10 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

IO. ANDREAE BOSII DE PRUDENTIA ET ELOQUENTIA CIVILI COMPARANDA DIATRIBAE ISAGOGICAE quarum haec prodit auctior sub titulo DE RATIONE LEGENDI TRACTANDIQUE HISTORICOS. ACCEDIT NOTITIA SCRIPTORUM HISTORIAE UNIVERSALIS primum edita CURA GEORGII SCHUBARTO.
[Gap desc: illustration]
IENAE APUD IOANNEM BIELKIUM LITTERIS NISIANIS, M DCC XCIX,


image: s003

ILLUSTRI ET EXCELLENTISSIMO VIRO SAMVELI STRYCKIO SERENISSIMI POTENTISSIMIQUE ELECTORIS BRANDENBURGENSIS CONSILIARIO INTIMO, ACADEMIAE FRIDERICIANAE HALENSIS DIRECTORI, AC PROFESSORI PRIMARIO, COLLEGII IURIDICI ORDINARIO, ETC. PATRONO OBSERVANTISSIME COLENDO S. D. GEORGIUS SCHUBARTUS.

Faciunt merita TUA, quibus orbem litteratum implevisti, ut laudibus TE ferant omnes, quibus bona mens est, ac nominis celebritatem apud praeclaros homines, qui sunt ubique, propagent. Quanta sint ea in academiam pretcipue Francofordiensem ad Oderam, in


image: s004

Wittebergensem, et FRIDERICIANAM Halensem, cuius florem ac decus huc usque non parum auxisti, grati olim commemor abunt posteri, per dur atura in scriptis elogia. Ipsa super abunt ingenii IV I monumenta famam, ac TE parenteminficiabuntur numquam: quare nec vanam curas laudem, aut more vulgi aliis invides, si forte nomen habeant, ac pretdicentur honorifice. Domi enim nascuntur ITBI pretstantiora, quam sunt externa, et longe adscita. Qui ex variis terris peregre adveniunt, et Tecum semel tantum iterumque versantur, non satis mirari possunt humanitatem. TVAM, benignitatem, doctrinam, prudentiamque cum iustitia coniunctam. Iam vero qui TE audiunt quottidie, et ad rei publicae administrationem succrescunt, consensu quasi facto testantur, sese nusquam utilitate maiore ac fructu ad studia potuisse incumbere. Transeunt iidem ad honores in aulis et curiis, memores tantorum meritorum, et nihil optant magis, quam ut gratiam referre possint debitam. Quantus autem. horun est numerus? Florem iuventutis in Germania tot annis vidisti inter subsellia TVA versari, et ex his surrexisse ad dignitates maiores. Nemo prudens


image: s005

negabit, in horum pariter animis florere, et conservari nominis TVI honorem perpetuum, eumque integrum ac sincerum. Favent enim isti omnes non ex impetu pravoque affectu, sed omnino sciunt, cui faveant: favent non super stitiose creduli, ac velut in secta, sed per virtutes TVAS singulares adstricti. Quae causa me impulerit, ut beati pretceptoris opuscula tertium. edita inscriberem TIBI, non debet in publico sollicite explicari, Honesta est ac necessaria. Ingratus nimirum vivere nolui, postquam certior factus sum, TE apud summos in republica viros honestam de studiis meis provehendis, ac laetiori successis adplicandis, tulisse sententiam. Dolet id saltem, quod etre contracto alino, non proprio solvam. Verum, quia magis respicere consuevisti ad propensionem ingenuam, quam ad facultates meas, in pretsenti humaniter adquiesces. DEUSTE seruet, et inter pretmia tribuat senium firmum, ac vegetum, omnique rerum optimarum affluentia cumulatum. ICNAE, PRID. NON. SEPT. M DCC XCVIII.


image: s006

Magnifico atque nobilissimo viro IOANNI SCHILTERO I. C. et in aula Saxo Ienensi consiliario excellentissimo PERPETVAM FELICITATEM.

Inter reliquias beati mariti hae quoque fuerunt dissertationes, quas ab inclito nomine TVO licebit ordiri, non qusd splendorem eius ac dignationem augere possint, sed ut pretsidium inde tutelamve adversus publicum censuret supercilium sibi comparent. Satis quidem tutet omnique liberet a malignorum insultu fuissent, nec forte setculi barbarie nomen earum etlteriademptum, si parentis sui consilio aut arbitrio ita factet, pt in publico statuerentur: sed quet bumanetratio sortis, ut carissima setpe pignoraprius destituantur suis, quam ad perfectam adoleverint ettatem, candem beic quoque deprebendes. Facilius igitur exorari Te patieris, ut, quam in solitudine quasi constitutis nostretque opis indigis baut abiudicandam censes tutelam, eam bis pariter cbartis, quetes singulari etquitate et candore, libentius impertias, Neque sperare aliud iubet sive arctioris memoria neces situdinis, quet Tibi cum beato marite olim intercedebat, sive summa in betc studia voluntas, qua fecisti adeo TVA, ut eorum in publico negotiorum tr actatu specimina cotidie des exquisitissima, et ad hetc non tam consilio, quam felici successu, aliis gloriosum exemplum pretbeas. Poffem fortassis inter causas buius dicationis simul commemorare benefeicia, quet, ex quo rerum mearum suscepisti curam, a Te tuli: sed quodimpensa tburis tam exigua pensari nequeant, nec ambitus iste et inanis coler Tibi placeat, immortali ea mente conservabo excellentissimo nomini TVO Ienae, ipsis KL. OCTOBR. M DCC LXXIIX. Pietate et observantia dicatissima VIDVA BOSIANA.


image: s007

LECTORI.

Annus vicesimus prope exigitur, quando has dissertationes ad publicam utilitatem edidi. Occasionem tunc quidem offerebat liber, qui altera mox vice prodiit, sub titulo bibliographiae curiosae: ubi sub finem Bosii diatribe adparebat, non sine censore. Verum patuit statim hominis imperitia, nec in praesenti debet coargui. Quilibet enim inter doctos novit, quis noster fuerit, qua cura et arte bonas litteras tractaverit. Numquam in scriptoribus percensendis tam improvidus erat aut incautus, ut facile aberraret in nominibus. Sed neque tribuebat aliis, quae ipsis non debebantur. Laudavit eos, quos laude dignos ex virtute et doctrina varia deprehendit: naevos pariter indicavit eorum, qui non poterant obscurari, aut excusari ab ingenio honesto. Aberat plane beatus Bosius longe ab illis, qui criticam facultatem exercent, ubi non possunt: aut temere etiam exercent in rebus ac studiis, quibus parum operae impenderunt. Nostra, aetate nihil est vulgatius, quam nonnullos pro arbitratu iudicare de melioribus, eosque inter barbaros


image: s008

referre, et incultos, qui tamen sunt culti magis, et a barbarie litterarum alieni prorsus: alios contra, cum quibus ipsi micant in tenebris, classibus doctorum. intrudunt, immo se ipsos suique similes per affectata commendant ac frigida sensa, quasi iudices in orbe. litterato, cum auctoritate quadam constituti. Rident omnes, quoties in hos incidunt homines emunctioris naris, iisque precantur mentem saniorem. Neque enim rident tantum, sed miserantur simul conditionem illorum: quod dum omnia penetrant soli ac perspiciunt, infir mitatem propriam tam flagitiose ignorent Falsa haec est critica, quam non amatnoster, vir sibi constans, et optime meritus de studiis humanitatis. Qui exempla desiderant eruditae huius kri/dews2 per historicos universales obseruent, quaenem afferat noster, ex mente sapientum, quaenam probet, aut modeste recuset. Ita vero non turbantur in iudicando discentes, et qui iam profecerunt, iudicia docti scriptoris consensu velut excipiunt Vale, BENIGNE LECTOR, et studiis nostris fave.


page 1, image: s009

C. B. D. De COMPARANDA PRUDENTIA CIVILI deque libris et scriptoribus ad eam rem maxime aptis DISSERTATIO ISAGOGICA.

§. I.

PRudentia civilis, sive peritia tractandi remp. eiusque negotia dextre administrandi, tribus modis adquiritur: DOCTRINA, CONVERSATRIONE, et USV. Quae singula quidem, non ineptos ad civilia munia obeunda possunt reddere: sed tamen tum demum perfectum politicum efficiunt, cum universa adsunt.

II.

Usu enim solo qui pollent, inillis quidem rebus, quas iam ante experti sunt, facile consilia inveniunt iuxta et exsequuntur: sed ubi novum aut insolitum quid supervenerit, plerumque anguntur et haerent, neque facile extricare se possunt, nisi plane insigni atque extraordinaria naturae ingeniique bonitate sint praediti.


page 2, image: s010

III.

Deinde hoc incommodo laborat experientia, quod, ut poeta ait, [Note: * Ouid. VI metam.] ait, seris demum ab annis venit, nec praeceptis aut regulis traditur.

IV.

Similiter conver satio quamquam multum iuvare potest experientiam propriam: tamen si literarum adiumento destituta est, imperfectam notitiam gignit. Fieri enim non potest, quin his solis praesidiis innixi subinde cespitent, transsiliantque fines honesti et inhonesti, utilis et inutilis: quos nisi per doctrinam satis perspectos habere non possunt.

V.

Denique eruditio, usu proprio et consuetudine prudentum destituta, plerumque tam ad invenienda consilia, quam ad actiones obeundas, et exsequenda, quae bene consulta sunt, inepta est.

VI

Quare is demum vere prudens, idoneusque ad tractanda reip. negotia futurus est, cuius animum primo doctrina probe imbuerit, deinde firmaverit conversatio, usus denique perfecerit.

VII.

Initium itaque faciendum a DOCTRINA: quippe quae generalior, et singularibus, quae experientia et conversatio suppeditant, dignoscendis velutinormam et modum praescribit.

IIX.

Haec vel e praeceptoribus vivis hauritur, vel e libris. Illis omnino heic opus, non minus quam in scientiis et artibus aliis: quae vix unquam solide addiscuntur, si ductor absit. Deligendi autem talens, si fieri potest, qui Dingenio sint non nimis


page 3, image: s011

theoretico vel moroso: 2: qui rerum, quae inter homines, et in orbe terrarum olim gestae sunt, hodieque geruntur, cognitionem aliquam, nec nullam omnino experientiam habeant: Z denique quibus aliqua consuetudo cum viris prudentibus et politicis interecdat.

IX.

LIBRI, civilis prudentiae studioso utiles, non unius sunt generis. Alii enim per praecepta et observationes generales, alii per exempla, alii per sententias, aut etiam parabolas, nunc docendo et instruendo, nunc hortando aut suadendo, nunc laudando vituperandoque, aliisque modis prudentiam animo instillant. Nos in unoquoque genere selectiores et optimos indicabimus.

X.

Agmen ducant SCRIPTORES STSTEMATICI, hoc est, qui scientiam politicam iusto ordine et methodo digesserunt, idque alii breviter et compendiose, alii tractatione aliquando diffusiore.

XI.

Compendia ex antiquitate vix ulla supersunt: nisi quis ita vocare velit plutarcbi praecepta gerende rei pub. et Isecraetis ad Demenicum et Nicoclem libellos: qui tamen totam doctrinam politicam non pervadunt. Agapeti vero scbeda regia, et Imper atoris Antonini libri de vita sua, proprie huc non spectant, sed potius ad ethicam: cum mores potissimum et privatam principis vitam instruant.

XII.

Hoc autem et superiori saeculo magno conatu et certamine compendia politica scribi coepta sunt, iisque orbis ad nauseam usque impletus: adeo ut delectu heic valde opus sit.


page 4, image: s012

Praecipue commendari merentur post aliquot minora compendia, politica Henningi Arnisaei, et systema politicum Barthol. Keckermanni: itemque Lipsii Politicorum libri[Note: * Optima editio Freinsbemiana, Argent. 1641.], opus utinam tam completum et omnibus rerum pub. formis adcommodatum, quam est accuratum, et plane e genuninis fontibus deductum: denique Boxbornii institutiones polisitiae, tum illae, quae Goslariae primum, et deinde correctiores Lugduni Batavorum anno superiore prodierunt, tum quae prolixis cum explanationibus ipsius auctoris, doctique hominis additionibus Lipsiae nunc excuduntur.

XIII.

Ex his duo quidem priores magis ad civitatis rerumque civilium historiam et theoriam pertinent: posteriores magis ad civitatis gubernationem, civilisque actus prudentiam spectant. Quae duo, quomodo distinguenda sint, accurate exponit [Note: cap II.] Boeclerus dissertatione de politicis Lipsianis: qua de naevis pariter et praerogativis operis Lipsiani, veroque ipsius usu egregie disserit.

XIV.

Fusius et integros commentarios doctrinae politicae scripsere ex antiquis, qui quidem supersunt, plato et Aristoteles. Et illius quidem libri XII de legibus, et X de republica, suaves plenique reconditae eruditionis ac sapientiae sunt: sed res politicas genere disputandinon admodum politico, adeoque ta\ praktika\ speculative magis, quam usus vitae requirit, aut patitur, tractat. Plura tamen ad usum reip. habentur in libris de legibus: quamquam ibi non agitur de omnibus rebus publ. earumque speciebus, differentiis, morbis et conservatione, adeoque non integre prudentia civilis, sed pars eius traditur. Scripsit et de regno libellum exiguum, non quidem


page 5, image: s013

magni momenti, sed lectu non indignum: itemque politicum, in quo naturam hominis prudentis descripsit. Nemini vero legendus Plato, nisi qui instructus initiatusque prudentiae mysteriis, censorem non minus, quam lectorem agere possit.

De commentariis in Platonem Naudaeus bibliogr. plit. p. 45. edit. Buchn.

XV.

At Aristoteles in aula natus, magnorumque principum Philippi, Alexandri, Antipatri et Antiochi consiliarius et comes, plenum perfectumque opus molitus partem generalem civilis doctrinae in ethicis, praesertim Nicomachicis, facili profluentique stylo tractavit: politica vero proprie dicta, incomparabili gravitate, brevitate et arte conscripsit: ac nom tantum nihil eorum omisit, quae ad integrum imperii corpus faciunt, sed etiam illa docuit, quae ad singulas partes Imperii requiruntur. Quin et arcana sive sophismata, propter quae Machiavellus potissimum suspicisolet, pleraque in IV to, Uto, et VIto politicorum libris indicavit. Huius operis reliquiae (aliquot enim libros hodie deesse, quin et ordinem eorum, qui supersunt, immutatum docuit Conringius in introductione ad Aristotelis politica) saepe voluendae, sed iuncta introductione Conringii modo laudata, parapbrasi Danielis Heinsii[Note: ed. Lugd. Bat. cum textu GL. 1621.], analysi Ioannis Feldeni[Note: ed. Helmft. 1654.], et commentario Michaelis Piccarti[Note: ed. Lipsiae 1615.]. Qui sufficere possunt ad probe intelligendum opus Aristotelicum.

XVI.

Non inutiliter tamen addideris commentarios Ioach. Camerarii, Oberti Gifanii, Petri Victerii, ac si haberi possunt, notas Ioannis Genesii Sepulvedae, et commentarios Donati


page 6, image: s014

Acciaioli. Antonii Montecatini commentarius doctus magis, quam utilis est. Deperditos Aristotelici operis libros supplere conatus est Cyriacus Strozza, sed non admodum feliciter: proinde legendus quidem, sed non ea spe, acsi Aristotelem aequaturus sit.

XVII.

Ceterum optandum esset, superesse Cicerenis libros sex de repub. quos se composuisse ait libro II de Divinatione: eiusdemque politika\, quae spissum et operosum opus vocat lib. II ad Q. Fratrem, epistola XIII. Horum tamen iacturam quodammodo supplent libri de legibus: etsi non tractant integram politicam, sed tantum de legibus optimae rei pub. de vitiis et virtutibus rerum publicarum, et quibusdam aliis.

XVIII.

E recentioribus scriptoribus systematicis nominari prae ceteris meretur Ioannes Bodinus in opere de republica: qui tamen et ipse non minus censorem, quam lectorem requirit. Plurima contulit ex veteri novaque historia, ac ferme de omnibus rebus publ. egit: sed multos habet naevos, ut, quod non observat iustum politicaeque debitum ordinem, quod plurima aliena miscet, ab unoque ad alterum cadit, quod historias nimis prolixe inserit, quod non habet omnia, quae ad civilem prudentiam spectant, neque de omnibus rerumpbl. speciebus seorsum agit, etc.

XIX.

Deinde Petrus Gregorius Tolosanus: qui pro thesauro politico, si quid amplius in quirendum, si auctoritate Doctorum aut apparatu et instructu argumentorum opus est, praecipue commendari, necunonomine politicae Adami Contzenii Iesuitae praeferri debet. Plurima tamen iuridice magis quam politice tractat.


page 7, image: s015

XX.

Ad eundem finem non inutiliter adhibebitur Wolfgangi Heideri systemae philosopbiae politicae, varia eruditione refertum, et subinde lectorem ad fontes materiarum deducens, itemque relectiones politicae Arsinaei, opus praeclarum, sed imperfectum.

XXI.

Denique et Andreas Fricius Modrevius in libris de republ. emendanda gravioribus politicis hauddubie annumerandus est. Egregie enim disputat, magnaque libertate in vulgares errores politicos invehitur.

XXII.

Lipsii institutum prolixiori tractatione imitari conatus est Ioannes a Chokier, in thesaeure aphorismorum politicerum: sed quod optimum in Lipsio habendum, omisit. Nihil enim aliud opus eius habet, quam congestionem sententiarum et exemplorum, absque altiore consilio ac iudicio profundiore.

XXIII.

His et similibus scriptoribus systematicis hodie plerique ambitum studii politici metiuntur, satisque se aptos idoneosque ad tractandam rem pub. vitamque civilem ingrediendam arbitrantur, si unum et item alterum systema politicum [Note: Boecler. Hist. schol. princip. c. I §. 7.] utcumque evoluerint. Unde fit, ut praeceptis et regulis quibusdam, locisque communibus exemplorum instructi, solidis artibus politlcis animum non accommodant. Quo nullum maius certiusque profectus politici impedimentum est. Impossibile enim est, ut solide, aut mature, aut feliciter, aut ad regimen Imperiorum vitamque civilem satis accommodate hinc potissimum civilis prudentia hauriatur. Nam haec in


page 8, image: s016

iis potissimum occupatur, quae arte carent, neque tam regulis, quam accuratiore observatione expensioneque singularium comparatur.

XXIV.

[Note: Idem prooem. in dess. pol.] Aliter longe veteres Graeci Romanique, quos eiunioribus cordatissimus quisque sequitur, qui tractationibus politicis ad certa argumenta traductis, reique praesenti accommodatis, itemque historiae praecipue dabant operam: praeceptis generalibus tantum usum u(pomnhmatiko\n, officiumque locorum communium tribuentes.

XXV.

Scilicet veram solidamque prudentiae institutionem liberalius et felicius historia profitetur, quodque praeceptis deest, suggerunt efficacius exempla. Quam in rem videte, quae plane egregie disseruere e veteribus Polybius, in prooemio historiae suae, e recentioribus Isaacus Casaubonus, in aurea praefationa ad Polybium, et commentario postumo ad librum 1 eius dem scriptoris, itemque Boeclerus libro, cui titulus, bisteria schola principum.

XXVI.

Praeceptis itaque subiungenda lectio bistoricorum meliorum, hoc est, eorum qui veritate, explanatione et iudicio pollent, quae tria requirebat Lipsius[Note: * Notis ad lib. Ipolitic. x. IX. §. IX.], quique observant non solum quid factum sit, sed etiam qua occasione, quo consilio, quo praetexcu, et quo eventu: simul et iudicia de cuius que consiliis et gestis ex sententia prudentum virorum subinde adnectunt.

XXVII.

Tales sunt primo, qui describunt unius aut plurium rerump. resgestas, iique tum veteres, tum paullo recentiores


page 9, image: s017

XXIIX.

Veteres, Graeci partim, partim Latini. Nam ex hebraeis barbaricisque scriptoribus nil ferme superest, quod valde faciat ad prudentiam civilem adquirendam, si excipias libros Regum et Chronicorum, Iosuae et Iudicum: e quibus nonnullae pacis militae quae artes non tam hauriri, quam erui possunt. Inter Graecos praecipui sunt Tbucydides et Polybius, uter que legum historiae conscribendae observantissimus, et in ipso rerum actu versatus: alter etiam ea civilis prudentiae fama celebris, ut tota Achaia civitatum suarum auctorem et legislatorem. habuerit. Sed Thucydides alicubi obscurior et brevior: Polybius clarus ubique et exquisitus, nec tam narrans, quam ex professo docens et instruens.

XXIX.

Hos sequuntur Xenophon, prudentia eximius et circumspectus, diu que Imperatoris officio functus: Plut archus, cuius vitae, praesertim Periclis, Catonis, Gracchorum, Demosthenis, Ciceronis, et quorundam aliorum, politices studioso accurate legendae: Dio Cassius, prudentissimus profecto gravissimus que scriptor, nemineque utilitate et disciplina historica. [Note: Notis ad politic. 1, 9.] inferior, adeoque immerito a Lipsio praeteritus: sicut et Herodianus, absolutissimi styli et iudicii historicus, et sine causa ab Interpretibus inter vitarum scriptores repositus. Quibus eposteriori aevo addi debent, Lipsio laudati, Nicetas Choniates, et Nicephorus Gregoras, itemque Ioannes Cantaecuzenus, et Theopbylactus Simocattae, uterque expositione et argumento eximie utilis prudentiae studioso.

XXX.

E Romanis praecipue commendari debent, primo Sallustius et Nepos, uterque nervosa brevitate et prudentia Thucydidem


page 10, image: s018

exprimens, deinde Livius et Curtius. quorum ille veluti Latinorum Polybius habendus est, hic omnium optime ingenium principum, aularumque artes expressit. Postea Suetonius et Ammianus Marcellinus, quique omnes prudentia et iudicio superat, Taecitus, paene ediscendus politices studioso. Huius laudes certatim viri docti decantarunt: e quibus inprimis videndi Lipsius in praesatione ad editionem suam, et Boeclerus in oratione de bistoria Taciti, dissertationi de Politicis Lipsianis subnexa.

XXXI.

Neque omiittendi Dionysius Halycar nassaeus, Arrianus, Appianus, Iosephus, et Procopius e Graecis: e Latinis Iul. Caesaer, et Velleius Paterculus, itemque Iustinus et Florus, breves illi quidem, sed passim sententiis iudiciisque politicis referti.

XXXII.

Ex his omnibus alii sententiis et philosophando, insticutionem lectoris profitentur, alii digressionibus et dictis, alii, praesertim Polybius et Livius, grandi illo prudentiae apparatu, quem passim interpositis iudiciis, observationibus, monitis, egressionibus mstruxerunt. Atque hoc postremum genus ad civilem prudentiam comparandam maxime aptum est.

XXXIII.

Ceterum legendi sunt primo ex optimis et emendaetis simis editionibus. Itaque potissimum, si haberi possunt, adhibendi sunt Polybius Casauboni [Note: Francof. Gr. Lat. 1609. fol. et Lat. in 8.], Thucydides Henr. Stephani[Note: Gr. Lat. 1588. fol.], et Baronis Enenkelii [Note: Tubingae 1596. in 8.], Plutarchus Io. Rualdt[Note: Paris. 1624. fol Il volum. GL.], aut Guil. Xylandri [Note: Francof. Latine in 8. 1592.], Xenophon[Note: Francof. 1596.] Io. Leunclavii, Dio Cassius[Note: Hanov. 1606. fol.] eius dem Leunclavii, Herodianus[Note: Argent. 1644. in 8. et denuo. 1662.] Boecleri, Nicetas ex edit. Geneu.[Note: A. 1593. in 14.] Hieron Wolfii, aut, cum prodierit, Car. Annib. Fabrotti, Nicephorus


page 11, image: s019

Gregoras, Hier. Wolfii[Note: Basil. 1562. fol. GL.], aut, ubi publicatus fuerit, Fabrotti., Cantacuzenus Iac. Pontani, enovissim editione[Note: Paris. 1616. II tomis. antea Ingolstad. 1603.] Parisiensi; Simocatta, ex ed. eiusd. Pontani[Note: Ingolst. (1605. 4.], Sallustius Petrei [Note: Francof. 1649. 12.] aut Thysii[Note: Lugd. Bat. 8.]; Nepos, ex recensione novissima[Note: Argent, 1656. 8.] Boecleri, aut nostra[Note: Inet 1657. 8.], Livius Gronovii, aut ex editione tertia[Note: Francof. 1642. in fol.] Gruteri, Curtius Freinsbemitt [Note: Argent 1640. 4.], Suetonius[Note: ibid. 1647. 4.] Boecleri, aut[Note: Lugd. Bat. 1647. et denuo 1654. 8.] Schildii, Ammianus[Note: Paris. 1638. 4.] Valesii, aut [Note: Hamburgi 1609. 4.] Lindenbrogii, Tacitus[Note: Argent. 1638. 8.] Berneggeri, Dionysius Halycarnasseus ex edit. Francofurtensi [Note: A. 1586. GL. fol.]; Arrianus ex edit. Basil.[Note: 1537. et 57. 8. a Vulcanio ap. H. Steph. fol. 1575.] Nicolai Gerbelii aut Vulcanii, Appianus[Note: Geneu. 1592. fol.] Henr. Stephani, Iosephus[Note: 1611. et deuvo 1632. fol.] ex edit. Geneavensi, Procopius [Note: Lugduvi 1623. fol.] Nicol. Alemanni, aut sihaberi nequit, Io. Eicbelii[Note: Helmstad. 1653. 4.], Iulius Caesar Iungermanni[Note: Francof. 1606. 4] aut Tbysii[Note: Lugd. Bat. 1662. 8.]; Velleius Paterculus[Note: Argent. 1642. 8.] Boecleri, Iustinus[Note: ibid. 1631. et denuo 1653. 8.] Berneggeri, Florus denique e postremarecensione[Note: ibid. 1636. et denuo auctior An. 1655. 8.] Io. Freinsbemii.[Note: r) Lugd. Bat. 1645. denuo 1654. et 1668.]

XXXIV.

Legendi Secunde cum commentariis, observationibus,


page 12, image: s020

notis, discursibus et dissertationibg eorum, qui historico politica annotatione eos illustrare adgressi sunt. Quales sunt in Thucydiem notae[Note: Tubing. 1596. 8.] Baronis Enenkelii, in Polybii librum primum commentarius[Note: Paris. 1615. et Argent. 1652. 8.] Casauboni, in Dionis Cassii partem Libri LII, dissertato[Note: Argent. 1643. 4.] Boecleri, quam Metcenatem inscripsit, in Herodianum notae[Note: d et e) ed. cum textu.] Boecleri, in Nepotem notae politicae Boecleri, Gebbardi[Note: Lugduni 1653], Loccenii[Note: Holmiet 1654,], in Livium discursus Machiavelli[Note: saepius in Germania et Belgio, editi.] et[Note: Venet, 1592.] Ant. Ciccarellae, notaeque politicae[Note: ed. cum Livio in fol. 1632.] Gruteri, in Curtium commentarius[Note: Argent. 1659. in 8.] Freinsbemii, et notae politicae[Note: ed. in Belgio, Lubecet, novissime Ienet, 1658.] Loccenii, in Suetonium commentarius[Note: postremo editus a Boeclero cum textu, Arg. 1648. in 4.] Casauboni, et dissertationes Boecleri, in Iulium eiusdem observationes[Note: Amsterod. 1633. in 12. quet editio secunda et auctior.] Zevecotii, et in eundem Iulium, Augustumque et Titum, disputationes[Note: nuper iunctim editet Argent. 1656. 4.] Berneggeri, in Ammianum animadversiones Valesti[Note: ed. cum textu.]; in Tacitum dissertationes[Note: Italice Venet 1607. in 4. Latine Francof. 1609. 4.] Scipionis Ammirati, Pet. Canonberii[Note: Francof. 1610. 4.], Cauriana[Note: Discorsi del Sig. Phil. Cauriano sopra i primi cinque libri de C. Tacito, Fior enzet, 1600. in 4.], et Malvezzi[Note: Discorsi sopra C. Tacito di Virg. Malvezzi, Ven 1622 in 4.], discursus[Note: Heidelb. 1604. et 1605. in 4 poste a auctiores sub fin. Livii in fol.] Iani Gruteri, notae politicae[Note: Argent. 1628 et coutinuatio 1652. in 8.] Forstneri, et ad partem primi Annalium commentarius[Note: Argent. 1643. in 4.] Boecleri, considerationes[Note: Bresciet 1623.] Pii Mutii, et Arcana Regnorum[Note: Herbornet 1655. in 8] Cyriaci Lentuli; ad vitam Agricolae commentarii[Note: Argenr. 1617. 8.] Matth. Berneggeri, Mich. Virdungi[Note: postr emo ed. Noriberg. 1637. 8.], Mar. Zuerii Boxbornii[Note: Lugd. Bat. 1642. in 12. f et]; in Procopium notae[Note: cum textu editet.] Alemanni et[Note: cum textu editet.] Eitbelii; in Caesarem notae Io. Brantii[Note: h. babentur sub fin. e. dit. lungermanni.], in Velleium notae et characteres politici[Note: ed. cum textu 1642.] Boecleri, in Iustinum notae[Note: ed. cum textu.] Berneggeri; in Florum denique[Note: ed. cum textu.] notae Freinsbemii, observationes Zevecotii[Note: Amsteld. 1638. in 12. cum textu] et dissertationes[Note: Argent. 1643. in 4.] Boecleri, quas Scholas Florianas vocat, adlibrum IV. Addenda quoque in Curtium[Note: ed. cum textu.] et Livium[Note: Holmiet 1649. denuo 1652. Argcntorati.] erudita supplementa Freinsbemii: quae sicut ex optimis scriptoribus antiquis congesta sunt, ita multum civilis prudentiae continent.


page 13, image: s021

XXXV.

E mediae aet atis bistoricis vix aliquis instituto nostro aptus est, nisi forte Saxo Grammaticus [Note: vixit circa A. Ch. 1177.] in historia Danica, praesertim in rebu sui temporis: in remotioribus enim valde fabulosus est: et Lambertus Schafnaburgensis[Note: Flor circa An. 1200], sed nonnisi in historia Henrici IV Imperatoris. Cetera enim cum hac parte comparari non debent. In rebus tamen ad controversiam inter Henricum IV et Gregorium VII papam fidem eius claudicare, [Note: Lib. XLIX Advers. cap. IV.] multi censent. Alioquin dictio eius tam elegans, ut iudicio Barthii nemo politius inter veteres, res Germaniae scripserit. Saxonem[Note: Sorae Danorum 1644.] cum eruditis adnotationibus edidit Stephanius: Lambertux[Note: a 10. Pistorio Francofurti A. 1583. editos.] inter scriptores rerum Germanicarum habetur.


page 14, image: s022

XXXVI.

Rodericus quoque Ximenius, archiepiscopus Toletanus[Note: obiit. A. 1245.] in hist oria Hispanica satis honus, ut in tali aevo, habetur[Note: Lips. not. ad polit. 1, 9.et Voss. de hist. Lat.] . Eius opera inserta sunt Tomo II Hispaniae illustratae Andr. Scbotti.

XXXVII.

Quamquam autem ex ipsa aetate media pauci supersunt, qui prudenter historiam scripserint: res tamen illorum temporum non male, statim post instaurata in Occidente literarum studia, exposuere Polydorus Virgilius[Note: Vixit circa An. 1500.] in historia[Note: postremo edita ab Ant. Thysio Lugd. Bat. in 8. 165. et antea Basileae 1557. fol. sunt libri 27.] Anglicana, Pandulpbus Collenutius[Note: vixit circa An. 1500, Pisaurensis IC et Eques. vid. Ucss. hist. Lat.] in Neapolitana[Note: Lat. edita Basil. 1572. a Io. Nic. Stupano.], 10. Iovianus Pontanus[Note: flur. ab An. 1460. ad 1505. usque.] in descriptione belli, quod Ferdinandus rex Neapolitanus adversus Ioannem ducem Andegavensem gessit, Paulus Aemilius[Note: Canonicus Veron. Sed vixit in Gallia. Obiit An. 1529.] in opere de rebus gestis Francorum[Note: ed. Basil. 1569. fol.], Leonardus Aretinus[Note: decessit An. 1543. diu Secretarius urbis Florentiae.] in historia[Note: * Eam edidit e MSS Sixtus Brunus, Argent. 1610. fol.] Florentia, et sui temporis Italica; Albertus Crantzius[Note: obiit An. 1570.] in Metropoli, Saxonia, historia Vandalica, et compendio rerum Septentrionalium; denique 10. Auentinus[Note: obiit An. 1534.] in annalibus Boicis[Note: emendatiores et auctiores edidit Nic. Cisnerus, Basil. 1580. fol.], insignis prudentiae atque eloquentiae scriptor.

XXXVIII.

Nostro et superiori saeculo multi ad veterum


page 15, image: s023

accurationem proxime accessere, quidam et optimos quosque Romanorum et Graecorum historicorum aequarunt. Inter hos principe loco ponendus Thuanus est, scriptor eloquentia, doctrina, libertate, prudentia ac fide nemine inferior, praesertim in rebus Gallicis, quibus ipse interfuit. In reliquarum enim gentium non parem ubique fidem meretur, quia alios sequi necesse habuit. Unde factum, ut etiam stylus eius alicubi diversus deprehendatur: verba namque auctorum, quibus usus est, plerumque retinuit. Persecutus est res ab anno M DC XLVI, ad 8 DCC VII, in universa Europa gestas; adeoque veluti bibliotheca historica illorum temporum haberi debet. Quae ad religionis historiam pertinent, summa aequitate et moderatione, quamquam religioni Pontificiae addictus, tractuait, eaque re multorum e Papistis odium in se concitavit, adeo, ut a nonnullis[Note: ut ab Erbermanno lesuita, iu scriptus contra Calixtum.] idcirco politico-Catholicus appelletur: a quibusdam etiam ut atheus et profanus [Note: Boecl. Annot. polit. ad II Hist. Tac. p. 92. seqq.] traducatur. Ceterum praeferendae sunt editiones Parisinae ab ipso Thuano procur atae, et Genevensis quaeque ex ea expressa est, postrema Francofurtensis, in qua nonnulla iussu auctoris ab editore Geor. Michaele Lingelshemio expuncta, singulisque libris praemissus Indiculus scriptorum, quibus in concinnanda unaquaque parte historiae usus est. Francofurtensis prior editio, vivo auctore, et de iniuria frustra conquesto, multa, in his etiam librorum numerum et ordinem, immutavit. Praecipue diligenter legendus est liber primus, quo statum universae Europae, causasque bellorum superiori saeculo gestorum complexus est.

XXXIX.

Thuano rerum experientia, fide, prudentia, et ingenio


page 16, image: s024

par, aut certe non multo minor, existimandus est Franciscus Guicciardinus, nobili familia Florentina ortus, et maximis rei publ. negotiis admotus: qui XX libris historiae Italicae res ab anno M CCCC XCIV ad M DC XXXII usque gestas exposuit. Eam ex Italico transtulit Caelius Secundus Curio, ediditque Basileae An. M DC XLVI. Sed longe maiori cum fructu legentur editiones Italicae, quibus iudicium de historia Guicciardini suum, collectionemque sententiarum e toto opere, praefixit, atque ex aliis eorum temporum historicis egregias notas marginales adposuit Thomas Porcachus: nec inutiliter addentur considerationes civiles ad historiam Guicciardini sciriptae a Remigio Florentino, editaeque Venetiis [Note: Not. ad I. pol. cap. IX.] Anno M DC III. Naevos quosdam Guicciardini notavit Lipsius, sed minores, quam ut eum numero praestantissimorum historicorum possint eximere.

XL.

Circa idem tempus historiam[Note: ab an. 1494. ad 1540. prodiit Basileae, 1578, opera eius omnia simul excusa. fol. 1578.] sui temporis scripsit Paullus Iovius, magna eloquentia, prudentiaque, sed fluxa fide; (ut etiam Lipsio[Note: * l. c. † de hist. Lat. III, 8.] observatum: Iovium multa a vulgo potius, quam rerum gnaros consulere solere, ait Vossius†) et calamo ad laudes Medicaeorum suaeque gentis, et quorumuis aliorum, prompto ac venali. Scripsit et elogia virorum bello, doctrina aut dignitate illustrium: q vod opus a viris doctis magno in pretio habetur.

XLI.

Petrus quoque Bembus Cardinalis iisdem temporibus non male scripsit historiam Venetam: nisi quod multa Venetorum gratiae dedisse dicitur, stylumque et elegantiam


page 17, image: s025

Ciceronianam nimis ubique adfectat. Quo factum est, ut [Note: l. I cap. 9] saepe obscrurus, interdum et frigidus deprehendatur, de quo videndus Lipsius in notis adpolitic am, et centur. II epistol. miscell. XXV II. Optima editio est Argentinensis anni M DCCXI.

XLII.

Neque multo post Nic. Machiavellus, civis et secretarius Florentinus, ac postea consiliarius Caesaris Borgiae, impuri nebulonis, Alexandri VI Papae nepotis, octo libris historiae Florentinae, migrationes populorum septentrionalium, ruinam Imperii Romani, incrementaque Romanorum pontificum et Florentinae urbis origines ac progressus, totiusque Italiae statum, ab anno Chr. M CCXV usque ad M CCCXCIV, persecutus est: quod opusculum etsi parvum, satis tamen ingeniosum et auctore suo dignum, prudentium virorum iudicio censetur. Latine prodiit Argentinae A. M DCC X.

XLIII.

At in Gallia paullo ante Philippus Cominaeus[Note: * obiit. 1509. aetatis 63.] eques Flander, sola naturae ingeniique bonitate usuque rerum civilium, sine literarum studiis, ad ingentem prudentiam enixus, tanta side et prudentia res gestas Ludovici XI et Caroli IIX, Galliae regum, literis consignavit, ut plerorumque iudiciis cum quovis antiquorum componi mereatur. Id opus saepius lingua Gallica, qua ab auctore scriptum fuit, editum est in Galliis: Latine autem primum a Ioanne Sleidano, sed fidelius postea a Casp. Barthio conversum, excusumque Francofurti anno M DCC XXIX: quae editio reliquis praeferenda, praeterquam Gallicis, quae longe vitilius legentur. In Belgicis rebus quaedam minus candide ab eo narrari, observat Aub. [Note: ad lib. VIII.] Miraeus, in notis adres Brabanticas Pet. Divaei, ideoque saepius vapulat Iac. Meiero, in Annalibus Flandricis. Elogia eius


page 18, image: s026

passim reperies apud scriptores historicos et politicos, quorum [Note: part. I p. 29.] aliquos laudavit Zeillerus in de historicis.

XLIV.

Atque hi quodammodo remotiores a nostra aetate sunt: quippe quorum nemo, Thuano excepto, intra proximos annos centum floruit. Nunc ex iis, qui intra id tempus historiam scripserunt, optimos aliquot indicabimus, idque, ut coepimus, secundum diversas gentes, inter quas unusquisque vixit. Ex Italis igitur, quorum magnus est numerus, isti quinque prae reliquis laudari merentur. Primo Henricus Caterinus Davila, qui lingua Italica bellorum civilium, in Gallia a Francisco I ad Henricum IV usque, sive ad annum M DC XCIIX gestorum, historiam libris XV pertractavit. Hunc Balthasar Bonifacius, in tractatu de historia, non dubitavit Xenophonti, Caesari, et Guicciardino comparare, aut etiam praeferre, quod pariter, ut isti, rebus quas descripsit, interfuerit.

XLV.

Deinde Franciscus Sansovinus in historia universali de origine, bellis, et Imperio Turcarum, pariter Italico sermone composita, quam ante quadriennium[Note: * An. 1654. in 4.] additionibus et vitis Imperatorum Ottomannicorum ad hoc usque tempus auctam, Veneti recuderunt. Quanta prudentia fuerit, docem eius liber de gubernatione regnorum, et aphorismi politici infra memorandi.

XLVI.

Tertio Paullus Paruta in praeclara historia Veneta, quae similiter abhinc annis XII[Note: An. 1645. in 4.] Venetiis recusa, et argumentis rerum in margine aucta est. Huius etiam egregii discursus politici, et liber de vita politica satis laudarinon possunt.


page 19, image: s027

XLVII.

Quarto Famianus Strada Romanus et Iesuita: qui tanta elegantia, prudentia et diligentia historiam tumultuum Belgicorum ab excessu Caroli V, ad annum usque M DC XC, composuit, ut cuique veterum comparari, multis etiam praeferri mereatur. Eius duae decades: tot enim hactenus prodiere: saepius excusae sunt Romae, Antuerpiae, et in Batavia: postremo a Iesuitis Moguntinis uno volumine correctiores publicatae, quae editio reliquis anteferri debet.

XLIIX.

Quinto denique Victorius Sirus, qui tribus iustis voluminibus res universae Europae, ab anno M DCC XXXV ad MDCC XLII, magna industria persecutus est. Duo priores tomi editi sunt Casale, anno M DCC XLIV, recusique Genevae, anno M DCC XLIX, tertius Lugduni in Galliis prodiit, anno M DCCLIII. Reliqui adhuc desiderantur.

XLIX.

E Gallis duo potissimum commendari debent, Petrus Matthaeus historiographus regius, et Gabr. Bartholomaeus Gramondus, praeses Parlamenti Tolosani, et in sacro regis consistorio senator, qui res suorum regum non male tradidere. Matthaeus quidem res Henrici IV, itemque bella a Francisco II, Carolo IX, Henrico III et IV cum Hispanis usque ad excessum Philippi II regis: Gramondus autem gesta Ludovici XIII, ab excessu Henrici IV usque ad annum M DCCXXIX. Reliquorum enim eiusdem regis auspiciis usque ad mortem illius peractorum historiam hactenus supprimere dicitur.

L.

Horum uterque magna quidem diligentia et prudentia


page 20, image: s028

historiam, sed non pari ubique fide tractavit. Nam Matthaeus etiam popularium suorum, Renati de Lusinga, in tractatu de ratione legendi historiam, et Gramondi extremo libro X historiarum, iudicio, elegans magis quam honus habetur, multaque tacuisse, quae referenda erant, quin etiam affectibus ubique deditus esse, at que aperte Hugenottis favere dicitur: Gramondus vero praeterquam quod stylo affectato to saepe obscurus est, etiam idipsum vitium, cuius Matthaeus arguitur, passim incurrit. Numquam enim satis aeque de Protestantium rebus iudicat.

LI.

Inter Britannicos scriptores, duo Angli Guil. Camdenus, et Franciscus Verulamius, Scotusque unus Geor. Buchananus prae reliquis celebrantur. E quibus Camdenus, praeter descriptionem Britanniae, exquisitissimum opus, scripsit annales rerum Anglicarum et Hibernicarum, regnante Elisabetha, ad annum M DCLXXXIX, primum in Anglia, deinde Francofurti anno M DCC XVI excusos: Verulansius, ut erat non solum ingenio, sed etiam dignitate et rerum experientia summus: quippe vicecomes S. Albani, et Angliae cancellarius: historiam regni Henrici VII, cuius tempora, ut in praefatione ipse ait, mutationum et eventuum rariorum plena fuere, exiguo, sed vere politico libello complexus est: qui primum Anglico sermone conscriptus, post ab ipso auctore in Latinum conversus in Anglia Belgioque[Note: * Lugd. Bat. 1647.] prodiit.

LII.

Georgius autem Buchananus post annorum viginti quattuor peregrinationem in patriam reduxfactus, rerum Scoticarum historiam ab origine gentis ad annum superioris saeculi secundum et septuagesimum produxit: quod opus


page 21, image: s029

Edinburgi primuin, anno M DC LXXXIII, mox anno sequenti Francofurti prodiit[Note: * in fol.], ubi et decennio post[Note: † an. 1594. in 8.] minori forma recusum est. Fuit vir summa eloquentia et scribendi facultate incomparabilis, diligentia quoque et prudentia, tum ex exquisito indicio multis superior, sed, quorundam sententia, fide promercali, partiumque studio sic interdum abreptus, ut eius libri ab ordinibus Scotiae falsitatis damnarentur, Mariae quoque Scotorum reginae, ut ipse postea confessus est, nimis infestus. Quam autem regiae potestati in universum parum aequus fuerit, docet dialogus eius de iure regni apud Scotos: in quem fortiter calamum strinxit Guil. Barclaius in tribus prioribus libris egregii operis de regno et regali potestate adversus monarchomachos scripti.

LIII.

Multo fertilius bonorum historicorum fuit Belgium, eoque ortinon suas tantum, sed aliarum quoque gentium res tradiderunt. Suas quidem Dominicus Baudius in elegantissimo opere de induciis belli Belgici, iterato edito Lugd. Batavorum, anno M DCC XVII, et in eiusdem argumenti opusculo Ioannes Meursius, Baudio aut par prudentia, aut superior. Idem qui et Belgicarum rerum libris IV sexennium Albani ducis persequutus est, tanta diligentia et cura, ut idcirco Balthasari Bonifacio luculentissimus rerum Belgicarum scriptor audiat, ac cum Xenophonte et Caesare componendus videatur. Utrumque opus iunctim prodiit Lugduni Batavorum, anno M DCC XIV.

LIV.

Deinde duo scriptores annalium Belgicorum Ioannes Rheidanus, a Dionysio Vossio in Latinum sermonem translatus, et Hugo Grotius , cuius opus diu magna


page 22, image: s030

eruditiorum exspectatione desideratum superiore anno prodiit in lucem.

LV.

Denique Ubbo Emmius, vir eruditissimus, cuius praeter opus Genealogicum, veterem Graeciam, et descriptionem Frisiae, exstat historia rerum Frisicar um ab anno Ch. CCCCXLIX usque ad M DC LXIV, tanta prudentia et elegantia scripta, ut palmam cunctis prioribus praeripiat, eoque digna, quae frequentius studiosorum hominum manibus teratur. Varie primum et particulatim, sed postea uno volumine iunctim excusa est in Batavia Lugduni, an. M DCC XVI.

LVI.

Exterorum res tradidere iam laudatus Meursius in historia Danica, Amstelodami excusa, et 10. Isaacius Pontanus, cuius praeter historiam urbis Amstelodami, et libros VI originum Francicarum, exstant decem libri historiae rerum Danicarum ad domum usque Oldenburgicam, quae hodie regnat,sive annum Chr. M CCCC XLIIX productae, excusi pariter Amstelodami, an. M DCC XXXI. Uterque praeclarus scriptor et historiographus regis Daniae Christiani IV: sed Meursius pauca tantum, et ferme illa, quae tempore Christierni regis continerunt, Pontanus autem vetera iuxta ac recentiora persecutus est.

LVII.

In Polonia quoque non inerudite historiam tractarunt Paullus Piasecius episcopus Praemisliensis in chronico Polonico[Note: ed. Cracovia 1645. in fol.], ante paucos annos in Batavia recuso, et Ioachimus Pastorius, medicus ac historiographus regis Poloniae, hodieque professor honorarius Gymnasii Dantiscani, in epitome nova historiae Polonicae, sive Floro Polonico: cuius


page 23, image: s031

secunda editio prodiit Lugduni Batavorum, anno M DCCXLII. Desiit in Sigismundo rege.

LVIII.

In Germania nostra vix quisquam satis pro dignitate tractavit historiam praeter Ioannem Sleidanum: qui tamen ipse non Germanus, sed Belga fuit. Hic enim Argentorati sedecim annorum labore, summaque industria: cuius indicium est, quod sic attrivit ea opera ingenii memoriaeque vires, ut sub finem vitae ne quidem trium filiarum, etiam admonitus, reminisci posset: perfectissimum opus commentariorum de statu religionis et rei pub. sub Carolo U Caesare confecit. Quo res ecclesiae iuxta et reip. non vulgari eloquentia et iudicio persedutus est, etiam quorundam Pontificiorum sententia: quamquam plerique sectae illi addicti fidem eius in dubium vocare soleant. Adversus quos eum magni nominis scriptores tuentur: quorum nomina habes [Note: Part. II. pag. 141.] apud Zeillerum: Instar omnium erit testimonium Aubignaei[Note: † lib. I. hist. cap. 1.] scriptoris Galli, cuius verba Latine adponemus Auctor, inquit, qui hoc saeculo neque lectus satis, neque satis aestimatus est, cuius labores sapiunt spiritum quendam generalem, cuius affectus non impelluntur nisi adversus vitia, cuius diligentia non attingit rem ullam indignam, cuiusque magnitudo neutiquam spernit, quidquid historiae conveniens est, etc. Eum continavit Mich. Casp. Lundorpius, non male quidem, sed nequaquam pari industria et eloquentia. Editus Francofurti tribus voluminibus.

LIX.

Nec omnino inepte res Germanicas narravit David Chytraeus in chronico Saxoniae et vicinarum aliquot gentium, ab anno Chr. M DC ad M DC XCIII: quod postea bis


page 24, image: s032

continuavit usque ad annum M DC XCIX, quo denuo id opus est editum.

LX.

Historicis Germanicis adcenseri etiam quodammodo possent Lundorpius in actis publicis, et Friedericus Hortlederus in opere de causis belli Germanici: qui scriptores una cum operibus aliquot Melch. Goldasti et chronico Spirensi Christoph. Lebmanni, Germanicarum rerum studiosis assidue voluendi sunt. Saeculi noni et decimi res gestas erudite exposuit Boeclerus in Commentario ante biennium[Note: * An. 1656. in 4.] Argentorati edito. Aquo etiam reliqua saecula exspectamus.

LXI.

Altera classis historicorum illos scriptores complectitur, qui Romanae ecclesiae Romanor umque pontific um res enarrant, a quibus consilia resque rerum publicarum magnam partem pendent. Postquam enim Romanae urbis episcopi non solum inter principes recenseri, sed etiam in Christianos monarchas populosque omnes imperium sibi adrogare coeperunt, factum est, ut paene totius Europae fata Catholicorum principum auxilio, clericorumque opera dispensarent, aut certe dispensare conarentur. Quare illorum consilia et expeditiones accuratius nosse, multum ad civilem prudentiam conducet, praesertim in iis rebus, quae negotiis rerum pub. arctissime innexae sunt.

LXII.

Ex hoc genere scriptorum potissimum legi debent, qui prudenter ex candide in scribendo versati sunt. Quales sunt primo Baptista, vel ut alii, Bartholomaeus Platina, Cremonensis, et sub Paullo II abbreviator Apostolicus, sub Sixto IV, etiam bibliothecae Vaticanae praefectus, vir, Trithemii iudicio,


page 25, image: s033

undecumque doctissimus, philosophus et rhetor celeberrimus, ingenio subtilis et vehemens, eloquio disertus, et mulcens, animo constans et validus. qui summa libertate ac fide Romanorum pontificum vitas usque ad Paullum II, a quo in carcerem coniectus, mensesque quattuor ipsos detentus est, doneca successore Sixto IV liberaretur, composuit, nullius neque virtutes neque vitia reticens. Incorrupta veritate pontificii principatus rationes eum nuntiasse, virumque gravem et procula mendacio fuisse, etiam multi pontificiorum fatentur, in his Paullus Iovius in elogiis virorum doctorum, et Raph. Volateranus, lib. XXI Anthropologiae. Obiit Romae an. M CCCC LXXXI. Doctissimis adnotationibus eum illustravit Onuphrius Panuinius: qui et reliquorum pontificum vitas a Sixto IV, usque ad Pium V, pari diligentia et fide, quamquam et ipse Romae viveret, adiecit. Simul editi sunt Coloniae et alibi.

LXIII.

Deinde Papyrius Massonus Gallus, qui similiter tanta libertate vitas pontificum scripsit, ut male idcirco audiat apud Pontificos. Marquardi Freheri* Orig. Palatin. part. 1. c. 10. iudicio scriptor eruditione, et accuratione omnibus nostri saeculi scriptoribus superior. Prodiit in Gallis, ubi vixit, atque etiam Annales Gallicos, Elogia Ducum Sabaudiae, aliaque egregia opera concinnavit.

LXIV.

Scripsere et duo alii Itali non quidem pari prudentia et fide, sed tamen magna diligentia vitas pontificum, Antonius scilicet Ciccarella, et Alphonsus Ciacconius. Quorum prior inde incepit, ubi desiit Panuinius, hoc est, a Pio V, produxitque reliquorum res usque ad Clementem IIX: posterior a Petro orsus, usque ad eundem Clementem progressus


page 26, image: s034

est. Ciccarella una cum Panuinio habetur excusus: Ciacconius Romae, anno M DC II prodiit, ac nuper cum adduionibus recusus est. Ciccarellam una cum Panuinio in Italicum sermonem transtulit et auxit Laurentius Testa.

LXV.

Neque omnino male Pontificum vitas scripserunt Anastasius Bibliothecarius, et Ioannes Stella. Ille primum a Velsero Moguntiae editus est, anno M DCC II et nuper Parisiis: hic in Belgio forma minori prodiit.

LXVI.

Sed potiori iure huc pertinent duo mediae aetatis scriptores Theodoricus a Niem, et Matthaeus Parisiensis. Quorum prior inde a temporibus Gregorii XI papae, scriba variorum pontificum, postea episcopus Verdensis et deinde Cameracensis, historiam sui temporis usque ad Alexandrum V, sive an. Chr. M CCCC X, ingenti candore persecutus est. Seorsum autem composuit historiam de schismate, quod in ecclesia Rom. inter Urbanum papam et Clementem Antipapam, eorumque successores, per XXXIX annos fuit. Alter, Albanensis coenobii in Anglia abbas, a conquisitione Angliae per Guilielmum Normanniae Ducem usque ad sua tempora (obiit autem anno DCC CCLIX) historiam emonumentis publicis, etiam Baronii cardinalis iudicio, qui tamen ut infestissimum Apostolicae sedi notat, egregie contexuit. Nuperrime prodiit in Anglia et Parisiis, e MS optimis emendatus. Theodoricum autem primus in lucem produxir Simon Schardius, Basileae an. M DC LX, postea recuderunt Argentinenses anno M DCC IX.

LXVII.

Denique et Petri Suavis Polani, id est Paulli Sarpii


page 27, image: s035

Veneti, numquam satis laudata historia concilii Tridentini huc pertinet: in qua velut in specimine artes curiae Romanae, et consilia variis in locis Europae agitari solita, intueri licet. Eius fidem olim Tarquinius Gallutius lesuita, postea Scipio Henrici, theologus Messanensis, nuper admodum viginti annorum labore Romae edito Iesuita Pallavicinus incusare ausi sunt: sed nullo cum effectu apud prudentes et candidos lectores. De eius fide et accuratione videndus interpres latinus in praefatione ad lectorem. Edita est primum Italice opera Marci Antonii de Dominis in Anglia[Note: * Londini 1619. in fol.], et Genevae; postea Latine et Germanice, Argentinae et Francofurti[Note: † 1621 in 4.] et nuperrime Dordraci una cum vita auctoris.

LXIIX.

Tertia claessis historicorum eorum est, qui vitas illustrium virorum literis consignarunt. Quod genus scriptorum, si diligentiam et iudicium adhibeant, praestare ceteris historiis, et paene solum facere exemplis, quod ethica et politica philosophia syyllogismis et praeceptis efficit, bene observavit [Note: cap. XXV.] 10. Rualdus in vita Plutarchi. Nam cum minuta quaeque, nec eximia tantum, sed omnem interiorem ac familiarem vitam exsequi virosque maximos veluti totos inspiciendos exhibeant, dubitari non debet, quin ad instruendum prudentia et dexteritate agendi animum plurimum conferre [Note: lib. II cap. VII.] possint. Sane prudentissimus et ingeniosissimus heros, Franciscus Verulamius, cum in libro, de augmentis scientiarum comparat invicem diversarum historiae iustae specierum utilitates, puta chronicorum, vitarum et relationum specialium, chronica quidem celebritate et nomine, relationes sinceritate et veritate, vitas autem fructu et exemplis excellere ait. Quandoquidem enim personam singularem pro


page 28, image: s036

subiecto sibi proponant, in qua necesse est actiones non minus leves quam graves, parvas quam grandes, privatas quam publicas, componi et commisceri, sane magis vivas et fidas rerum narrationes, et quas ad exemplum tutius et felicius transferre possis, eas exhibere.

Vide huc non nulla apud Gassendum in praefat ad vitam Peirescii.

LXIX.

In hoc genere longe frequentius veteres, quam nostri temporis homines versati sunt. Plurimos enim vitarum, scriptores inter illos deprehendere licet. E quibus maxime excellunt iam supra laudati Suetonius, Corn. Nepos praesertim in vita Attici, et Plutarchus. Adde Tacitum in vita Agricolae. [Note: P. 10. edit. nostra.] Quorum priores duos eleganter invicem comparat Boeclerus in commenatrio Nepotis. Qui et in eodem commentario,[Note: * P. 5.] quomodo hoc genus scripta ad prudentiae uberioris indagationem et usum transferri possint ac debeant, docet, seu potius indicat. Nostro tempore pauciores ingenium et doctrinam suam commemorationi vitarum eorum, qui proximis saeculis claruere, accommodarunt: cum tamen, ut idem Verulamius indignabundus observavit, non defuerint plurimi viri egregii, qui meliora mererentur, quam incertam et vanam memoriae suae famam, aut elogia arida et ieiuna. Nisi quod aliquot Itali et Galli in hanc curam, sedimpari studio, incubere. Inter alios laudari merentur vita Casparis Colignii Amir alii Galliae ab anonymo seriptore edita: Alphonsus Ulloa, in vitis Caroli U et Ferdinandi I Imperatorum, Gualdus in vita Pinelli, Gassendus in vita Peirescii, et qui suas ipsi vitas scripserunt, Thuanus et Hier. Cardanus: qui postremus accuratissime res suas, etiam minutissimas, exposuit. Eius liber de vita propria diu post mortem eius,


page 29, image: s037

opera Gabrielis Naudaei, Parisiis prodiit, anno M DCC XLIII, et postea quadriennio abhinc Amstelodami recusus est.

LXX.

Universalis historiae aliquis quidem in adquirenda civili prudentia, non tamen tantus, quantus reliquarum specierum, quas enumeravimus, usus est. Nam cum infinita rerum multitudo in eo breviter comprehendi debeat, fieri non potest, quin de multis plurima relatu digna consulto praetermittenda, saepiusque ad epitomarum rationes delabendum sit. Adde quod in tanta varietate temporum ac regionum, quarum res enarrandae sunt, subinde sufficienti indagatione, religiosaque informatione destitui eius auctores necesse est, eque relationibus non admodum authenticis narrationes suas concinnare. De quo incommodo pariter [Note: cap. IIX loc. cit.] aliquid Verulamius monuit.

LXXXII.

Iuvabit tamen ad Imperiorum origines, progressus et mutationes, singularesque divinae providentiae effectus cognoscendos eiusmodi compendia evoluere, quae saltem aliqua ratione consiliorum eventuumque causas tangant. [Note: Boecl. hist. Schol. Prin. cip. cap. II §. III.] Qualia sunt epitome historiarum Cluverii, Boxhornii historiae untversales, et pauca aliorum. Ex iis enim intelligere erit, quam potenter ac sapientera DEO, omnium regnatore, regna nunc instituantur, nunc destituantur, nunc amplificentur, et extollantur, nunc extenuentur ac deprimantur, modo opponantur, et veluti collidantur, modo componantur. Pragterea, sola pietate firmari sceptra, virtutibus ornari coronas, impietate confringi et deturpari, plurimum in stabiliendis aut labefactandis Imperiis regnantium mores posse, callidiratem exitio tandem, iustitiam prudentiamque saluti esse,


page 30, image: s038

avaritia et ambitione efferri potius regna, quam proferri, felicitatem, quae interdum malas artes comitatur, non ultra durare, quam ubi puniti sunt, quibus puniendis Deus eam ipsis concesserat, proinde neque perpetuam aut diuturnam, neque propriam illis esse, admiratione splendoris et inanium spectaculorum suspectione rationi tenebras offundi, mox studio vanitatis accedente, ipsam adimi, hominesque in ridiculas aut feras bestias converti. Inde esse, quod orbis hic officina flagitiorum, machinarumque fabrica sit, quibus miseri mortales perdant se invicem pereantque, rebus prosperis elati et luxuriantes, attritis queruli, meticulosi et saepe stupidi. Nisi quod inter media scelera, furoresque insanientium hominum, exigua portio, DEO amica et familiaris, veluti rosa inter spinas floret splendetque, et pereuntibus ceteris, sola superstes aeternitati servatur. Haec et eiusmodi alia, quae nisi ex universalis historiae contextu ac serie non satis percipiuntur, quemadmodum ignorata ethnicis, multorum errorum occasionem praebuere: sic nobis accurate cognita magnum momentum consiliis iudiciisque politicis adferunt.

LXXII.

Historicis quodammodo adfines sunt, ut alibi prolixe osten dimus, qui res publicas integras, earumque statum, origines, progressus, exprofesso describunt. In quo genere, qui ad civilem prudentiam aptus sit, ex antiquitate vix quisquam superest, praeter Xenophontem, cuius duo egregii libelli, unus de repub. Atheniensium, alter de Laeedaemonica, inter reliqua eius opera habentur. Nam fragmenta rerum pub. ab Aristotele descriptarum, a Patricio, Casaubono, Heinsio collecta, quoniam e Grammaticorum scriptis petita sunt, ferme nihil politicae observantionis continent. Neque valde


page 31, image: s039

meliora sunt, quae ex Heraclide Pontico de politiis, et Nicolai Damasceni historia catholica, Nic. Cragius, Heinsius et alii exhibent.

LXXIII.

Huc tamen quodammodo spectant Pausaniae de veteris Graeciae regionibus commentarii: quibus non solum locorum situs et intervalla, splendida sumptuosaque civitatum aedificia, ceteraque ornamenta praecipua, sed etiam, verba sunt Abrahami Loescheri in praefatione ad Pausaniam, rerum publ status, imperiorum successus, regum familias et res praeclare gestas, bellorum dehinc causas et ambiguos exitus, ducum consilia, militum fortitudinem, pacis item artes, et alia complura, quae ad instituendas et conservandas res pub. multum adiumenti habent, studiose complexus est. Hunc post Romulum Amasaeum emendatissime edidit et notis illustravit Fridericus Sylburgius Graece et Latine proddiit Hanoviae, M DCC XIII, Latine Francofurti, anno M DCC XXIV.

LXXIV.

Proximi temporis scriptores maiori studio in hoc argumento occupati, veteres partim, partim hodiernas res pub. descripserunt. Ex illis politices studioso potissimum legenda Ubbonis Emmii Graecia vetus, opus elegantissimum, Caroli Sigonii res publicae aliquot Graecae, Nicolaus Cragius de repub. Lacedaemoniorum, Guil Postellus de Atheniensi, Herm. Conringii dissertatio de politia Ebraeorum, et Antonii Thysii monumenta rerum pub veterum etc. Inter scriptores Romanae rei pub. veteris vix quisquam est, qui prudentiae inserviat: cum plerique nudam enumerationem magistratuum et rituum absque altiori pervestigatione causarum persequuti sint. Nisi quod Boxhornii differtationes de Romanorum Imperio et Io. Schefferi, in Livii reges Romanos, huc faciunt.


page 32, image: s040

LXXV.

Hodiernas res pub. alii singulas, alii omnes aut plerasque iunctim descripserunt. Inter eos, qui plures simul descripsere, nostro instituto cumprimis apti fuerint (I) Thesaurus politicus Lottini, legati Veneti in aula Caesarea, Italice saepius, Francofurti etiam cum interpretatione Latina Philippi Honorii sive Iulii Belli, Iustino-politani, Cardinalis Dietrichsteinii in Moravia Secretarii, editus anno M DCC X, et denuo M DCC XVII, quae editio optima. (II) Relationes Universales Ioannis Boteri, quas a Guilielmo du Braecqs Latine conversas[Note: * Ed. Colon. 1596. in fol 1610. in 4.], alteriusque Itali relationibus auctas, denuo polivit auxitque et sub titulo politiae regiae Marpurgi, anno M-DCC XX, edidit Iustus Reiffenbergius. (III) Thesaurus Politicus opera Casparis Ens, ex Italico translatus, editusque Coloniae an. M DCC X. (IV) Franc. Sansovini[Note: Del governo de' diversi regni et rei publiche di M. Franc. Sansovino. Vinegia 1583. in 4.] libri XXII de gubernatione diversorum regnerum et rerum publ. Italice publicati Venetiis M DC LXXII, LXXXIII, et postea saepius. (V) Archontologia Cosmica olim a 10. Ludovico Gothofredo, sed postea auctior correctiorque edita a Ge. Christophoro Heinio, Francofurti, anno M DCC XLIX. Qua editione qui usus fuerit, facile carebit etiam recentissimis editionibus operis Gallici, [Note: Les estats, empires, et principautez du monde etc. par le Sieur D. T. V. Y. gentilhomme or dinaire de la chambre du roy etc. Roven 1633. in 4. Genevae 1650 in 4. etc. sub titulo: Nouveau theatre du monde; prodiit Parisiis 1651. in fol. Laudatur et Le monde, ou la description generale de ses quattres parties, avec tous les empires, royaumes, estats et republiqs, par Pierre d' Auity, secundo editus, correctus, et in rebus Francicis auctus a Francisco Ranchino, advocato Monspeliensi. Parisiis, anno 1643. in fol. U romis: item theatre de l' univers, ou l' abbrege du monde, contenant les descriptions particulieres de touts les estats, monarchies, republiques et principautez du monde etc. Parisis 1644. infol.] quod status, Imperia et principatus mundi et in quibusdam editionibus novum theatrum mundi inscribitur. nam quae in eo habentur, omnia in archontologiam translata sunt. (VI) Lucae de Linda descriptio orbis et omnium eiusr erumpublic arum, anno M DCC LV Lugduni Batauroum excusa, et postea in Germanicum sermonem traducta: variisque locis aucta) Francofurti anno sequenti, cum inscriptione: Orbis Lumen et Atlantis iuga tecta retecta.


page 33, image: s041

LXXVI.

Singulas res publicas plurimi dederunt, quorum plerosque aut integros aut excerptos Elzevirii in Batavia excuderunt. Sed horum pauci satis apte ad civilis prudentiae scopum, quod susceperant, exsequuti sunt: fide quoque industria et iudicio valde discrepant. Prae reliquis tamen ad hoc institutum idnei sunt I: Hispania, sive de regis Hispaniae regnis et opibus commentarius, a Ioanne Laet [Note: * ed. Lugd. Bat. 1629.] conscriptus II: Eiusdem Gallia, sive de Francorum regis dominiis et opibus commentarius. III: Claudii Sesellii, episcopi Massiliensis et saepius ad ponitificem regis Galliae Ludovici XII legati, libri duo de repub. Galliae et regum officiis: [Note: † Sid. 10. Lactii iudicium, praefixum his libris.] in quos congessit vir multis variisque negotiis publicis defunctus, aulaeque morem monem atque statum exploratissimum habens, quidquid optimorum praeceptorum aut ipse observasset, aut superioris suaeque aetatis viri prudentes ac docti tradidissent: singulari quadam ratione id omne praesenti rerum conditioni atque tempori accommodans. Eos


page 34, image: s042

Latine conversos Argentorati publicavit Sleidanus, postea Elzevirii rei publicae Galliae, anno 8 DCC XXVI a se editae, inseruerunt. IV: Casp. Contareni et Donati Iannotii libelli de repub. Veneta, et in utrumque notae Nicolai Crassi. V: Tbomae Smitbii res publ. Anglicana. VI: Iosiae Simleri de repub. helvetiorum libri duo, Tiguri separatim excusi, Latine et Germanice. VII: Tractatus anonymi scriptoris de principatibus Italiae, a Tho. Segeto translatus et notis illustratus, eique ab Elzeviriis subnexus commentarius Ioannis de Laet, de territoriis, potentia, familiis, federibus principum, rerum pub, et eorum, qui bodie in Italia rerum potiuntur.

LXXVIII.

His addi possunt separatim editi, nec, quod sciam, Elzeviriorum voluminibus inserti, Ubertus Folieta de republ. Genuensi, Guilielmus Postellus de monarcbia Gallica, Ubbo Emmius [Note: ed. Lugduni Bat. 1616. in fol.] de Frisia et Frisiorum republica, commentariolus Boxbornii [Note: optima editio Hagae 1654 in 12.] de statu federati Belgii, Sim. Starovolscii Polonia nupera Conringio [Note: Wolferbyti 1656. in 4.] denuo edita et praefatione aucta: eodemque anno [Note: Francof, 1656. in 8.] publicata Polonia novantiqua 10. Tbeod. Sprengeri. Iungendi sunt varii tractatus MSS de statu Italiae, qui passim a peregrinantibus circumferuntur, et de eodem epistola 10. Hieronymi im Hof[Note: Wolferbyti 1656. in 4.] discursibus eius politicis, sive parti tertiae singularium politicorum, subnexa: itemque ratio constitutae nuper rei publicae Angliae, Scotiae et Hiberniae et c. ex Anglico in Latinum conversa, editaque Hagae, anno CDC DCC LIV, superiore autem anno etiam Germanice excusa Scaphusii in Helvetia sub titulo, gründliche Beschreibung der neuen Regiments-Verfassung in dem gemeinen Wesen Engelland, Schott- und Irrland. Adde 10. Limnaei notitiam Franciae et Galli L' estat de France.


page 35, image: s043

LXXIIX.

Ad causas rationemque originum ac progressuum Imperiorum in Europa melius intelligendas facient [Note: Compendi Historici del comte Alphonso Loschi Vicentino Academico insersato, Olimpico e Rifiorito, il Riaceso: consecrati alla Maesta, Christianissima di Luigi XIV, Re di Francia e di Navarra. Venetia 1652. appresso Gio. Petro pinelli in fol,] compendia bistorica Alphonsi Loscbi, quae Italice prodierunt Venetiis, anno M DCCLII, itemque ex dissertationibus bistoricis et politicis Georgii Hornii abhinc triennio [Note: 1655. in 12.] iunctim Lugduni Batavorum excusis primae octo, cum decima, XII, XIII, et XIV, quibus de aliquot Belgii rebus pub. et urbibus egit, itemque XVI de repub. Belgica, XX de regnis Daniae et Noruegiae, XXI de Imperio Hunnorum, XXII de comitatu Nassoviae, XXIII de ducatu Cliviae, XXIV de Imperio Mexicano, XXVII de rebus Americanis ante adventum Hispanorum, quibus subinde quaedam de statu et arcanis eorum Imperiorum immiscet.

LXXIX.

Ad statum religionis in universo occidente, artesque quibus illa sustinetur, propagatur et Imperiorum statui accommodatur, cognoscendas commendanda est Edoini Sandis, equitis Angli, relatio de statu religionis per univer sam Europam, variis in linguis edita, liber prudentissimus, et, quod rarissime fieri solet, de cunctis religionibus aeque candide periteque iudicans.


page 36, image: s044

LXXX.

Plurimum quoque profectum civilis prudentiae iuvabit, qui veteres et hodiernas res publicas invicem comparabit. Quo pertinet liber Italicus Pompeii Caimi, qui inscribitur parallelo politico delle republicbe anticbe emoderne, h. e. comparatio rerum pub. veterum et modernarum. Prodiit Patavii, anno M DCC XXVII.

LXXXI.

Licebit et res publicas fictitias iungere, quales sunt I: Utopia sapientissimi viri Thomae Mori, quondam Angliae cancellarii, optimi rei publ. status idea: liber maximorum virorum iudicio incomparabilis, et tamdiu victurus futurusque in pretio apud homines, quamdiu iustitia ipsa, et modestia ac pietas, non omnino in ipsorum animis et adfectibus [Note: conf. Naud. bibliograp. p. 41.] exulabunt. II: Mundus alter et idem ab Anglo quodam aute paucos annos conscriptus in depravatos huius faeculi mores, ac veluti poneropolim quandam, sive civitatem vitiis omnibus infectam, exhibens. III: Thomae Campanellae civitas solis, quam vir ignei planeque stupendi ingenii inter medios carceris squalores et tenebras ea cogitationum novitate et sublimitate sensuum delineavit, ut, Naudaeo iudice, praeter philosophicas speculationes, multa etiam contineat, queis res publicae tutius administrari, hominesque ipsi meliores evadere possunt. IV: Utopia Didaci Bemardini, sive Iacobi Bidermanni iesuitae, prout ex ipsius auctoris MSto Dilingae, anno M DCCXLIV prodiit, commixtis invicem seriis iocisque varios vitae humanae errores depingens. V: Eudemia, Itali eloquentissimi, qui sub nomine Iani Nicii Erytbraei diu latuit, hoc aurem opusculo, praesertim magnatum vitia, salse descripsit ac traduxit. VI: Novae Solymae ante


page 37, image: s045

decennium Londini publicatae, in quibus auctor, quicumque sit, vir certe bonus et eruditus, bene institutae rei publicae instar exhibere conatus est, dignus sane qui non desultoria opera legatur.

LXXXII.

Pertinet huc et monarchia solipsorum sub nomine Lucii Cornelii Europaei primum Venetiis, deinde in Belgio edita, Iesuitarum artes, mores et studia, totiusque societatis statum mira industria et elegantia depingens. Inter Iesuitas se quadraginta quinque annos vixisse, nec vilibus officiis adhibitum, non obscure auctor significat, proinde non indignus, cuius narrationibus fides habeatur.

LXXXIII.

Tertium librorum politicorum genus veluti mixtum est, ac partim praeceptis, partim exemplis constat: quod etsi rerum actuumque civilium indolem segnius et obscurius attingit, quam historici, tamen in iudicio de rebus informando plurimum potest.

LXXXIV.

Huc primo pertinent, qui certa argumenta politica seorsum tractant, v. g. de officio principis, consiliarii, legati, aulici, secretarii, de bello et pace, de federibus, de maiestate, eiusque iuribus, de legibus, de iudiciis, etc. quos suis locis in tractatione doctrinae politicae indicabimus. Interim plerorumque nomina et scripta cognosci poterunt e bibliographia Gabr. Naudaei, ex epistola Christophori Coleri de studio politico, aliis que scriptoribus de ratione studiorum politicorum, quos sub finem huius diatribes laudabimus. Sed in Naudaeo observare licet, eum interdum studio partium, odioque nationis aut religionis, quibusdam iniquiorem esse,


page 38, image: s046

multos etiam egregios auctores ob easdem causas plane praeterire. Exemplo esse possunt, quae de Clapmario pag. 53. de Grutero et Forstnero pag. 14. de Scipione Gentili pag. 105. et quibusdam aliis satis frigide, aut etiam maligne scripsit.

LXXXV.

Deinde officia Ciceronis, liber vere politicus, et a maximis viris summisque principibus inter studia regiarum curarum lectus, eiusdemque argumenti ac tituli opusculum, ab Ambrosio scriptum: Plutarchi opuscula politica, ut praecepta gerendae rei publicae, de monarchia, oligarchia et democratia, et quaedam alia: Senecae pleraque, sed maxime libri de clementia, de ira, de beneficiis, de vita beata et c. Policraticus Ioannis Sarisberiensis, varia opuscula Francisci Petrarchae, ac Ioniani Pontani, et huiusmodi scripta alia.

LXXXVII.

Tertio variae et ferme sine certo ordine ac delectu materiarum congestae quaestiones, observationes, digressiones, dissertationes et discursus politici, aut historico politici. Huius generis tanta copia est, ut eorum numerus iniri nequeat. praesertim Itali ac Galli certatim hac methodo (si tamen methodi appellatione dignari decet rationem tractandi, quae ordine destituta est) res politicas persequi instituerunt. De quorum tamen discursibus recte vir doctus adfirmabat, pleraque perfunctorie et oblectamenti ritu geri, et copiae potius, quam usui inseruiri. Eminent tamen ex tanta multitudine iudicii et prudentiae laude praeter eos, qui ad Tacitum aliosque historicorum aliquid huiuscemodi [Note: §. XXIV.] moliti sunt, de quibus supra egimus, Paulli Parutae, Hieronymi Fracbettae, Laurentii Zuccoli discur sus politici, Italica lingua conscripti, sermones fideles Franc. Verulamii, observationes


page 39, image: s047

historico politicae Micb. Piccarti, symbolapolitica Didaci Saavedrae hispani, quaestiones politicae Melch. Iunii, quaestiones miscellaneae Mattb. Berneggeri, et D. 10. Gerbardi, utiles omnino, utut rationem earum et institutum pauci curae habeant, singularia politica et militaria 10. Hieronymi Im Hof, patricii norimbergensis, cum paucis aliis.

LXXXVII.

Est et alind genus scriptorum, qui praecepta et observationes politicas pariter nulla certa iustaque methodo, sed breviter et per modum aphorismorum, axiomatum, apophthegmatum collegerunt: idque alii nude, alii cum apparatu instructuque exemplorum. Quo pertinent primo apborismi ex historicis veteribus aut recentioribus congesti. Quales sunt apborismi politici et militares per Lamb. Danaeum ex Thucydide, Xenophonte, Polybio, Herodoto, Livio, Plinio, Tacito, Cominaeo aliisque collecti, variisque exemplis illustrati: apborismi ex Tacito excerpti per Adrianum Politum, manuale magnatum Quirini, arcbiepiscopi Nixiensis, ex eodem Tacito, selecta politica ex Cicerone, Dione, Polybio, et c. et sententiae politicae e variis poetis a Desiderio Crescentio superiore anno sub finem libelli, quem artes regendi res publicas et dominandi inscripsit, editae, etc.

LXXXIIX.

Deinde varia axiomata politica, ut Sansovini, Lottini, Ant. Perezii, aureae admonitiones Franc. Guicciardini, tum quae multa exempla addita habent, axiomata politica, bistorica, ecclesiastica et oeconomica Georgii Richteri, thesaurus apborismorum politicorum Ioannis a Chockier, Lipsii monita et exempla politica etc.

LXXXIX.

Tertio apopbtbegmata principum aliorumque


page 40, image: s048

doctrina aut rebus gestis illustrium hominum, tum singulorum, ut Alphonsi Arragoniae regis, Matthiae Coruini regis Hungariae, Alexandri Medicis, ab Antonio Panormita, Aenea Syluio, Galeotto martio, et alio quodam Italo congesta, tum plurium iunctim, qualia sunt, quae Plutarcbus, Erasmus [Note: Desiderii Erasmi apophthegmatum libri VIII, Lipsiae 1603. in 8.] Roterodamus, Conr. [Note: Lycosthenis apophthegmatum, ex optimis Striusque linguae scriptoribus collectorum, loci communes, Lugduni 1571. in 8. et alibi.] Lycostbenes, Ioannes [Note: Embosii enchiridion apophthegmatum philosophorum, regum, Imperatorum, et aliorum illustrium Sirorum, in locos communes distributorum, Genevae 1587. in 16.] Embosius, Gerardus [Note: Tuningii IC. Apophthegmata, Graeca, Latina, palitica, Hispanica, Lugd. Bat. 1610, in 8.] Tuningius, Iulius Zincgrefius aliique collegerunt. Quibus addi possunt symbola Imperatorum a Nic. Reusnero in tres libros congesta, et symbola Heroica Guilielmi Paradini, etc:

XC.

Neque sine impietatis nota omitti possunt, quin potius primo loco habendae sunt sententiae sacrae, in proverbiis et ecclesiaste Salomonis, libro sapieutiae et Syracide contentae, quorum diligens et cotidiana lectio multiplicem usum homini politico praestare potest. Bosseque e sacris quoque libris multa ad civilem prudentiam facientia hauriri, danaei et Menocbii politicae sacrae docent.

XCI.

Duo adhuc genera librorum memoranda sunt, quae mire instruunt animum, et ad interiorem prudentiam singulari quadam ratione praeparant. Prius eotum est, qui arcanas artes Imperantium, consiliaque cum ordinariae tum


page 41, image: s049

extraordinaria guhernationis exponunt. Idque vel in thesi, vel in bypothesi, seu cum adplicatione ad certa Imperia, eorumque principes aut ministros.

XCII.

In priori classe praecellunt Arnoldi Clapmarii libri VI, de arcanis rerum pub. a 10. Arn. Coruino baud pridem scboliis marginalibus et praefixa epitome illustrati, iisque adnexus eiusdem argumenti discursus Cbr. Beseldi: itemque artes reconditae regendi res publicas et dominandi, per Desiderium Crescentium, iureconsultum Ultr aiectinum collectae, ac superiore anno editae: tum Italorum aliquot tractatus de ratione status, puta Ioannis Boteri [Note: Della ragione diftato di Giovanni Botero libri Xadiuncti eiusdem relationibus universalibus. Venetiis M DCC XI. in 4.], Cyri Spontoni [Note: Dodici libri del governo di stato de cavalier Ciro Spontone, in Venetia M DC IC, et M DCC XXVII. in 4.], Hieronymi Frachettae [Note: II Seminario de' governi di stato et di guerra di Girelamo Frachetta. Venetia M DCC XLVII, in 4.], Gabr. Zinani [Note: Della ragione degli stati libri XII di Gabriele Zinano, Signor di Bellai, in Venetia M DCC XXVI. in 4.], Ludou. Septalii [Note: Lod. Stttale della ragion di flato libri VII, Milano M DCC XXVII. in 4.], Friderici Bonaventurae [Note: Della region di stato e della prudenza politica libri II, di Fred. Bonaventura. in Urbino M DCC XXIII. in 4], Ioannis Antonii Palazzi [Note: Discorsi del governo e della ragione di stato, di Gio. Ant. Palazzo. Venetiis M DCC v. in 4.], et Scipionis Claramentii [Note: Della ragion di stato di Scip. Chiaramonti, Fiorenza M DCC XXXV. in 4.], E quibus Boterus primus rem antea confusam iusta methodo distinxit, Frachetta mox nimia diligentia paene obruit, Zinanus vero et Septalius medium tenuere, Bonaventura tandem maximo ingenii acumine ac singulari rerum cognitione instructus validissimis rationibus ostendere conatus est, rationem status non aliter definiri posse aut debere, quam consilium optimum de rebus ad maiorem rei publ utilitatem spectantibus, absque alterius rationis consideratione: ex eaque definitione, ut Naudaeus ait, campum sibi aperuit amplissimum, ut de variis rebus dissereret, quae ad secretiorem illam politices paediam spectare videntur. Claramontius denique in refellenda definitione Bonaventurae, meliorique alia investiganda, ferme omnem operam consumpsit.


page 42, image: s050

XCIII.

Referri huc quoque Nicol. Machiavelli princeps debet, quo libro dum vir acutissimi ingenii et plane ad civilem, prudentiam factus plerasque tyrannicas artes principi suo commendavit, multorum diversa indicia expertus est, astutique potius et temerarii, immo athei, quam prudentis famam, neque fortassis immerito, sibi conciliavit. Scripsere adversus eum multi, e quibus clarissimus omnium Innocentius Gentilettus, auctor Antimachiavelli: qui tamen ferme solam impietatem eius aggressus est, omissis erroribus politicis, quorum non paucos in eo reperire est, saepe etiam Andabatarum more adversus eum pugnat, verbaque eius in alienissimum sensum torquet. Pro Machiavello inter alios apologiam scripsit Casp. Scioppius in libello paediae politicae, et dissertatione adversus Paganinum Gaudentium.

XCIV.

Ad posteriorem classem pertinent, qui sive aperte sive, sub fictis nominibus variarum rerum publicarum et principum virtutes et vitia, consilia et artes, bene aut male gesta,


page 43, image: s051

itemque ministrorum fraudes et scelera exponunt. Excellunt heic Triani Boccalini relationes ex Parnasso, et lapis Lydius politicus, Barclaii satyricon sub nomine Euphormionis omnium rerum publ. et principum Europae vitia et errores perstringens, eiusdemque Argenis, res Gallicanas sub fictis nominibus tractans, Hieronymi Briani appendix relationum Boccalini, anonymi scriptoris Itali secretaria Apollinis, Ducis Robanaei trutina statuum Europae, seu libellus de interesse, principum, epbemeris propudiosa Ludovici XI Galliae regis, Thomae Campanellae liber de monarcbia Hispanica, motus animorum in Europa, Polonia suspir ans cum continuatione superiore anno edita, breviarium Gallicum motuum Anglicanorum, collegium elector ale cum appendicibus nuper editis, et quae praeterea in isto genere olim aut nuper prodierunt. In quibus omnibus etsi multa ex adfectu dicantur, tamen accuratae rerum cognitioni vel sic non parum lucis adferunt.

XCV.

Ad interiorem negotiorum cognitionem plurimum, quoque conferent libelli, qui varias deliberationes tractationesque rerum civilium aut etiam instructiones et mandata continent. Tales sunt disquisitiones Boxbornii, memoriae Philippi Mornaei, Villaregii, et aliorum variae instructiones et relationes, thesauris Honorii et Casparis Ens insertae, opera, cardinalis Bentivoglii, litterae cardinalis Ossati ad principes, ministeria cardinalium Richelii et Mazarini, conclavia varia paparum, cum ab aliis, nuper a Conringio et Leu, Moltkenio edita: varia item acta negotiorum civilium, tum edita tum inedita, quae omnia civilis prudentiae studiosus magna sollicitudine conquiret. Nam in hisce velut anima negotiorum civilium continetur.


page 44, image: s052

XCVI.

Alterum genus de moribus, adfectibus et ingeniis bominum dignoscendis tractat, docetque, qui varii sint hominum mores adfectusque pro diversitate patriae, familiae, professionis, status, sexus, aetatis, aliarumque circumstantiarum, quibusque modis unius cuiusque ingenium et indoles cognosci queat. Cuius notitiae quantus sit usus, quantaque necessitas, egregie docet Boeclerus [Note: cap. I.] in characteribus Velleianis, et in dissertatione de politicis Lipsianis [Note: cap. III.], itemque Naudaeus [Note: p. 115.] in bibliographia politica.

XCVII.

Antecellunt in hoc genere quoad generalem ingeniorum notitiam Barclaii icon animorum liber plane aureus, 10. Huarti scrutinium ingeniorum, eique ab Antonie Possevino, iesuita, liber in paucis oppositus, de cultura ingeniorum, Edonis neubusii tbeatrum ingeniorum: itemque liber II Rbetoricorum Aristotelis, et Vossius libro II institutionum oratoriarum cap. XIV.

XCIIX.

In specie variarum nationum ingenia et mores descripserunt Bodinus in metbodo historiarum cap. V et libro U de repub. cap. I, Besoldus discur su de natur a populorum, et passim scriptores geographici. Italerum ingenia seorsum egregie descripsit quidam, uti se vocat, Philaletbes Polytopiensis in quaestionibus Forcianis. Liber editus est Lovanii, anno MDC L. [Note: * et postea Erancof. 1616, in 8.] Gallorum autem et Hispanorum, quidam Garcias naudaeo laudatus: Polonorum, nescio quis, qui apologiam, proiis adversus Barclaium scripsit. Alios non una occasio curioso indagatori offeret.

XCIX.

Varietatem ingeniorum, quae ex diversitate vitiorum


page 45, image: s053

et virtutum provenit, depinxere Theopbrastus in aureo libello ebaracterum etbicorum, quem erudito commentario illustravit Casaubonus: item Iosephus Hallus, Exoniensis in Anglia episcopus, in characteribus virtutum et vitiorum, variis in linguis editis, Ladou. Molinaeus in characteribus etbicis, Gallice et Latine editis, et Ioacb. Pastorius in characteribus virtutum abhinc octennio Dantisci excusis.

C.

Diversos hominum mores ratione status et professionis exhibet Ioannes Stephani, in duobus libris char acterum anglice conscriptis. Regnantium et aulicorum mores optime repraesentant Seneca Tragicuset Q. Curtius, item Livius [Note: lib. IV Polit. cap. U et VI.] et Polybius. Utriusque doctrinae specimen Lipsius exhibuit. Parentum et liberorum, dominorum et servorum, amicorum et vicinorum varios characteres passim comici exhibent, inprimis Aristophanes et Terentius, cuius lectioni iungendae sunt nuperae notae Boecleri, quibus id potissimum egit, ut mores et consilia singularum personarum accuratius illustraret. De moribus aetatum exstat singularis dissertatio inter disputationes academicas 10. Micbaelis Dilberri.

CI.

Ad specialiorem animorum notitiam, quae in immensam studiorum propensionumque varietatem patet, plurimum facient specimina, quae in characteribus Velleianis et commentario Nepotis paullo ante laudatus Boeclerus dedit. Cuius institutum imitatus est Erasmus Ioannes Brocbmannus in specimine ethices bistoricae, nuper in Batavia excuso. Plura diligens historicorum lectio, lectorumque meditatio suppeditabit.

CII.

Ad singulorum hominum ingenia, mores et


page 46, image: s054

voluntates cognoscendas etsi plures modi a nonnullis adhibentur, vix tamen alii, quam duo isti, quos dicemus, tuti fidique sunt. Unus scil. quo ex constitutione corporis, et lineamentis faciei interiora hominum colligimus, alter quo ex gestibus et actionibus externis idem conamur. In priore genere laudantur ante alios Augustinus Niphus et Camillus Baldus in, commentariis ad librum Aristotelis de physiognomia, et in tractatibus eiusdem argumenti Bartholomaeus Cocles, Petrus Montanus, et Io. Baptista Porta, qui iudicio Naudaei ultimum conatum ad hanc artem videtur attulisse. Scripsere de hoc argumento et Clemens Timplerus, Ioannes Moldenarius et Rod. Goclenius, quorum libelli vulgo etiam noti sunt: sed non tam observationis amplitudine, rerumque copia, quam methodi facilitate Portae anteferendi.

CIII.

Modum investigandi e gestibus et actionibus docent Nicol. Caussinus, in parallelis eloquentiae, Hier. Cardanus, in libris de sapientia, et de utilitate ex adversis capienda: sed longe perfectius auctor magni voluminis Italici (is est 10. Bonifacius academicus Philarmonicus) quod inscribitur arte de' Cenni, hoc est, ars gestuum: e quo nonnulla excerpsit Harsdorferus parte IV der Gesprächspiele, dialogo CLXXV. Addi potest egregius liber Scipionis Claramontii de coniectandis cuiusque moribus et latitantibus animi adfectibus, ante annos circiter XX Venetiis editus.

CIV.

Praeter hos scriptores proprie politicos et civilis prudentiae studiis potissimum dstinatos, sunt alii, qui non quidem ex professo ad usum politicum scripserunt, sed non, minori dexteritate, quamquam non aeque obvia, partem


page 47, image: s055

aliquam doctrinae politicae tractant, saepeque ea ingerunt monita, quae non melius suppeditaverint, qui id unum egere. Tales haberi debent oratores, nonnulli poetarum, scriptores epistolarum politicarum, et nonnulli alii, quorum scriptio longius a civilis vitae proposito recedere videtur.

CV.

Ex huiusmodi scriptoribus, quantum ad civilis prudentiae studium aut roboris et praesidii, aut subsidii auxiliique, aut denique cultus et ornamenti peti possit, vel ex unico incomparabili opere Hugonis Grotii apparet, quod de iure, belli et pacis inscripsit. In quod miro artificio et delectu, quidquid uspiam egregium apud oratores, historicos, poetas, philosophos, ICtos et theologos reperitur, congessit, suoque instituto, cum omnium eruditorum adplausu, adaptavit. Ut taceam politica Lipsii, quorum materies matnam partem ex eiusmodi libris decerpta est. De quo videatis caput IV dissertationis Boeclerianae, saepius laudatae.

CVI.

Et oratorum quidem sententias, inventiones et artificia passim ex intimis adytis vere sic dictae civilis prudentiae promanare, nemini obscurum esse potest, qui vel primis, quod aiunt, labris divina illorum scripta attigerit. Neque, mirum. Erat enim huic hominum generi olim veluti propria negotiorum publicorum tractatio, praesertim in popularibus rebus publicis, quales Graecorum multae, Romana quoque diu fuit. Quin et in militia utriusque gentis, plurimus eloquentiae usus eluxit. Quare veteres semper eloquentiae prudentiaeque studia coniungebant. De quo illustris Ciceronis locus exstat in de oratore. Hodie quoque idem, fieri debere, nemo prudens ac solide eruditus dubitat.


page 48, image: s056

CVII.

Ceterum duplex librorum genus ab oratoribus elaborari solet: unum, quo praecepta eloquentiae tradunt, deque arte oratoria disserunt, alterum, quod in ipsa re, exercitioque praeceptorum versatur. Eprieri genere studioso politices inprimis legenda Aristotelis duo opera, alterum prolixius, quod artem rbetoricam inscripsit, alterum brevius, institutionem Alexandri Regis complectens, totumque ad scopum civilis actus directum, et exemplis maxime politicis cinstructum. Legenda autem, ut recte monuit Hugo Grotius, in consilio ad regis Galliae legatum, post ethica et politica, secus quam vulgo suadet: iungendusque commentarius Pet. Victorii vel Antonii Riccoboni, Ciceronis quoque libri de oratore, de inventione ceterique rhetorici, et Quinctiliani institutiones oratoriae passim exactissima philosophiae politicae placita suppeditant, quae a civilis prudentiae studioso ignorari non debent. E iunioribus instar omnium erit Vosius in libris sex commentariorum rbetoricorum, sive institutionum oratoriarum.

CIIX.

Ex altero genere, quod orationes complectitur, potissimum legi debent quaedam Aeschinis, Isocratis illae, quae de statu rei pub Atheniensis agunt, Demostbenis Atticae, Olyntbiacae, [Note: Lib. LII.] et Philippicae, orationes Agrippae et Maecenatis apud Dionem Cassium, Ciceronis eae, quas ipse politicas vocat, ut Catilinariae, Philippicae, pro lege Manilia, contra agrariam, et similes: tum varii panegyrici principibus, rebus publicis aut illorum praecipuis ministris dicti, quales sunt illi duodecim, qui iunctim edi solent, vel seorsum vel cum epistolis Plinii iunioris, nuperrime cum Ausonii gratiarum actione et Ennodii


page 49, image: s057

panegyrico regi Theodorico dicto, cumque notis variorum. publicati parisiis [Note: * an. 1655; in 12.], et in duo volumina distributi. Inter quos omnes

velut inter ignes luna minores

emicat ille Plinii, boni principis ideam perfecta ratione exhibens. Cuius intellectui pleniori maxime inserviet commentarius 10. Frischmanni, anno CDC DCC XXXV Argentorati editus. Ad intelligendas atque ad usum transferendas orationes Ciceronis sufficiet commentarius 10. Thomae Freigii. Nisi quis addere malit prolixos commentarios Nicolai Abrami Iesuitae multa rerum varietate instructos.

CIX.

E recentioribus praeter eas, quae ipso argumento sunt politicae, quales sunt nonnullae Boecleri, Boxbornii, Aemilii, Pet. Cunaei, Matthiae Berneggeri, Freinsbemii, Schefferi, et quorundam aliorum, praecipue legi debent, orationes Legatorum et quae his reponi solent, tum panegyricae, et quae sunt generis deliberativi. Huc pertinent orationes clarorum bominum Venetiis anno M DC LV editae, et volumina aliquot Hanoviae impressa: item panegyrici variis in locis Gustavo Sueciae regi scripti, ac simul excusi in Belgio, quidam Danielis Heinsii, Casp. Barlaei, Augusti Buchneri, Boecleri, et similes aliorum.

CX.

Poetarum quoque non pauci civilis prudentiae studium adiuvare possunt, dum aut recensent virtutes et res gestas principum ac ministrorum, ut panegyrici: aut procerum, motus denotant, fraudesque tyrannorum et aulicorum detegunt, ut tragici, aut civitatum mores iucundissima quadam descriptione et imagine exhibent, ut comici: aut denique cunctorum tam principum et ministrorum, quam privatorum hominum consilia et actiones salse traducunt, ut


page 50, image: s058

satyrici. In primo genere post Homerum et Virgilium (qui ut in universa poesi, ita in civilis institutionis proposito et scribendi charactere pragmatico, inter sui generis scriptores merito principatum tenent, praesertim Homerus, de quo exstat iudicium Horatii lib. I epistola II) excellunt Claudianus, Porphyrius Optatianus, et Sidonius: quorum primus legendus cum commentariis Casp. Barthii, postremus cum notis Io. Savaronis. Insecundo genere laudandae prae reliquis tragaediae Senecae, et quaedam Euripidis: In tertio, Aristophanes, et Terentius. In quarto denique Horatius, Iuvenalis, Persius et Sulpicia, ac maxime omnium pars ea satyric Petroniani, quae prolixo carmine constat. Recentiorum delectum suum cuique iudicium post lectos veteres facile suppeditabit. Inter eos Owenum in epigrammatis, Heinsium, Barlaeum, Grotium in Heroicis, Baldum et Sarbievium in lyricis, Baudium in iambis plane eximios habendos, heic indicasse sufficiat.

CXI.

Non omittendum est hoc loco, quod a viris doctis observatum est, plerasque antiquissimorum poetarum de diis deabusque fabulas nil aliud esse, quam historias regnorum, et exempla politica rerum bene vel secus in civili societate, gestarum. Sunt enim hi modi antiquissimi tradendi disciplinam politicam, ut per carmina, parabolas, typos, symbola et fabulas notitiae hominum insinuaretur. Id praeclare ostendit Synesius in fabula Aegyptiaca, sive libris de providentia, ubi docet in Osiride totam rei publ. formandae regendaeque descriptionem tractationemque inesse.

CXII.

Neque solum deorum fabulae, sed etiam Aesopicae a


page 51, image: s059

Phaedro Augusti, vel, ut alii volunt, Tiberii Imperatoris liberto, carmine iambico expressae huc pertinent. Quamquam enim vulgo puerilis liber habetur, tamen vel ideo inter civilis prudentiae praesidia locum meretur, quod singulis fabulis aut praefixit aut subiunxit monita moralia et politica, et, ut ipse in prooemio loquitur,

-- prudentis vitam consilio monet.

Eum post Rittershusii, Scioppii, Rigaltii, Meursii aliorumque labores indice, notis et collectaneis illustratum anno superiori Ratisbonae edidit eruditissimus vir, 10. heinricus Ursinus: quaeeditio reliquis ad institutum nostrum aptier est. Addi possunt Graeci versus cuiusdam Gabriae, sive, iuxta alios, Ignatii diaconi, easdem et praeterea alias quasdam fabulas, additis itidem epiphonematis moralibus, continentes, qui Phaedrinis in editione Meursiana subiuncti sunt.

CXIII.

Tertio, epistolis etiam, quibus saepe gravissimiviri, rerumque civilium periti, de maximis rei publicae negotiis communicant, locus non postremus heic debetur. Nam, ut [Note: Dissert. de pol. Lips. cap. IV. p. 31.] recte notavit Boeclerus, in illa simplicitate epistolari saepe, gravitas maxima politicorum dogmatum latet, praesertim si a viris in repub. versantibus exaratae sint. Quales sunt e [Note: l. c. p. 30.] veteribus Ciceeronis ad Atticum politikw/taton opus, de quo Boe clerus videndus: item illae ad Quintum fratrem, praesertim prolixa illa de administranda provincia, quam post Nathavem Cbytr aeum eleganti commentariolo illustravit Zacharias Schoefferus, professor Tubingensis. [Note: * od. Tubingae 1628. in 16.] Quaedam etiam ad familiares. In omnes exstant eruditae annetationes Paulli Manutii.

CXIV.

Post Ciceronianas proximam laudem merentur


page 52, image: s060

Plinianae, cum propter acumina sententiarum plliticarum, et singularem auctoris prudentiam ac iudicium, tum ob hypotheticam multarum rerum singularium, momentorumque in singulis negotiis observationem. In eas prolixos commentarios scripsit Ioannes Maria Catanaeus, breves notas henr. Stephanus et Is. Casaubonus, mediocres si molem spectes, sed elegantia et rerum gravitate reliquis anteserendas Aug. Busbnerus, quae omnino legendae.

CXV.

Neque negligendae sunt duae Sallustii ad Iulium Caesarem scriptae de or dinanda Republ. (nam epistolas, non orationes esse, dudum eruditis observatum est) a 10. Loccenio commentariis politicis illustratae: itemque multae Senecae, Symmaecbi, et Cassiodori. Praeferendae autem Symmachi editiones Scioppiana et Pareana, quod multa contineant, quae a reliquis editionibus absunt: iungentur utiliter notae Fr. Iureti et Iac. lectii.

CXVI.

E iunioribus huc spectant, Aeneas Syluius, Erasmus Roterodamus, Philippus Melanchtbon, Thomas Morus, Ioacb. Camerarius, Augerius Busbequius, Hubertus Languetus, Hugo Grotius, Christoph. Forstnerus, et si qui praeterea solide iudicare de rebus civilibus didicerunt. Lipsii quoque nonnullae politica argumenta tractant. His addendae et diligenter a studioso civilis prudentiae conquirendae nondum editae variorum prudentum virorum, quotquot earum adipiscilicet.

CXVII.

Inter vulgarium et vernacularum linguarum scriptores eminent Germanicae Martini Zeilleri, Gallicae cardinalis Ossati [Note: * Letteres du cardinal d' Ossat. Paris 1624.], Stephani Pasqueri, Mottaei Vaierii, et c. Italicae


page 53, image: s061

cardinalis Bentivoglii, quaedam Loredani, Vis demini, Per andae, etc. item literae principum Gallice et Italice superiorisaeculo editae. [Note: † Epistres des prinsts, par Hieron, Ruscelle 15 72. in 4. Letter de' Prencipi in 4. Delle lettere de' prencipi libro terzo. Venet. 1581. in 4.] Quibus addi possunt principum et illustrium virorum epistolae ex antiquis et recentioribus scriptoribus collectae, ac novissime Amstelodami impressae, anno M DC XLIV. Fictitias epistolas sub titulo secretariae Apollinis publicatas [Note: §. XCV.] iam supra laudavimus.

CXIIX.

Postremo, qui varias sententias sub certa titulorum dispositione collegerunt, non sine fructu adhibebuntur. Praecipue heic laudandus Stobaeus: cuius partem sententiarum cum prolegomenis isagogicis et notis edidit Hugo Grotius. Christophori quoque Lehmanni florilegium politicum, Germanica lingua adornatum, non exiguam laudem meretur.

CXIX.

Ceterum cum prudentis sit, non solum quid utile, rebusque suis proficuum sit, dispicere, sed etiam quid liceat aut non liceat, et ad quae quis que obligetur aut non obligetur, omnino cum scriptoribus, quos hactenus enum eravimus, varii iuris cognitio coniungenda est, puta divini, naturalis, gentium, publici et civilis.

CXX.

Ac divini quidem iuris cognito commodissime haurietur, e sacris literis, et theologorum scriptis, inprimis eorum, qu de casibus conscientiae scripserunt. Quod argumentum miror a nostris vix leviter tactum esse, cum pontificii homines ferme nimia et superstitiosa diligentia in eo


page 54, image: s062

versati sint. Politices studioso, Lutheranae doctrinae addicto, vix amplius quam Balduini opus commendaurim, sed ea conditione, ut e locis theologicis B. Gerbardi, aut Brochmanni, et breviario theologico D. Hulsemanni excerpat, quae locos de lege morali et forensi, de magistratu politico, de ministerio ecclesiastico et ecclesia spectant. Ampliori investigationi inservient duo volumina Dedekenni, Danbaveri lac catecheticum, Dorschei anticrisis theologica cum tractatu Conringii de pace perpetua Protestantibus danda, etc. Multas divini iuris quaestiones etiam Grotius et Seldenus in operibus mox memorandis attigerunt. Ius maiestatis circa sacra egregio commentario illustravit Grotius, cui David Blondellus scholia marginalia, et tractatum de iure plebis in regimine ecclesiastico addidit. Sed in eo multa cum alii, tum Tabor, in eius dem argumenti libello nuper edito, edsiderat,

CXXI.

Quae ad ius naturae et gentium pertinent, passim quidem a politicis et iuris civilis scriptoribus tractari solent: sed optime omnium petentur ex Hug. Grotii opere de iure belli et pacis, et in illud annot ationibus 10. Feldeni, ac stricturis Theod. Graswinckelii in Feldenum, ex Alberici Gentilis opere de iure belli, ex relectionibus Franc. Victoriae, quaestionitus illustribus Ferdinandi Vasquii et Franc. Hotomanni, Seldeni libris de iure natur ali et gentium secundum disciplinam Ebraeorum, anonymi cuiusdam scriptoris iure et indicio feciali inter gentes, et moralistis de institia et iure, ut Lessio, Dicastillo, etc. tum e particularibus scriptis controversias horum iurium persequentibus, qualia sunt mare liberum Hug. Grotii, cum defensionibus Io. Isac. Pontani, et Theodori Graswinckelii, Io. Seldeni mare clausum cum hyperaspiste Guil.


page 55, image: s063

Weelwoodo, Pet. Baptistae Burgi opus de dominio maris Ligustici, cum refutatore Grasvvinckelio, etc.

CXXII.

Publici iuris cognitio vel ideo necessaria est, quod ab eo praecipua momenta plerorumque negotiorum civilium pendent. Non solum autem eius imperii, in quo vivimus, sed etiam vicinorum et quibus cum nobis multum negotii intercedit, cognofcendum est: idque tum e libellis ea de re editis, et cuiusque Imperii statutis ac legibus fundamentalibus, tum ex variis actis publicis, instrumentis et huiusmodi scriptis aliis. Germanicum ius publicum multi diversae molis operibus complexi sunt: e quibus meliora habenda Lampadii res publica Romano Germanica, notis ineditis a Con. ringie illustrata, Beckeri synopsis iuris publici, Danielis Ottonis compendium cum notis Limnaei, quas iuvenis adhuc edidit, Wurmseri exercitationes iuris publici, Reinkingii tractatus de regimine saeculari et ecclesiaestico, et, quod omnium instar esse potest, vastum opus Limnaei de iure publico: cui tamen multa aliena immiscuit. Particulati id argumentum persequuti sunt Mylerus de principibus et statibus Imperii, Arumaeus in tractatu de comitiis Imperii Romani, in quinque voluminibus iuris publici, et in commentario ad Auream Bullam, Carpzonius in tractatu de lege regia Germanorum, Limnaeus in commentario ad capitulationes Imperatorias, Conringius in variis tractatibus specialibus, Lebmannus in chronico Spirensi, aliique.

CXIII.

Ius civile sive Romanum privatum etsi ad prudentiam politicam proprie non multum conducit, et ut recte aiebat Cicero, viam non munit ad consulatum: tamen a


page 56, image: s064

politico plane ignorari non debet, tum quod turpe est ei, ignorare ius civitatis, in quo versatur, tum quod subinde in rei publicae negotiis occurrunt, quae ex eo si non stabiliri, saltem illustrari queant. In Germania versaturo ea cognitio omnino necessaria est, ob ingentem eius in nostro Imperio auctoritatem. Alias politico, ut politico, sufficere possunt institutiones iuris Iustiniani cum uno et altero commentario, aut etiam compendium aliquod universae iurisprudentiae: qualia confecerunt Franc. Hotomannus, in partitionibus iuris civilis elementariis, Ioach. Hopperus in Seduardo suo, nuper a Conringio edito, Hermanne Vulteius in iuris prudentia Romana, Greg. Biccius in aureis sive rebus quottidianis, Georgius Adamus Struvius, in iur isprudentia, etc. Sed haec omnia, sicut etiam quae ad iuris Feudalis notitiam politico Germano pariter non ignorandam faciunt, ex ipsis iureconsultis melius cognoscentur.

CXXIV.

Iuvabit etiam cognitione pietatis et providentiae divinae animum probe munire. Magnum enim tam in scriptis, quam actibus politicis diiudicandis lumen et fundamentum adfert consideratio et veneratio fati: cuius quae sit vis ac ratio, optime omnium exposuit Vossius libro II Theologiaegentilis capite L. Praecipue hoc nomine laudari meretur Polybius, qui multa prudenter et graviter ad fatum refert: contra vituperari Tacitus, qui fati nec sensum altiorem, nec cultum praefert. Echristianis in agnoscendo colendoque fato plane eximii sunt Nicephorus Gregoras, Philipus [Note: conf. Boecl. de pol. Lips. cap. V. p. 53.] Cominaeus, et Barth. Gramondus. Ad cognitionem DEI, sui ipsius, et divinae voluntatis politico sufficere potest diligens lectio epitomes credendorum Hunnii, quae instar omnium compendiorum erit.


page 57, image: s065

Atque ista sufficiant de libris et scriptoribus, quorum, praecipue lectione ad civilem prudentiam perveniri potest, ex sententia doctissimorum prudentissimorumque virorum propriaque observatione adnotasse. Quorum si cui nimia mulcitudo videbitur, is primo sciat, nos cum in unoquoque genere optimos indicavimus, quid iuvare possit profectum civilis prudentiae, non autem quid necessario adhibendum sit, ostendere voluisse: ac proinde non requirere, ut omnes, sed ut in singulis generibus aliqui legantur. Deinde, vastum esse politices studium, et immensam negotiorum civilium. multitudinem et varietatem, adeoque virum civiliter prudentem ac eruditum ad consilia artesque suas vel animo meditanda,s vel sermone ornandas, vel denique actu nobilitan das, amplissimo penu instructuque indigere. Denique cum non omnes haberi compararique facile ab uno eodemque homine possint, nos vel ideo plures indicasse, ut si unus haberi nequit, eius loco alius interim adhibeatur. Neque opus est singulos emere, cum multos legisse, atque inde nonnulla aliis, quos possidemus ipsi, omissa excerpsisse sufficere possit.

CXXVI.

Ut tamen sic quoque discentium commodis consulamus, denuo delectum habebimus, et breviter eos scriptores indicabimus, quos et comparare facile est, et legisse dum quis adhuc in academiis versatur, necdum civilibus negotiis innexus est, ferme sufficit. Sequentes igitur potissimum ut comparentur suademus:

[Note: Bibliotheca compendiosa politica.] Doctrina politica Arnisaei, ex editione Argentoratensi 1648, Keckermanni systema politicum, cum eiusdem discursibus politicis, Lipsii politica, ex ed. Berneggeri: et de iis dissertatio


page 58, image: s066

Boecleri; Boxhornii institutiones politicae cum explanationibus, quae nunc Lipsiae excuduntur; Aristotelis politica ex edit. Conringii; Piccarti in eam commentarius, mox cerrectior proditurus; analysis politices Aristotelicae Feldeni; et, si recudetur, parapbr asis Heinsii; Bodinus de republica; relectiones politicae Arnisaei; Polybius ex interpretatione Casauboni; Thucydides Enenckelii; Plut archi vitae, ex versione Xylandri; Xenophon et Dio Cassius ex vers Leuenclavii; Herodianus Boecleri; Nepos ex editione nostra; Livius Gronovii; Curtius Freinsbemii, aut ex nuperrima editione Lugdunensi; Suetonius Boecleri; Ammianus Valesii; Tacitus Berneggeri; Iulius Caesar Tbysii, aut etiam Ios. Scaligeri; Velleius Boecleri; Florus ex ultima edit. Freins bemii; Machiavelli disputationes de republica; Zevecotii observationes in Florum et Suetonii Iulium; Amir ati dissertationes in Tacitum; Forstneri netae politicae ad eundem, cum continuatione; Boecleri commentarius ad I annalis capita XV priora: et annotatio pelitica ad libros bistoriarum; eius dem dissertationes academicae nuper editae, et aliae seor sum excusae; Cyriaci Lentuli curopae, et arcana regnorum ex Tacito; Vir dungi comment arivi in Agricolam Taciti; Berneggeri quaestiones miscellaneae ex Tacito; Freinshemii supplementa Liviana; Alberti Cranzii scriptabistorica; Auentini annales Boici; Tbuanus ex editione Genevensi; Fr. Guicciar dinibistoria Italicae; Cominaeus ex editione Barthii; Famianus Strada ex editione Moguntina; Gramondi bistoria Gallica, Verulamii bistoria Hen. VII. Sleidani bistaria sui temporis, cum continuatione Lundorpii; Chytraei Saxonia, ex editione ultima; Boeclericommentarius de rebus saeculo IX et X gestis; Petri Suavis bistoria concilii Tridentini, e nuperrima editione Dordracensi; 10. Cluveri epitome


page 59, image: s067

historica, ex editione novis sima, 1657. Ubb. Emmii Graecia vetus; Phil. Honorii tbesaurus politicus, ex editione novis sima; Lindae descriptio orbis; Edoini Sandis relatio de statu religionis in Europa Latine; princeps Machiavelli, et Sprengeri; legatus Friderici de Marselaer; officia Ciceronis cum aliis opusculis seorsum excusa; Seneca ex editione Gronovii; Sarisberiensis policraticus; petrarcba de remediis utriusque fortuna; Verulamii sermones fideles; Piccarti observationes bistorico politicae; Saavedrae idea principis; apborismi politici Danaei; Crescentii artes regendi res publicas; Cbokier tbesaurus aphorismorum politicorum; Clapmarius de arcanis rerum public. ex editione novissima; Boccalini relationes ex Parnasso; eius dem lapis lydius politicus; trutina statuum Europae et recreation mensalis Freibergeri; disquisitiones politicae Boxhornii; ministerium car dinalium Ricbelii et Mazarini; Barclaii argenis, et satyricon; Neubusii ibe atrum ingeniorum; Theopbrasti cbar acteres cum commentariis Casauboni; Brochmandi specimen etbices bistoricae; Ciceronis opera ex editione Dionysii Gotbofredi; Vosii partitiones oratoriae; eius dem comentarii rebetorici; Plinii panegyricus cum comment ario Friscbmanni; Boecleri orationes et programmata; orationes Cunaei ex editione Buchneri, Ant. Aemilii orationes; Claudianus Bartbii; aut Nic. Heinsii; Senecae tragoediae cum notis Farnabii; Terentius Boecleri; Horatius Heinsii, aut Thysii; satyrici minores Boxbornii aut Dilberri; Iuvenalis et Persius Farnabii; Plinii epistolae ex editione Lipsiensi; Sallustius Parei; epistolae Langueti et Forstneri; Zeilleri epistolae germanicae; Grotius de iure belli et pacis; in eundem annot ationes Feldeni, et stricturae Graswinckelii; Lampadii res publ. Romane Germanica; Beckeri synopsis


page 60, image: s068

iuris publici; Mylerus de principibus et statibus imperii, ex editione secunda; Reinkingius de regimine saeculari et eccleslastico, ex editione nuperrima; Limnaeus de iure publico, et in capitulationes imperatoris; Conringii varia scripta bistorica et politica; collegium elector ale cum variis appendicibus, censuris, etc.

CXXVII.

Qua ratione singula doctrinae huius genera, singulaeque scriptorum classes legendae sint, et quid in illis potissimum observandum, quid et quo pacto excerpendum, et postea ad usum transferendum sit, neque nunc vacat exponere, neque si vacaret, facile et breviter id fieri posset: cum pro di versitate ingeniorum, profectuum, scopi, vitae generis, aliarumque circumstantiarum tota haec studiorum ratio aliter aliterque institui debeat.

CXXIIX.

Ceterum progresso paullisper in lectione librorum politicorum, iungenda est conversatio prudentum, dandaque opera, ut saepissime virorum politicorum consuetudine utamur, etiamsi audaciae interdum aliquid concedendum sit: quam tamen sic temperabit ac veluti leniet diiudicatio temporis et negotiorum, quibus occupati sunt, quos adituri sumus: ut numquam invitis superveniamus, aut saltem ne dintius et praeter eorum voluntatem molesti simus. Optandum autem esset, vigere hodie et reduci veterum morem, qui, quos in spem rei publ. educabant, in contubernium virorum principum et prudentum tradebant, ut eos in curiam et forum comitarentur, cunctasque eorum actiones coram inspicerent, et simul tacite ac non sentientes imbiberent mores et artes. Huc et peregrinatio pertinet, sed caute


page 61, image: s069

suscipienda, et non nisi probe iactis sundamentis politicae eruditionis. De qua pasim exstant consilia doctorum virorum nosque ipsi alibi tetigimus id urgumentum alia occasione, prolixius autem suo loc, si DEUS voluerit, persequemur. Praecipue ambienda est consuetudo cum secretariis et consiliariis status, cum legatis et eorum ministris, et aliis, quibus aut arcana consiliorum exipsa tractatione interioreque admissione magis, quam aliis innotescunt, aut civilis actus indoles e diuturno usu penitus perspecta est.

CXXIX.

His omnibus praesidiis instructus tuto ad tractationem ipsam civilium negotiorum accedet. In qua si omnia exacte inspiciat expendatque, brevi ad eam notitiam pariter et dexteritatem perveniet, quae si non perfecti politici nomen mereatur, saltem ab ea gloria proxime absit.

Haec de ratione studii politici, quod instituti nostri ratio permisit. Qui plura defiderat, legat consultationes hac de re Amstelodami iunctim excusas: inter quas praecellunt Naudaei bibliographia, Clapmariiltriennium nobilis adolescentis, Coleri epistola de studio politico, Sturmii institutio nobilitatis, et consilium Hugonis Grotii. Apud quos simul invenietis, quaenam praeterea disciplinae et studiorum genera futuro politico sive ut instrumenta, sive fundamenti loco, seu denique ornatus gratia tractanda sint. Nobis enim id in praesen exsequi nec vacat, neque propositum fuit. Censura auctorum ad civilem prudentiam consequendam legendorum prodita nuperrime est a Cyriaco Lentulo professore Marpurgense: quam si quis cum nostris comparaverit, operae pertium se fecisse experietur.


page 62, image: s070

I. N. I. C. RATIO LEGENDI TRACTANDIQUE HISTORICOS CIVILIS VITAE SCOPO ACCOMMODATA

I.

QUi historiarum lectioni se dedunt, non omnes unum eundemque sibi scopum praefixum habent. Quidam enim solummodo hac fini legunt, ut otium fallant, curasque graviores temperent, eorumque, hodie praesertim, multo uberrimus est proventus Alii, ne nesciant, quae a multis retro saeculis, vel in patria sua, vel alibi terrarum acciderunt. Multi, ut varios gentium ritus ac mores, variasque populorum et regnorum origines et antiquitates indagent, suumque in locum, et veluti penu quoddam antiquarium singula excerpant. Sunt


page 63, image: s071

etiam, qui nil amplius quam vocum elegantiam verbaque ut ille ait, sesamo et papavere sparsa, figurasque et artificia oratoria sectantur: parum solliciti, quid sub eo cortice boni solidique lateat. Alii denique res quidem vitae humanae usibus gestas persequuntur, sed contenti obviis et vulgaribus sententiis, ac quibusdam iudiciis ac digressionibus, subinde a praestantissimis scriptoribus insertis, interiora rerum abditosque sensus non illubentes praeteruehuntur.

II.

Hi omnes etsi neque culpandi omnino sunt, neque nullum industriae suae (si modo industria vocari meretur, nonnisi superficiaria est) fructum ferunt: nondum tamen id, quod in historia praecipuum est, quoque praestantia atque nobilitas eius censeri debet, adsequuntur: quinimmo longissime adhuc absunt ab ea urilitate, quae historiae propria est. Nam primo quidem secundoque generisaris erit, si tumultuaria opera, quidquid sibi offertur, pervolarint, tertio, si pauca ex universo toitius operis contextu selegerint, quantum solis paene vocibus, sterili sane et saepe ridiculo labore, animum explet: quinto denique sufficit, si mediocri artentione, et puerisquoque in trivialibus scholis degentibus non admodum oper osa ac difficile futura, sententiarum veluti florilegium instituant.

III.

At historicae observationis hic praecipuus est fuiis et usus, certe esse debet, ut interiora negotiorum civilium penitus pernoscere, quove modo in iis versandum, quo modo consilia formanda et exsequenda, quo sermonis genere efferenda, ornanda, suadenda, disuadenda sunt, doceat. Quam ob canssam potissimum historia a


page 64, image: s072

Cicerone [Note: * 2. de Orat. c. 9.] magistr avitae, a Polybio [Note: * princ. l. 1 histor.] a)lhdinotath paidei/a kai\ gumnas1i/a pri\s2 ta\s2 politika\s2 pra/ceis2, verissima ad civiles actiones disciplina exercitatioque appellatur. Huc quoque Livius [Note: * in proem.] respexit, cum illud esse praecipue in cognitione rerum dixit salubre ac frugiferum, ut emnis exempli documenta in illustri posita monumento intue are, inde tibi tuaeque rei pub. quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Hoc denique Philo Iudaeus indicare voluit, cum in libro de sacrificio Abelis, et Caini dixit, prodesse ad cur am rei publ. veterum innutriri opinionibus, et audire antiquitaetis pulcberrima facinora, qualia ab historicis deseripta sunt.

IV.

Scilicet historia non tam contemplationi, quam imi, tationi destinata est, contra quam multorum vanissima consuetudosert, quibus ornandae augendaeque eruditionis, aut politicorum discursuum, uti vocari solent, aut voluptatis otiique causa memoriae veteres evoluuntur. Longe aliter existimavit Cicero, cui nemo summae prudentiae laudem denegaverit. Qui, cum res pub. caede Iulii Caesaris in gravissimum periculum adducta esset, ut illud averteret, Athenienses imitatus, Thrasybuli utilissimum de amnestia inventum reduxit, veteri exemplo omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendo, Romanum imperium universum servaturus. Aliter quoque Severus Alexander, qui side remilitari tractaret, maxime eos adbibebat, qui bistoriam norant, requirens, quid in talibus causis, quales in discopt atione versabantur, veteres Imperatores, vel Romani vel extergarum gentium fecissent, ut e Lampridio in vita eius eap. XVI cognoscimud. Aliter


page 65, image: s073

[Note: in 'vita' eius cup. IXXXIX.] denique Caesar Augustus, qui, ut ait Suetonius, in evoluendis utriusque linguae auctoribus nibil aeque sectabatur, quam praecepta et exemplae, publice vel privatim salubria, eaque ad verbum excerpta, aut ad domesticos, aut ad exercituum provinciarumque rectores, aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigebant. Et quam aliam causam fuisse arbitremur, cur Alexander M. Homerum, Scipionum alter Xenophontem, alter Polybium, etiam in castris et inter medios armorum strepitus circumferrent, quam ut exempla praeclara ab illis scriptoribus tradita sequerentur, si felicem eventum nacta essent, aut si minus prosperum, vitarent?

V.

Sed nondum omnem historiarum utilitatem, quam in civilis vitae proposito praebere potest, exhausimus, cum exempla omnis generis eam suppeditare diximus. Nam multo latius usus eius patet. Cum enim tres sint prudentiae partes, memoria: quae ex eventuum copia, tamquam e thesauro, prudenter negotia tractandi exempla rationesque depromit: intelligentia, quae de praesentibus accurate perspectis recte vereque iudicat: et providentia, quae ex praeteritis et praesentibus funtura callide conicit, de bonis prospicit, mala cavet, ad omnia denique certa pariter et incerta, vigilat: historia non solum memoriam exemplorum copia, similitudine, ordine, sed etiam intelligentiam, rerum narrationisque evidentia et plenitudine, observationis et explicationis dexteritate et facilitate, iudicii regula et animositate, sollertiae adminiculis et praesidiis, constantiaeque et promptitudinis instrumentis, providentiam autem, sive de futuris coniectandi prospiciendique


page 66, image: s074

facultatem, comparatione causarum, consiliorum, eventuum, mire instruit iuvatque. De singulis aliquid ex summorum virorum sententia explicatius dixisse operae pretium fuerit, quo magis appareat, qua parte potissimum civilis prudentia, historica observatione et meditatione adiuvetur. Id quod aliquanto clarius patebit, cum unum alterumque eorum, quae dicturi sumus, speciminis evidentia exemplisque fuerit declaratum.

VI.

Primas memoriae dedimus: quam historia informat primo exemplorum multitudine et ubertate. quam tantam suppeditat, quantam nulla, quantumvis multorum annorum experientia suppeditare cuiquam potest: quippe ex omni aevo, in omni genere eventuum, ex omni parte suggerens, quo pro re nata uti liceat. Adeo ut vix ullum occurrere posse negotium paullo difficilius, cuius non bene feliciter que expediti exemplum in historia reperias. Atqui hanc copiam requirit prudentia, quae nil aliud est, quam multarum rerum memoria, compluriumque negotiorum usus ac proinde, nisi sit ab exemplorum copia instructissima, paene pro ignorantia imperitiaque habetur. Deinde similitudine et comparatione exemplorum: cum scilicer vel ab historicis ipsis eaedem exitu causae, obvia rerum similitudine et satietate coniunguntur, quod inter fructus, annalium suorum Tacitus [Note: * IV. Ann. 33.] recenset: vel a lectore industrio et iudicioso similes causae eventusque in unum locum congeruntur et excerpuntur. Ubi tamen non solum cavendum est, ne, quae vere sunt similia, confundantur cum specie similitudinis, sed in ipsa etiam similitudinis veritate modus assimilationis, inque discretione ratio, gradus, scopus


page 67, image: s075

discernendi, accurate attendi considerarique debent. Denique exemplorum ordine: quem illis similitudo rerum ac dissimilitudo, indeque nata comparatio, conciliat: quique velut anima eorum haberi debet. Nam ut in gazophylacio, in conclavi, in bibliotheca, congestis in unum locum similibus, loci ipsi, armaria, cistae, latera multum serie sua recondentis promentisve industriam adiuvant: sic exemplorum multitudo indisposita, nec in certas classes distincta, non solum inutilis et civilis vitae proposito minus apta, sed etiam onerosa ac molesta est.

VII.

Res clarior evadet, si sub exemplo loquamur. Sit alicui fedus cum potentiore, cum invalido, cum barbaro ineundum. Vacillant heic praecepta aut frigent, fallit sollertia, usus et experientia propria, cum imperfecta, tum periculosa est. Sola historia restat, quae cautiones suppeditat, ad eventum insignes et efficaces. Nam oculos animumque per omnis aevi memoriam circumferenti, facile erit ex tanta exemplorum copia ea deligere, quae ad praesens institutum faciant, delecta considerare, considerata ad imitationem trahere, artesque imitandi meditari. Heic apparebit fedus cum potentiore, spe vindictaeve cupidine initum, saepe quidem in exitium aut imminutionem ineuntis, aliquando tamen ex prudentia et cautione in salutem cessisse: cum barbaro numquam satis fidum: cum invalido nunc periculosum, nunc gloriosum, interdum et necessarium: semper autem gentis cum qua societas ineunda fuit, ingenium, mores, arcana statuus ignorata, periculo aut damno, recte perspecta saluti gloriaeque fuisse Similiter sit alicui bellum cum potenti populo v. gr. cum Hispanis gerendum: an hoc fieri poterit,


page 68, image: s076

nisi praesertim gentis indoles, fortuna imperii, arcana consilia, totusque hostium status praecognitus suerit. Unde autem hanc cognitionem hauriet? an ex sua experientia aut quorundam actuum observatione? ex frequenti cum Hispanis commercio? e libellis geographicis, aut scriptoribus de imperio Hispanico? minime vero. Sunt haec omnia partim insufficientia, partim infida atque incerta, saepe falsa. Ut vero intelligatur gentis alicuius ingenium, natura, conditio, fortuna [Note: lib. I.] quoque imperii, ex monito Polybii omnis superionunt temporum series altius repetenda est, quo liquido possit iudicari, unde singuli populi et quando et a quibus pro fecti promordiis, quibus usi consiliis ad statum praesentem pervenerint. Atqui haec omnia non aliunde quam ex historia cognosci possunt. Haec sola curioso industrioque lectori monstravit acres Hispanorum animos, bellique et pacis artibus aeque aptos ac pares, ex quo iugum barbarorum penitus excusserunt, ambitionem ante res omnes alias habuisse, paruisque ab initiis, insperato rerum suarum successu allectos, pertinacissimo animi proposito ad spem maximarum rerum progressos. Itaque a centum amplius annis cuncta dominandi cupidine metiri, eoque tamquam ad fundamentum imperii sui, bellum ac pacem, confederationes, adfinitates, et cum vicinis pariter ac remotioribus, commercia retulisse: consilia in futurum callide struxisse, et interdum ultra hominis aetatem porrexisse: verborum quaesita magnificentia, iniquis consiliis ac facinoribus colorem, superbis molitionibus terrorem induisse et. Hac fini bella nunc suscipi, mox ad tempus omitti, resumique, donec securi de seruitute finiant. Quo fieri, ut nemo tam ab iis remotus sit, quin ei periculum odiumque immineat,


page 69, image: s077

etiam cum minime cogitaverit, praesertim cum omnes Hispanicae artes et arcana a religioso Iesuitarum atheismo veluti suspensa sint: ut valde aberret, qui cum Hispanis potius, quam cum Iesuitis sibi rem esse existimat.

IIX.

Atque haec de prima prudentiae parte memoria. Iam ad intelligentiam. Haec nulla re magis quam historiae magisterio instruitur ac firmatur. Idque historia praestat primo rerum evidentia et expositionis plenitudine. Nam historia, velut in plenissimo theatro, uno intuitu non solum quae manifesta sunt, exhibet, sed occulta profert, consilia rationesque exponit, nec eventus modo, sed causas imo causarum ingenia et arcana nos edocet. Secus quam experientia, quae non nisi particulas rerum et ea quae in oculos incurrunt, nec nisi diverso tempore declarat. Nec tam quae rei insunt, quam quae adsunt ostendit. Verbo: res exhibet intelligentiae, non ut sunt, sed ut videntur, dicuntur, adornantur. Nam qui rebus ipsis gerendis interest, partem earum non totas perspicit, et quaedam nunc quaedam alio tempore, actuque, denique in uno negotio non nisi aliqua cognoscit. Praecepta quoque etsi accurate concinnata numquam tam evidenter et plene lectori rem exhibent, quam historia, quae non solum eadem quae praeceptis solent tradi, perspicue describit, sed in applicatione rei praesentis lectorem ad planiorem intelligentiam deducit, quam ulla scriptio alia potest. V. g. cum Tacitus narrat, quid in senatu actum, quanta evidentia, quanta dexteritate utitur? non enim contentus rem simpliciter et nude enarrasse, declarat simul, quid verbis


page 70, image: s078

velatum, fictum, adornatum, implic atum, suspensum: quid consilio occultatum, gestu adiutum, vultu simulatum, quid interpretatione ac simulacris flexum ac mitigatum: quis patrum ex omni parte curiae adfectus, quae animorum varietas, et inclinatio, quae illecebrae et artes, capt ationesque voluntatum, qui decretorum factorumque scopus, nexus, eventus, etc. adeo ut qui ista legit, ipse interesse videatur, immo plura quam si interesset, observare possit. Iam si Livius aliquis aut Curtius, vel Sallustius bellum quoddam describere instituit, quam multa suggerit, quae etiam ex iis qui in rerum actu versantur, saepe vix alius, quam cuius auspicio res geruntur, novit ac discernit, ceteri ne quidem post eventum satis intelligunt. Praemittuntur occasiones, praetextus causae: eruuntur consilia olim e longinquo provisa, in longinquam porrecta, et suo tempore expedita aut recondita: declarantur actus, eorumque rationes, morae, successus, errores, cautelae. Quae praeliorum fuerit ratio, quae agminis, obses sionum, praesidiorum, operum, excursionum, non tam in se, quam ratione belli, et imperii respectu, diligenter exponitur. quid et cur feliciter gestum, quove modo effectumsit, quid vere aut simulate, iure aut more, bene secusre actum, denique quae totius belli eventum gloriosa aut turpia, tuta vel periculosa consequuta sint, tam clare evidenterque explicatur, ut rursus praesentia fieri, denuoque geri et tractari videantur. quae res quantum intelligentiam iuvet, nemini obscurum esse potest.

IX.

Neque minus intelligentiam historia instruet II: observationis de xteritate, quae ex evidentia oritur. Nam ut illa rem dilucide proponit, ita haec plane pleneque percipit ac


page 71, image: s079

penetrat. Sic v. g. ut probe intelligas, quae Aristoteles in quinto politicor um de conversionibus rerum publ. subtiliter copioseque tradidit, historia Romanae, Atheniensis, aliarumque rerum publ. varias mutationes passarum opus est. Ut artes ad dominatum adspirantium evadentiumque ab eodem Aristotele et Clapmario recensitas collectasque penitus pernoscas, multum iuverit observasse, quae de Augusto Caesare breviter Tacitus in principio annalium, fusius Dio et Suetonius litteris consignarunt. Ac ut specialiora addam, quam [Note: 5. polit. II.] vim habeat monitum Aristotelis praepotentis alicuius nimium auctas vires non uno impetu, sed paulatim atterendas esse. optime indicabunt quae de Seiano, Tiberii artibus paulatim everso, modo laudatus Dio Cassius lib. LVIII annotavit.

X.

Hac ratione instituta observatione ob perfectionem cognitionis, facile dextra appplicatio eorum, quae observata sunt, suscipietur, praesertim si accedat III: iudicii regula et animosit as, quibus et ipsis intelligentiam historia non iuvat modo sed dirigit, et utita dicam, rectificat. Regulam autem iudicii cum summo viro, cuius heic vestigia legere placuit, appello dio/rqws1in et veram rerum tractationem effectionemque, quae iudicio confirmanda est, animositatem expeditam et nusquam obhaerentem sententiam, sine qua iudicium ad res gerendas ineptum deprehenditur. Nam aut non alibi aut in historia, tamquam in speculo veram civilium rerum indolem intueri, et remoto velo diiudicare licet. Neque alterius est ea, quae res agendas propius concernunt, arbitrari et iudicare, quam eius, qui tot exemplis edoctus, veram rerum faciem concipere didicit. Dici enim non potest, quam difficile sit, quod in Themistocle


page 72, image: s080

Thucydides et Nepos praedicant, verissime indicare de praesentibus. quantaque obscuritate res et actiones kominum, iudicium morentur aut fallant. Unde videas, etiam prudentes saepe longe secus, quam debebant, de negotiis civilibus iudicare. Quod inprimis in causis bellorum, regnorum prosperis et adversis, magnisque eventibus et conversionibus Imperiorum evenire solet. Quin etiam in iis, quae obviae facilisque intelligentiae esse vulgo existimantur, paucissimi absque historiae auxilio bene satis iudicant. Quo [Note: IV. Ann. XXXIII. I. 3.] respexit Tacitus, loco supra laudato, cum ait, paucos prudentia honesta a deterioribus, utilia a noxiis discernere, plures aliorum eventis doceri. In quam rem multa dici possent, nisi vererer, ne nimium ista dissertatio nostra excrescat. Non possum tamen, quin de subsidiis, quibus in lectione historica iudicium iuvari potest, nonnihil subiciam.

XI.

Horum alia manifestiora et facile obvia sunt: alia magis recondita et ex abdito eruenda. Maniferstiora sunt I: ipsae historicorum epicrises, quas subinde narrationibus suis praemittunt, inserunt, subnectunt. II: sententiae, observationes, distinctiones, admonitiones, digressiones, comparationes, etc. quae hoc unice intendunt, ut res probe intelligantur et dextre adplicentur. III: censurae in alios scriptores exercitae, quorum vel in dubium vocatur fides, vel reprehenditur credulitas, detegitur imperitia, notantur adfectus, monstratur adfectatio, tentatur vel inter se, vel cum veritate conciliatio, etc. Nam et haec crisis non parum in formando iudicio inseruit. Occultiora vero sunt I: institutum, studia, secta scriptoris. totiusque operis


page 73, image: s081

oeconomia: quae vel sola, si semper ante oculos habeantur, iudicium lectoris elimabunt. II: genius et indoles dictionis, quae in plerisque melioris notae historicis tota civilis et rerum actui accommodata est. III: connexionis interior structura, qua et ipsa, rerum discretio aestimatioque insinuari soler. IV: coniecturarum artificium, quarum multitudine ac varietate simpliciores quidem iudicium suum celant historici: sed prudentioribus et attentionem adhibentibus non sine quodam apparatu instillant. Sed haec aliaque similia melius in re praesenti monstrantur, quam praeceptis ac regulis comprehenduntur.

XII.

Redimus ad vitiliatem historiae, cuius lectio iuvat adhuc alia ratione intelligentiam, dum sollertiam non quidem generat in animo lectoris: nam ea solius naturae, non artis aut industriae, beneficium est: sed tamen quibusdam adminiculis ac praesidiis acuit, excitat, instruit, dirigit: praesertim ubi in eiusmodi ingenia incidit, quae ad rerum actum, civiliumque negotiorum intelligentiam veluti facta sunt. Fieri enim vix potest, quin inter ipsam lectionem ac cognitionem, perpetua comparatione sponte subnata, de adplicatione eorum, quae cognoscuntur, adplicationisque consiliis, artibus, cautelis profundae subtilesque cogitationes nascantur. Certe non alia ratione L. Lucullus a senatu ad Mithridaticum bellum missus, cum ab eo laus imperatoria non admodum exspectaretur, non modo opinionem vicit omnium, quae devirtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. Nam cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percun ctando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma


page 74, image: s082

profectus rei militaris rudis. Dequo videndus Cicero sub initium libri II quaestionum academic arum. Qui et orat. pro Archia cap. VI de se ipso profitetur, se excellen tium virorum imagines nen solum ad intuendum, sed etiam ad imitandum, a Graecis Latinisque scriptoribus expressas, sibi semper in administranda republ. proponentem, animum et mentem suam ipsa cogitatione eorum ad varios actus civiles obeundos conformasse.

XIII.

Postremo et constantiae ac promptitudinis instrumenta ad familiares et praesentes usus hiftoria adornat. Nam si sola peritia ususque bellorum quosdam ita firmavit, ut iudicio consilioque suo constanter firmiter que insistere posfint, quis futurum credat, ut dubitent in arduis, fluctuent in dubiis, timeant in adversis, qui tot subita casuum a magnis hominibus prompte feliciterque expedita legerunt, imo paene viderunt ipsi, ac interfuerunt?

XIV.

Restat tertia et ultima pars prudentiae, divinandi de futuris, prospiciendique facultas. Ad quam pertinet, quod Cicero I offic. XXIII ait: praecipere cogitationen futura, et aliquando ante constituere, quid accidere possit in utramque partem, et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit: NoN PUT AR AM: baec sunt opera magni animi, et excelsi, et prudentia consilioque fidentis. Hoc ut obtineas, post ingenii sollertiam historia unice efficiet: cuius meditatione diligenti, illa naturae vis elicienda ac veluti firmanda est. Nascitur autem haec coniciendi facultas, si consideretur, quid et quomodo alii bene feliciterque gesserint, quid item aberrarint,


page 75, image: s083

minusque ex sententia peregerint. Nam ex utroque sperandi timendique causae et artes, quibus haec prudentiae pars constat, hauriri queunt. Utraque vero meditatio in tribus veluri partibus consistit I: in consideratione causarum cum earum adminiculis et cognatis. Hoc praesidio usus Cicero est, cum, ut Nepos in Attico c. 16 refert, non solum ea quae vivo se acciderunt, futura pr aedixit, sed etiam quae postea usu venere, cecinit, ut vates: idemque cum in oratione de haruspicum responsis cap. XXV, Romanis monarchiam non tam deorum monitis, quam ex suo ipsius sensu coniecturaque, ut loquitur, praenuntiavit: quod scil. nullus alius discer diarum soleat esse exitus inter claros et potentes viros, nisi aut univer sus interitus aut victoris dominatus, aut regnum. Neque enim hoc aliunde, quam ex iis quae acciderant i. e. ex historia, cuius studiosissimus erat, scire potuit. II: in ipsius actus indole, facilitate, difficultate, omnique interiori conditione pervestiganda: de quibus omnibus efficacissime nos admonent exempla eorum, qui in similibus negotiis inter efficiendi gerendique facultates aut difficultates prospere secusve ad destinata contenderunt. Sic cum ex historia Hannibal et Charidemus nossent, immensam copiarum multitudinem saepius damno quam utilitati fuisse, nullo negotio videbant, difficillimum esse, quod Antiochus et Darius facillimum esse credebant. De quo videndi Gellius lib. U cap. V et Curtius lib. III cap. II. Et certe quantum ex fortuna sumi, elici, anticipari, restaurari, quo rerum statu, ordine, progressu, regressu possit, quam exiguae res saepe magnas vires morentur, quae labes occultae suboriri, et quo pacto sanari queant, ex historia potissimum cognoscitur, Denique


page 76, image: s084

III: in perdiscenda casuum et eventuum varietate, celeritate, efficacia, imagine. Quod omnino necessatium est, si securitatem, adversarum rerum anteambulam, cavere velis: quae non semel effecit, ut vicisse sibi viderentur, qui mox vincendierant: quia scilicet, quod Caesar III de B. ciu. Pompeianis exprobrat, non communes belli casus recor dabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis, vel terroris repentini, vel obiectae religionis, magna detrimenta intulissent, sed proinde se gerebant ac si nulla commutatio rerum posset accidere. Saepe scilicet contingit, ut inopinantes adfligant ac subvertant, quae a praevidentibus vel unico flexu declinari potuissent. Ne igitur tale quid nobis accidat, opera danda est, ut ex crebra diligentique historiarum lectione semper eiusmodi singularium casuum exempla in promptu habeamus. Hac enim ratione demum adsequemur id, quod tantopere Seneca commendat, ne quid ex bis quae eveniunt, subitum sit. Locus est in lib. de tr anquillite animi cap. XI. ubi plura in hanc rem habes. Eadem res et totum deliberandi, statuendi, prospiciendi cavendique negotium diriget. Nam ex iis, quae olim, recte consulta susceptaque sunt, decernendi in futurum regula, e male consultis gestisque cavendi industria nascetur, historia totidem monita, quot exempla, suggerente. Egit hoc Cl. Boeclerus in Dissert. quam bistoriam scholam principum inscripsit, cap. I. e qua ea quae hactenus attulimus, magna suiparte excerpere et in compendium redigere vel ideo voluimus, quod libellus paullo rarior, et in paucorum manibus versatur: tum quod non parum facere poterant ad modum observationis historicae planius rectiusque intelligendum.


page 77, image: s085

XV.

Atque hi quidem praecipui potioresque sunt usus, quos in republ versantibus, aut eo adspirantibus, historiarum lectio praebere potest. Superest tamen adhuc alius, qui non tam animum ac ptudentiam viri civilis, quam linguam ac sermonem respicit. Cuius curam ei non exiguam suscipiendam esse, nemo ignorare potest, qui novit, quantum intersit, negotia civilia digno aptoque dictionis genere peragi ornarique. Nam politici nomen tribuere ei qui non possit vel loquendo vel scribendo vel utroque modo negotia civilia, prout par et opus est, explicare, nulla idonea ratio permittit, ut hoc verbis Boeclerieloquar, in dissertatione eloquentia viri civilis, haud longe ab initio. Idque tam clare ab antiquis pariter ac iunieribus scriptoribus ostensum est, ut soli lumen accendere velle videri possim, si in hanc rem verbum amplius addam.

XVI.

Ceterum cum non unius generis sit eloquentia: politicum non scholastica, non philosophica, non forensis decet nisi cum politici persona seposita oratoris, aut philosophi aut causidici induit personam, sed civilis et rebus gerendis exprimendisque apta et idonea. Quod genus dicendi Hermogenes lib. II de ideis tu/pon politiko\n, eo autem conscriptas orationes Plutarchus in vitis rbetorum et in Iulic Caesare lo/gous2 politikou\s2 vocat. Qui et testatur eundem Iulium, ad eas maxime aptum natum, earumque summe studiosum fuisse. Graecis tam sollicite tractatum est hoc genus, ut Athenis peculiaris ei schola qro/nos2 politiko\s2 sive catbedr a politica dicta, constitueretur. In eoque cum Demosthenes et Graecarum civitatum oratores alii excellerent, plus laudis quam


page 78, image: s086

reliqui forensibus orationibus adepti sunt. Apud Latinos maxime omnium Cicero hanc laudem meruit, cuius scripta paene omnia hunc characterem praeferunt. Neque multo minores fuere Iulius et Augustus Caesares, ut e Plutarcho l. c. et Suetonio cognoscimus.

XVII.

Quod si quaerat aliquis, in quo consistat forma ac ratio huius eloquentiae,sciat notas quidem eius plerasque esse, quas optimo dicendi generi rhetores assignant, quasdam tamen ei veluti peculiares et singulari ratione accommodatas esse Harum prima eaque praecipua est, quod genio atque indoli rerum, quas tractat, actusque publici et civilis vitae consuetudini exacterespondere debet. Neque enim sufficit bene ornateque et graviter dixisse, scripsisseque virum civilem, nisi eum in modum dixerit ac scripserit, quem rei, in qua versatur, tractatio, genius, scopus postulat aut admittit. Huius vero requisiti respectu describi potest, quod sit ea sermonis et scriptur aefacultas, qua viri rem publicam intelligentes aut tr actantes, res civiles pro earum ingenio, babitu, ceterisque momentis, apte et decore adeoque ad obtinendam politici actus vim et dignitatem accommodate exprimunt: quae iterum ex dissertatione Boecleriana, qua nemo melius civilis eloquentiae vim, omnemque interiorem rationem exposuit, desumere placuit.

XIIX.

Cetera requisita eius sunt I: perspicuitas, quae vel inter primas dotes oratoris politici numeranda est. Neque enim civilis vitae lucem obscuritas adfectata decet: nisi cum consulto ambiguae esse vult, quod Tiberio usitatum fuisse, Tacitus in praeclara digr essione de eloquentia principum,


page 79, image: s087

quae an. XIII, 3 exstat, refert. Sed obscuritas ista rerum potius, quae studio occultantur, quam velborum, haberi debet, nisi quatenus verba rebus adcommodamur, quod sine vitio fieri posse, nemo negaverit. Notabile in hanc [Note: in vit. eiun cap. 86.] rem Augusti Caesaris est exemplum, quem Sueron aitgenus eloquendi sequutum elegans et temperatum, vitatis sententiarum ineptiis atque inconcinnitate, et reconditorum verborum, utipse dicebat, foetoribus: praecipuamque curam duxisse, sensum animi quam apertissme exprimere. Id vero quo facilius efficerst, aut neoubi lectarem velauditorem obturbaret, ac moraretur, neque praepositiones verbis adere, neque coniunctiones fae piusiterare dubitasse, quod detractae adferant aliquid obscuritatis, etsi gratiam augeant. Itaque exagitasse nonnumquam Maecenatis cincinnos, nec pepercisse Tiberio, exoletasinterdum et recbnditas voces aucupanti. M. autem Antonium, ut insanum, increpasse, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines, quam intelligant. Ceterum in quo consistat ista perspicuitas, optime omnium docuit Vossius in partit. orator. IV cap. II qui videri potest. Nos hoc unum addimus, eam, prout hoc loco laudatu, non tam modo verborum, quam dilucida rerum explicatione censeri, ac proinde fieri posse, ut etiam qui breviter et concise loquitur aut scribit, audientibus legentibusque sit perspicuus.

XIX.

Requiritur porro II: nativa et infucata simplicitas, id omne fugiens atque excludens, quod valde elaboratum, pictum, florens, adfectatum, detortum est. Nam concinnitas nimia et immodica sollicitudo ac cura, rhetorem


page 80, image: s088

potius quam virum in rerum actu vensantem decet. Proinde heic quadam verborum negligentia opus, quia ut ait Quintilianus, [Note: in proaem, inst. orat.] optima sunt minime arcessita, et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. Aut si diligentia adhibebitus, saltim dissimulari debet. Nam, ut idem Quintilianus, illa quae curam fatentur, et ficta atque composita etiam videri volunt, nec gratiam consequuntur, et fidem amittunt. Sed cavendum tamen, ne nimia sit ista negliegentia, [Note: in Sita s. ius cap. XL.] quod in Claudio Imperatore reprehendit Suetonius: de quo refert. Sermonis rerumque tantam saepe negligentiam ostendisse, ut nec opus, nec interquos, quove tempore acloco verba faceret, sciteac cogitare existimaretur. III: brevitas: nam quae abundantia verborumluxuriat oratio, est indigna civili viro, praesertim principe aut magistratu, cuins fingula verba fententiae que oraculorom vim habere debent, et audientibus vix unquam grata est, quae verborum abundantia luxuriat oratio. IV: dignit as et aeptitudo proposito formaeque rei congruens, ne scilicet rei gravitas aut loquentis au ctoritas verborum tenuitate imminuatur. Hanc mire augent sententiae, non illae quidem blandae, ridiculae, humiles, sordidae, aur pueriles: sed graves, civiles, probabiles, moderatae, quarum non minima cura politici sermonis studioso esse debet. Sed nec V: profluentia et ver bor um promptitu do abesse debet: quatenus nulla in parte haeret, nihil molestum, nihil morosum loquitur aut scribit, sed facile et expedite res singulas eloquitur et explicat. VI: cautio et circumspectio quam gignit ars, quae, ut Tacitus loquitur, verba expendit. Ad quam plurimum faciet, si quis semper praemeditate loquatur: quomodo Augustus post bellum Mutinense neque in senatu, neque apud


page 81, image: s089

populum, neque apud milites locutus est unquam nisi meditata et composita oratione: quamvis non deficeret, ad subita extemporali facultate. Quin etiam de scripto recitare, quod dicendum est, saepe consultum fuerit, sicut idem Augustus sermones quoque cum singulis, etiam cum Livia sua graviores, non nisi in scriptis et e libello habebat, ne plus minusve loqueretur ex tempore: testis saepe laudatus Suetonius in vita eius cap. LXXXIV.

XX.

Hanc eloquentiam e nullo scriptorum genere commodius aut felicius, quam ex historicis licebit discere, iis nempe qui inter phaleras rhetorum et philosophorum simplicitatem velut mediam insistunt viam, atque ex eloquentia oratoria, quam ante signabamus, nil amplius quam modum retinent. Neque enim ullum aliud genus laudari potest, quod inaffectata simplicique venustate, nervosa brevitate, perspicuitate ac dignitate magis antecellat, eque civilis actus notitia ac consuetudine fiduciam potius, quam artem ostendat. Horum igitur lectionem fundamenti loco substernendam esse ei, qui ad laudem viri civiliter eloquentis adspirat, dubitari non debet.

XXI.

Sed quinam illi? non sane multi, si Latinos respicias, quos heic potissimum attendimus. Et ex his ipsis non omnes aeque apti, aut iisdem dotibus instructi. Necessarium igitur, nominare potiores singulorum dotes, huic proposito aptas, et interdum quoque naevos indicare. Primas Q. Curtio tribuerim ob singularem suavitatem, elegantiam, accurationem: verba illius pura, selecta, et rebus expriprimendis apta, compositio conclusioque verborum


page 82, image: s090

elegans, perspicua, aequabilis: ornatus non ad ostentationem rhetoricarum declamationum, sed ad civilis actus genium et modum accommodatus: sententiae acutae, civiles, expositio mire dilucida et ordinata: contiones prompta profluentique facundia instructae: tota denique sermonis compages talis est, ex qua potissimum discere liceat, quae eloquentia politicam actionem deceat, quique sermonis ornatus vitae quam scholae sit aptior.

XXII.

Proximus ab eo, nisi quis parem dicere malit, C. Iulius Caesar est, cuius dictio pariter plurimum dignitatis, ostentationis nihil, explicationem vero plane incomparabilem praefert: cuius stylo qui mature capitur, si summos audimus viros, magnam ingenii civilis et practici spem, qui serius, aliquam, qui numquam, nullam de se concitat, et ad civilia negotia ineptus existimandus est. Caesari similis haberi debet Cornelius Nepos, vulgo AEmilius Probus: nisi quod hic magis ad descriptiones morum animorumque characteres delineandos, ille ad simplicem et nudam rerum explanationem magis faciat. Non repetimus, quae de eo Boeclerus in commentario, et nos in iudiciis sive testimoniis editioni nostrae praefixis, diximus. Neque multo minor utroque T. Livius Patavinus, qui tamquam civilis eloquentiae promptuarium haberi debet: tum ob narrationis iucunditatem, candorem, copiam, dignitatem, magnificentiam, tum ob res varias, orationes, contionesque passim insertas. In C. Sallustio Crispo eminetin primis brevitas, gravitas, et sententiarum copia: culpatur, nec fortassis immerito, affectata obscuritas. In P. Velleio Paterculo singulare gratiae et iucunditatis genus deprehenditur, non quidem omnino sine quadam


page 83, image: s091

affectatione, sed tamen absque fastidio et ineptiis diligentiam suam lectori adprobans. Valerium Maximum sententiae et quaesitum acumen potissimum commendant. Quippe dictio eius affectata est, studio novitatis, quod in hoc scriptore nusquam non deprehendetis. Non igitur nisi ab adultioribus, et qui maturo pollent iudicio, imitandus est: quod et de Sallustio obseruetis. C. Cornelius Tacitus etsi nec plane ad genium aureae aetatis scripsit, et multa praeter necessitatem innouavit, adeo tamen deprimendus non est, ut, quod nonnulli faciunt, corrumpendo sermoni potius, quam ornando expoliendoque aptus existimetur. Sed in eo maxime rotunditas, subtilitas, gravitas, et ingens ille sententiarum politicarum adparatus aestimari debet. Iustinus utut ad orationes contexendas ornandumque sermonem parum confert, tamen quantum ad expositionem rerum ita comparatus est, ut nil neque in verbis, neque in sententiis nostri temporis civilis vir reprehendere iure possit. Annaeus Florus, qui a poetico et declamatorio scribendi genere propius abest, quam historico, ad orationes panegyricas maxime adhibendus. C. Suetonius Tranquillus denique singulari verborum delectu numquam non exponendi subtilitatem iuvabit.

XXIII.

Qui post hosce historiam scribere aggressi sunt, ipsa aetate sua, qua, corrupta puritate sermonis, genus dicendi pictum, affectatum, et ostentationi ac delectationi unice inserviens iam invaluerat, ad civilem eloquentiam minus apti sunt: nisi quod Ammianus Marcellinus, et sex illi scriptores bistoriae Augustae minores, qui vitas plerorumque Imperatorum ab Hadriano ad Diocletianum usque non indiligenter composuerunt, usum non omnino nullum praebebunt.


page 84, image: s092

Ille quidem, quod etsi civili venustoque dictionis genere destitutus, comtioris tamen eloquentiae studioso saepe cogitationes sententiasque civili orationi profuturas suggeret. Hi, quod totas principum epistolas, tota senatusconsulta, totas patrum acclamationes, aliaque similia monumenta publica, iisdem verbis, quibus scripta dictave sunt, ex archivis et scriniis imperatorum ac senatus, magno studio deprompta, et velut ex abdito eruta, scriptis suis diligenter inferverunt. Quod institutum, si aut vetustiores historici tenuissent, aut sequerentur, qui nuper historiam aliquanto elegantius scripserunt, dici non potest, quantum civilis eloquentiae profectus adiuvare posset. Sed illi plerumque, ut eloquentiam suam ostentarent, ea quae ad genium civilis actus scripta aut pronuntiata erant, inverterunt, suoque stylo pro lubitu renfinxerunt. Hi quoque rarissime totas orationes aut epistolas ab interitu vindicant.

XXIV.

Quinam e recentioribus historicis ad hunc scopum maxime apti sint, malo ipsi iudicent, qui iam eo usque crebra veterum lectione profecerunt, ut civilis eloquentiae genium a vulgari scriptionis genere discernere, digneque aestimare sciant. Non possum tamen, quin velut in transitu commendem Paullum Iovium, Georgium Bucbananum, Iaecobum Augustum Tbuanum, Dominicum Baudium, Ubbonem Emmium, Famianum Stradam, Hugonem Grotium, Io. Cluverum: quorum omnium ea est dictionis puritas, elegantia, dignitas, ut multis etiam veterum aequiparari possint. Addere licebit Danielem Heinsium in obsidionis Silvaeducensis, Marcum Zuerium Boxbornium, et Hermannum Hugonem in Bredanae historia, Casparem Barlaeum in


page 85, image: s093

Brasiliana, et si qui praeterea pari facundia pollere deprehenduntur. Neque praetereundi sunt Fr anciscus Verulamius et Bartbolomaeus Graemendus, non tam ob puritatem et perspicuitatem sermonis, quam ob gravitatem, brevitatem, et acumen, quae in utroque mire elucent. Est autem horum scriptorum lectio vel ideo non omittenda civilis eloquentiae studioso, utres nostris temporibus demum excogitatas, aut introductas, apte digneque sermone efferre discat. Id enim electione veterum frustra quis speraverit.

XXV.

Sufficiant ista de commodis, quae historiarum lectio acmeditatio civilis prudentiae studioso, aut et in ipso rerum actu versanti, afferre potest. Haec qui consequi cupit, non negliget quidem, qnae a plerisque historias legentibus annotari excerpique alibi diximus: sed tamen praeterea multo plura animadvertet, et in futuros civilis vitae usus observando, meditando, excerpendo, scribendo adornabit. Id qua ratione commodissime, nostro quidem iudicio, fieri queat, nunc dicemus breviter, secuturi potissimum consilium sententiamque doctissimorum hominum, et quae utiliter adhiberi, ipsi annorum aliquot experientia edocti sumus, in medium consulturi.

XXVI.

In universum igitur tria sunt, quibus tractatio historicorum absolvitur, sollertia observandi, excerpendi dexteritas, et scribendi industria, sive exercitatio. Illa, quidquid in sermonis structura, ornatu, copia, rerumque varietate, notari meretur, annotat, expendit, meditatur: ista in suum quaeque locum, memoriae subsidio, et in futuros usus, excerpit, quidquid notatu dignum videtur, ac velut in


page 86, image: s094

penu quodam optimarum rerum recondit, Haec multiplici exercitiorum genere lecta, observata, exempla, velut in re praesentem transfert, et ipsi rerum actui, quibusdam quasi praeexercitamentis se praeparat ac praeludit.

XXVII.

De singulis aliquid monebimus. Atque ut hinc ordiamur, obser untionem duplicem esse, vel ex destriptione eius modo allata liquer: unam scilicet verborum et styli, alteram rerum ipsarum. Verborum observatio rursus duplexest, velenim circa singula verba, phrases, ac formulas, vel circa totum contextum et structu am orationis versatur. Singularum vocum et locutionum observatio latissime patet, multasque regulas et cautiones admittit: sed a nobis hoc loco non alio respectu ac fine tractatur, quam ut discamus, quibus verbis res nobis oblatas pure civiliterque efferre debeamus. In quo negotio primo accurate cognoscendum est, quid rei, sive quis conceptns rei significetur oratione, quidque praeclari scriptores intellectum velint, cum sic vel aliter loquuntur, Quae res neque e vocabulariis et Lexicis, quae quidem hactenus exstant, sufficienter peti potest: neque tam facilis et expedita est, quam multi existimant: qui satis se capere atque intelligere rem credunt, cuius non tam vim et nucleum, quam corticem, et exteriorem quandam formam in verbis non satis intellectis deprehendunt. Exempla dabimus: quid sit apud Curtium, Caesarem, Livium et alios, aevare superbeque imperare, nemo non intelligere se putat, videturque primo intuitu ea phrasis notior, quam ut explicatione indigeat: et tamen nemo id bene satis cepit nisi qui novit, ea formula summatim tyrannici regiminis mala denotari, et ad haec duo veluti capita reduci. Sic


page 87, image: s095

[Note: an. II, 41. 1.] quid significet apud Tacitum, et historicos alios loquendi modus, quo alterius ductus, alterius auspiciis, vel etiam unius eiusdemque et ductu et auspiciis res aliqua gesta dicitur, nemo penetrabit, nisi qui scit voce priore operam, administrationen, exsecutionem qualis imperatori aut duci exercitus incumbit, posteriore vim ipsius summae potestatis, et eminentem quandam rerum gerendarum auctoritatem et efficaciam, divinitus imperantibus concessam, denotari. Praeter Barn. Brissonium omnino videndus est Boeclerus in libro singulari de auspicio regio. Quid sit apud Tactium [Note: I annal. II, 2.] paeulatim insurgere, non satis, nisi ex ipso Tacito cognoscitur, qui mox exponit, munia senatus, magistr atuum, legum in se trabere: quod tamen ipsum explicatione adhuc [Note: Comment. pol. annot. IX.] indiget, quam suppeditabit idem Boeclerus. Rursum quem sensum habeat interiorem, quod apud Curtium milites Alexandrum eundem regem et commilitonem a se avelli queruntur, tunc demum recte intelligetur, cum cognitum fuerit, eo loquendi genere ab auctoribus summatim comprehendi solere laudem perfecti ducis, qui consilio iuxta ac manu polleat, neque solum imperio, sed etiam exemplo sit imperator. Cur idem Curtius imperium Persarum a diis magno motu concuti magis, quam affligi dixerit, is demum recte perspiciet, cui innotuerit, priore vocabulo conversionem rei publicae, seu mutationem status, posteriore eversionem sive interitum, ut politici loquuntur, designari. Denique quod idem alibi quosdam avidos magis gloriae, quam capaces dicit, ex interiore philosophia explicandum est: quae docet, a vera magnitudine animi aberrari, si gloria vehementius quam cautlus appetatur, nec fiat prudens ratiocinatio, ubi, in quantum, et quibus


page 88, image: s096

modis atque artibus, ad gloriam sit adspirandum. Huiusmodi igitur formulae, vocumque ac phrasium peculiares et aliquid reconcitum sapientes significationes, studiose diligenterque observandae annotandaeque politices studioso sunt: cum ut recte veteres auctores intelligat, tum ne desint aliquando, cum opus erit, aptae idoneaeque voces ac locutiones, quibus res politicas digne et eleganter eloqui possit. Deinde cum in certis rebus sint quaedam quasi sollennes et in civilis styli formulam recepti loquendi modi, hi quoque seorsum et diligenter notari debent. Tales sunt, cum iustum et pium dicitur bellum, cum militum elogia fidei et virtutis vocabulis, aut forti fidelique opera designantur, et similes aliae, quae passim in historicorum libris obviae. Hanc tamen observationis partem plurimum iuvabit lectio Brissoniani operis, quod de formulis et sollennibus populi Romani verbis, conscripsit, paullo ante laudatum.

XXVIII.

Sed cum res singulae duobus modis ab historiarum scriptoribus possint ac soleant exprimi, dum nunc singulis vocibus aut brevi concisaque locutione, nunc ampliore quadam descriptione, et veluti per ambitum, atque cum ubertate quadam, lectoris animo insinuantur: e re legentium futurum est, si non solum breviores simplicioresque appellationes, sed etiam periphrases ac descriptiones politicas diligenter annotaverint. Harum enim plerumque multo maior vis in dignitate et elegantia orationi concilianda, quam singulorum vocabulorum phrasiumque simplicium, conspicitur.


page 89, image: s097

XXIX.

Similiter quoniam sententiae, earumque partes, modo simpliciter et nude proferuntur, modo inventionis novitate, subtilitate, acumine, aut sigurarum ornatu, se commendant, danda est opera, ut praeter nudas, magisque peculiares, ac, vulgo quoque non ignotas, quae et ipsae ob auctoritatem axiomaticam, quam ex approbantium utentiumque multitudine adeptae sunt, plane insuper haberi non debent: illae potissimum, quae sunt subtilioris inventi, cultiorisque ornatus, studiose non tantum obseruentur, sed etiam comparentur inter se invicem ac contendantur. Dici enim non potest, quantum ea comparatio tum lectioni historicae lucis, tum civilis eloquentiae pariter et prudentiae studiis adiumenti adferre possit.

XXX.

Diximus saepe, difficile esse, plane penitusque pernoscere, quid praeclari scriptores his ilisve vocibus aut phrasibus intellectum velint: neque huic rei lexica et dictionaria sufficere posse vulgata. Id multo magis de circumlocutionibus, descriptionibus, et subtilioribus sententiis affirmari debet. Has enim aut raro, aut numquam lexicographi declarant, nisi quod in utroque genere nonnulla praeclare exposuit, in accessionibus ad thesaurum Fabri, beatur Buchnerus, summus nostrae aetatis orator, idemque noster in historia atque eloquentiae studiis per triennium integrum praeceptor fidelissimus. Sed cum hic unus sufficere nequeat, addenda sunt alia subsidia intelligentiae, quorum duo potissima heic commemorabimus. Unum est: explicatio bistericorum et vivo praceptore aeliquo, civilis eloquentiae non imperito, suscipienda.


page 90, image: s098

Quae nisi minimum in duobus tribusve scriptoribus historicis praecesserit, omnis subsequens opera, si non frustranea, saltem non magno cum fructu suscipietur. Alterum est, ut addantur tum ampliores indices, vim vocum, phrasium, sententiarum, comparationum, ad civilia negotia pertinentium, explicatius tradentes: quo nomine praecipue laudari debent indices Freinsbemii ad Iustinum, Florum, et Curtium; Boecleri ad Nepotem, Velleium Paterculum, Suetonium, Loccenii ad Curtium et Nepotem; itemque aliorum ad alios scriptores non historicos, ut Kockerti et Boecleri ad Terentium: Gifanii et Parei ad Lucretium: Nicolai Erytbraei ad Virgilium, aenonymi auctoris aed Plautum, editionis Cothenianae: Elmenborstii ad Apuleium, Rigaltii glossae agrimensoriae, Bernardini Baeldi lexicon Vitruvianum, sive de verborum Vitruvianorum significatione: tum notae pbilologicae, ad eosdem historicos aut alios scriptores veteres, rariorum obscuriorumque locutionum sensum accuratius pervestigantes, aut parallelis locis declarantes: quales sunt Danielis Parei ad Sallustium, Io. Frederici Gronavii ad Livium, et utrumque Senecam: Berneggeri ad Iustinum: Freinsbemii ad Florum et Curtium, Io. Brantii ad Iulium Caesarem, Geraerdi Vossii ad Velleium Paterculum, Isaaci Vossii ad Ouidium, Lindenbrogii ad Ammianum, Io. Pricaei et Elmenhorstii ad Apuleium, Paulli Manutii ad Ciceronem, Ludovici de la Carda et Taeubmani ad Virgilium, huius etiam ad Plautum, Bucbneri ad epistolas Plinii, et si qui praeterea hoc in genere aliquid elaborati dederunt. Ex his enim Latini sermonis notitiam studiosus historiarum lector mire augebit. Brissonii quoque opus formularum, quo de paullo ante diximus, huc pertinet.


page 91, image: s099

XXXI.

Addi his subsidiis et aliud potest, puta comparatio coniunctioque aliorum scriptorum sive historicorum, sive cratorum et poetarum, qui eandem aut historiam, aut historiae alicuius partem narrant. Quod inter praeciva media sensum scriptorum investigandi ab eruditis semper est habitum. Quinam autem scriptores res easdem enarraverint, duobus modis cognosces: primo ex commentariis in historicos, in quibus plerumque reliqui auctores eorumque loca, aut tota opera solent indicari: deinde ex catalogis eorum, qui historicos secundum seriem temporum, quorum res tractant, ordinarunt. Quo pertinet Petri Angelii Bargei libellus, cui titulus, quo or dine scriptorum bistoriae Romanae monumenta sint legenda: Geraerdi Vossii dissertatio de ratione legendae bistariae: Pbilippi Glaseri syngramma bistoricum, et plerique eorum, qui de historia scripserunt, unoque volumine editi habentur.

XXXII.

In toto contextu structuraque orationis ad duo diligens et industrius historiarum lector attendet: primo ad compositionem conclosionemque vocum, eiusque elegantiam, claritatem, aequabilitatem, seu quatenus stylus auctoris facili, expedito, apteque concluso textu iungitur, pergit, finitur: quatenus non interpellato rationem hiatu aut asperitate, non obscurat aut imperfectam reddit brevitate, non onerat copia indolem rerum, seriemque narrationis. Talis enim plerorumque meliorum historicorum veterum, quamquam cum diversitate quadam, sed inprimis Curtii, Caesaris et Livii est. Praecipue vero heic observandae sunt artes, concinniorem reddendi


page 92, image: s100

structuram, Per participia frequentius et studiosius adhibita, per connexiones et transitiones elegantiores, etc. itemque diligentia variandae orationis, vitandique, quod ex earundem vocum, phrasium, formularum repetitione nasci solet, taedii studium. In utroque genere iterum Curtius plane eximius est. Deinde respiciendum est ad orationis dignitatem et ornamenta, prout ea magis minusve ad ostentationem rhetoricarum declamationum, aut ad genium civilis actus accommodata sunt. Sic magis declamatorius stylus est Flori, Ammiani Marcellini, et aliorum: Contra civilior et rerum actui aptior est Curtii, Caesaris, Nepotis, etc.

XXXIII.

Porro sicut in diiudicanda pulchritudine simulacri alievius, aut venustae imaginis, post consideratos oculos, frontem, genas, os, et ceteras speciei partes, peculiari observatione opus est, ut totam formam teneas, animoque infigas: sic, nisi quis in comextu ad hunc modum aestimando utrobiquead totius, veluti corporis formam habitumque respexerit, numquam aut distinguet ab alio civilis styli elegantiam, aut ideam eius animo imbibet, aut denique feliciter imitabitur.

XXXIV.

Ceterum tota verborum notatio observationi rerum unice destinatur, aut certe destinari debet: quae ut in omni studiorum genere, sic et in historiarum lectione praecipua habenda est. Haec pro diversitate scopi, quem sibi lectores praefixere, proque varietate doctrinarum, quibus fcientiarum orbis absolvitur, multiplex et propemodu, infinita est. Nos ea solummodo tangemus genera, quae


page 93, image: s101

a civilis prudentiae vitaeque studioso in evoluendis historicis potissimum animadvertenda sunt. Haec vel ad politicam proprie spectant, vel certa ratione, et prout respectum ad res civiles involuunt, eo referuntur. Posterioris generis sunt primo bistorica: quo pertinent gentium, urbium, imperiorum, ortus, progressus, translationes, eversiones, bella varios inter populos, aut inter eiusdem imperii membra, nunc gesta, nunc composita, ceterique notabiles rerum eventus et casus, itemque varii ritus et leges his illisque populis usitatae: secundo chronologica, ut epochae illustres, earumque termini, intervalla, partes parcipuae, ut et periodi imperiorum et civitatum, aliaque: tertio genealogicae, ut origines et progressus familiarum imperatoriarum, regiarum, principalium, harumque mutui respectus, cognationes, stirpes, propagines, etc. quarto geographica, ut regionum, urbium, montium, fluviorum, sinuum, portuum, et reliquorum huc spectantium nomina, situs, descriptiones, et quid in singulis notatu dignum: quinro moralia, ut illustria virtutum vitiorumque, vel et affectuum passionumque animi exempla, descriptiones, proprietates, ingeniorum varietas et characteres, etc.

XXXV.

Iterum heic subsidiis opus, quibus observatio haec iuvetur et facilior sit. Ad historicarum rerum observationem, et meliorem intellectum, utiliter adhibebuntur, quantum ad res imperiorum, et origines rituum, compendia historiae universalis, tum brevissima, seu sunt tabulae chronologicae Heluici, Schraderi, Boxbornii, Mechonii, Cellis nuper maiori forma excusae, tum paullo


page 94, image: s102

explicatiora, ut epitome Io. Cluveri, theatrum historicum Matthiae aut syntagma historiarum civilium Micraelii, etc. Quantum ad ritus antiquos, in rebus Romanis antiquitates Io. Rosini, cum paralipomenis Dempsteri, aut breviores libelli Philippi Caroli, et facis historicae compendium ex operibus Lipsii excerptum. In Graecis Barthol. Kekermanni dissertationes III politicae specialis, et opuscula varia Io. Meursii: In Persicis Brissonii liber de principatu Persarum, et eiusdem Kekermanni dissertatio de republica Persarum. In Ebraicis Cunaeus, Sigonius, Bertramus de repub. Ebraeorum, etc. In Aegyptiacis Athanasii Kircheri oedipus Aegyptiacus, etc. Ad Genealogica subsidio erunt Ubbonis Emmii genealogiae, Henningis theatrum genealogicum, et passim in chronologia Heinricus Guthberletus. Ad chronologica, tum qui fundamenta chronologiae systematice composuerunt, inter quos accuratissimi omnium haberi debent Dionysius Petavius, tum in prolixo opere de doctrina temporum, tum in parte secunda rationarii temporum, Aegidius Strauchius in breviario chronologico et Reinholdus Franckenbergerus in systemate chronologico nuper edito: tum Alstedius in thesauro chronologico, Reusnerus in isagoge historica, et qui praeterea singulorum imperiorum chronologias contexuerunt. Ad geographica, introductio Philippi Cluverii, non ita pridem a Io. Bunone suppleta, notis et tabulis aucta, Christophori Heidmanni Europa et Palaestinae, Philippus Brietius in parallelis veteris et novae geographiae, et Gonsalius de Saelas in epitome geographiae veteris: tum Lexica geographica Caroli Stephani et Io Philipp[i Ferraerii. Ad ethica denique, praeter vulgares libellos ethicos,


page 95, image: s103

scriptores de characteribus virtutum et vitiorum, Theophrastus, Pastorius, Molinaeus, Hallus, etc.

XXXVI.

Haec cum ferme nudae sint cognitionis et notitiae, facilis et obviae sunt observationis, ultroque legentis animo se offerurn: et proinde haud difsiculter ad suum quaeque locum, quem obtinent in scientiis, ad quas pertinent, referri possunt. Quemadmodum et ex iis quae, proprie sunt politica, qualia sunt pleraque argumenti historici, sententiae expresse positae, iudicia scriptoris narrationi vel praemissa, vel inserta, vel subiecta, digressiones politicae, interpositae orationes, et similia alia, velut insignori monumento magis exstant, legentisque annotationi patent.

XXXVII.

At minima haec pars est observationis historico politicae, cuius materiam universa historici scriptio, non solum cum sententiose loquitur, cum iudicium aut suum aut prudentum interponit, cum totas digressiiones orationesque operi suo inserit: sed in tota rerum serie contextuque suppeditat. Cum enim historici pragmatici, nam de his in praesens unice loquimur, hoc habeant singulare et proprium, ut non enentus modo et rem gestam, sed rei gerendae causas, rationes, circumstantias, consilia totiusque, ut ita dicam, contextus practici genium stylo signent: idcirco sic ad singulas sententias, titiusque expositionis seriem animus advertendus, ut historici iudicium, disciplinam, informationem, non solum in digressionibus, et dissertationibus narrationi insertis, sed in tota narratione, et omni eius parte, accurate sufficienterque deprehendamus. Tota enim civilis prudentia circumstantialis, ut sic loquar, ad tempus, locum,


page 96, image: s104

conditionem negotiorum accommodata est: neque tam sub locos communes, quam sub observationes singulares et subtiles cadit, quas meliores historici summa sollertia suggerunt.

XXXIIX.

Haec itaque pars observationis historicae, non obviae annotationis, sed interioris notae, subtiliorisque et difficilioris operae, haberi debet. Ac proinde, ut ea potiamur, non mediocri diligentia, attentione, comparatione opus est. Numquam etiam ad haec adyta penetrabit, qui obiter et perfunctorie, ut plerique solent, historiam legerit. Quomodo autem haec interior observatio, institui debeat, magis exemplo doctrinae in re praesenti, quam prae ceptis et regulis extra tractationem ipsam auctorum ostendi potest. Aliquid tamen monstrabit diligens consideratio eorum, quae de usu lectionis et observationis historicae multiplici, quem prudentiae civili praestat, sub initium hesternae dissertationis diximus. Ad hos enim usus semper, tamquam ad normam et regulam observationis historicopoliticae, historiarum lectorirespiciendum est.

XXXIX.

Scilicet, quia historia memoriam, primam prudentiae partem, exemplorum ubertate et promptitudinis, ac constantiae instrumentis, iuvare debet, non temere praetermittendum est ullum exemplum illustre, et cuius saltem aliquem usum in applicatione ad consilia rerumque actum futurum censes: quia similitudine, comparatione, ordine semper comparanda sunt exempla praesentia cum aliis, quae occurrunt animo videndumque, ad quam eorum classem unumquodque referri possit. Porro cum eadem historia


page 97, image: s105

intelligentiam plenitudine et copia expositionis, iudicii regula et animositate, subsidiisque sollertiae, debeat instruere; idcirco omnes circumstantiae accurate diligenterque attendendae sunt, cum antecedentibus et consequentibus: adhibenda deinde subsidia iudicii dirigendi, et videndum an auctor sive manifeste sive occulte iudicium prudentum, aut suum lectori insinuet: hinc circumspiciendum, an et in quos usus observatum exemplum, aut sententia adhiberi, et quomodo ad praesentia negotia adplicari queat. Denique quantum ad coniciendi facultatem, quae pariter hac observatione iuvanda est, sollicite considerandae sunt causae, praetextus, cognata actionum, praesidia agendi aut impedimenta, totiusque actus civilis indoles et ingenium.

XL.

Subsidiorum loco, quantum ad politica, facilioris observationis esse possunt aphorismi politici et militares a Lamberto Danaeo editi, posta Bronchorstio aliis que aucti: itemque aphorismi politici ex Tacito Italicae eius versioni in margine additi, manuale grandium Quirini, archiepiscopi Nixiensis, electa politica e variis scriis scriptoribus per Desiderium Crescentium edita, et qui nuperrime prodiit, Tacitus axiomaticus Io. Theodori Sprengeri: deinde notae Christophori Forstneri et Cyriaci Lentuli ad Tacitum, Iani Gruteri ad Livium, Io. Loccenii ad Curtium et Nepotem, Zevecotii ad Suetonium et Florum, Freinshemii ad eundem Florum et Curtium, et si qui praeter ea hius commatis erunt. Denique observationes Picczarti et Berneggeri, discursus Gruteri, et aliorum, e quibus partim quaenam, partim qua ratione et methodo observari debeant, velut sub illustribus exemplis discere licebit.


page 98, image: s106

XLI.

Subtilioris observationis politicae, quanto maior difficultas, tanto pauciora subsidia exstant: et haud scio, an praeter quaedam Boecleriana, ut commentaria ad XV priora capita annalis I Taciti, annotationem politicam ad libros historiarum Taciti, dissertationes ad Suetonii Caesares, et scholas Florianas, quidquam magnopere laudari mereatur. Solus enim hic vir doctissimus, iudicii plane eximii, aut certe cum paucissimis, totam seriem, textumque historicum pro dignitate expendere et evoluere solet. Huius igitor opuscula, quae diximus, tamquam norma et exemplum huius observationis semper ante oculos haberi debent. Nec omittendae dissertationes eius dem academicae, quibus ad eundem modum quaedam loca Taciti particulatim evoluit.

XLII.

Postremo multo quoque faciliorem hanc operam reddet diligens lectio Lipsiani politicorum operis. Ea enim fiet, ut subinde occurrant animo capita sedesque observationum, ad quas referri possint, quae in historiarum tractatione animadvertimus et meditamur.

XLIII.

De excerpendi ratione, quam alteram partem historicae tractationis fecimus, sicut ingens studiosorum hominum sollicitudo passim deprehenditur: ita plures ex eruditis accurate et diligenter praecipere conati sunt, multoque post alios in eo argumento celebris iesuita Hieronymus Drexelius fuit. Cuius tamen aurifodina, si non tam res in eam congestas, quam modum excerpendi ab auctore commendatum respicias, passim quorundam iudicia parum aequa experta est, nec fortassis immerito. Nam, ut alia incommoda taceam, vel


page 99, image: s107

ideo non admodum apta discentium studiis esse videtur, quod unius eiusdemque argumenti excerpta in tot diversas classes, easque bipertitas lemmatum, adversariorum, historiarum, locorum communium, verborum et sententiarum, miscellaneorum, et aliorum discerpat. Quae res non solum distrahit animum et memoriam, sed etiam nonnihi difficulatis cum in excerpendo, tum in inquirendo secum trahit.

LXIV.

Nos post tentatam non unam excerpendi rationem, virosque doctos complures diversis in academiis in consilium adhibitos, hanc si non optimam, certe non admodum incommodam, multisque aliis meliorem, magnis quoque viris cum insigni studiorum suorum emolumento usurpatam, deprehendimus. Si scilicet in universum duo locorum genera constituantur: unum secundum seriem et ordinem disciplinarum, quae prae reliquis accurate tractandae sunt: alterum veluti miscellaneum, e quibuscumque aliis scientiis, tum ex iis ipsis, quae praecipue tractari debent, nonnulla, quae non satis commode ad prius genus referri possunt, quatenus ad scopum cuiusque melius obtinendum faciunt, in unum volumen congerens. De utroque aliquanto explicatius dicemus. Primo igitur in singulis disciplinis et scientiis, quibus aliquis maiori cura incumbere instituit, deligatur aliquod systema sive compendium eiusmodi, quod et receptis inter doctiores opinionibus conforme, et materias omnes, aut saltem ferme omnes, ad eam disciplinam pertinentes, solide pertractet: denique quod a peritis eius scientiae in aliquo pretio habeatur. Secundo, hoc ita compingatur, ut singulis foliis singula, aut etiam bina folia chartae mundae, prout


page 100, image: s108

liber brevis aut prolixior, typique minuti aut grandes, studium denique lecturi et excerpruri ingens aut mediocre est, interserantur. Tertio, sub finem quoque libri circiter aut tertia aut quarta pars foliorum, quibus libellus ipse constat, chartae mundae subiungatur in supplementum eorum, quae superioribus inserta fuerint, inseruitura. Quarto, hic libellus tamdiu legatur et relegatur, donec, quae in eo continentur, ita infixa sint animo, ut singula quis velut in numerato habeat. Quinto, si nullus index alphabeticus, aut non satis accuratus et locuples adsit, lector ipse talem conficiat, et libello subnectat: ita tamem, ut et ibi sparium aliquod supplendi, quae ad librum excerpenda sunt, relinquatur: si vero iam adest index eiusmodi, charta munda pariter interseratur. Sexto, tabella una aut plures, non tamen nimis multae, quibus conspectus totius operis, materia, rerumque connexio et ordo oculis uno velut intuitu sistatur, nisi iam ante essent, concinnentur et principio voluminis inserantur.

XLV.

Atque hoc velut fundamentum est omnium excerptorum et locorum communium, quae deinde per omnem vitam conficienda sunt. Idque multo commodius futurum est, quam si tituli in mundo volumine, velnulla connexione aut ordine, vel secundum seriem alicuius systematis, vel ex cuiusque mente et arbitrio, vel denique secundum ordinem alphabeticum consignentur. Multum enim temporis compendifaciet, qui iam ab alio, eoque probatae industriae et eruditionis viro, tum ordinem disciplinae et materiae sive rerum connexionem, tum fundamenta totius operis elaborata habebit. Contra, qui sibi ipsi tiulos fingere volet,


page 101, image: s109

seriemque eorum suo arbitrio concinnare, non solum haerebit saepius, dinque secum deliberabit, quem ordinem observaturus sit: sed etiam in evoluendis titulis, inserendisque excerptis subinde moram aliquam experietur. Ne de aliis incommodis nunc dicam, quorum multa per hanc methodum praeciduntur.

XLVI.

Ut autem constet, quibus systematibus lector in historica tractatione ad hunc finem uti possit, in singulis illis disciplinis, quarum res excerpi debere diximus, unum aut etiam alterum in hos usus commendabimus. Incipiemus a realibus, sive rerum observatione. In historicis ad hunc usum licebit adhibere Cluveri epitomen historicam nuperrimae editionis, aut, si ea nimis prolixa alicui videtur, Petavii rationarium temporum, vel chronologiam Heluici, vel Schr aderi, vel denique Boxhornii: quamquam illae priores nimis concisae sunt, et vix ultra quam solis chronologicis, vel annorum computationi excerpendae, inserviunt. Deinde, quod ad chronologica et controversias temporarias, nemo heic aptior Aegidio Strauchio, cuius breviarium supra laudavimus. In genealogicis adhibebitur quoad veteres Ubbo Emmius, quoad recentiores Nic. Ritter shusius, aut etiam limina genealogica Waegneri. In geogr aphicis omnibus aliis aptior est introductio Phil. Cluverii, editionis nuperae, vel propter accuratum adiectum indicum et tabulas geographicas. Quamquam hae non sunt ex accuratissimis, multum tamen proderit statim eodem intuitu situm locorum semper ante oculos habere. Quod denique attinet veteres Romanorum ritus et consuetudines, optandum esset compendium aliquod optius perfectiusque exstare, quam sunt Philippi Caroli


page 102, image: s110

antiquitates, compendium facis criticae, et quae solo titulo ab eo differt, Roma illustrata Antonii Thysii. Sed quoniam tali hactenus destituimur, dum aliud prodierit, vel antiquitates Caroli ad eum modum adornari oportet, vel antiquitatibus Rosini, editionis Coloniensis, quae ampliores margines habet adscribenda, aut sub finem voluminis in charta munda supplenda sunt, quae ex historicis in hoc genere excerpi debent. Ceterarum gentium ritus et antiquitates, quoniam peculiaribus compendiis non sunt explicatae, ad aliquem locum ethicum aut politicum, vel in locos miscellaneos, de quibus mox dicemus, referri debent.

XLVII.

In ethicis compendia quidem plura exstant, in quibus secundum Aristoteils ductum de summo bono, de principiis actionum humanarum, de XI virtutibus Aristoteli commemoratis, hisque oppositis vitiis, cognatis, effectis etc. non male praecipitur, merenturque non postremam laudem hoc nomine disputationes ethicae Conradi Horneii, eiusdemque civilis doctrinae de moribus libri IV, theatrum ethicum Hieronymi Praetorii, postrema auctoris cura recognitum et notis illustratum, tabulae variorum, quarum aliquot ad ulum excerpendi, eo quem diximus modo, vel ideo non inutiliter adornabuntur, ut quae de natura virtutum vitiorumque apud diversos scriptores occurrunt, ceteraque magis speculativa, eo referantur. Sed quoniam plus involuit ethices studium, quam quae in aristorele reperiuntur: et praeterea, quae apud historicos occurrunt, pleraque non tam ad notitiam rerum moralium, quam ad directionem rerum humanarum particularium, regulasque vitae specialiores spectant: alio compendio opus est, quod et reliquas virtutas, Aristoteli eiusque


page 103, image: s111

sectatoribus, si non omissas, saltem non explicite traditas expositasque, declaret, et partem ethicae canonicam, uti vocari solet, specialesque regulas et observationes addat. Quo nomine commendari debet enchiridion ethicum a Io. Ionstono ex sententiosissimis veterum et quorundam recentiorum dictis, ea ferme methodo, qua Lipsii politica, congestum: quod dudum magni viri, ut profectibus discentium inprimis aptum et accommodatum laudarunt. Quamquam enim Lipsium, quem imitari voluit, non ubique sit assecutus, tamen, dum melius adhuc prodierit, omnino in hoc genere primas tenet. Ad hoc enchiridion non solum, quae ad regulas vitae causasque virtutum impulsivas, sed etiam quae ad virtutum vitiorumque characteres spectant, licebit excerpere. Ceteris ingeniorum animorumque characteribus commodius peculiaris appendix, aut sub finem huius compendii, aut in locis miscellaneis tribuetur.

XLVIII.

Politica, ut etiam supra monuimus, alia vulgaria et magis theoretica sunt, alia interioris notitiae magisque specialia. Prioris generis pauca suppeditat lectio historica: posterioris plura, eaque ferme sola. Illius generis tamen, si quae occurrerint, excerpentur ad politicam Arnisaei aut Boxhornii institutiones: ad reconditiora vero et specialia commodissime adhibebitur, opus politicorum Lipsii: quod cum Aristotelis politicis unice tamquam solidum fundamentum civilis prudentiae supponi debet, ob rariores et singulares dotes prolixe expositas a Boeclero, in dissertatione de politicis Lipsianis. Id enim opus ad hunc usum magnos viros non solum adhibuisse ipsos, sed etiam aliis commendasse, memini. Quoniam vero ea, quae ad p0olyarchicae rei publicae artes, arcana,


page 104, image: s112

vitia et incommoda pertinent, omisit, ex arcanis Clapmarii, institutionibus politicis Boxhornii, aut aliunde tituli illi supplendi sunt.

IL.

Superest, ut de locis verborum, phrasium et formularum aliquid adiciamus. Horum omnium observatio duas ob causas instituitur: primo ut sciamus, quaenam res his illisve vocibus et phrasibus significentur: deinde quibus verbis et formulis hae illaeve res apte et usitate exprimantur. Pro diversitate huius finis duplici quoque excerptorum genere opus est. Quorum uno significationes vocabulorum et formularum rariores annotamus: id quod commodissime fiet secundum ordinem alphabethi. Altero secundum seriem rerum, appellationes earum aptas et eruditis receptas, phrasesque et formulas exprimendis illis idoneas congerimus. Ad priorem usum omnium accommodatissimus est thesaurus [Note: A. 1612.] Latinae linguae bipartitus, Basileae impressus, itemque thesaurus Fabri, ex ultima editione Buchneriana, in cuius utriusque marginibus, satis amplis, multa de vocum phrasiumque rariore usu aut significatione, adscribi adnotarique possunt. Ad posteriorem inprimis commendaverim atrium Latinitatis, nuper a diligentissimo viro, Io. Heinrico Ursino, praesule Ratisbonensi, amico nostro, concinnatum, aut scholam Latinatis ad copiam verborum et notitiam rerum comparandam, principali iussu Gothae elaboratam et editam: cui charta munda, eo quo supra diximus modo, inserenda et subiungenda, tabulaque cum indice adaptanda est. Horum librorum, praeter dictos, etiam alii futuri sunt usus. Nam quoniam Buchnerus, et ante eum, Faber, subinde locutiones pronerbiales, sententias elegantiores et acutiores,


page 105, image: s113

aptioresque similitu dines insperserunt, licebit etiam in hoc genere observata eo reterre ??? scholaque Latinitatis Gothana, cum praeter voces et phrases etiam plerarumque divinarum et humanarum rerum delineationem superficiariam et confusam cognitionem suppeditet, non male quis ad illud adnotaverit, quae ex illis disciplinis et artibus, quae tantum in transitu tractandae sunt, historiarum lectori occurrent.

L.

Quae vero ad totius orationis structuram, dispositionem, connexionem, variationem, distinctionem, et ornamenta pertinent, ea omnia ad partitiones oratorias Vossii, eodem quo cetera compendia modo adornandas, suo quaeque loco adnotabuntur. In cuius voluminis fine haud inconsultum fuerit, peculiarem locum assignare formulis connectendi, transeundi, rogandi, laudandi, ceterisque, quarum praecipuus in oratione civili usus deprehenditur.

LI.

Sed quoniam multa subinde occurrere necesse est, quae non possis ad aliquod e systematibus, quorum mentionem fecimus, commode referre: addendum est aliud volumen locorum misc ellaneorum, in quo sine ullo ordine inscribes titulos, prout unusquisque occurrerit, singulos una pluribusvepaginis, prout fertiles aut steriles videbuntur, assignatis. Sub initium autem huius voluminis scribantur tituli secundum seriem alphabeticam, sic tamen, ut cuique alphabeti literae iustum et proportionatum spatium tribuatur. Hic veluti pandectes erit omnium eorum, quae ad superiora aut omnino aut statim et absque longa deliberatione referre non potes: simul et illorum, quae excerpta amplius spatium


page 106, image: s114

occupatura sunt, quam ut chartae compendio insertae ??? polimt.

LII.

Iam ne omnia aut nimis multa in utrumque locorum genus a nobis laudatum excerpere necesse habeas, simulque delectum adhibere queas eorum, quae excerpi possunt, aliud operae compendium adhibebis. ad manus sint legenti historicum, aut saltem excerpturo, in singulis doctrinae generibus, supra memoratis, singuli aut bini scriptores, qui aliquanto prolixius earum materias omnes prope aut praecipuas petractent, iique pariter, ut de compendiis dicebamus, accurati, viris doctis probati, et praeterea paullo recentiores. Hi aut statim ab initio coniungantur cum lectione compendiorum: aut, si id alicui prolixioris operae videatur, quam ut ea intra tempus studiis suis destinatum defungi possit, statim obiter percurrantur: deinde quoties aliquid excerpendum et, eo recurratur et inquiratur, an id quod excerpendum esse indicas, iam ante ab iis adnotatum sit: si adnotarunt, supersedebis excerpendi labore, et solummodo auctoris eius locum, compendio tuo, aut locis miscellaneis suo loco adscribes: sin, noris operae pretium te facturum, si excerpseris. Quid quid autem horum sit, numquam te paenitebit suscepti in eo scriptore consulendo laboris. Semperenim inde aliquid animo tuo firmius haerebit.

LIII.

Praebebunt autem hunc usum, in historicis, quantum ad Imperiorum res et eventus notabiles opus chronologicum Sethi Calvisii, et si quis maiorem diligentiam adhibere velit, in specie quoad res trium priorum monarchiarum et quartae initia chronicon catholicum Edwardi Simonii, annales veteris


page 107, image: s115

testamenti Iacobi Vesserii, aut annales sacri Iacobi Saliani, vel Augustini Tornielli, vel utriusque compendium ab Henrico Spondano confectum. Quod res Romanas veteres Onuphrii Panuinii commentarii in factos consulares, aut annales Romani Stephani Vinandi Pighii, etc. Quantum vero ad ritus Romanos, praeter antiquitates Rosini iam laudatas, Lipsii opera historica, ut de militia Romanae, saturnalia, admiranda, poliorcetica, aliave, Caroli Sigonii opus de iure antiquo civium et provinciarum Romanarum, Brissonii formulae, Salmasivi fragmentum operis de militia Romana, Schelii dissertationes ad Polybium et Frontinum de re militari. Quantum ad antiquitates Ebraeorum, Graecorum, Persarum, scriptores supra laudati. In chronologicis, Scaligeri opus de emendatione temporum, aut Petavius de doctrina temporum, vel saltem Calvisii isagoge chronologica, operi chronologico praefixa, et Petavii pars II rationarii, aut systema Franckenberger: in geographicis Heidmannus aut Brietius laudati, et quoad quasdam partes terrarum orbis in specie Paulli Merulae cosmographiae specialis libri, Hispaniam, Italiam, et Galliam complexi, opus accuratissimum: Philippi Cluverii antiqua Germania, Italia, Sicilia, vel saltem eorum operum compendia, nuper a Io. Bunone publicata: Ludou.. Nonnii magna Graecia, sive commentarius in Huberti Goltzii magnam Graeciam et insulas Graeciae: bibliotheca Hispaniae Francofurti edita. In ethicis, Conradi Horneii disputationes, aut civilis de moribus doctrina, Io. Conradi Durri institutiones, vel Henr. Ernstii introductio ad veram vit am, aut si quis ampliorem instructum requirat, syutagma ethicum Wolfg. Heideri, aut philosophia moralis Marci Friderici Wendelini. In politicis, quantum ad generalem


page 108, image: s116

observationem, eiusdem Heideri systema philosophiae politicae, doctrina politica Arnisaei, Bodini de republica libri, et axiomata politica et historicae Georgii Richteri. Quantum ad specialiorem, observationes historico politicae Piccarti, notae forstneri et Boecleri ad Tacitum, et quos praeterea superius in hoc genere commendavimus. Quod verborum observationem attinet, adhibere licebit, quantum ad singula verba et locutiones, praeter thesaurum Latinae linguae bipartitum, aut thesaurum Fabri, lexicon criticum Philippi Parei, et indices et notas iam indicatas, itemque quantum ad particularum significationes et usum Horatii Tursellini elegantis simum libellum de particulis Latinae linguae, a Iacobo Thomasio iteratis curis locupletarum: et ornatum latinae linguae a Christoph. Arnoldo, professore in gymnasio Norimbergensi, congestum: quantum ad formulas varias, maxime epistolicas, christ. Adami Reperti mercurium epistolarem: quantum ad proverbia et locutiones proverbiales, adagia Erasmi, et aliorum in unum volumen collecta: quantum ad totius sermonis structuram, Ger. Io. Vossii commentarios rhetoricos, et Nicolai Causini opus de eloquentia divina et humana, aut palaestram oratoriam et styli Romani Iac. Massenii, subsidii quoque loco commendaverim opus Tobiae Magiri, quyod polymnemona sive florilegium inscripsit, multiplici nomine celebratae polyantheae Langii praeferendum.

LIV.

Horum librorum ad minimum singuli in singulis disciplinis, si non plane perlegi, saltem obiter percurri, et loca quibus singulas materias pertractant, ad compendia, quae diximus, adnotari debent. Antequam in lectione historica observata in locos communes ipsos excerpantur, suaserim ut primo ea, quae adnotanda nobis videntur, secundum seriem historici


page 109, image: s117

in peculiari libello adnotentur, adscriptis in margine ad singulas observationes lemmatis sive summariis uno pluribusve verbis, prout commodum videbitur. Cetera quae ad excerpendi rationem et ordinem spectant, satis accurate exposuit in aurifodina sua Drexelius, qui videri potest.

LV.

Superest ultima pars historicae tractationis, exercitatio: cuius rationem et ordinem cum breviter exposuerimus, finem huic dissertationi imponemus. Huius duae sunt partes, sive malis. duo genera appellare, meditatio et scriptio. Meditationem heic voco, cum, quae apud historicos a nobis lecta, observata, excerpta sunt, per otium et quietem repetimus: cum ipsi nobis observationis annotationisque nostrae rationem reddimus: cum delectorum observatorumque applicatione ad studia actionesque nostras cogitamus. Quod genus operae sicut in omni studiorum genere ad solidum profectum est necessarium, ac paene solum ad artium disciplinarumque fundamenta, quae plerique inspiciunt potius, quam pernoscunt ac penetrant, stabilienda aptum atque idoneum: ita vel maxime iis suscipiendum est, quorum studia civilem prudentiam rerumque actum respiciunt. Nam cum omnis eorum labor actioni et exercitio destinetur, aequum est, ur semper de sus eorum, in quorum cognitione versantur, solliciti sint, eoque omnem industriam suam metiantur. Proinde, quod alicubi de se praedicat vir magnus, et studiis civilibus hodie cum primis clarus, sic ab ineunte aetate studia sua tractent, ut cum lectioni, memoriae, auscultationi, scriptioni, suum tempus tribuerit, nil tamen his omnibus, omissa seria ammi meditatione, sibi profecisse videantur: nihilque illis placeat, nisi quod cum


page 110, image: s118

mora meditationis curiosae explicatum, futurisque usibus est paratum. Denique id dabunt operam, ut potius multum, [Note: Conf. Boecler. comm. in Nep. p. 309.] quam multa se legisse et observasse intra paucas horas sentiant. Tribuetur autem huic meditationi commodissime tempus illud, quo a libris absumus, ut, cum in horto aut campo deambulamus, cum in itinere sumus, cum noctem insomnem ducimus, aut ob alias causas tempus otiose terere cogimur, ita tamen ut etiam quandoque inter ipsa studia plusculum temporis ei tribuamus.

LVI.

Scriptio latissime ac paene in infinitum patet, eoque omnia eius genera heic commemorari non possunt. Aliqua tamen et quae nobis nunc sese offerunt, indicabimus. Inter ea levissimus, si cetera respicias, eoque ante reliqua suscipiendus est versionum labor: cum scilicet textum alicuius historici in vernaculum aut alium sermonem, et vicissim ex isto in latinum transferimus. Quod genus exercitationis pessimo studiosae iuventutis, tamquam puerile, ad triviales scholas damnatum est: cum tamen et adultioribus aptum, atque, tum ad eloquentiam comparandam, tum ad penitius intelligendos scriptores, quos tractamus, valde accomodatum sit. Quam ob causam et a Cicerone[Note: † 1. de orat c. 24.] et Quintiliano[Note: * X Instit. orat. c. 5.] eloquentiae studiosis commendatur, quorum verba inspiciantur.

LVII.

Proximum huic generi est, cum oratio invertitur et variatur, sive retentis phrasibus et verbis, et solo contextu mutato, quo etiam pertinet illa ratio, cum orationes obliquas in rectas, aut has in illas convertimus, sive adhibitis aliorum scriptorum in re simili, phrasibus et


page 111, image: s119

sententiis. Quo posteriori genere se usum esse, Cicero quoque libro dicto refert: quamquam ipse hoc ei vitii inesse putat, quod ea verba, quae maxime cuiusque propria, quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset is, cuius orationem aliis verbis reddere studemus: adeoque si quis iisdem verbis uti velit, nihil prodesse: si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti consuescat, sed et dudum respondit ibidem Quintilianus, non semper esse desperandum, Aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri: neque ideo ieiunam et pauperem esse eloquentiam, ut una de re bene dici, nisi semel, non possit: quin etiam, si non possit aliquid melius aut par inveniri, saltim proximis locum esse. Videatis ipsum loco, quo diximus.

LIIX.

Haec ut patet, leviora sunt genera. Paullo operosiora sunt ista: I, si delineationis orationum, quae apud historicos exstant, in expressas totasque orationes convertantur, aut vicissim expressae totaeque per modum delineations in epitomen contrahantur. Cuius generis exemplum habes [Note: p. 558.] apud Boeclerum in dissertationibus academicis, ubi denneationem orationis legatorum L. Antonii ad Caesarem, Appiano descriptam, latius diduxit: et possunt orationes historicorum eo utilius converti, quia plerumque , sive praecipuum robur eloquentiae civilis accurate observant. Pertinet huc totus liber Valentini Thilonis, quem Curtium oratorem in scripsit: II, si ad imitationem scribantur orationes aut dissertationes in simili argumento, materia, modo tractandi, dictione, ornamentis ex historico, quem prae manibus habemus, desumptis: ut si quis ad imitationem [Note: lib. III, 10. et IV, 9.] orationum Alexandri et Darii apud Curtium


page 112, image: s120

orationem ex persona ducis milites ad proelium exhortantis scribere instituat, facile ex iis Curtii locis intelliget, quibus argumentis utendum, quomodo tractanda ea, et quibus verbis enuntianda ornandaque sit oratio. Aliud exemplum, seu potius alterius exempli delineationem, deliberationis nempe de obsidenda urbe maritima: item de crimine maiestatis definiendo, probando, puniendo, suggerit Boeclerus, in dissertationibus laudatis. Hac fini suaserim varias orationes, quae apud historicos occurrunt, diligenter observari, et pro ratione materiae, quam continent, generisque, dicendi, in quo versantur, ad suam classem singulas, sive ad rhethoricam Vossii sive in peculiarem locum voluminis miscellanei tribus, quod dicitur, verbis adnotari. Est enim huius rei usus longe maximus in communi civilique vita futurus. Idem et de epistolis fieri velim, quae possunt ad disposetiones epistolicas doctissimi viri, Christophori Schraderi, vel etiam, ad Philippi Horstii epistologr aphiam, ubi iam ante plurima exempla congesta habentur, adscribi: III si historia aliqua aut narratio historici eius, quem tractuas, adhibiris aliis scriptoribus, qui eandem exposuerunt, ductu styloque proprio, sed cum imitatione styli et sententiarum, tum eiusdem historici, tum ceterorum, sive breviter sive prolixe repetatur et conscribatur. Sic si quis morbum et curationem Alexandri M. a Curtio[Note: * I. d. III. 5. 6.] descriptam comparet cum eiusdem morbi descriptionibus, quae apud Arrianum[Note: lib. II.] de rebus gestis Alexandri, Iustinum,[Note: lib. XI, 8.] Valerium Maximum[Note: c) lib. III, 8.] et Plutarchum in vita Alexandri exstant, neque verba neque sententiae deerunt, qui bus eam orationem exornes. Magnum heic subsidium praebebunt illi interpretes, qui in notis suis ad singula capita adnotant auctores, qui eandem


page 113, image: s121

historiam narrant. Tales vero sunt Berneggeri in Iustinum, Freinsbemii in Curtium et Florum, Boecleri in Nepotem, etc. Pertinet huc quoque id exercitii genus, quo vita et res gestae alicuius viri illustris, e variis historicis, dictione et sententiis eorum magnam partem servatis aut leviter inflexis conduntur: IV, si laudetur aut vituperetur aliqua persona aut aliquod factum, cuius apud historicum fit mentio: idque non per scholasticos tantum locos et formulas, sed ex iudiciis historicorum aut aliorum scriptorum, eque genio et indole civilis styli, supra a nobis descripti: V, si de consilii aut facti alicuius iustitia aut iniustitia, honestate aut turpitudine disquisitio instituatur, sive in thesi, sive in hypothesi. Formam passim suppeditabunt rhetores: materia e contextu toto scriptoris erui debet: VI, si asseratur aut confutetur aliqua narratio aut rumor, aut in eius probabilitatem inquiratur: quod genus inter alia Quintilianus valde commendat. Exemplum cum admonitione de ratione huiusmodi destructiones et confutationes concinnandi, Boeclerus in dissertationibus academicis, in primis vero in exercitationibus rbetoricis ibidem suppeditat.

LIX.

Rursus maioris non solum industriae, sed etiam altioris profundiorisque iudicii, nondum tamen supra captum adolescentiae, et iuventutis, sunt ista: I, Si quis per ethopoeiam sibi fingat, quid hic aut ille, cuius historicus meminit, in hoc illove casu dicere aut scribere potuerit, idque orariuncula, aut epistolio ex illius persona conscriptis exprimat, cuiusmodi orationum exempla apud Boeclerum reperies. Sic orationes aliquas suggeret Lentulus in arcanis regnorum: subsidioque heic esse possunt,


page 114, image: s122

quoad orationes, Boxbornii ideae orationum politicarum: quoad epistolas, supra laudatae dispositiones doctissimi Schraderi. II, elogia, de quorum diversitate et modo iterum Boeclerus loco citato agit, et exemplum proponit in elogio Augusti. Paullo diversa sunt illa Imperatorum Germanicorum, quae idem in rebus saeculi noni atque decimi exhibuit. Rursus alia, quae per modum inscriptionum, uti vocari solent, componuntur. In quo genere plane eximius est Emanuel Thesaurus, cuius genealogia patriarcharum omnino non legenda, sed diligenter expendenda: quod scribendi genus hodie gratum est viris politicis, et fere omnibus aliis antefertur: videte, quae de eo saepius laudatus Boeclerus in museo disputet. Pertinent huc quoque inscriptiones sepulcrales sive tumuli, quorum itidem exemplum apud Boeclerum et alibi passim habetis: III, characteres sive descriptiones hominis alicuius boni malive per notas, sive per morum actionumque eius specimina. De quorum varietate egregie disserit Boeclerus et praecipit. Addendi sunt eiusdem characteres Velleiani, ubi exempla quaedam reperire licet: itemque specinem ethicae bistoricae Erasmi Brochmandi. Sed dies me deficeret, si omnia exercitationis eius, de qua nobis sermo est, genera recensere instituerem. Pertinet enim huc tota exercitatio progymnasmatica, qua veteres adolescentum animus ad eloquentiam solebant praeparare, quam optandum esset, ut in nostris scholis et diutius et accuratius a civilis prudentiae studiosis addisceretur pariter et tractaretur.


page 115, image: s123

I. N. I. NOTITIA SCRIPTORUM HISTORIAE UNIVERSALIS COMPENDIARIA. SECTIO PRIOR DE IIS QUI APUD GRAECOS historiam universalem SCRIPSERUNT.

§. I.

INter universalis historiae scriptores primus iis debetur locus, qui res inde ab origine mundi, aut humani generis primordio gestas narrant. Cuiusmodi nulli, quod sciam, reperiuntur, praeter Christianos, Iudaeos, Mahumetanos: nam gentilibus omnibus vera mundi


page 116, image: s124

orgio ignota fuit, nisi postquam eorum nonnulli e Moyse, dein et e Philone, Iosepho aliisque Iudaeis, aut Christianis scriptioribus eam cognoverunt. Neque tamen ullus hodie, quod sciam exsistit scriptor ethnicus, qui historiam suam inde ordiatur. Ac vereor ne plerique omnes eam pro fabula habuerint.

II.

Primum locum Christianis adsignamus, quod neminis exstet historia universalis, quiante illos scripserit. Horum autem, imo omnium qui in hoc genere superstites, antiquissimus est IULIUS AFRICANUS, qui ut Isidorus, fine quinti originum, et principio chronici, brevem temporum seriem per generationes et regna primus ex nostris simplici historiae stylo elicuit. De hoc e veteribus videndi Eusebius lib. VI bist. eccles. cap. XXXI, Hieronymus in chronico, et libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. LXII, cum interprete suo Sophronio, Honorius Augustodunensis de luminaribus ecclesiae cap. IXIV, Photius in bibliotheca codice XXXIV, Nicephorus bistor. eccles. libro U cap. XXI. E recentioribus Baronius tomo II annal. eccles. ad annum CCXX sect. I, II, Bellarminus et Labbaeus libris de scriptoribus ecclesiasticis, Possevinus in appatu sacro, Danhaverus in Christeide, ac Vossius 11 de bistoricis Latinis cap. XV, Miraeus in notis ad Hieronymum de scriptoribus ecclesiasticis, Nicol. Abramus in Pharo veteris testam. libor XV sect. XI num. LXVI, Iacobus Goar praefatione in chronogr aphiam Syncelli, aliique. SEXTI praenomine usum, nec diversum a Cestorum scriptore fuisse, censet Vossius loco iam laudato, et libro de philosophia cap. XI sectione XXIII. Prius colligit e Suida, qui in voce s1ws1a/nna ait, Origenem


page 117, image: s125

scripsisse adversus Sextum Africanum eumque confutasse de libro Susannae. Cui addi potest eiusdem scriptoris locus alter, in a)frikano\s2, ubi scribit, Africanum cognomento Sextum philosophum Asrum, scripsisse Cestos, libris XXIV. a)frikano\s2 o( s1e/ktos2 xrhmath/s1hs2 filo/s1ofos2 li/bus2 o( tou\s2 kes2h\s2 gegrafw\s2 en bibli/ois2 i/b. Photius tantum quattuordecim numerat, Syncellus novem. Et in fine iisdem, quibus priore loco verbis addit, contra hunc de Susannae libro scripsisse Origenem. Suidam enim, seu quicumque collectaneorum illorum auctor est, non s1e/ktos2 sed s1e/ctos2 scripsisse, colligas ex alio eius operis loco, ubi pariter Sexti philosophi Afri mentionem facit: nisi tamen alterutro loco una alterave vox ex altero loco inferta est. Utcumque fuerit Iulium Africanum, de quo nobis nunc sermo est, ad Origenem scripsisse epistolam de historia Susannae, eique hunc respondisse, cum ex Eusebio, Hieronymo, Photio et Nicephoro constat, tum ex ipsa epistola, quae cum responsione Origenis latine tomo posteriore operum Origenis Graece cum fragmento responsionis e bibliotheca Augustana a Davide Hoeschelio, anno labentis saeculi secundo edita habetur.

III.

Cestorum autem scriptorem haud diversum a nostro Africano esse, praeter Eusebium et Photium, Vossio laudatos etiam, Suidas ut iam diximus, et Nicephorus, tradunt. Nec aliter videtur existimasse Georgius Syncellus in chronographia, pagina CCCLIX. cuius verba perperam Iosephus Scaliger, tamquam Eusebiana, in libro priore chronicorum exhibuit: cum apud Hieronymum, Eusebii interpretem nullum eorum vestigium reperiatur. Nam


page 118, image: s126

postquam Sycellus dixerat Emmaunta Palaestinae vicum sub Alexandro Severo Caesare Nicopolin vocatam, legationem obcunte Africano, qui bistorias quinque libris conscripsit: mox subicit, Africanum libros novem Cestorum Alexandro isti dedicasse. Et ne quis de alio Africano posteriora verba interlligenda putet, statim Africani chronographi narrationem de Abgaro iuniore, Edessae rege, subiungit.

IV.

Si igitur adversus Sextum Africanum scripsit Origenes, idemque Cestorum et historiarum scriptor fuit, dubitari nequit, eum de quo nos in praesenti agimus, Sextum vocatum: sed Iosephus Scaliger ad numerum M MCCXXXVII chronici Eusebiani falli ait Photium, ab Eusebio seductum, cum Africanum chronographum facit auctorem Cestorum: hallucinationem quoque vult esse Suidae, qui putat hunc Sextum esse eum, in quem scripsit Origenes. Scaligerum sequitur vir summus, Thomas Reinesius III variarum lectionum cap. 11 p. 352. nisi quod negat Photium sequi potuisse Eusebium, cum eius chronicon non viderit: idque inde firmiter ait colligi, quia reliquorum Eusebii operum meminerit, chronici nusquam. Esse autem Cestorum scriptorem, quem ipse vocat Sextum Africanum iatrosophistam, diversum a lulio chronicographo, exinde patere censet, quod quae ex illo ab aliis veterum laudantur, prodant omnia scriptorem fuisse gentilem. Addit autem, se pluribus ea de re acturum in supplemento ad Vossium de historicis Graecis. Petrus quoque Lambecius, vir clarissimus, libro 11 prodromi historiae cap. XIX, Sextum Africanum ab Iulio diversum facit. Eadem et Herm. Conringii tou= pa/nu libro de Hermet. medicin. cap.


page 119, image: s127

III sententia est, cum quod Suidas tw=n kes2w=n scriptorem, Sextum Africanum vocet, tum quod cestos illos non fuisse hominis Christiani prodant cum fragmenta operis, superstitione magica referta, quae passim exstant, praesertim in geoponicis Constantino adscriptis, tum ipsum argumentum operis. Adde eiusdem addenda pag. 303.

V.

Denique et eruditissimo viro Henrico Valesio in annot ationibus ad Eusebii lib. VI historiae ecclesiasticae cap. XXXI, alius omnino esse videtur is, qui kestou\s2 composuit ab Africano chronographo. Nam ille, inquit, oriundus fuit ex Lybia, ut testatur Suidas, et s1e/ktos2 vocabatur. Chronographus vero oriundus fuit ex Palaestina, oppido Emmaunte, ut docet Eusebius in chronico, qui et Iulium Africanum eum appellat. Praeterea Christianus fuit, cum alter cestorum scriptor gentilis fuerit, ut ex argumento eius librorum satis apparet. Quare apud Eusebium verba de scriptore cestorum (o( tw=n e)pigegramme/nwn kestw=n s1uggrafeu\s2) delenda existimat, cum ob ea quae iam recensuimus, tum quia nec in versione Rufini, nec apud Hieronymum habentur, ridiculumque foret, cum de scriptore ecclesiastico illic agatur, ante omnia mentionem facere librorum, qui nihil praeter medicinas ex berbis, et metallicis ac magicis figuris, atque incant ationibus continebant. Nam eiusmodi fuisse kestw=n libros, testem esse Suidam et Georgium Syncellum. Apud Suidam vero pro s1e/ktos2 esse ke/stos2, ait forte emendandum: ut Africanus ille Cestus cognominatus sit, perinde ac Clemens Stromateus. Immo fuisse etiam alterum Iulium Africanum subicit, qui librum de bellico apparatu conscripserit, qui in MSto codice


page 120, image: s128

bibliothecae regiae kesto\i inscribatur, atque ita citetur a Politiano in miscellaneis. Suidam ita emendandum esse putabat et Phil. Labbe tomo 1 de scriptoribus ecclesiasticis pag. 659. et in addendis p. 830. sed de duobus Africanis dubitat adsentiri Valesio, motus tot scriptorum veterum auctoritate, qui eosdem faciunt.

VI.

Et profecto si ista admittimus, non modo Suidas, et tribus quidem diversis locis, sed etiam Photius, Syncellus, Nicephorus, ipseque Eusebius, aut falsitatis, aut corruptelae arguendi sunt: quod tamen nescio an rationes ab adversa parte adductae firmiter eivincant. Expendamus eas breviter, et videamus quam validae sint. Cestorum auctorem, e Libya oriundum fuisse, apud solum Suidam legitur: cuius tamen locum fortasse corruptum esse supra diximus. Chronographum autem Emmaunte ortum, nec Eusebius, nec quisquam alius docet. Apud Syncellum, cuius verba, ut iam ante monuimus, pro fragmento Eusebiano accepit Scaliger, eumque secuti alii, tantummodo legitur, Emmauntem Palaestinae vicum Nicopoleos nomine honor atam, sub Alexandro Mammaeae, legatione fungente Africano historico: e)mmaou\os2 h( en palaisti/nh kw/mh, *niko/polis2 e)timh/qh kalei=sqai u(po\ t *a)leca/nsqrou a)utokra/toros2, *afrikanou= pres1beus1ame/nou, ta\s2 i(stori/as2 en pentabi/blw| s1uggrayame/non. Nec aliter Hieronymus, nisi quod pro Alexandro nominat Aurelium Antonium, e quo forsan non male colligas, quae apud Syncellum leguntur, non esse Eusebii. Quidni vero Afer Palaestinam inhabitare potuit? II: Iulius vocari potuit etiam qui Sexti praenomine aut Sexti vel Cesti cognomine appellabatur. Nam et celebrem


page 121, image: s129

scriptorem sgrategematum Sextum Iulium Frontinum vocatum novimus. III: Cestorum scriptorem gentilem fuisse, non satis apparet ex eorum argumento. Nam ab eo neque Christiani quidam abhorruerunt. Et fac, gentilem fuisse, cum illa scriberet: potuit tamen scribere antequam converteretur ad Christum. Neque enim constat ullo indicio, Africanum historicum numquam fuisse gentilem, imo fuisse, credibilius est: quum plerique illius aetatis scriptores Christiani e gentilismo ad ecclesiam, philosophi aut sophistae transierint. IV: Apud Eusebium verba, quae Valesius expunctum it, etiam Nicephorus videtur legisse. Nam cum reliqua inde suo more transscripserit in suum opus, credi par est, et ea quae de Cestis habet, ex eodem fonte fuisse hausta. Quod apud Rufinum non habeatur, forte factum librarii culpa, vel quod ea non intelligeret. Potuit et studio omittere. Quod non dubito ab Hieronymo factum esse, si quidem sua ex Eusebio mutuatus est. Nam et illa de profectione ad Heraclam, et alia omisit. V: Cestorum mentionem vel id circo statim initio potuit facere Eusebius, quod Africanus illis aut primum aut potissimum inclaruerat: magis adbuc, si Cesti cognomen, quod Labbeus ac Valesius volunt, inde reportavit: quod et valde verisimile puto, propter vocem xrhmath/s1as2, quae vix de praenomine usurpabitur. Denique VI: cur pro certo adfirmari debeat, Iulium Africanum, qui de adparatu bellico scripsit, cuiusque librum Cesti inscriptum etiam apud Scipionem Tettium Neopolitanum, et in bibliotheca Scorialensi regis Hispaniae fuisse, e catalogis earum bibliothecarum cognoscimus, quemque ipse olim apud Tho. Reinesium videre memini, alium a Cestorum scriptore et


page 122, image: s130

chronographo fuisse, vereor ut solido aliquo argumento ostendi possit. Immo paene inducor, ut credam, hunc librum, qui hodie superest, eundem cum illo veteribus memorato, aut saltem illius operis partem esse. Nam in Laurentiano codice haberi quaedam superstitiosa ac prorsus ridicula, ut de curatione per Abracadabra, quaedam mulomedica, falsa plurima, testis est Alexander Baruoetius iesuita, in catalogo praecipuorum auctorum ineditorum Graece manuscriptorum, qui asservantur in bibliotheca Scorialensi, apud Labbaeum supplemento III novae bibliothecae MSS. librorum pag. CLXXXIII. Accedit quod omnes MSS. illi codices libri de apparatu militari Cestorum titulum praeferant.

VII.

Utcumque vero ista se habeant, certum est, Iulium Africanum chronographum vixisse ac floruisse inter annos christianae aerae CC et CCXLIV. Nam sub Severo Imp. eum floruisse, ait Syncellus, pag. CCCLV, sub Pertinace, Cedrenus pag. 251. sub Aurelio Antonino, eo scilicet, qui Elagabalus dictus est, Hieronymus et Isidorus Hispalensis: ad Alexandrum Severum Imperatorem eum suscepisse legationem, supra e Syncello diximus. In quo tamen erravit, sive ille, sive Eusebius, si Scaligero credimus, et confudit tempus terminati ab Africano chronici cum tempore coloniae deductae. Certe in chronico Hieronymi id anno quarto Elagabali factum dicitur. Errorem inde natum censet Iac. a Goar, in not. ad Syncellum pag. 82, quod Alexander cum Elagabalo consulatum gesserit. Sub Gordiano eum libros multos de temporibus et rebus regum ac philosophorum composuisse, ait Abulpharaius in hist. dynastiarum. Quousque et Freculphus Lexoviensis


page 123, image: s131

tempora eius videtur produxisse. Nam tomo II chronici libro III capite IV ait, Iulium Africanum inter scriptores ecclesiasticos nobilem fuisse habitum ea tempestate, qua Maximinus et Gordiani principatum tenuerunt: et quibus diebus Origenes in Caesarea Palaestinae Theodorum, cognomento Gregorium, et Athenodorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos, divina philosophia imbuit. Addit, eum in chronicis referre, se, Alexandriam properare Heraclae opinione celeberrima provocatum. Cuius itineris et Eusebius ac Nicephorus meminere. Idque anno Christi CCXXXI peractum fuisse, Petavius existimat, libro XIII de doctrina temporum, pag. DCCXCIIX. Labbaeus circa annum CCXXXIII: sane decimo Alexandri anno, hoc est, Christi CCXXXI vel II, Heraclam Origeni in schola Alexandrina, ac paullo post Demetrio in episcopatu illius urbis successisse, cognoscimus ex Eusebio in hist. eccles. lib. VI cap. XXVI, iuxta partitionem Valesii: alias XX, apud Ruffinum XIX, item ex Nicephoro lib. v cap. XIX. Sed dubito, an tum demum iter illud Africanus susceperit, cuius iam in chronographia meminit. Origene fuisse natu maiorem, inde colligas, quod in epistola ad illum scripta filium vocat eum. Atqui Origenem decimo Severi, h. e. Christi CCIII anno, admodum puerum exstitisse, testatur Eusebius lib. VI cap. II. Apud Cedrenum pag. CCCLI legitur, Africanum iam sub Pertinace fuisse una cum Porphyrio Leonida patre Origenis. Imperavit autem Pertinax anno Christiano CXCIII, sed in illis centonibus passim a)nistorhs1i/an observant viri docti. Quidquid sit, Africanus noster floruisse videtur inter annos chr. CCXX et CCXL.


page 124, image: s132

VIII.

Hunc igitur Africanum quinque libros chronogr aphiarum, sive de temporibus scripsisse, ex Eusebio Hieronymo, honorio, Photio, Syncello, et Nicephoro scimus. A mundr oreatione eum incepisse pervenisseque usque ad Christi adventum: succincte quoque commemorasse gesta a Christi nativitate, usque ad Macrini imperium, ait Photius. Sed Scaliger ac Vossius docent, eum terminasse id opus quarto anno Elagabali, Grato et Seleuco consulibus, hoc est, anno chr. CCXXII, quam sententiam confirmat quoque Africanus, qpud Syncellum pag. CCXII, ubi horum consulum tempora computat. Syncellus autem ipse pag. CCVII diserte ait, Africanum usque ad Antoninum deduxisse historiam, o( a)frikano\s2 e(/ws2 tw=n xro/nwn a)utou= a)ntoni/nou u)storh/s1as2, refertque ex eo, quod sub Elagabalo acciderat. Hoc opus adhuc Photii aetate, id est, saeculo IX Caroli M. tempore videtur exstitisse: sed hodie nusquam reperitur. Fragmenta tamen eius sat magna et egregia supersunt apud eundem Syncellum, iudicio Scaligeri ex Eusebio descripta: unde et in thesauro temporum ea passim ut Eusebiana repraesentavit. Immo chronicon Eusebii alicubi recoctum Africani chronicon vocat. Sed quaedam ab eo pro verbis Eusebii exhiberi, quae illius esse non constat: quaedam item quae constat, non esse illius, nuper viri docti, in his lacobus Goar, praefatione in Syncellum observarunt. De quo plura infra, cum de Eusebii chronico agemus. Quare nec illa, quae Syncellus ex Africano laudat, cuncta ex Eusebio desumpta videntur.

IX.

Certe quae inter Graeca Scaligeri habentur pag. IV


page 125, image: s133

VIII, IX, XX, XXII, XXVI etc. tamquam verba Africani in Latina versione Hieronymi frustra quaeras. In qua tamen alibi semel iterumque laudatur ille, sed verba non adducuntur. Vide num. MCCXL et MMCCXXX libri posterioris. Et numero MDCLXXXIV dicitur: quae post Nebemiam apud Hebraeos gesta sunt, exbiberi de libro Maccabaeorum et Iosephi et africani scriptis. Laudant Africani quaedam ex hoc opere etiam Basilius de Spiritu Sancto, chronicon Alexandrinum pag. XLV, Cedrenus pag. III, CLXXXIX, et CCLI et Gregor Abulpharaius pag. XXIV et XXVII. Eusebio in historia ecclesiastica I cap. VI est baud vulgaris scriptor, ou)x o( tuxw\n s1ungrafeu\s2, Nicephoro VI, XXXI est diligens annalium scriptor, Scaligero ad Eusebium pag. 232, et Vosio accuratissimus temporum abservator, Labbeo scriptor temporum perinsignis. Christianorum primum chronologiae fontes reclusisse ait Vosius: Eusebio, quid in componenda chronologia quis possit imitari, dedisse exemplum, aut quam in scripta sua transferret, materiam praebuisse. Goar in praefatione ad Syncellum addit, eum omnium paene gentium bibliothecas evoluisse, quod constare queat ex eius apud Eusebium reliquiis. Saepius tamen eius in chronologia errores adnotavit suggillavitque acriter Syncellus: quaedam illius illustrant, et expendunt Scaliger in animadversionibus Eusebianis, et Petavius in libris de emendatione temporum. Praeter ea, quae iam indicavimus, memorabile fragmentum eius de LXX hebdomadibus, e libro v chronographiae, legitur Graece quidem apud Eusebium, VIII Demonstrationis tuangelicae pag. CCCLXXXIX, CCCXC et CCCXCI editionis Graeco Latinae Parisiensis, Latine vero apud Hieronymum in commentariis ad Danielis caput IX. Idque illustrat


page 126, image: s134

prolixa disquisitione Nic. Abramus in Pharo veteris testamenti lib. XV sect. XII et XV. Atque is est, ut opinor, ille insignis et satis prolixus locus, quem clariss. Lambecius libro I commentariorum de bibliotheca Caesarea Vindobonensi, additamento III pag. 141 scribit, citari in eclogis propheticis nondum editis, quae in illa bibliotheca exstant, quarumque verum auctorem ait sine controversia esse Eusebium Caesariensem. Initium certe a Lambecio laudatum plane idem est. Multa quoque Africani fragmenta haud dubie habentur in excerptis Latino barbaris ex Africano, Eusebio et aliis, quae primus e bibliotheca Puteana produxit Scaliger in thesauro temporum: sed quaenam ex illis Africani sint, speciatim non est additum.

X.

Saeculo IV Christiano Africani exemplum sequutus EUSEBIUS PAMPHILI, Palaestinus, circa annum chr. CCLXV natus, circa CCCXV ordinatus Caesareae in Palaestina episcopus, et anno CCCXL aut XLI mortuus: vir eruditione multifaria, et in omnium paene gentium historia omniumque veterum non modo Graecorum, sed etiam Phoenicum Aegyptiorumque scriptorum lectione versatissimus. Inter infinita alia, quae scripsit, etiam canones chrononicos sive historiam omnimodam libris duobus concinnavit. Praecipuus ei scopus fuit, non tam ex ipsorum gentilium scriptis, quod ante eum fecerant Iustinus Martyr, Tatianus, Clemens Alexandrinus, Athenagoras, Theophilus Alexandrinus, et nonnulli alii, quam ex sacris litteris ipsiusque Moysis rationibus demonstrare, Moysen Inachi quidem antiquissimi Archivorum regis temporibus posteriorem, sed tamen omnibus gentilium diis antiquiorem esse.


page 127, image: s135

Quare opus suum in duos libros divisit: quorum prior velut collectio erat e multiplici nationum, regnorum, urbium memoria contexta: adeo ut nullum sit paullo antiquius imperium, dynastia, qut regum successio, quin fuerit illo thesauro temporum contributa, unde et inscriptus est, pantodaph\ i(stori/a. posterior qui speciatim et proprie canon chronicus dicitur, triplici serierum discrimine, annorum scilicet. Abrahami, regnorum, et spatii historici, distinctus veluti parallelismo quodam, omnium temporum gesta breviter et nude exhibet. De quo videri potest Scaliger in prolegomenis ad animadversiones fuas, et initio notarum, ad Graecum Eusebii textum.

XI.

Hoc opus hodie Graece quidem integrum non exstat, nisi fortassis alicubi ignotum lateat: fragmenta tamen eius e duobus Georgiis potissimum Syncello et Cedreno, de quibus paullo post agemus, collegit ac digessit Iosephus Scaliger, inque thesaurum temporum, de quo mox dicemus, retulit. Latine vero totum opus interpretatus est, et ad annum usque CCCLXXIX continuavit S. Hieronymus, Stridone in confinio Pannoniae ac Dalmatiae natus, uti Labbeus, tomo 1 de scriptoribus ecclesiasticis pag. 433 existimat, circa annum CCCXXIX: uti Blondellus, principio apologiae pro sententia Hieronymi de episcopis et presbyteris, circa annum CCCXLII: uti Dallaeus, in apologia pro synodo Gallicana pag. DCCCCXXI, anno CCCXL. Presbyter a Paullino episcopo Antiocheno ordinatus anno CCCLXXXIII, ac Bethlehemi defunctus die XXX Septembris, anno, ut plerique eruditiores hodie putant, CCCLXX. Transtulit autem ita, ut, quemadmodum in prooemio testatur, et


page 128, image: s136

interpretis et scriptoris ex parte officio usus, Graeca fidelissime expresserit, nonnulla de aliis probatissimis viris libata, in Romana maxime historia adiecerit: adeo ut chronicon eius a Nino et Abrahamo usque ad Troiae captivitatem pura Graeca translatio fuerit, a Troia usque ad vicesimum Constantini annum nunc addita nunc mixta fuerint plurima: a Constantini autem anno XX totum illius fuerit. Hanc translationem usque ad nostra tempora conservatam, et in ecclesia Latina tamquam fundamentum universalis historiae magno in pretio semper habitam, post Basileenses, aliasque superiorum temporum editiones, IOS. SCALIGER, chronologorum prineps, cum variis iisque praestantissimis codicibus manuscriptis a se collatam emendatamque, anno huius saeculi VI, Lugduni Batavorum cum ingenti eruditorum applausu, etsi ringentibus adversariis, edidit, atque doctissimis animadversionibus illustravit, additis auctoribus, derelicta ab Eusebio et Hieronymo continuantibus, variisque opusculis chronologicis, antea numquam publicatis. Operi universo titulum fecit, ac merito quidem: THESAURUS TEMPORUM. Id abhinc decennio cura Alexandri Mori, viri eruditissimi, denuo prodiit Amstelodami, adiectis quae Scaliger ante obitum animadversionibus suis inseruerat: quae tertia fere parte auctiores nunc sunt, et Idatii ac Marcellini chronicis, ex editione Iac. Sirmondi expressis. Post Scaligerum, sed tamen superstite eo hoc opus denuo cum MSS. codicibus comparavit Arnoldus Pontacus, Vasatensis in Gallia episcopus: cuius fidem industriam, et in effeta aetate diligentiam prope sine exemplo in tot considerandis antiquis membranis, ex quibus pulcherrimam editionem suam


page 129, image: s137

concinnavit, miratur et praedicat etiam Casaubonus, in epistolis ad Scaligerum scriptis. Eumque huic chronico emendando multum laboris atque industriae attulisse fatetur ipse Scaliger, in novissima editione animadversionum, pagina XIII.

XII.

Incepit autem tam EUSEBIUS, quam HIERONYMUS, priorem quidem librum ab Adamo et orbis conditu: posteriorem a Nino et Abrahamo. Sed quousque pertinuerit chronicon Eusebii, et quando scriptum fuerit, non eadem cunctorum sententia est. David Blondellus in apologia modo laudata sectione II: cap. XIX, et libro de primatu in ecclesia pag. 893, et 1188: Scaliger ad Eusebium pag. 9: Vossius de historicis graecis lib. II, cap. XVII: Labbeus tomo I de script. eccles. pag. 302 existimant, id desinere in annum Chr. CCCXXVI, adeoque post Nicaenam synodum, quae anno CCCXXV habita est, fuisse scriptum. Sed decepere doctissimos viros haud dubie, quae hodie in chronico Hieronymi, de synodo Nicaena, damnato Ario, et interfecto Crispo, Constantini filio leguntur. Nam ea omnia anno CCCXXV adulto, vel sequenti contigere.

XIII.

Sed haec et multa alia in chronico Hieronymi non sunt Eusebii, sed vel ab Hieronymo, vel ab aliis inserta. Id quod prolixe nuper ostendimus in exercitatione ad periocham Iosephi de Iesu Christo, cap. II a num. U usque ad XX: quare potius est, ut cum Baronio ad annum Chr. CCCXXV, Petavio lib. XIII, de doctrina temporum, Valesio dissertatione de vita et scriptis Eusebii, aliisque dicamus, Eusebii chronicon desiisse in annum CCCXXV: quo et


page 130, image: s138

editum fuisse credibile est. Ac proinde quod Hieronymus, Idacius et Syncellus scribunt, id pertinuisse, usque ad annum Constantini XX, id de incipiente non vero de completo debet accipi. Quoniam autem id chronicon laudatur in Eusebii historia ecclesiastica, libro I cap. I, et lib. X praeparationis evangelicae cap. IX, idcirco videtur annis aliquot ante synodum Nicaenam primam aut conscriptum aut editum, sed postea continuatum, ac denuo editum fuisse. Videte quae loco modo laudato diximus num. V, XIX, XXI, et XXIX. Hieronymum, Ausonio et Olybrio consulibus, hoc est anno Dionysiano CCCLXXIX, in quem desinit, chronicon suum scripsisse, ait Scaliger in animadversionibus ad prologum Hieronymi. Sed cum Hieronymus fine eiusdem prologi scribat, se reliquum tempus Gratiani et Theodosii latioris historiae stylo reservasse, non quod de viventibus libere et vere scribere timuerit, sed quoniam debacchantibus adhuc in terra sua barbaris incerta sint omnia: paullo serius quidem, sed tamen ante annum CCCLXXXIII, quo Gratianus periit, absolutum id opus fuerit necesse est.

XIV.

Porro dissimulandum non est, Scaligerum multa pro Graecis Eusebii fragmentis, e Syncello, Cedreno, aliisque desumpta exhibuisse, quae non modo Eusebii esse illi nusquam adfirmant: sed de quibus etiam diligenti collatione versionis Hieronymi, et aliorum Eusebii scriptorum constat, ea non esse Eusebiana. Exemplum unum alterumque habetis in exercitatione nostra, paullo ante citata num. VII, et XIIX. Eiusdem monetae sunt, quae habentur pag. IV novissimae editionis, de conditu mundi e


page 131, image: s139

Thimotheo chronographo: itemque posterior pars de regibus Aegypti pag. VII, fragmentum Istiaei Miselii pag. XIII, cum iis quae ad finem usque paginae sequuntur: pericope de eversione quinque urbium, pag. XX: quae ad centesimum Abrahae annum notantur pag. XXI: quae ad LX Isaaci p. XXII: quae de posteris Abrahamie Cethura pag. XXV, de prometheo pag. XXVI, et quaedam alia adnotata Iacobo Goari in praefatione ad chronicon Syncelli: cuius iudicio illa Scaligeri fragmenta nil minus, quam Eusebii excerpta sunt, et Scaliger quibusuis sibi placitis Eusebio adscriptis, non adeo restaurasse, quam Eusebium paene composuisse arguitur. Monuit quoque Conringius, III de Hermetica medicina, omnia illa Eusebiana, paullo diligentius attendentibus haut difficile liquere, et plurima aliorum pro Eusebianis haberi, eo quod Scaliger Eusebiana illa ex monumentis Syncelli per coniecturam tantum selegerit. Proinde cavendum est, ne statim Eusebiana esse credamus, quaecumque inter Scaligerana fragmenta reperiuntur, et a viris doctis pro Eusebianis laudantur. Quod multo magis dicendum est, de plurimis, quae in chronico Hieronymiano habentur. Nam et hoc multis modis cum ab Hieronymo, tum a librariis interpolatum, corruptum, mutilatum, et male conversum esse, passim Scaliger observavit: cuius complura loca adnotavit exercitationis nostrae numerus VI. Exempla aliquot e rebus Constantini suggerent numeri sequentes usque ad XX.

XV.

Sed nec illud tacendum est, multa peccasse Eusebium ipsum, cum in universo contextu temporum, tum in expositione singularum partium: idque non solum in


page 132, image: s140

historia, sed etiam, quamvis rarius, in theologia, inque exponendis dictis sacrarum litterarum. Qua culpa et Hieronymus, eius interpres et continuator, se implicavit. Qui cum multa ab Eusebio commissa haud difficulter emendare posset, adeo tamen negligenter se gessit, ut erorum numerum auxerit potius, quam minuerit. Utriusque errores passim notarunt cum alii, tum praecipue historici et chronologi, Scaliger praesertim et Petavius: ille in animadversionibus, hic in vasto opere de doctrina temporum. Et iam olim eodem, quo Eusebius vixit, saeculo DIODORUS TARSI episcopus scripsit chronicon, quo Eusebii error de temporibus corrigebatur. Syncellus quoque passim eum insectatur. Idemque fecisse Panodorum et Anianum ex eodem cognoscimus, pag. XL. Absit tamen, ut ob hosce naevos eruditissimi scriptoris opus incomparabile contemptim habeamus, aut debita laude defraudemus: quam vel propterea, iudicio magni Chemnitii, meretur, quod viam patefecit reliquis ad diligentiorem supputationem. Et profecto ex hoc veluti fonte rivulos aut lacunas suas irrigarunt fere, quicumque Graecorum post ipsum chronologiam aut historiam universalem scribere adgressi sunt. Quod multo magis Hieronymo fecere, qui ex Latinis huiusmodi quid conati sunt, ita quidem, ut plures eorum in iis saeculis, quae Hieronymus attigit, eius chronicon plane penitusque repraesentent: nisi quod alicubi quaedam aliunde desumpta inserant, sed quae fere nullius pretii aut fidei sunt.

XVI.

Haec de chronico Eusebii, quem veteres certatim magnis praeconiis celebrant. Basilio magno audit


page 133, image: s141

a)cio/pistos2 dia\ polupeiri/an, fide dignus ob multam peritiam, libro ad Amphilochium de Spiritu S. cap. XXIX, Hieronymo apolog. 11 adversus Ruffinum, vir doctissimus, et alibi praefatione libri V commentariorum in Esaiam, sicuti et Ruffino, epistola ad Chromatium, vir eruditissimus. Quis prudentior, dectior, eloquentior Eusebio? exclamat idem epistola LXV ad Pammachium et Oceanum. Idem et admirabilem virum vocat prooemio libri de locis Hebraicis,polui/stora, multiscium, imo cuius notitiam nihil scriptorum antiquorum subterfugerit, dixit Antipater Bostrensis libro 1 adversus apologeticum eius pro Origene: qui et polumaqei/as2 laudem ei concedendam ait. *a)/ndra polumaqh=, virum multiplicis doctrinae praedicant Syncellus chronographiae pag. XVII, et XXXV, Photius bibliothecae codice XIII, Cedrenus et Theodoretus Metochita, in miscellaneis nondum editis: ma/lista lo/gion Euagrius lib. 1 bistoriae ecclesiasticae cap. 1: s1ofw/taton, sapientis simum auctor chronici Alexandrini pag. 582: dia\ pa\nta e)lqo/nta in omnibus versatum, Nicephorus lib. VI hist. eccles. c. XXXVI: Sozomeno lib. 1 hist. eccl. est vir in sacris litteris ac gentilium poetis et scriptoribus polumaqe/statos2: Victorio in canone paschali vir inprimis eruditissimus atque doctissimus: Usuardo in martyrologio ad diem XXI Iunii, vir excellentissimi ingenii. Quid in historiographis Eusebio inveniri honorabilius potest ? scribit Pelagius 11, Episcopus Romanus in epistola III, ad Eliam Aquileiensern et alios Istriae episcopos. Recentiorum elogia studio brevitatis omittimus. Probari vero nequit, quod Scaliger in animadversionibus negat, erudit issimum appellandum: quodque in elencho trihaeresii scribit, nullum eccelsiasticorum veterum plura errata in scriptis


page 134, image: s142

suis reliquisse, nullius plures hallucinationes exstare hodie etc. Plura de Eusebio praeter Hieronymum, Honorium, Bellarminum, Possevinum, Gerhardum, Rivetum, Miraeum, Labbeum de scriptoribus ecclesiasticis, Vossius de bistor. Graecis lib. 11 cp. XVII, Zeillerus bistericorum parte 1, et 11, Magdeburgenese centuria IV cap. X, et alibi passim: Osiander centuria edem lib. 1 cap. XXXIV, et nuperrime Heinr. Valesius in elegantissima dissertatione de vita scriptisque Eusebii, quam una cum testimoniis veterum. de Eusebio historiae ecclesiasticae Eusebii a se editae praefixit. De reliquis ipsius scriptis historicis dicemus suis locis.

XVII.

Saeculi quinti initio sub Arcadio et Theodosio iuniore chronologiam in Aegypto scripsere duo monachi, ANIANUS et PANODORUS, quorum meminit, et fragmenta quaedam adducit Syncellus pag. XXXIV, et sequentibus, item pag. CCCXII, CCCXVI: nonnulla etiam, dissimulatis eorum nominibus refellit pag. XVI, deinceps. Idem pag. CCCXXXVIII, ait, Panodori editionem, e)/kdos1in, esse concisiorem et accuratiorem, ac traditioni apostolorum ac patrum congruam. Et pag. CCCXXVI eum vocat i(stcriko\n ak a)/peiron th=s2 xronikh=s2 a)kribei/as2. *kai\ th\n a)lh/qeian a)s1pas1a/menon en polloi=s2, historicum haud imperitum accur atioris chronologiae, et veritatem in multis adsequutum. lac. Goar in notis, ad Syncellum pag. XI, scribit, eum chromologicum opus molitum anno ab incunabilis Christi CCCCXI. Ab orbe condito utrumque incepisse, e Syncello colligo: sed quousque pervenerint, non constat.

XIIX.

Quartum inter Graecos historiae universalis scriptores


page 135, image: s143

locum tribuimus chronico, quod vetustissimis litteris exapatum, superiore saeculo ab Hieronymo Surita in antiqua, Siciliae bibliotheca repertum, et postea ex apographo ab Andrea quodam Darmario, Graeculo, e codice Antonii Augustini in Hispania descripto, et ad Is. Casaubonum, ab hoc ad Frid. Sylburgium, hinc in bibliothecam Augustanam delato, editum est Monachii cum Latina interpretatione a Matthaeo Radero, anno huius saeculi XV. Partem eius, quae consules Romanos continebat, etiam Onuphrio Panuinio, et Car. Sigonio, in fastis laudatum, iam ante, ediderat ex eodem apographo, et altero Io. Vincentii Pinelli, Fridericus Sylburgius, sub initium tomi III scriptorum historiae Romanae, Francofurti anno M DC XC excusi. Eandem bis ediderat, a se emendatam, Andr. Schottus: primo, anno M DC CXV, praefixam tomo II annalium Romanorum Steph. Pighii, deinde anno M DC CXIIX cum Hub. Goltzii fastis magistrativum et triumpborum Romanorum. Uterque cum Panuinio vocavit FASTOS SICULOS, quod in Sicilia inventi essent. Multo auctiores dederat Scaliger in thesauro temporum, ex eodem apographo. Integrum opus scriptum habebat ante hos annos XX Madriti in Hispania Abbas de Farina, Siculus, teste Labbeo in protreptico de Byzantinae historiae scriptoribus. Qui et non male suspicatur, hoc ipsum chronicon, aut delibatum ex eo compendium esse, quod in Scorialensi bibliotheca sub nomine Marcellini et Hippoliti exstare dicitur Inscribitur autem in Augustano codice, unde editum est, dpitomh\ xro/nwn u)po\ *a)da\m to=u prwtowla/stou a)nqrw/pwn e(/ws2 k/ e)tous2 th=s2 bas1ilei/as2 hraklei/ou to=u e)udebesta/tou, kai\ meta\ u(patei/an e)/tous2 i)=q, etc. Epitome temperum ab Adamo protaplasto inter homines, usque ad


page 136, image: s144

annum imperii religiosis simi Her aclii XX, et consulatus XIX, ac XIIX annum imperii Her aclii iunioris Constantini, illius filii, Indictionem III. In catalogo bibliothecae Scorialensis, apud Labbaeum bibliothecae novae p. 184, vocatur epitome temporum ab orbe condito usque ad annum XX Heraclii Imp. cum consulatibus et indictionibus et aliis cognitione dignis. Pertinuit igitur hoc opus usque ad annum Dionysianum DC CC XXX. EO enim vicesimus Heraclii die v Octobris finiit: etsi in codice Augustiniano unde Augustanus descriptus fuit, duo postremi anni vetustate obliterati fuerunt. Scaliger et Schottus etiam plures omisere, nescio qua causa. Raderus ait, omissos ob mentionem imaginum.

XIX.

Quis auctor huius operis fuerit, tam obscurum est, ut ne quidem constet, ab uno, an a pluribus fuerit consarcinatum. Raderus sane, quem et Vossius sequitur II de hist. Lat. cap. XXIII, postquam initio animadversionum suarum docuisset, non esse illius operis auctorem, ut quidam putaverat, Georgium Pisidem, diaconum Constantinopolitanum; verosimilius sibi videri ait, non unum chronici huius auctorem exstitisse. Idque coniecit primum ex inscriptione quam Panuinius legerit, quae promittat annornm a conditu rerum continuationem, usque ad 1 Heraclii: videri ergo ab alio adiecta, quae post primum Heraclii annum sequuntur, deinde ex syllabo Caesarum, qui dum Constantinum monomachum (ita enim scribere debuit pro Romano monacho, qui nunc ibi legitur) ultimum nominat, quem anno Christi MXLV imperasse scribunt, ostendat exserte, vel totum Imperatorum catalogum ab alio


page 137, image: s145

insertum vel auctum: cum post Heraclium triginta, atque plures Imperatores heic adnumerentur. Denique ex praefatiuncula, quae inscriptum habet nomen Petri Alexandriae, sive episcopi, sive lectoris, sive alterius. Unde et chronicon potius Alexandrinum, quam Siculum appellandeum censet: praesertim cum et de anno typico ex paschalibus, ex matheseos rationibus frequenter disputet. Alexandrini autem episcopi olim eam curam habebant, ut pascha per totum orbem vulgarent, et cyclos solis ac lunae accurate definirent. Concludit tandem, auctorem esse, vel Petrum praefationi praescriptum, (qui ut in margine, adnotat, potuerit fuisse is, qui anno Chr. DCXL Alexandrinus episcopus fuisse legitur in chronologia iuris Graeco Romani) vel plures. Addit tamen, posse etiam in Maximum monachum, qui Heraclio imperante vixit, suspicionem cadere: quod auctor anno LXXIV Abrahami, ubi de Melchisedeco agit, se dicat Salem vicum vidisse, Sed haec omnia merae coniecturae, eaeque valde infirmae, quaedam et plane falsa sunt. Nam quod inscriptionem attinet, nil prohibet ab auctore ipso postremos XX annos adiectos dicere. Potest et annorum numerus apud Panuinium corruptus esse. E syllabo quoque Caesarum nil amplius colligitur, quam aut vixisse auctorem chronici saeculo XI, aut reliqua fuisse addita ab alio, ut in Nicephori chronologia factum. In praefatione Petri Alexandrini, vel potius verbis eius chronico praefixis, nihil est, quod eum auctorem operis arguat. Tantum ait, hinc deinceps annorum ab Adamo sive exor dio orbis conditi epitomen conficiendam esse, quod sacris litteris et institutis per sanctos patres in ecclesia catholica diebus festis


page 138, image: s146

respondeant. De rebus paschalibus etiam alii, qui non essent Alexandrini, quaedam scriptis suis inseruere. Tandem non auctor chronici, sed senex quidam ab eo laudatus pag. 119. ait, se vicum aut urbis Salem aut Melchisedeci (verba enim ambigue sunt posita) vidisse. Quid vero haec ad Maximum monachum? Cautius Scaliger, qui contentus, hominem idiotam nominasse, nomen nequidem indagare voluit. Ceterum sive unus sive plures operam suam contulerint, negari tamen nequit, meros centones esse, ex variis pannis consutos, bonis tamen interdum, praesertim qua parte Africanum et Eusebium repraesentant. Quo nomine potissimum a viris doctis aestimari solent.

XX.

Non magis constat, quo tempore hoc opus exaratum fuerit. Raderus, ac Vossius, de hist. Latin. 11 cap. XXIII, auctorem vixisse volunt temporibus Heraclii: quoniam eo usque chronicon perduxit. Labbeus pag. 39 protreptici id ait colligi ex praefixa epistola Petri Alexandriae, ut videtur, patriarchae. Et pag. 8 vixisse ait circa annum DCCXXXIV. Sed Iac. Goar in praefatione ad Syncellum ait, chronicon hoc haud lectum Georgio Syncello, nec Photio memoratum, aetatis penes se non esse indubiae. Quod enim, inquit, ad Heraclii tempestatem profiteatur historiam deducere, auctoris pariter et librarii testimonium esse potest: qui opus fortasse nondum absolutum nactus, in, Heraclii annos eius finem incidere, non auctorem vixisse testatur. Et sane haud pauci scriptores, in his Syncellus, multo posteriores fuere temporibus, in quae scripta eorum desinunt. Quoniam tamen auctor hic tam accurate describit obsidionem Constantinopolitanam anno Heraclii


page 139, image: s147

XVI, a Chagano Auarum duce susceptam, ut ipse tum in urbe fuisse videatur, vix dubitem eum illis temporibus, et Constantinopoli quidem, vixisse. Novam illius editionem promisit Labbeus.

XXI.

Fine saeculi IIX, Constantino et Irene imperatoribus, anno, ut ipse computat, Christi DCCCC, secundum accuratiorem calculum DCCCXCII, eclogam chronographiae a primo orbis conditi die ad primae indictionis sexies millesimum et trecentesimum, hoc est eum quo scribebat, annum usque scribere aggressus est GEORGIUS monachus, et Tarasii patriarchae Constantinopolitani triennio ante defuncti XYNCELLUS: hoc est, ut Meursius in glossario Graeco barbaro, Fabrotus in glossario Cedreni et Iac. Goar in prae. fat. ad Syncellum in terpretantur, intimioris sacr arii patriarchici cancellaneus, secretorum conscius, negotiorum, socius, arbiter conscientiae, et proxima ab eo dignitate, speque successionis conspicuus. Ubi et quo genere ortus, qua fortuna et honore ante monachatum fuerit, incertum est. Nam Cyprium, aut aliquem e quatuor Georgiis in actis synodi Nicaenae II commemoratis, divitiisque et nobilitate insignem, et Logothetae munere ornatum fuisse, merae coniecturae sunt Leonis Allatii, Iac. Goaris, et aliorum. Contra haereticos incessanti agone eum desudasse, multisque verherihus diversisque poenis pro fidei constantia adfectum, ait Anastasius bibliothecarius, in praefatione historiae ecclesiasticae. Ceterum morte interceptus, non absolvit hoc opus: sed tantummodo perduxit usque ad initia Imperii Diocletiani, cetera Theophani adicienda relinquens: ita tamen ut neque hanc historiae partem recensuerit,


page 140, image: s148

castigaverit, et expoliverit. Multa enim promittit, quae exsequutus non est: et quamvis nonnullas operis sui partes tersas et elimatas reddiderit, alias tamen horridas et in digestas reliquit. Ut facile appareat fetum esse imtempestivum, et parentis sollicitudine destitutum. Multa tamen praeclara habet, et quae vix alibi lega. Scaliger et Vossius universum Eusebii chronicon, nulla verborum immutatione ab eo transscriptum volunt. Quod merito negat Iacobus Goar l. c. falsumque id esse, manifesto docet collatio chronici Hieronymiani: et minimum L annis posterior diversitas styli, non simplex compositionis ordo, et variata frequentius temporis numerandi ratio. Quae omnia ostendunt ab eo non unum Eusebii opus manibus versatum, sed varios scriptores adhibitos fuisse. Theophanes quoque, laborum eius, si quis alius, probe gnarus, diserte scribit in praefatine sui operis, eum multis chronographorum et historicorum libris evolutis, et non vulgari diligentia examinatis, chronographiam scripsisse, discussisque studiose temporum rationibus, ea adinuicem comparasse, emendasse, et sollertissime composuisse. Idem Goar prolixe contra Scaligerum docet, hanc chronographiam etsi imperfectam, et a librarlis passim vitiatam, non tamen mutilam, sed integram, ut a Syncello scripta est, ad nos pervenisse. Africanum, ut pariter Goar observavit, in plerisque, Eusebium haud rare, aliquando et Panodorum, et Anianum, gentilium vanas opiniones, et fietas annorum myriadas mitius interpretantes, acriter, saepe tamen sine causa, oppugnat: oppugnatus vicissim saepius, idque acerbe satis a Scaligero, in animaduer sionibus Eusebianis, Theophanes eum vocat a)/ndra e)llo/gimon kai\


page 141, image: s149

polumade/staton, virum eximium et eruditissimum. Plura de eo qui cupit, is adeat Leonem Allatium, in diatriba de Georgiis, Iac. Goarem in praefatione suae editionis, paullo ante laudata: quaedam et vossius habet l. II de hist. Graecis cap. XXIV Laudant eum et Ioannes Curopalates, et Geor. Cedrenus, suae quisque historiae initio, et Michael Glycas sub finem partis III annalium. Vossius ait, eundem et Georgium a(martwlo\n vocari, ut in fragmento de inventione crucis, apud Gretserum tomo III de cruce. Sed is diversus a Syncello, et minimum L annis iunior est, dicemusque de eo infra suo loco.

XXII.

Huius operis unicus hucusque codex integer repertus fuit, seriptus anno Chr. MXXI, qui hodie in bibliotheca regia Parisiensi exstat. Nam qui Mediolani in Ambrosiana bibliotheca habetur, non Syncelli huius, uti Goar existimabat, sed haud dubie Georgii hamartoli chronographia est. Etenim inscriptionem plane eandem praefert, quam Reinesianus et Augustanus Hamartoli codices, infra recensendam. Syncelli vero opus in Parisiensi codice inscribitur e)klogh\ xronografi/as2 s1untagei=oa u(po\ gewrgi/ou monaxou=, s1ugke/llou gegono/tos2 *taras1i/ou patria/rxou kwnstantinoupo/lews2, a)po\ *a)da\m me/xri *dioklhtianou=, eclega chronographiae, concinnata a Georgio monacho, quondam syncello Tarasii Patriarchae Constantinopolitani, ab Adamo usque ad diocletianum. Hoc Scaliger usus, multa inde in fragmenta Eusebii, suasque animadversiones retulit: sed plurimis locis, ut peculiari comparatione Iac. Goar docuit, immutata aut mutilata, haud in paucis etiam emendata. Integrum anno M DCCLII cum latina versione, notisque


page 142, image: s150

Lutetiae publicavit saepius a nobis laudatus Gear, ordinis praedicatorum monachus Parisiensis. Qui et lacunam trium foliorum, quae in regio codice deerant, e Puteano sive Peresiano, partem operis a lulio Caesare usque ad finem, quae et in Vaticana, Augustana, Scorialensi, aliisque bibliothecis habetur, continente supplevit. Latine integrum opus etiam 10. Baptist am Hautinum convertisse, testis est Labbeus in pretreptico, pag. IX. Qui et notas chronologicas Petavii, variasque codicum Mazarini promittit: sed neutrae hucusque, quod sciam, prodierunt.

XXIII.

E saeculi noni scriptoribus huc quodammodo referri debet NICEPHORUS, anno Chr. DC CCCVI, circa pascha, Tarasio patriarchae Constantinopolit ane, relicto palatio, in quo Nicephoro Imperatori a secretis fuerat, suffectus, anno DC CCCXV, a Leone Armenio sub paschatis itidem sollennia patriarchatur deiectus, atque in exilium actus: denique post annos XIV, in exilio exactos, ex sententia Iac. Goaris, anno DCCCCXXIX, mense Iunio, secundum Baronium, Vossium, et Labbeum, anno DCCCCXXIIX, die XIII Martii, quo etiam Latina et Graeca ecclesia memoriam eius recolit, defunctus. Eius enim non Nicephori cuiusdam iunioris, ut Vossio ac Miraeo visum, esse opusculum, quod chronogr aphia compendiaria, ou)ntomos2, ab Adamo usque ad Michaelis, et Theophili eius filii tempora inscribitur, non solum communis sententia est, sed etiam praefixus opusculo titulus, item stylus, cuiusmodi a Photio describitur, et in breviario historico eiusdem Nicephori deprehenditur, summa denique annorum catalogo Imperatorum adiecta, et Anastasii bibliothecarii testimonium


page 143, image: s151

clarissime dmonstrant. Nam titulus editionis Scaligeri, et nuperae Parisiensis e codice regio expressae, Londinensis item codex, quo Seldenus et meus, quo Camerarius usus est, diserte hanc chronographiam Nicephoro patriarchae, sive archiepiscopo Constantinopolitano tribuit. Idem in editione Scaligeri, Parisiensi et meo codice addit, eam, progredi usque ad Michaelem et Theophilum. Atqui in catalogis patriarcharum Constantinopolitanorum, apud Labbeum in protreptico pag. 35. et deinceps apud Marq. Freherum in chronologia iuris Graeco Romani, praeter hunc Nicephorum nullus occurrit alius, ante successorem arsenii, qui centesimum vicesimum octavum, adeoque LIII, ab hoc Nicephoro locum occupat, et circa annum M CCLX patriarcha fuit. Cui hoc opusculum tam vetustum nemo sanus adscripserit. Stylus in breviario nimium concisus est, iudice Photio: non alium in chronographia deprehendes. Illud inferibitur i(stori/a s1u/ntomost, seu ut apud Photium est, i(storiko\n s1u/ntomon: haec xronograoi/a s1u/ntomos2. Summa annorum, a conditu mundi usque ad Theophilum, colligitur annorum VICCCXLIIX, a Constantino M. DCXXX. Theophilus autem imperare coepit anno Dionysiano DCCCCXIX. Ergo auctor chronologiae tum vixit. Denique Anastasius in praefatione historiae ecclesiasticae Nicephoro huic eam tribuit. Vixit autem Anastasius paullo post tempora Nicephori. Quare quae hodie in hac chronographia de, Theophilo, Michaele, et Basilio Imperatoribus, de Theodora Michaelis, Eudocia Basilii, et Theophane Leoni iunioris uxoribus, de Theodoto item, Antonio Syllaei, Ioanne, Methodio, seu ut in MSS. Londinensi vocatur, Theodosio, Ignatio et Photio, patriarchis Constantino


page 144, image: s152

politanis, leguntur, haud dubie ab alia quam Nicephori manu sunt. Cuncta enim pertinent ad tempora, mortem eius subsequuta. Adiecta autem videntur Basilio imperante, et Photio patriarchatum Constantinopolitanum obrinente. Nam utriusque anni desunt, et in MS meo utrobique spatium aliquot linearum vacuum relictum est: nec inter augustas legitur Theophano: cuius nomen postea demum ab alio additum, quemadmodum et illa, quae in editis de Photio patriarcha (nam in codice meo desunt) et in MS Londinensi de Ignatio Photioque restitutis et iterum patriarchis habentur. Coepit autem Basilius imperare anno DCCCCXXVI, mortuus est anno DCCCCLXXIX, non anno DCCCCLXXXVI, ut Vossius lib. 2 de historicis Graecis cap. 25 existimat. Photius patriarcha factus anno DCCCCLIIX, non DCCCCLIX, Ut Vossius l. c. die XXV Decembris, deiectus anno DCCCLXIX. Proinde additamenta illa videntur adiecta inter annum DCCCCLXVI, quo Basilius Imperator factus, et annum DCCCCLXIX, quo pulsus patriarchatu Photius. Plura de Nicephoro praeter Bellarminum, Possevinum, Labbeum, Vossius II de hist. Graec. cap. XXV, et in addendis ad eum locum, Miraeus auctarii bibliothecae eccles. cap. CCXXXIV, item Baronius tomo IX annal. eccles. ad annos DCCCCXI, XII, XIII, XIV, XXIII, et XXIIX, Petavius in praefatione breviarii eius a se editi, Goar in notis ad hanc chronologiam, et Seldenus lib. II de synedriis Ebraeorum cap. IV sectione VII. E veteribus eius mentionem faciunt, praeter Anastasium iam laudatum, Theophanes in chronographia, Genesius lib. 1 historiae nondum editae, Photius codice LXV bibliothecae, Ioannes Curopalates eiusque expilator Cedrenus, Zonaras et Glycas in annalibus, aliique.


page 145, image: s153

XXIV.

Ceterum. hanc chronologiam iam olim transtulit et historiae suae ecclesiasticae praefixit Anastasius. Sed cum ea superiore saeculo esset incognita, eundem laborem suscepit Ioach. Camerarius, commentariosque et appendices adiecit Lipsiae, Francofurti, et alibi excusos. Hanc versionem suae historiae miscellae editioni praemisit anno MDCLXIX Pet. Pithoeus, postea ad exemplar Anastasii a se repertum emendavit Antonius Contius, ICtus Gallus notasque chronologicas addidit. Goar ait, hoc Nicephori opusculum, dedisse iterum, post Anastasium scilicet, auctorem miscellae. Sed fallitur. Neque enim aut Paullus Diacnus, qui primus confecit historiam miscellam, aut Landulphus, qui eam continuavit, Nicephori chronologiam nobis dedit: sed Petrus Pithoeus suae, ut diximus, miscellae editioni versionem Camerarii, ut profitetur, praemisit. Graecam primus vulgavit Scaiger in thesauro temperum: nuperrime, vero nna cum Syncello e MS. codice regio edidit, et cum aliorum editionibus comparavit Iac. Goar, Lutetiae anno MDCLII. Sed in utraque editione praesertim vero scaligeriana haud pauca desunt, quae in nostro et Londinensi bibliothecae collegii Sionis codice, unde multa excerpsit Seldenus loco modo laudato, habentur. Nomina quoque et numeri regum, pontificum, et episcoporum, et numeri versuum in libris canonicis et apocryphis utriusque instrumenti, multaque alia, haud parum a manuscriptis discrepant. Denique catalogus librorum N. F. quibus contradicitur, in utraque editione omissus est, cum in MSS. habeatur.


page 146, image: s154

XXV.

Saeculo undecimo GEORGIUS CEDRENUS synopsin historiarum scripsit, a condito mundo usque ad initia lsaacii Comneni, sive annum Christi M LVII productam. Hanc primus Basileae anno superioris saeculi LXVI, hortatu Marci et Antonii Fuggerorum, e codice illorum cum Latina interpretatione, brevibusque notis, edidit Guil. Xylander, sed pasim mutilam: anno vero huius saeculi XLVII Carlus Annibal Fabrotus Parisiis denuo publicavit, correcta passim versione Xylandri, et lacunis ingentibus tribus, multisque aliis e Ioanne Curopalate et Georgio Syncello expletis: praefixo item glossario verborum obseuriorum, additisque notis Iacobi Goaris. Monachum fuisse, aut sacerdotem, Xylander coniciebat, e genere dicendi, et disputationibus, quas de religione et caerimoniis habet. Iedem probabile existimat, eum rerum potito Isacio Comneno annales hosce suos scripsisse: quae et Vossii sententia est lib. II de hist. Graec. cap. XXVI. Miraeus in auctarie biblioth. eccles. cap. CCCVI et Tirinus aiunt, eum anno MLXX mortuum, eumque annum et Bellarminus ac B. Gerhardus ei dasignant: sed nulla ratione addita. Mornaeus in annum MCX coniecit, sine causa. Pars huius Synopseos res gestas a morte Nicephori Logothetae, usque ad Isacii Comneni exordium complectens, iisdem verbis constat, quibus historia IOANNIS SCTLITZAE CUROPALATAE: nisi quod Curopalatae historia pertinet usque ad imperium Nicephori Botoniatae, quod is anno MLXXIIX arripuit, ac triennio post eo rursum exutus est. Unde, manifestum est, alterutrum olagiarium esse. Ac Fabrotus quidem et alii, Curopalatem sua e Cedreno


page 147, image: s155

descripsisse putant. Aed verisimilior est Vossii, Labbei et Goaris sententia, Cedrenum historiam Curopalatae in suum opus transtulisse, more illis temporibus haud infrequenti. Nam Curopalates in prooemio ait, se primum ea, quae Nicephori imperium consecuta sunt, simili ac Syncellus et Theophanes studio conscribere: quod non poterat iactare, si prior ea Cedrenus fuisset exsecutus. Contra Cedrenus non modo nihil huiusmodi de se iactat: sed praeterea innuit, se chronicon suum e Syncesllo, Theophane et Ioanne Thracesio Protovestiario desumpsisse, et quaedam addidisse. Is vero Ioannes videtur esse, qui postea Curopalates factus est, et Scylitzae nomine gentilitio, ut Vossius censet, usus fuit: ac fortasse postremos XX annos tunc demum adiecit. Nisi malis cum Goare dicere, eum opus suum non absolvisse. Sed malim Vossium sequi: cuius sententiae etiam illud favet, quod in Latinae Curopalatae editionis titulo, et praefatione Io. Baptistae Gabii historia illa dicitur deduci usque ad imperium Isacii Comneni: cum tamen in Nicephorum Botoniatam desinat. Ut proinde videatur Graeci codicis, quo Gabius usus est, titulus ita habuisse: postrema vero, vel ab eodem auctore, vel ab alio postea, fuisse adiecta. Vixerit igitur Cedrenus, si Vossium sequimur, inter annum Chr. MLVII, et MLXXX. Alias enim reliqua Curopalatae pariter transcripsisset. Vix enim ignota ei poterant esse, quae vir proxima ab Imperatore dignitate, et in aula eius, ut videtur, ediderat. Si vero Goaris sententia placeat, referendus erit in tempora annum M LXXIIX subsequuta. Quod etiam Labbeo placuisse videtur, qui in protreptico negat, probabile esse, eum vixisse sub Isacio Comneno: neque fieri putat potuisse, ut de


page 148, image: s156

Cedreno ne verbum qudem fecerit in annalibus suis Glycas: qui tamen Ioannem Scylitzam, Ioannemque Zonaram tam saepe appellat. Idem vero in chronologia scriptorum ecclesiasticorum ait, Cedrenum videri vixisse circa annum MCL aut LX cum Michaele Glyca, et Constantino Manasse. Iacobus autem Goar in notis ad Cedrenum Zonara, posteriorem facit. Vidi qui adfirmaret Cedrenum Zonarae historiam notis et additionibus illustrasse, et auxisse usque ad tempora Isaaci Comneni. Quod nescio quam exploratum sit: nam Zonaram sequenti demum saeculo vixisse, nemo negaverit.

XXVI.

Ceterum non magna Cedreni auctoritas in historia, est. Nam Baronio rerum antiquarum parum idoneus auctor audit, Lipsio, centuria III epist. miscell. epist. LXI, anilium saepe fabularum scriptor, et veri incuriosus vel ignarus, Casaubono exercit. II sect. XVII nullius admodum iudicii scriptor, et veteris historiae imperitissimus, Dempstero, in paralipomenis ad Rosinum, fabulatori quam historico similior. Scaligero, initio notarum ad Graeca Eusebii, idiota est, eiusque totum stabulum quis quiliarum et eento ex multis pannis, sordidis, purpureis, malis, bonis, integris, laceris consutua. Xylandri iudicio, neque optimo ordine ea proponit, quae in sacris litteris et Iosephi antiquitatis Iudaicae descriptione, atque alibi, copiose describuntur: et inserit multa, incertum quam relatur aut creditu digna, imo interpolatis narrationibus saepe, saepe mutilatis: aliquando idem non sine taedio et odio inculcat: in, summis mundi imperiis exponendis ieiunus plane est: res Romanas ita attingit, ut videatur earum fuisse admedum


page 149, image: s157

ignarus: et in ipsis Imperatoribus eorumque rebus gestis fere ad Constantinum usque magnum nihil praeclari, aut etiam operae pretii est consequutus.

XXVII.

Neque tamen prorsus nulla illius operis utilitas. Nam Xylandri testimonio olurima in eo sunt, quae cum alibi non inveniantur, maximam ei apud omnes veritatis et historiae amatores conciliare possint debeantque gratiam, in Iustiniano praesertim magno, Heraclio, et aliis deinceps Imperatoribus describendis, multo est, quam ipse Zonaras fuerit, diligentius et copiosius versatus. Nam quae ante, novae Romae ortum habet, ea videtur utique ex libris variis non magna cura ac iudicio perexiguo consarcinasse: in Constantinopolis autem rebus et exercitatior fuit, ut apparet, et maiore est usus industria. denique magno rerum geographicarum ineremento, et antiquitatis recolendae adiumento diligentibus erit. Agnovit etiam Lipsius, eum, si cum iudicio legatur, daturum quod iuvet. Et fatetur Scaliger, praeter Eusebiana, quae ex Syncello excerpsit, non pauca praeterea apud eundem superesse optimae notae analecta, quorum partem Eusebii, partem Africani esse non dubitat.

XXIIX.

Porro idem Scaliger existimat, Cedrenum totam chronographiam Syncelli verbotim descripsisse, et ex eo atque aliorum chronologorum scriptis ingens volumen, contextum s1u/noyin i(storiw=n vocasse: sed volumen illud non potuisse breviatorum, imo mutilatorum, manus effugere. Nam quae habemus, non iustum illius breviarium esse, sed potius cadaver, et disiecti membra scriptoris, excerpta ex


page 150, image: s158

eo ingenti volumine, sine ullo ordine temporum aut gestorum, aut delectu eorum, quae aut omittenda aut excipienda erant, idque non multo post eius obitum contigisse arbitratur. Scaligerum sequuntur vossius et Miraeus. At Iacobus Goar, in praefatione ad Syncellum, negat Scaligerum id non respuenda demonstratione declaraturum. Eiusdem iudicio Cedreno synopsis adscripta, Cedreni fetus est germanus, nec praeter historiae hanc synopsin historicum volumen ingentius Cedrenum peperisse, antiqua exemplaria vel diversorum a Scaligero auctorum testimonia palam eloquuntur. Quibus addi potest, quod breviatores vix integram reliquissent partem postremam, quam e Curopalate desumptam diximus. Pro Scaligero videtur facere particula o(/ti plurimis Cedreni pericopis, ut in excerptis fieri solet, praefixa. Sed multae sunt aliae, quae ea, praefixam non habent: et quae habent, vix ultra Tiberii tempora porriguntur. Videtur autem ea indicari, pericopas illas a Cedreno ipso ex aliis scriptoribus excerptas fuisse.

XXIX.

Saeculo duodecimo circa annum MCXX IOANNES ZONARAS, ex magno Drungario Viglae, et proto a secretis Imperatoris, monachus S. Basilii, et quorundam sententia Constantinopolitanus, historiam kaqolikh\n, sive annales ab origine rerum, ad annum usque MCXIIX SCRIPSIT: quos anno MDCLVII Graece ac Latine tribus tomis distinctos Basileae cum notis edidit Hieronymus Wolsius. Tomo primo agitur de rebus a conditu mundi inter fideles, et in populo Iudaico gestis, usque ad excidium Hierosolymorum.: secundo historia Romana exponitur, ab origine urbis,


page 151, image: s159

usque ad Constantinum M: tertius res gestas reliquorum Imperatorum complectitur, usque ad obitum Alexii Comneni. Hos annales cum manuscriptis codicibus regiis et Mazarinianis, et quoad tertiam partem cum codice bibliothecae Claromontanae collatos denuo Parisiis editurus erat, cum versione Wolfii castigata, et notis Iac. Goar. Sed eo defuncto, eos brevi se emissurum, ad MSS. codices de novo exactos, promisit Labbeus tom. 1 de scriptorib. eccles. paeg. DCCXVII. Q???ae tamen editio nondum, ut arbitror, prodiit, Scriptor est maiori fide, quam diligentia: nisi quod vulgaribus fabulis, fictisque miraculis et portentis more Graeculorum illius aevi, mire oblectatur. Quod efsecit, opinor, ut a Casaubono legttimae bistoriae debenestamentum fuerit appellauts. Balth. Bonifacii iudicio in, historiis suis multo melius et accuratius senatorem, quam historicum egit. Bosino tamen non contemnendus historiae pcriptor audit. In iis certe quae Constantinopolitanos Caesares praecedunt, hoc est in duobus prioribus tomis, multo melior Cedreno habetur a Xylandro praef. ad Cedrenum, ac Vossio de bist. Graec. 1 cap. XXVI: ac passim Dionem Cassium aut sequitur, aut exscribit: sed reliqua, etiam sua aetate gesta, pleraque perfunctorie exsequitur. Quamquam aliter Sigonio visum, qui omnia Latinorum ante, Constantinum M. parum inepte et diligenter explicata ait: quod etiam possevini iudicium est. Deinceps vero utilem esse, et quod eae res diligenter enarrentur, et quod mehores scriptores non habeantur. Scilicet Cedrenum fortasse nondum viderat, cum ista scriberet. Videte Zeillerum parte 1 historicorum pag. CLX et praeter illum Vossium lib. II cap. XXVII. Saepius laudatur a Glyca. Goar


page 152, image: s160

in notis ad Cedrenum pag. XXX scribit, Ioannem monachum, quem Cedrenus in prooemio inter eos laudat, qui particularia sibi argumenta tractanda delegerunt, sibi nonnullisque aliis esse Zonaram: idque nomen, professionem et scripta evincere. Sed nomen et professio pluribus communia sunt: scriptum, quod Cedrenus respicit idem a Syncelli et Theophanis sensu plurimum recedere ait.

XXX.

Ad eundem, in quem Zonaras desinit, annum usque pertingunt annales quadripartiti, qui sub nomine MICHAELIS GLTCAB, anno superioris saeculi LXII, Basileae a Io. Leunclavio Latine cum appendice sive suppemento rerum usque ad imperii Romani eversionem gestarum.: Graece vero paucis abhinc annis Lutetiae typis regiis, lacunis aliquot Latinae versionis suppletis, sed fine quartae partis mutili, a Phil. Labbeo editi habentur. Vixit autem, Glycas, ut Vossius 11 de hist. Graec. cap. XXVII existimat, sub Ioanne et Manuele Comnenis: quorum prior anno MCXIIX, posterior anno MCXLIII imperare coepit. Labbeus in catalogo scriptorum historiae Bizantinae unm. XI ait, eum vixisse anno MCXL: in delineatione vero apparatus historiae Byzantinae, parte 11. pag. XLVI scribit, eum sibi vixisse videri sub Manuele Comneno: denique in chronologia scriptorum ecclesiasticorum circa annum MCL aut LX vixisse ait. Verum Henr. Ernstius lib. 11 variarum observationum cap. XXXVI refert, Io. Meursium manifesto deprehendisse, annales hos esse Theodori Metochitae, fuisseque eos, si diutius vixisset, Graecos e MS. codice auctiores editurum. Quod si verum est, ad saeculum quartum decimum opus hocce


page 153, image: s161

referendum erit. Nam Tbeodorus ille, vir multiiugae eruditionis, et aliquando Andronici Palaeologi senioris Logotheta, obiisse dicitur anno Chr. MCCCXXXII. Videte Vossium 11 de histor. Graec. cap. XXIX, et quos ille laudat. Cuiuscumque fuerit, multa in eo notatu digna reperiri, Tho. Dempsteri iudicium est, in paralipom. ad Rosini lib. 1 cap. 1, etsi eodem iudice, leges ille historico praescriptas non obseruet. Continet autem praeter historiam, multa quoque ad theologiam et physicen spectantia. Nam tota pars prima agit de operibus sex dierum: secunda res gestas a primordio rerum ad natum Christum: tertia, ad Constantinum: quarta ad Alexium persequitur. Iudicio Leunclavii, in prooemio suae editionis, parte prima rerum, primis sex diebus conditarum, enumerationem praeclaram continet: secunda seriem temporum ab initio mundi usque ad Christum sic tractat, ut obiter de quaestionibus minime vulgaribus disserat, citatis auctorum gravissimorum testimoniis, quorum non pauci nobis plane sunt incogniti, et de rebus maximis haud absurde indicat: parte tertia accuratus admodum est, in notationibus annorum: et quamvis non omnia Imperatorum dicta ac facta recenset, memoria tamen indicationeque digna minime praeterit: denique extrema parte regni Constantinopolitani seriem. ac res ab regibus gestas diligenter prosequitur: multaque notatu apprime digna tradit, quorum ne verbo quidem, prolixarum historiarum scriptores meminerunt.

XXXI.

Eodem saeculo versibus, quos Graeci politicos vacant, synopsin bistoricam 2 conditu mundi usque ad obitum Nicephori Botoniatae, sive annum Christi MCLXXXI scripsit, et


page 154, image: s162

Irenae Manuelis Comneni sponsae inscripsit CONSTANTINUS MANASSES, aulicus, ut videtur et fortunae mutationem aemulorum invidia expertus. Vixerit igitur circa annum Chr. MCL. Primo eum e duobus Sambuci, et uno Italico codice Latine convertit, annoque MDCLXXIII Basileae edidit Leunclavius: Graece vero e bibliotheca Palatina cum versione Leunclavii 10. Meursius Lugduni Batavorum, anno huius saeculi XVI, et denuo ante hos annos XX Lutetiae Car. Hann. Fabrotus, cum vatiis lectionibus a Leone Allatio secum communicatis. Brevitate praestitit, quod nemo Graecorum alius. Ianus Dousa cbronica eius acour atissima vocabat.

XXXII.

Praeter hos exstant et quidam nondum editi universalis historiae scriptores. Cuiusmodi est primo IOANNES ANTIOCHENSIS, cuius arcbaeologia, sive opere peri u)rxaiologi/as2, nondum edito, usi fuere Salmasius et Allatius: qui utrique et editionem eius promiserunt. Quaedam illius habes apud Salmasium in exercit ationibus ad Solinum praesertim pag. 575. unde Gothofredus nonnulla in supplementa Pbilostorgiana retulit. Qui in prolegomenis ad Pbilostorgium pag. 2. eum Heraclio imperante, sub initium saeculi septimi, vixisse putat. Quod etiam Vossius existimabat libr. II de bistoricis Graecis cap. XXIII. Sed Philippus Labbeus in deline atione apparatus bistoriae Byzantinae pag. XLIII, eundem esse censet, quem Ioannes Tzetzes bistoria XXIII cbiliaedis 11 laudat, ac Georgico chronico, hoc est Syncello ut existimat, posteriorem facit. Quam sententiam et Vossius postea secutus est in addendis ad locum modo laudatum, et denuo ad libri III paginam CCCLXXX: quo loco illum Tzetzae


page 155, image: s163

laudatum, ab archaeologias scriptore diversum fecerat, ac potius Ioannem Malelam, eidem Ttezae cbiliade v historia XXIX et XXX citatum intelligendum censuerat: quod postea in dubium vocavit, quoniam ille nusquam Antiochensis vocetur. Quod si Labbaei sententiam sequimur, hic arcbaeologiae scriptor inter Syncellum et Tzetzem, hoc est inter annum Chr. DCCCXCII et postrema saeculi XII tempora vixit. Ceterum idemne an diversus ab archaeologiae scriptore sit, Ioannes Antiochenus, ex cuius historia chronica ab Adamo excerpta ex collectaneorum Constantini Porphyrogenetae titulo, de virtutibus, e Peiresciano codice Henr. Valesius edidit, dicere non possum. Ac profecto miror, neque Vossium, neque Labbeum, vel verbo operis illius mentionem fecisse. Sed nec Valesius in notis, quando is vixerit, indicat. A Malela tamen diversum esse, ex eo constat, quod in Msto excerptorum illorum codice Malelae excerpta seorsim lecta fuerint, sed a Valesio omissa.

XXXIII.

Ex ineditis secundo huc referri debet GEORGIUS HAMARTOLUS, cuius chronographia Viennae in Caesarea, Romae in Vaticana, Lutetiae in regia, codice 618, apud Labbeum in nova bibliotbeca pag. CCLXXXI, Monachii in Bavarita, Mediolani in Ambrosiana, haberi dicitur. Habetur et in Augustana Vindelicorum, et Lipsiae in reliquiis Reinesianae, quae Cizam deinceps translatae sunt. Eius editionem dudum promisit Leo Allatius. In Reinesiano codice, qui quondam Nicolai Choniatae Monembasiensis et Epidauri anno septies millesimo sexagesimo quinto, mense Februario, indictione XV scriptus fuit, inscribitur xroniko\n ou/ntomon, en diafo/rwn xronogra/fwn kai\ e)chghtw=n, s1ullege\n


page 155, image: s164

de\ kai\ s1unteqe\n u(po\ gewrgi/ou a(martwlou= monaxou=, chronicon breve ex diversis cbronographis et scriptoribus collectum et compositum a Georgio Peccatore monacbo. Quae et Ambrosiani codicis inscriptio est: nisi quod in eo additur kai\ s1unke/llou, et Syncelli. Qui tirulus auctori et ini aliis codicibus tribuitur. Augustani vero codicis inscriptio opus hoc exserte Georgio Tarasii patriarchae Syncello tribuit. In fronte vero libri hunc titulum praefert: gewrgi/ou monaxou= kai\ logoqetou i(storiko\n, Georgii monacbi et Logothetae bistoria. Etiam in Reinesiano codice, post synopsin operi praemissam, scriptum est: a)rxh\ th=s2 to=u s1unta/gmatos2 xronografi/as2 gewrgi/ou monaxou= to=u s1ugge/lou kwstantinoupo/lews2 ne/as2 r(w/mhs2, initium syntagmatis cbronographiae Georgii monachi Syncelli Constantinopeleos, novae Romae. Quare latis mirari non poterat Scaliger lib. II epist. CLVII, quomodo factum sit, ut duo nomine eodem idem tractent, et ab eodem principio profecti, in eodem fine acquiescant. Nempe in Augustano codice, quo Scaliger usus, chronicon hoc non ultra Heraclii et Heracleonae tempora producitur: quousque et Syncelli et Theophanis, quo idem utebatur, codex pertingebat. Sed in Reinesiano codice Hamartoli chronicon desinit in imperium Michaelis et Theodorae, quod coepit anno DCCCCXLI, et in fine subicitur: e(/ws2 w(de to\ pe/ras2 ta\ xronika\ gewrgi/ou ougke/lou, w(oa/utws2 kai\ to=u logoqetou. Huc usque cbronica Georgii Syncelli, quemadmodum et Logotbetae. Proximae paginae initio scriptum est: i/stori/a to=u s1ofwta/tou logode/tou: et mox: a)rxh\ to=u xronogra/fou to=u s1ofou= kai\ logiwta/tou logoqe/tou. *me/xri toude i(sto/rhoen o( a(/gios2 lew/rgios2 s1u/ggelos2 to=u patriarxikou= qro/nou kwnstantinouontlews2. Initium, cbronographi sapieniis et intelligentissimi Logetbetae.


page 157, image: s165

Hucusque narravit sanctus Georgius Syncellus patriarbici tbreni Constantinopolis. Sequitur deinde primum caput peri\ baoilei/as2 mixah\l to=u u(iou= qeofi/lou, de imperio Micbaelis Tbeophili Filii. Finit autem in morte romani Lecapeni, qui anno Chr. DCCCCCXLIV a Constantino Porphyrogenito imperio depulsus est. Atque eousque et codex Bavaritus pertinet, teste Possevio in apparatu, et catalogo MSStorum illius bibliotbecae. Miraeus perperam Porpbyrogenitum in Copronymum transmutavit. Sed Hamartolus haud dubie non est ultra tempora Michaelis Theophili F. progressus: eosque fines et Leo Allatius ei adsignat, in catalogo operum suorum, exercitationi de mensura temporum antiquorum subiecto, numero LXV qui et abbatem vocat. Idem ex hoc opere quaedam laudat in dissertatione de Dominicis et bebdomadibus Graecorum pag. 1403. et 1427. Inde quoque desumpta est narratio de inventa cruce Dominica, quam Gretserus tomo 2 de cruce inseruit: quam proinde mole Possevinus fragmentum peculiaris de hoc argumento scripti, Miraeus homiliam vocat. Ceterum a Syncello diversum esse, inspicienti obscurum esse nequit, longeque disparem esse nostri huius conatum, recte monuit Scaliger, loco supra laudato: qui addit, nihil in eo se deprehendere potuisse, quod se doctiorem facere potuerit: neque illum legere aliud esse, quam horas perdere. Sunt tamen in eo quaedam non aspernanda, nec ubivis obvia: etsi de cetero meri centones sunt, multaque frivola et fabulosa continent. Immo magnam partem et apud Cedrenum quaedam et in chronico Alexandrino paene totidem verbis leguntur.


page 158, image: s166

XXXIV.

Pertinet huc praeterea loco tertio IOANNES SICULUS, cuius chronicon ab orbe condito usque ad Michaelem Theophili F. olim in bibliotheca Heidelbergensi exstitisse, e Possevini appendice apparatus sacri, et Sylburgii praefatione Saracenicoram cognoscimus. In fine additum erat: e)/ws2 ta\ xronika\ gewrgi/ou kai\ logode/tou. Unde dispiciendum, utrum fortasse chronicon illud idem sit ac illud Hamartoli, quod ad eadem usque tempora producitur, et in Reinesiano codice similem clausulam in fine adiectam habet. Possevinus ait, eum a Cedreno et Zonara laudari. De quo Vossius, Labbeus et Goar, in notis ad Cedrenum, amplius cogitandum censent. Respiciunt autem omnes *sikeliw/thn dida/s1kalon, cuius Cedrenus et Curopalates in prooemio suorum operum meminerunt.

XXXV.

Quarto etiam SETHI MAGISTRI historia chronica, vulgari lingua a creatione mundi usque ad imperium Constantini Ducae, qui fine anni MLIX imperare coepit, olim in duabus bibliothecis Constantinopolitanis, quarum catalogos Possevinus exhibet, habebatur.

XXXVI.

Quinto denique varia chronica Graeca nondum edita habentur in bibliotheca regia Parisiensi, recensita a Labbeo specimine altero novae hibliothecae pagina LXIX et LXX. Sunt autem ista. Chronologia ab Adamo ad Christum. Chronologiae compendium ab orbe condito ad Iustinianum, Rhinotmetum. Chronologia ab orbe condito ad Theophilum Imp. et Michaelem. Incerti chronicon usque ad Leonem sapientem. Chronicon ab initio. mundi ad Manuelem


page 159, image: s167

Comnenum. Aliud usque ad Ioannem Lascarim. Et rursus aliud usque ad mortem Romani Imperatoris. In eadem bibliotheca, codice MXXVII habetur ecloga chronicorum ab Adamo ad Michaelem, generum Nicephori Imperatoris, ex Ioanne historico: per quem sine dubio Ioannes Siculus intelligitur.

SECTIO POSTERIOR DE IIS QUI APUD ROMANOS historiam universalem CONDIDERUNT

§. I.

HUcusque de scriptoribus historiae simpliciter universalis Graecis. Nunc et Latinorum praecipuos commemorabimus. Ex iis, post Hieronymum, de quo iam diximus, primus occurrit PAULLUS OROSIUS, patria Hispanus, domo Tarraconensis, professione presbyter, vir, ut Gennadius cap. XXXIX loquitur, elequens et historiarum conditor. Hic, verba sunt eiusdem Gennadii, scripsit adversum querulos et infamatores Christiani nominis: qui dicunt defectum Romanae rei publicae Christi doctrina invectum, libros VII: in quibus paene totius mundi calamitates et miserias, ac bellorum inquietudines replicans, ostendit magis Christianae observationis esse, quod contra meritum suum res romana adhuc duraret, et pace culturae DEI, pacatum retineret imperium.


page 160, image: s168

Suscepit autem hunc laborem hortatu magistri sui Augustini, ad eumque opus suum scripsit: a quo et in orientem ad S. Hieronymum pro discenda animae ratione, ut idem Gennadius ait, missus, rediens, reliquias B. Stehani primi martyris, tunc iuventas, primus occidenti intulit. Perduxit historiam suam ad annum usque Christi CCCCXVI. Titulum operi fecit historiae adversus paganos. Sed in quibusdam codicibus inscribitur de miseria hominum, Unde vossius II de hist. Graecis cap. XIV coniciebat HORMESTAE vocem, qua idem opus a quibusdam scriptoribus et in MS. codice Oxoniensi insignitur, natum esse. Ego potius crediderim, eam appellatonem, ex Hormisdae cuiusdam possessoris aut descriptoris nomine, huic operi haesisse. Habetur in historia patrum Barrai, et in bibliothecis Patrum. Seorsim vero editus est Moguntiae, cum notis Francisci Fabricii historicis, et criticis Lodovici Lautii. MStus passim in celebrioribus bibliothecis habetur. Apud veteres tanto in pretio fuit habitus, ut ab Alphredo magno, rege Anglorum doctissimo, in linguam Anglo Saxonicam translatus fuerit. Testis est Balaeus centuria Ii de scriptorib. Anglicis cap. XXVI, et Possevinus, in apparatu. Eaque fortasse versio est, quam exstare in bibliotheca Cottoniana, cognoscimus e Seldeni opere de I. N. et G. qui et passim quaedam ex ea adducit. Sunt qui Legionensem episcopum faciunt. Phil. Elssius apud Labbaeum, vult, eremitam Augustinianum fuisse, ac centenario maiorem Carthagine Spartaria obiisse. Sed haec omnia penitus incerta, ac fortassis etiam fabulosa sunt. Iudicia de eo eruditorum varia sunt. Lipsius, in commentario ad annales Taciti ad lib. U fol. 100, inter debonest amenta


page 161, image: s169

legitimae bistoriae et quisquilias numerat. Sigonius indignum bistorici nomine ait. At Casaubono, exercitat. I sect. XII, adversus Baronium, audit scriptor optimus et zelo domus DEI plenus, sed nimium credulus: quod in eo et Baronius subinde reprehendit: Vossio est, loco citato, scriptor plane utilis, sed qui scriptores Graecos non legerit, immo Graecarum litterarum expers fuerit: in temporibus etiam crebro fallatur: Barthio denique, adversar. lib. XXXVI cap. XVI, scriptor utique bonis adnumerandus, quamvis non quidem primis. Iacobus Philippus Forestus, Bergomas, in supplemento chronicorum eloquentissimum vocat: Brunnerus annalium Boic. lib. II magnum virum: ex antiquioribus Cassiodorus divinarum lection. cap. XVII, Christianorum temporum paganorumque collatorem. Quaedam e Floro, Iustino, Eutropio eum descripsisse, legenti obscurum esse nequit. Vossius lib. 1 cap. XVII historiae Pelagianae verisimile censet, eum anno CCCCXIII, quo apud Augustinum in Africa fuit, historiarum libros auspicatum, anno autem CCCCXVII absolvisse. Iac. Gordonus in opere chronologico vult, anno CCCCXIV inchoatos, XVII absolutos. Petavius lib. XIII de doctrina temperum anno CCCCXVI scriptos ait: quod etiam in chronico Marcellini legitur. De fine etiam Baronius et Spondanus cum Vossio consentiunt, sed anno demum CCCCXIV hunc laborem Orosio impositum censent. Timotheus Gesselius anno CCCCXIV absolutum existimat. Denique Franc. Bivarius, in commentario ad chronicon Dextri, pag. 431 e Dextro et Orosio docet, eum coepisse hoc opus scribere anno CCCCXVII, ad finem perduxisse anno CCCCXIX. Plura de eo Vossius locis iam laudatis, Baronius ad annos


page 162, image: s170

Chr. CCCCXIV, XVI, et XVIII: Zeillerus parte I historicorum pag. CIII, et CIV ac parte II pag. CLXVI et CLXVII. Unicum addo, notas Lud. Lautii anno MDCCXIV recensuisse Andr. Schottum, et quae is e Fabricianis descripserat, expunxisse, suasque emendationes in margine adscripsisse. Idem Hormestae vocem, de qua supra, corruptam putat, legendumque cum Steph. Vinando Pighio Orchestram.

II.

Eodem saeculo floruit PROSPER, homo, ut Gennadius cap. LXXXIV ait, Aquitanicae regionis, vulgo Aquitanus, vel Aquitanicus dictus. Hunc chronicon a primi hominis conditione iuxta divinarum scripturarum fidem usque ad obitum Valentiniani, et captam a Genserico urbem Romam, scripsisse, e Gennadio loco citato, qui se, legisse ait, et Cassiodoro cap. XVI divinarum lectionum manifestum est: agnovitque Henricus Canisius in notis ad hoc chronicon, quamvis antea negasset in praefatione. Sed vulgo non nisi pars eius edita habetur, ea scilicet quae indeincipit, ubi desinit Hieronymus: cuius rei fortassis haec causa fuerit, quod in prioribus Hieronymum exscripserat. Id quod ab eo factum esse, videmur colligere posse e Vitorio Aquitano, qui ait, Prosperum, Eusebii tenorem sequutum, chronicon a mundi inchoatum exordio ad Valentiniani Augusti octavum et Anthemii consulatum, h. e. ad annum Chr. CCCCLV, deduxisse. Idemque e MSto codice Augustano, sub cuius initium dicitur incipere ex chronicis Tironis Prosperi, chronicorum Eusebii temporibus praetermissis. Vossius II de bistor. Latin. cap. XVII ait, triplicem eius editionem inveniri: unam, quae in veteribus editionibus chronico Hieronymi subiungi solet:


page 163, image: s171

alteram plane ab ea diversam Prospero Tironi Aquitano inscriptam et a Petro Pithoeo primum editam: tertiam, quam e codice Augustano Henricus Canisius temo I lectionum, antiquarum edidit, cum antiqua in multis quidem convenientem, sed in nonnullis dilucidiorem, in nonnullis etiam auctiorem. Sed Aubertus Miraeus, in notis ad Gennadii locum, modo laudatum, aliter editiones illas, et, ut videtur, melius distinguit. Primam enim ait, videri Prosperum theodosio XIV et maximo consulibus, hoc est, anno Christi CCCCXXXIII conclusisse: quandoquidem eo anno priorum omnium annorum epochas summasque, colligat, quod non nisi in fine operum fieri soleat. Secundam ei videtur XII annis auxisse, et ad Valentiniani VI, ac Nonii consulatum, seu annum Christi CCCCXLV produxisse: quo vulgare eiusdem chronicon Hieronymiano subnecti solitum, terminatur. Tertiam denique eam fuisse existimat, quae ad Valentiniani Aug. IIX et Anthemii consulatum, id est annum Christi CCCCLV protenditur: quam e Sprirensi codice brevi Petrus Franciscus Chifletius iesuita publicaturus sit: cuique similem codicem Lodunensem habuerit Arnoldus Pontacus: similemque tertium et Miraeus ipse, sed mutilum Antuerpiae Rosweidi viderit. Addidit, tertiam istam editionem prioribus duabus non solum auctiorem esse, sed et multo illustriorem: utpote quae res ab orbe condito nervosa brevitate commemoret, et consulum insuper fastos ab anno Tiberii XV usque ad CCCCLV deducat. Partem huius tertiae editionis posteriorem, hoc est, appendicem Hieronymo subnecti solitam, addito decennio usque ad annum CCCCLV elapso, e MSS Sirmondi et Chifletii emendatam et auctam, Andreas


page 163, image: s172

Quercetanus sive Duchesnius tomo I historiae Francicae scriptorum exhibuit. Integrum vero ab Adami mundique ortu, cum adnotatione consulum ab anno aerae Christianae XXVIII, sive duobus Geminis usque ad Valentiniani VIII et Anthemii consulatum, diu desideratum, tandem, ab hinc novennio publicavit Phil. Labbeus, Lutetiae Parisiorum, tomo I novae bibliothecae MSS. librorum: qui et Pithoeanum Prospero Tironi inscriptum a Canisio, Scaligero, et Duchesnio sive Quercetano denuo editam, e MSto S. Victoris alicubi emendatam, subiecit. prosperi chronicon ab anno CCCCLV usque ad DCLXXXI continuavit Marius Auenticensis sine Lausannensis episcopus: quem a Chifletio modo laudato erutum Quercetanus eodem, quem diximus, tomo publicavit.

III.

Ceterum quis Prosper hic fuerit, qua conditione, quo loco ac tempore vixerit, non eadem est eruditorum sententia. Plerique episcopum Regiensem fuisse censent: sed cuius Regii, de eo non consentiunt. Quidam enim. Rhegio lepidi, in AEmilia Italicae provincia praefuisse volunt, ut Martinus Polonus, Sixtus Senensis, Ant. Flaminius in vita eius, Blondellus, allii: eamque sententiam et Vossius tuerur proleg. de emend. temp. pag. XXV: alii Regii Gallici sive Regiorum in provincia II Narbonensi episcopum saciunt, Faustique Reiensis decessorem. At Sirmondus in notis ad Sidonium lib. IIX epist. XV, Miraeus in auctario de scriptoribus ecclesiasticis, Labbeus de scriptoribus Ecclesiasticis tomo 2 pag. 246 atque deinceps pro certo contendunt, eum plane non fuisse episcopum, neque in italia, neque in Gallia. Miraeus quidem, in notis ad


page 165, image: s173

Gennadium presbyterum fuisse censet, Labbaeus autem aliique laicum et coniugio implicatum faciunt. Plerique S. Augustini discipulum fuisse perhibent: Labbeus contra, forte ne de facie quidem unquam cognovisse Augustinum, aut Africam vidisse arbitratur. Elsus apud Labbeum aliique etiam plura addunt. Aiunt enim fuisse patria Lemovicensem et Romanae ecclesiae bibliothecarium. Nonnulli et Vasionensi atque Carpentoractensi conciliis interfuisse volunt. Nos itaque existimamus I: fuit equidem illis temporibus, quo chronicon Prosperi conscriptum est, Prosper aliquis Rhegii Lepidi episcopus: nisi plane conficta sunt, quae de eo usque ad hoc tempus in ecclesia Rhegiensi, quae festum eius quotannis celebrat, traditione propagata narrantur, itemque illa quae de eo in martyrologio Romano aliisque ad diem XXV lunii leguntur. II: fuit etiam in Gallia Prosper, episcopus Aurelianensis, successor Aniani, cuius meminerunt Sidonius Apollinaris lib. IIX epist. XV, et Beda in martyrologio ad d. IV Kar. Augusti., III: fuit praeterea et Prosper Africanus, cui nonnulli opus de promissionibus et praedictionibus, quod inter opera Prosperi Aquitanici primo loco poni solet, quemque Carthagine, anno Chr. CCCCXXXIV sub Aurelio episcopo vixisse, et tampore persecutionis Vandalicae, ex Africa in Italiam delatum fuisse, ex eo opere constat. Sed diversum ab Aquitanico fuisse, stylus et alia arguunt. IV: Auctorem chronici non fuisse episcopum aut presbyterum, recte videtur colligi ex eo, quod nemo veterum, qui illius etiam defuncto illo meminere, solo Honorio excepto, qui verba Gennadi immutavit, nisi id ab alio factum malis, episcopum aut presbyterum vocat. Nam Victorius Aquitanus, qui


page 166, image: s174

anno CCCCLVII scripsit, ini epistola canoni paschali praefixa, tantummodo sanctum et venerabilem virum vocat: Gelasius papa in censur a librorum apocryphorum virum religiosissimum: Gennadius loco citato, et Marcellinus in chronico, ad annum CCCCLXIII, hominem Aquitanicae regionis, sermone scholasticum, etc. Ado Viennensis in chronico Aquitanicae regionis notarium B. Leonis adpellat. V: speciatim, eum non fuisse episcopum Reiensem in Gallia, recte hinc ostendit Sirmondus, quod certum sit, vel Sidonio auctore, in ea cathedra post maximum sedisse Faustum. Atqui maximus temporibus Hilarii Arelatensis episcopus fuit, ut ex concilio Reiensi et Arausicano vitaque Hilarii constat: adeoque adhuc superstite Prospero, qui ultra aetatem Hieronymi chronica sua perduxit. Faustus autem, successor Maximi, Prospero, ut ex eiusdem Sidonii epistolis liquet, supervixit. Unde colligitur, Prosperum nec ante Maximum, nec post Faustum, adeoque numquam Reiensem episcopum fuisse. VI: Lemovicensem et bibliothecarium Romanorum fuisse nullo certo indicio constat: neque veterum quisquam id adfirmat. VII: Num Augustini discipulus fuerit, in medio relinquimus. Neque enim videmus, cur negari debeat. IIX: Id vero certum est, non subscripsisse eum Vasionensi et Carpentoractensi conciliis: nam ea concilia eo demum tempore, quo Arausicanum II, id est circa annum Chr. DCXXIX, fuisse habita docent Baronius tomo VII annal. eccles. ad annum quem diximus, sectione I: Spondanus ad annum eundem sect I et III: Vossius lib. I. hist. Pelagianae cap. LIII: Coriolanus in summa concilii Aransicani II: Petavius XIII de doctr. temporum, aliique. Alius igitur is Prosper


page 167, image: s175

fuerit. Baronius in notis ad martyrologium Rom. die XXV Iunii, et Vossius I histor. Pelagianae cap. LIII. Aurelianensem fuisse censent. Sed Spondanus loco modo laudato tam ab Aurelianensi, quam ab Aquitano diversum facit.

IV.

Non magis inter doctos convenit, quo usque vitam prosper produxerit. Flaminius in vita illius, Baronius tomo VI annal. et in notis ad martyrologium, Spondanus, Vossius lib. I hist. Pelag. cap. XIIX, et plerique alii obiisse volunt anno CCCCLXVI, ante diem VII kal. Iulias: Petrus de Natalibus anno praecedenti: Marcellinus in chronico, ad annum CCCCLXIII illius meminit: sed non ait, tum fuisse superstitem. labbeus denique anno antequam Victorius canonem paschalis festi scriberet, e vivis excessisse ait, nescio qu fundamento nixus: nisi fortasse id ex eo collegit, quod a Victorio sanctus dicitur.

V.

Postremo nec illud atis constat, utrum diversa, quae recensuimus chronica, eiusdem Prosperi sint. Nam Bucherius videtur Tironem Prosperum diversum ab Aquitanico facere: etsi fatetur alterius aetatis esse vix posse. Sunt etiam alii, qui Tironianum chronicon Aquitanico abiudicent. Labbeus tamen, quamvis non negat, id fuisse ex scriptorum incuria, aut interpolatorum audacia in plerisque corruptum: non tamen viderese ait, cur idem Prosper non potuerit Pithoeanam appendicem Hieronymianae subnectere, ac deinde proprium chronicon conscribere, ab initio mundi usque ad Romanae captivitatis metam. Nos etsi nihil definire audemus, destituti idoneis rationibus: haud improbabile tamen censemus, unius eiusdemque scriptoris


page 168, image: s176

esse chronica, quaeumque Prosperi nomen praeferunt. Quamquam interim negare nolumus, diversos Prosperos non modo a iunioribus, sed etiam ab uno alteroque veterum fuisse confusos.

VI.

Quinto quoque saeculo Christiano floruerit DEXTER, Paciani Barcinonensis episcopi filius, et, ut volunt, praefectus praetorio: si illius est chronicon, quod e Fuldensi codice, ut ferunt, Wormaciam delato descriptum, primo Ioannes Calderon Caesaraugustae anno huius saeculi XIX, cum appendicibus Maximi, Braulionis, et Helecae, episcoporum Caesaraugustanorum: de inde Franciscus Bivarius prolixis commentariis illustratum, et duplici apologetico communitum, Lugduni in Gallia anno CDC DCC XXVII edidit. Nam id chronicon ad annum usque CCCCXL pertinet. Ac Hispani quidem plerique, quemadmodum et alii viri docti haud pauci, id pro genuino Dextri illius, cuius Hieronymus mentionem facit, fetu habent laudantque. Franciscus autem Bivarius etiam rationibus haud paenitendis pro illius a)uqenti/a| pugnat. Quarum prima ab auctoritate duorum iesuitarum, Thomae de Torralbae, et Hieronymi de la Higuera petitum est. Ait enim, Torralbam Wormaciae incidisse in codicem vetustum membranaceum, in quo charactere Gothico exarata fuerint chronica Dexteri et M. Maximi, tantopere a viris doctis desiderata: quem codicem e Fuldensi monachorum bibliotheca accepisse se perhibuerit civis doctus Wormaciensis, in cuius manu ille tunc erat. Haec chronica, a se descripta, Torralbam misisse in Hispaniam. ad Higueram anno M IC KCIV: idque exemplar a fide dignissimis viris saepius visum


page 169, image: s177

lectumque, eiusque apographum se habere, Frantiscum Portocarrero, iesuitam, et narrasse sibi, et in prologo libri de vita S. Ildefonsi, anno M DC CXVI Madriti edito, publice profellum. Hos testes esse omni exceptione maiores, quippe doctrina insignes, religione conspicuos, zelo veritatis praestantes, et tales qui etiam maioris momenti rebus, quarum alias fides nutaret, pondus auctoritatis praebere possint. Addit, ab anno quem diximus, chronicon hoc ab Higuera cum praestantissimis, totius Hispaniae praelatis, doctoribus et principibus communicatum, et pro legitimo habitum fuisse: quorum nonnullos et nominat. Alterum argumentum desumptum est a testimoniis eorum, qui chronico hoc ante plura saecula, aut saltem, diu antequam fama eius reperti per HIspaniam increbesceret, usi sunt. Quales sunt M. Maximus, qui temporibus regum Gothicorum, usque ad annum Christi DCCXII, et Euthrandus subdiaconus Toletanus, qui tempore cladis Saracenicae, usque ad annum DCCCCLX id continuavit: Hugo, episcopus Portuensis, qui in epistola ad Mauricium. Braccarensem episcopum, quae manuscripta Conimbricae exstare dicitur, una cum chronico Sampiri Asturicensis episcopi, e Dextri historia ad Orosium laudat verba de Philippo Philotheo, quae in hoc chronico ad annum Domini XCI leguntur. Iulianus archipresbyter S. Iustinae Toletanae, qui saeculo XI chronicon suum, quod penes Anton. Augustinum fuit, magnam partem e Dextri et Maximi chronicis, Bivariusait, compegit, et ad anum Chr. XXXVI utriusque meminit: Laurentius de Padilla, Caroli U historiographus, qui in opere de sanctis Hispaniae saepius hoc chronico videtur usus, indeque multorum sanctorum


page 170, image: s178

patriam, ante ignoratam, desumpsisse: denique Petrus Pecba, antistes Gienensis, quem ante annos CC exemplum chronicorum Dextri possedisse, eoque monachos Hieronymianos monasterii Cyslae prope Toletum donasse, idque postea bibliopolae venditum, et a Ioanne de Vergara, canonico Toletano redemptum fuisse, testantur Portocarrera. l. c. Casp. de Losada, in litteris Romam anno 1622 scriptis, Escolanus lib. II historiae Valentiae cap. I dec. I, Carrillus invita S. Valerii Caesaraugustani, et alii. Addit tertio res in chronico contentas sinceritatem et antiquitatem auctoris redolere, gravitate et perspicuitate plenas, vulgare nihil, rarissima multa, et ante hac inaudita eo tradi: quarto stylum esse purissima eloquentia plenum, et dignum homine Palatino, secus quam in Maximo, Euthrando, Iuliano. Quod minime futurum fuisse, si ea chronica ab uno aliquo conficta fuissent. Eum enim aliquando sui oblitum misturum fuisse gradus eloquentiae, diversis auctoribus debitos, nec toto Maximi et Euthrandi chronico perseveranti tenacitate sensim ab ea fuisse defecturum: quinto, multa reperiri in chronico Dextri, quae aliunde, sciri nequerint, ut nonnullos S. lacobi discipulos, Caecilium scilicet, Ctesiphontem et alios, Illiberi flammis exustos, S. Felicem, quem vulgo episcopum Caesaraugustanum faciunt, fuisse presbyterum de Vallata Urbicua, S Onesimum, cum S. Polyxena et S. Sara, ad Hispanias accessisse, etc. Sexto recentiorem auctorem non fuisse mutaturum communiter recepta, nil incredibile traditurum; non omissurum res notissimas, et ad patriam Dextri spectantes, non quaedam replicaturum, quaedam detruncata relicturum. Atqui ea omnia heic facta esse, librariorum


page 171, image: s179

praecipue culpa, qui et multa vitiaverint, quod in recenti opere sieri haud solet. Septimo suppositorem aliquem non Orosio, sed Hieronymo chronicon id fuisse inscripturum, eius testimonio nixum: nec producturum ultra annum XIV Theodosii, quo Hieronymus historiae omnimodae a Dextro adse scriptae mentionem fecit, certe non usque ad annum CCCCXXX aut XL producturum.

VII.

Contra nonnulli eruditi, quibus acris est crisis, ut ait Cornelius a Lapide in chronotaxi actuum Apostolicorum sub finem, spurium censent, vel certe aliorum laciniis adsutum aut vitiatum: tum quia varia eius circumferuntur exemplaria, quae inter sese variant ac dissonant: tum quia stylus rudior Dextri stylum non aequat: tum quia parodoxis et parachronismis inspersum videtur: tum quia ubi, quando, et a quo post tot saecula primo repertum sit, ignoratur. Atque id iudicium etiam est iac. Tirini in indice auctorum, commentariis biblicis praefixo. Bivarius in apologia priore §. II varia recenset, quae adversus auctoritatem chronici huius obiciantur. Summahuc redit. I: quod antea nihil de hoc chronico in Hispania auditum fuerit, ubi tamen potius, quam in Germania, servari, legi, ac publicari debuisset. II: quod non sit ad Hieronymum scriptum. III: quod multis mendis scateat. IV: quod quaedam praeter omnium notitiam et exspectationem contineat. V: quod non respondeat auctori, qui chronicon, suum, secundum ea, quae Hieronymus scribit, debuerit absolvere ante annumChr. CCCXCIII, cum tamen id porrigatur ad annum usque CCCCXXX, imo in fine operis scriptum dicatur anno Chr. CCCCXL. Neque credibile esse,


page 172, image: s180

idcirco fuisse Orosio inscriptum, quod S. Hieronymo non potuerit inscribi: cum Hieronymus demum anno CCC CXX, aut secundum hoc chronicon CCCCXXVI defunctus sit. Dextrum etiam, Barcinonensem, qui historiam omnimo. dam scripsit, non esse eundem cum illo, cui catalogus Hieronymi inscriptus est, quippe Romano, cum Hieronymus Ciceronem eum vocet: eoque nec praefectum praetorie, ut in inscriptione et praefatione chronici dicitur. VI: quod Dextri opus fuerit historia omnimoda, chronicon autem hoc fere solas res Hispanicas et quidem tantum a nato Christo contineat VII: quod multa in eo falsa pariter et incredibilia inveniantur. IIX: quod quaedam contineat recentiorisaevi, e.g defesto immaculatae conceptionis, et de ordine Augustiniano, quorum nulla ante annum. Christi CDCC mentio usquam occurrit. IX: quod de industria auctor admiserit martyres, qui in veteribus ecclesiae tabulis sine nomine urbis aut provinciae, ini qua passi sunt, referuntur, eosque certis Hispaniae urbibus accommodavit. X: denique, quod nonnullos e Carthagine Africana ad Hispanicam traduxerit.

VIII.

Gabriel autem pennottus, in bistoria tripartita ordinis clericorum regularium, CDC DCC XXIV Romae edita, lib. I cap. LII et LIII, duobus argumentis chronicon hoc impugnat. Primo enim nondum constare ait, de genuino eius et autographo exemplari: cum de conservatione et inventione eius varia referantur, codicesque illius inter se invicem et ab editione Caesaraugustana haud parum discrepant. Conicit autem, Fuldensem codicem a Magdeburgensibus fuisse vitiatum. Deinde multa ait


page 173, image: s181

cum in praefatione, tum in ipso chronico, contineri sibi invicem et brevitati repugnantia. In praefatione quidem quod dicitur I: Dextrum id perduxisse ad annum CCCC XXX, cum tamen eius Hieronymus ante annos XL iam meminisset. II: id nequiisse ad Hieronymi iam defuncti manus pervenire, quem anno demum CCCCXXVI obiisse, ipse ait. III: Dextrum id opus Orosio nuncupasse, anno CCCC XXX, quod tamen sub finem absolutum dicitur anno CCCC XL. In ipso vero chronico, quod traditur IV: Perronillam, Petri filiam annorum decem, floruisse anno Chr. XXXIV, quae tamen neque filia Petri fuerit, secundum Baronium adan. Chr. XXIX, et Augustinum cap. XVII contra Adamantium, nec florere dici possit decennis. V: Iacobum Zebedaei fuisse auctorem epistolae Canonicae, ad an. XXXVII, quod falsum ab omnibus putari dicit. VI: in illa epistola per XII tribus intelligendos esse Iudaeos Hispanicos: ibid. quod aperte pugnet cum S. litteris et lib. IV regum. VII: Iudaedaeos Hierosolymitanos per litteras quaesivisse consensum Iudaeorum Hispanorum super morte Christi: ibid: contra Ioannis cap. IX comma LVI. VIII: Saulum post conversionem venisse Hierosolymam, anno XXXVIII, contra epistolae ad Galatas cap. I comma XIIX. IX: Linum episcopum Romanum fuisse usque ad annum LXXXVI, quod ita falsum sit, ut non sit opus probatione. X: S. Polycarpum Romam ivisse sub Anicero anno CLVI, qui tamen non fuerit ante annum CLXVII pontifex renuntiatus. XI: Higinium Cordubensem in insulam Galliarum Leronem relegatum, anno CCCLXXXIV, quae tamen ut Baronius ad annum CCCCXLV docet, antequam S. Hilarius circa annum CCCC XL eo venisset, ob serpentes inhabitabilis fuerit. XII: Paullinum Noanum


page 174, image: s182

anno CCC LXXXXVI Barcinone presbyterum ordinatum, cum tamen ex illius epistoal ad Alipium, quae inter Augustinianas XXXV loco habetur, constet, id ante baptismum Augustini, id est, annum CCCLXXXVII aut VIII accidisse. XIII: Orosium natum anno CCC LXXXIV, cum ex Augustini epistola XC constet, eum sub annum CCCC iam presbyterum, fuisse legatum Hispanorum antistitum ad Africani cuiusdam concilii patres. XIV: Leporium episcopum Uticensem in Baetica ab Augustino magistro suo ad ecclesiae gremium reductum, anno CCCCVI, cum is Uticensis in Africa episcopus fuerit, nec vivo Augustino ex illius familia, haeretici prodierint. XV: Denique, Dextrum anno CCC XL fuisse annorum LXXXII, quitamen iam anno CCCXC, ut ex Hieronymo conster, adolescens scilicet secundum Dextrum annorum XX, historiam omnimodam scripserit, et praefectus praetorio fuerit.

IX.

Sed ad haec omnia iam prolixe Bivarius respondere conatus est, apologiae prioris §. II, et posterioris §. VII. Et profecto rationes pleraeque, si non omnes, nil amplius evincunt, quam, chronicon hoc multa falsa, incongrua, sibi repugnantia continere, ac multimodis a librariis, lectoribus, aliisque fuisse vitiatum, alicubi transpositum, et multis accessionibus et glossematis interpolatum. E quo tamen, minime sequitur, id Dextri non esse, multo minus, a recentiore aliquo confictum. Nam quod I: exemplaria a se invicem discrepant, id etiam aliis, nemini suspectis, scriptis accidit, ac librariis, descriptoribus, et abbreviatoribus, unice imputandum est. Bivarii editio, e codice comitis de Mora, ab Higuera e suo apographo correcto,


page 175, image: s183

et altero regio, expressa, merito praefertur aliis. II: quo stylo Dexter fuerit usus, ignoramus. Et si quae illius aevi eloquentiam non redolent, pssunt ab aliena manu esse. III: paradoxa et parachronismi quidam videntur potius esse, quam sunt. Et qui revera tales sunt, fortasse librariis debentur. Ac si maxime ipsius auctoris sint, res tamen exemplo non caret. Nam et apud Eusebium et Hieronymum aliosque, haud paucos reperire est. IV: quando, a quo, et ubi chronicon hoc inventum fuerit, Bivarius clarissime docuit. V: idem et in Hispania olim exstitisse demonstravit. Quod autem rarius illic olim, hodie nusquam, nisi e Fuldensi descriptum, reperitur, fortassis a Saracenica tyrannide est, quam etiam in libros Christianorum saeviisse, eoque illos alio translatos fuisse, Bivarius ex Ildephonso, Euthrando, Iuliano, et S. Eulogio ostendit. Etiam Idacii chronicon in Germania primum prodiit. VI: Hieronymo hoc chronicon primo dicatur fuisse, praefatio adfirmat additque causam, cur nunc Orosio inscribatur. VII: Quod nonnulla praeterita aliis scriptoribus continet, hoc illi commune cum pluribus haud dubie genuinis est: multoque magis, quod vitiis seatet. VIII. potuit Dexter historiam suam ante annum CCCXCII inchoare, et ob militiam et aulica negotia sepositam demum senior absolvere: potuit etiam primo Hieronymo, post, ipso defuncto, multis locis auctam et locupleratam, Orosio inscribere, et anno CCCCXL denuo recensere. Certe praefatio et epilogus id factum ita fuisse manifesto indicant. IX: duos Dextros fingere nihil opus est. Destrum Ciceronem vocare potuit Heronymus, non quod civis eius esset, sed quod ab eo magni aestimaretur. X: Dextri chronicon


page 176, image: s184

cur non aliter quam Eusebianum bistoria omnimoda dici nequeat, non video. Sane praefatio sic appellat, et variarum gentium res in eo commemorantur. Prior pars, ab orbe condito ad Christum natum, omitti potuit, ut factum est in chronicis Prosperi, Victoris Tununensis, et aliorum. Hispanica idicrco plura narrat, quia sibi Hispano erant notiora: idemque fecere Idacius et 10. Biclariensis, et in orientalibus Marcellinus comes, in Graecis Eusebius, in Romanis Hieronymus, in Aquitanicis Prosper. XI: Multa falsa et incredibilia hoc chronico tradi, mirum nemini videri debet. Habent hoc plerique patres. Videre Casaubonum exerc. I, ipsum Baronium in annalibus passiim, Scaligerum l. vI et proleg. de emendatione temporum, Rivetum de auctoritate patrum, Dallaeum de usu patrum, aliosque longe plures, in primis vero historicos illius aevi, iam invalescentibus fabulis. Et iam olim nonnemo dixit, neminem historicorum non esse alicubi mentitum. Ut mirer, doctissimum Dallaeum quoque in libro de usu patrum cap. III scripsisse, adspersa passim huic operi mendacia arguere novitium esse fetum, non alio, ut videtur, fine ab Hispanis editum, quam ut aniles de suo Iacobo fabellas antiqui nominis auctoritate commendarent. [Note: † Addatur idem lib. 1 de scriptis Dionysii Areopag. cap. 14 sub finem: ubi laudat hanc in rem o(moyh/fous2 Miraeum, Petavium, Lanoyum.] Neque tamen fortasse tam incred bilia et falsa sunt, quae in Dextro arguuntur omnia, quam nonnullis videntur esse. Certe Bivarius pleraque omnia tueri conatur. Neque negari debet, multa et ab aliis veterum tradita, e nescio quibus narrationibus hausta. Possunt etiam


page 177, image: s185

multa hoc genus ab aliis addita esse. XII: sane quae recentius aevum sapiunt, ab Euthrando, Iuliano, aut aliquo alio potuisse adlici, nemo negaverit. Quae de conceptione immaculata dicuntur, de conceptione Christi accipi posse, docet Bivarius. XIII: unde autem ostendetur, non fuisse martyres, quorum loca martyrii non leguntur in martyrologiis et menologiis, in illis locis quae Dexter illis adadsignat, passos? Potest igitur verum esse, eos illic passos, etiamsi nemo alius id dixerit, Dextri chronico diu latente, et paucis viso. Immo potuere Graeci e Dextro nomina eorum cognoscere, sed omittere loca barbarica. Et suppositor potius conquisiu sset natos Hispanos, quam alienos et ignotos: nec notissimas e tabulis urbes in alias mutasset. XIV: admodum probabile est, quosdam qui Carthagine in Africa passi dicuntur, Carthagine Hispanica fuisse passos. Nam ea urbs admodum nobilis temporibus Romanorum et Gothorum fuit, totique provinciae nomen dedit. Et Galba illic Caesar creatus, qui Christianos graviter persequutus fuerat. Neuqe tamen quisquam in ea urbe martyrium subiisse alibi legitur.

X.

AEque levia sunt, quae Pennottus obiecit. Nam quod narrationes de chronico hoc variant, id e vulgi opinione ortum est: quod exemplaria a diverso sint excerpentium instituto, et descriptorum negligentia. Non esse necessario falsa, quae ex prooemio produxit, e iam dicits constare potest. Reliqua etsi falsa sint, quo minus aut a Dextro, aut alio veterum scripta dici possint, nihil prohibet: praesertim cum magnam partem apud alios indubitatos scriptores inveniantur. Nam Petronillam filiam Petri


page 178, image: s186

fuisse, etiam martyrologia et acta eius apud Surium perhibent: neque hoc idem negat Augustinus, sed tantum apogryphum esse ait, i. e. in scriptura S. non traditum. Iacobum Zebedaei scripsisse epistolam canonicam, etiam adfirmarunt Isidorus, et Hispanorum alii: nec improbabile, censet Bivarius. Iudaeos Hispanos non probasse caedem, Christi, etiam Iulius Toletanus, qui epistolam Iudaeorum Toleti se repperisse ait, aliique apud Bivarium tradidere. Linus non dicitur sedisse usque ad annum LXXXVI, sed S. Anacletus, inquit, per idem tempus successer at Lino. Successerat, scilicet ante aliquot annos. De Polycarpo idem referunt Irenaeus III, 3. Eusebius in chronico, et Hieronymus de scriptoribus ecclesiasticis. Higinius ob hoc ipsum relegari in Leronem potuit, quia inhabitabilis fuit. Ex epistola. Nolani non sequi, Paullinum ante baptismum S. Augustini fuisse ordinatum, Bivarius docet. Idem monet, verba de orosio referenda esse ad annum CCCLXX, et in Hispania quoque fuisse Uticam. Postremo in sine chronici, Dextrum non LXXII, sed LXXXII annorum fuisse legitur. Erat igitur iam annos XXXIV natus: eoque anno DCXCII chronicon scribere, ac praefectus praetorio esse utique potuti. Neque tamen Hieronymus eum tantum praef ctum praeterio fuisse ait. Quamquam autem haec ita sunt: nolim tamen pro certo adfirmare, chronicon hoc genuinum omnino Dextri fetum esse. Sicuti nec fine superioris saeculi demum confictum dicere audeo.

XI.

Sequens saeculum non parum illustravit M. AURELIUS CASSIODORUS senator. Nam his omnibus nominibus more illius aevi appellatus fuit. Natus Cassiodoro


page 179, image: s187

praef. praetorio et patricio: vir suae aetatis doctissimus, et, ut illis temporibus, eloquens. Anastasio, Iustino, et Iustiniano imperantibus, consulis ordinarii, quaestoris S. palatii, magistri officiorum, praefecti praetorio, patriciique honoribus in republica Romana, inque Theodorici regis eiusdemque nepotis Athalarici, quibus a secretis quoque et epistolis fuit, aula functus: tandem monasterii Vivariensis in Calabria, a se exstructi et insigni bibliotheca ornati, abbas usque ad annum DCLXII, sub quem circiter annos XCIII natus, obiisse videtur. Etsi Possevinus anno DC LVI paene centenarium ipsum mortuum scribit: qui et comitem rerum privatarum, sacrarum largitionum, praefectumque Siciliae utriusque, Brutiorum et Lucaniae fuisse ait. Sixtus Senensis mortuum scribit anno aetatis XCVII, Christi DCLXXVI. De eo praeter Sigebertum de viris illustribus sui ordinis cap. XL, Trithemium, Bellarminum, Labbeum, Vossium II de bist. Lat. cap. XIX, videndus Paulus Warnefried, lib. I bistor. Longob. cap. XXV, ac Sirmondus ad Ennodii epistolam I libri III, ex eoque Miraeus in notis ad Sigebertum, et praecipue Baronius tomo VII annalium, ad annum Chr. DCLXII, a sectione U ad finem, usque, et Cuspinianus in vita eius, qui abbatem ipsum vocat Ravennatensem. Huius quoque chronicon exstat ab orbe condito usque ad annum Christi DCXIX, a 10. Cochlaeo primum, post a 10. Cuspiniano cum prolixis commentariis, Basileae MDCLIII, dein saepius cum reliquis illius operibus Lutetiae, Francofurti, apud Wechelios, ac Genevae editum. Sigebertus catalogum consulum Romanorum Vocat, haud dubie a praecipua operis parte. Est autem, Vossio iudice, non inutile quidem, se tamen nec nimis


page 180, image: s188

magnae rei, Immo mera farrago, longeque posthabendeum fastis capitolinis. Scaliger haud longe ab initio animadversionum Eusebianarum totidem verbis ab Eusebio, Hieronyno et Prospero mutuatum esse ait, cum, consulibus iisdem. Addit, Cassiodorum per omnia sequi Eusebium, iisdem periochis sine ulla verborum immutatione uti, eosdem annos regibus Romanorum attribuere. Quod tamen simpliciter admitti nequit. Habet enim quaedam, quae apud Hieronymum non leguntur. Immo, si Vossio credimus, paene numquam ei cum Eusebio convenit.

XII.

Iustiniani quoque tempore floruit, eiusque iussu circa annum Christi DCLV in Aegyptum deportatus, et postea, revocatus, et in monasterium quoddam Constantinopoli detrusus est VICTOR TUNUNENSIS in Africa episcopus: qui Isidoro libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. XXV teste, a principio mundi ad primum imperii Iustini iunioris annum, brevem per consules bellicarum ecclesiastic arumque rerum nobilissimam bistoriam promulgavit, laude et notatione illustrem, ac memoria dignam. audat id opus etiam Ado in prooemio chronici sui, Otho Frisingensis lib. U cap. IV, et Isidorus Hispalensis fine libri U originum sive chronici. Sed ex eo hodie solum, modo pars ea superest, quae inde incipit, ubi Prosper desinit, edira primum e Toletano codice ab Henrico Canisio Ingolstadii anno M DCC, post es alio emendatius a Scaligero in thesauro temporum. Continuavit eam Ioannes abbas Biclariensis, de quo suo loco. Ceterum Canisius in praefatione suae editionis negat Victorem hunc historiam ab


page 181, image: s189

exordio mundi texuisse: cum ipsemet fateatur, Prosperi sibi esse principium scribendi: Isidorum videri respexisse ad illud, quod in fine operis summa annorum ab Adamo colligitur. Quod tamen propter Eusebii, Hieronymi et Prosperi chronica factum vult. Sed reuocavit eam opinionem, in notis ad chronicon Prosperi. Videatur Vossius de bist. Lat. Libri III parte IV cap. 3 p. 747, et Labbeus tomo 1 de scriptoribus ecclesiasticis pag. 463. 464. Fortassis autem priora ex Hieronymo et Prospero transscripserat. Certe Ado videtur id innuere, cum ait, eum recensitis eorum historiis, gesta sequentium aetatum explevisse. Novam editionem operum MSS codicum a pluribus mendis vindicatam promisit Labbeus, supplemento X speciminis antiquarum lectionum pag. 362.

XIII.

Etiam IORNANDIS sive IORDANIS, e notario Gothico episcopi Ravennae opus, anno XXIV lustiniani, ut volunt, stylo plane rudi, barbaro et agresti, nisi cum Flori aliorumque verba retinuit, conscriptum, de origine mundi, et actibus Romanorum ceterarumque gentium, ita enim in MSS. inscribitur, seu de regnorum ac temporum successione, huc pertinet. Nam ab Adamo usque ad an. Chr. DCL plerarumque illustriorum gentium res breviter recensuit. Id opusculum e MSS. emendatum cum notis et variis lectionibus anno huius saeculi XI cum eiusdem et Isidori Gothicis, et Paulli Warnefridi Longobardicis, Hamburgi edidit Frid. Lindenbrogius, ac post eum Bonaventura Vulcanius, inter scriptores rerum Gothicarum et Longobardicarum, Lugduni Batavorum M DC CXVII. Plura de


page 182, image: s190

Iornande habet Vossius de Latinis bistoricis II, XX et Zeillerus parte I bistoricorum.

XIV.

Sub initium saeculi VII floruit ISIDORUS Hispalensis ecclesiae ab anno Chr. DCXCVI ad DCCXXXVI usque, quo die IV Aprilis, non XIV, ut Portae regales, in libris ecclesiasticis, nec die XVI Ianuarii, adeoque feria U post pascha obiit, episcopus ibidem, vir varia eruditione insignis. De quo praeter Ildephonsum cap. IX additionum ad Isidorum, Bellarminum, Possevinum, Labbeum, Vossium, videndi sunt Braulio in praenotatione librorum eius, et Mariana VI de, rebus Hispaniae cap. VII. Huius chronicon ab O. C. usque ad annum U Suinthilani Gothorum regis, i. e. Chr. DCCXXVI nimia brevitate, ut Braulio ait, collectum, emendatum scholiisque illustratum edidit Garsias Loaysa: et inter alia illius opera Iac. Breulius, edita Antuerp. M DCCII et Coloniae M DCCXVII. Balllarminus e libro U originum Isidori decerptum putat: neque verisimile esse, bis ab eo scriptum. Sed in Vossiano aliisque MSS. ea appendix libri U originum non legitur. Labbeus ait suum chronici codicem saeculo VII absque ulla controversia descriptum, et vulgatum esse: certoque certius existimat, ex hoc chronico delibasse Isidorum aut Braulionem, quae U eriginum sub finem leguntur.

XV.

Octavo saeculo BEDA, ex infimo Anglosaxonum genere prognatus, anno Chr. DCCLXXIII, monachus et presbyter Anglus, anno Christi DCCXXXV, die XXVI Maii defunctus, librum de sex aetatibus mundi usque ad annum IX Leonis Isauri scripsit. Sigebertus Gemblacensis cap. LXIIX


page 183, image: s191

de viris illustribus sui ordinis, Matthaeus Westmonosteriensis, et Vossius diem mortis Bedae referunt ad annum DCCC XXXIV. Eum quidem anno M DC XXXVII edidit, et usque ad annum XXVI Caroli U continuavit 10. Bronchorstius. habetur et tomo II operum Coloniae an M DC CXV excusorum. Angli medirantur novam editionem, reliquis hauddubie perfectiorem. MStus exstat Oxoniae et alibi. Diligens et pius scriptor audit Sigonio. Alia de eo iudicia vide apud Zeilerum parte I bistoricorum.

XVI.

Nono saeculo FRECULPHUS monachus primo Fuldensis, dein Lexoviensis in Neustria episcopus, inter annum DCCCC XLIX, quo concilio Turonensi IV subscripsit, et DCCCC LIII quo successor eius Airardus concilio Suesionensi II interfuit, defunctus, chronicon bipartitum ab ortu rerum usque ad Francorum et Longobardorum in Gallia et Italia regna, finemque sexti saeculi Christiani. In quo opere, ut Sigebertus ait, cap XC difficu tatem intercurrentium quaestionum non neglexit, et interponendo divinae historiae saeculares historias, contemporalitates regnorum sibi cooptavit. Plura Vossius lib. II cap XXXIII, Labbeus tomo I pag. 325. Sigeberto tantummodo prior tomus videtur innotuisse: quia scribit, eum id opus absolvisse septem libris usque ad natum Christum Continetur vero hoc chronicon in bibliothecis patrum: seorsim etiam excusum, Heidelbergae, apud Hieronymum Comelinum, anno M DC XCVII.

XVII.

Eodem saeculo per sex mundi aetates chronicon digessit ADO, Viennensis in Allobrogibus ad Rhodanum, ab


page 183, image: s192

anno Chr. DCCCC LIX archiepiscopus, vir doctrina, industria, et pietate valde conspicuus. Id opus Lutetiae semel iterumque, et Basileae cum Gregorio Turonensi, deinde a Laur. Barraei in bistoria patrum, et a Marg. Bignae *f in bibliotheca patrum, in qua tomo VII editionis III, pag. 317. et seqq. reperitur, editum est: sed accessione aliqua ab alio quodam usque ad annum DCCCCC XXIII auctum. Vossius aliique volunt, ab Adone perductum usque ad annum DCCCC LXXIX. Sed cum Ortramnus successor eius, anno illius saeculi LXXVI conventuir Ticinensi, mense Februario, et concilio Pontigone, Iunio et Iulio mensibus celebrato subscripserit: inde recte Blondellus in anacrisi de Ioanna Papissa, et Labbeus tome I de scriptoribus eccles. collegerunt, quae ab anno DCCCC LXIV gesta sunt, ab alio adiecta esse. Immo Sam. Maresius in Ioanna Papissa restituta ait, ex iis quae Ado sub initium operis sui habet, luce meridiana, clarius liquere, chronicon eius desinere in obitum Ludovici Pii, sive annum Chr. DCCCC XLI: idque styli diversitatem in ultima illa lacinia satis prodere. Videte, eum, pag. 26. 27. Omnes editiones innumerabilibus mendis scactere, adnotavit Labbeus: e quo iuxta et Vossio reliqua peti queunt.

XVIII.

E decimo saeculo nemo occurrit. Sed ex undecimo se offert MARIANUS SCOTUS, ab anno M LVI Coloniae anno M LIX Fuldae, anno M LXIX Moguntiae monachus, et anno M LXXXVI, annos LIIX natus defunctus: vir omni doctrinae genere clarus, et ut Sigebertus ait, capite CLXXIII de scriptoribus ecclesiasticis sive ordinis sui illustribus, aetate sua admodum disertus. Huius exstant libri III chronicorum


page 184, image: s193

ab initio mundi ad annum M LXXXIII usque, quos ad annum deinceps M CC continuavit Dodechinus abbas sancti Dysibodi in dioecesi Trevirensi. Postremo, quod sciam, editi sunt a 10. Pistorio inter illustres scriptores veteres rerum a Germanis gestarum, Francosurti anno superioris saeculi LXXXIII: verum septem priora capita libri I desunt. Plurima quoque alia in impresso codice omissa esse, quae in MSS. exemplaribus habentur, e Briano Twino lib. 11 de antiquitate academiae Oxeniensis, docet Iac. Waraeus lib. I de scriptoribus Hiberniae: qui et observat, ex hoc opere, quam plurima chronico suo inseruisse Florentium Wigorniensem. Sigebertus tam in chronico ad annum M LXXXII, quam libro de scriptoribus ecclesiast. l. c. eum a natinitate, Christi chronicon suum inchoasse ait: sive quod primum librum non vidit, sive quod is aliunde descriptus est. Trithemius eum vocat virum in divinis scripturis eruditum, et saeularium litterarum non ignarum, historiographum et computistam insignem. Bellarminus historiam universalem satis diligenter descripsisse ait. Cassiodorum plerumque sequitur: et Hieronymi quoque verba saepe descripsit.

XIX.

HERMANNUS quoque CONTRACTUS, ita dictus quod plane membris contractis esset, Wolferadi Veringae in Suevia comitis [Note: † Horum comitum regio erat in Alpibus Sueviae, ad Danubium, supra Riedlingam: qua potiuntur hodie comites ab Hohenzollern. Addatur Urstisius in eius vita, et genealogia.] et Hiltrudis filius, anno M XIII, die XIIX Iulii natus, monachus coenobii Augiae divitis, non S. Galli,


page 186, image: s194

ut Trithemius ait, et anno M LIV in praedio suo Aleshusa mortuus, eodem saeculo XI dedit chronicon de sex mundi atatibus: quod primume Sangallensi codice cum Eusebio, Prospero, aliisque chronologis semel atque iterum Basileae, post a Pistorio in volumine paullo ante laudato, dein auctius e codicis bilbiothecae S. georgii in silva Hercynia apographo, a Christ. Urstisio Francofurti M DC LXXXV, tomo priore historiarum Germaniae illustrium, tandem adhuc plenius ex Augustano monasterii S. Afrae Henricus Canisius Ingolstadii, anno M DC DI tomo I antiqu arum lectionum, atque hinc i bibliotheca patrum Coloniensi tomo XI editum. Discrepant autem valde a se invicem editiones illae: neque tantum addita sunt quaedam in recentioribus, sed etiam nonnulla omissa, multa plane diversa. Urstisius auctorem ipsum fetum illum primo utcumque formatum reddidisse censet. Vossius aliique a monachis in privatum usum complura adiecta censent. Non magis convenit, quousque ab Hermanno chronicon istud perductum fuerit. Vulgo ad annum usque M LXVI pertingit: sed ad annum M LIV diserte scribitur, Hermannum eo anno obiisse. Itaque saltem ab eo anno inceperit alius. Vossius censet Hermannum id perduxisse ad annum M L: Labbeus ad M LII, alii ad M LIV. Mihi postrema sententia placet: quoniam, anno M Li mortem matris suae Hiltrudis commemorat, anno vero M LIII Werinharii et Liutharii monachorum Augiensium meminit: quae verba et Vossius pro Hermannianis agnoscit. Pleraque illius chronici e Beda transscripta esse, manifestum est. Continuavit id etiam ab anno M LIII Bertholdus presbyter Constantiensis. Qui ait, Hermannum hunc omens tunc temporis viros sapientia et virtutibus


page 187, image: s195

praecelluisse. Trithemius appellat pbilosophum, poetam, astronomum, rbetarem et musicum, nulli suo tempore seundum, in divinis scripturis eruditissimum, et in saecularibus litteris universaliter doctissimum.

XX.

E sequentibus saeculis plura historiae universalis compendia supersunt, eoque brevius debent commemorari. E duodecimo igitur primo se offert chronicon scriptoris anonymi, quod in academiae huius bibliotheca publica, ac penes me privatim exstat manuscriptum in membranis: et in meo, eoque vetustiore codice, in annum CHR. M C VI, in academico vero in M C LXXXIV desinit. Auctorem fuisse monachum Germanum, et fine saeculi decimi et initio duodecimi vixisse, et anno M CI expeditioni sacrae in terram sanctam, anno sequenti Romae excommunicationi Henrici IV Imperatoris, anno M C U concilio Northusano interfuisse, legenti manifestum est. Videtur autem in Franconia, ac fortasse Bambergae vixisse. Hieronymi chronicon, cum ipso quoque prooemio, paucis immutatis, additisque nonnullis, descripsit. Plerauqe, vero, immo quae a nato Christo gesta, fere omnia, totidem verbis leguntur in chronico Conradi Urspergensis. Unde vix dubito, quin hoc ipsum sit chronicon, quod Urspergensem compilasse, Vossius conicit II de bist Lat. cap. LVII. Utrum diversum sit a chronico Schwartzachensi, [Note: † Quaedam tamen in eo non reperio, quae a Schwartzachensi scripta et adducta laudant Goldastus et Freherus.] quo Marqu. Freherus et Melchior Goldastus usi, quodque


page 188, image: s196

in annum M C XXVI desinere, et hodie in Augusta bibliotheca Guelferbytana exstare dicitur, affirmare non possum. Quae sequuntur ab anno M C VI, videntur ab aliquo monacho Bambergensi adiecta.

XXI.

Eiusdem saeculi est FLORENTII BRAVONII, Wigorniensis in Anglia monachi, anno M CXIX defuncti chronicon, de sinens in annum Chr. M CXIIX, et ab alio eiusdem coenobii monacho usque ad annum MCLXIII productum. Primus publicavit Guil. Howardus Londini an. 1592. Marianum passim transscripsit, et adpendicem quoque ad eundem adiecit. Videndus est Vossius II bistor. Latin. XLVIII. Alius est Servatus Bravonius, quem Possevinus Bracconium, sed perperam adpellat, de quo Vossius ibidem cap. LII. Quem vero annum mortis designat, M LXVII, eum Ordericus Vitalis lib. VIII bistor eccles. f. 679 refert ad annum M XCV, observante Thoma Reinesio ad locum Vossii citatum. Hinc proximus est OTHO, FRISINGENSIS ab anno M CXXXIIX episcopus, anno M CLIIX die XXI Septembris in, Morimundensi monasterio, cuius olim abbas fuerat, deposito episcopatu, mortuus: cuius cbronicorum libri IIX usque ad annum CHR. M CXLVI primum a 10. Cuspiniano, post auctiores cum a Petro Pithoeo, Basileae anno M DCLXIX, tum ab Urstisio tomo I historicorum Germanicorum editi. Nos manuscriptos in membranis habemus, ahud multo recentiores ipso auctore, cum variis additamentis in ora adscriptis. In historia Gilberti Porretani, multa falso ab Othone hoc tradita, notavit Petavius tomo I dogmatum, theologicorum lib. 1 cap. IIX sectione VII, et cap. X set. IX. Quae et sub mortem reuocavit, teste Radevico


page 189, image: s197

continuatore eius lib. II de gestis Friderici. Plura de eo post Radevicum et Trithemium~ Vossius II cap. LIII, et Zeillerus part. 1 pag. 103. Chronicon eius continuavit usque ad annum M CCIX Otho, S. Blasii monachus, ab Urstisio primum publicatus e membranis Tigurinis.

XXII.

Sequitur hoc eodem saeculo HONORIUS AUGUSTODUNENSIS ecclesiae in ducatu Burgundiae presbyter et scholasticus: qui ut ipse ait, in fine libelli de luminaribus ecclesiae, floruit sub Henrico v, anno M CXXIV defuncto, eoque male a Bellarmino, Possevino, Vossio, aliisque in annum M CCXX conicitur: cuius synopsis mundi, sive libri III de imagine mundi, vel, ut ipse vocat, summa totius, de omnimoda bistoria, anno M CXX, ut ait libro II cap. XCIII, conscripta. Duo priores libri anno M DCXLIV Basileae prodiere, habenturque et inter opera Ansbelmi Cantuariensis tomo III edit. Colon. et parte IV lugdunensis: sed falso ei tribui, agnoscunt nuperrimi Anselmi editores, IO. Piccardus, et Theophilus Raynaudus: qui posterior in erotematis de bonis et malis libris tam manifestum id esse docet, ut non sit ea in re diutius terenda opera. Quidam Anselmo cuidam Incluso, monacho Anglo, adscribunt. Sed Honorii esse, manifeste docent loca iam laudata. Tertium librum qui chronologiam continet, e vetusto codice adiecit primum editio Spirensis anno M DCLXXXIII: et postea Andreas Schottus in editione omnium operum eius tomo XII bibliotbecae patrum Coloniensis. Pertinet enim usque ad annum Chr. M CLII, incertum Honorius, an alius eousque produxerit. MS. exstare dicitur hoc opus in bibliotheca Caesarea Viennensi. Sunt qui


page 190, image: s198

monachum et abbatem Benedictinum faciant: causam ignorare se fatetur Labbeus. Neque procul ab hoc abest GOTFRIDUS VITERBIENSIS presbyter, et Conrado III ac Friderico I Impp. a sacris et scriniis, ac Henrici VI tempore Imperialis aulae capellanus, vir eruditissimus: cuius chronicon uniuversale PANTHEON inscriptum, in XX partes tributum, et partim prosa, partim carmine scriptum, ad III Urbanum Papam. Pertingit usque ad annum M CLXXXVI. Primus edidit Basilius Ioannes Heroldus Basileae anno M DXLXIX: post tomo II bistoricorum Germanicorum 10. Pistorius. Labbeus multis fabulis ineptiisque refertum ait. Garsias tamen Loaysa, in notis ad chronicon Gothicum Isidori non indiligentem scriptorem vocat. RICHARDI quoque canonici saecularis in coenobio. S Victoris prope Parisios, et anno M CLXIV abbatis, chronicon a primordiis mundi usque ad sua tempora, editurum se promisit Heroldus. Sed nemo veterum illius meminit, nec inter opera eius, Parisiis, Venetiis, Coloniae, et Rothomagi edita, habetur. Quocirca paene est ut existimem id, quod Heroldus habuit, fuisse chronicon richardi Pictautensis, cuius Possevinus et Vossius mentionem faciunt, quodque desinere dicitur in annum Chr. M CLVIII. Sed eum Vossius sequenti saeculo attribuit.

XXIII.

Saeculi tertii decimi scriptores hi sunt. I: H ELINANDUS sive ELINANDUS, aliis corrupte Hesmandus, Elimaldus, monachus coenobii montis Frigidi in dioecesi Bellavacensi: cuius chronicon a condite mundo usque ad annum M CCXII, Simlerus, Possevinus, Bellarminus, aliique laudant. Duos illius MSS. codices e Gallia Holmiam, et


page 191, image: s199

in bibliothecam reginae Christianae delatos, disco e Labbei specimine antiquarum lectionum pag. XIV. Sed is solummodo libris octodecim historiam eam constare ait. Multa ex hoc opere in chronica sua retulere Vincentius, Albericus trium fontium monachus, Antoninus et auctor magni chronici Belgici. Conferatur Vincentius in speculo bistoriali lib. XXX cap. CIIX, Antoninus parte III chronici titulo XIIX cap. V. Simlerus et Eisengrinius anno M LXIX floruisse volunt: Arnoldus Wion, et Trithemius anno M CC II, Labbeus in abaco chronologico anno M CC XII. II: RADULPHUS NIGER, Anglus, cuius chronicon maius, quod ab orbe condito, et minus, quod a N. C usque ad annum M CC XIII producitur, saepius MS. exstat Cantabrigiae. Claruit sub Friderico II Imp. Videndus est Vossius lib. II cap. LVIII. Appendicem ei adiecit Rodulphus Coggeschale monachus et abbas Cisterciensis, usque ad annum XI Henrici in Angliae regis. III: MATTHEUS PARIS sive Parisius, monachus Cluniacensis coenobii S. Albani in Anglia: si verum est, quod viri docti censent, historiam eius olim fuisse bipartitam, partemque priorem fuisse ab Adamo usque ad Guilielmum Conquaestorem, atque exstitisse in bibliotheca Sidneiana. Dubitat enim Vossius loco modo laudato, eius an alterius fuerit. Posterior Msta habetur Cantabrigiae, et edita est Londini anno M DCLXX, et demum hoc saeculo Tiguri M DCLXXXIX, et Lutetiae. Desinit in annum M CCL, quo et obiisse dicitur. Non esse corruptam ab editoribus haereticis, uti Baronius ad ann. DCCCCXCVI, Possevinus et Bellarminus scribunt, e vetustissimis codicibus docet Casaubonus, in epistolis et prolegomenis exercitationum, adversus Baronium: ubi et elogium eius


page 192, image: s200

habetur. Et tamen hanc cramben recoxit Labbeus. Obiisse dicitur anno M CCLIX. Continuavit hoc chronicon usque ad annum M CCLXXIII, sive Guilielmus Rischangerus, monachus pariter Benedictinus in Anglia, hoc saeculo, sive quis alius. IV: ALBERTUS ab anno Chr. M CCXXXII Stadensis coenobii abbas et monachus Benedictinus, postea Franciscanus: cuius chronicon universale usque ad annum M CCXL productum, et postea sive ab ipso, sive ab alio usque ad annum M CCLVI continuatum, primus e bibliotheca Henrici Ranzovii publicavit Reinerus Reineccius Helmestadii anno M DCLXXXVII. Dempsterus ad Rosini lib. I cap. I doctum et diligentem auctorem vocat. Plura de eo Vossius 11 cap. LIX. V: VIN CENTIUS natione, ut plerique censent, Burgundus, non episcopus Bellovacensis, ut cum multis [Note: † Martinus Polonus, Antoninus Florentinus, Trithemius, Bergomas, Volaterranus, Leander Albertus, Sixtus Senensis.] aliis Bellarminus, Possevinus, et Vossius vonlunt, sed monachus ordinis praedicatorum: Bellovacensis dictus, quod in eo loco frequenter commoraretur: cuius speculum bistoriale, seriem omnium temporum ad annum usque M CCLIV, non ad annum M CC XLIV, ut Vossius, nec ad annum M CLIX ut Gesnerus volunt, ab alio ad annum M CCCCXCIV continuatum, cum eiusdem speculo doctrinali, naturali et morali, Basileae, Venetiis, et sub titulo bibliotbecae mundi Antuerpiae cura theologorum Duacensium prodiit. MS. exstat Cantabrigiae et Oxonii. Videatur Vossius II de bistor. Latin. cap. LIX. Qui quinquennio post annum M CCXLIV illum obiisse ait: Christianus Massaeus et alii, M CCLVI, decennio ante Thomam


page 193, image: s201

Aquinatem, Wicelius in praefatione bagiologii vixisse scribit anno M CCXC. quod merito ut erroneum notant Vossius ac Labbeus. Videte apud hunc plura tomo II pag. 478. et deinceps. Ex eo multa desumpsere Martinus Polonus et Bergomensis.

XXIV.

E saeculo quarto decimo se isti offerrunt I: GVILIELMUS Nangiacus monachus Benedictinus S. Dionysii in Gallia, cuius chronicon ab O. C. usque ad annum MCCCI, quo vivebat, MS. dicitur haberi in monasterio S. Germani. Goldastus in notitia scriptorum ad tom. II rerum Alemannicarum p. 2 vocat bistoricum accuratissimum, in rebus praesertim Franciae regum, quos fide summa, industria et elegantia descripserit. II: auctor IGNOTUSCHRONICI DE VII AETATIBUS, usque ad annum M CCCXII pertingentis, quod manuscriptum habuit Guilielmus Oomsius Amstelodamensis, de quo Vossius lib. II cap. LXIII. III: CONRADUS S. ULRICI qui universalem bistoriam usque ad annum Chr. M CCCXXXVI perduxit, teste eodem Vossio loco modo laudato cap. LXIV. IV: SIFFRIDUS, presbyter Misnensis, cuius chronicon sive epitomen bistoriarum ab O. C. usque ad annum Chr. M CCCVII MStum habuit, partemque eius ab anno CCCCLIIX, sed etiam ex ea nonnullis recisis, cum suis annalibus Misniae Georgius Fabricius, Lipsiae anno M DCLXIX edidit: postea eandem epitomen Pistorius inter scriptores Germanicos dedit. Fabricitus vocat temporum suorum virum non indiligentem. Possevinus et Alphonsus Fernandes monachum ordinis praedicatorum faciunt: sed confundunt eum cum Siffrido episcopo Cyrenensi et


page 194, image: s202

vicario Moguntino, M CCCCLXIII mortuo. [Note: † Fabricius praeter Suffridum ita discerptum et breniatum, non pauca in contextu videtur mutasse, ut lectoribus foret acceptior presbyter Misnensis. Adeoque non male huc refertur iudicium Barthii ex libra CLII adversariorum ineditorum cap. VII. Sihoc modo omnes inferiorum temporum scriptores deformare volumus, necessario vilescere debet omnis eorum cognitio. Immo quid fieri posset iniquius, quam cogi nos ad legendum aliena pro legitimis, recentia pro veteribus ? Deinde iniuria summa afficiuntur, si qui labore et industria sua nobis in ventura saecula transmittere voluerunt, tam misere lacerantur a posteris.] V: NICOLAUS monachus Dominicanus in Anglia, qui historiam, cui titulum fecit annotationes temporum a mundi origine, Hugoni de Engolisma archiepiscopo Cantuariensi inscribit. Obiit anno Chr. M CCCXXIIX. VI: ROGERUS, sive, ut alii, Robertus Cestrius, monachus Benedictinus, cuius prolycratico, quod ab O. C. incipit, ac desinit in A. Chr. M CCCXXXIX, MS. exstare dicitur Cantabrigiae et Oxonii. Videte Vossium II de bistor. Lat. cap. LXV. VII: HENRICUS DE ERFFURDIA Mindensis in Westphalia, monachus ordinis praedicatorum, e cuius opere de factis illustribus ab O. C. usque ad annum M CCCLV quaedam laudat auctor chronici Belgici. IIX: RANULPHUS HYGEDEN, sive Hykeden, monachus Benedictinus Anglus, cuius opus polychronicon sex libris constans, et usque ad annum Chr. M CCCXLIII pertingens, saepius MS. exstare dicitur Cantabrigiae et Oxonii, a Io. Trevisa Anglice versum, et usque ad an. M CCCXCIIX continuatum. Obiit anno M CCCLXIII. IX: MATTHAEUS,


page 195, image: s203

Westmonasteriensis in Londinensis suburbii coenobio monachus: qui historiarum flores, unde florilegus dictus, primo usque ad annum M CCCVII collegit, postea LXX annos addidit: sequutus potissimum historiam Matthaei Parisii. Eius editio debetur Matthaeo Parkero, antistiti Cantuariensi, prodiitque Londini anno M DCXIX. X: RADULPHUS MARHAM, monachus Augustinianus, Anglus, qui manipulum chronicorum VII libris reliquit, progressus usque ad annum M CCCLXX. addite Vossium loco modo laudato.

XXV.

Quinto decimo saeculo sequentes occurrunt I: BRANDO IOANNES, Cisterciensis in Dunensi Flandriae coenobio monachus. Eius chronicon usque ad annum M CCCCXIV, chronodromon inscriptum, et triplici volumine constans, Dunis et Gandavi MS. exstitisse dicitur. Obiit, secundum Vossium lib. III cap. V, anno Chr. M CCCCXXIIX. Id opus in compendium redegit AEgydius de Roya, professor theologiae apud Parisienses. II: GOBELINUS PERSONA, Bileveldensis decanus, cuius habemus cosmodromion, sive mundi cursum, de sex aetatum mundi decursu, ut ipse loquitur in proaemio. Ab orbe enim condito, usque ad annum CHR. M CCCCXVIII perduxit, sive ad Sigismundi Imperatoris tempora. Antequam ederetur hoc chronicon a doctissimo viro, Henrico Meibomio, Balduinus quidam parochus Paderbornensis ferebatur, a Io. Iacobo Frisio praesertim, historiam reliquisse universalem: quem addit Meibomius, rectius adpellari debere Gobelinum. Si quid video, Balduini nomen forte originem debet Bilueldino decano, et parocbus Padebornensis formatus est ex officiali Paderbornensi: quod miror Vossium non


page 196, image: s204

perspexisse ex Meibomio. Aut si haut aberratum est in nomine, potuit libro nondum edito alius obscuram eius notitiam ac dubiam vulgare. Prodiit cum notis Meibomii et prolegomenis, Francofurdiae M DCXCIX. Petrus Albinus, in progymnasmatibus bistoriae novae Saxonicae p. 246 ipsum a non vulgari eruditione et industria commendat. III: MICHAEL RUBERTUS, Florentinus, qui itidem bistoriam universalem, usque ad sua tempora scripsit. Foruit anno M CCCCXX. IV: WERNERUS ROLEVINCK de Laer, Westphalus, carthusiensis Coloniae Agrippinae monachus, auctor fasciculi temporum, quem postremo usque ad annum M CCCCLXXX produxisse videtur. Continuavit hoc opus usque ad annum M DCXIV Ioannes Linturius pastor Curiensis, in vicina Voitlantia. Obiit Wernerus anno M DCII. Paene in omnibus sequitur Marianum Scotum. Videndus iterum Vossius III cap. IV et Labbeus tomo II. V: HARTMANNUS SCHBDEL Norinbergensis, auctor cbronici, quod vulgo Norinbergense dicitur, ac pertingit usque ad annum Christi M CCCCXCII. Prodiit Noribergae anno M CCCCXCIII. VI: MATTHAEUS PALMERIUS, Florentinus, vir longe doctissimus, et, si Trithemio, Bergomensi, ac Genebrardo credimus, ob haeresin combustus. De quo tamen nihil Bergomensis et Volaterranus: etsi lovius et Ugolinus Verinus eum in divinis errasse ac librum eius ex theologorum sententia damnatum scribunt: quibus cum et Vossius facit III de bist. Lat. cap. VII. Eius cbronicon vulgo solet adiungi Hieronymiano, ac desinit in annum M CCCCXLIX. Sed evenit illi, quod superius de Prospero et aliis nonnullis diximus. Hodie enim nihil amplius, quam ea pars chronici illius excusa est, quae inde


page 197, image: s205

incipit, ubi desinit Prosper, anno scilicet CCCCXLIV, non CCCCXLVIII, uti Vossius, nec anno CCCCXLIX, sicut Bellarminus et Miraeus volunt. Integrum chronicon hoc manu exaratum habuit Laurentius Pignorius. Eum usque ad annum Chr. M CCCCLXXXI continuavit eiusdem saeculi atque cognominis scriptor, Mattbaeus Palmerius, Pisanus, cuius continuatio cum Eusebii et aliorum chronicis prodiit Basileae M DCXXXVI. VII: ANTONIUS FLORENTINUS, e monacho Dominicano urbis patriae, cuius nomine saepius legationes ad Nicolaum v. Calixtum III, et Pium II papas obiit, ordinatus fuit archiepiscopus. Huius cbronicon, sive summa bistorialis, in tres partes divisa: quarum prima usque ad Constantinum M. altera ad annum Chr. M CXXXVIII, tertia ad annum M CCCCXLIX progreditur. Venetiis anno M DCLXXXVI prodiit. Archetypon servari dicitur Florentiae, in monasterio S. Marci. Obiit A. D. II Maii, anno M CCCCLIX. Ab Adriano VI pontifice, anno M DCXXIII A. D. XXXI Maii relatus est inter sanctos. Vossius l. c. VIII: IOANNES HAGEN sive DE INDAGINE, diversus ab eo, qui de physiognomia, chiromantia, et astrologia scripsit, anno M DCXXII. Monachus ille fuit cartusianus Erfordiae, auctor triplicis chronici: unius maioris ab O. C. usque ad annum CHR. M CCCCLXXI: alterius paullo brevioris, tertii autem brevissimi, sicut Vossius describit l. c. p. 588. Obiisse dicitur Isenaci M CCCCLXXV, prior carthusianorum, in domo S. Elisabethae. IX: DONATUS BOSSIUS civis Mediolonensis, qui cbronicon universale usque ad sua tempora produxit. Floruit autem ultimis FRIDERICI III IMP. temporibus.


page 198, image: s206

XXVI.

Sequuntur saeculo decimo sexto IACOBUSPHILIPPUS FORESTUS, Bergomensis: qui vulgo Bergomas, item de Bergama vocatur, nobili genere ortus: cuius supplementum cbronicorum, quod ab orbe condito ad annum CHR. M DCIV perduxit, editum est Lutetiae M DCXXV: IOANNES NAUCLERUS, praepositus Tubingensis, cuius cbronicon universale per generationes veteris ac novi testamenti dispositum, et primum a Nicolao Baselio, ab anno M DC ad XIV productum, a variis deinceps, praecipue autem a Micbaele ab Isselt ad annum usque M DCLXXXVII: MARCUS ANTONIUS SABELLICUS, in cuius operibus Basileae M DCLX recusis, libri IX sive enneades rbapsodiae bistoricae exstant, quas propter copiam rerum, dicendi puritatem, ac diligentiam Vives lib. U de tradendis disciplinis praefert Nauclero. Addatur Vossius lib. III de bift. Latin. cap. XII. Alios non recensemus, sicut nec omnes, qui praefenti saeculo hoc egerunt, quorum ingens certe numerus est. Nominabimus itaque tantum eos, qui praecipue legi merentur. Tales vero sunt compendiorum scriptores, inter quos excellit I: IOANNES SLEIDANUS, in opusculo de summis imperiis, cum notis Guil. Xylandri, Henrici Meibomii, et aliorum illustrato, ac nuper tum Latina, tum Germanica continuatione, ad nostram usque aetatem producto. II: ELIAS REUSNERUS, in hac academia quondam professor celebris, cum fratre Nicolao Reusnero, iuris consulto, cuius isagogae bistoricae libri duo exstant, quos propter divisionem variam docti non aeque probant: quamvis hac in parte liberum sit viam terere, quam quisque arbitratur commodiorem fore. III: HENRICUS


page 199, image: s207

GUTHBERLETUS in cbronologia, quae ante paucos annos in Belgio prodiit auctior, desinitque in Maximiliano secundo. IV: DANIEL PAREUS, in medulla, sicut adpellat, historiae civilis et ecclesiasticae. V: HORATIUS TURSELLINUS, iesuita, cuius compendium bistoriarum terso elegantique scribendi genere factum continuavit nuper Cbrist. Adolfus Tuldenus. VI: DIONYSIUS PETAVIUS, iesuita pariter, in rationario temporum, ex fontibus conscripto, omnium accuratissimus. VII: CHRISTOPHORUS BESOLDUS, tam in synopsi bistoriae universalis, eaque minore, a Cbristopboro Adomo Ruperto doctissimis animadversionibus illustrata, quam in maiore Ingolstadii edita, a Io. Iacobo Speidelio. VIII: IOANNES BUSSIERES, iesuita, in flosculis bistoricis, in Gallia primum, dein Coloniae recusis. IX: IO. HENRICUS URSINUS, in isagoge bistorica cbronologica, eique adiecto tyrocinio, Francofurdiae M DCC LXI publicatis. X: IOANNES BUNO in idea bistoriae universae, nuper edita iterum. Pertinent huc Nicolai Vernulaei, Ioannis Ionstoni, Io. Conradi Dieterici, Gabrielis Bucelini, Ioannis Laeti, Henrici Kippingii, ac similium compendia, breviaria, nuclei historiae sacrae et civilis, Tobiae Wagneri institutiones historiae, Wilbelmi Stratemanni theatrum historicum, et aliorum: qui tamen cum iis, quos laudavimus, vix comparandi.

XXVII.

Ex iis, qui systemata historiae universalis mediocria dederunt praecipui sunt I: CAEIONIS cbronicon, sivepotius Pbilippi Melaencbtbonis, auctum postea et in multis locis expositum a Caspare Peucero, tandem nescio a quonam usque ad annum M DCCXIL Continuatum. II: MATTHAEI


page 200, image: s208

DRESSERI isagoge bistorica, per millenarios distincta: ubi multa industria, sicut et Peucerus, non tantum externa, sed etiam quae ad Germaniam inprimis pertinent, ex indeitis tradidit. III: ABRAHAMI BUCHOLCERI index cbronologicus, multis scatet erroribus: sed editio tertia videtur emendatior et auctior. Prodiit Francofordiae M DCCXII. IV: CHRISTIANUS MATTHIAE, theologus Danus, tbeatrum bistoricum scripsit magno labore: in quo usum historiae declaravit, in morali ac civili disciplina. In Belgio recusum est, cum continuatione. V: IOANNES MICRAELUS in syntagmate bistoriarum multa et varia cumulat, sed pleraque e vulgaribus. Inscribit librum omnium historiarum mundi, usque ad annum CHR. M DCCLIV. In ultima editione Stetinensi, anno 1654 vocatur syntagma bistoriarum politicarum, sic locupletatum, ut tabularum genealogicarum et chronologicarum, indicumque beneficio instar lexici bistorici esse possit. VI: IACOBI CAPELLI bistoria sacra et exotica non displicet eruditioribus: cum qua conferri potest fratris eiusdem Ludovici Capelli chronologia, quae adparatui operis biblici Anglicani, nuper editis, inserta est.

XXVIII.

Maioris molis volumina dederunt I: GILBERTUS GENEBRARDUS, ordinis Benedictini monachus, et professor linguae Ebraicae Lutetiae Parisiorum, cbronologiam reliquit, in qua more Gallorum iniquus est Germanis, neque in aliis odio religionis vacat. II: PETRI OPMEERI opus cbronograpbicum eiusdem prope commatis est: quod Laurentius Beyerlingk ab anno M DC LXX continuavit ad annum usque M DCC XI et Antuerpiae edidit. III: IACOBI


page 201, image: s209

GORDONI opus cbronologicum non alio loco habendum IV: SETHUS CALVISIUS laudem meretur inter nostros, quod serio conversus sit ad studia chrionologica, adeoque Funccio, Bibliandro, et similibus omnino sit praeferendus. Quanti enim fecerit ipsum Iosephus Scaliger, et quaenam fuerint sinerint sincera doctissimorum iudicia de illo, satis constat. Anonymus continuavit opus cbronologicon ipsius ad annum M DCCL. V: IACOBI USSERII Armachani, annales veteris et novi testamenti propterea laudantur, quod ex fontibus diduxerit omnia, scriptor plenus et accuratus. Non tamen pertingunt ab orbe condito annales ulterius, quam ad annum CHR. LXXIII, sive usque ad templi ac rei publicae Iudaicae excidium. VI: EDWARDUS SIMSONIUS circa eadem tempora publicavit cbronicon catbolicon, quod incipit a primordio rerum, et eodem prope anno desinit. Addidit praeter tabulas chronologicas, ubi observat annos mundi, olympiadum et urbis conditae, regum successiones, ac stemmata insigniora. VII: ROBERTUS BAILIUS perduxit eodem filo opus suum bistoricum et cbronologicum ad Constantini M aetztem. Prodiit amstelodami M DCC LXIII. Huc pertinent quodammodo annales sacri Tornielli, Saliani, Spondani, etc. item Mattbiae Chefneux speculum chronographicum ecclesiae catholicae, ab origine mundi. Tandem et his addi potest Ioannes Ionstonus in polyhistore, sive breviario rerum toto orbe gestarum: qui prae aliis id habet singulare, quod regiones orbis, in quibus res gestae sunt, accurate distinxit, et Arabum, Sinensium, AEgyptiorum, aliorumque orientalium res,


page 202, image: s210

ceteris fere intactas, ex ipsorum monumentis suppleverit.

Gallos, Italos, aliosque vernacula lingua scribentes, heic data opera omittimus.

SOLI DEO GLORIA.