HUcusque de scriptoribus historiae simpliciter universalis Graecis. Nunc et Latinorum praecipuos commemorabimus. Ex iis, post Hieronymum, de quo iam diximus, primus occurrit PAULLUS OROSIUS, patria Hispanus, domo Tarraconensis, professione presbyter, vir, ut Gennadius cap. XXXIX loquitur, elequens et historiarum conditor. Hic, verba sunt eiusdem Gennadii, scripsit adversum querulos et infamatores Christiani nominis: qui dicunt defectum Romanae rei publicae Christi doctrina invectum, libros VII: in quibus paene totius mundi calamitates et miserias, ac bellorum inquietudines replicans, ostendit magis Christianae observationis esse, quod contra meritum suum res romana adhuc duraret, et pace culturae DEI, pacatum retineret imperium.
Suscepit autem hunc laborem hortatu magistri sui Augustini, ad eumque opus suum scripsit: a quo et in orientem ad S. Hieronymum pro discenda animae ratione, ut idem Gennadius ait, missus, rediens, reliquias B. Stehani primi martyris, tunc iuventas, primus occidenti intulit. Perduxit historiam suam ad annum usque Christi CCCCXVI. Titulum operi fecit historiae adversus paganos. Sed in quibusdam codicibus inscribitur de miseria hominum, Unde vossius II de hist. Graecis cap. XIV coniciebat HORMESTAE vocem, qua idem opus a quibusdam scriptoribus et in MS. codice Oxoniensi insignitur, natum esse. Ego potius crediderim, eam appellatonem, ex Hormisdae cuiusdam possessoris aut descriptoris nomine, huic operi haesisse. Habetur in historia patrum Barrai, et in bibliothecis Patrum. Seorsim vero editus est Moguntiae, cum notis Francisci Fabricii historicis, et criticis Lodovici Lautii. MStus passim in celebrioribus bibliothecis habetur. Apud veteres tanto in pretio fuit habitus, ut ab Alphredo magno, rege Anglorum doctissimo, in linguam Anglo Saxonicam translatus fuerit. Testis est Balaeus centuria Ii de scriptorib. Anglicis cap. XXVI, et Possevinus, in apparatu. Eaque fortasse versio est, quam exstare in bibliotheca Cottoniana, cognoscimus e Seldeni opere de I. N. et G. qui et passim quaedam ex ea adducit. Sunt qui Legionensem episcopum faciunt. Phil. Elssius apud Labbaeum, vult, eremitam Augustinianum fuisse, ac centenario maiorem Carthagine Spartaria obiisse. Sed haec omnia penitus incerta, ac fortassis etiam fabulosa sunt. Iudicia de eo eruditorum varia sunt. Lipsius, in commentario ad annales Taciti ad lib. U fol. 100, inter debonest amenta
legitimae bistoriae et quisquilias numerat. Sigonius indignum bistorici nomine ait. At Casaubono, exercitat. I sect. XII, adversus Baronium, audit scriptor optimus et zelo domus DEI plenus, sed nimium credulus: quod in eo et Baronius subinde reprehendit: Vossio est, loco citato, scriptor plane utilis, sed qui scriptores Graecos non legerit, immo Graecarum litterarum expers fuerit: in temporibus etiam crebro fallatur: Barthio denique, adversar. lib. XXXVI cap. XVI, scriptor utique bonis adnumerandus, quamvis non quidem primis. Iacobus Philippus Forestus, Bergomas, in supplemento chronicorum eloquentissimum vocat: Brunnerus annalium Boic. lib. II magnum virum: ex antiquioribus Cassiodorus divinarum lection. cap. XVII, Christianorum temporum paganorumque collatorem. Quaedam e Floro, Iustino, Eutropio eum descripsisse, legenti obscurum esse nequit. Vossius lib. 1 cap. XVII historiae Pelagianae verisimile censet, eum anno CCCCXIII, quo apud Augustinum in Africa fuit, historiarum libros auspicatum, anno autem CCCCXVII absolvisse. Iac. Gordonus in opere chronologico vult, anno CCCCXIV inchoatos, XVII absolutos. Petavius lib. XIII de doctrina temperum anno CCCCXVI scriptos ait: quod etiam in chronico Marcellini legitur. De fine etiam Baronius et Spondanus cum Vossio consentiunt, sed anno demum CCCCXIV hunc laborem Orosio impositum censent. Timotheus Gesselius anno CCCCXIV absolutum existimat. Denique Franc. Bivarius, in commentario ad chronicon Dextri, pag. 431 e Dextro et Orosio docet, eum coepisse hoc opus scribere anno CCCCXVII, ad finem perduxisse anno CCCCXIX. Plura de eo Vossius locis iam laudatis, Baronius ad annos
Chr. CCCCXIV, XVI, et XVIII: Zeillerus parte I historicorum pag. CIII, et CIV ac parte II pag. CLXVI et CLXVII. Unicum addo, notas Lud. Lautii anno MDCCXIV recensuisse Andr. Schottum, et quae is e Fabricianis descripserat, expunxisse, suasque emendationes in margine adscripsisse. Idem Hormestae vocem, de qua supra, corruptam putat, legendumque cum Steph. Vinando Pighio Orchestram.
Eodem saeculo floruit PROSPER, homo, ut Gennadius cap. LXXXIV ait, Aquitanicae regionis, vulgo Aquitanus, vel Aquitanicus dictus. Hunc chronicon a primi hominis conditione iuxta divinarum scripturarum fidem usque ad obitum Valentiniani, et captam a Genserico urbem Romam, scripsisse, e Gennadio loco citato, qui se, legisse ait, et Cassiodoro cap. XVI divinarum lectionum manifestum est: agnovitque Henricus Canisius in notis ad hoc chronicon, quamvis antea negasset in praefatione. Sed vulgo non nisi pars eius edita habetur, ea scilicet quae indeincipit, ubi desinit Hieronymus: cuius rei fortassis haec causa fuerit, quod in prioribus Hieronymum exscripserat. Id quod ab eo factum esse, videmur colligere posse e Vitorio Aquitano, qui ait, Prosperum, Eusebii tenorem sequutum, chronicon a mundi inchoatum exordio ad Valentiniani Augusti octavum et Anthemii consulatum, h. e. ad annum Chr. CCCCLV, deduxisse. Idemque e MSto codice Augustano, sub cuius initium dicitur incipere ex chronicis Tironis Prosperi, chronicorum Eusebii temporibus praetermissis. Vossius II de bistor. Latin. cap. XVII ait, triplicem eius editionem inveniri: unam, quae in veteribus editionibus chronico Hieronymi subiungi solet:
alteram plane ab ea diversam Prospero Tironi Aquitano inscriptam et a Petro Pithoeo primum editam: tertiam, quam e codice Augustano Henricus Canisius temo I lectionum, antiquarum edidit, cum antiqua in multis quidem convenientem, sed in nonnullis dilucidiorem, in nonnullis etiam auctiorem. Sed Aubertus Miraeus, in notis ad Gennadii locum, modo laudatum, aliter editiones illas, et, ut videtur, melius distinguit. Primam enim ait, videri Prosperum theodosio XIV et maximo consulibus, hoc est, anno Christi CCCCXXXIII conclusisse: quandoquidem eo anno priorum omnium annorum epochas summasque, colligat, quod non nisi in fine operum fieri soleat. Secundam ei videtur XII annis auxisse, et ad Valentiniani VI, ac Nonii consulatum, seu annum Christi CCCCXLV produxisse: quo vulgare eiusdem chronicon Hieronymiano subnecti solitum, terminatur. Tertiam denique eam fuisse existimat, quae ad Valentiniani Aug. IIX et Anthemii consulatum, id est annum Christi CCCCLV protenditur: quam e Sprirensi codice brevi Petrus Franciscus Chifletius iesuita publicaturus sit: cuique similem codicem Lodunensem habuerit Arnoldus Pontacus: similemque tertium et Miraeus ipse, sed mutilum Antuerpiae Rosweidi viderit. Addidit, tertiam istam editionem prioribus duabus non solum auctiorem esse, sed et multo illustriorem: utpote quae res ab orbe condito nervosa brevitate commemoret, et consulum insuper fastos ab anno Tiberii XV usque ad CCCCLV deducat. Partem huius tertiae editionis posteriorem, hoc est, appendicem Hieronymo subnecti solitam, addito decennio usque ad annum CCCCLV elapso, e MSS Sirmondi et Chifletii emendatam et auctam, Andreas
Quercetanus sive Duchesnius tomo I historiae Francicae scriptorum exhibuit. Integrum vero ab Adami mundique ortu, cum adnotatione consulum ab anno aerae Christianae XXVIII, sive duobus Geminis usque ad Valentiniani VIII et Anthemii consulatum, diu desideratum, tandem, ab hinc novennio publicavit Phil. Labbeus, Lutetiae Parisiorum, tomo I novae bibliothecae MSS. librorum: qui et Pithoeanum Prospero Tironi inscriptum a Canisio, Scaligero, et Duchesnio sive Quercetano denuo editam, e MSto S. Victoris alicubi emendatam, subiecit. prosperi chronicon ab anno CCCCLV usque ad DCLXXXI continuavit Marius Auenticensis sine Lausannensis episcopus: quem a Chifletio modo laudato erutum Quercetanus eodem, quem diximus, tomo publicavit.
Ceterum quis Prosper hic fuerit, qua conditione, quo loco ac tempore vixerit, non eadem est eruditorum sententia. Plerique episcopum Regiensem fuisse censent: sed cuius Regii, de eo non consentiunt. Quidam enim. Rhegio lepidi, in AEmilia Italicae provincia praefuisse volunt, ut Martinus Polonus, Sixtus Senensis, Ant. Flaminius in vita eius, Blondellus, allii: eamque sententiam et Vossius tuerur proleg. de emend. temp. pag. XXV: alii Regii Gallici sive Regiorum in provincia II Narbonensi episcopum saciunt, Faustique Reiensis decessorem. At Sirmondus in notis ad Sidonium lib. IIX epist. XV, Miraeus in auctario de scriptoribus ecclesiasticis, Labbeus de scriptoribus Ecclesiasticis tomo 2 pag. 246 atque deinceps pro certo contendunt, eum plane non fuisse episcopum, neque in italia, neque in Gallia. Miraeus quidem, in notis ad
Gennadium presbyterum fuisse censet, Labbaeus autem aliique laicum et coniugio implicatum faciunt. Plerique S. Augustini discipulum fuisse perhibent: Labbeus contra, forte ne de facie quidem unquam cognovisse Augustinum, aut Africam vidisse arbitratur. Elsus apud Labbeum aliique etiam plura addunt. Aiunt enim fuisse patria Lemovicensem et Romanae ecclesiae bibliothecarium. Nonnulli et Vasionensi atque Carpentoractensi conciliis interfuisse volunt. Nos itaque existimamus I: fuit equidem illis temporibus, quo chronicon Prosperi conscriptum est, Prosper aliquis Rhegii Lepidi episcopus: nisi plane conficta sunt, quae de eo usque ad hoc tempus in ecclesia Rhegiensi, quae festum eius quotannis celebrat, traditione propagata narrantur, itemque illa quae de eo in martyrologio Romano aliisque ad diem XXV lunii leguntur. II: fuit etiam in Gallia Prosper, episcopus Aurelianensis, successor Aniani, cuius meminerunt Sidonius Apollinaris lib. IIX epist. XV, et Beda in martyrologio ad d. IV Kar. Augusti., III: fuit praeterea et Prosper Africanus, cui nonnulli opus de promissionibus et praedictionibus, quod inter opera Prosperi Aquitanici primo loco poni solet, quemque Carthagine, anno Chr. CCCCXXXIV sub Aurelio episcopo vixisse, et tampore persecutionis Vandalicae, ex Africa in Italiam delatum fuisse, ex eo opere constat. Sed diversum ab Aquitanico fuisse, stylus et alia arguunt. IV: Auctorem chronici non fuisse episcopum aut presbyterum, recte videtur colligi ex eo, quod nemo veterum, qui illius etiam defuncto illo meminere, solo Honorio excepto, qui verba Gennadi immutavit, nisi id ab alio factum malis, episcopum aut presbyterum vocat. Nam Victorius Aquitanus, qui
anno CCCCLVII scripsit, ini epistola canoni paschali praefixa, tantummodo sanctum et venerabilem virum vocat: Gelasius papa in censur a librorum apocryphorum virum religiosissimum: Gennadius loco citato, et Marcellinus in chronico, ad annum CCCCLXIII, hominem Aquitanicae regionis, sermone scholasticum, etc. Ado Viennensis in chronico Aquitanicae regionis notarium B. Leonis adpellat. V: speciatim, eum non fuisse episcopum Reiensem in Gallia, recte hinc ostendit Sirmondus, quod certum sit, vel Sidonio auctore, in ea cathedra post maximum sedisse Faustum. Atqui maximus temporibus Hilarii Arelatensis episcopus fuit, ut ex concilio Reiensi et Arausicano vitaque Hilarii constat: adeoque adhuc superstite Prospero, qui ultra aetatem Hieronymi chronica sua perduxit. Faustus autem, successor Maximi, Prospero, ut ex eiusdem Sidonii epistolis liquet, supervixit. Unde colligitur, Prosperum nec ante Maximum, nec post Faustum, adeoque numquam Reiensem episcopum fuisse. VI: Lemovicensem et bibliothecarium Romanorum fuisse nullo certo indicio constat: neque veterum quisquam id adfirmat. VII: Num Augustini discipulus fuerit, in medio relinquimus. Neque enim videmus, cur negari debeat. IIX: Id vero certum est, non subscripsisse eum Vasionensi et Carpentoractensi conciliis: nam ea concilia eo demum tempore, quo Arausicanum II, id est circa annum Chr. DCXXIX, fuisse habita docent Baronius tomo VII annal. eccles. ad annum quem diximus, sectione I: Spondanus ad annum eundem sect I et III: Vossius lib. I. hist. Pelagianae cap. LIII: Coriolanus in summa concilii Aransicani II: Petavius XIII de doctr. temporum, aliique. Alius igitur is Prosper
fuerit. Baronius in notis ad martyrologium Rom. die XXV Iunii, et Vossius I histor. Pelagianae cap. LIII. Aurelianensem fuisse censent. Sed Spondanus loco modo laudato tam ab Aurelianensi, quam ab Aquitano diversum facit.
Non magis inter doctos convenit, quo usque vitam prosper produxerit. Flaminius in vita illius, Baronius tomo VI annal. et in notis ad martyrologium, Spondanus, Vossius lib. I hist. Pelag. cap. XIIX, et plerique alii obiisse volunt anno CCCCLXVI, ante diem VII kal. Iulias: Petrus de Natalibus anno praecedenti: Marcellinus in chronico, ad annum CCCCLXIII illius meminit: sed non ait, tum fuisse superstitem. labbeus denique anno antequam Victorius canonem paschalis festi scriberet, e vivis excessisse ait, nescio qu fundamento nixus: nisi fortasse id ex eo collegit, quod a Victorio sanctus dicitur.
Postremo nec illud atis constat, utrum diversa, quae recensuimus chronica, eiusdem Prosperi sint. Nam Bucherius videtur Tironem Prosperum diversum ab Aquitanico facere: etsi fatetur alterius aetatis esse vix posse. Sunt etiam alii, qui Tironianum chronicon Aquitanico abiudicent. Labbeus tamen, quamvis non negat, id fuisse ex scriptorum incuria, aut interpolatorum audacia in plerisque corruptum: non tamen viderese ait, cur idem Prosper non potuerit Pithoeanam appendicem Hieronymianae subnectere, ac deinde proprium chronicon conscribere, ab initio mundi usque ad Romanae captivitatis metam. Nos etsi nihil definire audemus, destituti idoneis rationibus: haud improbabile tamen censemus, unius eiusdemque scriptoris
esse chronica, quaeumque Prosperi nomen praeferunt. Quamquam interim negare nolumus, diversos Prosperos non modo a iunioribus, sed etiam ab uno alteroque veterum fuisse confusos.
Quinto quoque saeculo Christiano floruerit DEXTER, Paciani Barcinonensis episcopi filius, et, ut volunt, praefectus praetorio: si illius est chronicon, quod e Fuldensi codice, ut ferunt, Wormaciam delato descriptum, primo Ioannes Calderon Caesaraugustae anno huius saeculi XIX, cum appendicibus Maximi, Braulionis, et Helecae, episcoporum Caesaraugustanorum: de inde Franciscus Bivarius prolixis commentariis illustratum, et duplici apologetico communitum, Lugduni in Gallia anno CDC DCC XXVII edidit. Nam id chronicon ad annum usque CCCCXL pertinet. Ac Hispani quidem plerique, quemadmodum et alii viri docti haud pauci, id pro genuino Dextri illius, cuius Hieronymus mentionem facit, fetu habent laudantque. Franciscus autem Bivarius etiam rationibus haud paenitendis pro illius a)uqenti/a| pugnat. Quarum prima ab auctoritate duorum iesuitarum, Thomae de Torralbae, et Hieronymi de la Higuera petitum est. Ait enim, Torralbam Wormaciae incidisse in codicem vetustum membranaceum, in quo charactere Gothico exarata fuerint chronica Dexteri et M. Maximi, tantopere a viris doctis desiderata: quem codicem e Fuldensi monachorum bibliotheca accepisse se perhibuerit civis doctus Wormaciensis, in cuius manu ille tunc erat. Haec chronica, a se descripta, Torralbam misisse in Hispaniam. ad Higueram anno M IC KCIV: idque exemplar a fide dignissimis viris saepius visum
lectumque, eiusque apographum se habere, Frantiscum Portocarrero, iesuitam, et narrasse sibi, et in prologo libri de vita S. Ildefonsi, anno M DC CXVI Madriti edito, publice profellum. Hos testes esse omni exceptione maiores, quippe doctrina insignes, religione conspicuos, zelo veritatis praestantes, et tales qui etiam maioris momenti rebus, quarum alias fides nutaret, pondus auctoritatis praebere possint. Addit, ab anno quem diximus, chronicon hoc ab Higuera cum praestantissimis, totius Hispaniae praelatis, doctoribus et principibus communicatum, et pro legitimo habitum fuisse: quorum nonnullos et nominat. Alterum argumentum desumptum est a testimoniis eorum, qui chronico hoc ante plura saecula, aut saltem, diu antequam fama eius reperti per HIspaniam increbesceret, usi sunt. Quales sunt M. Maximus, qui temporibus regum Gothicorum, usque ad annum Christi DCCXII, et Euthrandus subdiaconus Toletanus, qui tempore cladis Saracenicae, usque ad annum DCCCCLX id continuavit: Hugo, episcopus Portuensis, qui in epistola ad Mauricium. Braccarensem episcopum, quae manuscripta Conimbricae exstare dicitur, una cum chronico Sampiri Asturicensis episcopi, e Dextri historia ad Orosium laudat verba de Philippo Philotheo, quae in hoc chronico ad annum Domini XCI leguntur. Iulianus archipresbyter S. Iustinae Toletanae, qui saeculo XI chronicon suum, quod penes Anton. Augustinum fuit, magnam partem e Dextri et Maximi chronicis, Bivariusait, compegit, et ad anum Chr. XXXVI utriusque meminit: Laurentius de Padilla, Caroli U historiographus, qui in opere de sanctis Hispaniae saepius hoc chronico videtur usus, indeque multorum sanctorum
patriam, ante ignoratam, desumpsisse: denique Petrus Pecba, antistes Gienensis, quem ante annos CC exemplum chronicorum Dextri possedisse, eoque monachos Hieronymianos monasterii Cyslae prope Toletum donasse, idque postea bibliopolae venditum, et a Ioanne de Vergara, canonico Toletano redemptum fuisse, testantur Portocarrera. l. c. Casp. de Losada, in litteris Romam anno 1622 scriptis, Escolanus lib. II historiae Valentiae cap. I dec. I, Carrillus invita S. Valerii Caesaraugustani, et alii. Addit tertio res in chronico contentas sinceritatem et antiquitatem auctoris redolere, gravitate et perspicuitate plenas, vulgare nihil, rarissima multa, et ante hac inaudita eo tradi: quarto stylum esse purissima eloquentia plenum, et dignum homine Palatino, secus quam in Maximo, Euthrando, Iuliano. Quod minime futurum fuisse, si ea chronica ab uno aliquo conficta fuissent. Eum enim aliquando sui oblitum misturum fuisse gradus eloquentiae, diversis auctoribus debitos, nec toto Maximi et Euthrandi chronico perseveranti tenacitate sensim ab ea fuisse defecturum: quinto, multa reperiri in chronico Dextri, quae aliunde, sciri nequerint, ut nonnullos S. lacobi discipulos, Caecilium scilicet, Ctesiphontem et alios, Illiberi flammis exustos, S. Felicem, quem vulgo episcopum Caesaraugustanum faciunt, fuisse presbyterum de Vallata Urbicua, S Onesimum, cum S. Polyxena et S. Sara, ad Hispanias accessisse, etc. Sexto recentiorem auctorem non fuisse mutaturum communiter recepta, nil incredibile traditurum; non omissurum res notissimas, et ad patriam Dextri spectantes, non quaedam replicaturum, quaedam detruncata relicturum. Atqui ea omnia heic facta esse, librariorum
praecipue culpa, qui et multa vitiaverint, quod in recenti opere sieri haud solet. Septimo suppositorem aliquem non Orosio, sed Hieronymo chronicon id fuisse inscripturum, eius testimonio nixum: nec producturum ultra annum XIV Theodosii, quo Hieronymus historiae omnimodae a Dextro adse scriptae mentionem fecit, certe non usque ad annum CCCCXXX aut XL producturum.
Contra nonnulli eruditi, quibus acris est crisis, ut ait Cornelius a Lapide in chronotaxi actuum Apostolicorum sub finem, spurium censent, vel certe aliorum laciniis adsutum aut vitiatum: tum quia varia eius circumferuntur exemplaria, quae inter sese variant ac dissonant: tum quia stylus rudior Dextri stylum non aequat: tum quia parodoxis et parachronismis inspersum videtur: tum quia ubi, quando, et a quo post tot saecula primo repertum sit, ignoratur. Atque id iudicium etiam est iac. Tirini in indice auctorum, commentariis biblicis praefixo. Bivarius in apologia priore §. II varia recenset, quae adversus auctoritatem chronici huius obiciantur. Summahuc redit. I: quod antea nihil de hoc chronico in Hispania auditum fuerit, ubi tamen potius, quam in Germania, servari, legi, ac publicari debuisset. II: quod non sit ad Hieronymum scriptum. III: quod multis mendis scateat. IV: quod quaedam praeter omnium notitiam et exspectationem contineat. V: quod non respondeat auctori, qui chronicon, suum, secundum ea, quae Hieronymus scribit, debuerit absolvere ante annumChr. CCCXCIII, cum tamen id porrigatur ad annum usque CCCCXXX, imo in fine operis scriptum dicatur anno Chr. CCCCXL. Neque credibile esse,
idcirco fuisse Orosio inscriptum, quod S. Hieronymo non potuerit inscribi: cum Hieronymus demum anno CCC CXX, aut secundum hoc chronicon CCCCXXVI defunctus sit. Dextrum etiam, Barcinonensem, qui historiam omnimo. dam scripsit, non esse eundem cum illo, cui catalogus Hieronymi inscriptus est, quippe Romano, cum Hieronymus Ciceronem eum vocet: eoque nec praefectum praetorie, ut in inscriptione et praefatione chronici dicitur. VI: quod Dextri opus fuerit historia omnimoda, chronicon autem hoc fere solas res Hispanicas et quidem tantum a nato Christo contineat VII: quod multa in eo falsa pariter et incredibilia inveniantur. IIX: quod quaedam contineat recentiorisaevi, e.g defesto immaculatae conceptionis, et de ordine Augustiniano, quorum nulla ante annum. Christi CDCC mentio usquam occurrit. IX: quod de industria auctor admiserit martyres, qui in veteribus ecclesiae tabulis sine nomine urbis aut provinciae, ini qua passi sunt, referuntur, eosque certis Hispaniae urbibus accommodavit. X: denique, quod nonnullos e Carthagine Africana ad Hispanicam traduxerit.
Gabriel autem pennottus, in bistoria tripartita ordinis clericorum regularium, CDC DCC XXIV Romae edita, lib. I cap. LII et LIII, duobus argumentis chronicon hoc impugnat. Primo enim nondum constare ait, de genuino eius et autographo exemplari: cum de conservatione et inventione eius varia referantur, codicesque illius inter se invicem et ab editione Caesaraugustana haud parum discrepant. Conicit autem, Fuldensem codicem a Magdeburgensibus fuisse vitiatum. Deinde multa ait
cum in praefatione, tum in ipso chronico, contineri sibi invicem et brevitati repugnantia. In praefatione quidem quod dicitur I: Dextrum id perduxisse ad annum CCCC XXX, cum tamen eius Hieronymus ante annos XL iam meminisset. II: id nequiisse ad Hieronymi iam defuncti manus pervenire, quem anno demum CCCCXXVI obiisse, ipse ait. III: Dextrum id opus Orosio nuncupasse, anno CCCC XXX, quod tamen sub finem absolutum dicitur anno CCCC XL. In ipso vero chronico, quod traditur IV: Perronillam, Petri filiam annorum decem, floruisse anno Chr. XXXIV, quae tamen neque filia Petri fuerit, secundum Baronium adan. Chr. XXIX, et Augustinum cap. XVII contra Adamantium, nec florere dici possit decennis. V: Iacobum Zebedaei fuisse auctorem epistolae Canonicae, ad an. XXXVII, quod falsum ab omnibus putari dicit. VI: in illa epistola per XII tribus intelligendos esse Iudaeos Hispanicos: ibid. quod aperte pugnet cum S. litteris et lib. IV regum. VII: Iudaedaeos Hierosolymitanos per litteras quaesivisse consensum Iudaeorum Hispanorum super morte Christi: ibid: contra Ioannis cap. IX comma LVI. VIII: Saulum post conversionem venisse Hierosolymam, anno XXXVIII, contra epistolae ad Galatas cap. I comma XIIX. IX: Linum episcopum Romanum fuisse usque ad annum LXXXVI, quod ita falsum sit, ut non sit opus probatione. X: S. Polycarpum Romam ivisse sub Anicero anno CLVI, qui tamen non fuerit ante annum CLXVII pontifex renuntiatus. XI: Higinium Cordubensem in insulam Galliarum Leronem relegatum, anno CCCLXXXIV, quae tamen ut Baronius ad annum CCCCXLV docet, antequam S. Hilarius circa annum CCCC XL eo venisset, ob serpentes inhabitabilis fuerit. XII: Paullinum Noanum
anno CCC LXXXXVI Barcinone presbyterum ordinatum, cum tamen ex illius epistoal ad Alipium, quae inter Augustinianas XXXV loco habetur, constet, id ante baptismum Augustini, id est, annum CCCLXXXVII aut VIII accidisse. XIII: Orosium natum anno CCC LXXXIV, cum ex Augustini epistola XC constet, eum sub annum CCCC iam presbyterum, fuisse legatum Hispanorum antistitum ad Africani cuiusdam concilii patres. XIV: Leporium episcopum Uticensem in Baetica ab Augustino magistro suo ad ecclesiae gremium reductum, anno CCCCVI, cum is Uticensis in Africa episcopus fuerit, nec vivo Augustino ex illius familia, haeretici prodierint. XV: Denique, Dextrum anno CCC XL fuisse annorum LXXXII, quitamen iam anno CCCXC, ut ex Hieronymo conster, adolescens scilicet secundum Dextrum annorum XX, historiam omnimodam scripserit, et praefectus praetorio fuerit.
Sed ad haec omnia iam prolixe Bivarius respondere conatus est, apologiae prioris §. II, et posterioris §. VII. Et profecto rationes pleraeque, si non omnes, nil amplius evincunt, quam, chronicon hoc multa falsa, incongrua, sibi repugnantia continere, ac multimodis a librariis, lectoribus, aliisque fuisse vitiatum, alicubi transpositum, et multis accessionibus et glossematis interpolatum. E quo tamen, minime sequitur, id Dextri non esse, multo minus, a recentiore aliquo confictum. Nam quod I: exemplaria a se invicem discrepant, id etiam aliis, nemini suspectis, scriptis accidit, ac librariis, descriptoribus, et abbreviatoribus, unice imputandum est. Bivarii editio, e codice comitis de Mora, ab Higuera e suo apographo correcto,
et altero regio, expressa, merito praefertur aliis. II: quo stylo Dexter fuerit usus, ignoramus. Et si quae illius aevi eloquentiam non redolent, pssunt ab aliena manu esse. III: paradoxa et parachronismi quidam videntur potius esse, quam sunt. Et qui revera tales sunt, fortasse librariis debentur. Ac si maxime ipsius auctoris sint, res tamen exemplo non caret. Nam et apud Eusebium et Hieronymum aliosque, haud paucos reperire est. IV: quando, a quo, et ubi chronicon hoc inventum fuerit, Bivarius clarissime docuit. V: idem et in Hispania olim exstitisse demonstravit. Quod autem rarius illic olim, hodie nusquam, nisi e Fuldensi descriptum, reperitur, fortassis a Saracenica tyrannide est, quam etiam in libros Christianorum saeviisse, eoque illos alio translatos fuisse, Bivarius ex Ildephonso, Euthrando, Iuliano, et S. Eulogio ostendit. Etiam Idacii chronicon in Germania primum prodiit. VI: Hieronymo hoc chronicon primo dicatur fuisse, praefatio adfirmat additque causam, cur nunc Orosio inscribatur. VII: Quod nonnulla praeterita aliis scriptoribus continet, hoc illi commune cum pluribus haud dubie genuinis est: multoque magis, quod vitiis seatet. VIII. potuit Dexter historiam suam ante annum CCCXCII inchoare, et ob militiam et aulica negotia sepositam demum senior absolvere: potuit etiam primo Hieronymo, post, ipso defuncto, multis locis auctam et locupleratam, Orosio inscribere, et anno CCCCXL denuo recensere. Certe praefatio et epilogus id factum ita fuisse manifesto indicant. IX: duos Dextros fingere nihil opus est. Destrum Ciceronem vocare potuit Heronymus, non quod civis eius esset, sed quod ab eo magni aestimaretur. X: Dextri chronicon
cur non aliter quam Eusebianum bistoria omnimoda dici nequeat, non video. Sane praefatio sic appellat, et variarum gentium res in eo commemorantur. Prior pars, ab orbe condito ad Christum natum, omitti potuit, ut factum est in chronicis Prosperi, Victoris Tununensis, et aliorum. Hispanica idicrco plura narrat, quia sibi Hispano erant notiora: idemque fecere Idacius et 10. Biclariensis, et in orientalibus Marcellinus comes, in Graecis Eusebius, in Romanis Hieronymus, in Aquitanicis Prosper. XI: Multa falsa et incredibilia hoc chronico tradi, mirum nemini videri debet. Habent hoc plerique patres. Videre Casaubonum exerc. I, ipsum Baronium in annalibus passiim, Scaligerum l. vI et proleg. de emendatione temporum, Rivetum de auctoritate patrum, Dallaeum de usu patrum, aliosque longe plures, in primis vero historicos illius aevi, iam invalescentibus fabulis. Et iam olim nonnemo dixit, neminem historicorum non esse alicubi mentitum. Ut mirer, doctissimum Dallaeum quoque in libro de usu patrum cap. III scripsisse, adspersa passim huic operi mendacia arguere novitium esse fetum, non alio, ut videtur, fine ab Hispanis editum, quam ut aniles de suo Iacobo fabellas antiqui nominis auctoritate commendarent. [Note: Addatur idem lib. 1 de scriptis Dionysii Areopag. cap. 14 sub finem: ubi laudat hanc in rem o(moyh/fous2 Miraeum, Petavium, Lanoyum.] Neque tamen fortasse tam incred bilia et falsa sunt, quae in Dextro arguuntur omnia, quam nonnullis videntur esse. Certe Bivarius pleraque omnia tueri conatur. Neque negari debet, multa et ab aliis veterum tradita, e nescio quibus narrationibus hausta. Possunt etiam
multa hoc genus ab aliis addita esse. XII: sane quae recentius aevum sapiunt, ab Euthrando, Iuliano, aut aliquo alio potuisse adlici, nemo negaverit. Quae de conceptione immaculata dicuntur, de conceptione Christi accipi posse, docet Bivarius. XIII: unde autem ostendetur, non fuisse martyres, quorum loca martyrii non leguntur in martyrologiis et menologiis, in illis locis quae Dexter illis adadsignat, passos? Potest igitur verum esse, eos illic passos, etiamsi nemo alius id dixerit, Dextri chronico diu latente, et paucis viso. Immo potuere Graeci e Dextro nomina eorum cognoscere, sed omittere loca barbarica. Et suppositor potius conquisiu sset natos Hispanos, quam alienos et ignotos: nec notissimas e tabulis urbes in alias mutasset. XIV: admodum probabile est, quosdam qui Carthagine in Africa passi dicuntur, Carthagine Hispanica fuisse passos. Nam ea urbs admodum nobilis temporibus Romanorum et Gothorum fuit, totique provinciae nomen dedit. Et Galba illic Caesar creatus, qui Christianos graviter persequutus fuerat. Neuqe tamen quisquam in ea urbe martyrium subiisse alibi legitur.
AEque levia sunt, quae Pennottus obiecit. Nam quod narrationes de chronico hoc variant, id e vulgi opinione ortum est: quod exemplaria a diverso sint excerpentium instituto, et descriptorum negligentia. Non esse necessario falsa, quae ex prooemio produxit, e iam dicits constare potest. Reliqua etsi falsa sint, quo minus aut a Dextro, aut alio veterum scripta dici possint, nihil prohibet: praesertim cum magnam partem apud alios indubitatos scriptores inveniantur. Nam Petronillam filiam Petri
fuisse, etiam martyrologia et acta eius apud Surium perhibent: neque hoc idem negat Augustinus, sed tantum apogryphum esse ait, i. e. in scriptura S. non traditum. Iacobum Zebedaei scripsisse epistolam canonicam, etiam adfirmarunt Isidorus, et Hispanorum alii: nec improbabile, censet Bivarius. Iudaeos Hispanos non probasse caedem, Christi, etiam Iulius Toletanus, qui epistolam Iudaeorum Toleti se repperisse ait, aliique apud Bivarium tradidere. Linus non dicitur sedisse usque ad annum LXXXVI, sed S. Anacletus, inquit, per idem tempus successer at Lino. Successerat, scilicet ante aliquot annos. De Polycarpo idem referunt Irenaeus III, 3. Eusebius in chronico, et Hieronymus de scriptoribus ecclesiasticis. Higinius ob hoc ipsum relegari in Leronem potuit, quia inhabitabilis fuit. Ex epistola. Nolani non sequi, Paullinum ante baptismum S. Augustini fuisse ordinatum, Bivarius docet. Idem monet, verba de orosio referenda esse ad annum CCCLXX, et in Hispania quoque fuisse Uticam. Postremo in sine chronici, Dextrum non LXXII, sed LXXXII annorum fuisse legitur. Erat igitur iam annos XXXIV natus: eoque anno DCXCII chronicon scribere, ac praefectus praetorio esse utique potuti. Neque tamen Hieronymus eum tantum praef ctum praeterio fuisse ait. Quamquam autem haec ita sunt: nolim tamen pro certo adfirmare, chronicon hoc genuinum omnino Dextri fetum esse. Sicuti nec fine superioris saeculi demum confictum dicere audeo.
Sequens saeculum non parum illustravit M. AURELIUS CASSIODORUS senator. Nam his omnibus nominibus more illius aevi appellatus fuit. Natus Cassiodoro
praef. praetorio et patricio: vir suae aetatis doctissimus, et, ut illis temporibus, eloquens. Anastasio, Iustino, et Iustiniano imperantibus, consulis ordinarii, quaestoris S. palatii, magistri officiorum, praefecti praetorio, patriciique honoribus in republica Romana, inque Theodorici regis eiusdemque nepotis Athalarici, quibus a secretis quoque et epistolis fuit, aula functus: tandem monasterii Vivariensis in Calabria, a se exstructi et insigni bibliotheca ornati, abbas usque ad annum DCLXII, sub quem circiter annos XCIII natus, obiisse videtur. Etsi Possevinus anno DC LVI paene centenarium ipsum mortuum scribit: qui et comitem rerum privatarum, sacrarum largitionum, praefectumque Siciliae utriusque, Brutiorum et Lucaniae fuisse ait. Sixtus Senensis mortuum scribit anno aetatis XCVII, Christi DCLXXVI. De eo praeter Sigebertum de viris illustribus sui ordinis cap. XL, Trithemium, Bellarminum, Labbeum, Vossium II de bist. Lat. cap. XIX, videndus Paulus Warnefried, lib. I bistor. Longob. cap. XXV, ac Sirmondus ad Ennodii epistolam I libri III, ex eoque Miraeus in notis ad Sigebertum, et praecipue Baronius tomo VII annalium, ad annum Chr. DCLXII, a sectione U ad finem, usque, et Cuspinianus in vita eius, qui abbatem ipsum vocat Ravennatensem. Huius quoque chronicon exstat ab orbe condito usque ad annum Christi DCXIX, a 10. Cochlaeo primum, post a 10. Cuspiniano cum prolixis commentariis, Basileae MDCLIII, dein saepius cum reliquis illius operibus Lutetiae, Francofurti, apud Wechelios, ac Genevae editum. Sigebertus catalogum consulum Romanorum Vocat, haud dubie a praecipua operis parte. Est autem, Vossio iudice, non inutile quidem, se tamen nec nimis
magnae rei, Immo mera farrago, longeque posthabendeum fastis capitolinis. Scaliger haud longe ab initio animadversionum Eusebianarum totidem verbis ab Eusebio, Hieronyno et Prospero mutuatum esse ait, cum, consulibus iisdem. Addit, Cassiodorum per omnia sequi Eusebium, iisdem periochis sine ulla verborum immutatione uti, eosdem annos regibus Romanorum attribuere. Quod tamen simpliciter admitti nequit. Habet enim quaedam, quae apud Hieronymum non leguntur. Immo, si Vossio credimus, paene numquam ei cum Eusebio convenit.
Iustiniani quoque tempore floruit, eiusque iussu circa annum Christi DCLV in Aegyptum deportatus, et postea, revocatus, et in monasterium quoddam Constantinopoli detrusus est VICTOR TUNUNENSIS in Africa episcopus: qui Isidoro libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. XXV teste, a principio mundi ad primum imperii Iustini iunioris annum, brevem per consules bellicarum ecclesiastic arumque rerum nobilissimam bistoriam promulgavit, laude et notatione illustrem, ac memoria dignam. audat id opus etiam Ado in prooemio chronici sui, Otho Frisingensis lib. U cap. IV, et Isidorus Hispalensis fine libri U originum sive chronici. Sed ex eo hodie solum, modo pars ea superest, quae inde incipit, ubi Prosper desinit, edira primum e Toletano codice ab Henrico Canisio Ingolstadii anno M DCC, post es alio emendatius a Scaligero in thesauro temporum. Continuavit eam Ioannes abbas Biclariensis, de quo suo loco. Ceterum Canisius in praefatione suae editionis negat Victorem hunc historiam ab
exordio mundi texuisse: cum ipsemet fateatur, Prosperi sibi esse principium scribendi: Isidorum videri respexisse ad illud, quod in fine operis summa annorum ab Adamo colligitur. Quod tamen propter Eusebii, Hieronymi et Prosperi chronica factum vult. Sed reuocavit eam opinionem, in notis ad chronicon Prosperi. Videatur Vossius de bist. Lat. Libri III parte IV cap. 3 p. 747, et Labbeus tomo 1 de scriptoribus ecclesiasticis pag. 463. 464. Fortassis autem priora ex Hieronymo et Prospero transscripserat. Certe Ado videtur id innuere, cum ait, eum recensitis eorum historiis, gesta sequentium aetatum explevisse. Novam editionem operum MSS codicum a pluribus mendis vindicatam promisit Labbeus, supplemento X speciminis antiquarum lectionum pag. 362.
Etiam IORNANDIS sive IORDANIS, e notario Gothico episcopi Ravennae opus, anno XXIV lustiniani, ut volunt, stylo plane rudi, barbaro et agresti, nisi cum Flori aliorumque verba retinuit, conscriptum, de origine mundi, et actibus Romanorum ceterarumque gentium, ita enim in MSS. inscribitur, seu de regnorum ac temporum successione, huc pertinet. Nam ab Adamo usque ad an. Chr. DCL plerarumque illustriorum gentium res breviter recensuit. Id opusculum e MSS. emendatum cum notis et variis lectionibus anno huius saeculi XI cum eiusdem et Isidori Gothicis, et Paulli Warnefridi Longobardicis, Hamburgi edidit Frid. Lindenbrogius, ac post eum Bonaventura Vulcanius, inter scriptores rerum Gothicarum et Longobardicarum, Lugduni Batavorum M DC CXVII. Plura de
Iornande habet Vossius de Latinis bistoricis II, XX et Zeillerus parte I bistoricorum.
Sub initium saeculi VII floruit ISIDORUS Hispalensis ecclesiae ab anno Chr. DCXCVI ad DCCXXXVI usque, quo die IV Aprilis, non XIV, ut Portae regales, in libris ecclesiasticis, nec die XVI Ianuarii, adeoque feria U post pascha obiit, episcopus ibidem, vir varia eruditione insignis. De quo praeter Ildephonsum cap. IX additionum ad Isidorum, Bellarminum, Possevinum, Labbeum, Vossium, videndi sunt Braulio in praenotatione librorum eius, et Mariana VI de, rebus Hispaniae cap. VII. Huius chronicon ab O. C. usque ad annum U Suinthilani Gothorum regis, i. e. Chr. DCCXXVI nimia brevitate, ut Braulio ait, collectum, emendatum scholiisque illustratum edidit Garsias Loaysa: et inter alia illius opera Iac. Breulius, edita Antuerp. M DCCII et Coloniae M DCCXVII. Balllarminus e libro U originum Isidori decerptum putat: neque verisimile esse, bis ab eo scriptum. Sed in Vossiano aliisque MSS. ea appendix libri U originum non legitur. Labbeus ait suum chronici codicem saeculo VII absque ulla controversia descriptum, et vulgatum esse: certoque certius existimat, ex hoc chronico delibasse Isidorum aut Braulionem, quae U eriginum sub finem leguntur.
Octavo saeculo BEDA, ex infimo Anglosaxonum genere prognatus, anno Chr. DCCLXXIII, monachus et presbyter Anglus, anno Christi DCCXXXV, die XXVI Maii defunctus, librum de sex aetatibus mundi usque ad annum IX Leonis Isauri scripsit. Sigebertus Gemblacensis cap. LXIIX
de viris illustribus sui ordinis, Matthaeus Westmonosteriensis, et Vossius diem mortis Bedae referunt ad annum DCCC XXXIV. Eum quidem anno M DC XXXVII edidit, et usque ad annum XXVI Caroli U continuavit 10. Bronchorstius. habetur et tomo II operum Coloniae an M DC CXV excusorum. Angli medirantur novam editionem, reliquis hauddubie perfectiorem. MStus exstat Oxoniae et alibi. Diligens et pius scriptor audit Sigonio. Alia de eo iudicia vide apud Zeilerum parte I bistoricorum.
Nono saeculo FRECULPHUS monachus primo Fuldensis, dein Lexoviensis in Neustria episcopus, inter annum DCCCC XLIX, quo concilio Turonensi IV subscripsit, et DCCCC LIII quo successor eius Airardus concilio Suesionensi II interfuit, defunctus, chronicon bipartitum ab ortu rerum usque ad Francorum et Longobardorum in Gallia et Italia regna, finemque sexti saeculi Christiani. In quo opere, ut Sigebertus ait, cap XC difficu tatem intercurrentium quaestionum non neglexit, et interponendo divinae historiae saeculares historias, contemporalitates regnorum sibi cooptavit. Plura Vossius lib. II cap XXXIII, Labbeus tomo I pag. 325. Sigeberto tantummodo prior tomus videtur innotuisse: quia scribit, eum id opus absolvisse septem libris usque ad natum Christum Continetur vero hoc chronicon in bibliothecis patrum: seorsim etiam excusum, Heidelbergae, apud Hieronymum Comelinum, anno M DC XCVII.
Eodem saeculo per sex mundi aetates chronicon digessit ADO, Viennensis in Allobrogibus ad Rhodanum, ab
anno Chr. DCCCC LIX archiepiscopus, vir doctrina, industria, et pietate valde conspicuus. Id opus Lutetiae semel iterumque, et Basileae cum Gregorio Turonensi, deinde a Laur. Barraei in bistoria patrum, et a Marg. Bignae *f in bibliotheca patrum, in qua tomo VII editionis III, pag. 317. et seqq. reperitur, editum est: sed accessione aliqua ab alio quodam usque ad annum DCCCCC XXIII auctum. Vossius aliique volunt, ab Adone perductum usque ad annum DCCCC LXXIX. Sed cum Ortramnus successor eius, anno illius saeculi LXXVI conventuir Ticinensi, mense Februario, et concilio Pontigone, Iunio et Iulio mensibus celebrato subscripserit: inde recte Blondellus in anacrisi de Ioanna Papissa, et Labbeus tome I de scriptoribus eccles. collegerunt, quae ab anno DCCCC LXIV gesta sunt, ab alio adiecta esse. Immo Sam. Maresius in Ioanna Papissa restituta ait, ex iis quae Ado sub initium operis sui habet, luce meridiana, clarius liquere, chronicon eius desinere in obitum Ludovici Pii, sive annum Chr. DCCCC XLI: idque styli diversitatem in ultima illa lacinia satis prodere. Videte, eum, pag. 26. 27. Omnes editiones innumerabilibus mendis scactere, adnotavit Labbeus: e quo iuxta et Vossio reliqua peti queunt.
E decimo saeculo nemo occurrit. Sed ex undecimo se offert MARIANUS SCOTUS, ab anno M LVI Coloniae anno M LIX Fuldae, anno M LXIX Moguntiae monachus, et anno M LXXXVI, annos LIIX natus defunctus: vir omni doctrinae genere clarus, et ut Sigebertus ait, capite CLXXIII de scriptoribus ecclesiasticis sive ordinis sui illustribus, aetate sua admodum disertus. Huius exstant libri III chronicorum
ab initio mundi ad annum M LXXXIII usque, quos ad annum deinceps M CC continuavit Dodechinus abbas sancti Dysibodi in dioecesi Trevirensi. Postremo, quod sciam, editi sunt a 10. Pistorio inter illustres scriptores veteres rerum a Germanis gestarum, Francosurti anno superioris saeculi LXXXIII: verum septem priora capita libri I desunt. Plurima quoque alia in impresso codice omissa esse, quae in MSS. exemplaribus habentur, e Briano Twino lib. 11 de antiquitate academiae Oxeniensis, docet Iac. Waraeus lib. I de scriptoribus Hiberniae: qui et observat, ex hoc opere, quam plurima chronico suo inseruisse Florentium Wigorniensem. Sigebertus tam in chronico ad annum M LXXXII, quam libro de scriptoribus ecclesiast. l. c. eum a natinitate, Christi chronicon suum inchoasse ait: sive quod primum librum non vidit, sive quod is aliunde descriptus est. Trithemius eum vocat virum in divinis scripturis eruditum, et saeularium litterarum non ignarum, historiographum et computistam insignem. Bellarminus historiam universalem satis diligenter descripsisse ait. Cassiodorum plerumque sequitur: et Hieronymi quoque verba saepe descripsit.
HERMANNUS quoque CONTRACTUS, ita dictus quod plane membris contractis esset, Wolferadi Veringae in Suevia comitis [Note: Horum comitum regio erat in Alpibus Sueviae, ad Danubium, supra Riedlingam: qua potiuntur hodie comites ab Hohenzollern. Addatur Urstisius in eius vita, et genealogia.] et Hiltrudis filius, anno M XIII, die XIIX Iulii natus, monachus coenobii Augiae divitis, non S. Galli,
ut Trithemius ait, et anno M LIV in praedio suo Aleshusa mortuus, eodem saeculo XI dedit chronicon de sex mundi atatibus: quod primume Sangallensi codice cum Eusebio, Prospero, aliisque chronologis semel atque iterum Basileae, post a Pistorio in volumine paullo ante laudato, dein auctius e codicis bilbiothecae S. georgii in silva Hercynia apographo, a Christ. Urstisio Francofurti M DC LXXXV, tomo priore historiarum Germaniae illustrium, tandem adhuc plenius ex Augustano monasterii S. Afrae Henricus Canisius Ingolstadii, anno M DC DI tomo I antiqu arum lectionum, atque hinc i bibliotheca patrum Coloniensi tomo XI editum. Discrepant autem valde a se invicem editiones illae: neque tantum addita sunt quaedam in recentioribus, sed etiam nonnulla omissa, multa plane diversa. Urstisius auctorem ipsum fetum illum primo utcumque formatum reddidisse censet. Vossius aliique a monachis in privatum usum complura adiecta censent. Non magis convenit, quousque ab Hermanno chronicon istud perductum fuerit. Vulgo ad annum usque M LXVI pertingit: sed ad annum M LIV diserte scribitur, Hermannum eo anno obiisse. Itaque saltem ab eo anno inceperit alius. Vossius censet Hermannum id perduxisse ad annum M L: Labbeus ad M LII, alii ad M LIV. Mihi postrema sententia placet: quoniam, anno M Li mortem matris suae Hiltrudis commemorat, anno vero M LIII Werinharii et Liutharii monachorum Augiensium meminit: quae verba et Vossius pro Hermannianis agnoscit. Pleraque illius chronici e Beda transscripta esse, manifestum est. Continuavit id etiam ab anno M LIII Bertholdus presbyter Constantiensis. Qui ait, Hermannum hunc omens tunc temporis viros sapientia et virtutibus
praecelluisse. Trithemius appellat pbilosophum, poetam, astronomum, rbetarem et musicum, nulli suo tempore seundum, in divinis scripturis eruditissimum, et in saecularibus litteris universaliter doctissimum.
E sequentibus saeculis plura historiae universalis compendia supersunt, eoque brevius debent commemorari. E duodecimo igitur primo se offert chronicon scriptoris anonymi, quod in academiae huius bibliotheca publica, ac penes me privatim exstat manuscriptum in membranis: et in meo, eoque vetustiore codice, in annum CHR. M C VI, in academico vero in M C LXXXIV desinit. Auctorem fuisse monachum Germanum, et fine saeculi decimi et initio duodecimi vixisse, et anno M CI expeditioni sacrae in terram sanctam, anno sequenti Romae excommunicationi Henrici IV Imperatoris, anno M C U concilio Northusano interfuisse, legenti manifestum est. Videtur autem in Franconia, ac fortasse Bambergae vixisse. Hieronymi chronicon, cum ipso quoque prooemio, paucis immutatis, additisque nonnullis, descripsit. Plerauqe, vero, immo quae a nato Christo gesta, fere omnia, totidem verbis leguntur in chronico Conradi Urspergensis. Unde vix dubito, quin hoc ipsum sit chronicon, quod Urspergensem compilasse, Vossius conicit II de bist Lat. cap. LVII. Utrum diversum sit a chronico Schwartzachensi, [Note: Quaedam tamen in eo non reperio, quae a Schwartzachensi scripta et adducta laudant Goldastus et Freherus.] quo Marqu. Freherus et Melchior Goldastus usi, quodque
in annum M C XXVI desinere, et hodie in Augusta bibliotheca Guelferbytana exstare dicitur, affirmare non possum. Quae sequuntur ab anno M C VI, videntur ab aliquo monacho Bambergensi adiecta.
Eiusdem saeculi est FLORENTII BRAVONII, Wigorniensis in Anglia monachi, anno M CXIX defuncti chronicon, de sinens in annum Chr. M CXIIX, et ab alio eiusdem coenobii monacho usque ad annum MCLXIII productum. Primus publicavit Guil. Howardus Londini an. 1592. Marianum passim transscripsit, et adpendicem quoque ad eundem adiecit. Videndus est Vossius II bistor. Latin. XLVIII. Alius est Servatus Bravonius, quem Possevinus Bracconium, sed perperam adpellat, de quo Vossius ibidem cap. LII. Quem vero annum mortis designat, M LXVII, eum Ordericus Vitalis lib. VIII bistor eccles. f. 679 refert ad annum M XCV, observante Thoma Reinesio ad locum Vossii citatum. Hinc proximus est OTHO, FRISINGENSIS ab anno M CXXXIIX episcopus, anno M CLIIX die XXI Septembris in, Morimundensi monasterio, cuius olim abbas fuerat, deposito episcopatu, mortuus: cuius cbronicorum libri IIX usque ad annum CHR. M CXLVI primum a 10. Cuspiniano, post auctiores cum a Petro Pithoeo, Basileae anno M DCLXIX, tum ab Urstisio tomo I historicorum Germanicorum editi. Nos manuscriptos in membranis habemus, ahud multo recentiores ipso auctore, cum variis additamentis in ora adscriptis. In historia Gilberti Porretani, multa falso ab Othone hoc tradita, notavit Petavius tomo I dogmatum, theologicorum lib. 1 cap. IIX sectione VII, et cap. X set. IX. Quae et sub mortem reuocavit, teste Radevico
continuatore eius lib. II de gestis Friderici. Plura de eo post Radevicum et Trithemium~ Vossius II cap. LIII, et Zeillerus part. 1 pag. 103. Chronicon eius continuavit usque ad annum M CCIX Otho, S. Blasii monachus, ab Urstisio primum publicatus e membranis Tigurinis.
Sequitur hoc eodem saeculo HONORIUS AUGUSTODUNENSIS ecclesiae in ducatu Burgundiae presbyter et scholasticus: qui ut ipse ait, in fine libelli de luminaribus ecclesiae, floruit sub Henrico v, anno M CXXIV defuncto, eoque male a Bellarmino, Possevino, Vossio, aliisque in annum M CCXX conicitur: cuius synopsis mundi, sive libri III de imagine mundi, vel, ut ipse vocat, summa totius, de omnimoda bistoria, anno M CXX, ut ait libro II cap. XCIII, conscripta. Duo priores libri anno M DCXLIV Basileae prodiere, habenturque et inter opera Ansbelmi Cantuariensis tomo III edit. Colon. et parte IV lugdunensis: sed falso ei tribui, agnoscunt nuperrimi Anselmi editores, IO. Piccardus, et Theophilus Raynaudus: qui posterior in erotematis de bonis et malis libris tam manifestum id esse docet, ut non sit ea in re diutius terenda opera. Quidam Anselmo cuidam Incluso, monacho Anglo, adscribunt. Sed Honorii esse, manifeste docent loca iam laudata. Tertium librum qui chronologiam continet, e vetusto codice adiecit primum editio Spirensis anno M DCLXXXIII: et postea Andreas Schottus in editione omnium operum eius tomo XII bibliotbecae patrum Coloniensis. Pertinet enim usque ad annum Chr. M CLII, incertum Honorius, an alius eousque produxerit. MS. exstare dicitur hoc opus in bibliotheca Caesarea Viennensi. Sunt qui
monachum et abbatem Benedictinum faciant: causam ignorare se fatetur Labbeus. Neque procul ab hoc abest GOTFRIDUS VITERBIENSIS presbyter, et Conrado III ac Friderico I Impp. a sacris et scriniis, ac Henrici VI tempore Imperialis aulae capellanus, vir eruditissimus: cuius chronicon uniuversale PANTHEON inscriptum, in XX partes tributum, et partim prosa, partim carmine scriptum, ad III Urbanum Papam. Pertingit usque ad annum M CLXXXVI. Primus edidit Basilius Ioannes Heroldus Basileae anno M DXLXIX: post tomo II bistoricorum Germanicorum 10. Pistorius. Labbeus multis fabulis ineptiisque refertum ait. Garsias tamen Loaysa, in notis ad chronicon Gothicum Isidori non indiligentem scriptorem vocat. RICHARDI quoque canonici saecularis in coenobio. S Victoris prope Parisios, et anno M CLXIV abbatis, chronicon a primordiis mundi usque ad sua tempora, editurum se promisit Heroldus. Sed nemo veterum illius meminit, nec inter opera eius, Parisiis, Venetiis, Coloniae, et Rothomagi edita, habetur. Quocirca paene est ut existimem id, quod Heroldus habuit, fuisse chronicon richardi Pictautensis, cuius Possevinus et Vossius mentionem faciunt, quodque desinere dicitur in annum Chr. M CLVIII. Sed eum Vossius sequenti saeculo attribuit.
Saeculi tertii decimi scriptores hi sunt. I: H ELINANDUS sive ELINANDUS, aliis corrupte Hesmandus, Elimaldus, monachus coenobii montis Frigidi in dioecesi Bellavacensi: cuius chronicon a condite mundo usque ad annum M CCXII, Simlerus, Possevinus, Bellarminus, aliique laudant. Duos illius MSS. codices e Gallia Holmiam, et
in bibliothecam reginae Christianae delatos, disco e Labbei specimine antiquarum lectionum pag. XIV. Sed is solummodo libris octodecim historiam eam constare ait. Multa ex hoc opere in chronica sua retulere Vincentius, Albericus trium fontium monachus, Antoninus et auctor magni chronici Belgici. Conferatur Vincentius in speculo bistoriali lib. XXX cap. CIIX, Antoninus parte III chronici titulo XIIX cap. V. Simlerus et Eisengrinius anno M LXIX floruisse volunt: Arnoldus Wion, et Trithemius anno M CC II, Labbeus in abaco chronologico anno M CC XII. II: RADULPHUS NIGER, Anglus, cuius chronicon maius, quod ab orbe condito, et minus, quod a N. C usque ad annum M CC XIII producitur, saepius MS. exstat Cantabrigiae. Claruit sub Friderico II Imp. Videndus est Vossius lib. II cap. LVIII. Appendicem ei adiecit Rodulphus Coggeschale monachus et abbas Cisterciensis, usque ad annum XI Henrici in Angliae regis. III: MATTHEUS PARIS sive Parisius, monachus Cluniacensis coenobii S. Albani in Anglia: si verum est, quod viri docti censent, historiam eius olim fuisse bipartitam, partemque priorem fuisse ab Adamo usque ad Guilielmum Conquaestorem, atque exstitisse in bibliotheca Sidneiana. Dubitat enim Vossius loco modo laudato, eius an alterius fuerit. Posterior Msta habetur Cantabrigiae, et edita est Londini anno M DCLXX, et demum hoc saeculo Tiguri M DCLXXXIX, et Lutetiae. Desinit in annum M CCL, quo et obiisse dicitur. Non esse corruptam ab editoribus haereticis, uti Baronius ad ann. DCCCCXCVI, Possevinus et Bellarminus scribunt, e vetustissimis codicibus docet Casaubonus, in epistolis et prolegomenis exercitationum, adversus Baronium: ubi et elogium eius
habetur. Et tamen hanc cramben recoxit Labbeus. Obiisse dicitur anno M CCLIX. Continuavit hoc chronicon usque ad annum M CCLXXIII, sive Guilielmus Rischangerus, monachus pariter Benedictinus in Anglia, hoc saeculo, sive quis alius. IV: ALBERTUS ab anno Chr. M CCXXXII Stadensis coenobii abbas et monachus Benedictinus, postea Franciscanus: cuius chronicon universale usque ad annum M CCXL productum, et postea sive ab ipso, sive ab alio usque ad annum M CCLVI continuatum, primus e bibliotheca Henrici Ranzovii publicavit Reinerus Reineccius Helmestadii anno M DCLXXXVII. Dempsterus ad Rosini lib. I cap. I doctum et diligentem auctorem vocat. Plura de eo Vossius 11 cap. LIX. V: VIN CENTIUS natione, ut plerique censent, Burgundus, non episcopus Bellovacensis, ut cum multis [Note: Martinus Polonus, Antoninus Florentinus, Trithemius, Bergomas, Volaterranus, Leander Albertus, Sixtus Senensis.] aliis Bellarminus, Possevinus, et Vossius vonlunt, sed monachus ordinis praedicatorum: Bellovacensis dictus, quod in eo loco frequenter commoraretur: cuius speculum bistoriale, seriem omnium temporum ad annum usque M CCLIV, non ad annum M CC XLIV, ut Vossius, nec ad annum M CLIX ut Gesnerus volunt, ab alio ad annum M CCCCXCIV continuatum, cum eiusdem speculo doctrinali, naturali et morali, Basileae, Venetiis, et sub titulo bibliotbecae mundi Antuerpiae cura theologorum Duacensium prodiit. MS. exstat Cantabrigiae et Oxonii. Videatur Vossius II de bistor. Latin. cap. LIX. Qui quinquennio post annum M CCXLIV illum obiisse ait: Christianus Massaeus et alii, M CCLVI, decennio ante Thomam
Aquinatem, Wicelius in praefatione bagiologii vixisse scribit anno M CCXC. quod merito ut erroneum notant Vossius ac Labbeus. Videte apud hunc plura tomo II pag. 478. et deinceps. Ex eo multa desumpsere Martinus Polonus et Bergomensis.
E saeculo quarto decimo se isti offerrunt I: GVILIELMUS Nangiacus monachus Benedictinus S. Dionysii in Gallia, cuius chronicon ab O. C. usque ad annum MCCCI, quo vivebat, MS. dicitur haberi in monasterio S. Germani. Goldastus in notitia scriptorum ad tom. II rerum Alemannicarum p. 2 vocat bistoricum accuratissimum, in rebus praesertim Franciae regum, quos fide summa, industria et elegantia descripserit. II: auctor IGNOTUSCHRONICI DE VII AETATIBUS, usque ad annum M CCCXII pertingentis, quod manuscriptum habuit Guilielmus Oomsius Amstelodamensis, de quo Vossius lib. II cap. LXIII. III: CONRADUS S. ULRICI qui universalem bistoriam usque ad annum Chr. M CCCXXXVI perduxit, teste eodem Vossio loco modo laudato cap. LXIV. IV: SIFFRIDUS, presbyter Misnensis, cuius chronicon sive epitomen bistoriarum ab O. C. usque ad annum Chr. M CCCVII MStum habuit, partemque eius ab anno CCCCLIIX, sed etiam ex ea nonnullis recisis, cum suis annalibus Misniae Georgius Fabricius, Lipsiae anno M DCLXIX edidit: postea eandem epitomen Pistorius inter scriptores Germanicos dedit. Fabricitus vocat temporum suorum virum non indiligentem. Possevinus et Alphonsus Fernandes monachum ordinis praedicatorum faciunt: sed confundunt eum cum Siffrido episcopo Cyrenensi et
vicario Moguntino, M CCCCLXIII mortuo. [Note: Fabricius praeter Suffridum ita discerptum et breniatum, non pauca in contextu videtur mutasse, ut lectoribus foret acceptior presbyter Misnensis. Adeoque non male huc refertur iudicium Barthii ex libra CLII adversariorum ineditorum cap. VII. Sihoc modo omnes inferiorum temporum scriptores deformare volumus, necessario vilescere debet omnis eorum cognitio. Immo quid fieri posset iniquius, quam cogi nos ad legendum aliena pro legitimis, recentia pro veteribus ? Deinde iniuria summa afficiuntur, si qui labore et industria sua nobis in ventura saecula transmittere voluerunt, tam misere lacerantur a posteris.] V: NICOLAUS monachus Dominicanus in Anglia, qui historiam, cui titulum fecit annotationes temporum a mundi origine, Hugoni de Engolisma archiepiscopo Cantuariensi inscribit. Obiit anno Chr. M CCCXXIIX. VI: ROGERUS, sive, ut alii, Robertus Cestrius, monachus Benedictinus, cuius prolycratico, quod ab O. C. incipit, ac desinit in A. Chr. M CCCXXXIX, MS. exstare dicitur Cantabrigiae et Oxonii. Videte Vossium II de bistor. Lat. cap. LXV. VII: HENRICUS DE ERFFURDIA Mindensis in Westphalia, monachus ordinis praedicatorum, e cuius opere de factis illustribus ab O. C. usque ad annum M CCCLV quaedam laudat auctor chronici Belgici. IIX: RANULPHUS HYGEDEN, sive Hykeden, monachus Benedictinus Anglus, cuius opus polychronicon sex libris constans, et usque ad annum Chr. M CCCXLIII pertingens, saepius MS. exstare dicitur Cantabrigiae et Oxonii, a Io. Trevisa Anglice versum, et usque ad an. M CCCXCIIX continuatum. Obiit anno M CCCLXIII. IX: MATTHAEUS,
Westmonasteriensis in Londinensis suburbii coenobio monachus: qui historiarum flores, unde florilegus dictus, primo usque ad annum M CCCVII collegit, postea LXX annos addidit: sequutus potissimum historiam Matthaei Parisii. Eius editio debetur Matthaeo Parkero, antistiti Cantuariensi, prodiitque Londini anno M DCXIX. X: RADULPHUS MARHAM, monachus Augustinianus, Anglus, qui manipulum chronicorum VII libris reliquit, progressus usque ad annum M CCCLXX. addite Vossium loco modo laudato.
Quinto decimo saeculo sequentes occurrunt I: BRANDO IOANNES, Cisterciensis in Dunensi Flandriae coenobio monachus. Eius chronicon usque ad annum M CCCCXIV, chronodromon inscriptum, et triplici volumine constans, Dunis et Gandavi MS. exstitisse dicitur. Obiit, secundum Vossium lib. III cap. V, anno Chr. M CCCCXXIIX. Id opus in compendium redegit AEgydius de Roya, professor theologiae apud Parisienses. II: GOBELINUS PERSONA, Bileveldensis decanus, cuius habemus cosmodromion, sive mundi cursum, de sex aetatum mundi decursu, ut ipse loquitur in proaemio. Ab orbe enim condito, usque ad annum CHR. M CCCCXVIII perduxit, sive ad Sigismundi Imperatoris tempora. Antequam ederetur hoc chronicon a doctissimo viro, Henrico Meibomio, Balduinus quidam parochus Paderbornensis ferebatur, a Io. Iacobo Frisio praesertim, historiam reliquisse universalem: quem addit Meibomius, rectius adpellari debere Gobelinum. Si quid video, Balduini nomen forte originem debet Bilueldino decano, et parocbus Padebornensis formatus est ex officiali Paderbornensi: quod miror Vossium non
perspexisse ex Meibomio. Aut si haut aberratum est in nomine, potuit libro nondum edito alius obscuram eius notitiam ac dubiam vulgare. Prodiit cum notis Meibomii et prolegomenis, Francofurdiae M DCXCIX. Petrus Albinus, in progymnasmatibus bistoriae novae Saxonicae p. 246 ipsum a non vulgari eruditione et industria commendat. III: MICHAEL RUBERTUS, Florentinus, qui itidem bistoriam universalem, usque ad sua tempora scripsit. Foruit anno M CCCCXX. IV: WERNERUS ROLEVINCK de Laer, Westphalus, carthusiensis Coloniae Agrippinae monachus, auctor fasciculi temporum, quem postremo usque ad annum M CCCCLXXX produxisse videtur. Continuavit hoc opus usque ad annum M DCXIV Ioannes Linturius pastor Curiensis, in vicina Voitlantia. Obiit Wernerus anno M DCII. Paene in omnibus sequitur Marianum Scotum. Videndus iterum Vossius III cap. IV et Labbeus tomo II. V: HARTMANNUS SCHBDEL Norinbergensis, auctor cbronici, quod vulgo Norinbergense dicitur, ac pertingit usque ad annum Christi M CCCCXCII. Prodiit Noribergae anno M CCCCXCIII. VI: MATTHAEUS PALMERIUS, Florentinus, vir longe doctissimus, et, si Trithemio, Bergomensi, ac Genebrardo credimus, ob haeresin combustus. De quo tamen nihil Bergomensis et Volaterranus: etsi lovius et Ugolinus Verinus eum in divinis errasse ac librum eius ex theologorum sententia damnatum scribunt: quibus cum et Vossius facit III de bist. Lat. cap. VII. Eius cbronicon vulgo solet adiungi Hieronymiano, ac desinit in annum M CCCCXLIX. Sed evenit illi, quod superius de Prospero et aliis nonnullis diximus. Hodie enim nihil amplius, quam ea pars chronici illius excusa est, quae inde
incipit, ubi desinit Prosper, anno scilicet CCCCXLIV, non CCCCXLVIII, uti Vossius, nec anno CCCCXLIX, sicut Bellarminus et Miraeus volunt. Integrum chronicon hoc manu exaratum habuit Laurentius Pignorius. Eum usque ad annum Chr. M CCCCLXXXI continuavit eiusdem saeculi atque cognominis scriptor, Mattbaeus Palmerius, Pisanus, cuius continuatio cum Eusebii et aliorum chronicis prodiit Basileae M DCXXXVI. VII: ANTONIUS FLORENTINUS, e monacho Dominicano urbis patriae, cuius nomine saepius legationes ad Nicolaum v. Calixtum III, et Pium II papas obiit, ordinatus fuit archiepiscopus. Huius cbronicon, sive summa bistorialis, in tres partes divisa: quarum prima usque ad Constantinum M. altera ad annum Chr. M CXXXVIII, tertia ad annum M CCCCXLIX progreditur. Venetiis anno M DCLXXXVI prodiit. Archetypon servari dicitur Florentiae, in monasterio S. Marci. Obiit A. D. II Maii, anno M CCCCLIX. Ab Adriano VI pontifice, anno M DCXXIII A. D. XXXI Maii relatus est inter sanctos. Vossius l. c. VIII: IOANNES HAGEN sive DE INDAGINE, diversus ab eo, qui de physiognomia, chiromantia, et astrologia scripsit, anno M DCXXII. Monachus ille fuit cartusianus Erfordiae, auctor triplicis chronici: unius maioris ab O. C. usque ad annum CHR. M CCCCLXXI: alterius paullo brevioris, tertii autem brevissimi, sicut Vossius describit l. c. p. 588. Obiisse dicitur Isenaci M CCCCLXXV, prior carthusianorum, in domo S. Elisabethae. IX: DONATUS BOSSIUS civis Mediolonensis, qui cbronicon universale usque ad sua tempora produxit. Floruit autem ultimis FRIDERICI III IMP. temporibus.
Sequuntur saeculo decimo sexto IACOBUSPHILIPPUS FORESTUS, Bergomensis: qui vulgo Bergomas, item de Bergama vocatur, nobili genere ortus: cuius supplementum cbronicorum, quod ab orbe condito ad annum CHR. M DCIV perduxit, editum est Lutetiae M DCXXV: IOANNES NAUCLERUS, praepositus Tubingensis, cuius cbronicon universale per generationes veteris ac novi testamenti dispositum, et primum a Nicolao Baselio, ab anno M DC ad XIV productum, a variis deinceps, praecipue autem a Micbaele ab Isselt ad annum usque M DCLXXXVII: MARCUS ANTONIUS SABELLICUS, in cuius operibus Basileae M DCLX recusis, libri IX sive enneades rbapsodiae bistoricae exstant, quas propter copiam rerum, dicendi puritatem, ac diligentiam Vives lib. U de tradendis disciplinis praefert Nauclero. Addatur Vossius lib. III de bift. Latin. cap. XII. Alios non recensemus, sicut nec omnes, qui praefenti saeculo hoc egerunt, quorum ingens certe numerus est. Nominabimus itaque tantum eos, qui praecipue legi merentur. Tales vero sunt compendiorum scriptores, inter quos excellit I: IOANNES SLEIDANUS, in opusculo de summis imperiis, cum notis Guil. Xylandri, Henrici Meibomii, et aliorum illustrato, ac nuper tum Latina, tum Germanica continuatione, ad nostram usque aetatem producto. II: ELIAS REUSNERUS, in hac academia quondam professor celebris, cum fratre Nicolao Reusnero, iuris consulto, cuius isagogae bistoricae libri duo exstant, quos propter divisionem variam docti non aeque probant: quamvis hac in parte liberum sit viam terere, quam quisque arbitratur commodiorem fore. III: HENRICUS
GUTHBERLETUS in cbronologia, quae ante paucos annos in Belgio prodiit auctior, desinitque in Maximiliano secundo. IV: DANIEL PAREUS, in medulla, sicut adpellat, historiae civilis et ecclesiasticae. V: HORATIUS TURSELLINUS, iesuita, cuius compendium bistoriarum terso elegantique scribendi genere factum continuavit nuper Cbrist. Adolfus Tuldenus. VI: DIONYSIUS PETAVIUS, iesuita pariter, in rationario temporum, ex fontibus conscripto, omnium accuratissimus. VII: CHRISTOPHORUS BESOLDUS, tam in synopsi bistoriae universalis, eaque minore, a Cbristopboro Adomo Ruperto doctissimis animadversionibus illustrata, quam in maiore Ingolstadii edita, a Io. Iacobo Speidelio. VIII: IOANNES BUSSIERES, iesuita, in flosculis bistoricis, in Gallia primum, dein Coloniae recusis. IX: IO. HENRICUS URSINUS, in isagoge bistorica cbronologica, eique adiecto tyrocinio, Francofurdiae M DCC LXI publicatis. X: IOANNES BUNO in idea bistoriae universae, nuper edita iterum. Pertinent huc Nicolai Vernulaei, Ioannis Ionstoni, Io. Conradi Dieterici, Gabrielis Bucelini, Ioannis Laeti, Henrici Kippingii, ac similium compendia, breviaria, nuclei historiae sacrae et civilis, Tobiae Wagneri institutiones historiae, Wilbelmi Stratemanni theatrum historicum, et aliorum: qui tamen cum iis, quos laudavimus, vix comparandi.
Ex iis, qui systemata historiae universalis mediocria dederunt praecipui sunt I: CAEIONIS cbronicon, sivepotius Pbilippi Melaencbtbonis, auctum postea et in multis locis expositum a Caspare Peucero, tandem nescio a quonam usque ad annum M DCCXIL Continuatum. II: MATTHAEI
DRESSERI isagoge bistorica, per millenarios distincta: ubi multa industria, sicut et Peucerus, non tantum externa, sed etiam quae ad Germaniam inprimis pertinent, ex indeitis tradidit. III: ABRAHAMI BUCHOLCERI index cbronologicus, multis scatet erroribus: sed editio tertia videtur emendatior et auctior. Prodiit Francofordiae M DCCXII. IV: CHRISTIANUS MATTHIAE, theologus Danus, tbeatrum bistoricum scripsit magno labore: in quo usum historiae declaravit, in morali ac civili disciplina. In Belgio recusum est, cum continuatione. V: IOANNES MICRAELUS in syntagmate bistoriarum multa et varia cumulat, sed pleraque e vulgaribus. Inscribit librum omnium historiarum mundi, usque ad annum CHR. M DCCLIV. In ultima editione Stetinensi, anno 1654 vocatur syntagma bistoriarum politicarum, sic locupletatum, ut tabularum genealogicarum et chronologicarum, indicumque beneficio instar lexici bistorici esse possit. VI: IACOBI CAPELLI bistoria sacra et exotica non displicet eruditioribus: cum qua conferri potest fratris eiusdem Ludovici Capelli chronologia, quae adparatui operis biblici Anglicani, nuper editis, inserta est.
Maioris molis volumina dederunt I: GILBERTUS GENEBRARDUS, ordinis Benedictini monachus, et professor linguae Ebraicae Lutetiae Parisiorum, cbronologiam reliquit, in qua more Gallorum iniquus est Germanis, neque in aliis odio religionis vacat. II: PETRI OPMEERI opus cbronograpbicum eiusdem prope commatis est: quod Laurentius Beyerlingk ab anno M DC LXX continuavit ad annum usque M DCC XI et Antuerpiae edidit. III: IACOBI
GORDONI opus cbronologicum non alio loco habendum IV: SETHUS CALVISIUS laudem meretur inter nostros, quod serio conversus sit ad studia chrionologica, adeoque Funccio, Bibliandro, et similibus omnino sit praeferendus. Quanti enim fecerit ipsum Iosephus Scaliger, et quaenam fuerint sinerint sincera doctissimorum iudicia de illo, satis constat. Anonymus continuavit opus cbronologicon ipsius ad annum M DCCL. V: IACOBI USSERII Armachani, annales veteris et novi testamenti propterea laudantur, quod ex fontibus diduxerit omnia, scriptor plenus et accuratus. Non tamen pertingunt ab orbe condito annales ulterius, quam ad annum CHR. LXXIII, sive usque ad templi ac rei publicae Iudaicae excidium. VI: EDWARDUS SIMSONIUS circa eadem tempora publicavit cbronicon catbolicon, quod incipit a primordio rerum, et eodem prope anno desinit. Addidit praeter tabulas chronologicas, ubi observat annos mundi, olympiadum et urbis conditae, regum successiones, ac stemmata insigniora. VII: ROBERTUS BAILIUS perduxit eodem filo opus suum bistoricum et cbronologicum ad Constantini M aetztem. Prodiit amstelodami M DCC LXIII. Huc pertinent quodammodo annales sacri Tornielli, Saliani, Spondani, etc. item Mattbiae Chefneux speculum chronographicum ecclesiae catholicae, ab origine mundi. Tandem et his addi potest Ioannes Ionstonus in polyhistore, sive breviario rerum toto orbe gestarum: qui prae aliis id habet singulare, quod regiones orbis, in quibus res gestae sunt, accurate distinxit, et Arabum, Sinensium, AEgyptiorum, aliorumque orientalium res,
ceteris fere intactas, ex ipsorum monumentis suppleverit.
Gallos, Italos, aliosque vernacula lingua scribentes, heic data opera omittimus.
SOLI DEO GLORIA.