Haec sunt ni fallor auxilia, in quorum ultionem consurgit, scelerisque contagione pollutum infamat. Quidquid tamen feci, meum esse negotium credidi, imputavique imperio. Vicecomitum gratiae nihil tribui. Nulla mihi cum illis amicitia est. Officii mei esse duxi Imperii urbem ex avaris hostium eripere manibus, ne cui alteri quam Imperatori cogeretur fasces submittere. Quoniam vero Pontifex tam proterve mihi exprobrat haereticorum tutelam, expendat, obsecro, et videat an non ipse potius dicendus sit fautor et dissimulator haereticae pravitatis, quae totam inficit turbatque Ecclesiam. Nuper cum Episcopi questi essent in Romana curia secreta confitentium peccata a fratribus Minoribus in publicum proferri, violatoque Sacramenti silentio absterreri homines a poenitentia, non tantum Pontifex huic malo non subvenit; sed infami tergiversatione scelus dissimulans, patrocinium tandem nocentium amplexus est. Sed quae ad officium ejus pertinent, transeo. Nemo est tam stolidus qui non videat quid ille sibi velit, et quo vergant haec consilia. Romano Imperio oblique imminet, sub specie juris quod a me protritum incusat, ut cum alterum Christianae reipublicae oculum effoderit, sceptrum cum sacerdotio confundat, sua cuique fata distribuat, denique ipse dominetur solus. Impressa igitur sunt altissima vulnera quae meo casu Imperium obruent. Et ideo ab ejusmodi edictis, minisque, et terriculis non jure, non solemni ritu, non majorum more in caput meum intemperanter vibratis; praeterea a tot importunitatibus et injuriis, quibus onerat innocentiam meam, famamque et existimationem


page 82, image: s082

suggillat, jure meritoque appello. Et si quis sit qui Apostolos praestare possit iterum atque iterum flagito. Sed quia Pontifex immoderatius usus est credita potestate, omniumque interest, ne cum Imperio luctetur Ecclesia, nemo est qui ambigat in eam rem opus esse generali concilio. Petoque, ubi primum licebit, communi et idoneo loco citari patres ad conventum, spondeoque, me non abfuturum.

Hic libellus in populum sparsus ad Pontificem quoque jam pervenerat. Nihil altius penetravit ejus animum, quam fratrum Minorum illata mentio cum dedecore sui. Igitur acrius accensus, lapsis induciis quas legatis nuper adjecerat x Kal. April. ad secundum pervenit edictum. Deinde v Id. Iul. tertium et peremptorium proposuit: eoque pariter circunducto, Kal. Octob. affixo programmate anathematizatum esse Bavarum vulgavit, misso Ottone Carinthiae antistite cum Lamperto Dominicani Ordinis Tholosae praefecto, qui deferrent in Germaniam exemplar, populumque arcerent a sacris obedintem Ludovico.

At ille quoque causae suae non deerat, theologorum et jurisprudentium sententias explorans, quos ea aetas noverat praestantissimos. Academia Parisiensis totum illum litis progressum nullius momenti esse censebat. Idem in Italia jurisconsulti responderant. cum his consentiebant Germani. Quibus Caesar admodum laetus destinari jubet responsorum exempla ad Septemviros liberasque civitates, tradique famae: quae cito et opportune per omnem Germaniam dissipata nutantem populum in obedientia continuit, notis in Caesarem Pontificis odiis, plerisque denique intonantibus actum esse de publica libertate. Pontificem Ecclesiastica potestate haut quaquam contentum meditari jam sceptra et diademata, ut Germanico populo sub illius superbiam coacto sacra et profana solus usurpet. Cur enim Caesari tantopere insultaret? cur tot fulminibus illuderet immerenti? nisi quod sub administratoris titulo machinetur invadere rerum summam. Huic rei nuper Ecclesiastica beneficia ad se traxisse, contempta electione cui ipso jure obnoxia essent; habiturus nempe devinctos Episcopos in potestate, caeterosque in eandem spem propendentes ad omne sibi conciliaturus obsequium. Visuros se propediem aboleri comitia, deinde Optimates tristissimo sydere inter se collidi, dum Ecclesiastici pro Pontifice, altioris vero sanguinis Principes erubescent subesse Apostolicis legatis, nihil dignum tanto magistratui praeter Ordinis purpurei dignitatem inferentibus. Occurrendum esse principiis, priusquam latius serpat ambitio vetus malum, nec modum nec terminos sciens postquam semel


page 83, image: s083

fraenis exolutum est. Non desciscendum ab optimo Caesare publicae libertatis auctore. Nec Pontificis fulmina extimescerent. Vaniora enim sapientioribus videri, quam ut hominum conscientias illaqueent.

Hinc de anathemate varius sermo inter prudentiores. Alii Pontificis sententiam nullius esse momenti contendebant. Non habuisse enim illum jurisdictionem in res Imperii, functum esse accusatoris partibus et judicis, dixisse jus in propria causa; et quidem adversus absentem, non rite vocatum ad defensionem. Denunciandum enim fuisse Caesari praesenti, vel si copia ejus non haberetur, ad domum. a Sed nec legitimum tempus praescriptum esse intra quod se ad defensionem instruere et judicio adesse, nec aptum locum ubi posset secure consistere. Nam Avennionem Pontifici obnoxiam; quem scirent omnes capitali odio Caesaris accensum Romanumque Imperium armis persequi. Excessisse igitur potestatem [Note: c. causam §. de appellat.] sacris canonibus sibi traditam: et proinde non valere ejusmodi execrationes [Note: c. ad quorundam §. de excesspraelat.] atque impune posse contemni. Nam quod sancirent canones, servandam execrationis sententiam sive aequam sive iniquam donec sequeretur absolutio, ita accipiendum esse si rite et majorum more judicatum esset ut sententia valeret. [Note: c. per tuas §. de sent. excomm.] Caeterum hanc pronuntiationem nullius omnino esse momenti. denique factam post appellationem: quo casu devotiones et interdicta nulla vi niterentur. [Note: c. cum olim abbas de offic. jud. deleg. d. c. per tuas et ibi gloss.] Frustraque e contra argui non recte provocari a Pontifice qui non agnosceret superiorem. Certum enim esse quoties convelleret jus divinum subesse generali concilio. [Note: c. Anastasius et ibi gloss distinct. 19. c. si papa distinct. 40. sunt quidam caus. XVI. quast. 1.] Subtraxisse illum subditos ab obedientia magistratus sine justa et canonica causa; idque pendere a Catholica fide, ac jus divinum impugnare. Alii vero maxime agitabant vetus argumentum, utrum scilicet titulum regni ejusque administrationem sola deferret electio. Plerique negantibus electionem sufficere, nisi Pontificis confirmatio adesset, sine qua nec jurisdictionem consequerentur Episcopi [Note: c. nosti de elect.] nec tutores pupilli legitimam administrationem. Imperatores esse tutores Ecclesiae et a Pontifice confirmandos. [Note: c. venerabilis de elect.] Non habendos igitur pro regibus, nec legitimam administrationem consequi priusquam accessisset auctoritas. E contra dicebatur: Pontificis et Imperatoris fastigia nihil magnitudine differre a solo Deo utrique credita. [Note: c. si imperator et ibi gloss. distinct. 96.] Illum quidem antecellere dignitate, propter sacrorum eminentiam: [Note: c. duo sunt d. distinct. 96.] non praeumbrare tamen alterius culmen. Vtrumque enim vires Numinis in terris sustinere diversa potestate, [Note: c. quoniam distinct. 10.] quarum neutra penderet ab altera, [Note: gloss. in d. c. si imperator.] neutra superiorem agnosceret. Neque enim Imperatorem jura sibi Pontificatus arrogare posse


page 84, image: s084

neque Pontificem jura imperii: [Note: c. cum ad verum distinct. 96. et d. c. si imperator.] Et rursus nec ab Imperatore appellari ad Pontificem: nec a Pontifice ad Imperatorem. [Note: c. si duobus de appell. c. causam qua qui filii sunt legit. c. novit. de jud.] Electum igitur a Septemviris et regem esse et imperii administrationem consequi priusquam a Pontifice confirmetur, a quo gladium non acciperet. [Note: gloss. in d. c. si imperator.] Nam si Ecclesiam ipse Pontifex statim ab electione libere administret: [Note: c. 1. distinct. 23.] cur non et Caesari Imperium quod sit Pontificatu vetustius, solisque olim militum suffragiis deferri solitum. Nullo jure aperte cautum esse opus esse Pontificis confirmatione, quod quidam fingere non erubescerent contra instituta legesque majorum, quae examen illi duntaxat deferrent [Note: c. venerabilis de elect.] nempe an electus eo vitio non laboret quod canones indicant consecratione indignum id multum a confirmatione differre. Confirmantem enim aliquid dare. Pontificem vero tantum detegere et significare recte an perperam datum fuisset. Confirmantem denique in distribuendis publicis muneribus exercere actum imperii, quod non haberet Pontifex in Caesarem. Et proinde aliam causam esse Episcoporum et tutorum qui subessent alienae jurisdictioni. Praeterea ab hac parte stare consuetudinem etiam fateri illos, quos in contrarium conjunxisset opinio. At vero longe aliter disserebant qui praeter jurisprudentiae studia altius respexerant in majorum historias. Ajebant enim majestatis Caesareae magnitudinem non aestimandam esse ex Pontificum decretis. Nihil enim illis hac in parte inconstantius, nihil incertius. Modo supra Pontificem imperatores extollere, modo longe infra deprimere, prout expediisset tempori servientibus. Recentiores constitutiones ambitu plenissimas, tunc maxime illusisse Imperio, cum adversus publicas injurias nemo se auderet invidiae offerre. Nihil tamen fastigio potuisse detrahi, inconsultis et invitis Ordinibus. Multa olim Pontificibus indulta ut paci et concordiae consuleretur. Nunquam tamen fando auditum, rite electos, Aquisgrani coronatos, non habendos pro regibus, perperamque exercere potentiam, priusquam Pontifex auctor fieret. Suppressa stirpe Caroli Magni solius populi consensum detulisse Germaniae sceptrum. Eundem morem posteros servasse, quoad instituti Electores, quorum esset regnum dare, ut sine his nihil rite ageretur. Mansisse tamen et tunc veterem consuetudinem, qua caeterarum gentium exemplo, potestas statim tota illi crederetur, quem in rerum humanarum verticem comitia extulissent. Quippe illos homines non fuisse laturos eripi sibi hanc libertatem. Neque etiam deesse exempla. Albertum Austriacum a Bonifacio Octavo ex causa non canonica repulsum, rexisse habenas contumaci majestate, nemine actis ejus obstrepente; denique


page 85, image: s085

eodem honore a fuis habitum quo priores reges culti fuerant. Non esse in potestate Pontificis de fastigio detrahere reges, pro libidine sceptrum dare, vel eripere. Officium ejus hac in parte angustis esse limitibus astrictum. In schismaticos haereticos et excommunicatos et sacrilegos et si quae sint flagitia his similia posse inquirere, [Note: d. c. venerabilis.] ne gratiam Spiritus sancti conferret indigno, aut jurato hosti committeret Ecclesiam. Has esse Pontificum partes: deinde si abessent haec vitia, Electum coronare. Successu tamen temporis gustata semel dulcedine potestatis inter dissimulantes Germaniae Principes, vel terrore fulminum obniti non ausos, intendisse ipsos paullatim vim suam, ut sero jam suspiret propemodum sub jugum coacta majestas. Ecce autem Clemens Quintus quam faede nuper calcasset Imperium, commentus esse subjectum Ecclesiae, et quoties interregnum esset administrationem rerum Pontifici deberi. Neminem tamen ignorare vacantis Imperii habenas majorum moribus illi deferri, qui primum dignitatis locum profanos inter Septemviros occuparet. Abhorrere a veterum canonum simplicitate ut negotiis Imperii se Pontifex ingerat, sed ne quis eo nomine Clementi Quinto convitium faceret, accusanda esse potissimum eorum ingenia, qui in imagine antiquitatis quam ex decretis hauserant scrupulosissime defixi, nec contemplantes mutationem temporum, senilem ambitionem stimulassent in hanc amentiam, fuis scilicet ineptiis et sollycismis excitaturi veluti e somno jus absurdum. Transtulerit olim Pontifex Imperium a Graecis in Carolum Magnum, jurent Caesares in Ecclesiae verba, an ideo majestas subjicietur Ecclesiae? Certum esse Carolum Magnum ejusque posteros Imperium possedisse jure hereditario. Deinde annexum fuisse Germanico sceptro, quo validioribus munimentis insisteret. Hinc duplex sacramentum electos praestare; altero, sponsuros septemviris, rempublicam salvam fore, altero Pontifici Maximo, ex fide se acturos Ecclesiae tutelam. Nec id officere sceptrorum libertati, vel Imperatorem deprimere in clientelam: sed patronum Ecclesiae defensoremque facere. Olim Adrianum Quartum asserere ausum Imperium esse beneficium Ecclesiae, eoque nomine acriter reprehensum a Frederico Primo, disertis verbis respondisse, usum se vocabulo beneficii, non pro seudo, sed pro benevola actione. Quid quantumque sub titulo Imperii Carolo Magno contulisset Pontifex, adhuc quaeri inter eruditos. Non potuisse tamen plus juris transferre, quam Graecis detraxerat. Germanos et Longobardos semper integros ab Orientali dominatu, non obvenisse Carolo Magno ut partes Imperii. Insedisse enim utrumque regnum


page 86, image: s086

priusquam specioso illo titulo excoleretur. Caeterum Ioannem Pontificem auxisse haec commenta Clementino codice in publicum misso, ut aliqua juris imago accederet tantae novitatis prodigiis. Progressum tamen illum longe ulterius. Contendere enim tunc etiam vacare Imperium, quoties imparibus suffragiis in contraria studia Septemviri distraherentur. Quasi vero in comitiis requisitus esset omnium consensus, et non concors illa dicatur electio ubi major pars ab uno stetisset. Sane si respiciamus in leges, quod a pluribus decretum est perinde habendum est ac si ab omnibus decretum esset. Non nunc primum pro Imperio certatum. Lotharium habuisse Conrardum aemulum. Ottonem cum Philippo, Adolphum cum Alberto commissos. Inter Alphonsum Hispaniae, et Richardum Angliae reges discordasse suffragia; tunc tamen obtendisse neminem Imperium vacare, et gubernacula ejus ad Ecclesiam devolvi. Quin immo Lothario et Ottoni accessisse Pontifices, hac sola excusatione usos quod a pluribus electos dicerent. Furere ergo Ioannem Pontificem immemorem sui. Anathema ejus sine justa causa excussum non posse legitimum videri.

Haec atque talia agitantibus forte superveniunt qui missi erant execrationes vulgare. Ea res nova sermonum materies fuit et acerrimam criminandi licentiam aperuit. Prodibant undique famosi et atroces libelli. Intemperatissimus quisque Pontificem traducere ducebat egregium: ut avarum, ut turbidum, atque insatiabili cupiditate flagrantem fastigiis illudere. Nec deerant qui tanquam haereticum et impium differrent maledictis. Summa inde rerum turbatio fuit. Nemo Archiepiscoporum, Episcoporum nemo Pontificiis parebat mandatis: praeter Salisburgensem et Passaviensem, quos victo Frederico iram prementes, vetus odium non deseruerat. Conrardum Klingenbergium ad Frisingensem mitram a Ioanne subvectum, canonici detrectabant in possessionem recipere, quod Pontificiarum partium haberetur. Mandatarii Pontificis sine auctoritate: nunc huc nunc illuc ad sacrorum antistites delati cum suis bullis in ludibrium venerant. Nemo Caesarem ut fulguritum refugiebat, nemo amicitia ejus abstinuit. Terror fulminis cunctis exciderat. Ipsi denique religiosorum Ordines proterva hac importunitate offendebantur. Soli Dominicani Ratisbonae et Landtshuti occlusis templorum foribus, metuebant propalare sacrificium. Sed irato populo stipem negante mendicantibus, ubi esurire coepissent caeterorum Ordinum secuti sunt exemplum. Civitatum Imperialium multae publicaturos Pontificia mandata suis territoriis exigebant.


page 87, image: s087

Argentoratenses denique excitato tumultu in furorem versi sacerdotem ausum templorum valvis affigere diploma, propulere in Rhenum flumen, scaphisque secuti enatantem remis et contis mactaverunt. Dominicanos praeterea rem divinam facere abnuentes urbe ejiciunt. Caesar interim Coloniae Agrippinae solemniis intentus erat, quibus ipse Margaretam Hollandam, et Otto Dux inferioris Bavariae Richardim Iuliacensis Principis filiam sibi adjungebant matrimonio. Celebritatem nuptiarum quatuor Electores auxerant; Brandeburgensis et cum Moguntino Trevirensis; Coloniensis quoque cum Caesare nuper in gratiam reversus. Eosdem deinde secum ad comitia pergere jubet quae Ratisbonae indixerat. Proficiscenti autem Norimbergae occurrunt qui insignia imperii ipsi deferrent, a Leopoldo Austriaco missa; ut eo pignore Fredericus e custodia redimeretur. Et quidem Caesar laetissimo animo insignia accepit, populoque veneranda exposuit: negabat tamen se passurum de redemptione Frederici secum agi, priusquam urbes Imperiales ipsius adhuc praesidiis occupatae sui juris relinquerentur. Iam Bohaemus quoque Ratisbonam pervenerat, cum assidentibus Principibus Caesar ostendit, pessimis consiliis grassari Pontificem. Caput suum execrationibus devotum nullam aliam ob causam quam quod habenas legitimis sibi Comitiis traditas extorqueri ab illo non pateretur, haut dubie Germanicum imperium subversuro. Sed inverecundam hanc proterviam passim a prudentioribus damnari: a qua justissima caussa appellatum esset, eoque se habere in animo defensionem dignitatis suae sceptrique libertatem ab indecoro servitutis jugo eripere. Veruntamen ut trepidae mentes atque ipse quoque Pontifex intelligat ex publico Ordinum decreto fieri, orare ut auctores sibi adjutoresque essent. Injurias enim illas non ad se quam ad ipsos pertinere, in quos secundum se reipublicae cura potissimum recumberet. Haec cum fuse exposuisset certatim omnes censuere tuendam esse Germaniae libertatem, et pro publicis hostibus habendos qui Pontificia mandata in publicum emitterent. Itaque Tolosanus et Otto Imperii finibus exacti sunt. Archiepiscopus Salisburgensis laesae majestatis proscriptus. Vlturusque Caesar contumacem, fines ejus hostiliter ingreditur, et Titmaningam instructissimam moenibus expugnat. Non deerant per eos dies qui arbitria pacis susciperent. Nam et Christophorus Daniae rex misit Avennionem epistolas ad purpuratos ita conscriptas. Ioannem Pontificem dissidere a Caesare certa mihi fama relatum est. Ea res non mediocriter vulnerat animum meum. Vereor enim ne haec discordia in detrimentum religionis exundet. Nam sine


page 88, image: s088

periculo animarum funestae illae rixae exerceri non possunt. Rogo itaque Pontificem hortemini ad concordiam. Ego quoque non deero medium me dissidentibus inferre. Nolite mirari quod pro Caesare tantopere solliciter. Nam cum gnato ejus proxima mihi intercedit affinitas, cui filiam meam uxorem tradidi. Nec de Caesare aliter sentio quam de viro Christiano sentiendum est. Idque testatur ejus vita, atque opera plenissima pietate, denique fama aqud omnes aeque propitia. Amore quoque publicae tranquillitatis in haec officia compulsus sum ut mentionem reconciliationis subjicerem, quam futuram scio Ecclesiae utilissimam. Valete. Satis constabat Pontificis acta plerisque Cardinalium injucunda esse. Sed nemo contra audebat obstrepere timentibus singulis palam improbare quod intra animum suum abominabantur. Victa denique erat consensu plurium dissentiendi libertas.

Posteaquam vero Pontifici relatum est quid decrevissent ordines Imperii, primum admiratione attonitus, aegrisque oculis aspiciens praeclusam sibi viam ad rerum administrationem: dein temeritate in pudorem versa, quod deprehensa essent ejus consilia, existimavit tamen perseverandum esse in exauctoratione Bavari, ne videretur coepisse sui causa. Itaque totus in id incumbere coepit, ut Carolo Gallorum regi Imperium deferretur Septemvirorum suffragiis: instigante potissimum Leopoldo Austriaco qui restitutis Imperii insignibus spe sua frustratus, et frendens, credulas utriusque aures vanis promissis impleverat. Nec ambitioni suae deerat Gallus, spes et vota sua insinuans Principibus, quorum multos putabat sibi accessuros; maxime Trevirensem et Ioannem Bohaemiae regem. Nam sororem eorum secum matrimonio conjunxerat Henrico Carinthio olim desponsam. Convenire debebant Septemviri cum multis Optimatum in arce quam Barum nominant inter regni Imperiique confinia, atque illic de summa rerum consilia conferre. Sed Germaniae Principes quod singuli promiserant omnes omisere. Nemo enim praeter Leopoldum constituta die adesse sustinuit. Abrupta igitur hac spe, nihilominus Pontifex incepta urgere non desinebat. Moguntinum habebat sibi charissimum. In pari gratia Coloniensis erat. Itaque Hospitaliorum Tholosae magistrum in Germaniam ire cum auctoritate singulosque Septemviros ambire jussit. Huic se applicuerant cum Leopoldo Austriaco regis legati. Iamque haut procul ab exitu stabant vesana consilia. Res enim eo deducta erat ut ad Confluentiam comitia indicerentur. Caeterum Bertholdus Buchekius Teutonicorum Ordinum Confluentiae Commendator a proposito deterruit Moguntinum fratrem, dedecus


page 89, image: s089

et periculum ostentans quod in subvehendo Gallo imminere videbatur. Rem esse pessimi exempli pudendam sibi, reipublicae exotiosam, dejicere Principes, et attollere, ex unius Pontificis libidine. Obtrudi reipublicae alienigenam, cum quo nullum Germanis linguae commercium, nulla vitae consuetudo intercederet. Suffecisse olim indigenas: et si exauctorandus esset Ludovicus, ne nunc quidem Germaniam adeo aegram, ut neminem ipsa suppeditare nequeat fastigio dignum. Esse Gallo hereditarium regnum, publicasque opes eo diversurum a propiore cura Imperii subductum. Semper illas gentes emolumentum facere solitas ex aliena calamitate, animoque etiam nunc prospicere qua ratione de Imperio delibare possint aliquid, quod gentili sceptro adjiciant. Prudenter Bohaemum et Trevirensem ab hisce consiliis aversos esse. Neque populum ad destituendum Ludovicum posse impelli. Favorem illi ex injuria, odium Gallo ex invidia, et hinc civile bellum oriturum. Turbato igitur Moguntino et caeteri desistunt. Vbi tamen res emanare coeperat Ludovicus sane gravissime concussus est. Accedebat deinde et alius timor. Leopaldus enim fracta arma refovere coeperat, impetratis a Pontifice decimis Ecclesiasticis quibus sumptus in bellum sufficeret. Arcem habebant Austriaci in Suevorum finibus. Burgovium nominant. Haec potissimum idonea visa unde hostilia inciperet, finitimosque depopularetur, quo Caesar tandem armorum taedio suorumque damno permotus Fredericum dimitteret in libertatem. Buchardus Ellerbachius loco praeerat, promptae vir audaciae nec militarium artium inexpertus. Perditissimus quisque rapinarum spe ad illum confluxerat. Itaque cum hac latronum manu in Sueviam praedabundus excurrens, vastabat omni clade imperiales civitates quae sacramento Caesaris tenebantur. Iamque et Bavariam urere coeperat: cum Ludovicus obviam ire constituit opem illi pollicentibus quorum maxime intererat latronum illud receptaculum everti. Quadringentos equites ipse confecit. His Augustanorum aliarumque civitatum auxilia in itinere adjunguntur. Wittenbergensis denique et Helfenstanius praeter militem, tormenta quoque in obsidionem traxerant. Caeterum haut procul muro locatis castris, machinisque ad subvertenda moenia in conspectum hostium expositis ostentare bellum satis habuit iratus obsessos tanti apparatus metu deditionem facturos. Sed fortunam illi experiri decreverant, a Leopoldo admoniti ipsum cum mille octingentis equitibus et quatuor peditum millibus in tempore adfuturum. Marcebant interim Caesareani ante moenia; virium suarum fiducia socordes, hosteque in contemptum


page 90, image: s090

verso. Sed non Ellerbachius tam soluta cura agebat. Visa hostium securitate caesis vigilibus perrupit in eorum stationes magnaque edita caede, cum quadringentorum equorum praeda in arcem recurrit. Quidam Caesari magnopere suadebant, ut aggregatam lignorum struem admoveret castello, flammamque subjiceret, adjuvante vento correpturam tectorum fastigia. Sed minus hoc consilium caeteris, quam Ludovico displicuit; qui natura sua mitis et clemens negabat se facturum tantum facinus ut sontes cum infontibus ultimo suppliciorum conficeret, parum aestimans omnem vincendi rationem honestam, nec aliter constare bellum qnam ut in violentia urbium captivitate paucorum amentiam omnes luerent: denique quantum taedii in mora, et infamiae si pelleretur. Hinc miles in castris fremere obsidionem de industria extrahi. Itaque multi petebant missionem, alii a manipulis dilabebantur. Angustani et ipsi fastidio capti uno grege exercitum destituunt. Nihil horum fallebat obsessos, occultisque nunciis Leopoldum edocent, si citus adveniret cum trecentis equitibus vel capi vel opprimi posse torpentem Imperatorem in suis castris, quae multorum abcessus laxasset. Ille nihil remorandum ratus citari statim equites jubet et adesse sibi in crastinum. Forte tunc Burgravius Norimbergensis apud eum diverterat. Is cum sensisset hoc agi, quaesito abeundi praetextu, non prius domum quam ad Ludovicum concitato equo processit, suasitque illi ut cito discederet, mox enim adfuturum Leopoldum cum armis quibus haerentem cogitasset opprimere. Hac voce consternatus Caesar, non dubitans vera esse quae nunciarentur, collectis subito vasis turbate se Laugingam recepit cum militibus, turpiter relictis machinis quas festinatio avehere prohibuerat.

Haec obsidio quam temere protracta, tam foede deserta, praeter Amphensis victoriae pollutam laudem, aerarium quoque Caesaris exhauserat. Necessitati tamen publicae subvenere Iudaei, jussi tributum conferre. Iustissimum visum ab illis repeti Christianorum sanguinem quem crudelissimis usuris exsuxerant. Sed expeditionis infamia nunquam expiata est. Quippe Caesar versare animo coepit, quanto suo cum periculo Fredericus in custodia retineretur. Quam prope fuisset ab exauctoratione? aut quem spondere posse Septemviros in fide mansuros? Suspecta sibi quorundam ingenia, quam facile nuper ex perfidia adacta essent in poenitentiam, ita rursus ex poenitentia in novam perfidiam posse mutari. Esse se furori Pontificis expositum caput, in quod omnes Principes ad nocendum exstimularet, instinctore


page 91, image: s091

potissimum Leopoldo Austriaco, turbido et feroci ingenio, nec quieturo donec captivum fratrem ad se receperit. Nunc iterum in se armari, nec minorem belli molem superese quam sit exhausta, nec eas sibi vires quibus ante vicerit; plerisque amicorum vel suspectis, vel causam suam disjungentibus parta securitate, apud Burgoviam arcem propemodum dedisse humanae fragilitatis exemplum. Non immerito timere fortunae inconstantiam. Eandem licentiam, quae Fredericum dejecerit, in se quoque posse usurpare. Securitati igitur suae conducere, ut captivo mitigetur. Illo enim libero nihil Leopoldum amplius moturum: nihil Pontificem, nihil factiones ejus nocituras in pace agentibus. Totam his spem in turbido sitam: ut inter domestica et continua arma, ipse in fastidium veniens, immoletur publicae paci, aut certe detracto diademate projiciatur in exilium.

Haec et ejusmodi secum exacta, cum paucis fidissimorum contulit, concessitque protenus in arcem in qua captivus attinebatur: exstimulante potissimum Carthusiano monacho cui a sacris confessionibus assueverat. Fredericus animo aeger et diuturno carceris squallore propemodum confectus erat. Postquam illi nunciatum est Caesarem adesse, horrere coepit ne quid durius in se decreturus venisset. Vbi vero ultro invitaretur ad concordiam, subita perfusus laetitia, ita cum illo locutus est, ut facile appareret non abhorrere a conditionibus pacis, quas graviora timenti Caesar obtulerat. Nihil durius imponebatur quam quod jubebatur ejurare Imperium. Sed per fortunam recusare non poterat. Vbi ergo in hoc consensum est, proximum fuit quaerere, qua ratione Caesarem eo nomiue securum efficeret. At hanc rem, et quidquid praeterea exigebatur, Bertholdus comes Hennenbergius et Dietrichus Pilichtorferus Austriae Marischalcus jussi sunt ex arbitrio componere, instar sequestrorum utrimque delecti. Illis auctoribus leges dictae et in tabulas relatae sunt, quarum haec est sententia.

Fredericus Dux juri, si quod ad fastigium habet, renunciato. Electionis suae tabulas (si tamen aliqua Electio dicenda sit) Ludovico Regi tradito. Eodem superstite ne ambito regnum: vocatus ultro etiam sollicitante Pontifice nuncium remittito.

Quidquid Fredericus Dux ejusque fratres ab Imperio avulsum occupant, vel pignori subjecerint, restituatur in integrum.

Austriacis fratribus cum Ludovico Rege ejusque liberis esto aeternum foedus; esto armorum societas adversus quoscumque sive profanos sive Ecclesiasticos, et nominatim contra Pontificem ejusque fautores,


page 92, image: s092

quamdiu Ludovico et Imperio perseveraverunt esse infesti. Dux Carinthiae, et quatuor ejus consiliarii praecipui: item Rudolphus Comes Hohonbergius, Hugo Comes Brigantinus, Albertus Comes de Sancto Monte, Comes Schebhettingus, Rudolphus et Hesso Marchiones Badenses, Comes Fustenbergius, et Otto Ochsenstainius sacramento promittant, militaturos se bona fide cum Caefare in fratres Austriacos transgredientes fidem conventionis. Idem juramentum praestanto duodecim Sueviae et Alsatiae Stiriaeque magnates.

Austriaci fratres, Dux Carinthiae et supradicti Comites, quidquid jure beneficii possident, a Ludovico Rege in clientelam accipiunto. Eundem pro Rege habento. Honorem illi et reverentiam majorurm more praestanto. Vt idem faciant quicumque partes ipsorum secuti sunt, curanto. arma inferunto abnuentibus.

Fredericus Dux Elisabetam filiam Ludovici filio Stepbano despondeat. Bertholdus Comes Hinnebergius cum Burgravo Novembergensi dotem puellae constituant. et donec ea repraesentetur Burgovia et Riseburgum pignori sunto. Parentibus e medio sublatis, utriusque liberi pacem colant. Sed si Fredericum fata Ludovico superstitem fecerint, et succedat ipse in fastigium, feuda Imperii Ludovici Regis liberis debita, et nominatim Marchionatum Brandeburgensem tradat illis in clientelam. Si vero alius Imperium exceperit in feudorum suorum tutelam mutua conferantur auxilia.

Quidquid Austriacis fratribus ab anterioribus Imperatoribus oppignoratum est, ratum maneat.

Nemini fraudi esto stetisse in partibus. Injuriarum meminisce ne liceto. captivi utrimque dimittuntor.

Haec conventio anterioribus pactis ne derogato. In has leges Fredericus Dux sacramentum dicito. Pactis stato vel redito in carcerem.

Hae tabulae ab Hinnebergio Comite et Pilichtorfero consignatae servantur in archivo Bavarico adhuc incolumes. ut proinde mirum videri possit tradidisse quosdam, aequatum fuisse jus et nomen regni inter paciscentes. Quasi unum et indivisum regnum caperet duos, non destructuros mutuam potestatem. Sed tam incondita adulatio, seu vana credulitas ut possit sperni, diplomatum tamen fides non debet.

Fredericus his legibus dimissus non statim abrupit fidem. Quippe ad sincerae benevolentiae affectus Ludovici humanitas stupentem compulerat. tantaque familiaritate ambo principes se mutuo complexi sunt, ut interamicitiae prodigia numerarentur. Accessit huic benevolentiae


page 93, image: s093

nova affinitas. Quippe Otto Frederici frater pactam sibiolim Elisabetam Bavaram, ac dilato in pubertatem matrimonio tunc quidem uxorem duxit ut eo quoque caritatis vinculo principum concordia niteretur.

At non Leopoldus Austriacus bona fide pacem custodiit. Nihil in Caesarem aperte ausus, ne videretur peccare in foedera, amicos ejus vexare coepit. tanquam ipse pacis legibus non prohiberetur meminisse injuriarum, privatasque inimicitias ferro prosequi. Alsatiae Landgravius Ludovico charissimus erat in paucis, cui Leopoldus facturus aliquid quod dolere posset, sancti Hippoliti oppidum capit moenibusque denudat. Inde statim Spirenses obsessurum morbus corripuit. Necdum autem procurata valetudine iter pronunciare juffit; cum amici deterrere illum coeperunt a tam praecipiti consilio: medici praecipue periculum esse affirmantes ne castrensibus laboribus et incommodis illuderet vitae suae. Sed ferox et obstinatus animus velut impellente fato inhiberi non poterat. Nulla erat urbs in quam majore ira ferebatur. Iam bis frustra obsederat. Multa illi damna oppidani, et vicissim ipse oppidanis intulerat. tantoque eorum odio flagrabat, ut perire se, quam non perdere illos praeoptaret. Admota igitur moenibus obsidione, afflicta valetudo gravescere coepit; adeo ut juberetur a medicis Argentinam referri. Huc cum perventum esset ftatim in furorem incidit, deinde et extinctus est. Sane reipublicae interfuit diutius in vivis non esse. Illo enim auctore sopitum in bellum resurgere poterat. Vir enim fuit pacis impatiens, audax promptusque bellator, sed in fratrem pietate eximius. Multa tamen circumferuntur quae magnitudini famae labem imponant. Ajunt enim ante obitum in furorem actum nefandi et terribilis genii aspectu, quem suis, ipse oculis a mago quodam offerri voluerat. Denique ejusdem magi improbis artibus tentasse fratrem eruere e carcere. Alii tamen hoc flagitium Frederici uxori imputare maluerunt, optimae alioqui sanctissimaeque matronae, tantoque amore in maritum, ut fortunae ejus intolerans oculos suos corruperit fletu. Et proinde credat haec cum magis commercia quisquis volet: ego tamen non satis ad verum exacta existimo, maloque imputare simplici monachorum genio illius saeculi, multa alia et frigidiora fabulantium, quam de Principibus perperam judicare.

At vero Italia pacis gustu respirare incipiens, in novos tumultus novumque bellum exarserat. Initio orto a Castrucio Lucensium rectore, qui proferendae dominationis cupidine viciniae gravis, Florentinos


page 94, image: s094

tandem eo desperationis adduxerat, ut et Pontificis et Roberti Regis opem implorare cogerentur. Et quidem Rex periculo eorum motus Carolum filium Calabriae Ducem proficisci illico jussit cum militibus oppido futurum praesidio. At vero Pontisicem plurima angebant. Afflictae in Etruria partes, Insubrum etiam animos erexerant in spes novas. De Romanis quoque securus non erat. mutandis rebus studere credebantur. Monuerant illum rectores urbis frequentibus litteris ut referret Apostolicam sedem. De solitudine urbis queri multitudinem. agitari in frequentes tumultus. neminem adesse tanta auctoritate qui furentem possit comprimere. timendum esse ne aliquando uno impetu ad Gibellinos deficiat. At ille immotus adversus ista et in pristina redeundi simulatione perseverans, novas copias in Gallia contrahebat quibus vel Castrucium subigeret in Etruria tonantem, vel averteret a Florentinorum cervicibus Robertum quoque regem acerrimis delectibus incumbere jussit. Ad sustinendos autem belli sumptus decimas in Gallia a sacerdotibus exegit, ita concedente rege, ut dimidia portio ipsi cederet. Ne quis autem moveretur hac novitate, utque sine suspicione esset belli sacri auspicia praetexebantur. Nam et classem simul instruebat Pontifex dabatque famae, et vulgo credebatur regem hoc apparatuadversus Lituanos uti velle.

Caeterum Gibellinis notum erat Pontificis ingenium atque omnia haec suspecta videbantur. Itaque et ipsi intenti ad res suas novis inter se foederibus coeunt legatosque dicunt in Germaniam Ludovicum Caesarem in Italiam sollicitaturos. Et quidem Caesar legatos benigne accepit, aegre tamen consentiebat in expeditionem, comperisse se dicens quosdam principes calcato Imperii obsequio defecisse ad Pontificias partes, qui tantis rebus impedimentum adferre vel certe moram injicere meditarentur. Galleacium Vicecomitem oblique perstringens, quem Marcus frater missis litteris criminari coeperat. Cumque legati sancte confirmarent nullum tale facinus a quopiam profectum. Bene est inquit, si in eo statu res sint, maturato adero cum armis, ut Imperii jura asseram, parceque stabilita fideles clientes honoribus exornem. Vix hanc legationem absolverat: cum a senatu populoque Romano missi superveniunt. Petebant illi ut coronae gratia Romam accederet. Diceres ex composito factum. Et sane crediderim communicata inter eos consilia. Multi enim in Vrbe erant partibus, obnoxii. Plerisque etiam Pontifex in fastidium venerat promissum toties reditum contumaci absentia cavillans. Dimissus igitur et his legatis cum muneribus et promissis, Caesar Spirae comitia habuit. Ibi cum et


page 95, image: s095

suum et populi Romani desiderium exposuisset, prono omnium assensu in sequentem annum expeditionem indixit.

Celeriter ea fama ad Pontificem delata est; qui non defuturus rebus suis Ioannem Cajetanum Vrsinum sancti Theodori Cardinalem Etruriae praefecit, Serram Columnam fidei admonuit. Roberto autem regi mandavit, ut Romano Vrsino Comiti Nolano et Richardo Frangipani crederetur urbis tutela cum amplissima potestate. Denique Wladislaum Lecticum Poloniae Ducem avulsurus a corpore Imperii, misso diademate regem appellat; fide accepta, quod in tanti beneficii gratiam propelleret ille in provinciam Brandeburgensem Lituanos, qui Caesarem detinerent in Germania occupatum domestico bello. Caeterum Lituani ea tempestate Christiana sacra necdum acceperant, cum Teutonico Ordine continenter bellare soliti. At tum quidem Pontifex Magistrum Ordinis ad duorum annorum induceas compulerat, quo liberius barbari grassarentur. Nihil hac gente crudelius, nullum saevitiae genus omissum quo impietatem suam proderet pervicaxque odium in Christianos. Saevire in monachos, expilare monasteria, sacris illudere, ecce Christianorum Deusscurrilirer fractis exprobrare imaginibus. Non minore furore profana rapiebantur. hic pollutae stupro virgines corporum ludibria deflebant. illic a liberis abstracti parentes, uxores a maritis deductae per caesorum cadavera in servitutem rapiebantur. Vna fertur virgo praeclarum edidisse virtutis exemplum. Nam ut pudicitiam suam ab extorquentis barbari libidine redimeret, tradidit illi pixidem ad curanda vulnera ceromate plenam, asseverans esse exploratissimum remedium, quo ad omnes telorum ictus impenetrabilis redderetur. eodem deinde oleo cervicem delibutam praebuit credulo, ut feriret in experimentum: amputatoque capite in terram decidens generosae mortis ingenioso consilio ludibria captivitatis evasit.

His per Germaniam sparsis ingens horror omnes incessit: maxime vicinis metuentibus, ne ad ipsos quoque transiret incendium. Postquam autem rescitum est Pontificem esse calamitatis auctorem, immane quanta illum invidia mundaverit. Onerabatur passim execrationibus ac maledictis; inclamante populo indignum esse, a quo Ecclesia regeretur. Antecessores ejus interdixisse sacris Imperatores cum arina in barbaros ferre detrectarent: sollicitare illum barbaros in Christianorum excidium. Iret nunc, et Caesarem, si diis placet, proclamaret haereticum tuentem jura majestatis: cum ille contra muneris sui sanctitatem cum impiis misceret armorum consilia. Si alius quispiam


page 96, image: s096

hoc peccasset quis impensius ipso vindicare debuerat? Ergo iras suas aliter exercere non potuit, quam ut tot innocentium sanguine, tot millium captivitate se exsatiaret? Sane haut falso jactari male illum de religione sentire, qui monasteria et delubra proderet barbaris in spolium ipsisque adeo numinibus bellum inferret.

Sic igitur Pontifex dum securitatem sibi parare vult, nihil praeter odium atque infamiam reportavit. Nam nec Caesar ideo abstinuit coeptis. sed barbaricum bellum delegans Ioanni Bohaemiae regi, comitatumque ac milites et quidquid praeterea itineri opus erat sedulo instruens, Gibellinorum principes admonebat ut Tridenti praesto essent cum copiis quas in commune bellum condixerant.

Interea Pontifex militem navigiis impositum in Italiam solvere jusserat. multa cum admiratione eorum qui de barbaris praeceperant ultionem. sustinebantque etiam quidam indignari, quod classis in sacrum bellum ut credebatur a rege ornata, Pontificiis artibus in Christianorum sanguinem inde averteretur. Cardonius autem exercitui praeerat. Is ad Telamonem appulsus expositis in terram militibus: copiisque auctus quas Robertus rex adduxerat, quasque Florentini confecerant, processit in hostem, Castrucius continebat se intra vallum quod ad Phocenses paludes eduxerat, donec Azonem Galeacii filium ad se reciperet, cum sexcentis equitibus iisdemque Germanis a patre missum. Tunc demum in campum progreditur, acrique praelio Pontificios profligat, Cardonio capto. Rumor fuit, potuisse eo die Florentiam capi si Guido Tarlatus Aretinus episcopus cum suis copiis properasset accedere. Et sane Castrucius fidem ejus suspectam habuit.

Fama tam opportunae victoriae magna quoque laetitia Caesarem implevit. Videbat enim prostratas vires, rebus suis injecturas moram, credebatque se imposterum non habiturum ex hostibus qui imperiis ipsius intercederent.

Ergo Tridentum processit, stipatus magna procerum turba, et centum cataphractis quos in custodiam corporis assumpserat, caeteris militibus subsequi jussis. Oeneponti autem Fredericum Austriacum obvium habuit. Causa et colloquii summa edita non est. Recessere tamen infensis animis. Crediderim Frederico exprobratam violati foederis inverecundiam; qui privatae sortis impatiens, indomitusque animo ejuratum Regis nomen resumpserat. Tridenti autem Gibellinorum Principes ad Caesarem perveniunt cum suis quisque turmis ut jussi erant. Galeacius Vicecomes instruendae pompae Mediolani intentus Azonem filium praemiserat cum ducentis equitibus. Guidonem


page 97, image: s097

Tarlatum Aretinum episcopum totidem sequebantur. Passerinus Bonocossa et Canis Scaliger octingentos habebant. Praeter eos Ponzinus Ponso, Rainaldus Estensis, legati Carariensis, et Castrucii et Frederici Siciliae Regis non paucos adduxerant, quorum numerus initus non est.

De ratione belli consultantes acriter in Pontificem invecti sunt. Hominem esse ingenio turbulentum, insatiabili cupiditate, potentiae avidum. Nunc in Caesarem nunc in caeteros Principes fulminibus debacchari, quod libidini ejus adversarentur. Concitare in eosdem Christianum orbem tanquam ad sacrum bellum. Stipendia, indulgentias, coelumque ipsum promittere armatis. extorquere decimas ab Ecclesiasticis non aliter ac si deturbandus esset aliquis e Syria Soldanus. Accitos in Germaniam barbaros qui templa everterent, sacra profanarent, et in Christianorum sanguine volutarentur. Bellum ex bello serere. miscere omnia discordiis turbisque. Abstulisse canonicis jus electionis, ut ecclesiastica beneficia hastae subjiceret. Subversa antecessorum scita, damnatam Christi paupertatem, ne quis esset qui avaritiam illi merito exprobrare posset. Nullam Ecclesiae tranquillitatem, nullam pacem Italiae redituram, nisi in Apostolicam sedem alius succederet, unde ille jure excidisset.

His et similibus in conventu publico jactatis, cui etiam (si Cavitello credimus) tredecim episcopi intererant, futuri schismatis initia struebantur facem praeferentibus Marsilio Patavino et Ioanne Ianduno de quibus ante dictum est, miro denique in Pontificem caeterorum odio; cui petulantibus facetiis Pretejoannis nomen indiderant: quod eo vocabulo indigitari soleant Abyssinorum reges, qui regnum simul et Pontificatum exercent.

Sed haec consilia propemodum turbavit Canis Scaligeri importuna ambitio; cujus ratio paullo altius repetenda est. Patavienles (uti dixi) a Frederico Austriaco in sinum tutelamque recepti, nihilominus a Scaligero premebantur assiduo bello. Regebat eos Henricus Carinthius a Frederico impositus, qui Conrardum Aufenstainium armis optimum in suum locum substituerat. Ad extremum tamen compellente necessitate, Carinthius ipse cum validâ manu in Italiam descendit secum habens Ottonem Austriacum volutantem se quoque in omnes partes, ut ex turbatis Italiae rebus fortunae aliquod incrementum auferret. Sed in stipendiorum inopia tam graves esse sociis coepere, ut plerique conquererentur, dicerentque satius esse morderi a Cane quam a Germanis devorari. Caeterum post Transuitiam transactionem


page 98, image: s098

jurgia quoque componi placuit quibus duo isti Principes pro dominatione unius civitatis seque et Italiam cruciassent tot annorum vesana discordia. Itaque Ludovicus Caesar et Fredericus Austriacus arbitri utrimque delecti sunt. Hi vero inter alias leges pacis tulere, ut Carinthio relinqueretur Pataviensis praefecturae indubitata possessio, magno quidem dolore Scaligeri; sed pudebat illum refragrari arbitrio, in quod sponte consenserat. Iam vero in Tridentino conventu, sopitam litem refricare coepit, praefecturamque repetere incondita flagitatione oblatis sexaginta aureorum millibus. Miratus Caesar improbitatem intempestivi desiderii, se quidem ipsi omnia debere respondit, caeterum id quod peteretur sine Carinthii injuria non posse indulgeri. Tum ille iratus et frendens minatur se transiturum ad Pontificias partes: simul conventum relinquebat, ac Veronam pergere instituit. Assecuti tamen amici seu sua sponte, seu jussu regis abeuntem pervicere permulsum mitibus verbis ut reverteretur. Sane viso eo Caesar exhilaratus est, excepitque intrantem blandissimo vultu. quippe tali tempore alienare a se non poterat aucturum consilia hostium et vires.

Tertio Id. Mart. Ludovicus Tridento abcedens, Margaritam uxorem Comi habuit, quae diverso itinere in Italiam pervenerat. Illo quoque Galeacius Vicecomes Caesari occurrit gratulaturus adventum cum donis. Is, uti dictum, a fratre Marco et Leodrisio patruo olim insimulatus, tunc ab iisdem in secreto reus agebatur. Arguebant illum dissimulata perfidia ad Guelfos accedere. Transisse in Pontificis clientelam foederibus ictis. Cardonium simulata fuga demissum e carcere, ut eo duce novus hostium exercitus in Italiam deportaretur. Nunc quidem isto victo simulare obsequium: redituram tamen ipsi fiduciam, si quidquam Caesari sinistre obvenerit. Hinc enim armis stare, illinc animo, ut in absolutum dominium, quod a Caesare consequi non posset, vana Pontificis promissione non contentus in secundis consistere assurgeret. AEquum fuisse in fortunae societatem recipi fratres, quorum armis et virtute asserta esset provinciae securitas, in qua nunc ille tyrannidem exercet; sed tantam morum superbiam, erectumque supra Caesarem supercilium, parem ferre non posse, totumque fructum communis victoriae sibi uni adscribere quem cum propinquis partiri debuerat. gravem civibus, gravem libertati nihil civile aut modicum cogitare. Satis apparebat invidiam esse, quae ad criminationem compulerat arctissimo sanguinis vinculo conjunctos. Non spernenda tamen Caesar ratus, quae necdum constabat falsa esse, Mediolanumque


page 99, image: s099

festinans, cogniturum ibi causam dixit. Galeacius, nunciantibus suis quae parabantur: ite inquit, renunciate fratri, ferrum quod in me acuit, in viscera illius, esse rediturum: nihilominus tamen, aegritudinem animi vultu dissimulans, ingenti pompa intrantem Caesarem Mediolani excepit. Non minus sedulus in adornandis iis quae coronationis auspicia decere videbantur.

Quippe prisca consuetudine invaluerat, ut inaugurandus Romae Imperator, ferream coronam Mediolani praeciperet, quam olim Longobardorum regina Theodolinda loco diadematis esse voluerat: nunc Italici regni insigne. In haec solemnia Pentecostes dies indictus erat. fervebantque interim omnia paratibus, quibus pompa ad magnificentiam adornaretur. Designati sunt tres episcopi qui inaugurationis sacra facerent, Aretinus, Tridentinus et Brixiensis. Quippe Archiepiscopum Mediolanensem, cujus erat hoc munus, Gibellinorum factio expulerat, quod studere Guelfis crederetur. Iamque aderat destinatus dies, quem praeter spectaculorum elegantiam, multorum principum interventus celebriorem fecit. Nominatim autem interfuisse comperio Rupertum et Rudolphum Bavariae Duces, ac Ludovici nepotes ex fratre, Hermannum Lichtenbergium Cancellarium Imperii, Henricum Ducem Brunswicensem, Ludovicum Ducem Teckensem, Albertum Lichtenbergium equitum Magistrum, Henricum Landtgravium Alsatiae, Fredericum Burggravium Norimbergensem, Menhardum Ortenburgium, Guilielmum Montsortium cum Magno Teutonici Ordinis Magistro. Et hi omnes Germani. Ex Italis vero Vicecomites Mediolanenses, et cum Cane Scaligero Marchiones Estenses, et Passerinum Mantuani filium.

Perpetratis his solemniis aliquot dies quieti dati. Iussus est deinde Galeacius aurum coronarium inferre. Centum et quinquaginta aureorum millia Tridenti spoponderat filius ejus. Nec promissa pater abnuebat. Sed in hoc rerum articulo non audebat civibus tributum imponere, quos noverat a se aversos esse ob praeteritorum onerum magnitudinem, et in spem libertatis a fratre propulsos. Itaque Caesari renunciari jussit, populo se pecuniam imperaturum, quando e re sua videretur. Debuerat certe relpondere modestius. Sed in tantum fastum se extulerat, ut Caesarem quoque velut clientem et stipendiarium sperneret. Homines enim qui se permisere fortunae ad ultimum etiam sui oblviscuntur. Duodecim centurias equitum habebat in potestate: opulentia domi super regiam magnificentiam, et quoties in publicum progrederetur, antecedentium pompa et satellitum ordo


page 100, image: s100

major, quam praefecti mensura caperet. Hinc illi arrogantia creverat, et contumacia in majestatem, quam foediori contumelia nuper lacessiverat. Forte enim Caesar excitari jusserat pontem, commissurus fossas civitatis, unde ipsi liber in urbem pateret introitus egressusque inter suorum praesidia. Hoc ille opus sequenti nocte destruere sustinuerat: multum indignante Ludovico; qui suas iras premens animo, apud se tacite constituit tumentis potentiam sensim infringere, ac deinde nudatum viribus excutere de fortuna. At Canem Scaligerum non latuit Caesarem offensum esse. Quapropter ab eo petere coepit, ut Mediolanensis ditio ipsi crederetur. Dimissusque cum bona spe, Marcum et Leodrisium ad ingeminandam accusationem exstimulat, Galeacium affirmans stare in lubrico, facilique impetu posse depelli. Erexit ea spes delatorum animos, matura esse fata arbitrantium. Itaque Caesaris aures rursus occupant: haut nescii quantum ea criminatione sibi nocerent, sed melioribus consiliis invidia obstrepebat. Ludovicus quidem respondit accusantibus, facturum se quod e republica videretur. Caeterum praefectos Germanorum, qui sub Galeacio stipendia faciebant, clam accitos ad transitionem promissis sollicitat. Mutavere illi fidem cum militibus: et quidem priori facramento promptius quam aut Ludovicus speraverat, aut Galeacius credidisset; qui recedentis fortunae ominibus aeger trepidusque, et inops consilii, tandem ad nefarias artes confugisse traditur. Fratrem habebat nomine Stephanum minimum natu. Is inter ministros Caesaris receptus erat, potionesque ejus praegustare jussus, repente corruit. Lapsi statim sunt in suspicionem omnium animi. paullo post cum referretur exstinctum esse, nemo fuit qui dubitaret veneno sublatum, quod jubentibus fratribus miscuisset Ludovico. Ergo inter tot perfidiae vestigia, jam quoque vitae suae Caesar timens, constituit se de illis vindicare. Sed quia palam sine tumultu comprehendi non poterant, fallacia visum est opus. Advocavit igitur in consilium Optimates cui etiam Galeacius cum Azone filio Lucinusque et Ioannes Vicecomites adhibiti sunt. Ibi cum potiora quaedam acta essent, jussi sunt Vicecomites paulisper secedere, tanquam aliquid faciendum occurreret, quod scire ipsi non deberent. Albertus Lichtenbergius equitum magister manebat ante vestibulum: egredientes, atque in proximum conclave velut honoris causa abductos, custodiâ circundat. Missi deinde qui Modoetianam arcem a Galeacio repeterent, denunciata morte nisi intra triduum dederetur. Territus ille ad imperium, praesentisque fortunae necessitatem aestimans, Caesari parere constituit, protinusque


page 101, image: s101

scripsit ad praefectum, ut cum praesidio ab arce recederet. Sed haec epistola admodum suspecta Praefecto erat. Nam de captivitate domini necdum invaluerat rumor. Veritus igitur quaesitum fraudi locum esse qua munimentum sibi a Caesarianis interciperetur, contumaciter imperata detrectat, nullisque nunciis ad deditionem flecti poterat. Ipsam denique Beatricem Galeacii conjugem, cum Richarda filia precibusque et lachrymis obtestantes a se repulerat: cum ad ultimum dubitatione exempta, saluti domini traditione consuluit. In eadem arce Galeacius adhuc triennio struxerat carcerem, in quo novarum rerum suspecti, exilio ante plecti soliti, perpetuo torquerentur captivitatis supplicio, nominabantque furnum, appellatione tracta a similitudine: ex tunc vaticinante populo futurum illum primum qui in tyrannidis suae monumento defoderetur. Et verum omen fuisse apparuit. Lucino et Ioanne Vicecomitibus in custodia retentis, Galeacius et Azo perfidiae rei in praeparatum perfidis detruduntur hospitium: quos Ioannes Richichius arci praepositus durissime habitos, prope ipsa captivitate molestius afflixit. Posthaec Caesar Mediolanenses liberos esse jussit. Quatuor et viginti tributim lecti qui administrationi reipublicae admoverentur. Guilielmus Montorfius praefecturam urbis accepit cum justo praesidio. Cives in stipendium militum pecuniam conferre jussi, obedienter imperata fecere. Amor enim libertatis omnium animos laetitia perstrinxerat. His ita ordinatis Vrseos oppidum Brixiensis territorii Ludovicus adiit. Illic enim Principes suarum partium convenire debebant ad consilia, quibus etiam magistratus civitatum, cum decurionibus interesse voluerat.

Quippe Vicecomitum calamitas sinistre accepta, adverso rumore differebatur, parique metu omnes implebat. Stupebant Principes horrore correpti, ne ad ipsos quoque perveniret exemplum. Interque se mussantes quaerebant, quodnam esset Galeacii delictum; vanis suspicionibus adhuc urgeri; et si accusare sufficeret neminem apud patentes et credulas aures innocentem futurum: Quid tamen attineret Ioannem et Lucinum reos facere? auctores scelerum supplicia non egredi; suo quemque peccare periculo. At vero magistratus decurionesque et quibus aliqua reipublicae cura, mutationem status verebantur. Nullam enim aliam causam subesse credebant propter quam tam atrociter Vicecomites plecterentur, nisi quod Caesar asserere vellet in libertatem civitates, exacturus a populo liberius tributa tantis sibi beneficiis obstricto. Fuere statim qui rumores istos ad Caesarem deferrent: et hinc comitia Vrsiis indixerat. Ratus igitur multum


page 102, image: s102

invidiae sibi decessurum si facti sui rationem reddidisset, cuncta in se Galeacii facinora in publico conventu exposuit. Quam contemptim et procaciter illusisset majestati, vitam suam veneno petitam, percussa cum hostibus foedera. Interceptam deinde epistolam recitat, perfidiae indicem et testem. Adjecitque ob haec flagitia olim sibi suspectum, nunc manifestis indiciis obrutum, quem suo jure poterat ultimis suppliciis dedere jussisse vinciri. Haec quidem ita dicebantur: multi tamen subornatas esse litteras credebant. Ioannes et Lucinus insimulati erant, ut perfidiae conscii ac participes. Sed non constabat liquido de crimine. Iussi igitur sunt viginti quinque aureorum millia pendere fisco, et donec ea pecunia inferretur in custodia haberi: At hi portione mulctae exoluta negligentius asservati correpta fuga frustravere residuum.

Hinc Caesar cum Cane Scaligero Veronam divertit, excepturus sociorum auxilia, quae in duo equitum millia excreverant. Inde Apenninum transgreditur; nullo ex hostibus obvio; quamvis satis virium Bononiae torpentibus suppeteret. Tria enim equitum millia sub signis habebat Cardinalis Portuensis. quae si objecisset inter angustias montium, occupatis, obruisset forte multa cum vexatione ingredientes: at certe transitum inhibere poterat. Sed illi deerat animus, culpamque in milites congerebat, quasi hi detrectassent expeditionem, quod pecunia non esset in stipendium missa. Ea excusatio apud multos hautquaquam probata, fidem ejus rumoribus exposuit.

Caesar Pisas aditurus caduceatores praemisit qui suaderent civibus, ut intra moenia venientem reciperent. Orta enim discordia erat inter ipsos. Aliis placebat aperire portas et cum donis intranti occurrere. Obsidionem alii tolerare malebant. Nihil in commune consulebatur. tumultus non consilium erat. Hi penes quos civitatis regimen, habebant ante oculos Mediolanense exemplum, vetabantque intromitti legatos ne praevaleret eorum auctoritas. Germanos denique in oppidum praegressos ademptis equis extra munimenta tendere jubent. Quae nunciata Ludovico sic accendere animum, ut juraret, se intraturum urbem aut oppugnaturum. Iamque admoverat propius copias: cum tres delegati in castra ad Aretinum episcopum perveniunt, pollicentes sexaginta aureorum millia si exercitus inde sine noxa abduceretur. Quibus auditis Caesar acrius inflammatus est, urbemque circumsedit, internunciis foedae pacis comprehendi jussis. Oppidani primum se strenue tuebantur; lentius instante Caesare, si melioribus consiliis flecterentur. Postremo menstrua obsidione fatigati, auctaque


page 103, image: s103

discordia, permisere urbem Ludovico, modo ne Castrucio cum exulibus liceret ingredi, utque suis legibus relinquerentur, sexaginta aureorum millia praestarent. In has leges sacramento utrimque dicto, Caesar intra moenia concessit. Diceres mox alium populum, adeo versi sunt in benevolentiam paullo aute hostiles animi: utique postquam Ludovicus bonitatem suam cunctis publicavit. Nullam enim ex virtutibus ejus magis admiror quam humanitatem et clementiam, quae in illo tantae fuisse traduntur ut in facillimo accessu, affabilitate mirabilis, neminem a se tristiorem dimitteret. Ingentes custodes ad sui tutelam. Nulla enim certior regibus, quam ex mansuetudine securitas. Populi benevolentia vili constat, quae humanitate emitur. Nec alia arte multitudo tractanda est, degens in libertatis umbra, regnataque quasi precario. In cives quidem astrictos legitimo regno, paulo cautius dispensandus est civilis habitus pro cujusque populi genio, quem nec promiscuum habere oportet, nec abscissum: ne morosus in odium, profusus in contemptum transeat. Durus tamen aditus, difficilis sermo, plebemque cum fastu despiciens sub specie magnitudinis occultata majestas, gentibus illis relinquenda sunt, quos superba et dominica potestas vili servitutis jugo astrinxit: ubi ignota comitas inferius majestate habetur. Petente Caesare ut Castrucius ipsi redderetur, puduit cives quod securitatem suam pacti essent. Itaque non modo illum sed etiam exules intromitti jusserunt. Atque ut ostenderent, quantam fiduciam in Caesare ponerent, lacerata deditionis pacta spectante ipso in ignem mittunt, ac sacramentum ejus sine exceptione accipiunt. Ille collaudata eorum benevolentia Castrucium impense coluit: cum econtra Aretinus episcopus nullo in honore haberetur. Forte enim Castrucius contentione exorta, acriter in eum invectus fuerat, Caesare coram proditorem appellans, quod praevaricatione ipsius factum esset, quo minus Florentia potiretur. Hinc se Aretinus supectum existimans, Caesaremque perosus, ad Pontificios defecit, nec multo post mortem obiit.

Inter quae Cardinalis Vrsinus Etruriae legatus Florentiae vulgavit edicta, quibus dirae in Caesarem continebantur. Idem ut Romae fieret praeceperat sedulo Pontifex Maximus, misso in eam rem peculiari edicto, quo praeterea cives admonebantur venienti Ludovico claudere portas, et si admitteretur intra moenia jussi erant Sacerdotes in proximas urbes secedere, ne contagione sceleris polluerentur. Civitatis Principes scissi in factiones. Populus in medio relictus huc illuc agitabatur. Stephanus Columna et Neapoleo Vrsinus vulgi studia ad Pontificem trahebant. Econtra Serra Columna et cum Iacobo Sabello


page 104, image: s104

Theobaldus Eustachianus pro Gibellinis acerrime nitebantur. Stimulabantque Caesarem ut propius accederet, praemissa parte copiarum qua adversariorum vires acciderent, si quis tumultus in Vrbe oriretur. Ludovicus tum Pisis tempus otiose extrahebat, ludis intentus qui insigni magnificentia a Castrucio edebantur. Itaque maturandum ratus, civibus stipendium indixit. Sexaginta aureorum millia in aurum coronarium deprompserant Pisani. alia centum millia petebantur; tumultuante multitudine tributorum impatientissima. Sed numeranda militibus stipendia erant, soluturis disciplinam si sine aere progredi juberentur.

Igitur Caesar accepta pecunia, duo peditum millia cum expedita sexcentorum equitum manu Romam praemittit, et quantum possent festinare jubet. XVIII kalend. Ianuar. cum tota exercitus mole ipse subsequitur. Perventum erat ad Vmbrum flumen, cujus altitudo continuis imbribus adjuta non poterat vado transiri. Tumultuario igitur ponte jungitur amnis. Iamque in adversam ripam transmissa erat pars copiarum, cum sub onere pons deficiens, superstantes excussit, quos graves armis absorbuere gurgites. Ergo qui in citeriori ripa remanserant, consilii inopes haerebant, conquisitisque navibus coacti sunt manipulatim trajicere. Carolus filius Roberti regis Florentia decesserat, ad tutandum paternum regnum Aquilam tendens. Nec dubitatur, si supervenisset transeuntibus, opprimere potuisse incompositos in ripa, et a mutuo auxilio distractos. Sive illum audacia defecerit, sive revereretur imperium patris, cum Germanis prohibitus manus conferre, (quippe utrumque traditur) nusquam se ostendit armatis.

Caesar Viterbium intrans tantisper ibi quietus substitit, donec ex Vrbe succederent qui res compositas esse referrent. Siquidem Cardinalis Vrsinus publicato anathematis edicto, Romanum populum in tumultus rapuerat, frementem se a sacrificio arceri. Sacerdotum quoque misericordia accesserat; qui se multis diris territi extra Vrbem proripiebant. Milites interim quos a Caesare praemissos diximus, prodentibus consciis, clam intra moenia recepti Castrucio Duce Castellum sancti Angeli expugnant cum transtyberina regione et insula, quo Guelphorum cohortes adversus Caesarem praesidio missae, ut si quis motus in Vrbe moveretur ipsi cimbis conjungerentur. Cardinalis Vrsinus cum Stephano Columna et Neapoleone Vrsino Duces Guelfarum partium, ante profugi exilio plectuntur. Tum Caesar festinare monitus, jussit militem in ordines concedere adjuncto equitatu cum mille sagittariis quos Castrucius Viterbium adduxerat. Moto


page 105, image: s105

igitur exercitu alteris castris pervenit ad portas civitatis. Ibi magistratus obviam habuit cum primoribus, et sacerdotum choro: qui convenientibus verbis exceptum, deduxere in Vaticanum, praeparato pro decore hospitio. Quacumque transeundum erat, stabat populus ad latera viarum applaudebatque venienti. Simul alii in palatium ruebant cum tumultu, inter prosequentium et sese mutuo elidentium turbam. Nihil in vulgo immodicum. Quanto odio absentem devoverat, tanto cultu praesentem fovebat. Deinde Caesar habito cum primoribus consilio Capitolium ascendit; quo populum convocari praeceperat ad concionem. Receptusque in solium per constipatam multitudinem Elleramum episcopum Augustiniani Ordinis jussit assurgere. Is a laudibus Caesaris honora oratione exorsus, desiderium ejus esse exposuit, ut Senatus populusque Romanus Imperii diadema petenti deferret. Ad haec verba secutus est ingens plausus, vivat Caesar acclamantium. Fuere qui dubitarent an invito Pontifice haec ita rite agerentur: caeterum populus Romanus econtra contendebat suas esse partes Imperium conferre, Pontificis autem consecrare iisdem auspiciis. Carolum enim Magnum tunc demum coronatum esse postquam populus Romanus imperare eum jussisset. Hodierni autem Pontificis turbulentum ingenium atque injusta in Caesarem odia obesse sibi non debere.

Dicta est inaugurationis dies sexto kalend. Febr. ac medio tempore de honoribus actum. Qui adornandae pompae praepositi erant, omnia ad magnificentiam instruebant. Coeperunt deinde cogitare, nihil rite agi posse sine Comite Palatii Lateranensis, qui tunc Romae nullus habebatur: atque id ipsum ad Ludovicum deferunt. Ille hanc dignitatem Castrucio contulit, aureaque donatum bulla, sua manu baltheo praecinxit. Delectus est Serra Columna qui consecrato diadema imponerat. Ex quo coronam columnae impositam gentilitia insignia adhuc ostentant. Buccius Processus, Vrsinus Vrsinius et Petrus Montinigrus ad proxima ab illo destinantur officia assistere jussi. Caeterum inaugurationis solemnia in templo Vaticano consueverant haberi: in cujus viciniam diverterat Caesar. Conveniens ergo visum fuit, aulam inde ad sanctae Mariae Majoris transferre, quo longius explicaretur festivus apparatus, possetque pompa spectari a pluribus. Is autem ordo fuit. Primi ibant Vrbis signiferi cultu magnifico, sublimes in equis, quos ostro instraverant. Post illos quinquaginta Romanae libertatis custodes cum praefecto Vrbis, quos sequebatur Castrucius, Caesarem proxime antecedebant, de quibus ante dictum est, quatuorviri,


page 106, image: s106

cum diademate et sceptro pretiosissimam vestem omnes induti. Nec dubito plures auxisse pompam: Sed nihil praeterea memorant annales. Totum iter fulgebat imaginibus et signis. Dependentes ab utroque latere tapetes et peristromata inferiorem aedium partem absconderant, designabantque viam processuris in Vaticanum. Iacobus Renatus nepos Cardinalis Pratensis et Elleramus episcopi occurrentes intranti in vestibulo templi cum suis infulis dignitatis, ducebant progredientem ad aram, ubi inter solemnes preces sua quisque officia implevit. Margareta uxor simul coronata est, geminavitque illa mox laetitiam edito partu, qui Ludovici Romani nomen accepit. Peractis solemniis Imperator foris se conspicuum ostendens exspectantibus, pro concione edixit, protecturum se Catholicam fidem, convenienti honore culturum religiosos et Sacerdotes, viduis ac pupillis jura daturum. Acclamatum tunc est a multitudine confusis vocibus vivat Imperator. Atque inde itum in Capitolium ad epulas, quas publice exhiberi jusserat. Postera die, suas in Vrbe vices Castrucio mandavit senatoria dignitate insignito. Quidquid enim honorum poterat, in unum illum congerebat. Ducis titulum pridem dederat. Interminellae genti (unde et Castrucio origo) Bavarica communicaverat insignia. Nec satiatus ille tot beneficiis, postulare coepit ut Galeacius in libertatem dimitteretur. Quia vero statim non impetravit, indignatione plenissimus, iram in occasionem condidit animo. Deinde cum relatum esset Pistorium a Florentinis captum sub honesta illa specie secessionem fecit. Turbaverat ea res Ludovici animum, non magis propter abstracta militum auxilia, quibus opus habebat in domando Roberto rege, ex adverso struente impigre bellum; quam de occulta Castrucii offensa sollicitum. Verebatur enim ne iniquam iracundiam flagitiosa defectione ulcisceretur. Tantum momenti in uno illo viro erat, ut quocumque se dedisset, socius an adversus, secum res inclinaturus videretur. Mitigandum igitur Imperator ratus, Galeacium cum filio exemit e vinculis. Deprecante potissimum Marco fratre ex perfidia in poenitentiam verso.

Non tantum jam decrescebant ejus vires, sed etiam hostium indies augebantur. Richardus enim Vrsinus Vrbis Cancellarius ad eos defecit. Habebat is oppidum ad littora maris: Scurum nomen est. In hoc recepta Roberti Regis praesidia ad Romana moenia excursiones faciebant. His incommodis vexatus populus, vicemque redditurus perfido, aedes ejus dirui jussit, cum turri ad radices Capitolii sita, ne civibus inde bellum inferret.


page 107, image: s107

Ludovicus autem ne otiosus in Vrbe torperet exercitus, copiarum partem ad depopulandos Vrbevetanorum agros mittit. Pervicacissimos Guelforum constabat esse, parique calamitate Romanos afflixerant. Sed interim Romae tumultuatum est. Germanicus miles tardante stipendio alimenta a civibus exigebat. Indignati illi ad hanc novitatem, a jurgiis ad manus ferrumque transiere. Et quidam militum obtruncati sunt. Tunc undique exortus dissonus clamor tumultum sparsit in diversa. Hinc cives, inde milites armati conveniebant: videbaturque arsurum atrox praelium. At Caesar audito tumultu ad sancti Angeli Castellum se recepit, admonito milite ut illuc quoque vexilla transferret. Denique copias quas ad praedandum dimiserat subito revocari jussit. His viribus, et suis fiduciam fecit, et populo metum intulit. Seditionis auctoribus securi percussis, Silvester Gratus Viterbii rector oneratus catenis ad eum perducitur. Incusatus erat agitasse cum Roberto rege defectionis consilia. Cognita igitur causa damnatus suffragiis judicum cum filio abstrahitur ad capitale supplicium. Gaza fisco addicta est. Triginta inerant aureorum millia, quae per importunitatem et avaritiam longa tyrannidis possessione cumulaverat sordidus senex, et forte in perniciem sui. Fuere enim qui crederent, novarum rerum suspecto magis, quam convicto, magnitudinem pecucuniae exitii causam attulisse. Ninil enim Imperatorem aeque angebat quam conquisitio stipendii, quod flagitantibus militibus differri diutius non poterat. Romani triginta aureorum millia conferre jussi prope in seditionem exarsere.

Maturavit ea res consilium primorum jampridem de alio Pontifice, nunc inter se, nunc cum Caesare agitantium. Nec praetextus deerat talia concupiscentibus. Namque Ioannem Pontificem, ob armorum pervicaciam multis exosum, nimiumque suis obnoxium affectibus infamabant haeresi pollutum esse. Sed causa ejus paullo altius repetenda est. Paucos abhinc annos inter Franciscanos et Dominicanos controversia exarserat de religiosa paupertate. Res parva prima specie, magnum ad certamen progressa est. Asserebant Franciscani Christum nullum habuisse dominium. ejusque exemplo se rerum usu contentos esse quas populi liberalitas mendicantibus conferret: caeterum proprietatem Pontifici permittere. Idque a Beato Francisco legibus cautum, multis retro placuisse Pontificibus, atque adeo nuper a Nicolao Quarto confirmatum, nefas esse in controversiam trahere. Econtra Dominicani adferebant habuisse Christum rerum dominium multis posse exemplis demonstrari. Decretum autem Nicolai Quarti ad


page 108, image: s108

victum et amictum nequaquam pertinere. In his nullum posse usum constitui, quod proprietas utendo absorberetur. Absurdum esse et a regulis juris alienum, consistere usum sine proprietate. His primum argumentis scholas quisque suas imbuebant. Acrius deinde crescente contentione, rixa foras emanavit, et ad Apostolicam sedem delata est. Iamque in contraria studia purpuratorum quoque collegium distraxerat: cum Franciscani totius Ordinis conventu habito, sententiam suam decreto confirmant, offerentes se ad defensionem. Offensus Pontifex quod pendenti liti in Curia, auderent ipsi praejudicium inferre, duas edidit constitutiones, quarum altera eatenus deflexit a Nicolai Quarti sanctione, ut ad res usu perituras spectare nollet. altera vero habendos inter haereticos statuit, qui dominium rerum Christo abrogarent. Existimaverant multi esse consultius discordiam istam relinquere scholis. Crederet quisque quod vellet, nihil tamen pietati detrahi. At Pontificis ingenium sua sponte pervicax, acrius incitasse creditur Bertrandus Dominicanus generalis Inquisitor haereticae pravitatis, rixarum auctor, atque incentivum, imperiisque Pontificiis serviliter obnoxius. Quippe Pontifex ad fulminandum promptissimus, et quoties idonea causa non offerretur, jubebat eos quos percellere statuerat, in haereticorum classem a Bertrando referri. Hoc crimine olim notabantur qui novos ritus, nova dogmata, et religiones in Ecclesiam inveherent. Sed tunc longe alia in cognitionem veniebant. Satis causae ad delictum videbatur, si impotenti Pontificis cupiditati armorumque libidini se quispiam ex adverso objiceret. Interea Franciscani palam obtestabantur Ordinis sui disciplinam convelli Nicolai Quarti sanctione armatam. Sacrosanctas esse Pontificum constitutiones, in quibus de fide aut moribus ageretur. Non posse eas citra haeresim de statu moveri. Haec quidem illi adhuc modeste, tanquam causam suam agerent. Caeterum Pontificis infamiam ejus licentius urgebant. Clamabant esse Pontificatu indignum, unde ipso jure excidisset. Eamque mentem Ludovico indiderant ut et ipse constanter crederet posse illum jure destitui. Facturus itaque quod destinaverat, ad populum tulit ut in haereticos lege ageretur. Nec multo post, advocata in concionem multitudine in solium progreditur quod in Vaticani gradibus erigi jusserat. Cumque resedisset in regio cultu proceribus stipatus, Nicolaus Fabriensis Augustiniani Ordinis Theologus elata voce ter populum citavit, si quis Iacobi Cathurcensis (hoc enim erat Pontifici gentile nomen) defensionem suscipere vellet, potestatem ei fieri. Postquam nemo respondisset ad edicta, Abbas


page 109, image: s109

quidam natione Germanus successit in Cathredam, et in hunc modum populo locutus est.

Ego vobis, Optimi cives, laeta omnia et prospera nuncio. Id enim nunc agitur quod et vestri et Ecclesiastici Ordinis Syndici postularunt paulo ante sibi concedi. Imperator quippe cura et aequitate sua dignum existimavit Apostolicam sedem vobis, quasi postliminio restituere, quam Iacobus Cathurcensis seque et dignitatem in Gallia polluens cum pernicie Ecclesiae indignus usurpat. Priusquam admoveretur fastigio Neapoleoni Cardinali sacramento fidem dederat, non mulis se non equis usurum, quam progredientem ille in Italiam conspiceret. Iam vero tot annos non nisi navigiis vehitur, aut pedibus iter facit, ut frustretur desideria vestra perfidiae fraudem improba imagine adumbrans. Quid ergo de illo sperandum est qui nec reveretur homines, nec caelitibus curat imponere? Hunc caput Eccesiae quispiam agnoscat, qui nullam aliam gloriam ad Pontificatum attulit, quam bellorum in Italia, proterviae in Caesarem, turbarum in Germania, discordiarum in Ecclesia, in Sacerdotes avaritiae, impietatis in religionem. Scitis enim quot turbas, quas tempestates Insubriae invexerit Cardinalis Portuensis furoris illius furiosissimus satelles et tali dignus Pontifice nepos. Quota pars Italiae furiis ejus accensa non est? Si fata accessissent consiliis non haberet ibi quo se reciperet expulsa majestas, ad quam Cathurcensis aspirat. Siquidem clientes Imperii armis et censuris persequitur, quia ad ipsum deficere noluerunt. Eandem licentiam in Caesarem usurpat, quia cupiditatibus ejus non obsequitur. Vasallos et subditos a sacrificiis arcet qui Imperatoris sui reverentiam suspiciunt. Quid hoc aliud est, quam potestatem constringendis hominum mentibus acceptam, ad occupandum terrarum orbem transferre? Quis hanc illi licentiam dedit ut in diademata assurgeret? Negavit Christus regnum suum esse de hoc mundo, jussit Caesari quae Caesaris sunt restitui. Quid ergo ille tanquam Christi Vicarius usurpat, quod a se Christus abdicavit? Cur Schismaticos et haereticos proclamat jugum ipsius detrectantes accipere? Sed quid hoc mirum? nos etiam Saracenos appellat. Nuper suadentibus amicis ut in Barbaros verteret arma, satis Saracenorum respondit esse in Italia. Itane vero? nos Iacobo Cathurcensi Saraceni videmur? Qin sunt igitur Christiani? Bellus sane Christianorum pater, qui tanto odio in Christianos invehitur, ac si Syria aut AEgyptus peteretur. Quod fecisse alios nefas esset, id in Pontifice non pro scelere, sed pro monstro habendum est. Sed illum, cum pia bella gerere possit, impia tantum arma delectant. Christiani interim in Armenia


page 110, image: s110

sub Saracenorum jugum propemodum compulsi sunt. Quinque jam totos annos armorum nostrorum pietatem supplices implorant, et neminis adhuc aegrius misericordiam quam Iacobi Cathurcensis eliciunt. Nihil movetur ille gementium lachrymis. Suspiria ista non exaudit, bella haec non curat, unde nullum avaritiae emolumentum sed incrementum tantum religionis quaerendum est. Obtentu tamen hujus belli dimisit per regna praecones, qui citarent populum ad crucis vexilla, gratias et indulgentias pollicerentur, totam denique Galliam decimarum decimas in militare stipendium conferre jussit, fructus beneficiorum vacantium in tres annos sibi reservavit, primitias et annates instituit, sacerdotia omnia tributaria fecit, ut totum illum apparatum converteret in Italiae perniciem. Haec quamvis per se intolerabilia, quid tamen sunt prae istis, quae quotidie audimus in Germania accidere? Quis Lituanos Christianorum hostes in Brandeburgenses impulit? Iubete quaeri a captivis, Pontificem omnes auctorem incusant. Horret animus, quoties recordor, tot captiva Christianorum millia, stupra foeminarum et virginum, monasteriorum excidia, denique in sacra contumelias, quibus scurriliter illudunt Barbari, religionisque nostrae sanctitatem inter suorum ludibria exsibilant. Quid? hoccine pastoris officium in gregem suum lupos immittere? Si quispiam alius hoc peccasset, quis impensius ipso vindicare debuerat? Videte quantum inter illum et antecessores intersit; qui soliti sunt ad ejusmodi barbarorum procellas Christianos vocare ad cingulum, ne quidquam periret de religione, in quam ille barbaros exstimulat, prorsus quasi non ad regendam Ecclesiam, sed ad destruendam eam electus fuisset in canut. Vtcumque vero ipse haec dissimulet, purgare tamen non potest quod Gallicam classem in Brandeburgensium auxilium adornatam a Rege, Gibellinis in Italia objecerit a barbarorum cervicibus aversam, ne quis esset qui grassantes coercere posset. Iam vero quid de Ecclesia dicam quam in tanta rerum confusione non minore vesania perturbat. Sacerdotia omnia ad se traxit, non ut virtutibus gratiam referret, sed ut proditoribus urbium, desertoribus et transfugis Caesarianarum partium cederent in praemium, denique ut subjiceret hastae, quidquid perfidi non auferrent. Quot Abbatiae et episcopatus foeda mercede venierunt? quot adhuc emptorem exspectant? Nullam se dignitatem melius collocasse putat, quam cujus emolumenta et proventus magnitudo pretii exuperat. Hac vero nundinatione quid foedius? cum non personarum, non aetatis, aut doctrinae ratione habita, sordidissimus quisque ad licitationem admissus, nihil praeter indignos


page 111, image: s111

mores sacerdotiis inferat? Quam multis ea labes publicam pacem excussit? quot schismata excitavit in Ecclesia? Hic divulsi canonici, in factiones discedunt. Illic episcopis in possessionem venientibus armata se collegia objiciunt. Alibi consurgunt Reges in hanc novitatem. Alibi indignantia collegia eligunt alium qui candidato Pontificio contumaciam opponat. Illis moribus, illis exemplis labefactantur sacerdotes, ut primum nesciant cui parendum, unde sacramenta petenda sint, deinde velut fraeno exoluti, in omnem vivendi licentiam solvuntur. Sed Iacobus Cathurcensis haec non curat. Mavult cuncta pollui nequitia quam vel minimam avaritiae suae venam obstrui. Hinc religiosam paupertatem proscripsit, quam anteriores Pontifices tantopere commendant. Hinc etiam sancire sustinuit, Christum Dominum habuisse dominia. Atque ut omnes ita credere vellent, inter fidei articulos reposuit. Scilicet ne acervis auri argentique incubanti ruborem exprimeret aliena paupertas. Iret nunc, et Caesarem ut haereticum proscriberet, qui sacrosancta subvertit antecessorum decreta. Quid? audetne Caesarem dicere haereticum ipse haereticus? Negat animas corpore solutas, Christum visuras ante resurrectionem. Nonne hoc portentum totius Ecclesiae consensum impugnat? Latroni dixit Christus in cruce, hodie mecum eris in paradiso. Quod tunc latroni concessum est, an non et caeteris promittitur. Ita semper credidit Ecclesia. ita et hodie credimus. Nemo praeter illum adhuc repertus est, qui in haec descenderit prodigia. Foveat eum Avinnionensis factio uteumque velit, inveniat ibi suos patronos, quos Ecclesiasticis beneficiis saginat: patieturne tamen Imperator, patronus tutorque Ecclesiae, flagitiosissimum hominem ac ipso jure exutum Pontificatu, Christiano populo diutius illudere quam necesse est? Non est sine exemplo Pontifices ab Imperatoribus dejici. Idem Otto Magnus fecit, qui Ioanni Duodecimo privatis tantum flagitiis cooperto, traditurus alteri claves abstulit. Itaque quod Deus bene vertat, cum nemo pro Cathurcensi dicturus assurgat, pronunciabo de illo sententiam, quam jussus sum a Caesare proferre.

His dictis publicavit edictum, in quo continebatur Pontificis proscriptio. ac deinde adjecit, operam daturum Caesarem, ut in vacantem sedem substituatur, qui se communem patrem meminerit. Populus a concione dimissus in foro sancti Marcelli convenerat frequens. Ibi Iacobus Columna Stephani filius in corona praelegit sententiam quam adversus Bavarum tulerat Pontifex. Deinde obtestari coepit, falsum esse Syndicos utriusque ordinis auetores fuisse, ut de cathedra


page 112, image: s112

Ioannes excuteretur, cum sanior clericorum pars paullo ante oppido cesserit, et remanentium foex utpote excommunicata nec creandi Syndicum, nec delegandi potestatem habeat. Sed neque Ludovicum Bavarum Imperatoris titulum falso usurpantem, neque senatores urbis idoneos judices haberi, qui de Pontifice pronuntient. Diris omnes esse devotos. Ioannem rite electum a purpuratis, legitimum Pontificem esse Christique Vicarium. Et si quis negare vellet, descenderet in singulare certamen, paratum se hoc ferro (vibrans gladium quem strinxerat) refutare mendacium. Haec vociferarus diploma affigit foribus delubri, equoque concitato recurrit ad patrem, a quo missus fuerat visurus quid Romae ageretur. Missi sunt a Caesare qui insequerentur retraherentque fugientem. Sed equos ille subinde mutans, dum vocantur, dum armantur sequi jussi, multum jam viae confecerat.

Postera die flagitantibus magistratibus edixit Imperator, ne Pontifex inconsulto populo plus bidui itinere ab Vrbe recedere, aut trimestri diutius abesse vellet: sin secus Pontificatu excideret. Caeterum post aliquot dies convocata iterum concione per praecones, ipse sicut ante residens in cultu majestatis, Petrum Corbarium accersi jubet. Erat hic nobilis genere, prospera fama, ingenium ad negotia capacifssimum multa quoque eruditione compleverat. Iuvenis duxerat uxorem, a qua facto spontaneo divortio secessurus ad animi libertatem, Minoritarum Ordinem amplexus est, in quo diu sanctissime vixit. Huic Caesar assurrexit venienti, jussoque infra se considere, Nicolaus Fabriensis verba rursus ad populum fecit, Oratione finita, Venetus episcopus ter rogavit, vellentne juberentque Quirites, Petrum Corbarium, quem praesentem cernerent, Pontificem esse. Applausum est ad singulas rogationes a multitudine, consentiente in hanc fortunam, sine cura, sine judicio; Idem mox factura Ioanni, cum partes illius praevalere incipient. Plebs enim praesentia sequitur, semper mobilis, semper immodica, sive in favorem, sive in odium, et quo fortuna vergit, eodem studia adulationemque inclinat. Tum vero Imperator Corbarii digito annulum inseruit, purpuramque suspendit de collo stantis, quae supremum sacerdotem decebat. Sic ille ornatus, invitatusque ad sublimius solium, Caesarem juxta acquievit inferior. Exspectantibus omnibus quid acturus esset, Nicolai Quinti nomen assumpsit, atque id ipsum jussit in populum spargi. Processum inde in templum, ad peragendos ritus, qui ad haec solemnia consueverant.

Non defuere etiam e Caesareanis qui hoc conspectu moverentur. Sane Belgarum prudentissimi, peccatum esse ab Imperatore referebant.


page 113, image: s113

Laudandam bonorum Pontificum innocentiam, malorum vitia coleranda esse, quotusquisque Regum iisdem affectibus non urgeretur? Paucos adhuc repertos esse in tanta innocentia, qui fortunam incrementum regni offerentem aperto sinu non exceperint. Vetus malum esse insultare viciniae, injusta arma circumferre, in alienam eminere perniciem, per fas per nefas aemulis suis inimicos quaerere, nihil flagitiosum ducere quod augendae potentiae spem erigat. Scelera haec vocari, quoties non responderet eventus. Sed si improba consilia exitum invenissent, pro prudentia, pro politica arte, pro gloria haberi. Ignoscendum igitur et Ioanni, quod in via publica erraverit, quod omnia potius habere malit in potestate, quam affectus, cum et homo ipse sit, et humanis imbecillitatibus obnoxius. Quasi vero non et alii Pontifices, paria aut pejora peccaverint? Satius fuisse in afflictis saeculi moribus, excusare praesentia, et a successoris indole meliora exspectare, quam Pontificiae dignitati vim inferre, cujus splendor possidentium sordibus non macularetur. Quis aurem credat, descivisse Pontificem a sensu et religione majorum? Scilicet Ioannem Iandunum et Marsilium Patavinum idoneos auctores esse, ut tanti criminis reum faciant, quem universa adoraret Ecclesia: cui tot viri eruditione insignes, moribus sanctissimi adessent cousilio, quem tot ingenia per orbem sparsa venerarentur et colerent. Neminem horum futurum qui scire posset nocentem esse? qui auderet coarguere errantem, et a contumaci deficere? Duosne istos homines, facrilego furore correptos, supra omnes mortales sapere? an ab iisdem discendum esset, ad quem modum numina colenda sint, quid credere, quid non credere oporteat? Quis tamen de crimine pronuntiasset? Requisitam enim esse sententiam, Quis damnasset Ioannem Pontificem, ut rite possit de fastigio dejici? nempe Caesarem. Non esse hanc cognitionem Caesaris, pertinere ad universalem Ecclesiam. Destituerit Otto Magnus Ioannem Duodecimum, flagitiis suis dignitati praegravem; quaeri tamen an recte egerit. Quod tunc contra sacrosanctos canones, contra fas, et siue exemplo factum esset, donec constet legitime factum, non posse inter exempla numerari.

Haec et ejusmodi inter se mussabant Belgae, cum interim Corbarius speciem facturus Pontificalis pompae septem Cardinales denunciat; Mutinensem, et Venetum episcopos, Ioannem Abbatem sancti Ambrosii Mediolanensis, cum Francisco Abbate quem in Ioannem Pontificem invectum diximus, Nicolaum Fabriensem et Petrum Oringium, et Ioannem Arlotum. Deinde accepta Mutinensis excusatione


page 114, image: s114

Ioannem Baractam in locum ejus substituit. At Caesar confirmato sibi ab Antipontifice Romano Imperio Velitras petiturus, Reinerum Fagiolanum coustituit, qui absentis partibus in Vrbe fungeretur. Bellum Neapolitanum habebat in animo, Romamque a populationibus tutam praestare. Sed jam fortuna verterat; Roberto Rege in tantum viribus aucto, ut non modo in repellendo bello sed et inferendo satis jam instructus videretur. Tunc sera poenitentia subiit Ludovicum spreti consilii, quod proficiscenti Romam Castrucius dederat. Suaserat ille ut confestim et sine mora exercitus inde in Apuliam transferretur. Constans quippe fama erat, turbatum et inermem regem eo desperationis venisse, ut de fuga cogitaret in Galliam, vacuum regnum hostibus relicturus. Sed dum Caesar Romae desidet, occupatus inter intempestivas curas caeremoniarum transferendique Pontificatus ineptias, Siciliae regem cum Genuensibus exulibus frustra exspectans, Roberto spacium dedit apparandi, quod ingruenti bello objiceret. Hinc cuncta in pejus vergere. Pecunia omnis quae in expeditionem impendi debuerat per segnitiem Romae inutiliter absumpta est. Et jam militi stipendia deerant: alimenta quoque, in regione a suis invicem atque hoste vastata. Itaque Guelfis spes creverat, posse Caesareanos inopia consumi. Cristas quoque altius extulerant, peditibus mille et quingentis, praeter quadringentos equites partim fugatis, partim caesis. Gibellinorum alii exspectare audebant nutantem fortunam. Alii ad hostem animo deficere. Siquidem penuria efferatus Caesareanus miles, sublato amicorum hostiumque discrimine, pari violentia in omnes ferebatur pecuniam et comineatum extorquens, vacuisque vicis agrestium fuga faces subjiciebat. Nulla in ducibus auctoritas, soluta disciplina militari inter tumultuantes, et si cohiberentur, seditiose stipendia flagitaturos. Neque in castris quies. Hollandi et Frisiii caeterique Belgae a Bavaris Suevisque dissidebant quod solutum his, dilatum ipsis esset stipendium. Iamque in seditionem eruperant, exarsissentque in praelium, ni Caesar, contra decus majestatis subito accurrens, intervenisset furentibus; ad pacem revocans promissis et blanditiis permulsos. Sed quamvis sopito tumultu, manebant tamen semina irarum. Belgis a caetero exercitu Tibur secedere jussis, Imperator consilii expers, atque insuper metuens ne a suis desereretur, praemissos tandem Romam Germanos subsequitur. Sed et ibi civium fides nutare coeperat. Crescentibus indies Guelforum viribus, Germani in fastidium venerant. Nullum videbatur in Caesare praesidium, inter cuncta circum hostilia agitato in discordias exercitu. Nullum


page 115, image: s115

auxilium in foederatis, qui Ludovicum, stipendia et militem promittendo, in Italica bella propulsum, violata fide turpiter deseruerant. Multi ex Gibellinorum praecipuis in civitate fide ambigui. Omnibus ante oculos erat Grati exemplum, qui ad prodendam Gazam primum tortus, ad ultimum quoque necatus fuerat. Vrbs ipsa propemodum obsidione clausa. Intercepta commercia rerum omuium pretia intenderant. Guelfi viciniam depopulabantur. plebem vexabat annona. His tandem malis fessa civitas studia sua in Caesarem accendit, tacitisque odiis insontem devovebat. Iamque in aulam relatum erat conjurationes in Vrbe fieri, civibusque perfidiam audentibus clandestina cum Guelfis intercedere consilia. Itaque Caesar periculi admonitus a suis, statuit se in tempore subducere furoribus ingrati et inconstantis vulgi. Pridie non. August. venandi specie extra oppidum profectus Viterbium abiit cum Antipontifice, et primatibus quibus ille purpuram dederat, Magistro equitum praeire jusso. Secutus postea et reliquus miles. Populus adornari fugam jam certus, execrabatur abeuntes, nec temperabat a diris, quibus Corbarium juxta ac Caesarem devovebat, Ioanni Pontifici fausta omnia ac laeta succlamans, publicaturus in illum studia sua, saxa quoque in praetereuntes jacta plerosque militum obruere. Vacuam Vrbem ac Pontificis servitio paratam, Bertholdus Vrsinus sequenti nocte cum militibus intrat, ex qua paullo ante metu supplicii perfugerant magistratus, ac Gibellinorum pervicacissimi, quorum bona diripuit populus, deinde et tecta concremavit. Saevitum quoque in Caesareanorum defunctorum manes. Eruta enim tumulis cadavera, unco in Tiberim trahebantur a pueris et lixis, tanquam indigna, quae in gremium suum terra reciperet. Majores deinde copiae in Vrbem submissae, ne quid deinceps Caesar in eam moliretur.

Sed ab hac ille cura procul recesserat, propiore spe Vrbevitanis imminens. Habebat enim ibi pecunia emptos, qui se oppidum tradituros pollicebantur. Postquam autem proditio irrita fuit, Tudertum profectus, in duas partes divisit exercitum. Vni magistrum equitum, alten Comitem Oetingensem duces dedit. Guelforum agros depopulari jubebantur, et commeatum castris inferre. Quippe Florentiam movere statuerat. Iis enim victis, arbitrabatur neminem in Etruria futurum qui imperia ejus aspernaretur. Sed ipse primum occasionem tanquam semper redituram perdidit, profectus obviam Perro Siciliae regi Cornetum appulso, positurus cum illo de ratione belli consilia. Totum deinde negotium turbavit Castrucii suspecta defectio; qui in


page 116, image: s116

turbato rerum statu fortunae incrementa quaerens, credebat quemque id habiturum quod occupando rapuisset. Pistorio igitur in potestatem redacto, totus in eo fuit, ut servitutis jugum Pisis inferret. Comes Oetingensis oppido praeerat; quem ille sive vera vi, sive simulata et muneribus victum dejecit de potestate, et sub specie praefecturae dominationem invasit. Florentinos deinde sollicitat ad foedera, ut ex Italia Caesar pelleretur qui in ipsum tam magna contulerat. Sed nulla beneficia perfidiam mitigant. Spem et fiduciam fecerat multorum Principum lassata fides, et quod Ludovici res semper in pejus collabentes propemodum ipsum in contemptum adduxerant. Nihil adhuc in publicum eruperat, ex quo perfidiae argui mereretur: non omnino tamen fefellit prudentiorum conjecturam: qui sic in aula fecere suspectum, ut Caesar quoque timere inciperet. Sed in illis curis occupatum Castrucium mors opportune sustulit. quae tamdiu occulta fuit, donec paternum imperium Henricus filius aperta tyrannide Pisis stabilivisset. Imperator de Castrucio ipso adhuc sollicitus tunc Grasseto admoverat castra, una cum Petro Siciliae Rege moenia oppugnans: cum missi a Pisanis legati ei denunciant excessisse Castrucium, et sub filiorum tyrannide Pisas esse factione eorum, quos pater in praesidio reliquisset. Populum ab ipso quidem stare, nisi tamen festinato reditu anteverteret discrimen, translatum iri ad Florentinos rempublicam. Hoc quamvis nuncio turbatus Caesar, exitu tamen Castrucii tacita laetitia exultans, pudore quodam cohibebatur ab obsidione recedere. Caeterum majora incommoda perseveraturo occurrebant. Certum in mora periculum: obsidionis successum incertum esse, in tanta civium pervicacitate, ut duorum exercituum quatriduanos impetus objectis pectoribus constanter exceperint. Positis igitur consiliis cum Petro Siciliae Rege, Pisas ambo quanta possunt celeritate proficiscuntur.

Ad famam adventantium exercituum, tyranni Pisis Lucam dilabuntur. Desertum ab hostibus oppidum Imperator ingrediens, magno Pisanorum gaudio excipitur. Iisdem autem arguentibus cognoscit, Castrucium ejusque liberos agitasse consilia adversus Majestatem, tacito foedere Florentinis annexos, Pisanorumque agros hostiliter ingredi. Itaque in iram versus, constituit se de illis vindicare. Pertinebat enim ad exemplum ne facinus relinqueretur inultum. Dimissis igitur Siculis, Terlatinum Terlatum Pisis praeposuit. Ipsum autem Lucam aditurum Castrucii vidua cum donis antevertit. Aureorum erant decem millia, domiti equi, et nobiles gemmae, quibus iram ejus sperabat


page 117, image: s117

suis liberis posse placari. Neque spes frustra fuit. Recepti quidem sunt in gratiam juvenes: Sed eadem se clementia non gesserunt erga subditos, quam in Caesare experti fuerant. Itaque dum tributa et vectigalia exhausti intendunt, et quandam veluti tyrannidem usurpant, fatigatus Imperator tumultuantis populi quotidianis querelis, tandem illis potestatem ademit, et Conrardo Burggravio praefecturam attribuit. Qui Castruciorum affinitatem affectans, cum iisdem creditum sibi communicat imperium. Multum iratus Caesar ad hanc audaciam, Burggravio de potestate dejecto, Castrucianos juvenes paternis honoribus bonisque mulctavit.

Paullo post male obrutum nuper Belgicae seditionis resurrexit incendium. Sed jam non intra rixas discordia stetit. Multo amplius quam tumultuatum est. Octingenti erant equites quos turbulentissimus quisque ex nobilitate in hanc amentiam propulerat. Multorum mensium stipendia debebantur eis. Neque Caesar praestare poterat pecuniae inopia obsessus. Pasturi igitur egestatem suam publicis malis Lucam urbem destinant in praedam. Invenerantque jam rationem qua in oppidum reciperentur. Sed dum consilia ipsi sua non tegunt, dolus proditione discussus est. Prohibiti igitur a civibus ingredi portas, montem occupant quem Coeruleum incolae vocant. Excitaverat olim Castrucius illic munimentum, ne hoste in illum locum recepto, omnia circum infesta redderentur. Hoc latrocinantibus receptaculum fuit, in quod praedam conveherent, quam ex agris vicisque et oppidis igne ferroque extorquebant.

Sub finem anni Michael Caesenas et Guilielmus Occamus et Franciscus Marcia et cum Henrico Talheimio frater Bonagratia Avinnione profugi Pisas veniunt, quo Antipontifex sedem statuerat. Erant hi Franciscani Ordinis facile principes, doctrina et fama; potissimum Occamus, ingenio mirabilis, qui in scholas invexit novam philosophiae sectam, vocantque Nominalem. Diu Avennioni substiterant, sollicitantes abrogationem legum, quibus instituta ejusdem Ordinis libaverat Pontifex ut ante dictum. Ad extremum acriter objurgati, quod non desinerent obstrepere Pontificiis actis, deinde etiam veriti ne ex ea causa ad ignem protraherentur, statuerunt ab illo deficere. Horum adventus Ludovico gratissimus, non modo Antipontifici fuit. Tunc schisma Ecclesiae latius se explicare coepit in hominum mentibus, non credentibus tot tantosque viros posse errare, quorum inculpata vita, et obstinata pietas pro paupertate vulgo speciem sanctitatis fecerat. Itaque pro Caesare animose consurgentes, maxime vero in


page 118, image: s118

Ioannem Pontificem vocemque et stilum exercebant. Proclamabant totis concionibus haereticum esse, quod sacrosanctas sanctiones everteret, quod defunctorum animas damuaret ad caprivitatem vel tenebras, donec universus mundus uno igne sentiret interitum. Haec esse portenta spargebant, quibus ille pollutus et contumax, merito dejectus esset de cathedra, qua ipso jure haberetur indiguus.

Pontificiis tamen nec quid responderetur, nec qui responderent deerant. Demus enim ajebant illi sacrosanctas esse constitutiones quae Catholicam fidem stabiliunt, non peccatum tamen esse a Ioanne Pontifice in ejusmodi decreta. Quid enim ad fidem attinet, utrum Franciscani habeant rerum dominium, necne? utrum paupertas illa quam praetendunt sit meritoria? non magis hercule, quam si quis negaret felum suarum catulos alienari posse sine consensu Apostolicae sedis. Quis dogmata ista inter fidei articulos reposuit? Nicolaus Quartus voluit Franciscanos rerum usu contentos esse, et ad Apostolicam sedem proprietatem devolvi. Contendit Ioannes de rebus quae usu consumerentur hoc non recte sic accipi, abdicavitque â se ejusmodi proprietatem, quae nulla fingi aut excogitari posset. Veruntamen opiniones sunt ista, non praecepta. Nemo ad credendum compellitur, aut alterutrius sententiae sub poena anathematis jubetur accedere. Honesta contentio scholis proposita est, in qua se exerceant ingenia, et in hac opinionum caligine mentis suae aciem dirigant. Deinde Ioannes Pontifex non omnino negat caruisse Christum rerum dominio; Nec Nicolaus Quartus omnino affirmat. Constat Christum habuisse aliquando, non habuisse aliquando constat quoque. Nicolaus Quartus duntaxat statuit coluisse Christum paupertatem: ita tamen ut non inficietur, nonnunquam aliquid in commune possedisse. Nec huic decreto detraxit Ioannes. Sed ait anathema esse nullum omnino dominium illi adscribere. Non pugnant igitur hae constitutiones, nec altera alteram abrogat: sed inter se duntaxat colliduntur. Non negamus existimare Ioannem, aspectum Christi in supremum usque diem differri. Et sunt qui cum illo consentiant: plures quoque ab illo dissentiunt. In hac tamen opinionum discordia, nihil adhuc ab Ecclesia definitum est, ut possit dici haeresis esse in hanc vel illam sententiam concedere. Deliberat enim et expendit Ioannes quid de controversia ferre debeat, quam statuisset lege decidere.

Inter quae Pontifex et Antipontifex mutuis se fulminibus execrabantur. Beltramus Balzius Roberti Regis praefectus Pisanorum agros urebat, Belgarum secessione in suam occisionem rapta. Nec Caesar


page 119, image: s119

obviam ibat, tot copiis a se aversis. Pisani ultionem flagitantes, rogabantur vicissim conferre stipendia, quibus ad obsequium revocaretur rebellis miles. Laedebant haec sine dubio reverentiam Majestatis, quae apud amicos paullatim decrescens, apud hostes in contemptum versa, ab omnibus timeri desierat. Spes aliqua suberat posse Florentiam proditione capi. Nescio quis nomine Vogelinus, fidem dederat in haec flagitia, plerisque civium in societatem contractis. Hi inter se partiti erant facinus, ut pars tectis ignem subjiceret, pars claustra portarum dolabris moliretur, alii Caesareanis intra moenia receptis attollerent cum tumultu clamorem quo captam esse urbem testarentur. supervenire debebat Caesarianorum equitum Magister cum mille equitibus, qui totidem pedites adveherent in equorum terga receptos. Reliquum exercitum Pistorii subsistere volebant, ut si processisset fraus, celerrime succederent ad portas, quas praemissi pedites occupassent praesidiis. Sed et haec proditio in tempore discussa est. Raro enim in ejusmodi facinoribus tam constanter durat fides, ut non aliquis inter tot conscios spe aut metu in saniora consilia mutetur.

Post haec Azo Vicecomes ad Caesarem pervenit. Defuncto pridem Galeacio patre, Mediolanenses in filium studia transtulerant, avare et crudeliter habiti a Montorfio Caesaris praefecto, civilium artium inexperto: et plane nescio, placidius cives parere indigenis, si eadem sub externis patienda sint, praepter quae Principes suos destituunt. In populo concedente ultro in alienam potestatem intendenda sensim sunt tributa sub praetextu alicujus necessitatis, donec plebs dolere desinat, novitate in assuetudinem versa. At Caesareanorum Praefectorum avidae manus, et tanquam in non duratura potestate festinantes,

ad Germanicae plebis servam indolem, Italicae libertatis patientiam exigebant. Eaque novitate fecere civibus fastidium sui. Ergo ut ad propositum redeam, Marcus Vicecomes quanta olim invidia depulerat Galeacium fratrem, tanto nunc impensius favorem suum apud Caesarem impendebat, ut in paternam fortunam filius reciperetur. Iamque cum Imperatore transegerat, ut centum viginti quinque millia divisis pensionibus praestaret Azo pro inauguratione. Et hanc ille causam habuit Pisas veniendi Ibi Caesar dominationis insignibus excultum, arctius sibi volens obstringere, Imperii Vicarium per Insubriam fecit. Petenti quoque pro Ioanne patruo purpurati Ordinis dignitatem, cum officio Apostolici legati per Insubriam, utrumque Caesar impetravit ab Antipontifice, et ipso admodum laeto, quod tantus Princeps vellet admitti in suorum Cardinalium numerum, quem


page 120, image: s120

Avinnionensis aula tanquam imparem et vilem palam irridebat. Inaugurationis pecunia Belgis destinata est, redituris ad officium accepta solutione, in cujus securitatem Marcus Vicecomes obsidem se ultro rebellibus contribuebat. Sed hoc foedus salubriter coeptum, Conrardi Burggravii perfidia disturbavit; qui a Ludovico Imperatore jussus viginti quinque millia advehere furtive se cum pecunia in Germaniam subripuit.

Hinc Belgae seditiosius fremere, acrius vexare provincias, sollicitare Florentinos ut in stipendium acciperentur. Ab his repulsi tanquam fide dubii, et per tot flagitia disciplinae insolentes, varia postea fortuna jactati sunt, ut suo loco memorabimus.

Paulo post Pisas adfertur, abdicasse se Vicariatu Azonem. Ioannem denique Vicecomitem, munere legati repudiato, purpura quoque pervicaciter abstinuisse, tanquam diguitatem dedignaretur. Siquidem Ioannes prudentissimus Princeps, inter tot Caesaris improspera, medius fortunam exspectans, sperabat se facile in gratiam cum Ioanne Pontifice rediturum, si ab Antipontifice divelleretur, neque Caesaris amissurum, quod nihil in illum aperte decerneret. Nec fefellere eum haec consilia. Quippe postea episcopatu Novariensi a Ioanne Pontifice donatus, eundemque cum Aychairo Archiepiscopo Mediolanensi permutans, domui suae pulcherrime consuluit, cum in una familia utraque potestas, ad stabiliendam potentiam conjungeretur. Caeterum Caesareani non dubitavere, consilia haec ad defectionem spectare. Nam et pro comperto habebant, Rainaldum Atestinum a Caesare pridem alienatum esse, quod Galeacium ille a duobus inimicis delatum sustinuisset damnare. Imperator igitur vereri coepit, ne ulterius serperet defectio. Quid enim, inquit, si in tanta animorum inconstantia tota Insubria in nos armetur? Quid si ex alia parte Roberto Regi in Apulia prospere fortuna successerit, quem nunc a meis cervicibus Rex Siciliae solus avertit? Nonne tenebor in Italia clausus, et hinc Insubribus, inde Apulis ingruentibus, salutem meam cogarvel foeda captivitate, vel indecora pace redimere? Non sussiciunt milites in tot gladios. Belgas mitigare non possum sine stipendio, et unde ea petenda sint plane nescio, foedissimo Burggravii scelere deceptus. Aliae Vrbes ad Guelfos defecere, aliae in potestatem vi rediguntur, Si Pisanos, si Lucenses tot incommodis a Belgis affectos, nova indictione aggravavero, et ipsi clam hostibus accedent. Itaque haec et similia expendens cum suis, redeundum sibi in Insubriam constituit, priusquam erumperet suspecta tempestas, confirmaturus sociorum


page 121, image: s121

animos, quorum multos sciebat a novis cogitationibus adhuc abhorrere. Ante omnia tamen Lucam divertit, ad sedandum tumultum quo in mutuam perniciem cives exarserant Poginghis et Interminellis ducibus. Quorum illi semper populares, specie tuendae libertatis dominationem aucupabantur. Interminellae autem Castrucianos juvenes, quod ejusdem secum gentis essent, in pristinam fortunam manu reducebant. Sed statim interventu Caesaris detumuit furor. Castruciis ex urbe profugis, Poginghorum fero cissimi exilio mulctati. Et ut in posterum tolleretur seditionis materia, Francisco Castracano viginti duo aureorum millia offerenti, habenas urbis regendas tradidit. Nihilominus Castrucii quiescere non poterant. Dominationem Lucae infeliciter auspicati, majori impetu Pistorii moliuntur, cum manu militari, et plebe in partibus. Sed Gibellinorum principes obvios habuere, cum praefecto urbis militaribus subsidiis instructo, victique juvenes in fugarn pelluntur.

His turbis Caesar compositis, Tarlato Aretino in fidem tutelamque Pisas tradidit cum idoneo Germanorum praesidio. Ipse in Lombardiam concedens Teckensem ducem praeire Modoetiam jussit, suasurum civibus ut sacramentum Imperatoris acciperent. Caesareanus miles arcem obtinebat. Azoni oppidum restitutum fuerat. Itaque ille cum audiret hoc agi, datumque primoribus esse id spatium ut ad plebem referrent, Modoetiam festinans, nutantes adhuc oppidanorum animos hortari coepit, ne libertatem suam perditam vellent. Nihil enim Caesarem praestare ipsis posse praestantius, quam si fines eorum nunquam attigerit. Non studere civium commodo: sed tanquam praedonem peragrare Italiam. Modoetiamque sibi apertam velle, ut ab incolis extorqueat pecuniam, quam Etruriae civitates collationibus exhaustae non possent amplius conficere. Sibi omnino in animo esse Mediolano excludere novis exactionibus imminentem. Et si vi niteretur alia quam speraverit lautia inventurum. viderent ipsi quid agerent. Sed si sana consilia pati possent, exemplo suo portas occluderent. Nullum in obsidione periculum. Tutam muris urbem incolere. Stipatum esse Caesarem satellitio verius quam exercitu. Et si haberent opus milite, subsidia se desiderantibus subministraturum. Quod si in deteriora consilia vergerent seram poenitentiam acturos. Confirmati civium animi, exactum a Caesare sacramentum detrectant. Quibus ille auditis Insubriae Principes, quorum illibatam sciebat fidem, in consilium contrahit, convenire jussos in ignobili oppido Mantuani agri, cui Maceria est nomen. Expositis rebus


page 122, image: s122

a se gestis, et quo in statu reliquisset Etruriam, coactum se inde recedere, dixit, Azonis perfidiâ; quem tot cumulatum beneficiis et nulla injuriâ a se violatum in novos tumultus constaret secedere Modoetianos denique in eadem secum traxisse facinora. Armis se debere prosequi injuriam. Sed multum virium sibi decessisse, furiosâ potissimum Belgarum secessione, quos promissis ille stipendiis frustrasset. Recte ipsos atque ordine facturos si auxiliis bello accederent. quorum non minus quam sua referret vindicatum iri sceleratam perfidiam, quae Guelficum jugum omnibus minaretur. Decrevere certatim universi, Azonem pro publico hoste habendum esse, se quoque ultioni accessuros. Hac spe Imperator fretus Modo etiam pergit. Iamque ad arcem perventum erat. Hanc Caesareani insederant. Sejungebat eam ab oppido Lambrus amnis: alias pervius: sed tum in eam altitudinem intumuerat, ut eques vadum explorare jussus, spectante ipso absorberetur. Circumductisigitur copiis septimo ab urbe lapide per Alliensem pontem traducit exercitum, et circumsedere coepit moenia. Missum ab Azone praesidium oppidani receperant, satisque noverant, non suppetere Caesari tantas vires, ut vim auderet experiri. Aversuri tamen incommoda belli, caduceatorem mittunt, qui nunciaret, non esse in ipsorum potestate deditionem facere: caeterum Mediolano capto, spretis se praesidiis partibus ejus agglomeraturos. Ad extremum addidere preces. quibus Caesar se flexum assimulans, laxatâ obsidione Mediolanum progreditur, ne Modoetianis moenibus otiose-assidendo, spatium daret, quo vires Azonis augerentur. Sed locum non sortunam mutavit. Quippe ab Azone contemptus, cum insuper cessarent sociorum auxilia, Papiam concessit, egregium daturus cle-mentiae exemplum.

Tres erant filii Rudolpho Palatino geniti, Rupertus, Adolphus et Rudolphus, quos Caesar defuncto fratre, in gratiam tutelamque receptos, liberorum instar pulcherrime habuerat. Post haec in Italiam proficiscens, Bavariae curam Adolpho mandavit, reliquis fratribus sequi se jussis in militiae experimentum. Erant enim praestantissimi juvenes, maturâ aetate, regia indole, nec a magnitudine genii corporis habitus diverterat. Tota hac expeditione ita sese gesserant strenue, ut in seniorum admirationem rapti, aequales inter palmam referrent. Diu erat quod in successionem, ex qua suo scelere exciderat pater, restitui petierant. Sed cum aliis curis Imperator urgeretur, aptius subinde tempus exspectans, beneficium saepe petitum saepe dilatum, tandem explicare constituit. Mirantibus plerisque ad haec consilia, quibus


page 123, image: s123

domus ejus potentia laceraretur, vimque legis Majestatis infringeret: absit, inquit, ut committam illos alienae amentiae poenas luere. Peccavit in me pater, cujus delictum innocentes filios sustinere non oportet. Generosa sane vox, magnique animi, ac Principe digna, quae bonitatem quoque ejus apud posteros, sine exceptione commendat. Haec demum est vera clementia, suas aut publicas injurias, cum tuto potest, nec ad exemplum magnopere vindicta pertinet, donare iis, a quibus emendationem expectes. Haec enim virtus severitati conjuncta est, causamque habere debet, et rationi accedere, ne degeneret in turpissimum misericordiae vitium, et pusillum Principis animum ostentet. Imperator igitur paternam hereditatem quam cum fratre pro indiviso possederat, in aequas partes distribuit, fraternis liberis optione datâ quam vellent portionem eligere. Communem autem Septemviratum sic partitus est, ut sui fraternique liberi eorumque heredes, alternatim suffragia in comitiis ferrent, nunc haec videlicet nunc illa linea. Prima tamen Palatinis cederet electio. deinde perveniret ad Ludovicum et Stephanum suos liberos, inde rursus ad fraternam lineam transitura. Poena quoque nominatim adjecta est, ut suo jure in perpetuum caderet qui circumscripta alterutra linea transgrederetur legem conventionis. Cautum praeterea, ut mutua sibi auxilia ferrent. Suam quisque portionem servaret. Si ad distractionem necessitate urgerentur, agnatis venum offerrent. Ne quo incommodo permutationibus aut pignorationibus invicem officerent, molestumve vicinum inferrent. Clientes retinerent in fide, nec paterentur eos transferre domicilium. Quorum vices essent in electione, salva agnatorum jura curare. Deficientibus masculis in alterutra linea, ad alteram tota perveniret hereditas. Controversias ortas inter subditos utriusque provinciae, dirimerent arbitri. Hi a partibus deligerentur. tres actor nominaret, quibus reus quatuor adjiceret. De causis arduis Principes cognoscerent. In has leges divisionis dictum est utrimque sacramentum. Et postea Septemviri rata habuere pacta. Rupertus et Rudolphus praeterea petierant ut Rupertus Iunior Adolphi filius paullo ante extincti a successione removeretur. Quod iniquum esse respondit Caesar. oportere enim nepotes paternum locum ingredi, et coheredibus partem auferre.

Inter has curas Caesare procul occupato, soluta metu armorum Etruria, subito Belgarum turbine tota amissa est. Marcus Vicecomes obses, uti dixi, datus, cum ab Azone negligeretur, insinuare se rebellibus


page 124, image: s124

coepit. Vir erat manu strenuus, audacia promptissimus, nec militares artes a ferocia ingenii abhorruerant. Itaque saepe utilia suadendo, intantum sibi animos conciliavit, ut dux ab omnibus eligeretur. Hic non contentus praedam agere ex ignobilibus oppidis et vicis, Lucam urbem invadere constituit. Lucensem arcem servabant Germani, qui sub Castrucio stipendia fecerant. Transitus in de patebat in opidum: quem saepe rebelles spoliaturi civitatem frustra petierant sibi concedi. Sed Marcus Vicecomes Castrucii filios in flagitii societatem adscitos, Germanorum animos tentare jubet. Erant enim haut ingrati plerisque militum, apud quos paternus favor necdum exoleverat. Inquieti juvenes, et erecti ad spes novas, donis et promissis avaras praesidiariorum mentes tandem expugnant. Itaque rebelles succedere jussi ferociter in oppidum irrumpunt, caesoque Castracani praesidio, cives spoliant. Magnae praedae actae sunt in opulenta civitate et mercatoribus gravi, cum per omnes domos sine discrimine avaritia vagaretur. Mox secuta est Pisanorum defectio. Erat in urbe Fatius Donoratici Comes, auctoritate et potentia facile princeps; cui etiam Imperator in Lombardiam concedens impense commendaverat Antipontificis tutelam. Is Aretino Praefecto discors, liberandae patriae consilium iniit, cum Marco Vicecomite jam tumente precario in rebelles imperio. Nec caeteri oppidani abhorrebant a scelere et ipsi pariter Aretino infensi; quod tributa in Germanorum stipendium imperata, privato ille commodo intendere crederetur. Marcus igitur proditione Fatii in urbem receptus, obvias sibi Germanorum cohortes statim profligat. Subvenientem deinde Aretinum auxilio suis, tam ferociter invadit ut effusa fuga praecipitare se extra moenia per adversam portam cogeretur, cum militibus quos superstites praelio fortuna fecerat. Caesareanis igitur undique pulsis Antipontifex territus, jubente Fatio custodiae traditur; missique statim qui consulerent Ioannem Pontificem, quid de captivo fieri vellet. Marcus autem Vice-comes egregiis muneribus a Pisanis donatus, in castra rediens, Lucam urbem venalem prostituit, jubentibus Belgis; quorum non intererat ad quem perveniret dominatio civitatis, dummodo ipsi pretio fruerentur. Emptio Florentinis oblata fuit. Sed dum injecto metu amittendae pecuniae quorundam civium factione praepediretur, Gerardino Spinolae Genuensi octoginta millibus aureorum ad dicta est.

His in Lombardiam relatis, perculsi sunt Gibellinorum animi. Nec minus Caesar ad nuncium obriguit. Videbat enim se destitui a fortuna, et quidquid olim prospere gesserat, ab iratis veluti fatis destrui.


page 125, image: s125

Nec multo post Lombardia in perfidiam nutavit. Mutina, Parma, et Regium uno consensu defectionem machinabantur, tracturae suo exemplo caeteras civitates. Actumque erat, ni Cardinalis Portuensis Rulandum Rubeum Parmae dominum, publica fide ad se pellectum conjecisset in vincula. Hoc enim intempestivo facinore tantum ille sibi odium conflavit, ut et Bononiam conspiratione civium pro pemodum amitteret, et recessura undique studia ad Caesarem reverterentur.

Interea Marcus rebellium fiducia ac prospero rerum successu tumens, ad Mediolanensem ditionem vastas cogitationes adjecit, praecipitaturus Azonem de fastigio. Vetus ambitio, vetus odium redierat in animum. Ingensque in se immeritum interpretabatur, quod ille quem e carcere protraxerat, quem in paternam fortunam reduxerat, pro quo se barbaris tradiderat in captivitatem, post tot beneficia quoque ingratus, distulisset obsidem redimere. Has suas injurias apud Florentinos frequens querebatur: non ferendam proterviam ajebat, qua sibi tam impotenter illuderet. Si arma secum jungere vellent publico consilio, cessuram ipsis Pisam in praemium belli, et Mediolanense imperium partibus Pontificis accessurum cujus se in clientelam daret. Facile illi consenserunt in foedera, quibus magnopere respublica augeretur. Et consultus Cardinalis Portuensis, idem sibi placere responderat. Sed haec consilia in Marci exitium atrocior fortuna convertit. Matura enim erant fata, quae perfidum et sceleratum ingenium perditum volebant. Iamque Mediolanum pervenerat in haec facinora quaesiturus clientes: cum ficto ad laetitiam vultu ingtedientem Azo blande complexus est. Fere tamen non dubius, novas turbas daturum venisse, tacite custodes adhibuit, qui actiones ejus specularentur, et ad se comperta referrent. Ex quibus deinde cognoscit, invidiam ipsi maledicendo quaerere. Itaque in pristina adhuc simulatione perseverans, Lucinum et Ioannem patruos in consiliurn adhibuit, deliberaturus quid faciendum esset. Placuit omnibus tollendum clam e medio. Compositis igitur insidiis Azo, familiariter Marcum ad se invitat. Statuti autem in conclavi satellites corripiunt intrantem, elisisque faucibus cadaver de fenestra praecipitant, ut fortuitus exitus crederetur. Deinde famae dari jussit, subito furore correptum sibi ipsi vim intulifse. Magnifica pompa funus elatum est; quod cum patruis sequebatur Azo, in pulla veste, vultu quoque moestitiam adumbrans. Non ignarus utique veritatem ad liquidum brevi emanaturam: sed magnitudinem invidiae quaerebat effugere, quae in recenti scelere semper atrocior, exuto horrore sermonibus hominum desinit frequentari. Has


page 126, image: s126

Marcus poenas amentiae dedit, quam Caesari infidus, quem turpiter deseruerat, tam sceleratus in suos, quos alteris jam insidiis petierat. Et sane postea nemo fuit qui non jure caesum diceret. Veritus tamen Azo ne tanquam parricida traduceretur ab inimicis, foedus cum Caesare contraxit. Leges dictae: ut libera ipsi traderetur provincia. Praesidium ne cogeretur accipere. Decem aureorum millia in stipendium praefecturae ex vectigalibus praeciperet. Duodena aureorum millia menstrua Caesari praestaret. Vexilla extra Germaniam efferentem, cum ducentis sequeretur equitibus, ipsius aere militaturis. Eosdem amicos inimicosque ducerent. Injuriarum ne liceret meminisse. His promissis Caesare mitigato, Pontificis quoque gratiam sollicitavit, incertam fortunae auram captans, qua in omnem belli exitum securus redderetur.

Caesar Papia, quo diutius substiterat, Cremonam profectus atque inde Parmam veniens Adolphum Rubeum in captivi fratris imperium substituit. Moenia denique propugnaculis instruxit. Idem ut Mutinae et Regii fieret sedulo curavit. Quibus peractis Tridentum progreditur cum Gibellinorum delectis. Illo quoque Henricum Carinthium cum plerisque Germaniae Principibus convenire jusserat.

Principio anni M CCCXXX Fredericus Austriacus fatis concessit. Constans fama est veneno sublatum esse. Nobilis quidam cujus nomen non editur, benevolentia ejus exciderat; ad quam recuperandam philtrum in remedium adhibuit: eoque temere et intemperanter diluto, mortem illi propinavit. Tanta vis veneni fuit, ut pediculari morbo foedaverit corpus, vel (nam utrumque traditur) dysenteria dissolverit.

Caesar tunc Tridenti agendis conventibus intentus, de bello consultabat quod proximo vere auctis viribus resumi placuerat, cum mortis nuncius ad eum delatus est. Dilatis igitur ad tempus consiliis in Germaniam ulteriorem festinat, ne quid novi molirentur Septemviri, alium sibi aemulum objiciendo, dissiparentque comitia si quae indicerentur. In itinere autem revolvens in animum quantis aerarii angustiis premeretur, et quid futurum esset, si in hoc rerum articulo revocaretur ad nova bella, ignotum monachum obvium habuit; qui B. Mariae statuam obtulit sollicito ex alabastrite fictam: adjecta oraculi sorte si in honorem ejusdem Virginis contubernium monachorum erigeret in Ampheringensibus campis, omnia ipsi feliciter successura quibus tantopere cruciaretur. Ergo in Bavariam redux, soluturus votum quod in via fecerat, explorat a suis, ubi essent illi campi,


page 127, image: s127

aut qua terrarum solitudine prodigiosus ille locus tegeretur. Nemine autem conjecturante, mittit ad circumjecta monasteria qui ex monacho certiora requirerent. Cum et ille nusquam appareret et praeter spem accrescens aerarium praestaret oraculo fidem, Angelum fuisse credidit antiquitas. Vestigari deinde locus coepit a pluribus; maxime venatoribus, in saltus omnes inquirere jussis, si quis eo nomine vocaretur. Ab Henrico Vendio venatore tandem cognitum est, inhospitalem plagam esse, in collibus ad Alpes vergentibus. Loco igitur ad accipienda aedificia aptato, Caesar monasterium imposuit, et convenientibus opibus instructum Benedictinis incolendum dedit. Memorata autem imago in aede collocata, multis inclaruit miraculis, a populo religiosissime culta. Etalensem Virginem nuncupant, quo etiam nomine Coenobium dicitur.


page 128, image: s128

NICOLAI BVRGVNDII HISTORIA BAVARICA, sive LVDOVICVS IV. IMPERATOR. LIBER TERTIVS.

VT primum Avinnionem appulere nunciaturi de Corbarii captivitate, Ioannes Pontifex a Pisanis oblatum, impositumqne navigio, ad se perduci jusserat, cum militari praesidio, ne pulcherrima praeda ab hostibus interciperetur. Caesare enim in Italia nidificante, non satis tuto credebatur ibi posse relinqui. Postea vero quam productum videret a satellitibus in publicum con-sistorium, resti collo inserta, prostratumque in genua miserabiliter supplicem recognoscere errores suos, non potuit amplius cohibere lachrymas quas magnitudo gaudii expresserat. Haut dubie enim extinctum erat incendium quod concordiam Ecclesiae dissolvere coeperat, duraturum forte in multos annos, si Corbarius ex Italia profugus, potuisset in Germaniam pervenire. Haec Pontifex secum expendens, et quam prope infamasset saeculum suum pudendo schismate, non immerito in laetitiam effundebatur; utique sat conscius, quam perosus ipse multis esset in Germania, quasque turbas episcopatibus invexerat, quasque collationes lassis sacerdotum patrimoniis indixerat, quantum denique a Corbario differret, viro miti ac simplici, nec ejusmodi affectibus obnoxio, quibus ipse apud populum male audiebat. Itaque aemulo in carcerem projecto milites in custodiam adhibuit, diligenter monitos, ne in colloquium ejus quemquam admitterent cum quo de fuga posset conferre. Denique per Germaniam codicillos spargi jubet, in queis continebatur illius confessio, quomodo culpam deprecaretur, quomodo ejurasset flagitia, in quae a Bavaro fuisset impulsus. Sed et medio tempore novos hostes Imperatori quaesiverat, ut vexatus ille in Germania, cogitationem Italiae a se abjiceret.

Duo erant reliqui Austriaci fratres, Albertus et Otto. Nam Henricum


page 129, image: s129

quoque immatura mors pridem abstulerat. Hactenus illi cum Caesarefoverant constantissimam pacem, civilis belli discriminibus exempti. Sed jam ruptum erat vinculum, morte Elisabethae Bavarae, quae Ottoni nupta cum affinibus ipsum in concordia retinuerat. Denique Leopoldi potentia adauctus Otto, in fraterna odia cum hereditate successerat, populumque in Pontificis reverentia continebat. Ar-gentinensem et Constantiensem episcopos pari foedere sibi obstrinxerat. Per hos Pontifex Ottonem adortus est. Quinquaginta aureorum millia spondebantur ei in sumptus belli, simul his neminem in Germania episcopum citra ejus consensum futurum. Pervicere illico instabilem mentem, praeter favorem in episcopos pronum, tam magnisica promissa; non mansura tamen diutius, quam aut ipse in saniret, aut Pontifici expedire videretur. Praeterea ex civitatibus Imperialibus incrementum aliquod potentiae quaerebat, quas Pontifex execratione percussas, occupantibus in praedam dederat. Hoc praetextu, his causis in bellum propulsus Otto, suis et episcoporum viribus Columbariam adoritur. Vrbs erat amicissima Caesari, et pro fide toties obsidionem passa. Nec ignarus Ludovicus quantum rebus suis conduceret, protinus in Alsatiam ferebatur, Wittenbergicum Comitem secum habens. Quorum adventu territus Otto, obsidionem deseruit, in tutiora se recipiens cum exercitu. Benefelda deinde a Wittenbergico capta est. Forte Ioannes Bohaemiae rex Lituanis victis, in Tirolim iter habebat juncturus matrimonio filium Ioannem cum Margarita Carinthii filia. Iamdudum enim sponsalia contraxerant. Audito autem Ottonis motu, ad Caesarem divertit, pacisque leges proponere coepit. Brisacum et Neoburgum Imperii oppida Ottoni traduntur, quantum ne victor quidem sperare potuisset. Benefelda Argentinensi episcopo restituta est. Kaiserberga Bohaemo pignori subjecta, donec ei sumptus redderentur quos Lituanico bello fecerat. Nec fallebat Caesarem quantum ea transactione Imperio noceretur. Sed Pontificiis procellis exposito pace opus erat, ne civili bello fessa Germania, in necem ejus sibi consuleret. Albertum quoque Austriacum contagionem belli attraxisse comperio. Vtrum fratri auxilioadfuerit, an cum Caesare hostilia coeperit, certo affirmare non possum. Pacis tamen tabulae satis ostendunt, peccatum ab illo fuisse aliquid, quod foederibus aboleri placuerat. Leges autem sunt istae: Nemini fraudi esset stetisse in partibus; captivi invicem dimitterentur. Gundolfinga, et si quid praeterea dolo malo Imperatori subtractum esset, redderetur ei. Econtra quoque Imperator ratum haberet, quidquid vel jure dominii, vel


page 130, image: s130

pignoris possedissent Austriaci ante ejus electionem. Si quis Caesari, vel Imperio, vel Austriacis bellum in Germania inferret, sibi mutua praestarent auxilia. Hostium tamen loco non haberentur Romana Ecclesia, Septemviri, et Bavariae Principes, Dux Carinthiae, Argentinensis et Wurcenburgensis Episcopi. Vtriusque partis ministris aequa jura distribuerentur. Pacta inita cum Frederico a quibusdam Septemviris electo, irrita essent, quatenus alterutrius damnum respicerent.

Iurgiis in eum modum finitis, Ioannes Rex cum Archiepiscopo Trevirensi et Ottone Austriaco maximam rem adorti sunt. Composuerunt enim leges, quibus Caesar Pontifici reconciliaretur. Vt Ludovicus abdicaret Antipontificem: ab appellatione sua recederet: Quidquid hactenus molitus esset in Pontificem, Romanamque Ecclesiam, revocaret: fateretur se peccasse, et astrictum fuisse vinculis excommunicationis, eoque nomine veniam imploraret. Salvum tamen illi relinqueretur Imperium. Honestae erant conditiones. Vtriusque honori consulebatur. Neque dubitabat rex si tractabile esset Pontificis ingenium, flecti posse ad concordiam. Quapropter mussis litteris significavit ei, iniisse se rationem cum Archiepiscopo fratre, et Ottone Austriaco, qua funesta finirentur dissidia. Intellecturum brevi ex legatis, quibus mandata sua committeret. Honori ejus nihil detrahi quantuscumque in tam perplexo rerum articulo haberi posset, servatum esse. Condonaret modo tranquillitati publicae suas injurias. Et si Ludovicus frustraretur promissa, ultionem se expetituros. Pro certo interim haberet, nullo se privato respectu, sed mero amore reipublicae, in haec descendisse consilia. Male enim cum populo agi, ubi suprema capita inter se colliduntur. Prudentiores quoque facile conjicere quantum adhuc incendium conflare possit ista tempestas. Destinati deinde sunt legati Godefridus Comes Linangius, Simon Philippi equestris ordinis, cum Gerardo Pinchovio, et Nicolao Mestorfio, quos Otto et Bohaemus delegerant. Pontifex consilio advocato, intromitti eos jussit, auditisque quae adferrent, nihil praeterea adjecit, quam brevi se responsum daturum. Deinde codicillos legatis tradidit, perferendos ad regem, acerbitate plenissimos. Formula eorum est ista.

Litteras tuas accepi cum mandatis, quae fusa oratione legati complexi sunt. Credo equidem vos moveri nomine reipublicae, et charitate ejus in haec officia propulsos esse. Veruntamen existimo non expensum esse negotium diligenter a vobis. Nam si librassetis facinora


page 131, image: s131

Ludovici in Ecclesiam, haberetis utique pro comperto, jure meritoque privatum qualicumque jure, quod conferre illi potuit discors electio. Nuper Marsilium Patavinum et Ioannem Iandunum Apostolicae sedi procaciter illudentes, ab Ecclesiae consortio proscripseram. Hos ille fugitivos ad se recepit, quo ingenii sui virus licentius differrent. Hic Petrum Corbarium solio meo imponere sustinuit, traditurum ipsi coronam Imperii, quam a nemine praeter me, consequi poterat. Quid ergo de illo sperandum est, ad quem haeretici et proscripti tanquam in asylum confugiunt? qui in schisma distraxit Ecclesiam? qui sponsam Christi foedissime violavit, spoliatis templis, profanatis sacris, delatis infulis ad haereticos, quas sacrilega manu catholicis detraxerat? Iam vero quid dicam de Iacobo Veneto olim Castellonensi episcopo? Quid de Michaele Caesenate, Bonagratia et Occamo, qui Avinnioni sistere jussi, violato sacramento ad Corbarium defecere, meamque dignitatem aliis super alias contumeliis concitant? Has ille viperas, haec putrida membra, ab Ecclesiae integritate avulsa, in contubernium suscepit. Hi sunt consiliarii, qui in protervam amentiam incautum instigant. Quod si privatus tam magna peccaverit, quid facturum arbitramini, si legitima potestate tyrannum armavero. Non possunt habere mitem exitum formidolosa principia. Creditam mihi Ecclesiam in discrimen conjiciam. Sub impio capite supprimetur religio. Innocentia subditorum sita est in regnantium pietate. Talis populus qualis Princeps. Quidquid delinquunt fastigia exemplo diffunditur, et suis moribus multitudinem inquinant. Egone Romanam Ecclesiam priora vulnera adhuc deflentem, novi periculi metu conficiam? Quis spondere potest securam me gratiam cum illo posse reconciliare? Conditiones enim quas adfertis si accepero quid inde consequar? Nulla praeferunt poenitentiae indicia. Multum facturus est, scilicet, si Petrum Corbarium deseruerit, detestantem errores suos, et a quo ipse pridem desertus est: si ab appellatione recesserit, quam excommunicatus a me interposuit, qui superiorem non agnosco: Si acta sua resciderit, quae ipso jure non tenent: si confiteri paratus sit a se peccatum esse, et execrationis vinculis fuisse obstrictum, eoque nomine indulgentiam implorare velit misericordiae meae, cum nullam omnino satisfactionem offerat. Quomodo possum nocentem absolvere, priusqnam ablata restituat in tot scelerum poenitentiam? Quin immo Imperium sibi reservari postulat. Quod est illud poenitentiae signum? Nescit sane quid petat. Quaerere enim ibet, quo jure habiturus sit diadema, veterian novo? Dicet veteri?


page 132, image: s132

non potest fieri. Nam totum jus si quod habuerit, legitima sententia contumaci ablatum est. Dicet novo? canones vetant sacrilegos, excommunicatos et tyrannos admoveri fastigio. Profecto si reipublicae consultum vultis, aliud Imperio caput quaerendum est. Ab illo enim homine nihil expecto nisi deteriora praeteritis. Quem etsi finibus Imperii deturbare oporteat, utpote qui furore suo superiorum saeculorum flagitia excesserit: tamen si petierit supplex, non quomodo vult, sed quomodo debet, relaturum esse gratiam spondeo. Communem enim me patrem memini, ejusque vices in terris repraesentare, qui suas inter iras misericordiae nunquam oblivisceretur.

In hisce litteris sedulo caverat Pontifex vacantis Imperii mentionem inferre, ex qua tamen causa Bavarum devoverat. Iam enim in comperto erat, ejusmodi novitatem cum legibus et moribus non convenire, explodique a populo. Et hinc plerique mirabantur, cur tantopere sibi placeret in sua excommunicatione, quae ab initio lata sine legitima causa, tractu temporis convalescere nequierat. Non defuerant quoque qui suaderent illi, detrahendum aliquid severitati. Causam hanc esse ejusmodi, in qua non de unius aut alterius periculo, sed de strage multitudinis ageretur. Majora mala quantolibet dispendio bene redimi. Officium esse boni pastoris, errantes oves in gregem colligere. Plures olim in Ecclesiam peccafle. Ante oculos poneret Fredericos Imperatores, et quam gravia illi deliquissent. Hac tamen satisfactione abstulisse veniam, quod Pontifici genua submitterent. Repeti a Ludovico Imperium. Quid a captivo amplius exigeretur? Vltimum esse calamitatis remedium de solio descendere ad aliena genua. Fed ad salubriora consilia Pontifex occluserat aures, dolorum suorum impatiens, et inexpiabili in Caesarem odio, cui publici boni affectus cesserat. Sed et iras ejus Imperator acrius exasperasse dicitur; quod exigente Pontifice decimarum decimas ad sacrum bellum, intercesserit ille in Spirensibus comitiis, praetextum quaeri dicens, quo pecunia ista in suum exitium averteretur.

Caeterum in Italia, plus turbarum Caesar quam invenerat, abscedens reliquerat. Vndique factionibus laborabatur. Brixiam obsederant Scaligeri. Lucenses a Florentinis premebantur. Ioannes Bohaemiae rex tunc forte in Tirolis agebat, ad filii nuptias, uti dixi, profectus. Ad hunc illico Brixienses misere qui Henrici Septimi benevolentiam, et officia in illum sua commemorarent, rogarentque in tutelam acciperet fidei ejus se credituros. Gratissima regi legatio fuit, falsaque specie juvandi paternos clientes, invadendae Italiae occasionem


page 133, image: s133

rapiebat. Sunt qui tradant, nec abhorret a vero, bellum hoc susceptum a Rege, pactione inita cum Pontifice, ut subactas armis provincias inter se deinde partirentur. Caeterum expeditionem hanc inconsulto Imperatore, nec suscipere poterat, nec expediebat. Petenti igitur regi, ut cum vicario imperio ad pacandam Italiam dux mitteretur, non modo Caesar potestatem fecit, sed et militem contribuit. Decem Bohaemorum millia habebat rex, tria in Carinthia conscripserat, cum sub finem anni Italiam ingressus, Scaligeros ab obsidione dejecit.

Inde statim in Bergomates movit; qui pervicaci Brixianorum odio Scaligeros in obsidionem propulerant. Iam vero destituti a sociis, metuque torpentes, misere fecialem nunciaturum Regi, paratos se deditionem facere, modo ne Brixianis hostibus subderentur. Ad ea rex, non ideo se venisse respondit in Italiam, ut jugum inferret: sed ut sublatis factionum nominibus, materiam seditionis exstirparet, et sub unum omnes imperium cogerentur. Bergomatibus ergo in deditionem acceptis, non cunctanter ad eum descitum est. Honestius titulus praeferebatur Italiae tranquillitas, cum interim urbes praesidiis occupatae servitutem regiam acciperent. Iam Cremona, jam Papia, Parma quoque, et Regium et Mutina venerant in potestatem: cum Rex Apenninum transgressus ab obsidione Lucensi Florentinos avertit, urbem eorum se petere simulans. Ergo cunctis super vota fluentibus satisfactum bello existimans, et caetera ex facili, ad Cardinalem Portuensem Bononiam divertit. A quo prolixa humanitate exceptus est; mutuisque se strinxere amplexibus, et aliquot dies familiarissime egere. Mirati Gibellini unde hae blanditiae, et quid portenderent, incertique quid sperare, quid metuere inciperent, tandem in suspicionem lapsi sunt, Ioannem Regem simulatione partium studere Pontifici. Nec minus Guelfi ad amborum benevolentiam paullo ante, ut rebantur hostium, stupebant. Bohaemum enim ferre non poterant, metu capti, ne in Henrici Septimi odia filius succederet. Sic igitur Gibellinorum animi a rege, Guelforum a Cardinale aversi sunt, coeperuntque ipsi inter se in medium consulere. Suspectiora omnia fecerat Caroli Bohaemi filii adventus; qui a patrein Italiam accitus, Regiamque Papiae figens, in possessionem regni venisse ferebatur. Et statim ille veneno tentatus est. Azo enim Vicecomes, in necem ejus quendam subornaverat callidissimum ad ejusmodi flagitia. Hic emotae mentis mutique oris simulatione, in Regia versari solitus, et subinde culinariis adhibitus officiis, noxissimam tabem miscuerat offae,


page 134, image: s134

quae jentaturo Regio juveni parabatur. At ille tunc forte cibo abstinuit. Ea tamen peste Henricus Comes Bergensis et Simon Keylius et Ioannes Hochkirchius praecipui optimatium subito consumpti sunt. Nec dubitabatur de veneno, cum fanaticus ille suspectus esse coepit. Itaque in equuleum raptus, diu linguam in potestate habuit, in pristina simulatione perseverans. Postquam vero tertium torqueretur, cruciatus impatiens, edidit vocem, et de se atque Azone cuncta confessus est. Exhorruit Ioannes Rex ad sceleris atrocitatem, Azonisque perfidiam. Sed quia ultio immatura erat, ad dissimulationem se coegit.

Interim Cardinalis Portuensis Florentinorum indignatione admodum turbatus ad eosdem litteras dedit blanditiis plenissimas quibus invidiam a se amoliretur. Significabat enim nullam sibi amicitiam cum Ioanne Bohaemiae rege, non suo, non Pontificis consilio pedes intulisse Italiae. Honeste autem a se exceptum quo facilius ipsi imponeret. Renaldo Atestino idem scripsit. Sed difficile erat suspicionem evellere sibi aut libertati timentium. Quippe in contrarium facta, dissimulationis vanitatem arguebant. Itaque hinc Robertus Neapolitanorum rex cum Florentinis; inde Vicecomites et Scaligeri, Gonzagae quoque et Atestini positis odiis foedus ineunt, quo in mutuam defensionem fidem dabant, si quis bellum vellet inferre. Plerique non dubitabant in idem foedus Caesarem venturum, apud quem Gibellini Ioannem regem admodum suspectum fecerant. Incusaverant enim socias urbes praesidiis onerasse in suum sacramentum adactas. cum Cardinale Portuensi, cum Pontifice habuisse consilia. Carolum silium evocasse in Italiam, qui Lombardiae possessionem acciperet, transituram in hereditatem. In summa viam struere ad diadema. Et sane Imperatorem admodum attonitum usque adeo perenlerant, ut Bohaemum ille in publicis comitiis majestatis argueret. Huc accedebat Germanorum militum fuga; qui Bohaemi perfidia et tot Principum aversione commoti certatim domum revertebantur, causamque abscessus Caesari reddebant quod Bohaemus descisceret in Italiae regem. Iam ergo multum virium Bohaemo decreverat. Nam et auxilia sua revocaverant Gibellini, et magno opus praesidio erat ut victae civitates in fide retinerentur, ad spem libertatis accensae. Nec ignarus rex quam gravis Imperatori esset, ne augeretur dissimulatione suspicio, in Germaniam excurrere statuit purgaturus crimina sua, et pace Caesaris impetrata, reparaturus in Bohaemia vires. Itaque Carolo filio Ludovici Sabaudi fidei commendato, cum octingentis equitibus iter in Bavariam instituit.


page 135, image: s135

Imperator tunc forte Ratisbonae erat, cum ad eum perveniunt nunciaturi advenire regem, et cumipso colloqui velle, modo assignaretur locus aliquis in quo secure posset consistere. Vtriusque consensu insula in Danubio electa est, quam cum paucissimis familiarium intraverit. Appulso Caesari ad ripas Bohaemus occurrit, non conscientia sua, sed Ludovici ingenio fretus, et fiducia eloquentiae, qua plurimum pollebat. Itaque post mutuae salutationis officia, ita loqui coepit: AEgre mihi est, quod ea molestia majestatem tuam affecerim, ut in hanc insulam descenderes. Officii mei ratio exigebat, genua tibi Ratisbonae ponere. Sed quia multis invisus ingratusque sum, qui bonitatem tuam in mei perniciem exstimulant, haut injuria extimui ne plus inimicorum acerbitati apud te liceret, quam moderationi et mansuetudini tuae. Cur tamen me majestatis reum in comitiis feceris, necdum hercule conjicere possum. Quod igitur perfidiae adfertur vestigium? Quid ambitiose feci, ut regnum affectare videar? Cum Imperator retulisset argumenta, quibus suspectus esse meruerat: vera sunt ista, subjicit rex: obtestor tamen Numina, nihil a me factum esse, quod non contulerim ad incrementum salutemque Imperii. Vrbes in deditionem accepi, praesidiis firmavi. Si credidissem servaturas fidem, poteram sacramento esse contentus, quod sub nomine tuo a civibus exegeram. Sed quanta sit gentis hujus inconstantia, ipse quoque saepe expertus es. Quam prope fuit, ut uno quoque agmine a te deficeret? Crede mihi cum iis nobis res est, qui nec pacem, nec bellum ferre possunt. Vbi arma nostra praesentia timent, obsequium simulant: simul ac erga vertimus, ad ingenium redeunt. Et ego adhuc sic causam ago, tanquam imperio tuo obedientes fuerint. Egregii clientes, scilicet, qui nos habent pro barbaris. Si venerabantur majestatem tuam, cur ergo portus mihi clausere, quem auspiciis tuis adesse noverant? cur sollicitaverunt vicinorum auxilia, ut exercitui tuo armatos objicerent? Sed qua causa merueram apud illos pro hoste haberi? nempe quia Brixianis opem tuli. quia Bergomates et Scaligeros ab obsidione submovi. Hoc illud meum est facinus, quod impia defectione ulcisci voluerunt, ac me deinde in crimen substituere. Quasi vero in majestatem deliquerim quod Brixianos ultro in potestatem concedentes, sacramento tuo obstrinxerim, quorum illi libertati insidiabantur. An non utilius fuit eos Imperio, quam Scaligeris subjici? fidelissimam olim operam praestiterant patri meo, ut vel hoc solo nomine liberi esse mererentur spontesua redeuntes ad corpus, unde eos superiorum annorum tempestas avulserat. Recte atque ordine fecissent Scaligeri, si cognita


page 136, image: s136

Brixianorum voluntate destitissent ab obsidione. Sed illi sibi non Imperio student, et quia libidini eorum injeci sufflamen, torquent omnia in deterius, animumque tuum inanibus suspicionibus onerant. Proclamant a me restitutos exules, quos olim dejeceras. Nisi hoc ex tacito tuo mandato fecerim, non curo defendere. Meministi cum me in Italiam mitteres, jussisse te ut in solidae pacis remedia inquirerem. Illud autem praestare non potui, si in exilio relinquerem, paullo post reportaturos bellum. Et sane si Italiam bona fide pacatam volumus, non solum factionum odia, sed etiam nomina ipsa abolenda sint. Eo enim praetextu Optimates inter se inimici et aemuli, dum sibi quisque potentiam quaerit, serpunt in publicam pacem, et majestatem Imperii injuriis aperiunt. Dicerem plura in hanc sententiam, et quid mei consilii fuerit, sed ad verum crimen perveniendum est, quod unum maxime obesse video. Habuisse coarguor cum Cardinale Portuensi secreta consilia. Sed quid cum illo egerim adhuc aliquis potest dicere? Ego nullius sermonis habiti adversus Imperium, mihi conscius sum. Cum viderem fortunam meam plerisque suspectam esse, credidi e republica fore si acerrima ista et diuturna dissidia inter Ecclesiam et Imperium tentarem componere, ut sui cuique fines assignarentur, quos nefas esset deinceps excedere. Hoc enim modo futurum sperabam, ut sublata odiorum causa, et tu Pontifici facile reconciliareris, et in Italia cessaret factionum atrocitas. Id ego consilium uni tibi adhuc aperui. Quippe apud Italos multa simulatione, multa dissimulatione opus est, ut ad majora transitum facias. Reconditae enim illae callidissimaeque mentes, suo astu capiendae sunt, alioqui frustra bello laboras. Observavi eos in omne genus obsequii descendere, ut tutiori fraude grassarentur. Idque imitandum duxi. Et hinc mihi invidiam faciunt, atque innocentiam meam perfi diae insimulant, qui perpetuis suspicionibus retenti, ex suis moribus caeteros aestimant. In haec consilia Carolum filium in Galliam direxi, non ut illi molirerimperium, quod quidam fingere non verecundantur. Sed quid obsecro ad rem attinet, quod eundem reliquerim in Italia? An sine eo possessionem regni, cui immineo, retinere non poteram? Accersivi ad me in Italiam, ut sub paterna militia tyrocinium deponeret. Nunc in Germaniam festinaturus, tantisper ibi jussi subsistere, donec auctis in Bohaemia viribus, bellum referrem. Scio equidem quam gravis illis sit filius meus, quem nuper veneno adorti sunt, sicuti patrem meum olim interfecerunt. Sed ego non curo ipsorum fastidia. Potior mihi est respublica, pro qua invidiae multae sustinendae sunt ad


page 137, image: s137

clavum sedentibus. Nemo ita bellum gerere potest, ut omnibus placeat. Quanto quisque felicior est tanto magis obnoxius obtrectantium telis. Magnis virtutibus invidia semper est comes. Pone obsecro hos metus, nec inanes species in animo imprime. Si poeniteat mei obsequii, ecce totam tibi potestatem resigno. Revoca militem ex praesidiis, quem tuis auspiciis civitatibus imposui. Ego me deinceps tempestatibus subtraham, migraturus in regnum meum, ut propensam erga te charitatem gratioribus ministeriis expromam.

Imperator simulato captus obsequio, non modo absolvit reum, sed etiam aliquot dies cum illo hilariter consumpsit in insula. Deinde ambo rixas componere adorti sunt Principum Inferioris Bavariae. Mixtas illi hereditates diutius ferre non poterant, volebantque ab isto nexu communionis discedere. Datis igitur arbitris provincia ita divisa est, ut Henricus Stephani filius quem seniorem appellant Landishutum Strabingam et Schardingam acciperet. Fratri ejus Ottoni Burghusium Oetinga et cum Traunstanio adjacentes montibus terrae obvenere. Dingolfinga Landavium Chambium Vilshovia Dekendorfium Henrico luniori datae Ottonis regis filio.

Caeterum Bohaemum tot perfidiae indiciis onustum, sicut multi jure oderant, ita postquam absolutum videre a Caesare, atque insuper prorogatum illi esse in Italia vicarium imperium, bello lacessendum censebant, ut ab Italiae cura avocatus, ad sua tuenda domi retineretur. Furebat ante omnes Otto Austriacus, Bohaemi potentiae crescentis impatiens, quem denique foederati in Italia turbandis rebus idoneum rati, non desinebant impellere in armorum consilia: pollicente Roberto Neapolitanorum rege, se Vngarorum Polonorumque auxilia curaturum. Quippe Robertus Caroli regis Vngariae patruus regni ejus viribus pro arbitrio utebatur. Ladislai Poloniae regis filiam uxorem duxerat. Et Ladislaus Bohaemo pariter infensus erat, quod ille tanquam aemulus regni inter titulos suos usurparet Poloniae sceptrum. Otto igitur auxilii certus, clam in Austria delectum habuit. Tendenti inde in Moraviam, quinquaginta Vngarorum et Polonorum millia accessisse traduntur. Incredibilis sane multitudo, et quam a fama auctam existimo, omnia in majus differente: magnum tamen fuisse numerum vel ex mendacio conjicies. Ioannes rex tunc iter habebat ad comitia. quae Caesar Norinbergae indixerat: cum eum nuncius assequitur, irrupisse Austriacos, bellique incendio Moraviam flagrare Itaque in Bohaemiam reversus celeriter, citavit suos ad vexilla, contractisque viginti quinque millibus peditum, mille et quingentis equitibus,


page 138, image: s138

processit in hostes. Sed illi ante pugnae difcrimen panico terrore correpti, effusa fuga dilabebantur: stupente rege ad hoc monstrum; qui non segniter perculsis instans, cum nullum amplius reperiret vestigium tantae multitudinis, Danubium praesidiis firmavit, atque in Galliam iter instituit. Tunc vero Ottonem puduit tam facile concessisse victoriam. Reparaturus itaque dedecus fugae, captato tempore rursus erumpit, et insigni strage Bohaemos profligat. Post haec de pace agi coeptum.

Digladiantibus autem illis, Caesar longedisparibus curis intentus erat. Quippe a Pontifice pacem iterum flagitare sustinuit, auctore Ioanne Bohaemiae rege; qui ut perfidiae suspiciones facilius ablueret, hanc illi spem subjecerat. Asseveraverat enim Pontificem a criminatione jam recedere quam edicto suo complexus fuerat, et secuta tantummodo aestimare delicta, eoque nomine oblata satisfactione posse mitigari. Legati igitur Avinnionem missi sunt, Arnoldus Mumebachius canonicus Eystatensis et Vlricus epistolarum Magister, cum his mandatis: Salvum ipsi servarent Imperium: Operam darent, ut fratres minores cum Marsilio comprehenderentur legibus transactionis, sponderentque Pontifici redituros illos ad obsequium Apostolicae sedis, vel si conditionem detrectarent, aut deinceps aliquid committerent in Catholicam fidem, eosdem se pro hostibus habiturum. Quod si existimaret Pontifex purgata esse crimina edicto inserta, pro secutis culpis moderatam aliquam et temporariam poenam admitterent, in poenitentiae confessionem. Nunciarent illi, cum ab edictis ejus appelaret, protestatum se disertis verbis, nec velle nec posse immisceri controversiae, quae de paupertate Christi moveretur. Reposcenti titulum Imperii, tunc se renunciaturum dicerent, quando advenissent Pontificii legati, qui deposituro restituerent, usurumque se his verbis: Etsi pro comperto habeam Pontificis esse coronare Regem; alienis tamen ego auspiciis ob subortas inter nos discordias inauguratus sum. Verumenimvero ne quid Ecclesiae detraham, vel jura ejus imminuere videar, abdico a me titulum Imperii, ut honorem illum a Pontifice suscipiam. Suo denique nomine pollicerentur, sacramentum ab antecessoribus praestari solitum sese dictu rum, ratificaturum jura et privilegia Ecclesiae, contracturum foedus cum Roberto Neapolitanorum, et Philippo Galliae regibus. Liberorum suorum aliquem ex arbitrio Pontificis matrimonio daturum. Pecuniam exigenti nihil omnino in eam rem mandatum sibi esse dicerent, satis tamen confidere qua benignitate usurus esset Pontifex, eadem ipsum gratiam relaturum.


page 139, image: s139

Litteras deinde Legatis tradidit Pontifici scriptas, in hanc sententiam: Saepe compertum est, conjunctissimas mentes occulta pravorum hominum invidia, falsisque stimulis in protervas inimicitias distrahi: ubi vero in aperto fraus est, et in medium processit nuda veritas, haec odia rursus in amorem desinere. Vtinam nobis idem contingat, quos eadem ars a se divulsit. Quid enim opus commemorare quam gravis illa sit tempestas, quae tamdiu discordes exercuit? quam Deo ingrata, quam pernitiosa hominibus? ut non longius abeam, praeteritorum annorum discrimina documento sunt. Exspectanda quoque erunt tristiora praeteritis, nisi festinemus antevertere. Et quoniam mihi relatum est a legatis, quos nuper miseram, non abhorrere te a concordia, quam et ipse flagrantissime desidero: non erit res disfficilis, cum utriusque voluntates consentiant. Tantum delibera cum prudentibus, qui multi te circumstant, quibus me potissimum conditionibus placeat in gratiam recipere. Nihil eorum recusaturus sum, quae salva dignitate facere possum. Daboque operam, ut praeterita facta sic compensem, ne quid detrimenti ex hisce dissidiis sensisse Ecclesia, sed amplissimum fructum reportasse videatur. Spondeo denique talem me futurum filium patronumque Ecclesiae, de quo merito gloriari possis. Vale.

Sed non eo erat Pontifex animo sicuti Ludovicus crediderat, simulatione Bohaemi captus. Responsum enim est Legatis, non esse veniae locum, priusquam ille in pretium foederis fastigium deponeret.

Annus millesimus trecentesimus trigesimus secundus agebatur, cum Inferior Bavaria rursus commota est: scelerata cupiditate Henrici senioris; qui eo non contentus quod divisionis sors obtulerat, Ottonem fratrem et Henricum Iuniorem de bonorum possessione dejecit. Pulsi juvenes ad Caesarem confugiunt, et fortunas suas apud illum deflent, nulla Henricum injuria lacessitum, tanquam praedonem invassisse provinciam; adactos se ad armorum necessitatem, tumultuario milite excepisse bellum. Caeterum meditato sceleri jam diu invigilanti, nihil fuisse facilius, quam securos, et nihil tale exspectantes subita irruptione opprimere. Saepius illum interpellatum fuisse, ut si quid vellet, jure ageret, aut ad arbitros res deferretur. Sed nihil aequi impetrari potuisse a furente, qui omne jus in gladio reponebat. Ludovicus eos bonum animum habere jubet, brevi, inquit, efficiam ut intelligat, quis ipse sim, et non impune securitati vestrae illusisse. Collecto igitur exercitu inferiorem Bavariam ingreditur, urbes in deditionem accipit, tum quae in erciscunda familia rebelli obvenerant, tum quae


page 140, image: s140

ad illum defecerant. Praecipuus labor ad Stranbingam fuit, quo se cum militibus Henricus receperat, quam cum duorum mensium obsidione Caesar fatigasset, Ioannes Bohaemiae rex generi fui fortunae misertus, pro eo deprecari coepit. Dies igitur Norinbergae condicta est, ubi de concordia ageretur. Quo cum ventum esset, pacem ea lege percutiunt, ut in eum statum cuncta restituerentur qui ante tumultum fuerat, rixarumque causas Imperator jure vel transactione dirimeret. Actum ibi quoque est, ut Caesaris filio Bohaemi nata jungeretur: ut Ioannes rex Avinnionem concederet, Caesari Pontificem mitigaturus. Deinde Ludovicus et cum Trevirensi Bohaemus inito foedere, in mutuam defensionem fidem obstringunt. Omnibus ad reditum comparatis, Imperator discedentem regem Passavium comitatus est, atque ibi cum Austriacis fratribus in gratiam reduxit. Arbitros praeterea constituit, qui in Principum Bavariae controversias inquirerent, jussos deinde ad se referre. Henrico vero juniori persuasit ut cum Ottone communionem redintegraret, sicut ante divisionem habuerant, quod regendi curis impar videretur.

Sub finem anni Bohaemus ad Pontificem contendit, iturus inde in Italiam. Additi sunt a Caesare legati, Halsius et Oetingensis Comites, quibus etiam Otto Austriacus preces suas pro Ludovico commiserat. Sed habita deprecatio nihil valuit. Ne tamen Pontifex ad omnia durus videretur, hactenus Bohaemo detulit, ut soluturum se utriusque liberos a vinculis excommunicationis promitteret, si quando ad matrimonium transiretur. Sunt qui Ioannem regem praevaricationis insimulent, quasi cum Pontifice collusisset, nolletque absolutum Caesarem, ne securus ille et liber affectanti Italiae diadema jure potestatis intercederet. Nec a moribus ejus recedit. Quippe ingenio versuto et callido, insignisque dissimulandi artifex, jam non semel insidiosa benevolentia bonitati Ludovici illuserat. Multisque id suspectum fuit, quod non prius in Italiam quam a Gallo decederet. Constabat enim Pontificem obnoxium Gallo, et per Gallum maxime stare quo minus Imperator absolveretur

Postquam autem Bohaemus in Italiam appulit, longe aliam ibi rerum faciem quam putaverat, invenit. Foederati enim arma induerant, novis delectibus auxerant copias, producta in campum vexilla erigebantur; utique postquam Cardinalis Portuensis ausus est Ferrariam obsidione premere Armeniaco duce, cum ala Narbonensium equitum et sexcentis leviter armatis recens ex Gallia advecto. At ubi ille praelio victus, fugam corripuit, validissima oppida regi detracta sunt, totaque


page 141, image: s141

Lombardia cessisset in potestatem, ni superveniens hiems solito asperior, coegisset victores secedere in hyberna. Quatuor adhuc urbes inditione habebat rex, Parmam, Mutinam, Lucam et Regium. Sed par non erat foederatis alacritate et viribus, qui huc illuc bellum spargendo, totam propemodum Italiam inconsensum attraxerant. Itaque in desperationem actus, fortunamque adversam et dedecus timens, de abitu coepit cogitare. Ac ne ipse necessitati cedere, similisque fugae reditus videretur, praemisso in Germaniam filio, jactavit se Ecclesiam cum Imperio ad pacem et concordiam revocuturum. Parma deinde Marsilio Petroque Rossensibus commendata, Mutinae et Regio praesidiis impositis, in Bohaemiam suam revertitur. Hunc finem habuit Regis aviditas; dum totum concupiscit, totum perdidit. Successu enim temporis Parma Scaligeris cessit. Regium Gonzaga corripuit. Mutina Atestinis permissa est. Lucam vero Florentini habuere. Ad extremum quoque Pontificium imperium Bononia excussit.

Dum haec in Italia geruntur, Imperator interim execrationis impatiens, et cum Pontificem ex adverso obstinatum videt, redempturus animitranquillitatem, insignia Imperii deponere constituit, et in Henricum Bavarum transferre. In haec consilia, trepida quorundam superstitio pietatem ejus traduxerat. Et sane nemo Principum ejusdem aetatis, majorumsacra reverentius coluit. Nemo in religiosos propensior fuit. Vix ullum est in Bavaria monasterium quod liberalitatem ejus non senserit. Canonicorum collegia pari benignitate non fovebat, dissolutioni morum infensus, qua tunc foedabant Ecclesiam. Fertur aliquando dixisse, etsi Haberet montes aureos, ne obulum quidem illis daturum. Quidquid de Antipontifice peccavit, alienae magis circumventioni quam ingenio ejus imputandum est. Sed redeamus ad propositum. Conscriptae igitur tabulae sunt quibus Henrico resignabat fastigium certis conditionibus astrictae: ne fas illi esset mortalium cuiquam indicium facere de abdicatione, priusquam ipse a Pontifice absolveretur: et si veniam impetrare non posset, nullum pactum esse volebat. At ille inconsulta levitate, tantum gaudium solus non ferens, temerare statim sustinuit tam grande secretum. Et non cunctanter fama Germaniam invasit ejurasse Caesarem Imperium. Plerisque indignantibus quod constantiam, quam tot bella non fregerant, quod pulcherrimum victoriae praemium qua aemulum devicenac, post tot denique labores et discrimina, vano conscientiae stimulo ictus, ad inimicorum ludibrium dejiceret. Quid, ajebant, acievictus, et captivitati traditus, amplius faceret? Quantam illam Pontificis


page 142, image: s142

superbiam, quam torvum et inhumanum supercilium, quam arrogans et imperiosa vox, depone Imperium aut te devovebo, et prius quam deposueris non absolvam. Nihil simile visum, nihil tale auditum. Multos Imperatores fuisse excommunicatos, qui deteriora deliquerant; nunquam tamen eo furoris perventum esse, ut juberentur ponere diadema. Credidisse anteriores Pontifices satis poenarum dare fastigia, si genua submittere cogerentur. Ludovicum toties supplicem, et duriora facere promptum, non admitti ad veniam nisi exiret de imperio, prope incredibile videri. Quod si fulminibus tantum liceat, quaerendum deinceps a Pontifice quem velit Caesarem esse. Frustra institutos Septemviros, si comitia non sufficiant. Caeterum amici Caesaris (quippe ea res paucissimis adhibitis peracta in secreto erat) ad hos rumores stupebant, et tanquam inani somnio circumamicti, non audebant inducere in animum. Ast ubi fama ad liquidum perducta est, hortari illum magnopere coeperunt ne tantum flagitium admitteret. Non enim, inquiebant, tui juris est, quem velis successorem eligere. Accipiendus est a Septemviris. Vbi vacuum solium tuo descensu effeceris, agent illi partes suas. Et quantum illud periculum? Forte successorem accipies, qui submovebit te ab oculis suis exulare jussum, aut captivitati traditum moerore carceris conficiet. In Bonifacio octavo Pontifice maximo recens habemus exemplum. Nunquam Principes aequo vultu infra se vident, qui de fastigio excidere. Semper enim in anxio sunt, ne ad fortunam ex poenitentia regressum faciant. Neque haec tui causa tantum dicimus. In vilissimam servitutem detrudes Imperium, quod in sinutuo respublica deposuit. Trahetur deinceps in exemplum, si hanc licentiae viam aperueris. Inanes sunt species quas boni quidem monachi, sed intempestive pii ac simplices rebusque gerendis inepti, in anxio animo tuo figurant. Quasi vero pacem Numinum habere nequeas, prius quam tuo sanguine indomitam Pontificis libidinem exsatiaveris. Ille te ad justas inimicitias compulit. Modestiam tuam concitavit suis diris, quas neque Superi neque homines probant. Si quid peccasti in Ecclesiam imprudentia lapsus es. Abunde tamen satisfactum Deo existima, quod totiesupplex et dignitate salva, quidvis subire paratus, errores tuos in confessionem poenitentiae revocare obtuleris, et quod peccatum esset emendare. Perfecisti quantum in te est: Immo quantum poenae satis est. Implacabile Pontificis ingenium pacem Numinis excludere non potest. Altiores igitur spiritus gere, et majorum tuorum magnitudine dignos. Pusilli animi est ad desperationem agi ex superstitionis


page 143, image: s143

ingenio, nimisque ignominiosum tanquam praedonem de possessione regnidecedere, veluti ad praetoris imperium. Ne privati quidem patienter ferunt de magistratu quem precario obtinent, dejici. Famuli quoque mehercule nostri contemptum domini fuga vindicant. AEquo animo, scilicet, feres ad alienos pedes abjici, qui adoranda genua praebere consuevisti. Erubesces ad memoriam fortunae praeteritae, et praesentis humilitatem. Nec minus posteri verecundabuntur, quoties in imaginem tuam respicient. Necdum tamen de venia desperatum est. Multa adhuc incidere possunt ut etiam ultro ad pacem solliciteris. Supra nos Deus humana negotia curat. Saepe ex transverso sit quod minime exspectes. Gravem esse Pontificem annis, nec semper antecessorum odia successores excipere. Haec et ejusmodi ingerentibus Imperator aures suas aperuit, revocavitque mandatum.

Per idem tempus Henricus Iunior Dux Bavariae fatis concessit. Henricus senior hereditatem ejus corripuit, excluso Ottone, qui in successionis partem admitti volebat. Hinc nova jurgia inter fratres in bellum exitura videbantur: cum Caesar et Bohaemus intercessere rixantibus, actosque in vesaniam divisere. Otto praeter veteres inimicitias, hac injuria acriter accensus, bonorum suorum heredem praeterito fratre Caesarem instituit. Quippe nihil liberorum tulerat. Vxori autem Richardi Iuliacensi viginti librarum millia praestari jussit.

Deinde et Ioannes Pontifex elatus est. Benedictum Duodecimum successorem accepit, humili et sordido genere natum. Erat enim molitoris filius. Caeterum natalium vilitatem doctrina et virtutibus redemerat. Tunc vero Ludovico Imperatori praeter exspectationem magna spes concordiae affulsit.

Quippe inter Gallum et Pontificem exorta est gravis simultas. Petebat enim Philippus Rex, ut vicariam ipsi potestatem per Italiam Pontifex concederet: filio autem ejus Arelatensis regni titulum deferret. Vt fas ipsi esset toto decennio decimarum decimas per Christianum orbem indicere in facrum bellum: ut thesaurus Ecclesiae ei traderetur quem Ioannes Pontifex reliquerat pulcherrimum. Ad hanc insolentiam Pontifex obstupuit. Nec enim fallebat eum quantum nefas sub honesto titulo flagitaretur: Italiamque esse quam Ecclesiae nervis subigere cogitaret specie transmarinae pietatis: ac sub titulo regni Arelatensis usurpare velle potestatem in Imperi clientes. Cum igitur pervicaciter negaret quod sine scelere concedi non poterat, minisque Philippi percelleretur, Ludovicum Bavarum in integrum restituere


page 144, image: s144

cogitavit, quem furoribus Regiis objiceret. Nec diu latuere Caesarem haec consilia, sedulitate eorum quos semper habebat in Curia familiarissimos. Improvisa igitur laetitia exundans Pontificem mature ambire constituit. Missi igitur sunt Legati, conditiones flagitaturi quibus in gratiam reverteretur. Nec dissimulavit Pontifex gaudia sua ad dejectas Legatorum preces, simul lectis epistolis quas Caesar modestissimas scripserat. Habito igitur consilio cum purpuratis, tabulas concepit in hanc sententiam. Consueta antecessorum obsequia Ludovicum Pontifici delaturum. Quidquid in Ioannis vigesimi secundi aut Ecclesiae injuriam fecisset, rescissurum. Nullam fore sententiam quam Henricus Septimus adversus Robertum regem et Florentinos pronunciasset. Donationes factas in dispendium Ecclesiae, et si quid praeterea sub praetextu tituli Imperatorii gessisset, irritaturum. Injurias publicas, sive privatas Romanis Regibus aut Imperatoribus ab hinc retro quinquaginta annis illatas, fas esset Pontifici intra spacium biennii remittere, lites et sententias abolere, poenasque inflictas revocare. Nihil eorum quae Henricus Septimus codicillis suis Pontificii juris esse asseruisset, retenturum, occupaturumve. Non vindicaturum Siciliae regna, non Sardiniam, non Corsicam. Neminem eo nomine persecuturum, aut accepturum in clientelam. Non aditurum Romam injussu Pontificis. Inaugurationis causa evocatum, eadem die exiturum, ni justa causa impediretur. Absque venia Pontificis non iturum in Italiam, non missurum eo armatos. Si quando autem in eam rem auctoritatem impetrasset, protecturum terras Ecclesiae, nullam in his usurpaturum jurisdictionem, nullum detrimentum daturum. Si quid damni illatum fuerit, reparaturum intra dies sexaginta. In eam rem exacturum a praefectis sacramentum, cum satisdatione. Daturum operam ut Germaniae Principes juramento spondeant, ulturos se perfidiam ejus si conventionis hujus leges transgrederetur. Contracturum foedus cum Roberto Neapolitanorum Rege, affinitatem quoque, si Pontifici e republica videretur. Vicariam illi potestatem mandaturum in Italia.

Has conditiones, etsi plerisque indecorae viderentur, Caesar tamen ratas habuit. Ad perferendas eas Legati dicti, duo Oetingenses Comites Lodovici nomine. His additi Henricus Siphingus Commendator Teutonici Ordinis, Eberhardus Tumovius Archidiaconus Augustanus, et cum Marquardo Randeckio ejusdem urbis canonico, Vdalricus epistolarum Magister. Hi a Caesare profecti, cum venissent Avinnionem, in publicum Consistorium admissi sunt. Randeckius pro


page 145, image: s145

Caesare verba fecit. Oratio edita non est. Stupuisse tamen traduntur ad facundiam, non modo Purpurati, sed qui praeterea in consilio aderant. Raptus quoque in admirationem Pontifex cum responderet legatis in Germaniae laudibus haerens, haec inquit provincia majoribus nostris digna visa est, cujus fidei tutelaeque Romana Ecclesia bene crederetur. Sed nobilissimum hunc ramum, iniquitas temporum de suo trunco propemodum avulsit. Curandum est ut iterum coalescat, gratulorque Ludovicum idem velle; qui terrarum omnium nobilissimus Princeps, modestia sua promeruit, ut in materno gremio Ecclesiae refoveretur Nam et Fredericos olim acerrimos hostes, non dedignati sunt antecessores nostri in pacem recipere. Habendus est Ecclesiae patronus, dandum Imperio caput. Dum nos cum Bavaro inutiliter collidimur Italiam interim occupavere tyranni. Armeniam non modo impii Saraceni possident, sed etiam ad nos transitum minantur. Ne diutius igitur sine rectore fluctuet respublica, ego illum sententia mea propediem absolvam. Tanta pollicitatio laetos legatos, plenosque bonae spei fecit. At procedentia tam feliciter initia, subitus turbo et unde minime timebatur, discussit. Quippe Gallus et Neapolitanus a suis admoniti hoc agi, ut Ludovici gratia repeteretur, illico misere legatos, qui Pontificem deterrerent ab ejusmodi consiliis. Absoluto enim Bavaro postulata Galli subsidebant in cineres. Simul etiam decollata spes erat Italiae, quam sub praetextu belli sacri ipse et Neapolitanus cum Bohaemiae rege adoriri susceperant. Et hinc Philippus Galliae rex tam iniquus semper in Caesarem extitit, ut eum absolvi nollet. Nam sub specie vacantis Imperii, in eas spes nitebatur, ut vel fastigium sibi adjiceret, vel de finibus ejus aliquid libaret auctore Pontifice, quem habebat in potestate durissimis compedibus adstrictum.

Forte causa Caesaris agebatur, cum legati regii superveniunt, coeperuntque ambire Cardinalium limina, quos consiliorum arbitros Pontifex habuerat. Deinde in consistorium recepti, ind gnum esse vociferabantur quod praeteritis dominis fuis, Christiano orbi haeresiarcha imponeretur. Credituros enim homines haereticorum patrocinium Pontificem suscipere. Rogante Benedicto, an ergo Imperium eversum vellent: eadem protervia retulerunt, se nec impugnare Imperium, nec eo fine missos esse, sed ut Bavarus arceretur ab ea potestate, qui tam atrocia in Ecclesiam peccasset. Immo, inquit Pontifex, nos in illum potius peccavimus. Provocatus fecit, quidquid fecit, Si antecessor noster tam facilis fuisset ad veniam, quam ille ad


page 146, image: s146

poenitentiam, venisset se prostratum ante pedes ejus baculo innixus. Ego me communem parentem esse memini. Non est ex officio patris: repellere a se poenitentes filios. Revocare potius debeo errantes, Christi exemplo, cujus vices in terris repraesento. Reges autem vestros a Bavaro securos esse jubeo. Opimiores conditiones impetrabo a supplice, quam â captivo possem exprimere. Dum regii legati nihil de pervicacia remitterent, traherentque tempus ludificando, Philippus interim Rex Cardinalium beneficiis manus injecit, fructusque sequestrari jussit. Ea res a Caesare avertit omnium animos qui cum Pontifice steterant.

Iam quoque Bohaemiae Rex nonus hostis Ludovico accesserat. Causa autem haec erat. Defunctus superiori anno Henricus Carinthiae dux et Tirolenusium Comes, unicam reliquerat natam Margaretam, agnomine Maultaschiam, Bohaemi filio, uti dixi, nuptam. Haec a paterna fortuna legibus removebatur, et nemo amplius aderat ex agnatis. Bohaemus itaque apud Caesarem instare coepit ut in filium vacans transferretur hereditas. Imperator autem sive potentiam illius in terrorem crescere vereretur, sive quid aliud obstaret consiliis, Carinthiam Austriacis attribuit. Sunt qui putent cum Austriacis convenisse, ut Carinthia illis tradita, ipse sibi Tirolim reservaret, mutuisque viribus parta tuerentur. Ioannes Rex a Carinthiae spe dejectus, cum nec Tirolis filio traderetur, suas, ut credebat, injurias armata manu constituit vindicare. Aderant illi Vngariae et Poloniae reges, quos Robertus Neapolitanorum Rexin auxilium impulerat. Nec Caesari vires nec Austriacis deerant. Goritiae Comitem in societatem attraxerant Ludovicus Brandeburgensis cum copiis veniebat. Cum his consentiebant Lombardi; qui Bohaemum clam suspectum, et si bellum illi prospere succederet, transiturum in Italiam verebantur. Henricus dux Inferioris Bavariae hinc inde sollicitatus in partes, fluctuansque consiliis, Caesari tandem sacramento pollicitus est, medium se fortunam belli spectaturum. Sed paullo post in perfidiam versus, Bohaemo quoque se applicuit: vetere in Caesarem odio, vastisque a socero promissis inescatus. Primum Regum impetum Goritius Comes excepit. Nec ferociam eorum Otto Austriacus sustinuit, variisque cladibus attritus est. Donec citeriorem Austriam relinquens hostibus in praedam, trans Danubium se conferret. Hoc rerum successu Bohaemus tumens mussis Avinnionem litteris ad purpuratos, non immodice fortunas suas extollere coepit; prostratum esse Ludovicum, aliumque brevi Imperatorem visuros, Ea res Ludovici spem in Romana


page 147, image: s147

curia funditus destruxit. Siquidem Cardinales hautquaquam dubii, vera esse quae tanta vanitate jactabantur, auctores esse Pontifici coepere ne Bavarum ad veniam admitteret. Absolvi enim non posse sinetot Principum offensa qui in necem ejus conjurassent. Non expedire denique Apostolicaesedi, habere Imperatorem praelio fractum, destitutumque a suis, et jamincertum quo se possit secure recipere. Ergo tot lacessentium vocibus Benedictus impar, Caesarianos legatos redire domum jubet, ampliori deliberatione opus esse dictitans. At medio tempore fortuna Bohaemi nutare coeperat. Filium ejus Carolum Tirolensibus Alpibus clausum hinc Bavari Suevique, inde Italiae Principes lacessebant. Septem cataphractorum millia habebat Ludovicus; qui pervaria discrimina ad martem durati, vulgo etiam invicti ferebantur. His ille copiis in Carolum Vngariae regem invehitur, trepidumque ac regno suo metuentem, in Vngariam fugere compulit. Inde in Bavariam Inferiorem impetum facit, agros urit, oppida vastat. Henricus dux vires suas venienti objecerat. Sed tot veteranis par non erat. Itaque ad extrema propemodum redactus, socerum advocat in auxilium. Ille tum forte pari ferocia in superiori Bavaria debacchabatur, cum ad eum perfertur quanto in periculo gener versaretur. Versis igitur signis Inferiorem Bavariam ingreditur, et haut procul Landavo ad Iseram amnem statuit castra; in cujus ulteriore ripa Caesar consederat, paratus et ipse ad praelium. Sed non poterant committi acies, deterrente fluminis magnitudine, pontesque ad transitum deerant. Stabatergo utraque acies nihil aliud quam se mutuo intuens, donec fames castra invasit. Caesar inde ad populationem agrorum effusus, quia prior moverat vexilla, visus est hostibus speciem fugae praebuisse. Bohaemus mimica victoria inflatus, superbissimas iterum litteras Avinnionem dirigit, significans purpuratis, ni saluti suae Bavarus turpi consuluisset fuga, captum se aut caesum ante pedes Pontificis fuisse projecturum. Id cum Benedicto Pontifici magno Cardinalium gaudio referretur; ille modico risu diductus, et ego, inquit, putabam jampridem tutum exilio locum quaerere. Necdum ergo successorem accepit? Credite mihi, Sol ille Germaniae allatrari potest, nemo tamen caelo suo affixum detrahet. Lucet adhuc ad aemulorum invidiam, oculosque eorum fulgore suo acrius perstringet. Volutabat interi mse Bohaemus huc illuc, ut et Caesarem arceret a populatione, et si qua posset damnum illi inferret. Sed non sufficiebant ad omnia vires. Carolum enim filium cum Tirolensium copiis in Bavariam descendere jussum, Ludovicus Brandeburgensis a transitu repulerat. Tunc frangi


page 148, image: s148

coepit ferocia regis. Quippe per tot populationes nihil ad summam rerum profecerat. Res ejus in Alsatia funditus perierant. Kaiserenbergam nuper illi pignori traditam occupaverant Austriaci. Quidquid ibi reliquum erat dato terrori cesserat. Caesar denique invadendae Bohaemiae ponebat consilia. Iamque timere sibi coeperat rex, petebatque Ludovico reconciliari. Cum idem Caesari placuisset conceptae sunt foederis leges, quibus Tirolis Bohaemi filio, Carinthia autem Austriacis relinqueretur. Ad hunc nuncium non modo Pontifex exhilaratus est, sed in Bavari laudes praeterea effusus, vanitatem purpuratorum irridere coepit, qui tam pusilla de illo senserant. Paullo post legatos ejus benigne habuit.

Postquam enim intellexisset Caesar, quantum turbarum Consistorio intulissent Francorum legati, et cum his purpuratorum multi Philippo Regi obnoxii, sibique nihil magis obfuisse ad veniam, quam quod tanquam haereticus traduceretur ab inimicis, purgaturus tam iniquam accusationem, Guilielmum Comitem Iuliacensem, et Rupertum Comitem Palatinum nepotem ex fratre, ire ad Pontificem jussit cum his codicillis.

Multa mihi objici comperio quae bonitatem tuam a dirarum absolutione retardant. Quae si tam candide ad aures tuas pervenissent, quam simpliciter gesta sunt, contentus esse posses poenitentia mea, hac satisfactione lenitus, quod ante pedes tuos supplex jaceam. Hautquaquam inficior distractam esse in schisma Ecclesiam operâ meâ. In creationem Antipontificis consensi. In Ecclesiastica bona potestatem illi dedi. Vt a populo coleretur, mandavi. Sed si verum audire vis, hujus culpae Ioannes Pontifex causa est. Cum viderem caput meum injuriose voventem atrocissimis edictis, ac diadema repetere, quod legitima mihi suffragia contulerant, volui illi reddere vices, eademque protervia dignitati ejus illudere, qua prior ipse meam proscripserat. Scio equidem perperam factum; nunquam tamen in mentem venit, damnari anathemate, qui hanc in Pontificem licentiam usurpant. Persuaserant enim mihi Romani, Imperatoribus etiamnum licere, quod olim eos fecisse audiveram. Caeterum quid peccaverint in fidem Mediolanenses Vicecomites nec olim scivi, nec adhuc satis conjicio. Adjuvi illos pecunia et viribus, quod officii mei esse crederem, clientes Imperii ab omni injuria securos praestare. Atenim fratribus minoribus asylum aperui. Quis mihi vitio vertere potest, quod hominum opinione clarissimos viros, in consilium adsciverim, ut jura Imperii tuerentur? Passus sum illos a decreto Apostolicae sedis


page 149, image: s149

appellationem interponere, ne viderer ipse ab eadem sede temere provocasse, si non et idem aliis concederem. Si quid autem in fidem peccaverint, si Pontifici maledixerint, si decreta ejus procaci stylo impugnaverint, ipsorum culpa sit, non mea. Ego enim protestatus sum, ratum me non habiturum si religionis integritatem violarent. Nunquam me immiscui controversiae de Christi paupertate. Quippe satius esse ducebam, in fidei articulis, auctoritati Pontificis Purpuratorumque accedere quam privatorum judiciis. Quin immo cum ejus rei illata esset mentio in appellationis meae tabulis, deleri jussi. Sunt qui me coarguant, quod in iisdem tabulis Ioannis Pontificis famam proscripserim. Audio enim quaedam circumferri malignius scripta, et hanc in me invidiam inclinari. Sed hoc quidquid est, meum crimen non est. Henrici Groildonis publici tabellionis praevaricationi et malivolentiae imputes oportet, qui impia manu sacrilegium ausus, tabulas meas veneno imbuit, iras suasulturus, quas in me occultas conceperat. Voluit enim excitare incendium, quod nulla posset aetate extingui. Hoc de se moriens confessus est, madentibus oculis in poenitentiae signum, ne quis dubitare posset de flagitio. Iam vero de Marsilio Patavino et Ioanne Ianduno quid dicam? Eos in obsequio retinui, donec una mecum abolitione absolverentur. Sacerdotes erant juris publici peritiam jactantes, et si absint pravae opiniones, caetera boni. Et ideo a consiliis semper habui, permisi eosdem verba facere ad populum, et pro concione in Ioannem Pontificem detonare; nec inficior hac in parte a me peccatum esse. Simulanda tamen multa fuere, quo cansam meam probarem multitudini, contra iniquissimam Pontificis execrationem, impleturam omnes metu, si nemo esset, qui pro me Ioqueretur. Caeterum erroribus eorum nunquam accessi, auresque hominum illicitis opinionibus implere prohibui. Si circumvenerint imprudentiam meam, culpa est, non crimen. Licuit militari viro impune ignorare theologorum argutias, in quas contemplationem non conjicio. Caetera crimina non excuso. Interdictum Pontificis violavi, sacerdotes operari jussi, sacrificiis interfui, ecclesiastica beneficia contuli, coronam Imperii a nefastis accepi. Frustra omnia alia expertus in haec remedia propulsussum. Quid enim facerem? repetebatur a me Imperium, fortuna indiscrimen vocabatur mea, metuebam defectionem populi. Sequitur ergo ut haec tempori imputes, non animo. Habes tamen confitentem reum. In haec facinora quaere poenitentiam. Sacras aedes si libet extruam, peregrinationes suscipiam, stipesque elargiar; nisi forte eligas cum barbaris praeliaturum


page 150, image: s150

in militiam mittere. Nihil horum recusaturus sum. Quin etiam si ita videatur, paratus sum ante pedes tuos Imperium projicere. Tantum tamen fiduciae pono in tua aequitate, ut hanc modestiam non futuram mihi fraudi existimem.

His lectis Benedictus Pontifex vix tenuit lachrimas. Videbat enim supplicem nihil detrectantem, modo Ecclesiae redderetur. Prolixa igitur oratione hortatus est Cardinales consentire in pacem, ad quam divinis stimulis ajebat se urgeri. Nihil amplius desiderare posse ab humillimo supplice, quem aliena magis nequitia, quam propria indoles abstulisset in naufragium. At illi in Gallorum studia toti concesserant. Simulatam esse poenitentiam ajebant. Vbi absolutus esset rediturum mox ad ingenium. Igitur Pontifex tot suorum vocibus impar, tum quidem nihil statuit: Sed episcopum Megolenensem in Germaniam destinat, qui sub praetextu Henricum Verneburgium mittendi in possessionem Moguntini Archiepifcopatus, in Bavari vitam moresque inquireret. Ille mandato sedulo functus, splendida omnia de Ludovico referebat: quam pius esset in monasteria, quanta charitate religionis flagaret: quanta modestia et integritate sceptra moderaretur. Pontifex hoc nuncio laetus, Cardinales edocuit, quae ab episcopo didicerat. Sed illi in contumacia perstabant. Vox omnium erat, inconsulta rebus suis pietate fidelissimos Reges offendi non debere. Interea Caesareani legati in purpuratis ambiendis sedulissimi, nihil praeter ludibria pudoremque referebant. Nec minus apud Pontificem instabant. Sed ille fui juris non erat. Auctoritatem ejus natalium sordes, morumque simplicitas pene ad contemptum depresserant. Plerique etiam in illo constantiam desiderabant, quod mortis metu jam teneretur, quam ab initio generosissime contempserat. Itaque moerore anxius, quod nullum omnino videret remedium, venientibus ad se de more legatis, praeparata excusatione respondit divino se instinctu prohiberi Ludovicum a lite dimittere. Ferunt aliquando ominatum Gallo, pacem quam nollet ab eo recessuram. Quod magnis cladibus postea assertum est, verum fuisse praesagium.

Forte Eduardo Secundo Angliae regi cum Scotis bellum erat, quibus submissa Gallorum auxilia victoriae regiae cursum stare coegerant. Indignatus ille per Francos fieri, quo minus fortuna sua uteretur, composita cum Scotispace, bellum in Galliam transferre constituit. Nec deerat cupienti occasio. Querebatur a Gallo peccatum in foedera, quod Aquitaniae arces patri suo vi ademptas, contra promissa non restituerentur. Missi igitur illico caduciatores, qui res repeterent, ac


page 151, image: s151

non restituentibus indicerent bellum. Haec discordiae initia erant, quae postea in tantum provecta sunt, ut componi amplius non posseviderentur, sine alterius partis exitio: utique postquam Eduardus Rex praeterita jurgia repetere coepit, ac vindicare Galliae sceptrum; tanquam ex hereditate Isabellae matris ipsi deberetur. Cum igitur res spectaret ad bellum, utrimque in Germania quaerebantur auxilia. Bohaemiae rex Gallo accesserat. Cum Anglo stabant Archiepiscopus Coloniensis, et Brabantiae Dux, Guilielmusque Hollandiae, et Geldrus et Iuliacensis et Montensis Comites. Nam societatem armorum Antverpiae contraxerant. Multae suberant causae ut ne Caesar quidem haec foedera aversurus crederetur. Intercedebat enim illi cum Eduardo rege proxima affinitas. Duas sorores secum matrimonio conjunxerant, Guilielmi Hollandiae Comitis filias. Imperii fines contrectaverat Gallus. Cameracum urbem occupabat praesidiis, petebatque sibi Arelatenseregnum. Quo minus denique Imperator a Pontifice absolveretur factionis suae viribus rex obstiterat. Sollicitatus igitur a socero Caesar, ulturusque tot suas injurias, cum Eduardo Rege stare constituit. Foedus per legatos his conditionibus Franco furti contractum est: ut duo cataphractorum millia Ludovicus in campum educeret, Regis aere meritura. In stipendium menstruum quindecim aureos singuli milites acciperent. Post alterum mensem aureos viginti. Quadraginta millia in sumptus belli Caesar auferret. Deinde ad Philippum Valesium litteras dedit. Regis titulum non adscripserat. Iubebatque illum Imperii finibus sceptroque decedere, et si imperata detrectaret, minabatur se pro hoste habiturum.

His ita constitutis delectum habuit: milites per signa distribuit, et Ratisbonam versus pergere jubet, in Galliam ut credebatur ituros. Sed re vera hujus urbis proditioni imminebat, iratus civibus, quod Henrico Duci Inferioris Bavariae sustinuissent adesse proximo bello. Habebat aedes in oppido moenibus contiguas, quas hodie Divi AEgidii templum occupat. Hi qui consenserant in proditionem perforaverant illic muros civitatis, qua Caesareani in urbem reciperentur. Caeterum fraus pene ad exitum spectans, a civibus detecta est, auctoresque vinculis traditi scelus luere supplicio.

Eodem tempore Dekendorfii in Bavaria Inferiore, facinus accidit memoria dignum. Iudaei sacram hostiam habebant, ab anicula nummulis emptam; quam in ludibrium vel odium nostrae pietatis, inflictis vexabant aculeis. Cum ecce stillans e vulneribus cruor candorem ejus purpurâ infecit. Deterruisset alios hoc prodigium, et ad poenitentiam


page 152, image: s152

coegisset trementes. Sed pervicacissimi ad superstitionem nec conscientiae stimulis pulsabantur, nec de furore quidquam remittebant. Viso igitur sanguine debacchantes atrocius contumeliis, correptam hostiam in candentem fornacem conjiciunt Ibi cum nec violaretur ab ignibus, rursus erutam, quia jam recocta erat, malleorum ictibus coeperunt contundere non dissilientem in frusta. Sed ne sceleratissimum sacrilegium inter tot prodigia diutius occuleretur, effectum est novo prodigio. Miserabilis enim ejulatus totas illas aedes implens, nocturnos vigiles evocavit ad scrutandum, qui essent, quidque accidisset tanta gementium atrocitate dignum. Itaque propius advolutos, horror corripuit, protinusque decurrunt ad magistratus. Suspicabantur enim aliquid grande a Iudaeis perpetrari. Magistratus ad spectaculum tracti, et ipsi ad ululatum obstupuere. Foribus deinde reserari jussis, irrumpunt in aedes, visoque scelere, quia immatuta erat vindicta, supercilium suum verbis ulciscuntur. Postera autem die, praecipuos cives convocant in suburbanum vicum. Scuchinga nomen est loco. Expositisque quae vidissent, in Iudaeorum exitium stupentes exstimulant. Igitur tacite inter se conjurant utique postquam quaestione habita de captivis, omnia ad verum exacta sunt. Nec multo post ad condictum, sumpto Hermanno Degenbergio duce Iudaeos trucidant. Bona populus diripuit. Hostia vero anxie quaesita a multis, tandem reperta est, sicut adhuc erat in suo volutata sanguine, magnaque in veneratione a populo habita etiamnum religiossisime colitur. Vltionem hanc Henricus Dux ratam habuit; quamvis malo more factum esset, ut inscio Principe cives armarentur, et vim publicam inferrent.

Per eosdem dies, Bartholdus Buechetius Alsatiae coepit gravis esse. Amicissimus olim Caesari fuerat. Solus ad Confluentiam obstiterat, quo minus Gallo fastigium traderetur, uti memoravimus. Postea ad Pontificios defecit, a Ioanne Vigesimo secundo Spirensi episcopatu, deinde Argentinensi excultus. Quippe Ioannes, Optimatum praecipuos honoribus et dignitatibus extollendo, sperabat se Germaniam habiturum brevi in potestate, Caesaremque posse in ordinem redigere. Et hac etiam causa episcopatuum distributionem, collegiis. ademptam, ad se retraxerat. Itaque Buechetius his beneficiis transversum actus, et forte necdum ad arbitrium felix, ambitioso voto eminentiora concipiens, causam Caesaris impugnare coepit, et ab obedientia ejus cives avertere. Saepe a Ludovico fuerat citatus, ad praestandum fidei sacramentum. At ille hactenus contumaciter detrectaverat,


page 153, image: s153

causatus excommunicato non deberi: frementibus Wittenbergicis et Oetingensibus Comitibus, quod tanto supercilio Imperatorem sperneret. Suadebantque armis cogendum esse, operamque suam in bellum spondebant: Sed jam Argentinensis conjectus ab amicis in vincula odio partium, multo auro libertatem redemerat, cum Caesar in Alsatiam venit, componendis motibus, in quos ille populum extulerat periculosa pietate. Poterat jure Ludovicus irasci, quod tam male de ipso mereretur: Petentem tamen ut colloqui liceret, Columbariam venire jussit. Ergo introductus in conspectum, aerumnas suas deflere coepit atque ultionem a Caesare exigere; Qui tacito gaudio perfusus, quod tam egregie plexus esset a suis: vultum tamen ad tristitiam composuit, dolere se simulans, promittensque vindictam. Vrgere deinde eum coepit, ut sacramentum quod caeteri episcopi dedissent, idem praestaret. Ille se relaturum respondit ad Synodum provincialem, quam statuisset solicitare, et quidquid ibi decretum esset, facturum. Auctor deinde Moguntino fuit suffraganeos suos Spiram evocare. Iamque constituta die episcopi convenerant. Hi autem omnino erant: Moguntinus, Augustanus, Spirensis, Padebornensis, Curiensis, et Argentinensis ipse. At vero a Bambergensi, Wiceburgensi, Eistatensi, et Basiliensi accesserant legati. Concilio intererat Caesar quoque. Hic cum fuse exposuisset, quibus causis a Ioanne Pontifice meruisset devoveri, et quam saepe ille frustratus esset ipsius desideria, Moguntinus Argentinensi magnopere suasit, ut majestatem Imperii cum caeteris tueretur. Idem quoque alii precabantur. Ille consensu Principum victus, futurum se spopondit in potestate ubi animum Pontificis obstinatum ad veniam constiterit. Non posse enim se tam injusta de Benedicto suspicari, quem publica fama haberet sanctissimum. Tum multis quoque consultius visum adornare legationem sua vota precesque laturam. Plurimum enim interesse, Pontificem intelligere, quid sentirent ipsi de Caesare, pro quo tam anxie deprecarentur. Flecti posse ad mitiora, ubi Germaniae consensum pervicaciam suam damnare viderit. Alii vero contra nitebantur; Caesar maxime: quid enim, ajebat, a Pontifice exspectes, qui in Gallia clausus, et tantum non captivus, regiis imperiis non audet intercedere? Tot illustres Principes ad illum direxi, leges quibus in gratiam reciperer, cum praescripsisset mihi, non recusavi. lnnocentiam meam purgare admonitus, non distuli. Paratus fui Imperatoris titulum ante pedes ejus projicere. Quid a me amplius desideret? Nihil tot legationibus profectum, quam ut Imperii Principes quos dimiseram,


page 154, image: s154

Gallorum ludibria domum referrent cum repulsa. Rident illi nostram simplicitatem, quod arbitrio regis sui tam diu torqueatur Germanica majestas; quam sub umbra vacantis Imperii a Pontifice exspectant: sicuti nuper Arelatense regnum sustinuerunt flagitare. Quaerendum potius est, qua ratione praetensum illud Imperii jugum a nostris excutiamus cervicibus, quam ad novas contumelias legatos mittere. Vicit tamen illa sententia quae in legationem consentiebat. Nominati deinde episcopus Curiensis, et Gerlacus Nassovius, qui cum his codicillis proficiscerentur.

Discordia Ecclesiae cum Ludovico Bavaro animos nostros vehementer exulcerat. Experti enim sumus quas turbas nostris potissimum provinciis dederit, quasque adhuc datura sit, vel nemine profitente ex praeteritis licet conjicere. Ad avertendum autem hoc incommodum Spirae convenimus. A Ludovico denique impetravimus, ut in idem se concilium conferret. Cum igitur apud illum instaremus ut cum Apostolica sede reverteretur in gratiam, modico tempore deliberandi sumpto, paratum se spopondit nobis incolumi dignitate in omnibus morem gerere. In eam rem cautio accepta est. Rogamus itaque Sanctitatem tuam, ut tam morigerum erga episcopos, clementia et venia dignum existimes. Verumeninvero quia prolixum esset omnia committere litteris, oratores, quos vides, ire jussimus, a quibns planiora intelligas. Quaerentibus deinde quid futurum, si in vanum recidisset legatio: decretum est, indicto rursus concilio deliberaturos quid facto opus esset.

Legati Avinnionem delati, cum aperuissent sua mandata, urgerentque responsum, Pontifex jam non amplius dissimulans, renuntiate, inquit, mandatoribus vestris, oppido mihi aegre esse, quod desideriis eorum satisfacere non liceat. Libertas statuendi quae velim, propemodum captivo a Gallis erepta est. Nuper enim scripsit rex, si inconsulto eo absolverem Ludovicum, pejora mihi relaturum, quam antecessores ejus Bonifacio Pontifici fecissent. Haec cum dixisset gemens, ubertim lachrimae, doloris indices, cecidere ex oculis. Abeuntibus autem legatis, cum tam tristi responso, Delphinatum Principem enixe rogavit, ut securos eos praestaret a Gallorum insidiis, itinera observantium, quae in Germaniam ferebant, sisteretque Lusannae. Ruperto autem Palatino rosam auream deferri jussit in benevolentiae signum.

Iam foederati in Inferiori Germania, ad bellum spectare coeperant. Brabantus enim Adolpho a Marca Leodiensi episcopo clam infenlus


page 155, image: s155

erat; ex quo Mechliniam urbem, quam ille sibi emptam cupiebat, episcopus Flandro vendiderat. Nunc vero suam ulturus invidiam, in praetextum armorum rapiebat, quod Gallorum partes episcopus amplecteretur; qui insigni in Caesarem contumelia hostis quoque esse meruerat. Citatus quippe ad Coloniensia comitia, sine responso nuncium dimiserat, quais Caesari subesse dedignaretur. Imperator hac protervia admodum offensus, filium Ludovicum Brandeburgensem, musit cum equitatu, qui pro parte bellum juvaret. Econtra Bohaemus mille quingentos equites episcopo adduxit. Sed cum improspera fortuna uteretur, agere coepit de concordia, et annitente maxime Coloniensi Archiepiscopo armatas manus ad pacem revocavit.

Interim legati advenerant quos ad Pontificem missos diximus. Hi simpliciter omnia referebant: ut studia sua non pressisset Pontifex cum fletu. in quas angustias redactus esset miserrimus senex. quantum a Gallo sibi metueret. quomodo regias ipsi insidias evasissent. Cum haec non sine indignatione audirentur, statim comitia majorum more Rensii indicta sunt. Ad quae praeter Septemviros, magno numero confluxerunt Optimaces. Ventum ad extrema clamabatur. Oppressam esse libertatem. coalescere in se Pontificium imperium. Quid deinceps prodessent comitia? irent Septemviri in suffragia, Romano orbi caput imponerent. Venturum statim Pontificem cum suis fulminibus, excussurus electum de solio quem ipse non fecerit, qui Gallis displicuerit, aut cui alterutrum irasci contigerit. Approbationem Apostolicae sediab Ottonibus indultam, tractu temporis confirmationem illos vocasse, ut sub eo titulo in vacantis Imperii administrationem subreperent, Iurisdictionem in Caesarem usarparent, quam domini habent in yasallos. Porrecturos brevi avaras manus ad ipsum Imperium. Quis enim iis administrationem eripiet, si semel invaserint? Nemo tam egregius assumetur ad fastigium quem non excommunicabunt vel rejicent, ne dominandi dulcedinem a se dimittant. Occurrendum fuisse primis conatibus, quos per dissimulationem ac patientiam tamdiu aluissent. Quem futurum execrationum finem jubentium deponere diadema, nisi hanc semel et in perpetuum licentiam fregerint, ostenderintque Germanicum sceptrum non donari a Pontifice, sed a Deo proficisci. Itaque in haec molimina quaerendum esse generosius aliquod remedium, et constantia Germanica dignum, quo Pontifici nihil decedat, Imperio sua libertas servetur. Torpere ultra sine reipublicae pernicie non posse.

Tunc universorum consensu lex scripta est, in hanc formulam:


page 156, image: s156

Cum quidam avaritia et ambitio ne coeci, pestifera dogmata in rempublicam inferant, quibus agitatur Imperii tranquillitas: priusquam malum illud altius invalescat, Septemvirorum aliorumque Principum admoto consilio sancimus; Soli Deo subesse Romanum Imperium. Electum Caesarem a Septemviris, sive ab omnibus, sive a majori parte, statim esse, nuncuparique Imperatorem ac regem; denique rerum administrationem consequi, plenamque disponendi facultatem, absque ullâ approbatione, confirmatione, vel auctoritate Apostolicae sedis. Si quis autem econtra senserit, vel accesserit contradicentibus, aut constitutionem hanc quoquo modo violaverit, decernimus esse reum majestatis.

Praeter haec, Principes Electores foedus ineunt pro tutela libertatis. Nomina eorum sunt ista: Henricus Archiepiscopus Moguntinus, Walramus Archiepiscopus Coloniensis, Balduinus Archiepiscopus Trevirensis, Rudolphus et Rupertus fratres, Stephanus et Rupertus Iunior Palatini Comites Ducesque Bavariae (Quippe inter Caesaris filios nepotesque ex fratre communis erat Electoratus, ut diximus supra) Rudolphus Dux Saxoniae, Ludovicus Marchio Brandeburgensis. Solus autem Bohaemus aberat. Forte quia cum Gallo consentiebat: causa tamen non traditur. Leges foederis paucae fuere: Romani Imperii, et Septemvirorum jura, et privilegia, et consuetudines, tuerentur. A ministris, et amicis vasallisque, et civibus, idem officium exigerent. Auxilia invicem Bonâ fide praestarent. Inrerdicta et prohibitiones exploderent, a quocumque tandem in contrarium emissas. In has leges jusjurandum darent; quas nullo juris beneficio infringerent, non abolitione, non relaxatione, non restitutione in integrum; qui contra fecisset infamis haberetur. Cautum praeterea, ut in hanc societatem nemo sine sacramento admitteretur, ortasque ex ea controversias plurium suffragia dirimerent. In haec verba composito foedere, atque exacto a singulis jusjurando, memoratam constitutionem ad Pontificem dirigunt cum litteris; quibus significabant, compulsos se ad foederis necessitatem, quod et sua, et Romani Imperii jura palam violarentur. Satis constare Ludovicum Imperatorem jure electum, et a Ioanne Pontifice importunis fuisse petitum fulminibus, quia sese immiscuisset rerum administrationi citra illius confirmationem. Hoc nullo jure traditum esse, et aconsuetudine recedere suisque derogare privilegiis. Ob eam rem indicta fuisse Ordinum comitia, et communi consensu decretum, Romano Regi post electionem, liberam administrandi licentiam cedere, nec opus habere


page 157, image: s157

Pontificis auctoritate. Rogare igitur ut Ioannis sententia, (si tamen sententia dicenda sit) cum suis fulminibus revocetur; alioqui se obstrictos sacramenti religione in opportuna remedia inquirere.

His peractis Imperator Francofurtum processit. Comitabantur Septemviri, atque Optimates, et qui praeterea comitiis adfuerant; praesentia et auctoritate accessuri publicationi supradictae constitutionis, quam ibi in populum mitti placuerat. Civibus ergo evocari missis, Caesar ascendit suggestum, regii fastigu habitu insignis, paucaque verba ad multitudinem in hunc sensum fecit. Optimi cives, ego a juventute sic educatus sum, ut quae ad Numinis cultum pertinent, semper haberem inter praecipua, et a praescriptis Ecclesiae non recederem. Hunc animum non aetas, non fortuna mutavit: neque depositurus sum, priusquam me ex mortalium coetu amoliarur natura. Inventi tamen sunt, qui labem haeresis mihi imponant: quod a Ioanne Pontifice iniquissime fulminatus, flagitanti Imperium non tradidi. Iam tot anni sunt, ex quo absolutionem sollicito, et adhuc consequi non possum, factione eorum qui Imperium meum oblique affectant. Vacuum enim esse obtendunt, quia sine Pontificis auctoritate ingressus sum. Omnia remedia incassum expecto, auctoribus Principibus tandem placuit, tot malorum stipitem exscindere. Precemur itaque Deum ut feliciter cuncta fausteque eveniant. His dictis, Orationem Dominicam cum salutatione Angelica, symboloque fidei, clara voce recitavit. Deinde lecturum intuens, constitutionem vulgare jussit. Varii animorum motus lectionem sequebantur. Populus magno plausu assentiebatur edicto. Pontificii patroni econtra marcebant. Dominicani potissimum erant et Carmilitae necnon canonicorum pauci. Ex omnium vultu constabat, quantum terroris mente conciperent. Postquam vero in exilium ire, aut componere se ad praescriptum legis juberentur, alii servire tempori, alii solum mutare maluerunt. Plerique Dominicanorum Avinnionem perfugerant. Ibi cum nulla ope juvarentur, mox domum reversi, damnata Pontificia causa, pro legibus acerrime concionari coeperunt. Solus ex Optimatibus Argentinensis, de pristina contumacia nihil remittebat, sponsionis oblitus quam nuper fecerat. Sed in illum vndique inimici coorti sunt. Negabantque cives eum se pro episcopo habituros qui sacramentum Caefaris detrectaret accipere. His malis circumventus, hortantibus amicis tandem paruit.

Necdum finita comitia erant, cum Angliae rex in Brabantiam venit. Praecipuas regni sui vires coegerat in classem trecentarum navium,


page 158, image: s158

quae in Zelandico sinu stabat in anchoris. Protinus autem Francofurturn misit, qui Ludovicum invitarent ad promissa. Sed cum non adesset stipendium, negavit Caesar milites sine aere contrahi posse sub vexilla. Nudis enim alebatur verbis; uon habiturus, si rixas suas componerent aemuli reges, vnde sumptus posset repetere. Eduardum tamen, consentientibus Septemviris, Vicarium per Germaniam constituit, ut sub eo titulo sas illi esset habere delectum, et voluntarios Principes in bellum educere. Caeterum ille mandata sibi potestate abuti coepit. Iure suo in omnes agere, episcopis maxime gravis esse, qui cum Pontifice sentiebant. Ea res magnam invidiam conflavit Ludovico. Quippe vndique querelae Avinnionem deferebantur. Pontifex quidem laeto animo acceperat foedus, quod cum Anglo Caesar pereusserat, in spem adductus Gallorum impotentiam posse fraenari. Ferre denique non poterat, tot annorum sacerdotales decimas, in privata jurgia impendere Philippum regem, quas in sacrae militiae praetextum abstulerat. Sed postquam accepit episcoporum suspiria, multum a Caesare aversus est; tanquam illius cousilio factum esset, quidquid Anglus in Germania peccaverat.

Circa initia mensis Augusti, prodigiosa locustarum multitudo Bavariae incubuit. Haec pestis nescio unde ex Oriente in Europam delata, postquam totam vastasset Vngariam, inde se per Germaniam diffuderat; quam tribus annis continuo vexavit, donec postea a volucribus absumeretur. Iram Dei fuisse manifestum est. Tetrum et deforme animal, nec ea specie qua vulgo conspicimus. Senos habebat pedes, totidemque alas, quas percurrebant liniamenta pene instar litterarum fuligine expressa. In foedo ore dentes recondebantur, duritie et candore notabiles. Tanta ex coitu foecunditas, ut uno partu viginti ederentur. Hyeme se condebant in latebris: adulto vere caelo reddebantur, coibantque in exercitum, novam stragem terris daturum. Quoties in loco ubi consederant, deficiebant alimenta, praemissum pridie agmen idoneam regionem ad pastum quaerebat. Sub lucis ortum sequebatur multitudo, densissimis agminibus. Fama est nubium instar abscondisse solem. Vbi rursus copiae subsederant in terra, tantisper depascebantur, donec solum aeque vastum ac nudum, assueto more abiturae relinquerent. Tantum terrarum stipatis corporibus occupasse affirmant, ut in septem milliarium longitudinem diffunderentur.

Caesar hyeme Francofurti exacta Rainerum Geldriae Comitem in numerum Ducum reposuit. Guilielmum vero Comitem Iuliacensem


page 159, image: s159

Marchionis titulo exornavit. Anglorum deinde legati superveniunt, petentes iterum militem ex foedere, vel si praestare Caesar non posset, ut ipse saltem in castra succederet, regem illi quingentos milites in custodiam corporis circundaturum. Ad ea Caesar respondit, pactis se non astringi, quae prior rex violasset, non mittendo in tempore stipendium. Mirum multis videbatur quod tam cito recederet a foedere, variique sermones audiebantur, arguentium vei laudantium consilium. Crediderim subiisse reipublicae curam, ne turbatis in Germania rebus alienis armis implicaretur.

Quippe in Helvetia Friburgenses et Bernates alias aemuli, dum hi pro Pontifice, illi pro Caesare nituntur, ex infestis inimicitus in apertum bellum proruperant. Loupa urbs ad Bernates desecerat. Iordanus Burgenstainii dominus olim Bernatibus discors erat; jamque suis proximiores finibus non ferens, ad occupandam Loupam Friburgenses impulit. Eodem quoque concitante multi in Suevia equites arma induerant cum tota propemodum finitima nobilitate. Paucorum nomina in annales relata sunt: Neoburgicus, Nidausus, Antuatius, Valendisius, Furstenbergius, Montenachius, clarissimo omnes genere nati. Convenere igitur ad signa. triginta millium exercitus erat. Iamque obsederant Loupam: cum Bernates obsessis auxilio accurrunt. Nobilitas suis inflata viribus, paucitatem hostium in contemptum vertebat, propemodum oblita Suitsicae cladis quam parfiducia fecerat. Nihil sane tuto in bello despicitur. Bernates enim beneficio loci adjuti, retulere victoriam. Cecidere ex adversa acie quatuor et decem Comites, octoginta nobiles, gregariorum militum quatuor millia. Bluenbergius quidam, equestri loco in Suevia natus, curo effugere posset honesta morte dedecus redimere maluit. Itaque in confertos hostes equum concitans, obrutus est telis. Liberata Loupa in Burgenstainiam arcem victores contendunt, bellique auctorem nihil tale exspectantem, conficiunt.

Interim Eduardus Angliae rex processit in campum. Quatuordecim habebat equitum milla, sexaginta peditum. Praeter hos Ludovicus Brandeburgensis ducentos equites secum adduxerat. Mille et quingenti Germani, omnes voluntarii, spe praedae exercitum sequebantur. His copiis Cameracum obsidit. Gallus ad Peronnam consederat, egregio et ipse exercitu succinctus. Tres reges habebat in tentoriis, Bohaemum, Scotum, et Navarrum, cum auxiliis quae singuliadvexerant. Eduardus tardam obsidionem fore ratus, folura ea promovit castra propius hostem, misitque qui deposcerent praelium.


page 160, image: s160

Philippo ad decertandum avido, trahendum esse bellum prudentiores suadebant. Non est tibi, ajebant, opus praelio, et fortunam temere in discrimen mittere. Nihil victor consequeris praeter vulnera et gloriam. Nec enim ideo extorquebis Caesari Imperium aut Eduardo sceptrum. Victis autem de regno periclitaberis. Stultitia est tentare fortunam, cum spes emolumenti, metum damni non compensat. Incertus est belli exitus, nec semper ad potentiorem inclinat victoria. Prudentes Duces aperto marte confligere non solent, nisi aut necessitas coegerit invitos, aut occasio tardantes invitet. Festinatio hosti, nobis mora utilissima est. Nulla necessitate urgemur ad pugnam. Habemus a tergo integrum regnum, unde et supplementum peti re exigente, et commeatus affatim suppeditari possunt. Sistamus hostem in finibus. Videbis illum mora consumi, non habiturum annonam in regione, a suis pariter nostrisque vastata. Invictum illud robur Germanici militis, sola potest inopia frangi. Sensim defluent a signis si penuria eos tentare coeperit. Adhaec illorum multi nullis stipendus devincti militant, praedam quam sperant e tuo regno, sectantur. Vbi se frustrari viderint spe sua, uno agmine destituent exercitum. Et sic res nostrae meliores ducendo fieri posunt, deteriores non possunt. Cum haec agitarentur forte aderant legati a Roberto Neapolitanorum rege; qui correpta Philippi manu, mandatum est nobis, ajebant, ut deterreamus te a certamine. Robertum enim praesagio admonitum, praeliaturo imminere captivitatem. His auditis consilium sedit abstinere a pugna. Et ne hostes inde abcederent, tentaturi aliquid, quod imponeret praelii necessitatem, Philippus rex modo suos arma capere jubebat, modo paratos esse in crastinum. Ita quasi indies praeliaturus ludificavit Anglos, donec bellum in autumnum extraheretur. Interim Germani sedendo fessi, cum et annona sensim intenderetur, manipulatim diffluebant a signis, rariorque indies fiebat exercitus. Tandem et caeteris Germanis fractus est animus. Iam enim et pecunia ad stipendium defecerat. Ad quam comparandam dilato in ver bello, Eduardus rex in Angliam proficiscitur. Gandavenses in itinere hortatus est, armorum foedus secum contrahere, promittens se restituturum urbes, quas a Flandrico corpore Gallus avulserat. At deterrebat eos jusjurandi religio, poenarumque atrocitas, quibus Gallo obstricti erant. Nuper enim ab illo victi, non solum pecunia plecti, sed etiam a Pontifice excommunicari voluerant, si iterum deficerent a Franciae rege. Idque sacramento sanxerant. Caeterum Iacobus Arteveldus, homo popularis, et apud plebem gratia potentissimus, ad eludendam promissorum


page 161, image: s161

fidem, Anglo auctor esse coepit, Franciae titulum insigniaque praeferre. Affirmabat enim sic fore ut Frandricus populus cum ipso consentiens, a Franco non descivisse crederetur. Et quamvis mulritudini admodum displicuisset fraudulenta haec calliditas: Eduardus tamen rapta semel insignia servavit.

Inter quae Henricus Dux Inferioris Bavariae fatis concessit. Filium Ioannem quem unicum et impuberem reliquerat, fortunarum suarum heredem habuit. Tutelae infantis admotus est Caesar, quam pater ei testamento mandaverat.

Nec multo post Ioanne defuncto, quaeri coepit in quem transiret tam lauta successio. Imperator illam sibi merito deposcebat. Duo adulti erant fratres Fredericus et Leopoldus, Ottone Austriaco geniti quem pridem quoque fata rapuerant. Hi juvenes materpo jure nitebantur, seseque proximos esse ferebant. Mater illorum Elisabetha Henrici Ducis fuerat soror. Adolphus quoque Palatinus competitorum numerum auxerat, ex aequa volens parte cum Caesare succedere, tanquam ingrederetur locum patris, repraesentaretque defunctum. Controversia ad provinciae Ordines delata, praevaluit Caesar. Nam et Austriacos jure agnationis, et Palatinum Comitem proximiore gradu vincebat. Itaque ad successionem vocatus, Landshutum pergit, exacturus juramentum a civibus. A quibus ingenti gratulatione exceptus est, mire laetis, quod eum haberent Principem, quem omnibus votis optaverant. Dominicani templa sua habuerant clausa, ex quo Henricus Dux postremo bello in Ludovicum steterat. Nunc autem sive novo Principi adulaturi, sive exilium metuentes, statuerunt cum fortuna mutare consilium, et ad Francofurtense edictum se componere. Volebant tamen videri coacti, ne servire tempori crederentur, aut Superiorum iras incurrerent. Subornant igitur Tekensem Ducem, qui minaretur Coenobio faces, ni propalarent sacrificia. Sed haec simplicitas, quam bene texisse credebant, in vulgus erumpens, ludibrio populi eosdem exposuit, ut ne Caesar quidem risum abstinuerit cum ad illum tragoedia referretur. Ergo rebus Landshuti compositis, Vilshovium digreditur. Vbi inter alia constiruit, ne in posterum fas esset, adunatam in unum corpus Bavariam, partione secare. quisquis autem intra vigesimum a morte sua annum divisionis mentionem inferret, ab hereditate exclusum volebat. Saluberrima sine dubio lex: Sed a posteris negligenter habita, magnitudinem domus ita laceravit, ut sparsae opes in plures, ingentes titulos vix aequarent. Ipsi denique inter se inimici et aemuli, dum potentiae incrementum,


page 162, image: s162

quod aliunde petendum erat, a se mutuo exigunt, alienis injuriis familiam aperuere.

Hunc quidem statum Caesar provinciae dederat, cum de Burghusio contentio exorta est. Vrbem hanc Henricus Duxuxori donaverat dotali pacto: negabatque Caesar se passurum, nisi pater Ioannes rex AEgram urbem Imperio restitueret. Quibus rebus offensus Bohaemus, filium Carolum dimittit, sorori auxilia laturum. Sed haec jurgia priusquam exirent in bellum, transactione sopita sunt: ut Butghusium cederet Ludovico, et Ioanni Regi pleno jure AEgra relinqueretur, quam pignoris nomine hactenus tenuerat.

Hoc anno Nicolaus Ratisbonensis episcopus extinctus est in exilio, quod sibimet indixerat; civibus offensus erat, quia sicario ex aedibus suis protracto ad supplicium, temeratam credebat asyli sanctitatem. Hic vir quod apprime mirum, in hac tempestate temporum tam feliciter navigavit, ut et Caesare familiarissime uteretur, Pontificis tamen odia non incurreret. Successorem habuit Fredericum, Burggravio Norinbergensi genitum, vitiis clarissimum. Caesar pro eo annixus fuerat, in grariam patris, bellorum fere omnium comitis; eoque nomine adverio rumore fuit apud populum. Sed hanc famae maculam egregio facinore compensavit.

Quinque habebat nobiles virgines in Gynaeceo, quas flagrantiffima pietas incolendae solitudinis amorem subjecerat. Itaque apud illum institere precibus, exiguam sibi aream in Norinbergensi saltu concedi, ubi sub vili tecto pudicitiam concrederent. Collaudato eorum proposito Caesar monstrari sibi locum quem delegissent, jussit. Quo cum pervenisset iisdem deducentibus, ipse situs, sacerque horror, et in alto silencio inculta solitudo, animum ejus suavissimo statim terrore percussit. Et cum placere sibi diceret loci genium, negotium dat artificibus, qui magnitudinem areae circumscriberent. In ambitu ejus annosa stabat quercus, quae ignotarum avium dulcissimo cancu audiebatur perstrepere. Ergo desiderio lustrandi tractus, quae istae volucres, et unde tam suavis modulatio auribus insolita sustulit oculos in arborem, nullisque visis aviculis, notavit sibi culmini impendere Crucis signum. Ergo in genua subsidens, erumpentibus prae gaudio lachrimis, grarias Caelitibus egit, quod coeptis suis tam propitia commodassent auspicia. Correpta mox falce, primus quercum caedere coepit, deinde monasterium aedificari jussit, cui Puldenreütum est nomen. Sumptus quos ipse contribuit, Norinbergensium Optimates postea cumulavere.


page 163, image: s163

Tanta pietas florebat in Regia, ut scholam esse crederes, in qua virgines ad monasteria alerentur. Nam et Agnes Caesaris filia, in Divae Clarae disciplinam concessit. In hac vitae austeritate cum sanctissime exegisset tenerrimos annos, defuncto patre a proceribus gentis destinatur connubio, ut novas affinitates familiae inferret. Sed ad nomen nuptiarum puella exhorruit. Postea secedens in templum, expansis brachiis amplectitur Sacrarium, in quo Christi corpus repositum erat, interque preces, et cadentem ex oculis lachrimarum imbrem, pudicitiam suam Deo consecrat, multum precata, ut inviolatum pudorem deferret in tumulum. Sed ecce, res mira dictu, quinque stigmata corpori impressa sunt, qualia omnino Christus patiens in Cruce acceperat. Nec multo post vitam finiit.

Per idem tempus, Danowerdae plebs tributorum magnitudinem questa, in Primores invehebatur, quasi illi munerum exsortes, totum onus inclinarent in miseros. Eoque insolentiae tumultuantes elati sunt, ut Bertholdo Neufenio ad agendum censum, sedandosque motus a Caesare misso, contumaciter detrectarent conferre, nisi Decuriones urbe pellerentur. Ille populari furori impar, cognitionem ad Caesarem rejecit; qui tunc forte Ingolstadii agebat. Quo cum venissent utrimque delecti, ferocissimis ex plebe erui oculos jubet: quia inverecundius se extulerant. Versus deinde ad reliquam multitudinem, acriterque increpitam redire domum imperat. Et sic finem annus habuit.

Primo vere anni MCCC XLI, Eduardus rex petiturus Flandriam, ex Anglia solvit cum classe, quam armis, viris, caeteroque apparatu instruxerat pulcherrimam. Slusanum portum qua intrare decreverat, obsederant Galli, cum trecentis octoginta navibus, prohibituri ne appellere posset ad littora. Sed iis victis, Eduardus navigia egit in portum, Flandrosque victoriae magnitudine stupentes, ad bellum secum gerendum concitavit. Procurato deinde vulnere, quod navali praelio acceperat, receptisque subsidiis quae sequi jusserat, in Flandrorum gratiam Tornacum movet. Philippus rex in Atrebatibus consederat, certus, sicut ante, non experiri praelio: sed si necessitas exigeret, submittere obsessis auxilia statuebat. Ergo dum rursus extraheretur bellum, nec fortuna Anglis omnino ex votis succederet, Philippus non incommodum esse existimavit, sollicitare hostes ad foedera. Sed eum maxime angebat qua ratione inciperet, ne pacis cupidus esse videretur. Sororem habebat Ioannam Valesiam, Guilielmo Hollandiae Comiti nuptam. Eadem et Reginae Angliae, et Imperatricis mater erat. Ab ea facile impetravit, ut mentionem pacis illatura, in adversa castra


page 164, image: s164

deveheretur. Callida erat mulier, et non inepta quae ejusmodi negotio admoveretur. Ornata denique ex fratris ingenio, ita egit apud filiam, specie officii fingendo pietatem, desideriumque concordiae inter affines, ut Regina non dubitaverit mariti animum dehortari a bello. Sed obsidione Tornacensi propemodum ad finem perducta, intempestiva res Eduardo videbatur, quam deinde casus adjuvit. Nam Philippus rex propius accedens cum exercitu, furtim commeatu et milite Tornacum instruxit. Tunc vero Eduardus consumpta inutiliter aestate ante unius urbis moenia, et spe potiundae jam adempta, auscultare coepit uxoris consiliis, totumque negotium exigenti socrui permttere. Condictus ergo est locus haut procul Tornaco, ubi de conditionibus ageretur. Convenere illic Bohaemiae rex, cumque illo aliquot Gallorum Optimates: et ex alia parte Brabantiae Dux, episcopus Lincolniensis, Geldriae Dux, et Iuliaci Marchio, cum Ioanne Hannoniae Comite, qui Anglorum societatem acceperant. Toto biduo altercationibus extracto, cum nihil promoverent de pace, decem mensium inducias condixere. Posthaec Gallus Caesarem mulcere conftituit, et simulatione foederis ab Anglo avertere. Eandem igitur Valesiam in Bavariam destinat, cum littueris, quas illa traderet filiae suae, blanditiis plenissimas, et ut Augustae scriptas. Summa earum erat, si in pacem Caesar consentire vellet, effecturum se ut Pontifici reconciliaretur. Quibus promissis Imperator laetissimus, nec jam dubius impetrari posse veniam, foedus cum Philippo contraxit. Missique qui jurarent in leges, et a rege vicissim jusjurandum acciperent. Dubitantibus plerisque qui regi a consiliis erant, an Ludovicus incolumi execratione, recte posset appellari Imperator: legati ad has voces indignari ausi, certum est, ajebant, diras illas ineptas esse, et si vos idem non arbitramini, dolo malo invitati sumus ad foedera. Ergo nomen Imperatoris Ludovico in Gallia assertum est, jubente rege, compositamque fabulam sic adornante, ut nemo sentiret eum ludere. His ita compositis Caesar scripsit Eduardo Regi, in hanc sententiam:

Ludovicus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, Eduardo Regi Anglorum, fratri suo charissimo S.

Hortante me potestatem accepi a Philippo Galliae rege, ut dissidia vestra componerem. Si idem mihi arbitrium feceris, non gravabor hunc in me laborem transferre, et quod in rem utriusque erit constituere. Hortorita que, transmittas mandatum, et nepraetermiseris quod ex utilitate tua potissimum esse indico. Satis enim constat, quam gravis tibi tuoque regno sit haec discordia. Nec perturbet animum tuum, quod cum Philippo


page 165, image: s165

contraxerim amicitiae foedus, et vicariatum Imperii tibi ademerim. Putavi enim tam mihi licuisse fama incolumi, ferire te inconsulto pacem, quam tibi me inscio inducias pacisci. Pristino interim affectui nihil detraxi, de amicitia nihil libavi. Plenius autem haec accipies, ex fratre Eduardo Eremitarum Ordinis Sancti Augustini Sacellano nostro, quem ad hoc ministerium delegi. Eundem postquam auscultaveris, quam celerrime absolvas, rogo. Datum Francofurti regni anno XXVIII, Imperii XIII.

Ad ea rex in hunc modum rescripsit:

Serenissimo Principi Ludovico, Dei gratia Romanorum Imperatori semper Augusto, Eduardus Dei gratia Franciae et Angliae rex, Hiberniae Dominus.

Redditae mihi sunt litterae, quibus hortaris arbitrium pacis tibi submitterem. Affectum tuum oppido laudo, gratiamque habeo, quod tam prolixo studio solliciteris pro tranquillitate publica. Optandum, ac mihi gratissimum foret, si tanto auctore detumescerent jurgia, quae cum Philippo Valesio me commiserunt. Veruntamenjus, quo mihi assero Galliae sceptrum, adeo certum est et liquidum, ut incerto arbitrio committere non debeam. Probe etiam nosti quanta ille injuria me afficiat. Proinde, pace tua dixerim, satis mirari non possum, quod amicitiae nexum cum illo strinxeris, soluto foedere quod mecum sanctissime contraxeras. Nam quod inscio te ad inducias festinaverim, nec eadem ratio est, nec par causa. In eo enim statu res erant meae, ut moram non reciperent. Diuturna obsidione fesfus exercitus diftribuendus erat in hyberna, et tu aberas procul. Suadentibus itaque Ducibus morem gessi, quorum bona opera toto hoc bello usus fueram. Meministi denique, dixisse te, si offerretur pacis occasio, ne dubitarem accipere, modo omnia tibi integra reservarem. Et ego sane nullam statui inire concordiam, priusquam tecum sociassem consilia. Mirum praeterea plerisque videtur, tam intempestive mihi subtractum esse Vicariatum Imperii, quem ex sponsione retinere debueram, donec vel Franciae regnum, vel partem ejus insignem occupassem. Haec quaeso expende exactius, et quod oporteat deinde constitue; sciturus benevolentiae tuae parem me gratiam relaturum. Londini anno regni nostri Franciae II, Angliae vero XV.

Hac illi benevolentiae simulatione recedentem in odia amicitiam tegebant. Multum gaudente Gallo; qui a Ludovico citatus ad promissa, cum nihil minus haberet in animo, tamen ut videretur procurare, Caesareanis legatis suos adjecit, fictas preces Avinnionem laturos.


page 166, image: s166

Caeterum Pontifex exponentibus mandata extemplo respondit, non esse e dignitate Pontificia, Ludovicum nunc catholicnm, nunc haereticum haberi ex arbitrio. Galliae regis. Vulgo jactatum, passimque creditum, subomatos a Philippo rege Cardinales, Benedictum ad absolutionem promptum, his consiliis imbuisse. Erat enim Pontifex candidissimo ingenio, et incauto ad deprehendendas artes, quibus Purpurati auribus ejus illudebant, insidiabanturque bonitati. Quippe ex monasterio protractus ad purpuram, mox insignem animi simplicitatem, et ineptas illi saeculo virtutes, ad Pontificatum attulerat. Nam et Cardinalibus semper assueverat, et quoquo illi suis artibus impellebant fluctuantem, a Spiritu sancto se agi credebat. Cardinales econtra Gallo obnoxii. Gallus autem fastigium Germanicum tam alte imbiberat, ut ne tum quidem oblivisceretur, cum de sceptro suo tantopere laboraret. Iam instinctu ejus missi erant a Pontifice Clarimontius et Neapolitanus Cardinales in Angliam, qui flecterent animum regis. Sed non sine vindicta Numinis factum est, ut pacem quam ille Ludovico invidebat, requireret impetrare ab aemulo rege. Induciae tantum in biennium prorogatae sunt, ne Anglo quidem ingratae, quaerendis pecuniis intento, atque exomni parte iter vestiganti, qua posset in Galliam perrumpere. Quippe summam victoriae in eo statuebat, si cum hoste posset confligere.

Medio tempore Margarita Maultaschia novorum tumultuum faces accendit. Hanc Ioannes Bohaemi filius, sicuti memoravimus, uxorem duxerat, vernantem forma et flore aetatis, anniique ad communicandos liberos gestientibus. At ille sive naturâ impotens Veneris, sive veneficio contactus, tot jam annis maritus, necdum probaverat se virum esse. Denique non satis compos mentis, subinde saeviebat in miseram, tenebatque captivam in arce, quasi vinculo religionis obstrictam. Mulier tot malis afflicta, dolores suos diu dissimulavit, ne quid durius pateretur. Postquam autem maritus cum Carolo fratre profectus esset in Poloniam Vngariamque, jungendae gratia societatatis: tunc libertatem nacta, miserias suas apud Palatii Praefectum, et nescio quem Albertum deponere coepit. Qui rei indignitate moti, nihil consultius esse ducebant, quam divortii jure ab illo recedere. Nullum enim esse matrimonium cum semiviro contractum, nuptiasque eas nefastas haberi, quas sororum filii sine Pontificis auctoritate fecissent. Magnopere tamen suadebant, priusquam ea novitas proferretur in populum, deligendum esse aliquem, qui in spem nuptiarum erectus, potentia et viribus assereret repudium. Cum id puellae


page 167, image: s167

admodum placuisset, agitare coeperunt, quis potissimum dignus haberetur, in quem fortunae transiret febcitas. Nemo autem aptior visus Ludovico Brandeburgensi Caesaris filio, qui multo ante uxorem amuerat. Iamque animum ejus explorare susceperant, cum maritus una cum fratre celeriter accurrit. Quidam enim ei properaverant nunciare quid ageretur, urserantque ad reditum. Albertus igitur statim correptus, et protractus ad tormenta, totam scenam statim aperuit. Praefectus Palatii evasit fugâ. Margareta in carcerem conditur, duriori custodia asservari jussa. Sed statim exorta est Procerum indignatio, miserantium tam indigne haberi matronam cumprimis honestam, et per tot annos necdumvirum expertam: denique matrimonio traditam, ut tolleret liberos, paternamque successionem in heredes extenderet, quos a semiviro non posset exspectare. Fit igitur tacita conjuratio. Quadam die revertenti ex venatione marito, occlusere portas arcis, qui itinera ejus observare jussi erant. Ille in rustico latens tugurio, cum perdidisset omnium misericordiam, sponte in exilium abiit. Alii captum proturbatumque tradunt, ad Patriarcham Aquiliensem habuisse perfugium. Tum primum ad Caesarem missi sunt, qui desiderium foeminae ignaro exponerent. Sed hoc matrimonium filio magis quam patri displicuit. Abhorrebat enim ille ab omine nuptiarum, quo jura cognationis incesto polluerentur. Communem quippe numerabant atavum Ottonem Bavariae Ducem: cujus filia Elisabetha Mainhardo Carinthiae Duci nupta, Margaretae patrem Henricum sustulerat. Ante omnia tamen anxius erat de fama, ne alienum intervertisse matrimonium, uxoremque raptu quaesisse crederetur. Ad extremum victus auctoritate patris, consensit in nuptias. Hoc responso muliercula laeta, sedulo divortio incubuit. Curiensis an Frisingensis episcopus solverit priores nuptias, inter scriptores ambigitur. Ab Ecclesia tamen seperatio facta est. Idque Innocentii sexti tabulae disertisverbis enuntiant. Nam quod quidam Caesarem insimulant, quasi ipse diremisset vinculum Imperatoria auctoritate, mera est fabula, ex falsis instrumentis traducta ab invidis. Neque enim quisquam veterum hoc illi vitium imputat: Neque etiam Clemens sextus postea objecit: non taciturus utique, si quid ejusmodi peccatum fuisset, qui tot vanissima argumenta in execrationem immeriti cumulavit.

Procurato igitur rite divortio, nuptiae Tirolis celebratae sunt pulcherrimâ pompâ. Nam praeter tres episcopos, Ratisbonensem, Augustanum, et Frisingensem, ex omni parte vocati Optimates ad solemnitatem confluxerant. Ibi Caesar Comitatum Tirolensem semivivo,


page 168, image: s168

quod in verba ejus jurare detrectasset, ablatum, Ludovico filio tradidit adjecta Carinthia, quae morte Frederici et Leopoldi Ottonis Austriaci filii, ad Im perium rediisse credebatur. Sed haec donatio exitum non habuit. Alberto Austriaco non cedente, favore popularium subnixo. Hinc Caesar Tridentum processit, daturus vicarios terris Ecclesiae, quia Benedictus Pontisex in ditionibus imperii idem fecerat.

Nec multo post eodem Benedicto e vivis erepto, Clemens sextus Pontificatum excepit, acerrimus omnium inimicorum Caesaris: adeoque ejus odio exaestuans, ut privatus adhuc in concione publica, praesente Philippo rege cum Bohaemo, Barbarura pro Bavaro sustinuerit appellare. Nec ignorabat Ludovicus proterviam illius. spem tamen in Gallo reponebat; qui foederis et jusjurandi admonitus, ad Clementis inaugurationem filium dimiserat, pro Caesare deprecari jussum. At Pontifex cum patre colluden, et ab illo edoctus quid deberet simulare, juveni benigne respondit, effecturum se ne inanes preces haberentur, ubi Ludovicus veniam flagitasset. Sed postquam adfuere Oratores a Caesare, ita contumeliose habiti sunt, ut fastidii impatientes infecto negotio se domum reciperent.

Vix illi excesserant Curia, cum Pontifex deposita larva, novis edictis in Ludovicum intonuit, jubens deponere Imperium, et cum Ecclesia in gratiam reverti. Caesar ab his admonitus, quos habebat illic familiares, quid actum esset in Curia, quanta denique inter Pontificem Gallumque intercederent commercia, vix jam dubius, facta haec non sine Philippi consiliis, protinus illi significavit, ut ab ejusmodi coeptis averteret Pontificem, quem sciret ex nutu ipsius pendere. Nam si quid accideret tristius, perinde se accepturum, ac si ab ipso prosicisceretur. Ex quibus litteris Philippus rex haut tarde conjiciens, Caesari se suspectum esse; ut tamen simulationi constaret fides, Pontifici auctor esse coepit, cessaret ab edictis, sub quorum invidia potissimum ipse vapularet. Periculum enim fore, ne Ludovicus ad inimicitias adactus, foedus cum Anglo redintegret.

Cessantibus igitur edictis, Imperator in spem venit, posse et gratiam facile impetrari. Humbertus Delphinatum Princeps, non modo Caesari, sed etiam Philippo regi sanguine propinquus, pari cultu ab utroque diligebatur. Idem Pontifici amicissimus erat. Ab illo Caesar impetraverat, Oratoris partibus fungeretur. Adjecti sunt Marquardus Randeckius juris Canonici Professor, Praepositusque Bambergensis, et cum Eberhardo Tommavio Praeposito Augustano, Vlricus


page 169, image: s169

epistolarum Magister. Neque mora, ad Gallum devecti sunt. Cumque ab eo quaererent, quid Caesaris absolutionem moraretur: gratiam non peti sicuti oporteret, ille respondit. Quid ergo, reponunt legati, postulat Pontifex? Easdem illi conditiones offerimus, quibus olim Benedictus, nisi obstetissent inimici, absoluturus vinctum fuerat. Si quid in his displiceat, praescribat igitur nobis formulam, ut seiamus quid facto opus, et quem in modum venia petenda sit. Ite ergo, inquitrex, et hanc legem deferte Pontifici, faxo ut intelligatis, nec per me, nec per illum stetisse, quo minus Caesar a venia exciderit. Digressi inde Avinnionem legati, cum mitiora omnia frustra tentassent, reconciliationis arbitrium Pontifici permittunt. Ille verbis ad humanitatem fictis collaudato Ludovico, quod judicio Ecclesiae submitteret contumaciam suam, conditiones daturum se respondit. Qujppe recusare non poterat, nisi ut videretur ludificari: Tabulas deinde tradi jussit. Rigidae leges inerant, et quas Ludovicum putabat recusaturum: quarum haec erat summa. Titulum Imperii deponeret non resumpturus, nisi Pontificivideretur; fateretur se peccasse rescinderet acta; veniam flagitaret; Henrici septimi sententia aboliretur; liberum esset Pontifici si quas praeterea vellet hisce legibus conditiones adscribere. Caeterum Imperator ita conditionibus assensus est, modo ipsi Imperium redderetur. Stupebant Cardinales ad hunc consensum, non Pontifex modo. Perplexum esse diffidentia ajebant, et de suorum civium fide dubitare. Persuadere enim sibi non poterant, solius absolutionis desiderio in haec pacta Caesarem deseendere. Coeperunt ergo extrahere promissa. Legatisque urgentibus Pontifex referebat, plures se velle conditiones prioribus adjicere. Illi ut exhiberet, instabant, negabantque se absque responso redituros domum. Quorum pertinacia victus Pontifex alteras tabulas exspectantibus exhibuit, in hanc formulam: Quaecumque Imperatorio regioque titulo gesta essent, invalida haberentur. Pontifici tamen liceret ex mera gratia confirmare. Nullam in patrimonio Ecclesiae patroni praerogativam Ludovicus vindicaret. Ne conjungeretur cum hostibus Ecclesiae, aut si quos Pontisex haberet suspectos. Ne ullo titulo vel colore contraveniret privilegiis Ecclesiae. Vasallos ejus non impugnaret. Si adversus ea fecisset a Pontifice posset destitui. Abdicaret vasallos Ecclesiae, quos vel ipse, vel Henricus Septimus suscepisset in clientelam. Titulo Imperatorio vel Regio nihil statueret, inconsulto Pontifice, nihil mandaret. Impetrata absolutione, Imperium adrainistraret ex mera gratia, et benevolentia Pontificis. Principes Praelati, Barones Imperii has leges


page 170, image: s170

sacramento sancirent. Et si quid obscurius cautum esset, ad solum Pontificem spectaret interpretatio.

Hisce tabulis ad Ludovicum perlatis, ipse quidem non dubitavit subscribere: Sed jam oportebat Principes in easdem leges jusjurandum dare. Ita enim sub specie securitatis caverat Pontifex, vel quod sciret eos non consensuros, vel si conditiones reciperent, utique praejudicio fore, quo in posterum sibi arrogare possit liberam administrationem. Itaque Caesar statim Principibus, civitatumque consiliis exempla distribuit, jussitque adesse Francofurti, ubi comitia esset habiturus. Caeterum Septemviri, caeterique Pincipes, priusquam Francofurtum accederent, Coloniae privatum habuere consilium. Ibi tabulas diligenter expensas in tria distribuere capita, quibus examen commissum fuerat. Primo, ajebant, postulare Pontificem, ne Caesar attingeret administrationem Imperii, donec ipse ex mera gratia eandem conferret: deinde irrita essent gesta, donec idem confirmaret; denique si Caesar in promissis deficeret, posse illum a Pontifice destitui. Haec esse fundamenta Imperii, nupera etiam lege sancita, quae Pontifex oblique convellere niteretur. Nam si ex gratia administrationem conferre, actaque irrita confirmare possit: Ergo administratio ad illum pertinet. Nemo enim gratiam ejus rei facere potest, in quam non habet potestatem. Ergo Caesari ante approbationem administratio non competit: alias acta non essent irrita. Ergo non pendet Imperium immediate a Deo: sed a Pontifice: quia abdicare ei imperatorem licet. Secundo postulare, ne quam praerogativam Imperator usurpet in terris Ecclesiae. Quid igitur si defensione egeant, belloque sit opus? non licebit illi amovere rebelles, aut suspectos magistratus? non collationem civibus indicere? non aurum coronarium exigere, quod majorum more semper usitatum est? Tertio postulare, ut Caesar jus retractet, quod Henricus septimus usurpasset in vasallos Ecclesiae. Illud esse captatorium valde, meritoque suspectum. Henricum septimum separasse patrimonium Ecclesiae a ditione Imperii. Clementem Quintum ratam habuisse divisionem. Timendum sane ne Pontifex, adversus pacta, divisionis controversiam habeat in animo, qua Imperio aliquid detrahat. Nam quod omnium inverecundissimum est, si quid obscurius inesset hisce tabulis, uni sibi interpretationem servavit. His auditis una omnium vox fuit, tabulas illas esse noxissimas, et incolumi sacramento, quod Imperio fecissent, non posse signari.

Postquam igitur Francofurti ventum est in concilium, jussus est Wigkerus Archiepiscopi Trevirensis Protonotarius, (hodie Cancellarium


page 171, image: s171

appellant) Principum sententiam depromere. Is igitur procedens in medium hoc modo Caesarem affatus est: Pontificis tabulae Coloniae nuper a Septemviris, caeterisque Principibus sedulo excussae sunt. Visumque omnibus libertatem infringere Germanici sceptri: nequete neque ipsos in foedissima pacta salva jusjurandi religione posse concedere. Magnopere igitur orant, ut quid eis e republica videtur aequi bonique consulas. Charior ipsis conscientia est, quam in cujuspiam gratiam, tam vili servitio rempublicam subjiciant in posterorum infamiam. Statuerunt autem Pontificis animum deflectere ab ejusmodi conatu. Rensiique habere comitia, deliberaturi, si ille contumax pergeret esse, quo potissimum modo resisterent. Cum ille perorasset, delegati civitatum suffragium rogati secessere paulisper e concilio, ut inter se negotium conferrent. Mox regressi, nefas sibi esse retulerunt, a decreto Principum recedere, et si armis opus esset, libertati se non desuturos. Collaudata Caesar illorum fide, dimittens concilium, conversusque ad Septemviros caeterosque Optimates, Rensii intra octiduum praesto eos esse jubet.

Convenere illic frequentes. Iam quoque Bohaemus aderat. Sed tam feliciter coepta auspicia caecus ille omnino turbavit. Tirolensem provinciam filio ademptam non ferens, invidiam omnem in Caesarem congerebat. Aliena illum turbasse matrimonia. Concitasse in maritum procacissimam foeminam, quod castigatione verberum, sicuti mosest, legesque concedunt, sexus sui meminisse admoneretur, ac patrifamilias reverentiam deferre. Viro deinde penatibus excluso, atque exulareadacto, procurasse divortium, sub infami specie frigiditatis; ut dotalem provinciam cum adultera in suam domum transferret. An ergo fas Caesari Principum connubiis illudere? liberis suis uxores ex raptu quaerere? aliena bona invadere? Quid ergo sacrum, quid sanctum, quid suum quisque poterit dicere, si tantum Imperatori liceat? Timendum esse omnibus exemplum, transitumque facturum, nisi maturarent praevertere. Cum haec, atque ejusmodi, modo apud singulos, modo apud universos vociferaretur, adeo exacerbati sunt quorundam animi, ut foedere inito adversus Caesarem, in mutuam defensionem sese obligarent: auctore potissimum Ruperto Palatino, qui se de Ludovico ulcisci volebat, ex alia causa illi infensus. Quippe cum Archiepiscopo Moguntino de Wanhemiaurbe judicio contendens, praecipitatâ Imperatoris sententiâ de possessione exciderat.

Ergo inter tot privatas turbas ac factiones, nihil in ea causa agebatur, pro qua Comitia indicta fuerant; Caesare maxime annitente


page 172, image: s172

amoliri a se atrocitatem invidiae, qua famam suam videbat proscribi. Itaque Principes edocebat, nihil ope sua factum, quod uxor a viro divertisset. Sancte affirmare posse, ignarum se fuisse negotii, quoad marito in exilium acto, a muliere rogaretur suadere filio, in repudiati thalamum succedere. Bohaemum igitur perperam queri, quod solutam viri potestate sententia judicis, alterique nupturam, filio uxorem dedisset, suum reparaturo matrimonium. Liberas enim esse nuptias, et suam quemque fabricare fortunam. Bonique patris officium esse liberis bene consultum velle. Iusta sit, an injusta divortii causa, non esse sibi reddendam rationem. Credere tamen justam esse, pro qua judex rite et civiliter pronuntiasset. Si tamen Bohaemo esset suspecta, non recusare, quo minus ab Archiepiscopo Trevirensi cognitio retractetur. Mirantibus Principibus ad tam ingenuam fiduciam, quod etiam Trevirensem judicem sustineret eligere, adeoaequa visus est postulare, ut et Bohaemum quoque puderet intercedere. Quis enim dubitaret, si ad liquidum non esset deducta veritas, pro nepote patruum non esse dicturum? Caeterum ille excusso negotio, recte judicatum pronuntiavit. Hac sententia Caesar laetissimus, quamvis suspicionibus eximeretur, Bohaemo tamen placari cupiebat. Hortantibus utrimque amicis ut de Tiroli deciderent, transactio facta est, ea lege, ut Bohaemo Caesar Lusatiam traderet, cum viginti millibus Marcarum argenti, et donec ea summa praestaretur, tria oppida Principatus Brandeburgensis pignori essent, quaeplaceret Regi eligere. Sed haec conditio Carolo Bohaemi filio admodum displicuit, palam obtestans, caecum et prodigum senem, liberorum bona non posse dissipare. Tirolim enim aegre demittebat, quam rebus suis commodissimam noverat rex tunc Imperio imminens. Siquidem Philippus Galliae rex sensim edoctus, quam aegre posset efficere Pontifex, ut Septemvirorum suffragiis ipse ascisseretur, in eam spem Carolum erexerat, viribus ejus pro arbitrio usurus. Pontifici quoque auctor fuerat, ut potissimum ille subveheretur. Patri denique persuaserat in hanc consentire foelicitatem. Quamvis enim Bohaemus post novissimam transactionem Caesari hostis esse desierat, non invitus tamen audiebat, in domum suam reverti fortunam, quae Ludovico detraheretur.

Caeterum Imperator cum turbatis a Bohaemo Rensianis comitiis non successisset Principum legatio, ipse quidem Humbertum Delphinatem cum Oetingensi Comite ad Pontificem dimiserat, orarejussos, ut mitigarentur novissimae tabulae, qua maxime Imperio officerent. Ea enim nec a se praestari posse, nec a Principibus impetrari. Quibus auditis


page 173, image: s173

Clemens iram non tenens, ergo me decepit? inquit. Faxo intelligat, non impune Pontificibus illudi. Itaque non modo spem omnem abrupit veniae, sed praeterea in eo vertit omnes curas, ut de fastigio supplicem excuteret.

Dies erat Coenae Domini sacer, cum apud populum concione habita atrocissimisverbis in Caesarem efferbuit. Proclamabat haereticum et schismaticum esse, dignumque suppliciis, quae in ejusmodi reos legesstatuissent. Deinde Ioannis Vigesimi secundi diras omnes rursus in calamitosam innocentiam evomuit, minaturque Septemviris ni aliud caput Imperio quaererent, facturum se quod res exigeret. Nec intra verba stetit ferocitasanimi. Ingenti fiducia rem adortus est. Cum Gallo, cum Bohaemo et Carolo consultabat frequens, qua potissimum ratione inciperent. Ardua enim res videbatur. Opus erat plurium suffragiis, maxime vero Moguntini auctoritate, qui citaret collegas ad comitia. Nec Moguntinus in haec propudia videbatur posse perpelli, Ludovico charissimus, Caroloque infensus, quia Episcopatum Pragensem jusque coronandi Bohaemiae regem a sedeejus avulserat. Caeterum callidior Pontifex, Henricum Verneburgium dejecit de cathedra, tanquam pollutum contagione sceleris; quod cum Caesare haberet commercium. In locum vero illius Gerlacum Nassovium factionis suae satellitem substituit.

Caesar interim admonitus quam inclementer in ipsum dixisset Pontifex, furoremque illius suspectans, denique non ignarus, quantum rebus suis conduceret Palatinos Comites non habere infestos, de integro resumpsit quaestionem propter quamipsum aversabantur; ablatamque possessionem iisdem restituit. Et sic quidem illos sibi mitigavit. Sed Moguntini indignationem incurrit; qui suis iris litaturus, Pontificis gratiam impendio ambiebat. Foedissimae illi conditiones dabantur; quas cum detrectaret accipere, Caesari rursusse applicuit; cujus auctoritate et viribus, a possessione Archiepiscopatus, aemulus removeretur.

Post haec Carolus patre consentiente, legesaccepit, quibus jugo Pontificis Imperium astringeretur. Erant autem potissimum istae: Henrici Septimi sententiam rescindito. Si quae controversiae inter Gallos Imperiumque orirentur, arbitrium ad Pontificem deferto. Auxilio illi adesto adversus Ludovicum Bavarum. Ejusdem Bavari acta rescindito. Ecclesiae Romanae ditiones tuetor. Romam ne adito diadematis causa, ante diem a Pontifice praescriptum. De Henrici Septimi sententia diligentissime semper cavebunt Pontifices, quâ sibi


page 174, image: s174

ille in Neapolitanum regnum jurisdictionem afferuerat: impense solliciti ne quid relinqueretur, quod posset deinceps controversiam efficere. Cum econtra Carolus non animadverteret, quantum illud esset praejudicium, litium arbitrium Pontifici deferre, quod deindein judicium verteretur. Sed occaecaverat animum Imperii cupiditas: nulla reipublicae cura dummodo ipse in honorem succederet.

Sed nunc tota res in eo vertebatur, quo modo Electorum suffragia venarentur. Nam praeter patrem et patruum, cum Gerlaco Nassovio, nemo erat de cujus fide non dubitarent. Walramum Archiepiscopum Coloniensem et Rudolfum Saxonem pretio tentari placuit. Alteri duo Marcarum argenti millia, alteri octo oblata sunt, et honestum fidemque uterque infra pecuniam habuit. Palatini Comites, nescio an et pretio sollicitati, ab his tamen novitatibus abhorrebant.

Iam Pontifex distributis per Germaniam litteris admonuerat Septemviros caeterosque Principes abdicatum esse Ludovicum Bavarum, aliumque se Imperatorem flagitare. Iam quoque Acronensem episcopum in Germaniam direxerat, qui Trevirensem, et si quis praeterea Septemvirorum haesisset cum Ludovico, absolveret a vinculo excommunicationis, ut sine vitio suffragia ferrent. Itaque maturum visum adornatum facinus adoriri. Quatuor omnino erant Electores, Coloniensis, Trevirensis, et cum Saxone Bohaemus, quibus se Nassovius applicuerat, tanquam et ipse Septemvir haberetur, quia vanum nomen Archiepiscopi adferebat. Insignis titulus sceleri praeferebatur, parendum esse Apostolicis mandatis; quae tamen ipsimet superioribus comitiis tanquam Imperio pestilentissima, damnare sustinuerant. Francofurtum non placebat ire. Satis enim constabat, cives pervicaci favore Ludovici imbutos, aditum in urbem non daturos. Igitur Rensii coeuntes, Carolum appellant regem, atque inde Aquisgranum deducunt, ut majestatis insignibus excoleretur. Caeterum cives portas suas tenuere clausas, paratis ad defensionem animis. Longa videbatur obsidio, et importuna. Siquidem Engelbertus a Marca Leodiensis episcopus, in quem suicives armabantur, apud Carolum instabat pro subsidio. Promptissimus hic ad seditionem populus, suisque Principibus semper discors, nec minus animosus ad bellum, dominationis vim intendi, detractumque aliquid privilegiis civitatis videri voluerat.

Inauguratione igitur in occasionem dilata, Carolus Leodium proficiscitur cum insigni equitatu, quem Luxenburgo acceperat ditionis suae. At Leodienses adventu ejus hautquaquam territi, erumpunt ex oppido, et primo statim impetu Carolinos pavore correptos in fugam conjiciunt.


page 175, image: s175

Horum omnium ignarus Caesar, secure in Tiroli agebat, Ludovicum et Stephanum filios secum habens. Tridentum adire decreverat, cum Mastino Scaligero, et Ludovico Vngariae rege nescio quae colloquia, habiturus; cum ad eum litterae perveniunt, quibus admonebatur, admotum esse Carolum fastigio, et quomodo, et a quibus esset electus. His lectis quamvis vultu animoque turbatus, vix tamen fidem habebat. Incredibile ei videbatur, tantam rem adeo repente et occulte potuisse transigi. Conversus deinde ad filios, quid scriptum esset ostendit. Obriguere illi se mutuo intuentes. Tum Caesar, absit, inquit, ut credam, Trevirensem et Saxonem, tam vesana fecisse. Triginta duorum annorum illibata amicitia mihi conjuncti sunt. Nullos denique in comitiis expertus sum, qui meam Imperiique causam constantius egerint. Quod inimicum fatum tam repente eos rapuisset in hanc amentiam, ut nulla injuria lacessiti, caput meum invidiose proscriberent? Deinde mente in se revocata nonnihil conticiscens, age ergo, inquit, si Imperium mihi Deus perditum velit, hanc quoque ruinam fortiter feram, exspectaturus quid de me fata deinceps decreverint. Vbi vero gliscens fama non permisit amplius de flagitio dubitare, protinus descendit in Bavariam, et quid spei in amicis reliquum esset explorare instituit. Comperta autem singulorum voluntate universos Spirae adesse jussit. Convenere illic inter caeteros legati frequentes civitatum quae libertatis nomen induerant. Nemo erat qui non arbitraretur electionem Caroli nullam esse; quam clam et fraudulenter fecisset paucorum factio, sine publica necessitate, sine reipublicae utilitate, non in loco quo mores jubent, non in tempore quo vacaret Imperium. Fas non esse vivo et invito Caesari alium substituere inconsultis Ordinibus. Multo minus licere Pontifici abrogare Imperium. Idque superioribus comitiis cautum. Igitur Rensianum illum conventum non posse legitimum haberi; factionem fuisse non comitia. Vbi vel amor in suos, vel improba largitio, et sua quemque cupiditas transversum egerit, ubi denique dolus malus concilio intercesserit. Marchionem Brandeburgensem fraude praeteritum. Palatinos Comites callide neglectos, quorum erat in eo rerum statu, cum de Moguntino Archiepiscopatu controverteretur, habere comitia. Henrico Verneburgio quaestionem dignitatis inverecunde motam, quod Clementis furoribus adversaretur, nolletque Imperii libertatem, juraque Majestatis Pontifici prodere. Iubebant ergo Caesarem bono esse animo, et si quid ultra Carolus moliretur, aut res in bellum excederet, sua arma certatim offerebant. Hac legatorum constantia Imperator hilarior, benevolentiae eorum gratias egit, dimissoque concilio,


page 176, image: s176

adhuc incertus quid aemulus inciperet, nihildum movere constituit. Plerisque mirantibus quod de inimicis se non vindicaret. Quippe Iohannes Bohaemiae rex Carolusque filius, iter in Galliam instituerant cum copiis, laturi opem Philippo regi, a quo festinare jussi fuerant.

Iam enim Eduardus rex in media tonabat Gallia, et Franci diutius non poterant differre certamen, cum intra viscera hostes recepti, ulterius semper progrederentur, et aliam post aliam urbem redigerent in potestatem. Nec multo post in Cresciacis pugnatum est campis acerrimo praelio, in quo Bohaemiae rex cecidit. Vir sine dubio magnanimus, insignisque bellator, sed jam oculis captus, et in ipsa quoque stupendus caecitate. Cum enim staret in extrema acie, audiretque ad Anglos inclinare victoriam, conversus ad suos, quos secum paucos habebat (Nam praecipuas ejus vires Carolus filius in pugnam abduxerat) agedum, inquit, quo me praecurrere videbitis sequimini strenue, nec quisquam vestrum aut me aut socios deserat, ego vos vicissim non destituam; aut fortiter hodie vincendum, aut honeste cadendum est. Nec secus fecit, ac dixerat. Quippe ab Henrico Monacho nobili Basiliensi, et Henrico Clingenbergio, quos habebat itineris directores, edoctus, qua procurrendum esset, concitat equum, infestaque hasta in hostem evectus, a victore multitudine opprimitur. Eduardus certe rex virtutem quoque in hoste admirari solitus, morti ejus ingemuisse dicitur. Carolus filius conclamatis rebus profugit ex acie, in qua se strenue gesserat, tribus vulneribus corpore exceptis.

Inde in Germaniam reversus, praecipuas coepit obire civitates, ut sacramento ejus imbuerentur. Sed nemo intra moenia recipiebat venientem. Miro in illum civium odio, tanquam vilissimum Pontificis mancipium; vulgoque nuncupabant sacerdotum Imperatorem, faceto per ludibrium vocabulo. Quidam etiam in Pontificem audebant contumeliose invehi: hominem esse superbum, et turbidum, nihil Ioanne meliorem. Quam enim ille timide licentiam tentasset, hunc sustinuisse ferociter usurpare. Minae, execrationes, mandata, contemptum omnium, risumque incurrebant, cum scandalo publico et periculo Ecclesiae. Nihil enim ad schisma quam idoneus auctor novitatis deerat. Nemo amicorum Caesaris ad hostes defecit. Ex Proceribus Marchio Misnensis. Ex civitatibus imperialibus Basilienses fluctuavere. Illum Carolus pecuniâ corruperat. Hos Episcopus cum nobilibus, quibus Monachorum nomen est, ad Carolum trahebant. At consensu et concordia caeterarum urbium victa civitas ad extremum accessit Ludovico.


page 177, image: s177

Nihilominus Carolus inaugurationis avidus, rursus Aquisgranum petebat. Pauci ex episcopis comitabantur: Trevirensis, et Leodiensis, et Monasteriensis, Metensisque, et Virdunensis, et Gerlacus Nassovius, Gallicarum omnes aut Pontificiarum partium Optimates. Profanorum Principum intererat nemo praeter familiarium turbam. Ac ne tum quidem Aquisgranenses ullo honore dignati sunt urgentem precibus; quamvis etiam vires ad cogendum adessent. Fiduciam eis dabat, hinc Adolphus Palatinus, inde ex Hollandia Margareta Caesaris uxor, propius admoventes exercitum, ne qua vis tentaretur, Carolusergo Coloniam progreditur, atque ibi pari contumacia exclusus, Bonnae tandem coronatus est.

Caeterum Margareta Guilielmo fratri nuper a Frisiis caeso, in fortunam ejus successerat. Dives habebatur hereditas. Quippe Hollandiam et Zelandiam Frisiamque et Hannoniam uno imperio conjunxerat. Illa filio Alberto Hannoniam traditura, provinciae Ordines adversos habuit propter juvenis aetatem gerendis rebus necdum idoneam. Accitus igitur ex Bavaria Guilielmus natu major, ne pateret hostium insidiis, servili veste contegitur, et a Catznelenbogii satrapa Francofurti Caesar ad se perductum, in Hollandiam pergere jubet. Eo igitur in possessione constituto, Margareta, ad maritum rediens, legatos Anglicos obviam habuit. Petebant illi ut Caesar novo foedere Regi suo jungeretur. Satis illum constabat, tot ludibriis et contumeliis a Gallo affectum, injurias suas non donaturum. Nec aegre Ludovicus consensit in pacem, rebus quoque suis commodissimam. Fracto enim Gallo, nihil erat, quod sibi timere deberet ab aemulo, habiturus Anglum in partibus. Missi igitur Rupertus Palatinus, Walframus Nellenburgius Teutonici Ordinis magister, et Ludovicus Oetingensis Comes, qui cum rege paciscerentur. Ipse autem concessit Viennam ad Albertum Austriae Ducem, ne quid ab illo moveretur. Sciebat enim habuisse consilia cum Carolo Bohaemiae Rege; qui in omnem partem intentus qua Caesari posset nocere, anno MCCCXLVII prorepsit in Tirolim plebejo habitu, tribus admodum comitibus stipatus. Inde vero concedens in fines Italiae, exercitum excepit, quem Lucinus Vicecomes, Mastinusque Scaliger, et Carrariensis Pataviae rector hortante Pontifice venienti instruxerant. Quippe Itali fide dubii, atque ex successu pendentes, semper eo inclinabant studia, quo fortunam ire videbant. Conclamatum putabant de Caesare iisdem fere viribus subnixo, quibus olim Fredericum vicerat. Ludovicus Brandeburgensis aberat procul, Prussicis armis districtus.


page 178, image: s178

Et hanc occasionem Carolus rapuerat, facilem sibi promittens victoriam, si imparatam provinciam ex improviso adoriretur, muliebri tutelae commissam. Nec primum ejus impetum fortuna destituit. Feltrii statim et Bellunenses venere ultro in potestatem, annitente Patriarcha Aquiliensi, Pontifici et Bohaemis obnoxio. Meranum et Betzanum oppida igne absumpta. Itum inde ad Tirolim arcem, sitam in praecipiti et abrupta rupe, commeatu et munimentis instructissimam. Huc Margareta Maultaschia audito belli strepitu concesserat, obsidionem ferre certa, donec maritus adventaret e Pruscia; Qui periculo uxoris cognito, nihil moratus, omissis barbaris in auxilium properat. Conjunctis igitur cum patre copiis, simul ambo in hostem proficiscuntur. Horum adventum Carolus non ausus opperiri, corripiensque fugam, insequenti Ludovico Brandeburgensi terga sua caedenda praebebat. Curiensis episcopus in velitatione exceptus est. Carolus felicius, quam honestius evasit. Foeda tamen haec fuga contemptum fecit omnibus sui. adeo ut Trevirensis quoque non erubuerit fateri, malo omine electum esse, coeptisque suis adversari fata Ludovico propitia.

Sub idem tempus Nicolaus Gabrinus, seu quocumque alio nomine dictus (quippe variant Scriptores) Romae tyrannidem invasit. Vir ex infima plebe, sine tribu, sine nomine, nisi quod ipse sibi assumpserat. Caeterum ingenio solers, lingua facundissimus, animum quoque supra genium illius seaculi humanioribus litteris poliverat. His dotibus instructus, sensim assurgere, popularem auram captare, criminari senatum et Optimates, quasi sub tyrannide haberent rempublicam, collationibus et tributis multitudinem conficerent. Stultiffima deinde vanitate jactare, Imperium orbis populi Romani esse, qui suo nomine et libertate totam complecteretur Italiam. Non potuisse populo sine comitiis dominationem eripi, et a Pontifice in Germanos transferri. Proinde si viri essent, repeterent a praedonibus Majestatem, et quasi postliminio in Vrbem referrent. His et similibus prodigiis in concionibus furens, ignaras plebis aures adeo imbuerat, ut in admirationem simulatae virtutis, summum illi in Vrbe imperium deferretur. Tantâ potestate multo vesanior, senatorum alios trucidat, alios pellit, et aperta tyrannide in omnes grassatur, nobilitati potissimum infensus. Nemo audebat obstare furenti. Multitudo militum quos adhibebat ad corporis custodiam, parem omnibus metum incusserat. Multae quoque civitates et propemodum tota Etruria cum illo haerebat; tanta omnium veneratione ut nihil nisi divino spiritu aggredi


page 179, image: s179

crederetur. Nam et Pontifici diem dixerat, intra quem se deberet Romam recipere. Ludovicum et Carolum ad se citari jusserat cum Septemviris, rationem reddituros, cur in fastigium populi Romani jus sibi potestatemque arrogarent. Cum tot tantisque impune insultaret ludibriis fascinata plebs suos oculos sensim aperuit. nobilitas quoque induit arma, discordia denique in urbe exorta est. Itaque tot malis circumventus fanaticus ille, insciis omnibus, sumpto monastico habitu, profugit ex Vrbe. Captus deinde a Carolo Bohaemiae rege, inditis vinculis ad Pontificem perducitur.

Sed Carolus interim non quiescebat ab armorum consiliis. Reparaturus enim dedecus fugae, delectum in Bohaemia instituit, quo bellum in Bavariam transferret. Praeterea in Suevia, decem et octo nobilium praecipui, sua illi arma obtulerant. His imperatum erat, ut ipso e Bohaemia moto, lacesserent Imperiales civitates, quo vires hostium distraherentur. Nihil his Caesar commotus, Stephano filio in Sueviam misso, venientibus ipse Bohaemis in Nortgoja occurrit. Quocumque Carolus obsidionem circumtulerat, oppositis ipse armatis avertebat. Protracto igitur in hunc modum bello, cum neuter fortunam praelio committeret, Bohaemus occupat Haizstainiam arcem, prodente Cammeravio praefecto; negare auso vel fidem se vel beneficium Ludovico debere. Et ille quidem fuga supplicium evasit. In conscium tamen, sive frater ille fuerit, sive amicus, strictus est gladius, territurum exemplo suo ne quis ejusmodi consilia supprimeret.

At vero in Suevia Stephanus foederatarum urbium copiis praefectus, Hechlingam in deditionem accepit. Postea Zultio admovit exercitum. Waltero Geroltsekio parebat Zultium, uni ex conjuratis. Sed Wittenbergensis Comes causam ejus statim amplexus est, cui ille in clientelam tradiderat. Tum plures se contribuere rebellibus, futurumque videbatur non tralatitium bellum, ni fortuna subito cuncta mutasset.

Furstenveldium Caesar profectus erat, operam venationi daturus valetudinis causa. Ibi aegritudinis indicia praesentiens, maturius surrexit de convivio, quod tunc hospitibus instruxerat lautissimum, processitque in saltum, ut ventris tormina agitatione discuterentur. Caeterum in persequendo urso apoplexia correptus est, cumque decidisset ex equo, versis ad Deum precibus extemplo extinguitur. Plerique credidere veneno necatum. Ioannamque Feretanam conjugem Alberti Austriaci in crimen substituunt; quae compositis in Alsatia rebus rediens domum, et a Caesare hospitaliter excepta, noxiam tabem potioni


page 180, image: s180

indidisset. Sed utcumque haec tradita sint fidem tamen non praestant. Quis enim credat perpetratum a muliere parricidiale facinus quae nullam habuit causam ut faceret, nec emolumentum ex caede consequi poterat? Quis sanae mentis occidit gratis? Aut se vult ulcissi, aut alium, aut commodum spectat. Inimicitias nemo est qui possit ostendere aut praemium cujus cupidine tantum facinus credatur admissum. Quibusdam suspectum fuit quod Caesar in convivio questus sit de dolore, et illa domum equo revecta sit subito, quae ante curru uti consueverat. Et hinc fabulam invaluisse existimo, vulgi rumoribus agitatam deinde translatam in annales a scriptoribus, qui ad omnes mercurios creduli, vera a falsis non discriminant. Sed quam saepe fama mentitur? Veterum tamen scriptorum nemo tam constanter facinus affirmat, ut non insinuet se dubitare. Caeterum defuncti corpus in proximum detulere monasterium, qui venantem comitati fuerant. Inde autem Monachium translatum, in templo B. Virginis deponitur. Maximiliani Electoris posthuma pietas splendidissimo Mausolaeo sepulchrum exornavit.

Postquam vero et Ludovicus, et qui eum oderant, esse desierunt, invidia in gloriam vertit. Nemo enim amplius dubitavit Imperatoris titulum defuncto adscribere quem inimici vivo detraxerant. Sane non modo Eugenius Pontifex, sed et Concilium Basiliense Romanum Imperatorem appellant. Luculentum indicium sequentem aetatem nihil pensi fecissse Ioannis et Clementis execrationes, cujus causas postea Theologorum ac Iurisconsultorum scholae non timuerunt damnare. saris fatum Occamus praevenit. Secutus illum Vlricus Augustanus cognomine Hagenor. Ludovici fuit epistolarum Magister, vulgo tunc Protonotarium appellabant, nunc Cancellarium dicimus. Virtute et fide in aulâ inclaruerat litteris egregie excultus et par negotiis quibus plerumque adhiberi consueverat. Is Pontificis iras veritus, ne exuviae manesque violarentur, in profano loco condi voluerat. Sed Henricus Sconeck Augustanus episcopus justa illi fieri jussit.