10 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

I. N. I. NOTITIA SCRIPTORUM HISTORIAE UNIVERSALIS COMPENDIARIA. SECTIO PRIOR DE IIS QUI APUD GRAECOS historiam universalem SCRIPSERUNT.

§. I.

INter universalis historiae scriptores primus iis debetur locus, qui res inde ab origine mundi, aut humani generis primordio gestas narrant. Cuiusmodi nulli, quod sciam, reperiuntur, praeter Christianos, Iudaeos, Mahumetanos: nam gentilibus omnibus vera mundi


page 116, image: s124

orgio ignota fuit, nisi postquam eorum nonnulli e Moyse, dein et e Philone, Iosepho aliisque Iudaeis, aut Christianis scriptioribus eam cognoverunt. Neque tamen ullus hodie, quod sciam exsistit scriptor ethnicus, qui historiam suam inde ordiatur. Ac vereor ne plerique omnes eam pro fabula habuerint.

II.

Primum locum Christianis adsignamus, quod neminis exstet historia universalis, quiante illos scripserit. Horum autem, imo omnium qui in hoc genere superstites, antiquissimus est IULIUS AFRICANUS, qui ut Isidorus, fine quinti originum, et principio chronici, brevem temporum seriem per generationes et regna primus ex nostris simplici historiae stylo elicuit. De hoc e veteribus videndi Eusebius lib. VI bist. eccles. cap. XXXI, Hieronymus in chronico, et libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. LXII, cum interprete suo Sophronio, Honorius Augustodunensis de luminaribus ecclesiae cap. IXIV, Photius in bibliotheca codice XXXIV, Nicephorus bistor. eccles. libro U cap. XXI. E recentioribus Baronius tomo II annal. eccles. ad annum CCXX sect. I, II, Bellarminus et Labbaeus libris de scriptoribus ecclesiasticis, Possevinus in appatu sacro, Danhaverus in Christeide, ac Vossius 11 de bistoricis Latinis cap. XV, Miraeus in notis ad Hieronymum de scriptoribus ecclesiasticis, Nicol. Abramus in Pharo veteris testam. libor XV sect. XI num. LXVI, Iacobus Goar praefatione in chronogr aphiam Syncelli, aliique. SEXTI praenomine usum, nec diversum a Cestorum scriptore fuisse, censet Vossius loco iam laudato, et libro de philosophia cap. XI sectione XXIII. Prius colligit e Suida, qui in voce s1ws1a/nna ait, Origenem


page 117, image: s125

scripsisse adversus Sextum Africanum eumque confutasse de libro Susannae. Cui addi potest eiusdem scriptoris locus alter, in a)frikano\s2, ubi scribit, Africanum cognomento Sextum philosophum Asrum, scripsisse Cestos, libris XXIV. a)frikano\s2 o( s1e/ktos2 xrhmath/s1hs2 filo/s1ofos2 li/bus2 o( tou\s2 kes2h\s2 gegrafw\s2 en bibli/ois2 i/b. Photius tantum quattuordecim numerat, Syncellus novem. Et in fine iisdem, quibus priore loco verbis addit, contra hunc de Susannae libro scripsisse Origenem. Suidam enim, seu quicumque collectaneorum illorum auctor est, non s1e/ktos2 sed s1e/ctos2 scripsisse, colligas ex alio eius operis loco, ubi pariter Sexti philosophi Afri mentionem facit: nisi tamen alterutro loco una alterave vox ex altero loco inferta est. Utcumque fuerit Iulium Africanum, de quo nobis nunc sermo est, ad Origenem scripsisse epistolam de historia Susannae, eique hunc respondisse, cum ex Eusebio, Hieronymo, Photio et Nicephoro constat, tum ex ipsa epistola, quae cum responsione Origenis latine tomo posteriore operum Origenis Graece cum fragmento responsionis e bibliotheca Augustana a Davide Hoeschelio, anno labentis saeculi secundo edita habetur.

III.

Cestorum autem scriptorem haud diversum a nostro Africano esse, praeter Eusebium et Photium, Vossio laudatos etiam, Suidas ut iam diximus, et Nicephorus, tradunt. Nec aliter videtur existimasse Georgius Syncellus in chronographia, pagina CCCLIX. cuius verba perperam Iosephus Scaliger, tamquam Eusebiana, in libro priore chronicorum exhibuit: cum apud Hieronymum, Eusebii interpretem nullum eorum vestigium reperiatur. Nam


page 118, image: s126

postquam Sycellus dixerat Emmaunta Palaestinae vicum sub Alexandro Severo Caesare Nicopolin vocatam, legationem obcunte Africano, qui bistorias quinque libris conscripsit: mox subicit, Africanum libros novem Cestorum Alexandro isti dedicasse. Et ne quis de alio Africano posteriora verba interlligenda putet, statim Africani chronographi narrationem de Abgaro iuniore, Edessae rege, subiungit.

IV.

Si igitur adversus Sextum Africanum scripsit Origenes, idemque Cestorum et historiarum scriptor fuit, dubitari nequit, eum de quo nos in praesenti agimus, Sextum vocatum: sed Iosephus Scaliger ad numerum M MCCXXXVII chronici Eusebiani falli ait Photium, ab Eusebio seductum, cum Africanum chronographum facit auctorem Cestorum: hallucinationem quoque vult esse Suidae, qui putat hunc Sextum esse eum, in quem scripsit Origenes. Scaligerum sequitur vir summus, Thomas Reinesius III variarum lectionum cap. 11 p. 352. nisi quod negat Photium sequi potuisse Eusebium, cum eius chronicon non viderit: idque inde firmiter ait colligi, quia reliquorum Eusebii operum meminerit, chronici nusquam. Esse autem Cestorum scriptorem, quem ipse vocat Sextum Africanum iatrosophistam, diversum a lulio chronicographo, exinde patere censet, quod quae ex illo ab aliis veterum laudantur, prodant omnia scriptorem fuisse gentilem. Addit autem, se pluribus ea de re acturum in supplemento ad Vossium de historicis Graecis. Petrus quoque Lambecius, vir clarissimus, libro 11 prodromi historiae cap. XIX, Sextum Africanum ab Iulio diversum facit. Eadem et Herm. Conringii tou= pa/nu libro de Hermet. medicin. cap.


page 119, image: s127

III sententia est, cum quod Suidas tw=n kes2w=n scriptorem, Sextum Africanum vocet, tum quod cestos illos non fuisse hominis Christiani prodant cum fragmenta operis, superstitione magica referta, quae passim exstant, praesertim in geoponicis Constantino adscriptis, tum ipsum argumentum operis. Adde eiusdem addenda pag. 303.

V.

Denique et eruditissimo viro Henrico Valesio in annot ationibus ad Eusebii lib. VI historiae ecclesiasticae cap. XXXI, alius omnino esse videtur is, qui kestou\s2 composuit ab Africano chronographo. Nam ille, inquit, oriundus fuit ex Lybia, ut testatur Suidas, et s1e/ktos2 vocabatur. Chronographus vero oriundus fuit ex Palaestina, oppido Emmaunte, ut docet Eusebius in chronico, qui et Iulium Africanum eum appellat. Praeterea Christianus fuit, cum alter cestorum scriptor gentilis fuerit, ut ex argumento eius librorum satis apparet. Quare apud Eusebium verba de scriptore cestorum (o( tw=n e)pigegramme/nwn kestw=n s1uggrafeu\s2) delenda existimat, cum ob ea quae iam recensuimus, tum quia nec in versione Rufini, nec apud Hieronymum habentur, ridiculumque foret, cum de scriptore ecclesiastico illic agatur, ante omnia mentionem facere librorum, qui nihil praeter medicinas ex berbis, et metallicis ac magicis figuris, atque incant ationibus continebant. Nam eiusmodi fuisse kestw=n libros, testem esse Suidam et Georgium Syncellum. Apud Suidam vero pro s1e/ktos2 esse ke/stos2, ait forte emendandum: ut Africanus ille Cestus cognominatus sit, perinde ac Clemens Stromateus. Immo fuisse etiam alterum Iulium Africanum subicit, qui librum de bellico apparatu conscripserit, qui in MSto codice


page 120, image: s128

bibliothecae regiae kesto\i inscribatur, atque ita citetur a Politiano in miscellaneis. Suidam ita emendandum esse putabat et Phil. Labbe tomo 1 de scriptoribus ecclesiasticis pag. 659. et in addendis p. 830. sed de duobus Africanis dubitat adsentiri Valesio, motus tot scriptorum veterum auctoritate, qui eosdem faciunt.

VI.

Et profecto si ista admittimus, non modo Suidas, et tribus quidem diversis locis, sed etiam Photius, Syncellus, Nicephorus, ipseque Eusebius, aut falsitatis, aut corruptelae arguendi sunt: quod tamen nescio an rationes ab adversa parte adductae firmiter eivincant. Expendamus eas breviter, et videamus quam validae sint. Cestorum auctorem, e Libya oriundum fuisse, apud solum Suidam legitur: cuius tamen locum fortasse corruptum esse supra diximus. Chronographum autem Emmaunte ortum, nec Eusebius, nec quisquam alius docet. Apud Syncellum, cuius verba, ut iam ante monuimus, pro fragmento Eusebiano accepit Scaliger, eumque secuti alii, tantummodo legitur, Emmauntem Palaestinae vicum Nicopoleos nomine honor atam, sub Alexandro Mammaeae, legatione fungente Africano historico: e)mmaou\os2 h( en palaisti/nh kw/mh, *niko/polis2 e)timh/qh kalei=sqai u(po\ t *a)leca/nsqrou a)utokra/toros2, *afrikanou= pres1beus1ame/nou, ta\s2 i(stori/as2 en pentabi/blw| s1uggrayame/non. Nec aliter Hieronymus, nisi quod pro Alexandro nominat Aurelium Antonium, e quo forsan non male colligas, quae apud Syncellum leguntur, non esse Eusebii. Quidni vero Afer Palaestinam inhabitare potuit? II: Iulius vocari potuit etiam qui Sexti praenomine aut Sexti vel Cesti cognomine appellabatur. Nam et celebrem


page 121, image: s129

scriptorem sgrategematum Sextum Iulium Frontinum vocatum novimus. III: Cestorum scriptorem gentilem fuisse, non satis apparet ex eorum argumento. Nam ab eo neque Christiani quidam abhorruerunt. Et fac, gentilem fuisse, cum illa scriberet: potuit tamen scribere antequam converteretur ad Christum. Neque enim constat ullo indicio, Africanum historicum numquam fuisse gentilem, imo fuisse, credibilius est: quum plerique illius aetatis scriptores Christiani e gentilismo ad ecclesiam, philosophi aut sophistae transierint. IV: Apud Eusebium verba, quae Valesius expunctum it, etiam Nicephorus videtur legisse. Nam cum reliqua inde suo more transscripserit in suum opus, credi par est, et ea quae de Cestis habet, ex eodem fonte fuisse hausta. Quod apud Rufinum non habeatur, forte factum librarii culpa, vel quod ea non intelligeret. Potuit et studio omittere. Quod non dubito ab Hieronymo factum esse, si quidem sua ex Eusebio mutuatus est. Nam et illa de profectione ad Heraclam, et alia omisit. V: Cestorum mentionem vel id circo statim initio potuit facere Eusebius, quod Africanus illis aut primum aut potissimum inclaruerat: magis adbuc, si Cesti cognomen, quod Labbeus ac Valesius volunt, inde reportavit: quod et valde verisimile puto, propter vocem xrhmath/s1as2, quae vix de praenomine usurpabitur. Denique VI: cur pro certo adfirmari debeat, Iulium Africanum, qui de adparatu bellico scripsit, cuiusque librum Cesti inscriptum etiam apud Scipionem Tettium Neopolitanum, et in bibliotheca Scorialensi regis Hispaniae fuisse, e catalogis earum bibliothecarum cognoscimus, quemque ipse olim apud Tho. Reinesium videre memini, alium a Cestorum scriptore et


page 122, image: s130

chronographo fuisse, vereor ut solido aliquo argumento ostendi possit. Immo paene inducor, ut credam, hunc librum, qui hodie superest, eundem cum illo veteribus memorato, aut saltem illius operis partem esse. Nam in Laurentiano codice haberi quaedam superstitiosa ac prorsus ridicula, ut de curatione per Abracadabra, quaedam mulomedica, falsa plurima, testis est Alexander Baruoetius iesuita, in catalogo praecipuorum auctorum ineditorum Graece manuscriptorum, qui asservantur in bibliotheca Scorialensi, apud Labbaeum supplemento III novae bibliothecae MSS. librorum pag. CLXXXIII. Accedit quod omnes MSS. illi codices libri de apparatu militari Cestorum titulum praeferant.

VII.

Utcumque vero ista se habeant, certum est, Iulium Africanum chronographum vixisse ac floruisse inter annos christianae aerae CC et CCXLIV. Nam sub Severo Imp. eum floruisse, ait Syncellus, pag. CCCLV, sub Pertinace, Cedrenus pag. 251. sub Aurelio Antonino, eo scilicet, qui Elagabalus dictus est, Hieronymus et Isidorus Hispalensis: ad Alexandrum Severum Imperatorem eum suscepisse legationem, supra e Syncello diximus. In quo tamen erravit, sive ille, sive Eusebius, si Scaligero credimus, et confudit tempus terminati ab Africano chronici cum tempore coloniae deductae. Certe in chronico Hieronymi id anno quarto Elagabali factum dicitur. Errorem inde natum censet Iac. a Goar, in not. ad Syncellum pag. 82, quod Alexander cum Elagabalo consulatum gesserit. Sub Gordiano eum libros multos de temporibus et rebus regum ac philosophorum composuisse, ait Abulpharaius in hist. dynastiarum. Quousque et Freculphus Lexoviensis


page 123, image: s131

tempora eius videtur produxisse. Nam tomo II chronici libro III capite IV ait, Iulium Africanum inter scriptores ecclesiasticos nobilem fuisse habitum ea tempestate, qua Maximinus et Gordiani principatum tenuerunt: et quibus diebus Origenes in Caesarea Palaestinae Theodorum, cognomento Gregorium, et Athenodorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos, divina philosophia imbuit. Addit, eum in chronicis referre, se, Alexandriam properare Heraclae opinione celeberrima provocatum. Cuius itineris et Eusebius ac Nicephorus meminere. Idque anno Christi CCXXXI peractum fuisse, Petavius existimat, libro XIII de doctrina temporum, pag. DCCXCIIX. Labbaeus circa annum CCXXXIII: sane decimo Alexandri anno, hoc est, Christi CCXXXI vel II, Heraclam Origeni in schola Alexandrina, ac paullo post Demetrio in episcopatu illius urbis successisse, cognoscimus ex Eusebio in hist. eccles. lib. VI cap. XXVI, iuxta partitionem Valesii: alias XX, apud Ruffinum XIX, item ex Nicephoro lib. v cap. XIX. Sed dubito, an tum demum iter illud Africanus susceperit, cuius iam in chronographia meminit. Origene fuisse natu maiorem, inde colligas, quod in epistola ad illum scripta filium vocat eum. Atqui Origenem decimo Severi, h. e. Christi CCIII anno, admodum puerum exstitisse, testatur Eusebius lib. VI cap. II. Apud Cedrenum pag. CCCLI legitur, Africanum iam sub Pertinace fuisse una cum Porphyrio Leonida patre Origenis. Imperavit autem Pertinax anno Christiano CXCIII, sed in illis centonibus passim a)nistorhs1i/an observant viri docti. Quidquid sit, Africanus noster floruisse videtur inter annos chr. CCXX et CCXL.


page 124, image: s132

VIII.

Hunc igitur Africanum quinque libros chronogr aphiarum, sive de temporibus scripsisse, ex Eusebio Hieronymo, honorio, Photio, Syncello, et Nicephoro scimus. A mundr oreatione eum incepisse pervenisseque usque ad Christi adventum: succincte quoque commemorasse gesta a Christi nativitate, usque ad Macrini imperium, ait Photius. Sed Scaliger ac Vossius docent, eum terminasse id opus quarto anno Elagabali, Grato et Seleuco consulibus, hoc est, anno chr. CCXXII, quam sententiam confirmat quoque Africanus, qpud Syncellum pag. CCXII, ubi horum consulum tempora computat. Syncellus autem ipse pag. CCVII diserte ait, Africanum usque ad Antoninum deduxisse historiam, o( a)frikano\s2 e(/ws2 tw=n xro/nwn a)utou= a)ntoni/nou u)storh/s1as2, refertque ex eo, quod sub Elagabalo acciderat. Hoc opus adhuc Photii aetate, id est, saeculo IX Caroli M. tempore videtur exstitisse: sed hodie nusquam reperitur. Fragmenta tamen eius sat magna et egregia supersunt apud eundem Syncellum, iudicio Scaligeri ex Eusebio descripta: unde et in thesauro temporum ea passim ut Eusebiana repraesentavit. Immo chronicon Eusebii alicubi recoctum Africani chronicon vocat. Sed quaedam ab eo pro verbis Eusebii exhiberi, quae illius esse non constat: quaedam item quae constat, non esse illius, nuper viri docti, in his lacobus Goar, praefatione in Syncellum observarunt. De quo plura infra, cum de Eusebii chronico agemus. Quare nec illa, quae Syncellus ex Africano laudat, cuncta ex Eusebio desumpta videntur.

IX.

Certe quae inter Graeca Scaligeri habentur pag. IV


page 125, image: s133

VIII, IX, XX, XXII, XXVI etc. tamquam verba Africani in Latina versione Hieronymi frustra quaeras. In qua tamen alibi semel iterumque laudatur ille, sed verba non adducuntur. Vide num. MCCXL et MMCCXXX libri posterioris. Et numero MDCLXXXIV dicitur: quae post Nebemiam apud Hebraeos gesta sunt, exbiberi de libro Maccabaeorum et Iosephi et africani scriptis. Laudant Africani quaedam ex hoc opere etiam Basilius de Spiritu Sancto, chronicon Alexandrinum pag. XLV, Cedrenus pag. III, CLXXXIX, et CCLI et Gregor Abulpharaius pag. XXIV et XXVII. Eusebio in historia ecclesiastica I cap. VI est baud vulgaris scriptor, ou)x o( tuxw\n s1ungrafeu\s2, Nicephoro VI, XXXI est diligens annalium scriptor, Scaligero ad Eusebium pag. 232, et Vosio accuratissimus temporum abservator, Labbeo scriptor temporum perinsignis. Christianorum primum chronologiae fontes reclusisse ait Vosius: Eusebio, quid in componenda chronologia quis possit imitari, dedisse exemplum, aut quam in scripta sua transferret, materiam praebuisse. Goar in praefatione ad Syncellum addit, eum omnium paene gentium bibliothecas evoluisse, quod constare queat ex eius apud Eusebium reliquiis. Saepius tamen eius in chronologia errores adnotavit suggillavitque acriter Syncellus: quaedam illius illustrant, et expendunt Scaliger in animadversionibus Eusebianis, et Petavius in libris de emendatione temporum. Praeter ea, quae iam indicavimus, memorabile fragmentum eius de LXX hebdomadibus, e libro v chronographiae, legitur Graece quidem apud Eusebium, VIII Demonstrationis tuangelicae pag. CCCLXXXIX, CCCXC et CCCXCI editionis Graeco Latinae Parisiensis, Latine vero apud Hieronymum in commentariis ad Danielis caput IX. Idque illustrat


page 126, image: s134

prolixa disquisitione Nic. Abramus in Pharo veteris testamenti lib. XV sect. XII et XV. Atque is est, ut opinor, ille insignis et satis prolixus locus, quem clariss. Lambecius libro I commentariorum de bibliotheca Caesarea Vindobonensi, additamento III pag. 141 scribit, citari in eclogis propheticis nondum editis, quae in illa bibliotheca exstant, quarumque verum auctorem ait sine controversia esse Eusebium Caesariensem. Initium certe a Lambecio laudatum plane idem est. Multa quoque Africani fragmenta haud dubie habentur in excerptis Latino barbaris ex Africano, Eusebio et aliis, quae primus e bibliotheca Puteana produxit Scaliger in thesauro temporum: sed quaenam ex illis Africani sint, speciatim non est additum.

X.

Saeculo IV Christiano Africani exemplum sequutus EUSEBIUS PAMPHILI, Palaestinus, circa annum chr. CCLXV natus, circa CCCXV ordinatus Caesareae in Palaestina episcopus, et anno CCCXL aut XLI mortuus: vir eruditione multifaria, et in omnium paene gentium historia omniumque veterum non modo Graecorum, sed etiam Phoenicum Aegyptiorumque scriptorum lectione versatissimus. Inter infinita alia, quae scripsit, etiam canones chrononicos sive historiam omnimodam libris duobus concinnavit. Praecipuus ei scopus fuit, non tam ex ipsorum gentilium scriptis, quod ante eum fecerant Iustinus Martyr, Tatianus, Clemens Alexandrinus, Athenagoras, Theophilus Alexandrinus, et nonnulli alii, quam ex sacris litteris ipsiusque Moysis rationibus demonstrare, Moysen Inachi quidem antiquissimi Archivorum regis temporibus posteriorem, sed tamen omnibus gentilium diis antiquiorem esse.


page 127, image: s135

Quare opus suum in duos libros divisit: quorum prior velut collectio erat e multiplici nationum, regnorum, urbium memoria contexta: adeo ut nullum sit paullo antiquius imperium, dynastia, qut regum successio, quin fuerit illo thesauro temporum contributa, unde et inscriptus est, pantodaph\ i(stori/a. posterior qui speciatim et proprie canon chronicus dicitur, triplici serierum discrimine, annorum scilicet. Abrahami, regnorum, et spatii historici, distinctus veluti parallelismo quodam, omnium temporum gesta breviter et nude exhibet. De quo videri potest Scaliger in prolegomenis ad animadversiones fuas, et initio notarum, ad Graecum Eusebii textum.

XI.

Hoc opus hodie Graece quidem integrum non exstat, nisi fortassis alicubi ignotum lateat: fragmenta tamen eius e duobus Georgiis potissimum Syncello et Cedreno, de quibus paullo post agemus, collegit ac digessit Iosephus Scaliger, inque thesaurum temporum, de quo mox dicemus, retulit. Latine vero totum opus interpretatus est, et ad annum usque CCCLXXIX continuavit S. Hieronymus, Stridone in confinio Pannoniae ac Dalmatiae natus, uti Labbeus, tomo 1 de scriptoribus ecclesiasticis pag. 433 existimat, circa annum CCCXXIX: uti Blondellus, principio apologiae pro sententia Hieronymi de episcopis et presbyteris, circa annum CCCXLII: uti Dallaeus, in apologia pro synodo Gallicana pag. DCCCCXXI, anno CCCXL. Presbyter a Paullino episcopo Antiocheno ordinatus anno CCCLXXXIII, ac Bethlehemi defunctus die XXX Septembris, anno, ut plerique eruditiores hodie putant, CCCLXX. Transtulit autem ita, ut, quemadmodum in prooemio testatur, et


page 128, image: s136

interpretis et scriptoris ex parte officio usus, Graeca fidelissime expresserit, nonnulla de aliis probatissimis viris libata, in Romana maxime historia adiecerit: adeo ut chronicon eius a Nino et Abrahamo usque ad Troiae captivitatem pura Graeca translatio fuerit, a Troia usque ad vicesimum Constantini annum nunc addita nunc mixta fuerint plurima: a Constantini autem anno XX totum illius fuerit. Hanc translationem usque ad nostra tempora conservatam, et in ecclesia Latina tamquam fundamentum universalis historiae magno in pretio semper habitam, post Basileenses, aliasque superiorum temporum editiones, IOS. SCALIGER, chronologorum prineps, cum variis iisque praestantissimis codicibus manuscriptis a se collatam emendatamque, anno huius saeculi VI, Lugduni Batavorum cum ingenti eruditorum applausu, etsi ringentibus adversariis, edidit, atque doctissimis animadversionibus illustravit, additis auctoribus, derelicta ab Eusebio et Hieronymo continuantibus, variisque opusculis chronologicis, antea numquam publicatis. Operi universo titulum fecit, ac merito quidem: THESAURUS TEMPORUM. Id abhinc decennio cura Alexandri Mori, viri eruditissimi, denuo prodiit Amstelodami, adiectis quae Scaliger ante obitum animadversionibus suis inseruerat: quae tertia fere parte auctiores nunc sunt, et Idatii ac Marcellini chronicis, ex editione Iac. Sirmondi expressis. Post Scaligerum, sed tamen superstite eo hoc opus denuo cum MSS. codicibus comparavit Arnoldus Pontacus, Vasatensis in Gallia episcopus: cuius fidem industriam, et in effeta aetate diligentiam prope sine exemplo in tot considerandis antiquis membranis, ex quibus pulcherrimam editionem suam


page 129, image: s137

concinnavit, miratur et praedicat etiam Casaubonus, in epistolis ad Scaligerum scriptis. Eumque huic chronico emendando multum laboris atque industriae attulisse fatetur ipse Scaliger, in novissima editione animadversionum, pagina XIII.

XII.

Incepit autem tam EUSEBIUS, quam HIERONYMUS, priorem quidem librum ab Adamo et orbis conditu: posteriorem a Nino et Abrahamo. Sed quousque pertinuerit chronicon Eusebii, et quando scriptum fuerit, non eadem cunctorum sententia est. David Blondellus in apologia modo laudata sectione II: cap. XIX, et libro de primatu in ecclesia pag. 893, et 1188: Scaliger ad Eusebium pag. 9: Vossius de historicis graecis lib. II, cap. XVII: Labbeus tomo I de script. eccles. pag. 302 existimant, id desinere in annum Chr. CCCXXVI, adeoque post Nicaenam synodum, quae anno CCCXXV habita est, fuisse scriptum. Sed decepere doctissimos viros haud dubie, quae hodie in chronico Hieronymi, de synodo Nicaena, damnato Ario, et interfecto Crispo, Constantini filio leguntur. Nam ea omnia anno CCCXXV adulto, vel sequenti contigere.

XIII.

Sed haec et multa alia in chronico Hieronymi non sunt Eusebii, sed vel ab Hieronymo, vel ab aliis inserta. Id quod prolixe nuper ostendimus in exercitatione ad periocham Iosephi de Iesu Christo, cap. II a num. U usque ad XX: quare potius est, ut cum Baronio ad annum Chr. CCCXXV, Petavio lib. XIII, de doctrina temporum, Valesio dissertatione de vita et scriptis Eusebii, aliisque dicamus, Eusebii chronicon desiisse in annum CCCXXV: quo et


page 130, image: s138

editum fuisse credibile est. Ac proinde quod Hieronymus, Idacius et Syncellus scribunt, id pertinuisse, usque ad annum Constantini XX, id de incipiente non vero de completo debet accipi. Quoniam autem id chronicon laudatur in Eusebii historia ecclesiastica, libro I cap. I, et lib. X praeparationis evangelicae cap. IX, idcirco videtur annis aliquot ante synodum Nicaenam primam aut conscriptum aut editum, sed postea continuatum, ac denuo editum fuisse. Videte quae loco modo laudato diximus num. V, XIX, XXI, et XXIX. Hieronymum, Ausonio et Olybrio consulibus, hoc est anno Dionysiano CCCLXXIX, in quem desinit, chronicon suum scripsisse, ait Scaliger in animadversionibus ad prologum Hieronymi. Sed cum Hieronymus fine eiusdem prologi scribat, se reliquum tempus Gratiani et Theodosii latioris historiae stylo reservasse, non quod de viventibus libere et vere scribere timuerit, sed quoniam debacchantibus adhuc in terra sua barbaris incerta sint omnia: paullo serius quidem, sed tamen ante annum CCCLXXXIII, quo Gratianus periit, absolutum id opus fuerit necesse est.

XIV.

Porro dissimulandum non est, Scaligerum multa pro Graecis Eusebii fragmentis, e Syncello, Cedreno, aliisque desumpta exhibuisse, quae non modo Eusebii esse illi nusquam adfirmant: sed de quibus etiam diligenti collatione versionis Hieronymi, et aliorum Eusebii scriptorum constat, ea non esse Eusebiana. Exemplum unum alterumque habetis in exercitatione nostra, paullo ante citata num. VII, et XIIX. Eiusdem monetae sunt, quae habentur pag. IV novissimae editionis, de conditu mundi e


page 131, image: s139

Thimotheo chronographo: itemque posterior pars de regibus Aegypti pag. VII, fragmentum Istiaei Miselii pag. XIII, cum iis quae ad finem usque paginae sequuntur: pericope de eversione quinque urbium, pag. XX: quae ad centesimum Abrahae annum notantur pag. XXI: quae ad LX Isaaci p. XXII: quae de posteris Abrahamie Cethura pag. XXV, de prometheo pag. XXVI, et quaedam alia adnotata Iacobo Goari in praefatione ad chronicon Syncelli: cuius iudicio illa Scaligeri fragmenta nil minus, quam Eusebii excerpta sunt, et Scaliger quibusuis sibi placitis Eusebio adscriptis, non adeo restaurasse, quam Eusebium paene composuisse arguitur. Monuit quoque Conringius, III de Hermetica medicina, omnia illa Eusebiana, paullo diligentius attendentibus haut difficile liquere, et plurima aliorum pro Eusebianis haberi, eo quod Scaliger Eusebiana illa ex monumentis Syncelli per coniecturam tantum selegerit. Proinde cavendum est, ne statim Eusebiana esse credamus, quaecumque inter Scaligerana fragmenta reperiuntur, et a viris doctis pro Eusebianis laudantur. Quod multo magis dicendum est, de plurimis, quae in chronico Hieronymiano habentur. Nam et hoc multis modis cum ab Hieronymo, tum a librariis interpolatum, corruptum, mutilatum, et male conversum esse, passim Scaliger observavit: cuius complura loca adnotavit exercitationis nostrae numerus VI. Exempla aliquot e rebus Constantini suggerent numeri sequentes usque ad XX.

XV.

Sed nec illud tacendum est, multa peccasse Eusebium ipsum, cum in universo contextu temporum, tum in expositione singularum partium: idque non solum in


page 132, image: s140

historia, sed etiam, quamvis rarius, in theologia, inque exponendis dictis sacrarum litterarum. Qua culpa et Hieronymus, eius interpres et continuator, se implicavit. Qui cum multa ab Eusebio commissa haud difficulter emendare posset, adeo tamen negligenter se gessit, ut erorum numerum auxerit potius, quam minuerit. Utriusque errores passim notarunt cum alii, tum praecipue historici et chronologi, Scaliger praesertim et Petavius: ille in animadversionibus, hic in vasto opere de doctrina temporum. Et iam olim eodem, quo Eusebius vixit, saeculo DIODORUS TARSI episcopus scripsit chronicon, quo Eusebii error de temporibus corrigebatur. Syncellus quoque passim eum insectatur. Idemque fecisse Panodorum et Anianum ex eodem cognoscimus, pag. XL. Absit tamen, ut ob hosce naevos eruditissimi scriptoris opus incomparabile contemptim habeamus, aut debita laude defraudemus: quam vel propterea, iudicio magni Chemnitii, meretur, quod viam patefecit reliquis ad diligentiorem supputationem. Et profecto ex hoc veluti fonte rivulos aut lacunas suas irrigarunt fere, quicumque Graecorum post ipsum chronologiam aut historiam universalem scribere adgressi sunt. Quod multo magis Hieronymo fecere, qui ex Latinis huiusmodi quid conati sunt, ita quidem, ut plures eorum in iis saeculis, quae Hieronymus attigit, eius chronicon plane penitusque repraesentent: nisi quod alicubi quaedam aliunde desumpta inserant, sed quae fere nullius pretii aut fidei sunt.

XVI.

Haec de chronico Eusebii, quem veteres certatim magnis praeconiis celebrant. Basilio magno audit


page 133, image: s141

a)cio/pistos2 dia\ polupeiri/an, fide dignus ob multam peritiam, libro ad Amphilochium de Spiritu S. cap. XXIX, Hieronymo apolog. 11 adversus Ruffinum, vir doctissimus, et alibi praefatione libri V commentariorum in Esaiam, sicuti et Ruffino, epistola ad Chromatium, vir eruditissimus. Quis prudentior, dectior, eloquentior Eusebio? exclamat idem epistola LXV ad Pammachium et Oceanum. Idem et admirabilem virum vocat prooemio libri de locis Hebraicis,polui/stora, multiscium, imo cuius notitiam nihil scriptorum antiquorum subterfugerit, dixit Antipater Bostrensis libro 1 adversus apologeticum eius pro Origene: qui et polumaqei/as2 laudem ei concedendam ait. *a)/ndra polumaqh=, virum multiplicis doctrinae praedicant Syncellus chronographiae pag. XVII, et XXXV, Photius bibliothecae codice XIII, Cedrenus et Theodoretus Metochita, in miscellaneis nondum editis: ma/lista lo/gion Euagrius lib. 1 bistoriae ecclesiasticae cap. 1: s1ofw/taton, sapientis simum auctor chronici Alexandrini pag. 582: dia\ pa\nta e)lqo/nta in omnibus versatum, Nicephorus lib. VI hist. eccles. c. XXXVI: Sozomeno lib. 1 hist. eccl. est vir in sacris litteris ac gentilium poetis et scriptoribus polumaqe/statos2: Victorio in canone paschali vir inprimis eruditissimus atque doctissimus: Usuardo in martyrologio ad diem XXI Iunii, vir excellentissimi ingenii. Quid in historiographis Eusebio inveniri honorabilius potest ? scribit Pelagius 11, Episcopus Romanus in epistola III, ad Eliam Aquileiensern et alios Istriae episcopos. Recentiorum elogia studio brevitatis omittimus. Probari vero nequit, quod Scaliger in animadversionibus negat, erudit issimum appellandum: quodque in elencho trihaeresii scribit, nullum eccelsiasticorum veterum plura errata in scriptis


page 134, image: s142

suis reliquisse, nullius plures hallucinationes exstare hodie etc. Plura de Eusebio praeter Hieronymum, Honorium, Bellarminum, Possevinum, Gerhardum, Rivetum, Miraeum, Labbeum de scriptoribus ecclesiasticis, Vossius de bistor. Graecis lib. 11 cp. XVII, Zeillerus bistericorum parte 1, et 11, Magdeburgenese centuria IV cap. X, et alibi passim: Osiander centuria edem lib. 1 cap. XXXIV, et nuperrime Heinr. Valesius in elegantissima dissertatione de vita scriptisque Eusebii, quam una cum testimoniis veterum. de Eusebio historiae ecclesiasticae Eusebii a se editae praefixit. De reliquis ipsius scriptis historicis dicemus suis locis.

XVII.

Saeculi quinti initio sub Arcadio et Theodosio iuniore chronologiam in Aegypto scripsere duo monachi, ANIANUS et PANODORUS, quorum meminit, et fragmenta quaedam adducit Syncellus pag. XXXIV, et sequentibus, item pag. CCCXII, CCCXVI: nonnulla etiam, dissimulatis eorum nominibus refellit pag. XVI, deinceps. Idem pag. CCCXXXVIII, ait, Panodori editionem, e)/kdos1in, esse concisiorem et accuratiorem, ac traditioni apostolorum ac patrum congruam. Et pag. CCCXXVI eum vocat i(stcriko\n ak a)/peiron th=s2 xronikh=s2 a)kribei/as2. *kai\ th\n a)lh/qeian a)s1pas1a/menon en polloi=s2, historicum haud imperitum accur atioris chronologiae, et veritatem in multis adsequutum. lac. Goar in notis, ad Syncellum pag. XI, scribit, eum chromologicum opus molitum anno ab incunabilis Christi CCCCXI. Ab orbe condito utrumque incepisse, e Syncello colligo: sed quousque pervenerint, non constat.

XIIX.

Quartum inter Graecos historiae universalis scriptores


page 135, image: s143

locum tribuimus chronico, quod vetustissimis litteris exapatum, superiore saeculo ab Hieronymo Surita in antiqua, Siciliae bibliotheca repertum, et postea ex apographo ab Andrea quodam Darmario, Graeculo, e codice Antonii Augustini in Hispania descripto, et ad Is. Casaubonum, ab hoc ad Frid. Sylburgium, hinc in bibliothecam Augustanam delato, editum est Monachii cum Latina interpretatione a Matthaeo Radero, anno huius saeculi XV. Partem eius, quae consules Romanos continebat, etiam Onuphrio Panuinio, et Car. Sigonio, in fastis laudatum, iam ante, ediderat ex eodem apographo, et altero Io. Vincentii Pinelli, Fridericus Sylburgius, sub initium tomi III scriptorum historiae Romanae, Francofurti anno M DC XC excusi. Eandem bis ediderat, a se emendatam, Andr. Schottus: primo, anno M DC CXV, praefixam tomo II annalium Romanorum Steph. Pighii, deinde anno M DC CXIIX cum Hub. Goltzii fastis magistrativum et triumpborum Romanorum. Uterque cum Panuinio vocavit FASTOS SICULOS, quod in Sicilia inventi essent. Multo auctiores dederat Scaliger in thesauro temporum, ex eodem apographo. Integrum opus scriptum habebat ante hos annos XX Madriti in Hispania Abbas de Farina, Siculus, teste Labbeo in protreptico de Byzantinae historiae scriptoribus. Qui et non male suspicatur, hoc ipsum chronicon, aut delibatum ex eo compendium esse, quod in Scorialensi bibliotheca sub nomine Marcellini et Hippoliti exstare dicitur Inscribitur autem in Augustano codice, unde editum est, dpitomh\ xro/nwn u)po\ *a)da\m to=u prwtowla/stou a)nqrw/pwn e(/ws2 k/ e)tous2 th=s2 bas1ilei/as2 hraklei/ou to=u e)udebesta/tou, kai\ meta\ u(patei/an e)/tous2 i)=q, etc. Epitome temperum ab Adamo protaplasto inter homines, usque ad


page 136, image: s144

annum imperii religiosis simi Her aclii XX, et consulatus XIX, ac XIIX annum imperii Her aclii iunioris Constantini, illius filii, Indictionem III. In catalogo bibliothecae Scorialensis, apud Labbaeum bibliothecae novae p. 184, vocatur epitome temporum ab orbe condito usque ad annum XX Heraclii Imp. cum consulatibus et indictionibus et aliis cognitione dignis. Pertinuit igitur hoc opus usque ad annum Dionysianum DC CC XXX. EO enim vicesimus Heraclii die v Octobris finiit: etsi in codice Augustiniano unde Augustanus descriptus fuit, duo postremi anni vetustate obliterati fuerunt. Scaliger et Schottus etiam plures omisere, nescio qua causa. Raderus ait, omissos ob mentionem imaginum.

XIX.

Quis auctor huius operis fuerit, tam obscurum est, ut ne quidem constet, ab uno, an a pluribus fuerit consarcinatum. Raderus sane, quem et Vossius sequitur II de hist. Lat. cap. XXIII, postquam initio animadversionum suarum docuisset, non esse illius operis auctorem, ut quidam putaverat, Georgium Pisidem, diaconum Constantinopolitanum; verosimilius sibi videri ait, non unum chronici huius auctorem exstitisse. Idque coniecit primum ex inscriptione quam Panuinius legerit, quae promittat annornm a conditu rerum continuationem, usque ad 1 Heraclii: videri ergo ab alio adiecta, quae post primum Heraclii annum sequuntur, deinde ex syllabo Caesarum, qui dum Constantinum monomachum (ita enim scribere debuit pro Romano monacho, qui nunc ibi legitur) ultimum nominat, quem anno Christi MXLV imperasse scribunt, ostendat exserte, vel totum Imperatorum catalogum ab alio


page 137, image: s145

insertum vel auctum: cum post Heraclium triginta, atque plures Imperatores heic adnumerentur. Denique ex praefatiuncula, quae inscriptum habet nomen Petri Alexandriae, sive episcopi, sive lectoris, sive alterius. Unde et chronicon potius Alexandrinum, quam Siculum appellandeum censet: praesertim cum et de anno typico ex paschalibus, ex matheseos rationibus frequenter disputet. Alexandrini autem episcopi olim eam curam habebant, ut pascha per totum orbem vulgarent, et cyclos solis ac lunae accurate definirent. Concludit tandem, auctorem esse, vel Petrum praefationi praescriptum, (qui ut in margine, adnotat, potuerit fuisse is, qui anno Chr. DCXL Alexandrinus episcopus fuisse legitur in chronologia iuris Graeco Romani) vel plures. Addit tamen, posse etiam in Maximum monachum, qui Heraclio imperante vixit, suspicionem cadere: quod auctor anno LXXIV Abrahami, ubi de Melchisedeco agit, se dicat Salem vicum vidisse, Sed haec omnia merae coniecturae, eaeque valde infirmae, quaedam et plane falsa sunt. Nam quod inscriptionem attinet, nil prohibet ab auctore ipso postremos XX annos adiectos dicere. Potest et annorum numerus apud Panuinium corruptus esse. E syllabo quoque Caesarum nil amplius colligitur, quam aut vixisse auctorem chronici saeculo XI, aut reliqua fuisse addita ab alio, ut in Nicephori chronologia factum. In praefatione Petri Alexandrini, vel potius verbis eius chronico praefixis, nihil est, quod eum auctorem operis arguat. Tantum ait, hinc deinceps annorum ab Adamo sive exor dio orbis conditi epitomen conficiendam esse, quod sacris litteris et institutis per sanctos patres in ecclesia catholica diebus festis


page 138, image: s146

respondeant. De rebus paschalibus etiam alii, qui non essent Alexandrini, quaedam scriptis suis inseruere. Tandem non auctor chronici, sed senex quidam ab eo laudatus pag. 119. ait, se vicum aut urbis Salem aut Melchisedeci (verba enim ambigue sunt posita) vidisse. Quid vero haec ad Maximum monachum? Cautius Scaliger, qui contentus, hominem idiotam nominasse, nomen nequidem indagare voluit. Ceterum sive unus sive plures operam suam contulerint, negari tamen nequit, meros centones esse, ex variis pannis consutos, bonis tamen interdum, praesertim qua parte Africanum et Eusebium repraesentant. Quo nomine potissimum a viris doctis aestimari solent.

XX.

Non magis constat, quo tempore hoc opus exaratum fuerit. Raderus, ac Vossius, de hist. Latin. 11 cap. XXIII, auctorem vixisse volunt temporibus Heraclii: quoniam eo usque chronicon perduxit. Labbeus pag. 39 protreptici id ait colligi ex praefixa epistola Petri Alexandriae, ut videtur, patriarchae. Et pag. 8 vixisse ait circa annum DCCXXXIV. Sed Iac. Goar in praefatione ad Syncellum ait, chronicon hoc haud lectum Georgio Syncello, nec Photio memoratum, aetatis penes se non esse indubiae. Quod enim, inquit, ad Heraclii tempestatem profiteatur historiam deducere, auctoris pariter et librarii testimonium esse potest: qui opus fortasse nondum absolutum nactus, in, Heraclii annos eius finem incidere, non auctorem vixisse testatur. Et sane haud pauci scriptores, in his Syncellus, multo posteriores fuere temporibus, in quae scripta eorum desinunt. Quoniam tamen auctor hic tam accurate describit obsidionem Constantinopolitanam anno Heraclii


page 139, image: s147

XVI, a Chagano Auarum duce susceptam, ut ipse tum in urbe fuisse videatur, vix dubitem eum illis temporibus, et Constantinopoli quidem, vixisse. Novam illius editionem promisit Labbeus.

XXI.

Fine saeculi IIX, Constantino et Irene imperatoribus, anno, ut ipse computat, Christi DCCCC, secundum accuratiorem calculum DCCCXCII, eclogam chronographiae a primo orbis conditi die ad primae indictionis sexies millesimum et trecentesimum, hoc est eum quo scribebat, annum usque scribere aggressus est GEORGIUS monachus, et Tarasii patriarchae Constantinopolitani triennio ante defuncti XYNCELLUS: hoc est, ut Meursius in glossario Graeco barbaro, Fabrotus in glossario Cedreni et Iac. Goar in prae. fat. ad Syncellum in terpretantur, intimioris sacr arii patriarchici cancellaneus, secretorum conscius, negotiorum, socius, arbiter conscientiae, et proxima ab eo dignitate, speque successionis conspicuus. Ubi et quo genere ortus, qua fortuna et honore ante monachatum fuerit, incertum est. Nam Cyprium, aut aliquem e quatuor Georgiis in actis synodi Nicaenae II commemoratis, divitiisque et nobilitate insignem, et Logothetae munere ornatum fuisse, merae coniecturae sunt Leonis Allatii, Iac. Goaris, et aliorum. Contra haereticos incessanti agone eum desudasse, multisque verherihus diversisque poenis pro fidei constantia adfectum, ait Anastasius bibliothecarius, in praefatione historiae ecclesiasticae. Ceterum morte interceptus, non absolvit hoc opus: sed tantummodo perduxit usque ad initia Imperii Diocletiani, cetera Theophani adicienda relinquens: ita tamen ut neque hanc historiae partem recensuerit,


page 140, image: s148

castigaverit, et expoliverit. Multa enim promittit, quae exsequutus non est: et quamvis nonnullas operis sui partes tersas et elimatas reddiderit, alias tamen horridas et in digestas reliquit. Ut facile appareat fetum esse imtempestivum, et parentis sollicitudine destitutum. Multa tamen praeclara habet, et quae vix alibi lega. Scaliger et Vossius universum Eusebii chronicon, nulla verborum immutatione ab eo transscriptum volunt. Quod merito negat Iacobus Goar l. c. falsumque id esse, manifesto docet collatio chronici Hieronymiani: et minimum L annis posterior diversitas styli, non simplex compositionis ordo, et variata frequentius temporis numerandi ratio. Quae omnia ostendunt ab eo non unum Eusebii opus manibus versatum, sed varios scriptores adhibitos fuisse. Theophanes quoque, laborum eius, si quis alius, probe gnarus, diserte scribit in praefatine sui operis, eum multis chronographorum et historicorum libris evolutis, et non vulgari diligentia examinatis, chronographiam scripsisse, discussisque studiose temporum rationibus, ea adinuicem comparasse, emendasse, et sollertissime composuisse. Idem Goar prolixe contra Scaligerum docet, hanc chronographiam etsi imperfectam, et a librarlis passim vitiatam, non tamen mutilam, sed integram, ut a Syncello scripta est, ad nos pervenisse. Africanum, ut pariter Goar observavit, in plerisque, Eusebium haud rare, aliquando et Panodorum, et Anianum, gentilium vanas opiniones, et fietas annorum myriadas mitius interpretantes, acriter, saepe tamen sine causa, oppugnat: oppugnatus vicissim saepius, idque acerbe satis a Scaligero, in animaduer sionibus Eusebianis, Theophanes eum vocat a)/ndra e)llo/gimon kai\


page 141, image: s149

polumade/staton, virum eximium et eruditissimum. Plura de eo qui cupit, is adeat Leonem Allatium, in diatriba de Georgiis, Iac. Goarem in praefatione suae editionis, paullo ante laudata: quaedam et vossius habet l. II de hist. Graecis cap. XXIV Laudant eum et Ioannes Curopalates, et Geor. Cedrenus, suae quisque historiae initio, et Michael Glycas sub finem partis III annalium. Vossius ait, eundem et Georgium a(martwlo\n vocari, ut in fragmento de inventione crucis, apud Gretserum tomo III de cruce. Sed is diversus a Syncello, et minimum L annis iunior est, dicemusque de eo infra suo loco.

XXII.

Huius operis unicus hucusque codex integer repertus fuit, seriptus anno Chr. MXXI, qui hodie in bibliotheca regia Parisiensi exstat. Nam qui Mediolani in Ambrosiana bibliotheca habetur, non Syncelli huius, uti Goar existimabat, sed haud dubie Georgii hamartoli chronographia est. Etenim inscriptionem plane eandem praefert, quam Reinesianus et Augustanus Hamartoli codices, infra recensendam. Syncelli vero opus in Parisiensi codice inscribitur e)klogh\ xronografi/as2 s1untagei=oa u(po\ gewrgi/ou monaxou=, s1ugke/llou gegono/tos2 *taras1i/ou patria/rxou kwnstantinoupo/lews2, a)po\ *a)da\m me/xri *dioklhtianou=, eclega chronographiae, concinnata a Georgio monacho, quondam syncello Tarasii Patriarchae Constantinopolitani, ab Adamo usque ad diocletianum. Hoc Scaliger usus, multa inde in fragmenta Eusebii, suasque animadversiones retulit: sed plurimis locis, ut peculiari comparatione Iac. Goar docuit, immutata aut mutilata, haud in paucis etiam emendata. Integrum anno M DCCLII cum latina versione, notisque


page 142, image: s150

Lutetiae publicavit saepius a nobis laudatus Gear, ordinis praedicatorum monachus Parisiensis. Qui et lacunam trium foliorum, quae in regio codice deerant, e Puteano sive Peresiano, partem operis a lulio Caesare usque ad finem, quae et in Vaticana, Augustana, Scorialensi, aliisque bibliothecis habetur, continente supplevit. Latine integrum opus etiam 10. Baptist am Hautinum convertisse, testis est Labbeus in pretreptico, pag. IX. Qui et notas chronologicas Petavii, variasque codicum Mazarini promittit: sed neutrae hucusque, quod sciam, prodierunt.

XXIII.

E saeculi noni scriptoribus huc quodammodo referri debet NICEPHORUS, anno Chr. DC CCCVI, circa pascha, Tarasio patriarchae Constantinopolit ane, relicto palatio, in quo Nicephoro Imperatori a secretis fuerat, suffectus, anno DC CCCXV, a Leone Armenio sub paschatis itidem sollennia patriarchatur deiectus, atque in exilium actus: denique post annos XIV, in exilio exactos, ex sententia Iac. Goaris, anno DCCCCXXIX, mense Iunio, secundum Baronium, Vossium, et Labbeum, anno DCCCCXXIIX, die XIII Martii, quo etiam Latina et Graeca ecclesia memoriam eius recolit, defunctus. Eius enim non Nicephori cuiusdam iunioris, ut Vossio ac Miraeo visum, esse opusculum, quod chronogr aphia compendiaria, ou)ntomos2, ab Adamo usque ad Michaelis, et Theophili eius filii tempora inscribitur, non solum communis sententia est, sed etiam praefixus opusculo titulus, item stylus, cuiusmodi a Photio describitur, et in breviario historico eiusdem Nicephori deprehenditur, summa denique annorum catalogo Imperatorum adiecta, et Anastasii bibliothecarii testimonium


page 143, image: s151

clarissime dmonstrant. Nam titulus editionis Scaligeri, et nuperae Parisiensis e codice regio expressae, Londinensis item codex, quo Seldenus et meus, quo Camerarius usus est, diserte hanc chronographiam Nicephoro patriarchae, sive archiepiscopo Constantinopolitano tribuit. Idem in editione Scaligeri, Parisiensi et meo codice addit, eam, progredi usque ad Michaelem et Theophilum. Atqui in catalogis patriarcharum Constantinopolitanorum, apud Labbeum in protreptico pag. 35. et deinceps apud Marq. Freherum in chronologia iuris Graeco Romani, praeter hunc Nicephorum nullus occurrit alius, ante successorem arsenii, qui centesimum vicesimum octavum, adeoque LIII, ab hoc Nicephoro locum occupat, et circa annum M CCLX patriarcha fuit. Cui hoc opusculum tam vetustum nemo sanus adscripserit. Stylus in breviario nimium concisus est, iudice Photio: non alium in chronographia deprehendes. Illud inferibitur i(stori/a s1u/ntomost, seu ut apud Photium est, i(storiko\n s1u/ntomon: haec xronograoi/a s1u/ntomos2. Summa annorum, a conditu mundi usque ad Theophilum, colligitur annorum VICCCXLIIX, a Constantino M. DCXXX. Theophilus autem imperare coepit anno Dionysiano DCCCCXIX. Ergo auctor chronologiae tum vixit. Denique Anastasius in praefatione historiae ecclesiasticae Nicephoro huic eam tribuit. Vixit autem Anastasius paullo post tempora Nicephori. Quare quae hodie in hac chronographia de, Theophilo, Michaele, et Basilio Imperatoribus, de Theodora Michaelis, Eudocia Basilii, et Theophane Leoni iunioris uxoribus, de Theodoto item, Antonio Syllaei, Ioanne, Methodio, seu ut in MSS. Londinensi vocatur, Theodosio, Ignatio et Photio, patriarchis Constantino


page 144, image: s152

politanis, leguntur, haud dubie ab alia quam Nicephori manu sunt. Cuncta enim pertinent ad tempora, mortem eius subsequuta. Adiecta autem videntur Basilio imperante, et Photio patriarchatum Constantinopolitanum obrinente. Nam utriusque anni desunt, et in MS meo utrobique spatium aliquot linearum vacuum relictum est: nec inter augustas legitur Theophano: cuius nomen postea demum ab alio additum, quemadmodum et illa, quae in editis de Photio patriarcha (nam in codice meo desunt) et in MS Londinensi de Ignatio Photioque restitutis et iterum patriarchis habentur. Coepit autem Basilius imperare anno DCCCCXXVI, mortuus est anno DCCCCLXXIX, non anno DCCCCLXXXVI, ut Vossius lib. 2 de historicis Graecis cap. 25 existimat. Photius patriarcha factus anno DCCCCLIIX, non DCCCCLIX, Ut Vossius l. c. die XXV Decembris, deiectus anno DCCCLXIX. Proinde additamenta illa videntur adiecta inter annum DCCCCLXVI, quo Basilius Imperator factus, et annum DCCCCLXIX, quo pulsus patriarchatu Photius. Plura de Nicephoro praeter Bellarminum, Possevinum, Labbeum, Vossius II de hist. Graec. cap. XXV, et in addendis ad eum locum, Miraeus auctarii bibliothecae eccles. cap. CCXXXIV, item Baronius tomo IX annal. eccles. ad annos DCCCCXI, XII, XIII, XIV, XXIII, et XXIIX, Petavius in praefatione breviarii eius a se editi, Goar in notis ad hanc chronologiam, et Seldenus lib. II de synedriis Ebraeorum cap. IV sectione VII. E veteribus eius mentionem faciunt, praeter Anastasium iam laudatum, Theophanes in chronographia, Genesius lib. 1 historiae nondum editae, Photius codice LXV bibliothecae, Ioannes Curopalates eiusque expilator Cedrenus, Zonaras et Glycas in annalibus, aliique.


page 145, image: s153

XXIV.

Ceterum. hanc chronologiam iam olim transtulit et historiae suae ecclesiasticae praefixit Anastasius. Sed cum ea superiore saeculo esset incognita, eundem laborem suscepit Ioach. Camerarius, commentariosque et appendices adiecit Lipsiae, Francofurti, et alibi excusos. Hanc versionem suae historiae miscellae editioni praemisit anno MDCLXIX Pet. Pithoeus, postea ad exemplar Anastasii a se repertum emendavit Antonius Contius, ICtus Gallus notasque chronologicas addidit. Goar ait, hoc Nicephori opusculum, dedisse iterum, post Anastasium scilicet, auctorem miscellae. Sed fallitur. Neque enim aut Paullus Diacnus, qui primus confecit historiam miscellam, aut Landulphus, qui eam continuavit, Nicephori chronologiam nobis dedit: sed Petrus Pithoeus suae, ut diximus, miscellae editioni versionem Camerarii, ut profitetur, praemisit. Graecam primus vulgavit Scaiger in thesauro temperum: nuperrime, vero nna cum Syncello e MS. codice regio edidit, et cum aliorum editionibus comparavit Iac. Goar, Lutetiae anno MDCLII. Sed in utraque editione praesertim vero scaligeriana haud pauca desunt, quae in nostro et Londinensi bibliothecae collegii Sionis codice, unde multa excerpsit Seldenus loco modo laudato, habentur. Nomina quoque et numeri regum, pontificum, et episcoporum, et numeri versuum in libris canonicis et apocryphis utriusque instrumenti, multaque alia, haud parum a manuscriptis discrepant. Denique catalogus librorum N. F. quibus contradicitur, in utraque editione omissus est, cum in MSS. habeatur.


page 146, image: s154

XXV.

Saeculo undecimo GEORGIUS CEDRENUS synopsin historiarum scripsit, a condito mundo usque ad initia lsaacii Comneni, sive annum Christi M LVII productam. Hanc primus Basileae anno superioris saeculi LXVI, hortatu Marci et Antonii Fuggerorum, e codice illorum cum Latina interpretatione, brevibusque notis, edidit Guil. Xylander, sed pasim mutilam: anno vero huius saeculi XLVII Carlus Annibal Fabrotus Parisiis denuo publicavit, correcta passim versione Xylandri, et lacunis ingentibus tribus, multisque aliis e Ioanne Curopalate et Georgio Syncello expletis: praefixo item glossario verborum obseuriorum, additisque notis Iacobi Goaris. Monachum fuisse, aut sacerdotem, Xylander coniciebat, e genere dicendi, et disputationibus, quas de religione et caerimoniis habet. Iedem probabile existimat, eum rerum potito Isacio Comneno annales hosce suos scripsisse: quae et Vossii sententia est lib. II de hist. Graec. cap. XXVI. Miraeus in auctarie biblioth. eccles. cap. CCCVI et Tirinus aiunt, eum anno MLXX mortuum, eumque annum et Bellarminus ac B. Gerhardus ei dasignant: sed nulla ratione addita. Mornaeus in annum MCX coniecit, sine causa. Pars huius Synopseos res gestas a morte Nicephori Logothetae, usque ad Isacii Comneni exordium complectens, iisdem verbis constat, quibus historia IOANNIS SCTLITZAE CUROPALATAE: nisi quod Curopalatae historia pertinet usque ad imperium Nicephori Botoniatae, quod is anno MLXXIIX arripuit, ac triennio post eo rursum exutus est. Unde, manifestum est, alterutrum olagiarium esse. Ac Fabrotus quidem et alii, Curopalatem sua e Cedreno


page 147, image: s155

descripsisse putant. Aed verisimilior est Vossii, Labbei et Goaris sententia, Cedrenum historiam Curopalatae in suum opus transtulisse, more illis temporibus haud infrequenti. Nam Curopalates in prooemio ait, se primum ea, quae Nicephori imperium consecuta sunt, simili ac Syncellus et Theophanes studio conscribere: quod non poterat iactare, si prior ea Cedrenus fuisset exsecutus. Contra Cedrenus non modo nihil huiusmodi de se iactat: sed praeterea innuit, se chronicon suum e Syncesllo, Theophane et Ioanne Thracesio Protovestiario desumpsisse, et quaedam addidisse. Is vero Ioannes videtur esse, qui postea Curopalates factus est, et Scylitzae nomine gentilitio, ut Vossius censet, usus fuit: ac fortasse postremos XX annos tunc demum adiecit. Nisi malis cum Goare dicere, eum opus suum non absolvisse. Sed malim Vossium sequi: cuius sententiae etiam illud favet, quod in Latinae Curopalatae editionis titulo, et praefatione Io. Baptistae Gabii historia illa dicitur deduci usque ad imperium Isacii Comneni: cum tamen in Nicephorum Botoniatam desinat. Ut proinde videatur Graeci codicis, quo Gabius usus est, titulus ita habuisse: postrema vero, vel ab eodem auctore, vel ab alio postea, fuisse adiecta. Vixerit igitur Cedrenus, si Vossium sequimur, inter annum Chr. MLVII, et MLXXX. Alias enim reliqua Curopalatae pariter transcripsisset. Vix enim ignota ei poterant esse, quae vir proxima ab Imperatore dignitate, et in aula eius, ut videtur, ediderat. Si vero Goaris sententia placeat, referendus erit in tempora annum M LXXIIX subsequuta. Quod etiam Labbeo placuisse videtur, qui in protreptico negat, probabile esse, eum vixisse sub Isacio Comneno: neque fieri putat potuisse, ut de


page 148, image: s156

Cedreno ne verbum qudem fecerit in annalibus suis Glycas: qui tamen Ioannem Scylitzam, Ioannemque Zonaram tam saepe appellat. Idem vero in chronologia scriptorum ecclesiasticorum ait, Cedrenum videri vixisse circa annum MCL aut LX cum Michaele Glyca, et Constantino Manasse. Iacobus autem Goar in notis ad Cedrenum Zonara, posteriorem facit. Vidi qui adfirmaret Cedrenum Zonarae historiam notis et additionibus illustrasse, et auxisse usque ad tempora Isaaci Comneni. Quod nescio quam exploratum sit: nam Zonaram sequenti demum saeculo vixisse, nemo negaverit.

XXVI.

Ceterum non magna Cedreni auctoritas in historia, est. Nam Baronio rerum antiquarum parum idoneus auctor audit, Lipsio, centuria III epist. miscell. epist. LXI, anilium saepe fabularum scriptor, et veri incuriosus vel ignarus, Casaubono exercit. II sect. XVII nullius admodum iudicii scriptor, et veteris historiae imperitissimus, Dempstero, in paralipomenis ad Rosinum, fabulatori quam historico similior. Scaligero, initio notarum ad Graeca Eusebii, idiota est, eiusque totum stabulum quis quiliarum et eento ex multis pannis, sordidis, purpureis, malis, bonis, integris, laceris consutua. Xylandri iudicio, neque optimo ordine ea proponit, quae in sacris litteris et Iosephi antiquitatis Iudaicae descriptione, atque alibi, copiose describuntur: et inserit multa, incertum quam relatur aut creditu digna, imo interpolatis narrationibus saepe, saepe mutilatis: aliquando idem non sine taedio et odio inculcat: in, summis mundi imperiis exponendis ieiunus plane est: res Romanas ita attingit, ut videatur earum fuisse admedum


page 149, image: s157

ignarus: et in ipsis Imperatoribus eorumque rebus gestis fere ad Constantinum usque magnum nihil praeclari, aut etiam operae pretii est consequutus.

XXVII.

Neque tamen prorsus nulla illius operis utilitas. Nam Xylandri testimonio olurima in eo sunt, quae cum alibi non inveniantur, maximam ei apud omnes veritatis et historiae amatores conciliare possint debeantque gratiam, in Iustiniano praesertim magno, Heraclio, et aliis deinceps Imperatoribus describendis, multo est, quam ipse Zonaras fuerit, diligentius et copiosius versatus. Nam quae ante, novae Romae ortum habet, ea videtur utique ex libris variis non magna cura ac iudicio perexiguo consarcinasse: in Constantinopolis autem rebus et exercitatior fuit, ut apparet, et maiore est usus industria. denique magno rerum geographicarum ineremento, et antiquitatis recolendae adiumento diligentibus erit. Agnovit etiam Lipsius, eum, si cum iudicio legatur, daturum quod iuvet. Et fatetur Scaliger, praeter Eusebiana, quae ex Syncello excerpsit, non pauca praeterea apud eundem superesse optimae notae analecta, quorum partem Eusebii, partem Africani esse non dubitat.

XXIIX.

Porro idem Scaliger existimat, Cedrenum totam chronographiam Syncelli verbotim descripsisse, et ex eo atque aliorum chronologorum scriptis ingens volumen, contextum s1u/noyin i(storiw=n vocasse: sed volumen illud non potuisse breviatorum, imo mutilatorum, manus effugere. Nam quae habemus, non iustum illius breviarium esse, sed potius cadaver, et disiecti membra scriptoris, excerpta ex


page 150, image: s158

eo ingenti volumine, sine ullo ordine temporum aut gestorum, aut delectu eorum, quae aut omittenda aut excipienda erant, idque non multo post eius obitum contigisse arbitratur. Scaligerum sequuntur vossius et Miraeus. At Iacobus Goar, in praefatione ad Syncellum, negat Scaligerum id non respuenda demonstratione declaraturum. Eiusdem iudicio Cedreno synopsis adscripta, Cedreni fetus est germanus, nec praeter historiae hanc synopsin historicum volumen ingentius Cedrenum peperisse, antiqua exemplaria vel diversorum a Scaligero auctorum testimonia palam eloquuntur. Quibus addi potest, quod breviatores vix integram reliquissent partem postremam, quam e Curopalate desumptam diximus. Pro Scaligero videtur facere particula o(/ti plurimis Cedreni pericopis, ut in excerptis fieri solet, praefixa. Sed multae sunt aliae, quae ea, praefixam non habent: et quae habent, vix ultra Tiberii tempora porriguntur. Videtur autem ea indicari, pericopas illas a Cedreno ipso ex aliis scriptoribus excerptas fuisse.

XXIX.

Saeculo duodecimo circa annum MCXX IOANNES ZONARAS, ex magno Drungario Viglae, et proto a secretis Imperatoris, monachus S. Basilii, et quorundam sententia Constantinopolitanus, historiam kaqolikh\n, sive annales ab origine rerum, ad annum usque MCXIIX SCRIPSIT: quos anno MDCLVII Graece ac Latine tribus tomis distinctos Basileae cum notis edidit Hieronymus Wolsius. Tomo primo agitur de rebus a conditu mundi inter fideles, et in populo Iudaico gestis, usque ad excidium Hierosolymorum.: secundo historia Romana exponitur, ab origine urbis,


page 151, image: s159

usque ad Constantinum M: tertius res gestas reliquorum Imperatorum complectitur, usque ad obitum Alexii Comneni. Hos annales cum manuscriptis codicibus regiis et Mazarinianis, et quoad tertiam partem cum codice bibliothecae Claromontanae collatos denuo Parisiis editurus erat, cum versione Wolfii castigata, et notis Iac. Goar. Sed eo defuncto, eos brevi se emissurum, ad MSS. codices de novo exactos, promisit Labbeus tom. 1 de scriptorib. eccles. paeg. DCCXVII. Q???ae tamen editio nondum, ut arbitror, prodiit, Scriptor est maiori fide, quam diligentia: nisi quod vulgaribus fabulis, fictisque miraculis et portentis more Graeculorum illius aevi, mire oblectatur. Quod efsecit, opinor, ut a Casaubono legttimae bistoriae debenestamentum fuerit appellauts. Balth. Bonifacii iudicio in, historiis suis multo melius et accuratius senatorem, quam historicum egit. Bosino tamen non contemnendus historiae pcriptor audit. In iis certe quae Constantinopolitanos Caesares praecedunt, hoc est in duobus prioribus tomis, multo melior Cedreno habetur a Xylandro praef. ad Cedrenum, ac Vossio de bist. Graec. 1 cap. XXVI: ac passim Dionem Cassium aut sequitur, aut exscribit: sed reliqua, etiam sua aetate gesta, pleraque perfunctorie exsequitur. Quamquam aliter Sigonio visum, qui omnia Latinorum ante, Constantinum M. parum inepte et diligenter explicata ait: quod etiam possevini iudicium est. Deinceps vero utilem esse, et quod eae res diligenter enarrentur, et quod mehores scriptores non habeantur. Scilicet Cedrenum fortasse nondum viderat, cum ista scriberet. Videte Zeillerum parte 1 historicorum pag. CLX et praeter illum Vossium lib. II cap. XXVII. Saepius laudatur a Glyca. Goar


page 152, image: s160

in notis ad Cedrenum pag. XXX scribit, Ioannem monachum, quem Cedrenus in prooemio inter eos laudat, qui particularia sibi argumenta tractanda delegerunt, sibi nonnullisque aliis esse Zonaram: idque nomen, professionem et scripta evincere. Sed nomen et professio pluribus communia sunt: scriptum, quod Cedrenus respicit idem a Syncelli et Theophanis sensu plurimum recedere ait.

XXX.

Ad eundem, in quem Zonaras desinit, annum usque pertingunt annales quadripartiti, qui sub nomine MICHAELIS GLTCAB, anno superioris saeculi LXII, Basileae a Io. Leunclavio Latine cum appendice sive suppemento rerum usque ad imperii Romani eversionem gestarum.: Graece vero paucis abhinc annis Lutetiae typis regiis, lacunis aliquot Latinae versionis suppletis, sed fine quartae partis mutili, a Phil. Labbeo editi habentur. Vixit autem, Glycas, ut Vossius 11 de hist. Graec. cap. XXVII existimat, sub Ioanne et Manuele Comnenis: quorum prior anno MCXIIX, posterior anno MCXLIII imperare coepit. Labbeus in catalogo scriptorum historiae Bizantinae unm. XI ait, eum vixisse anno MCXL: in delineatione vero apparatus historiae Byzantinae, parte 11. pag. XLVI scribit, eum sibi vixisse videri sub Manuele Comneno: denique in chronologia scriptorum ecclesiasticorum circa annum MCL aut LX vixisse ait. Verum Henr. Ernstius lib. 11 variarum observationum cap. XXXVI refert, Io. Meursium manifesto deprehendisse, annales hos esse Theodori Metochitae, fuisseque eos, si diutius vixisset, Graecos e MS. codice auctiores editurum. Quod si verum est, ad saeculum quartum decimum opus hocce


page 153, image: s161

referendum erit. Nam Tbeodorus ille, vir multiiugae eruditionis, et aliquando Andronici Palaeologi senioris Logotheta, obiisse dicitur anno Chr. MCCCXXXII. Videte Vossium 11 de histor. Graec. cap. XXIX, et quos ille laudat. Cuiuscumque fuerit, multa in eo notatu digna reperiri, Tho. Dempsteri iudicium est, in paralipom. ad Rosini lib. 1 cap. 1, etsi eodem iudice, leges ille historico praescriptas non obseruet. Continet autem praeter historiam, multa quoque ad theologiam et physicen spectantia. Nam tota pars prima agit de operibus sex dierum: secunda res gestas a primordio rerum ad natum Christum: tertia, ad Constantinum: quarta ad Alexium persequitur. Iudicio Leunclavii, in prooemio suae editionis, parte prima rerum, primis sex diebus conditarum, enumerationem praeclaram continet: secunda seriem temporum ab initio mundi usque ad Christum sic tractat, ut obiter de quaestionibus minime vulgaribus disserat, citatis auctorum gravissimorum testimoniis, quorum non pauci nobis plane sunt incogniti, et de rebus maximis haud absurde indicat: parte tertia accuratus admodum est, in notationibus annorum: et quamvis non omnia Imperatorum dicta ac facta recenset, memoria tamen indicationeque digna minime praeterit: denique extrema parte regni Constantinopolitani seriem. ac res ab regibus gestas diligenter prosequitur: multaque notatu apprime digna tradit, quorum ne verbo quidem, prolixarum historiarum scriptores meminerunt.

XXXI.

Eodem saeculo versibus, quos Graeci politicos vacant, synopsin bistoricam 2 conditu mundi usque ad obitum Nicephori Botoniatae, sive annum Christi MCLXXXI scripsit, et


page 154, image: s162

Irenae Manuelis Comneni sponsae inscripsit CONSTANTINUS MANASSES, aulicus, ut videtur et fortunae mutationem aemulorum invidia expertus. Vixerit igitur circa annum Chr. MCL. Primo eum e duobus Sambuci, et uno Italico codice Latine convertit, annoque MDCLXXIII Basileae edidit Leunclavius: Graece vero e bibliotheca Palatina cum versione Leunclavii 10. Meursius Lugduni Batavorum, anno huius saeculi XVI, et denuo ante hos annos XX Lutetiae Car. Hann. Fabrotus, cum vatiis lectionibus a Leone Allatio secum communicatis. Brevitate praestitit, quod nemo Graecorum alius. Ianus Dousa cbronica eius acour atissima vocabat.

XXXII.

Praeter hos exstant et quidam nondum editi universalis historiae scriptores. Cuiusmodi est primo IOANNES ANTIOCHENSIS, cuius arcbaeologia, sive opere peri u)rxaiologi/as2, nondum edito, usi fuere Salmasius et Allatius: qui utrique et editionem eius promiserunt. Quaedam illius habes apud Salmasium in exercit ationibus ad Solinum praesertim pag. 575. unde Gothofredus nonnulla in supplementa Pbilostorgiana retulit. Qui in prolegomenis ad Pbilostorgium pag. 2. eum Heraclio imperante, sub initium saeculi septimi, vixisse putat. Quod etiam Vossius existimabat libr. II de bistoricis Graecis cap. XXIII. Sed Philippus Labbeus in deline atione apparatus bistoriae Byzantinae pag. XLIII, eundem esse censet, quem Ioannes Tzetzes bistoria XXIII cbiliaedis 11 laudat, ac Georgico chronico, hoc est Syncello ut existimat, posteriorem facit. Quam sententiam et Vossius postea secutus est in addendis ad locum modo laudatum, et denuo ad libri III paginam CCCLXXX: quo loco illum Tzetzae


page 155, image: s163

laudatum, ab archaeologias scriptore diversum fecerat, ac potius Ioannem Malelam, eidem Ttezae cbiliade v historia XXIX et XXX citatum intelligendum censuerat: quod postea in dubium vocavit, quoniam ille nusquam Antiochensis vocetur. Quod si Labbaei sententiam sequimur, hic arcbaeologiae scriptor inter Syncellum et Tzetzem, hoc est inter annum Chr. DCCCXCII et postrema saeculi XII tempora vixit. Ceterum idemne an diversus ab archaeologiae scriptore sit, Ioannes Antiochenus, ex cuius historia chronica ab Adamo excerpta ex collectaneorum Constantini Porphyrogenetae titulo, de virtutibus, e Peiresciano codice Henr. Valesius edidit, dicere non possum. Ac profecto miror, neque Vossium, neque Labbeum, vel verbo operis illius mentionem fecisse. Sed nec Valesius in notis, quando is vixerit, indicat. A Malela tamen diversum esse, ex eo constat, quod in Msto excerptorum illorum codice Malelae excerpta seorsim lecta fuerint, sed a Valesio omissa.

XXXIII.

Ex ineditis secundo huc referri debet GEORGIUS HAMARTOLUS, cuius chronographia Viennae in Caesarea, Romae in Vaticana, Lutetiae in regia, codice 618, apud Labbeum in nova bibliotbeca pag. CCLXXXI, Monachii in Bavarita, Mediolani in Ambrosiana, haberi dicitur. Habetur et in Augustana Vindelicorum, et Lipsiae in reliquiis Reinesianae, quae Cizam deinceps translatae sunt. Eius editionem dudum promisit Leo Allatius. In Reinesiano codice, qui quondam Nicolai Choniatae Monembasiensis et Epidauri anno septies millesimo sexagesimo quinto, mense Februario, indictione XV scriptus fuit, inscribitur xroniko\n ou/ntomon, en diafo/rwn xronogra/fwn kai\ e)chghtw=n, s1ullege\n


page 155, image: s164

de\ kai\ s1unteqe\n u(po\ gewrgi/ou a(martwlou= monaxou=, chronicon breve ex diversis cbronographis et scriptoribus collectum et compositum a Georgio Peccatore monacbo. Quae et Ambrosiani codicis inscriptio est: nisi quod in eo additur kai\ s1unke/llou, et Syncelli. Qui tirulus auctori et ini aliis codicibus tribuitur. Augustani vero codicis inscriptio opus hoc exserte Georgio Tarasii patriarchae Syncello tribuit. In fronte vero libri hunc titulum praefert: gewrgi/ou monaxou= kai\ logoqetou i(storiko\n, Georgii monacbi et Logothetae bistoria. Etiam in Reinesiano codice, post synopsin operi praemissam, scriptum est: a)rxh\ th=s2 to=u s1unta/gmatos2 xronografi/as2 gewrgi/ou monaxou= to=u s1ugge/lou kwstantinoupo/lews2 ne/as2 r(w/mhs2, initium syntagmatis cbronographiae Georgii monachi Syncelli Constantinopeleos, novae Romae. Quare latis mirari non poterat Scaliger lib. II epist. CLVII, quomodo factum sit, ut duo nomine eodem idem tractent, et ab eodem principio profecti, in eodem fine acquiescant. Nempe in Augustano codice, quo Scaliger usus, chronicon hoc non ultra Heraclii et Heracleonae tempora producitur: quousque et Syncelli et Theophanis, quo idem utebatur, codex pertingebat. Sed in Reinesiano codice Hamartoli chronicon desinit in imperium Michaelis et Theodorae, quod coepit anno DCCCCXLI, et in fine subicitur: e(/ws2 w(de to\ pe/ras2 ta\ xronika\ gewrgi/ou ougke/lou, w(oa/utws2 kai\ to=u logoqetou. Huc usque cbronica Georgii Syncelli, quemadmodum et Logotbetae. Proximae paginae initio scriptum est: i/stori/a to=u s1ofwta/tou logode/tou: et mox: a)rxh\ to=u xronogra/fou to=u s1ofou= kai\ logiwta/tou logoqe/tou. *me/xri toude i(sto/rhoen o( a(/gios2 lew/rgios2 s1u/ggelos2 to=u patriarxikou= qro/nou kwnstantinouontlews2. Initium, cbronographi sapieniis et intelligentissimi Logetbetae.


page 157, image: s165

Hucusque narravit sanctus Georgius Syncellus patriarbici tbreni Constantinopolis. Sequitur deinde primum caput peri\ baoilei/as2 mixah\l to=u u(iou= qeofi/lou, de imperio Micbaelis Tbeophili Filii. Finit autem in morte romani Lecapeni, qui anno Chr. DCCCCCXLIV a Constantino Porphyrogenito imperio depulsus est. Atque eousque et codex Bavaritus pertinet, teste Possevio in apparatu, et catalogo MSStorum illius bibliotbecae. Miraeus perperam Porpbyrogenitum in Copronymum transmutavit. Sed Hamartolus haud dubie non est ultra tempora Michaelis Theophili F. progressus: eosque fines et Leo Allatius ei adsignat, in catalogo operum suorum, exercitationi de mensura temporum antiquorum subiecto, numero LXV qui et abbatem vocat. Idem ex hoc opere quaedam laudat in dissertatione de Dominicis et bebdomadibus Graecorum pag. 1403. et 1427. Inde quoque desumpta est narratio de inventa cruce Dominica, quam Gretserus tomo 2 de cruce inseruit: quam proinde mole Possevinus fragmentum peculiaris de hoc argumento scripti, Miraeus homiliam vocat. Ceterum a Syncello diversum esse, inspicienti obscurum esse nequit, longeque disparem esse nostri huius conatum, recte monuit Scaliger, loco supra laudato: qui addit, nihil in eo se deprehendere potuisse, quod se doctiorem facere potuerit: neque illum legere aliud esse, quam horas perdere. Sunt tamen in eo quaedam non aspernanda, nec ubivis obvia: etsi de cetero meri centones sunt, multaque frivola et fabulosa continent. Immo magnam partem et apud Cedrenum quaedam et in chronico Alexandrino paene totidem verbis leguntur.


page 158, image: s166

XXXIV.

Pertinet huc praeterea loco tertio IOANNES SICULUS, cuius chronicon ab orbe condito usque ad Michaelem Theophili F. olim in bibliotheca Heidelbergensi exstitisse, e Possevini appendice apparatus sacri, et Sylburgii praefatione Saracenicoram cognoscimus. In fine additum erat: e)/ws2 ta\ xronika\ gewrgi/ou kai\ logode/tou. Unde dispiciendum, utrum fortasse chronicon illud idem sit ac illud Hamartoli, quod ad eadem usque tempora producitur, et in Reinesiano codice similem clausulam in fine adiectam habet. Possevinus ait, eum a Cedreno et Zonara laudari. De quo Vossius, Labbeus et Goar, in notis ad Cedrenum, amplius cogitandum censent. Respiciunt autem omnes *sikeliw/thn dida/s1kalon, cuius Cedrenus et Curopalates in prooemio suorum operum meminerunt.

XXXV.

Quarto etiam SETHI MAGISTRI historia chronica, vulgari lingua a creatione mundi usque ad imperium Constantini Ducae, qui fine anni MLIX imperare coepit, olim in duabus bibliothecis Constantinopolitanis, quarum catalogos Possevinus exhibet, habebatur.

XXXVI.

Quinto denique varia chronica Graeca nondum edita habentur in bibliotheca regia Parisiensi, recensita a Labbeo specimine altero novae hibliothecae pagina LXIX et LXX. Sunt autem ista. Chronologia ab Adamo ad Christum. Chronologiae compendium ab orbe condito ad Iustinianum, Rhinotmetum. Chronologia ab orbe condito ad Theophilum Imp. et Michaelem. Incerti chronicon usque ad Leonem sapientem. Chronicon ab initio. mundi ad Manuelem


page 159, image: s167

Comnenum. Aliud usque ad Ioannem Lascarim. Et rursus aliud usque ad mortem Romani Imperatoris. In eadem bibliotheca, codice MXXVII habetur ecloga chronicorum ab Adamo ad Michaelem, generum Nicephori Imperatoris, ex Ioanne historico: per quem sine dubio Ioannes Siculus intelligitur.