QUi historiarum lectioni se dedunt, non omnes unum eundemque sibi scopum praefixum habent. Quidam enim solummodo hac fini legunt, ut otium fallant, curasque graviores temperent, eorumque, hodie praesertim, multo uberrimus est proventus Alii, ne nesciant, quae a multis retro saeculis, vel in patria sua, vel alibi terrarum acciderunt. Multi, ut varios gentium ritus ac mores, variasque populorum et regnorum origines et antiquitates indagent, suumque in locum, et veluti penu quoddam antiquarium singula excerpant. Sunt
etiam, qui nil amplius quam vocum elegantiam verbaque ut ille ait, sesamo et papavere sparsa, figurasque et artificia oratoria sectantur: parum solliciti, quid sub eo cortice boni solidique lateat. Alii denique res quidem vitae humanae usibus gestas persequuntur, sed contenti obviis et vulgaribus sententiis, ac quibusdam iudiciis ac digressionibus, subinde a praestantissimis scriptoribus insertis, interiora rerum abditosque sensus non illubentes praeteruehuntur.
Hi omnes etsi neque culpandi omnino sunt, neque nullum industriae suae (si modo industria vocari meretur, nonnisi superficiaria est) fructum ferunt: nondum tamen id, quod in historia praecipuum est, quoque praestantia atque nobilitas eius censeri debet, adsequuntur: quinimmo longissime adhuc absunt ab ea urilitate, quae historiae propria est. Nam primo quidem secundoque generisaris erit, si tumultuaria opera, quidquid sibi offertur, pervolarint, tertio, si pauca ex universo toitius operis contextu selegerint, quantum solis paene vocibus, sterili sane et saepe ridiculo labore, animum explet: quinto denique sufficit, si mediocri artentione, et puerisquoque in trivialibus scholis degentibus non admodum oper osa ac difficile futura, sententiarum veluti florilegium instituant.
At historicae observationis hic praecipuus est fuiis et usus, certe esse debet, ut interiora negotiorum civilium penitus pernoscere, quove modo in iis versandum, quo modo consilia formanda et exsequenda, quo sermonis genere efferenda, ornanda, suadenda, disuadenda sunt, doceat. Quam ob canssam potissimum historia a
Cicerone [Note: * 2. de Orat. c. 9.] magistr avitae, a Polybio [Note: * princ. l. 1 histor.] a)lhdinotath paidei/a kai\ gumnas1i/a pri\s2 ta\s2 politika\s2 pra/ceis2, verissima ad civiles actiones disciplina exercitatioque appellatur. Huc quoque Livius [Note: * in proem.] respexit, cum illud esse praecipue in cognitione rerum dixit salubre ac frugiferum, ut emnis exempli documenta in illustri posita monumento intue are, inde tibi tuaeque rei pub. quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Hoc denique Philo Iudaeus indicare voluit, cum in libro de sacrificio Abelis, et Caini dixit, prodesse ad cur am rei publ. veterum innutriri opinionibus, et audire antiquitaetis pulcberrima facinora, qualia ab historicis deseripta sunt.
Scilicet historia non tam contemplationi, quam imi, tationi destinata est, contra quam multorum vanissima consuetudosert, quibus ornandae augendaeque eruditionis, aut politicorum discursuum, uti vocari solent, aut voluptatis otiique causa memoriae veteres evoluuntur. Longe aliter existimavit Cicero, cui nemo summae prudentiae laudem denegaverit. Qui, cum res pub. caede Iulii Caesaris in gravissimum periculum adducta esset, ut illud averteret, Athenienses imitatus, Thrasybuli utilissimum de amnestia inventum reduxit, veteri exemplo omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendo, Romanum imperium universum servaturus. Aliter quoque Severus Alexander, qui side remilitari tractaret, maxime eos adbibebat, qui bistoriam norant, requirens, quid in talibus causis, quales in discopt atione versabantur, veteres Imperatores, vel Romani vel extergarum gentium fecissent, ut e Lampridio in vita eius eap. XVI cognoscimud. Aliter
[Note: in 'vita' eius cup. IXXXIX.] denique Caesar Augustus, qui, ut ait Suetonius, in evoluendis utriusque linguae auctoribus nibil aeque sectabatur, quam praecepta et exemplae, publice vel privatim salubria, eaque ad verbum excerpta, aut ad domesticos, aut ad exercituum provinciarumque rectores, aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigebant. Et quam aliam causam fuisse arbitremur, cur Alexander M. Homerum, Scipionum alter Xenophontem, alter Polybium, etiam in castris et inter medios armorum strepitus circumferrent, quam ut exempla praeclara ab illis scriptoribus tradita sequerentur, si felicem eventum nacta essent, aut si minus prosperum, vitarent?
Sed nondum omnem historiarum utilitatem, quam in civilis vitae proposito praebere potest, exhausimus, cum exempla omnis generis eam suppeditare diximus. Nam multo latius usus eius patet. Cum enim tres sint prudentiae partes, memoria: quae ex eventuum copia, tamquam e thesauro, prudenter negotia tractandi exempla rationesque depromit: intelligentia, quae de praesentibus accurate perspectis recte vereque iudicat: et providentia, quae ex praeteritis et praesentibus funtura callide conicit, de bonis prospicit, mala cavet, ad omnia denique certa pariter et incerta, vigilat: historia non solum memoriam exemplorum copia, similitudine, ordine, sed etiam intelligentiam, rerum narrationisque evidentia et plenitudine, observationis et explicationis dexteritate et facilitate, iudicii regula et animositate, sollertiae adminiculis et praesidiis, constantiaeque et promptitudinis instrumentis, providentiam autem, sive de futuris coniectandi prospiciendique
facultatem, comparatione causarum, consiliorum, eventuum, mire instruit iuvatque. De singulis aliquid ex summorum virorum sententia explicatius dixisse operae pretium fuerit, quo magis appareat, qua parte potissimum civilis prudentia, historica observatione et meditatione adiuvetur. Id quod aliquanto clarius patebit, cum unum alterumque eorum, quae dicturi sumus, speciminis evidentia exemplisque fuerit declaratum.
Primas memoriae dedimus: quam historia informat primo exemplorum multitudine et ubertate. quam tantam suppeditat, quantam nulla, quantumvis multorum annorum experientia suppeditare cuiquam potest: quippe ex omni aevo, in omni genere eventuum, ex omni parte suggerens, quo pro re nata uti liceat. Adeo ut vix ullum occurrere posse negotium paullo difficilius, cuius non bene feliciter que expediti exemplum in historia reperias. Atqui hanc copiam requirit prudentia, quae nil aliud est, quam multarum rerum memoria, compluriumque negotiorum usus ac proinde, nisi sit ab exemplorum copia instructissima, paene pro ignorantia imperitiaque habetur. Deinde similitudine et comparatione exemplorum: cum scilicer vel ab historicis ipsis eaedem exitu causae, obvia rerum similitudine et satietate coniunguntur, quod inter fructus, annalium suorum Tacitus [Note: * IV. Ann. 33.] recenset: vel a lectore industrio et iudicioso similes causae eventusque in unum locum congeruntur et excerpuntur. Ubi tamen non solum cavendum est, ne, quae vere sunt similia, confundantur cum specie similitudinis, sed in ipsa etiam similitudinis veritate modus assimilationis, inque discretione ratio, gradus, scopus
discernendi, accurate attendi considerarique debent. Denique exemplorum ordine: quem illis similitudo rerum ac dissimilitudo, indeque nata comparatio, conciliat: quique velut anima eorum haberi debet. Nam ut in gazophylacio, in conclavi, in bibliotheca, congestis in unum locum similibus, loci ipsi, armaria, cistae, latera multum serie sua recondentis promentisve industriam adiuvant: sic exemplorum multitudo indisposita, nec in certas classes distincta, non solum inutilis et civilis vitae proposito minus apta, sed etiam onerosa ac molesta est.
Res clarior evadet, si sub exemplo loquamur. Sit alicui fedus cum potentiore, cum invalido, cum barbaro ineundum. Vacillant heic praecepta aut frigent, fallit sollertia, usus et experientia propria, cum imperfecta, tum periculosa est. Sola historia restat, quae cautiones suppeditat, ad eventum insignes et efficaces. Nam oculos animumque per omnis aevi memoriam circumferenti, facile erit ex tanta exemplorum copia ea deligere, quae ad praesens institutum faciant, delecta considerare, considerata ad imitationem trahere, artesque imitandi meditari. Heic apparebit fedus cum potentiore, spe vindictaeve cupidine initum, saepe quidem in exitium aut imminutionem ineuntis, aliquando tamen ex prudentia et cautione in salutem cessisse: cum barbaro numquam satis fidum: cum invalido nunc periculosum, nunc gloriosum, interdum et necessarium: semper autem gentis cum qua societas ineunda fuit, ingenium, mores, arcana statuus ignorata, periculo aut damno, recte perspecta saluti gloriaeque fuisse Similiter sit alicui bellum cum potenti populo v. gr. cum Hispanis gerendum: an hoc fieri poterit,
nisi praesertim gentis indoles, fortuna imperii, arcana consilia, totusque hostium status praecognitus suerit. Unde autem hanc cognitionem hauriet? an ex sua experientia aut quorundam actuum observatione? ex frequenti cum Hispanis commercio? e libellis geographicis, aut scriptoribus de imperio Hispanico? minime vero. Sunt haec omnia partim insufficientia, partim infida atque incerta, saepe falsa. Ut vero intelligatur gentis alicuius ingenium, natura, conditio, fortuna [Note: lib. I.] quoque imperii, ex monito Polybii omnis superionunt temporum series altius repetenda est, quo liquido possit iudicari, unde singuli populi et quando et a quibus pro fecti promordiis, quibus usi consiliis ad statum praesentem pervenerint. Atqui haec omnia non aliunde quam ex historia cognosci possunt. Haec sola curioso industrioque lectori monstravit acres Hispanorum animos, bellique et pacis artibus aeque aptos ac pares, ex quo iugum barbarorum penitus excusserunt, ambitionem ante res omnes alias habuisse, paruisque ab initiis, insperato rerum suarum successu allectos, pertinacissimo animi proposito ad spem maximarum rerum progressos. Itaque a centum amplius annis cuncta dominandi cupidine metiri, eoque tamquam ad fundamentum imperii sui, bellum ac pacem, confederationes, adfinitates, et cum vicinis pariter ac remotioribus, commercia retulisse: consilia in futurum callide struxisse, et interdum ultra hominis aetatem porrexisse: verborum quaesita magnificentia, iniquis consiliis ac facinoribus colorem, superbis molitionibus terrorem induisse et. Hac fini bella nunc suscipi, mox ad tempus omitti, resumique, donec securi de seruitute finiant. Quo fieri, ut nemo tam ab iis remotus sit, quin ei periculum odiumque immineat,
etiam cum minime cogitaverit, praesertim cum omnes Hispanicae artes et arcana a religioso Iesuitarum atheismo veluti suspensa sint: ut valde aberret, qui cum Hispanis potius, quam cum Iesuitis sibi rem esse existimat.
Atque haec de prima prudentiae parte memoria. Iam ad intelligentiam. Haec nulla re magis quam historiae magisterio instruitur ac firmatur. Idque historia praestat primo rerum evidentia et expositionis plenitudine. Nam historia, velut in plenissimo theatro, uno intuitu non solum quae manifesta sunt, exhibet, sed occulta profert, consilia rationesque exponit, nec eventus modo, sed causas imo causarum ingenia et arcana nos edocet. Secus quam experientia, quae non nisi particulas rerum et ea quae in oculos incurrunt, nec nisi diverso tempore declarat. Nec tam quae rei insunt, quam quae adsunt ostendit. Verbo: res exhibet intelligentiae, non ut sunt, sed ut videntur, dicuntur, adornantur. Nam qui rebus ipsis gerendis interest, partem earum non totas perspicit, et quaedam nunc quaedam alio tempore, actuque, denique in uno negotio non nisi aliqua cognoscit. Praecepta quoque etsi accurate concinnata numquam tam evidenter et plene lectori rem exhibent, quam historia, quae non solum eadem quae praeceptis solent tradi, perspicue describit, sed in applicatione rei praesentis lectorem ad planiorem intelligentiam deducit, quam ulla scriptio alia potest. V. g. cum Tacitus narrat, quid in senatu actum, quanta evidentia, quanta dexteritate utitur? non enim contentus rem simpliciter et nude enarrasse, declarat simul, quid verbis
velatum, fictum, adornatum, implic atum, suspensum: quid consilio occultatum, gestu adiutum, vultu simulatum, quid interpretatione ac simulacris flexum ac mitigatum: quis patrum ex omni parte curiae adfectus, quae animorum varietas, et inclinatio, quae illecebrae et artes, capt ationesque voluntatum, qui decretorum factorumque scopus, nexus, eventus, etc. adeo ut qui ista legit, ipse interesse videatur, immo plura quam si interesset, observare possit. Iam si Livius aliquis aut Curtius, vel Sallustius bellum quoddam describere instituit, quam multa suggerit, quae etiam ex iis qui in rerum actu versantur, saepe vix alius, quam cuius auspicio res geruntur, novit ac discernit, ceteri ne quidem post eventum satis intelligunt. Praemittuntur occasiones, praetextus causae: eruuntur consilia olim e longinquo provisa, in longinquam porrecta, et suo tempore expedita aut recondita: declarantur actus, eorumque rationes, morae, successus, errores, cautelae. Quae praeliorum fuerit ratio, quae agminis, obses sionum, praesidiorum, operum, excursionum, non tam in se, quam ratione belli, et imperii respectu, diligenter exponitur. quid et cur feliciter gestum, quove modo effectumsit, quid vere aut simulate, iure aut more, bene secusre actum, denique quae totius belli eventum gloriosa aut turpia, tuta vel periculosa consequuta sint, tam clare evidenterque explicatur, ut rursus praesentia fieri, denuoque geri et tractari videantur. quae res quantum intelligentiam iuvet, nemini obscurum esse potest.
Neque minus intelligentiam historia instruet II: observationis de xteritate, quae ex evidentia oritur. Nam ut illa rem dilucide proponit, ita haec plane pleneque percipit ac
penetrat. Sic v. g. ut probe intelligas, quae Aristoteles in quinto politicor um de conversionibus rerum publ. subtiliter copioseque tradidit, historia Romanae, Atheniensis, aliarumque rerum publ. varias mutationes passarum opus est. Ut artes ad dominatum adspirantium evadentiumque ab eodem Aristotele et Clapmario recensitas collectasque penitus pernoscas, multum iuverit observasse, quae de Augusto Caesare breviter Tacitus in principio annalium, fusius Dio et Suetonius litteris consignarunt. Ac ut specialiora addam, quam [Note: 5. polit. II.] vim habeat monitum Aristotelis praepotentis alicuius nimium auctas vires non uno impetu, sed paulatim atterendas esse. optime indicabunt quae de Seiano, Tiberii artibus paulatim everso, modo laudatus Dio Cassius lib. LVIII annotavit.
Hac ratione instituta observatione ob perfectionem cognitionis, facile dextra appplicatio eorum, quae observata sunt, suscipietur, praesertim si accedat III: iudicii regula et animosit as, quibus et ipsis intelligentiam historia non iuvat modo sed dirigit, et utita dicam, rectificat. Regulam autem iudicii cum summo viro, cuius heic vestigia legere placuit, appello dio/rqws1in et veram rerum tractationem effectionemque, quae iudicio confirmanda est, animositatem expeditam et nusquam obhaerentem sententiam, sine qua iudicium ad res gerendas ineptum deprehenditur. Nam aut non alibi aut in historia, tamquam in speculo veram civilium rerum indolem intueri, et remoto velo diiudicare licet. Neque alterius est ea, quae res agendas propius concernunt, arbitrari et iudicare, quam eius, qui tot exemplis edoctus, veram rerum faciem concipere didicit. Dici enim non potest, quam difficile sit, quod in Themistocle
Thucydides et Nepos praedicant, verissime indicare de praesentibus. quantaque obscuritate res et actiones kominum, iudicium morentur aut fallant. Unde videas, etiam prudentes saepe longe secus, quam debebant, de negotiis civilibus iudicare. Quod inprimis in causis bellorum, regnorum prosperis et adversis, magnisque eventibus et conversionibus Imperiorum evenire solet. Quin etiam in iis, quae obviae facilisque intelligentiae esse vulgo existimantur, paucissimi absque historiae auxilio bene satis iudicant. Quo [Note: IV. Ann. XXXIII. I. 3.] respexit Tacitus, loco supra laudato, cum ait, paucos prudentia honesta a deterioribus, utilia a noxiis discernere, plures aliorum eventis doceri. In quam rem multa dici possent, nisi vererer, ne nimium ista dissertatio nostra excrescat. Non possum tamen, quin de subsidiis, quibus in lectione historica iudicium iuvari potest, nonnihil subiciam.
Horum alia manifestiora et facile obvia sunt: alia magis recondita et ex abdito eruenda. Maniferstiora sunt I: ipsae historicorum epicrises, quas subinde narrationibus suis praemittunt, inserunt, subnectunt. II: sententiae, observationes, distinctiones, admonitiones, digressiones, comparationes, etc. quae hoc unice intendunt, ut res probe intelligantur et dextre adplicentur. III: censurae in alios scriptores exercitae, quorum vel in dubium vocatur fides, vel reprehenditur credulitas, detegitur imperitia, notantur adfectus, monstratur adfectatio, tentatur vel inter se, vel cum veritate conciliatio, etc. Nam et haec crisis non parum in formando iudicio inseruit. Occultiora vero sunt I: institutum, studia, secta scriptoris. totiusque operis
oeconomia: quae vel sola, si semper ante oculos habeantur, iudicium lectoris elimabunt. II: genius et indoles dictionis, quae in plerisque melioris notae historicis tota civilis et rerum actui accommodata est. III: connexionis interior structura, qua et ipsa, rerum discretio aestimatioque insinuari soler. IV: coniecturarum artificium, quarum multitudine ac varietate simpliciores quidem iudicium suum celant historici: sed prudentioribus et attentionem adhibentibus non sine quodam apparatu instillant. Sed haec aliaque similia melius in re praesenti monstrantur, quam praeceptis ac regulis comprehenduntur.
Redimus ad vitiliatem historiae, cuius lectio iuvat adhuc alia ratione intelligentiam, dum sollertiam non quidem generat in animo lectoris: nam ea solius naturae, non artis aut industriae, beneficium est: sed tamen quibusdam adminiculis ac praesidiis acuit, excitat, instruit, dirigit: praesertim ubi in eiusmodi ingenia incidit, quae ad rerum actum, civiliumque negotiorum intelligentiam veluti facta sunt. Fieri enim vix potest, quin inter ipsam lectionem ac cognitionem, perpetua comparatione sponte subnata, de adplicatione eorum, quae cognoscuntur, adplicationisque consiliis, artibus, cautelis profundae subtilesque cogitationes nascantur. Certe non alia ratione L. Lucullus a senatu ad Mithridaticum bellum missus, cum ab eo laus imperatoria non admodum exspectaretur, non modo opinionem vicit omnium, quae devirtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. Nam cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percun ctando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma
profectus rei militaris rudis. Dequo videndus Cicero sub initium libri II quaestionum academic arum. Qui et orat. pro Archia cap. VI de se ipso profitetur, se excellen tium virorum imagines nen solum ad intuendum, sed etiam ad imitandum, a Graecis Latinisque scriptoribus expressas, sibi semper in administranda republ. proponentem, animum et mentem suam ipsa cogitatione eorum ad varios actus civiles obeundos conformasse.
Postremo et constantiae ac promptitudinis instrumenta ad familiares et praesentes usus hiftoria adornat. Nam si sola peritia ususque bellorum quosdam ita firmavit, ut iudicio consilioque suo constanter firmiter que insistere posfint, quis futurum credat, ut dubitent in arduis, fluctuent in dubiis, timeant in adversis, qui tot subita casuum a magnis hominibus prompte feliciterque expedita legerunt, imo paene viderunt ipsi, ac interfuerunt?
Restat tertia et ultima pars prudentiae, divinandi de futuris, prospiciendique facultas. Ad quam pertinet, quod Cicero I offic. XXIII ait: praecipere cogitationen futura, et aliquando ante constituere, quid accidere possit in utramque partem, et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit: NoN PUT AR AM: baec sunt opera magni animi, et excelsi, et prudentia consilioque fidentis. Hoc ut obtineas, post ingenii sollertiam historia unice efficiet: cuius meditatione diligenti, illa naturae vis elicienda ac veluti firmanda est. Nascitur autem haec coniciendi facultas, si consideretur, quid et quomodo alii bene feliciterque gesserint, quid item aberrarint,
minusque ex sententia peregerint. Nam ex utroque sperandi timendique causae et artes, quibus haec prudentiae pars constat, hauriri queunt. Utraque vero meditatio in tribus veluri partibus consistit I: in consideratione causarum cum earum adminiculis et cognatis. Hoc praesidio usus Cicero est, cum, ut Nepos in Attico c. 16 refert, non solum ea quae vivo se acciderunt, futura pr aedixit, sed etiam quae postea usu venere, cecinit, ut vates: idemque cum in oratione de haruspicum responsis cap. XXV, Romanis monarchiam non tam deorum monitis, quam ex suo ipsius sensu coniecturaque, ut loquitur, praenuntiavit: quod scil. nullus alius discer diarum soleat esse exitus inter claros et potentes viros, nisi aut univer sus interitus aut victoris dominatus, aut regnum. Neque enim hoc aliunde, quam ex iis quae acciderant i. e. ex historia, cuius studiosissimus erat, scire potuit. II: in ipsius actus indole, facilitate, difficultate, omnique interiori conditione pervestiganda: de quibus omnibus efficacissime nos admonent exempla eorum, qui in similibus negotiis inter efficiendi gerendique facultates aut difficultates prospere secusve ad destinata contenderunt. Sic cum ex historia Hannibal et Charidemus nossent, immensam copiarum multitudinem saepius damno quam utilitati fuisse, nullo negotio videbant, difficillimum esse, quod Antiochus et Darius facillimum esse credebant. De quo videndi Gellius lib. U cap. V et Curtius lib. III cap. II. Et certe quantum ex fortuna sumi, elici, anticipari, restaurari, quo rerum statu, ordine, progressu, regressu possit, quam exiguae res saepe magnas vires morentur, quae labes occultae suboriri, et quo pacto sanari queant, ex historia potissimum cognoscitur, Denique
III: in perdiscenda casuum et eventuum varietate, celeritate, efficacia, imagine. Quod omnino necessatium est, si securitatem, adversarum rerum anteambulam, cavere velis: quae non semel effecit, ut vicisse sibi viderentur, qui mox vincendierant: quia scilicet, quod Caesar III de B. ciu. Pompeianis exprobrat, non communes belli casus recor dabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis, vel terroris repentini, vel obiectae religionis, magna detrimenta intulissent, sed proinde se gerebant ac si nulla commutatio rerum posset accidere. Saepe scilicet contingit, ut inopinantes adfligant ac subvertant, quae a praevidentibus vel unico flexu declinari potuissent. Ne igitur tale quid nobis accidat, opera danda est, ut ex crebra diligentique historiarum lectione semper eiusmodi singularium casuum exempla in promptu habeamus. Hac enim ratione demum adsequemur id, quod tantopere Seneca commendat, ne quid ex bis quae eveniunt, subitum sit. Locus est in lib. de tr anquillite animi cap. XI. ubi plura in hanc rem habes. Eadem res et totum deliberandi, statuendi, prospiciendi cavendique negotium diriget. Nam ex iis, quae olim, recte consulta susceptaque sunt, decernendi in futurum regula, e male consultis gestisque cavendi industria nascetur, historia totidem monita, quot exempla, suggerente. Egit hoc Cl. Boeclerus in Dissert. quam bistoriam scholam principum inscripsit, cap. I. e qua ea quae hactenus attulimus, magna suiparte excerpere et in compendium redigere vel ideo voluimus, quod libellus paullo rarior, et in paucorum manibus versatur: tum quod non parum facere poterant ad modum observationis historicae planius rectiusque intelligendum.
Atque hi quidem praecipui potioresque sunt usus, quos in republ versantibus, aut eo adspirantibus, historiarum lectio praebere potest. Superest tamen adhuc alius, qui non tam animum ac ptudentiam viri civilis, quam linguam ac sermonem respicit. Cuius curam ei non exiguam suscipiendam esse, nemo ignorare potest, qui novit, quantum intersit, negotia civilia digno aptoque dictionis genere peragi ornarique. Nam politici nomen tribuere ei qui non possit vel loquendo vel scribendo vel utroque modo negotia civilia, prout par et opus est, explicare, nulla idonea ratio permittit, ut hoc verbis Boeclerieloquar, in dissertatione eloquentia viri civilis, haud longe ab initio. Idque tam clare ab antiquis pariter ac iunieribus scriptoribus ostensum est, ut soli lumen accendere velle videri possim, si in hanc rem verbum amplius addam.
Ceterum cum non unius generis sit eloquentia: politicum non scholastica, non philosophica, non forensis decet nisi cum politici persona seposita oratoris, aut philosophi aut causidici induit personam, sed civilis et rebus gerendis exprimendisque apta et idonea. Quod genus dicendi Hermogenes lib. II de ideis tu/pon politiko\n, eo autem conscriptas orationes Plutarchus in vitis rbetorum et in Iulic Caesare lo/gous2 politikou\s2 vocat. Qui et testatur eundem Iulium, ad eas maxime aptum natum, earumque summe studiosum fuisse. Graecis tam sollicite tractatum est hoc genus, ut Athenis peculiaris ei schola qro/nos2 politiko\s2 sive catbedr a politica dicta, constitueretur. In eoque cum Demosthenes et Graecarum civitatum oratores alii excellerent, plus laudis quam
reliqui forensibus orationibus adepti sunt. Apud Latinos maxime omnium Cicero hanc laudem meruit, cuius scripta paene omnia hunc characterem praeferunt. Neque multo minores fuere Iulius et Augustus Caesares, ut e Plutarcho l. c. et Suetonio cognoscimus.
Quod si quaerat aliquis, in quo consistat forma ac ratio huius eloquentiae,sciat notas quidem eius plerasque esse, quas optimo dicendi generi rhetores assignant, quasdam tamen ei veluti peculiares et singulari ratione accommodatas esse Harum prima eaque praecipua est, quod genio atque indoli rerum, quas tractat, actusque publici et civilis vitae consuetudini exacterespondere debet. Neque enim sufficit bene ornateque et graviter dixisse, scripsisseque virum civilem, nisi eum in modum dixerit ac scripserit, quem rei, in qua versatur, tractatio, genius, scopus postulat aut admittit. Huius vero requisiti respectu describi potest, quod sit ea sermonis et scriptur aefacultas, qua viri rem publicam intelligentes aut tr actantes, res civiles pro earum ingenio, babitu, ceterisque momentis, apte et decore adeoque ad obtinendam politici actus vim et dignitatem accommodate exprimunt: quae iterum ex dissertatione Boecleriana, qua nemo melius civilis eloquentiae vim, omnemque interiorem rationem exposuit, desumere placuit.
Cetera requisita eius sunt I: perspicuitas, quae vel inter primas dotes oratoris politici numeranda est. Neque enim civilis vitae lucem obscuritas adfectata decet: nisi cum consulto ambiguae esse vult, quod Tiberio usitatum fuisse, Tacitus in praeclara digr essione de eloquentia principum,
quae an. XIII, 3 exstat, refert. Sed obscuritas ista rerum potius, quae studio occultantur, quam velborum, haberi debet, nisi quatenus verba rebus adcommodamur, quod sine vitio fieri posse, nemo negaverit. Notabile in hanc [Note: in vit. eiun cap. 86.] rem Augusti Caesaris est exemplum, quem Sueron aitgenus eloquendi sequutum elegans et temperatum, vitatis sententiarum ineptiis atque inconcinnitate, et reconditorum verborum, utipse dicebat, foetoribus: praecipuamque curam duxisse, sensum animi quam apertissme exprimere. Id vero quo facilius efficerst, aut neoubi lectarem velauditorem obturbaret, ac moraretur, neque praepositiones verbis adere, neque coniunctiones fae piusiterare dubitasse, quod detractae adferant aliquid obscuritatis, etsi gratiam augeant. Itaque exagitasse nonnumquam Maecenatis cincinnos, nec pepercisse Tiberio, exoletasinterdum et recbnditas voces aucupanti. M. autem Antonium, ut insanum, increpasse, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines, quam intelligant. Ceterum in quo consistat ista perspicuitas, optime omnium docuit Vossius in partit. orator. IV cap. II qui videri potest. Nos hoc unum addimus, eam, prout hoc loco laudatu, non tam modo verborum, quam dilucida rerum explicatione censeri, ac proinde fieri posse, ut etiam qui breviter et concise loquitur aut scribit, audientibus legentibusque sit perspicuus.
Requiritur porro II: nativa et infucata simplicitas, id omne fugiens atque excludens, quod valde elaboratum, pictum, florens, adfectatum, detortum est. Nam concinnitas nimia et immodica sollicitudo ac cura, rhetorem
potius quam virum in rerum actu vensantem decet. Proinde heic quadam verborum negligentia opus, quia ut ait Quintilianus, [Note: in proaem, inst. orat.] optima sunt minime arcessita, et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. Aut si diligentia adhibebitus, saltim dissimulari debet. Nam, ut idem Quintilianus, illa quae curam fatentur, et ficta atque composita etiam videri volunt, nec gratiam consequuntur, et fidem amittunt. Sed cavendum tamen, ne nimia sit ista negliegentia, [Note: in Sita s. ius cap. XL.] quod in Claudio Imperatore reprehendit Suetonius: de quo refert. Sermonis rerumque tantam saepe negligentiam ostendisse, ut nec opus, nec interquos, quove tempore acloco verba faceret, sciteac cogitare existimaretur. III: brevitas: nam quae abundantia verborumluxuriat oratio, est indigna civili viro, praesertim principe aut magistratu, cuins fingula verba fententiae que oraculorom vim habere debent, et audientibus vix unquam grata est, quae verborum abundantia luxuriat oratio. IV: dignit as et aeptitudo proposito formaeque rei congruens, ne scilicet rei gravitas aut loquentis au ctoritas verborum tenuitate imminuatur. Hanc mire augent sententiae, non illae quidem blandae, ridiculae, humiles, sordidae, aur pueriles: sed graves, civiles, probabiles, moderatae, quarum non minima cura politici sermonis studioso esse debet. Sed nec V: profluentia et ver bor um promptitu do abesse debet: quatenus nulla in parte haeret, nihil molestum, nihil morosum loquitur aut scribit, sed facile et expedite res singulas eloquitur et explicat. VI: cautio et circumspectio quam gignit ars, quae, ut Tacitus loquitur, verba expendit. Ad quam plurimum faciet, si quis semper praemeditate loquatur: quomodo Augustus post bellum Mutinense neque in senatu, neque apud
populum, neque apud milites locutus est unquam nisi meditata et composita oratione: quamvis non deficeret, ad subita extemporali facultate. Quin etiam de scripto recitare, quod dicendum est, saepe consultum fuerit, sicut idem Augustus sermones quoque cum singulis, etiam cum Livia sua graviores, non nisi in scriptis et e libello habebat, ne plus minusve loqueretur ex tempore: testis saepe laudatus Suetonius in vita eius cap. LXXXIV.
Hanc eloquentiam e nullo scriptorum genere commodius aut felicius, quam ex historicis licebit discere, iis nempe qui inter phaleras rhetorum et philosophorum simplicitatem velut mediam insistunt viam, atque ex eloquentia oratoria, quam ante signabamus, nil amplius quam modum retinent. Neque enim ullum aliud genus laudari potest, quod inaffectata simplicique venustate, nervosa brevitate, perspicuitate ac dignitate magis antecellat, eque civilis actus notitia ac consuetudine fiduciam potius, quam artem ostendat. Horum igitur lectionem fundamenti loco substernendam esse ei, qui ad laudem viri civiliter eloquentis adspirat, dubitari non debet.
Sed quinam illi? non sane multi, si Latinos respicias, quos heic potissimum attendimus. Et ex his ipsis non omnes aeque apti, aut iisdem dotibus instructi. Necessarium igitur, nominare potiores singulorum dotes, huic proposito aptas, et interdum quoque naevos indicare. Primas Q. Curtio tribuerim ob singularem suavitatem, elegantiam, accurationem: verba illius pura, selecta, et rebus expriprimendis apta, compositio conclusioque verborum
elegans, perspicua, aequabilis: ornatus non ad ostentationem rhetoricarum declamationum, sed ad civilis actus genium et modum accommodatus: sententiae acutae, civiles, expositio mire dilucida et ordinata: contiones prompta profluentique facundia instructae: tota denique sermonis compages talis est, ex qua potissimum discere liceat, quae eloquentia politicam actionem deceat, quique sermonis ornatus vitae quam scholae sit aptior.
Proximus ab eo, nisi quis parem dicere malit, C. Iulius Caesar est, cuius dictio pariter plurimum dignitatis, ostentationis nihil, explicationem vero plane incomparabilem praefert: cuius stylo qui mature capitur, si summos audimus viros, magnam ingenii civilis et practici spem, qui serius, aliquam, qui numquam, nullam de se concitat, et ad civilia negotia ineptus existimandus est. Caesari similis haberi debet Cornelius Nepos, vulgo AEmilius Probus: nisi quod hic magis ad descriptiones morum animorumque characteres delineandos, ille ad simplicem et nudam rerum explanationem magis faciat. Non repetimus, quae de eo Boeclerus in commentario, et nos in iudiciis sive testimoniis editioni nostrae praefixis, diximus. Neque multo minor utroque T. Livius Patavinus, qui tamquam civilis eloquentiae promptuarium haberi debet: tum ob narrationis iucunditatem, candorem, copiam, dignitatem, magnificentiam, tum ob res varias, orationes, contionesque passim insertas. In C. Sallustio Crispo eminetin primis brevitas, gravitas, et sententiarum copia: culpatur, nec fortassis immerito, affectata obscuritas. In P. Velleio Paterculo singulare gratiae et iucunditatis genus deprehenditur, non quidem omnino sine quadam
affectatione, sed tamen absque fastidio et ineptiis diligentiam suam lectori adprobans. Valerium Maximum sententiae et quaesitum acumen potissimum commendant. Quippe dictio eius affectata est, studio novitatis, quod in hoc scriptore nusquam non deprehendetis. Non igitur nisi ab adultioribus, et qui maturo pollent iudicio, imitandus est: quod et de Sallustio obseruetis. C. Cornelius Tacitus etsi nec plane ad genium aureae aetatis scripsit, et multa praeter necessitatem innouavit, adeo tamen deprimendus non est, ut, quod nonnulli faciunt, corrumpendo sermoni potius, quam ornando expoliendoque aptus existimetur. Sed in eo maxime rotunditas, subtilitas, gravitas, et ingens ille sententiarum politicarum adparatus aestimari debet. Iustinus utut ad orationes contexendas ornandumque sermonem parum confert, tamen quantum ad expositionem rerum ita comparatus est, ut nil neque in verbis, neque in sententiis nostri temporis civilis vir reprehendere iure possit. Annaeus Florus, qui a poetico et declamatorio scribendi genere propius abest, quam historico, ad orationes panegyricas maxime adhibendus. C. Suetonius Tranquillus denique singulari verborum delectu numquam non exponendi subtilitatem iuvabit.
Qui post hosce historiam scribere aggressi sunt, ipsa aetate sua, qua, corrupta puritate sermonis, genus dicendi pictum, affectatum, et ostentationi ac delectationi unice inserviens iam invaluerat, ad civilem eloquentiam minus apti sunt: nisi quod Ammianus Marcellinus, et sex illi scriptores bistoriae Augustae minores, qui vitas plerorumque Imperatorum ab Hadriano ad Diocletianum usque non indiligenter composuerunt, usum non omnino nullum praebebunt.
Ille quidem, quod etsi civili venustoque dictionis genere destitutus, comtioris tamen eloquentiae studioso saepe cogitationes sententiasque civili orationi profuturas suggeret. Hi, quod totas principum epistolas, tota senatusconsulta, totas patrum acclamationes, aliaque similia monumenta publica, iisdem verbis, quibus scripta dictave sunt, ex archivis et scriniis imperatorum ac senatus, magno studio deprompta, et velut ex abdito eruta, scriptis suis diligenter inferverunt. Quod institutum, si aut vetustiores historici tenuissent, aut sequerentur, qui nuper historiam aliquanto elegantius scripserunt, dici non potest, quantum civilis eloquentiae profectus adiuvare posset. Sed illi plerumque, ut eloquentiam suam ostentarent, ea quae ad genium civilis actus scripta aut pronuntiata erant, inverterunt, suoque stylo pro lubitu renfinxerunt. Hi quoque rarissime totas orationes aut epistolas ab interitu vindicant.
Quinam e recentioribus historicis ad hunc scopum maxime apti sint, malo ipsi iudicent, qui iam eo usque crebra veterum lectione profecerunt, ut civilis eloquentiae genium a vulgari scriptionis genere discernere, digneque aestimare sciant. Non possum tamen, quin velut in transitu commendem Paullum Iovium, Georgium Bucbananum, Iaecobum Augustum Tbuanum, Dominicum Baudium, Ubbonem Emmium, Famianum Stradam, Hugonem Grotium, Io. Cluverum: quorum omnium ea est dictionis puritas, elegantia, dignitas, ut multis etiam veterum aequiparari possint. Addere licebit Danielem Heinsium in obsidionis Silvaeducensis, Marcum Zuerium Boxbornium, et Hermannum Hugonem in Bredanae historia, Casparem Barlaeum in
Brasiliana, et si qui praeterea pari facundia pollere deprehenduntur. Neque praetereundi sunt Fr anciscus Verulamius et Bartbolomaeus Graemendus, non tam ob puritatem et perspicuitatem sermonis, quam ob gravitatem, brevitatem, et acumen, quae in utroque mire elucent. Est autem horum scriptorum lectio vel ideo non omittenda civilis eloquentiae studioso, utres nostris temporibus demum excogitatas, aut introductas, apte digneque sermone efferre discat. Id enim electione veterum frustra quis speraverit.
Sufficiant ista de commodis, quae historiarum lectio acmeditatio civilis prudentiae studioso, aut et in ipso rerum actu versanti, afferre potest. Haec qui consequi cupit, non negliget quidem, qnae a plerisque historias legentibus annotari excerpique alibi diximus: sed tamen praeterea multo plura animadvertet, et in futuros civilis vitae usus observando, meditando, excerpendo, scribendo adornabit. Id qua ratione commodissime, nostro quidem iudicio, fieri queat, nunc dicemus breviter, secuturi potissimum consilium sententiamque doctissimorum hominum, et quae utiliter adhiberi, ipsi annorum aliquot experientia edocti sumus, in medium consulturi.
In universum igitur tria sunt, quibus tractatio historicorum absolvitur, sollertia observandi, excerpendi dexteritas, et scribendi industria, sive exercitatio. Illa, quidquid in sermonis structura, ornatu, copia, rerumque varietate, notari meretur, annotat, expendit, meditatur: ista in suum quaeque locum, memoriae subsidio, et in futuros usus, excerpit, quidquid notatu dignum videtur, ac velut in
penu quodam optimarum rerum recondit, Haec multiplici exercitiorum genere lecta, observata, exempla, velut in re praesentem transfert, et ipsi rerum actui, quibusdam quasi praeexercitamentis se praeparat ac praeludit.
De singulis aliquid monebimus. Atque ut hinc ordiamur, obser untionem duplicem esse, vel ex destriptione eius modo allata liquer: unam scilicet verborum et styli, alteram rerum ipsarum. Verborum observatio rursus duplexest, velenim circa singula verba, phrases, ac formulas, vel circa totum contextum et structu am orationis versatur. Singularum vocum et locutionum observatio latissime patet, multasque regulas et cautiones admittit: sed a nobis hoc loco non alio respectu ac fine tractatur, quam ut discamus, quibus verbis res nobis oblatas pure civiliterque efferre debeamus. In quo negotio primo accurate cognoscendum est, quid rei, sive quis conceptns rei significetur oratione, quidque praeclari scriptores intellectum velint, cum sic vel aliter loquuntur, Quae res neque e vocabulariis et Lexicis, quae quidem hactenus exstant, sufficienter peti potest: neque tam facilis et expedita est, quam multi existimant: qui satis se capere atque intelligere rem credunt, cuius non tam vim et nucleum, quam corticem, et exteriorem quandam formam in verbis non satis intellectis deprehendunt. Exempla dabimus: quid sit apud Curtium, Caesarem, Livium et alios, aevare superbeque imperare, nemo non intelligere se putat, videturque primo intuitu ea phrasis notior, quam ut explicatione indigeat: et tamen nemo id bene satis cepit nisi qui novit, ea formula summatim tyrannici regiminis mala denotari, et ad haec duo veluti capita reduci. Sic
[Note: an. II, 41. 1.] quid significet apud Tacitum, et historicos alios loquendi modus, quo alterius ductus, alterius auspiciis, vel etiam unius eiusdemque et ductu et auspiciis res aliqua gesta dicitur, nemo penetrabit, nisi qui scit voce priore operam, administrationen, exsecutionem qualis imperatori aut duci exercitus incumbit, posteriore vim ipsius summae potestatis, et eminentem quandam rerum gerendarum auctoritatem et efficaciam, divinitus imperantibus concessam, denotari. Praeter Barn. Brissonium omnino videndus est Boeclerus in libro singulari de auspicio regio. Quid sit apud Tactium [Note: I annal. II, 2.] paeulatim insurgere, non satis, nisi ex ipso Tacito cognoscitur, qui mox exponit, munia senatus, magistr atuum, legum in se trabere: quod tamen ipsum explicatione adhuc [Note: Comment. pol. annot. IX.] indiget, quam suppeditabit idem Boeclerus. Rursum quem sensum habeat interiorem, quod apud Curtium milites Alexandrum eundem regem et commilitonem a se avelli queruntur, tunc demum recte intelligetur, cum cognitum fuerit, eo loquendi genere ab auctoribus summatim comprehendi solere laudem perfecti ducis, qui consilio iuxta ac manu polleat, neque solum imperio, sed etiam exemplo sit imperator. Cur idem Curtius imperium Persarum a diis magno motu concuti magis, quam affligi dixerit, is demum recte perspiciet, cui innotuerit, priore vocabulo conversionem rei publicae, seu mutationem status, posteriore eversionem sive interitum, ut politici loquuntur, designari. Denique quod idem alibi quosdam avidos magis gloriae, quam capaces dicit, ex interiore philosophia explicandum est: quae docet, a vera magnitudine animi aberrari, si gloria vehementius quam cautlus appetatur, nec fiat prudens ratiocinatio, ubi, in quantum, et quibus
modis atque artibus, ad gloriam sit adspirandum. Huiusmodi igitur formulae, vocumque ac phrasium peculiares et aliquid reconcitum sapientes significationes, studiose diligenterque observandae annotandaeque politices studioso sunt: cum ut recte veteres auctores intelligat, tum ne desint aliquando, cum opus erit, aptae idoneaeque voces ac locutiones, quibus res politicas digne et eleganter eloqui possit. Deinde cum in certis rebus sint quaedam quasi sollennes et in civilis styli formulam recepti loquendi modi, hi quoque seorsum et diligenter notari debent. Tales sunt, cum iustum et pium dicitur bellum, cum militum elogia fidei et virtutis vocabulis, aut forti fidelique opera designantur, et similes aliae, quae passim in historicorum libris obviae. Hanc tamen observationis partem plurimum iuvabit lectio Brissoniani operis, quod de formulis et sollennibus populi Romani verbis, conscripsit, paullo ante laudatum.
Sed cum res singulae duobus modis ab historiarum scriptoribus possint ac soleant exprimi, dum nunc singulis vocibus aut brevi concisaque locutione, nunc ampliore quadam descriptione, et veluti per ambitum, atque cum ubertate quadam, lectoris animo insinuantur: e re legentium futurum est, si non solum breviores simplicioresque appellationes, sed etiam periphrases ac descriptiones politicas diligenter annotaverint. Harum enim plerumque multo maior vis in dignitate et elegantia orationi concilianda, quam singulorum vocabulorum phrasiumque simplicium, conspicitur.
Similiter quoniam sententiae, earumque partes, modo simpliciter et nude proferuntur, modo inventionis novitate, subtilitate, acumine, aut sigurarum ornatu, se commendant, danda est opera, ut praeter nudas, magisque peculiares, ac, vulgo quoque non ignotas, quae et ipsae ob auctoritatem axiomaticam, quam ex approbantium utentiumque multitudine adeptae sunt, plane insuper haberi non debent: illae potissimum, quae sunt subtilioris inventi, cultiorisque ornatus, studiose non tantum obseruentur, sed etiam comparentur inter se invicem ac contendantur. Dici enim non potest, quantum ea comparatio tum lectioni historicae lucis, tum civilis eloquentiae pariter et prudentiae studiis adiumenti adferre possit.
Diximus saepe, difficile esse, plane penitusque pernoscere, quid praeclari scriptores his ilisve vocibus aut phrasibus intellectum velint: neque huic rei lexica et dictionaria sufficere posse vulgata. Id multo magis de circumlocutionibus, descriptionibus, et subtilioribus sententiis affirmari debet. Has enim aut raro, aut numquam lexicographi declarant, nisi quod in utroque genere nonnulla praeclare exposuit, in accessionibus ad thesaurum Fabri, beatur Buchnerus, summus nostrae aetatis orator, idemque noster in historia atque eloquentiae studiis per triennium integrum praeceptor fidelissimus. Sed cum hic unus sufficere nequeat, addenda sunt alia subsidia intelligentiae, quorum duo potissima heic commemorabimus. Unum est: explicatio bistericorum et vivo praceptore aeliquo, civilis eloquentiae non imperito, suscipienda.
Quae nisi minimum in duobus tribusve scriptoribus historicis praecesserit, omnis subsequens opera, si non frustranea, saltem non magno cum fructu suscipietur. Alterum est, ut addantur tum ampliores indices, vim vocum, phrasium, sententiarum, comparationum, ad civilia negotia pertinentium, explicatius tradentes: quo nomine praecipue laudari debent indices Freinsbemii ad Iustinum, Florum, et Curtium; Boecleri ad Nepotem, Velleium Paterculum, Suetonium, Loccenii ad Curtium et Nepotem; itemque aliorum ad alios scriptores non historicos, ut Kockerti et Boecleri ad Terentium: Gifanii et Parei ad Lucretium: Nicolai Erytbraei ad Virgilium, aenonymi auctoris aed Plautum, editionis Cothenianae: Elmenborstii ad Apuleium, Rigaltii glossae agrimensoriae, Bernardini Baeldi lexicon Vitruvianum, sive de verborum Vitruvianorum significatione: tum notae pbilologicae, ad eosdem historicos aut alios scriptores veteres, rariorum obscuriorumque locutionum sensum accuratius pervestigantes, aut parallelis locis declarantes: quales sunt Danielis Parei ad Sallustium, Io. Frederici Gronavii ad Livium, et utrumque Senecam: Berneggeri ad Iustinum: Freinsbemii ad Florum et Curtium, Io. Brantii ad Iulium Caesarem, Geraerdi Vossii ad Velleium Paterculum, Isaaci Vossii ad Ouidium, Lindenbrogii ad Ammianum, Io. Pricaei et Elmenhorstii ad Apuleium, Paulli Manutii ad Ciceronem, Ludovici de la Carda et Taeubmani ad Virgilium, huius etiam ad Plautum, Bucbneri ad epistolas Plinii, et si qui praeterea hoc in genere aliquid elaborati dederunt. Ex his enim Latini sermonis notitiam studiosus historiarum lector mire augebit. Brissonii quoque opus formularum, quo de paullo ante diximus, huc pertinet.
Addi his subsidiis et aliud potest, puta comparatio coniunctioque aliorum scriptorum sive historicorum, sive cratorum et poetarum, qui eandem aut historiam, aut historiae alicuius partem narrant. Quod inter praeciva media sensum scriptorum investigandi ab eruditis semper est habitum. Quinam autem scriptores res easdem enarraverint, duobus modis cognosces: primo ex commentariis in historicos, in quibus plerumque reliqui auctores eorumque loca, aut tota opera solent indicari: deinde ex catalogis eorum, qui historicos secundum seriem temporum, quorum res tractant, ordinarunt. Quo pertinet Petri Angelii Bargei libellus, cui titulus, quo or dine scriptorum bistoriae Romanae monumenta sint legenda: Geraerdi Vossii dissertatio de ratione legendae bistariae: Pbilippi Glaseri syngramma bistoricum, et plerique eorum, qui de historia scripserunt, unoque volumine editi habentur.
In toto contextu structuraque orationis ad duo diligens et industrius historiarum lector attendet: primo ad compositionem conclosionemque vocum, eiusque elegantiam, claritatem, aequabilitatem, seu quatenus stylus auctoris facili, expedito, apteque concluso textu iungitur, pergit, finitur: quatenus non interpellato rationem hiatu aut asperitate, non obscurat aut imperfectam reddit brevitate, non onerat copia indolem rerum, seriemque narrationis. Talis enim plerorumque meliorum historicorum veterum, quamquam cum diversitate quadam, sed inprimis Curtii, Caesaris et Livii est. Praecipue vero heic observandae sunt artes, concinniorem reddendi
structuram, Per participia frequentius et studiosius adhibita, per connexiones et transitiones elegantiores, etc. itemque diligentia variandae orationis, vitandique, quod ex earundem vocum, phrasium, formularum repetitione nasci solet, taedii studium. In utroque genere iterum Curtius plane eximius est. Deinde respiciendum est ad orationis dignitatem et ornamenta, prout ea magis minusve ad ostentationem rhetoricarum declamationum, aut ad genium civilis actus accommodata sunt. Sic magis declamatorius stylus est Flori, Ammiani Marcellini, et aliorum: Contra civilior et rerum actui aptior est Curtii, Caesaris, Nepotis, etc.
Porro sicut in diiudicanda pulchritudine simulacri alievius, aut venustae imaginis, post consideratos oculos, frontem, genas, os, et ceteras speciei partes, peculiari observatione opus est, ut totam formam teneas, animoque infigas: sic, nisi quis in comextu ad hunc modum aestimando utrobiquead totius, veluti corporis formam habitumque respexerit, numquam aut distinguet ab alio civilis styli elegantiam, aut ideam eius animo imbibet, aut denique feliciter imitabitur.
Ceterum tota verborum notatio observationi rerum unice destinatur, aut certe destinari debet: quae ut in omni studiorum genere, sic et in historiarum lectione praecipua habenda est. Haec pro diversitate scopi, quem sibi lectores praefixere, proque varietate doctrinarum, quibus fcientiarum orbis absolvitur, multiplex et propemodu, infinita est. Nos ea solummodo tangemus genera, quae
a civilis prudentiae vitaeque studioso in evoluendis historicis potissimum animadvertenda sunt. Haec vel ad politicam proprie spectant, vel certa ratione, et prout respectum ad res civiles involuunt, eo referuntur. Posterioris generis sunt primo bistorica: quo pertinent gentium, urbium, imperiorum, ortus, progressus, translationes, eversiones, bella varios inter populos, aut inter eiusdem imperii membra, nunc gesta, nunc composita, ceterique notabiles rerum eventus et casus, itemque varii ritus et leges his illisque populis usitatae: secundo chronologica, ut epochae illustres, earumque termini, intervalla, partes parcipuae, ut et periodi imperiorum et civitatum, aliaque: tertio genealogicae, ut origines et progressus familiarum imperatoriarum, regiarum, principalium, harumque mutui respectus, cognationes, stirpes, propagines, etc. quarto geographica, ut regionum, urbium, montium, fluviorum, sinuum, portuum, et reliquorum huc spectantium nomina, situs, descriptiones, et quid in singulis notatu dignum: quinro moralia, ut illustria virtutum vitiorumque, vel et affectuum passionumque animi exempla, descriptiones, proprietates, ingeniorum varietas et characteres, etc.
Iterum heic subsidiis opus, quibus observatio haec iuvetur et facilior sit. Ad historicarum rerum observationem, et meliorem intellectum, utiliter adhibebuntur, quantum ad res imperiorum, et origines rituum, compendia historiae universalis, tum brevissima, seu sunt tabulae chronologicae Heluici, Schraderi, Boxbornii, Mechonii, Cellis nuper maiori forma excusae, tum paullo
explicatiora, ut epitome Io. Cluveri, theatrum historicum Matthiae aut syntagma historiarum civilium Micraelii, etc. Quantum ad ritus antiquos, in rebus Romanis antiquitates Io. Rosini, cum paralipomenis Dempsteri, aut breviores libelli Philippi Caroli, et facis historicae compendium ex operibus Lipsii excerptum. In Graecis Barthol. Kekermanni dissertationes III politicae specialis, et opuscula varia Io. Meursii: In Persicis Brissonii liber de principatu Persarum, et eiusdem Kekermanni dissertatio de republica Persarum. In Ebraicis Cunaeus, Sigonius, Bertramus de repub. Ebraeorum, etc. In Aegyptiacis Athanasii Kircheri oedipus Aegyptiacus, etc. Ad Genealogica subsidio erunt Ubbonis Emmii genealogiae, Henningis theatrum genealogicum, et passim in chronologia Heinricus Guthberletus. Ad chronologica, tum qui fundamenta chronologiae systematice composuerunt, inter quos accuratissimi omnium haberi debent Dionysius Petavius, tum in prolixo opere de doctrina temporum, tum in parte secunda rationarii temporum, Aegidius Strauchius in breviario chronologico et Reinholdus Franckenbergerus in systemate chronologico nuper edito: tum Alstedius in thesauro chronologico, Reusnerus in isagoge historica, et qui praeterea singulorum imperiorum chronologias contexuerunt. Ad geographica, introductio Philippi Cluverii, non ita pridem a Io. Bunone suppleta, notis et tabulis aucta, Christophori Heidmanni Europa et Palaestinae, Philippus Brietius in parallelis veteris et novae geographiae, et Gonsalius de Saelas in epitome geographiae veteris: tum Lexica geographica Caroli Stephani et Io Philipp[i Ferraerii. Ad ethica denique, praeter vulgares libellos ethicos,
scriptores de characteribus virtutum et vitiorum, Theophrastus, Pastorius, Molinaeus, Hallus, etc.
Haec cum ferme nudae sint cognitionis et notitiae, facilis et obviae sunt observationis, ultroque legentis animo se offerurn: et proinde haud difsiculter ad suum quaeque locum, quem obtinent in scientiis, ad quas pertinent, referri possunt. Quemadmodum et ex iis quae, proprie sunt politica, qualia sunt pleraque argumenti historici, sententiae expresse positae, iudicia scriptoris narrationi vel praemissa, vel inserta, vel subiecta, digressiones politicae, interpositae orationes, et similia alia, velut insignori monumento magis exstant, legentisque annotationi patent.
At minima haec pars est observationis historico politicae, cuius materiam universa historici scriptio, non solum cum sententiose loquitur, cum iudicium aut suum aut prudentum interponit, cum totas digressiiones orationesque operi suo inserit: sed in tota rerum serie contextuque suppeditat. Cum enim historici pragmatici, nam de his in praesens unice loquimur, hoc habeant singulare et proprium, ut non enentus modo et rem gestam, sed rei gerendae causas, rationes, circumstantias, consilia totiusque, ut ita dicam, contextus practici genium stylo signent: idcirco sic ad singulas sententias, titiusque expositionis seriem animus advertendus, ut historici iudicium, disciplinam, informationem, non solum in digressionibus, et dissertationibus narrationi insertis, sed in tota narratione, et omni eius parte, accurate sufficienterque deprehendamus. Tota enim civilis prudentia circumstantialis, ut sic loquar, ad tempus, locum,
conditionem negotiorum accommodata est: neque tam sub locos communes, quam sub observationes singulares et subtiles cadit, quas meliores historici summa sollertia suggerunt.
Haec itaque pars observationis historicae, non obviae annotationis, sed interioris notae, subtiliorisque et difficilioris operae, haberi debet. Ac proinde, ut ea potiamur, non mediocri diligentia, attentione, comparatione opus est. Numquam etiam ad haec adyta penetrabit, qui obiter et perfunctorie, ut plerique solent, historiam legerit. Quomodo autem haec interior observatio, institui debeat, magis exemplo doctrinae in re praesenti, quam prae ceptis et regulis extra tractationem ipsam auctorum ostendi potest. Aliquid tamen monstrabit diligens consideratio eorum, quae de usu lectionis et observationis historicae multiplici, quem prudentiae civili praestat, sub initium hesternae dissertationis diximus. Ad hos enim usus semper, tamquam ad normam et regulam observationis historicopoliticae, historiarum lectorirespiciendum est.
Scilicet, quia historia memoriam, primam prudentiae partem, exemplorum ubertate et promptitudinis, ac constantiae instrumentis, iuvare debet, non temere praetermittendum est ullum exemplum illustre, et cuius saltem aliquem usum in applicatione ad consilia rerumque actum futurum censes: quia similitudine, comparatione, ordine semper comparanda sunt exempla praesentia cum aliis, quae occurrunt animo videndumque, ad quam eorum classem unumquodque referri possit. Porro cum eadem historia
intelligentiam plenitudine et copia expositionis, iudicii regula et animositate, subsidiisque sollertiae, debeat instruere; idcirco omnes circumstantiae accurate diligenterque attendendae sunt, cum antecedentibus et consequentibus: adhibenda deinde subsidia iudicii dirigendi, et videndum an auctor sive manifeste sive occulte iudicium prudentum, aut suum lectori insinuet: hinc circumspiciendum, an et in quos usus observatum exemplum, aut sententia adhiberi, et quomodo ad praesentia negotia adplicari queat. Denique quantum ad coniciendi facultatem, quae pariter hac observatione iuvanda est, sollicite considerandae sunt causae, praetextus, cognata actionum, praesidia agendi aut impedimenta, totiusque actus civilis indoles et ingenium.
Subsidiorum loco, quantum ad politica, facilioris observationis esse possunt aphorismi politici et militares a Lamberto Danaeo editi, posta Bronchorstio aliis que aucti: itemque aphorismi politici ex Tacito Italicae eius versioni in margine additi, manuale grandium Quirini, archiepiscopi Nixiensis, electa politica e variis scriis scriptoribus per Desiderium Crescentium edita, et qui nuperrime prodiit, Tacitus axiomaticus Io. Theodori Sprengeri: deinde notae Christophori Forstneri et Cyriaci Lentuli ad Tacitum, Iani Gruteri ad Livium, Io. Loccenii ad Curtium et Nepotem, Zevecotii ad Suetonium et Florum, Freinshemii ad eundem Florum et Curtium, et si qui praeter ea hius commatis erunt. Denique observationes Picczarti et Berneggeri, discursus Gruteri, et aliorum, e quibus partim quaenam, partim qua ratione et methodo observari debeant, velut sub illustribus exemplis discere licebit.
Subtilioris observationis politicae, quanto maior difficultas, tanto pauciora subsidia exstant: et haud scio, an praeter quaedam Boecleriana, ut commentaria ad XV priora capita annalis I Taciti, annotationem politicam ad libros historiarum Taciti, dissertationes ad Suetonii Caesares, et scholas Florianas, quidquam magnopere laudari mereatur. Solus enim hic vir doctissimus, iudicii plane eximii, aut certe cum paucissimis, totam seriem, textumque historicum pro dignitate expendere et evoluere solet. Huius igitor opuscula, quae diximus, tamquam norma et exemplum huius observationis semper ante oculos haberi debent. Nec omittendae dissertationes eius dem academicae, quibus ad eundem modum quaedam loca Taciti particulatim evoluit.
Postremo multo quoque faciliorem hanc operam reddet diligens lectio Lipsiani politicorum operis. Ea enim fiet, ut subinde occurrant animo capita sedesque observationum, ad quas referri possint, quae in historiarum tractatione animadvertimus et meditamur.
De excerpendi ratione, quam alteram partem historicae tractationis fecimus, sicut ingens studiosorum hominum sollicitudo passim deprehenditur: ita plures ex eruditis accurate et diligenter praecipere conati sunt, multoque post alios in eo argumento celebris iesuita Hieronymus Drexelius fuit. Cuius tamen aurifodina, si non tam res in eam congestas, quam modum excerpendi ab auctore commendatum respicias, passim quorundam iudicia parum aequa experta est, nec fortassis immerito. Nam, ut alia incommoda taceam, vel
ideo non admodum apta discentium studiis esse videtur, quod unius eiusdemque argumenti excerpta in tot diversas classes, easque bipertitas lemmatum, adversariorum, historiarum, locorum communium, verborum et sententiarum, miscellaneorum, et aliorum discerpat. Quae res non solum distrahit animum et memoriam, sed etiam nonnihi difficulatis cum in excerpendo, tum in inquirendo secum trahit.
Nos post tentatam non unam excerpendi rationem, virosque doctos complures diversis in academiis in consilium adhibitos, hanc si non optimam, certe non admodum incommodam, multisque aliis meliorem, magnis quoque viris cum insigni studiorum suorum emolumento usurpatam, deprehendimus. Si scilicet in universum duo locorum genera constituantur: unum secundum seriem et ordinem disciplinarum, quae prae reliquis accurate tractandae sunt: alterum veluti miscellaneum, e quibuscumque aliis scientiis, tum ex iis ipsis, quae praecipue tractari debent, nonnulla, quae non satis commode ad prius genus referri possunt, quatenus ad scopum cuiusque melius obtinendum faciunt, in unum volumen congerens. De utroque aliquanto explicatius dicemus. Primo igitur in singulis disciplinis et scientiis, quibus aliquis maiori cura incumbere instituit, deligatur aliquod systema sive compendium eiusmodi, quod et receptis inter doctiores opinionibus conforme, et materias omnes, aut saltem ferme omnes, ad eam disciplinam pertinentes, solide pertractet: denique quod a peritis eius scientiae in aliquo pretio habeatur. Secundo, hoc ita compingatur, ut singulis foliis singula, aut etiam bina folia chartae mundae, prout
liber brevis aut prolixior, typique minuti aut grandes, studium denique lecturi et excerpruri ingens aut mediocre est, interserantur. Tertio, sub finem quoque libri circiter aut tertia aut quarta pars foliorum, quibus libellus ipse constat, chartae mundae subiungatur in supplementum eorum, quae superioribus inserta fuerint, inseruitura. Quarto, hic libellus tamdiu legatur et relegatur, donec, quae in eo continentur, ita infixa sint animo, ut singula quis velut in numerato habeat. Quinto, si nullus index alphabeticus, aut non satis accuratus et locuples adsit, lector ipse talem conficiat, et libello subnectat: ita tamem, ut et ibi sparium aliquod supplendi, quae ad librum excerpenda sunt, relinquatur: si vero iam adest index eiusmodi, charta munda pariter interseratur. Sexto, tabella una aut plures, non tamen nimis multae, quibus conspectus totius operis, materia, rerumque connexio et ordo oculis uno velut intuitu sistatur, nisi iam ante essent, concinnentur et principio voluminis inserantur.
Atque hoc velut fundamentum est omnium excerptorum et locorum communium, quae deinde per omnem vitam conficienda sunt. Idque multo commodius futurum est, quam si tituli in mundo volumine, velnulla connexione aut ordine, vel secundum seriem alicuius systematis, vel ex cuiusque mente et arbitrio, vel denique secundum ordinem alphabeticum consignentur. Multum enim temporis compendifaciet, qui iam ab alio, eoque probatae industriae et eruditionis viro, tum ordinem disciplinae et materiae sive rerum connexionem, tum fundamenta totius operis elaborata habebit. Contra, qui sibi ipsi tiulos fingere volet,
seriemque eorum suo arbitrio concinnare, non solum haerebit saepius, dinque secum deliberabit, quem ordinem observaturus sit: sed etiam in evoluendis titulis, inserendisque excerptis subinde moram aliquam experietur. Ne de aliis incommodis nunc dicam, quorum multa per hanc methodum praeciduntur.
Ut autem constet, quibus systematibus lector in historica tractatione ad hunc finem uti possit, in singulis illis disciplinis, quarum res excerpi debere diximus, unum aut etiam alterum in hos usus commendabimus. Incipiemus a realibus, sive rerum observatione. In historicis ad hunc usum licebit adhibere Cluveri epitomen historicam nuperrimae editionis, aut, si ea nimis prolixa alicui videtur, Petavii rationarium temporum, vel chronologiam Heluici, vel Schr aderi, vel denique Boxhornii: quamquam illae priores nimis concisae sunt, et vix ultra quam solis chronologicis, vel annorum computationi excerpendae, inserviunt. Deinde, quod ad chronologica et controversias temporarias, nemo heic aptior Aegidio Strauchio, cuius breviarium supra laudavimus. In genealogicis adhibebitur quoad veteres Ubbo Emmius, quoad recentiores Nic. Ritter shusius, aut etiam limina genealogica Waegneri. In geogr aphicis omnibus aliis aptior est introductio Phil. Cluverii, editionis nuperae, vel propter accuratum adiectum indicum et tabulas geographicas. Quamquam hae non sunt ex accuratissimis, multum tamen proderit statim eodem intuitu situm locorum semper ante oculos habere. Quod denique attinet veteres Romanorum ritus et consuetudines, optandum esset compendium aliquod optius perfectiusque exstare, quam sunt Philippi Caroli
antiquitates, compendium facis criticae, et quae solo titulo ab eo differt, Roma illustrata Antonii Thysii. Sed quoniam tali hactenus destituimur, dum aliud prodierit, vel antiquitates Caroli ad eum modum adornari oportet, vel antiquitatibus Rosini, editionis Coloniensis, quae ampliores margines habet adscribenda, aut sub finem voluminis in charta munda supplenda sunt, quae ex historicis in hoc genere excerpi debent. Ceterarum gentium ritus et antiquitates, quoniam peculiaribus compendiis non sunt explicatae, ad aliquem locum ethicum aut politicum, vel in locos miscellaneos, de quibus mox dicemus, referri debent.
In ethicis compendia quidem plura exstant, in quibus secundum Aristoteils ductum de summo bono, de principiis actionum humanarum, de XI virtutibus Aristoteli commemoratis, hisque oppositis vitiis, cognatis, effectis etc. non male praecipitur, merenturque non postremam laudem hoc nomine disputationes ethicae Conradi Horneii, eiusdemque civilis doctrinae de moribus libri IV, theatrum ethicum Hieronymi Praetorii, postrema auctoris cura recognitum et notis illustratum, tabulae variorum, quarum aliquot ad ulum excerpendi, eo quem diximus modo, vel ideo non inutiliter adornabuntur, ut quae de natura virtutum vitiorumque apud diversos scriptores occurrunt, ceteraque magis speculativa, eo referantur. Sed quoniam plus involuit ethices studium, quam quae in aristorele reperiuntur: et praeterea, quae apud historicos occurrunt, pleraque non tam ad notitiam rerum moralium, quam ad directionem rerum humanarum particularium, regulasque vitae specialiores spectant: alio compendio opus est, quod et reliquas virtutas, Aristoteli eiusque
sectatoribus, si non omissas, saltem non explicite traditas expositasque, declaret, et partem ethicae canonicam, uti vocari solet, specialesque regulas et observationes addat. Quo nomine commendari debet enchiridion ethicum a Io. Ionstono ex sententiosissimis veterum et quorundam recentiorum dictis, ea ferme methodo, qua Lipsii politica, congestum: quod dudum magni viri, ut profectibus discentium inprimis aptum et accommodatum laudarunt. Quamquam enim Lipsium, quem imitari voluit, non ubique sit assecutus, tamen, dum melius adhuc prodierit, omnino in hoc genere primas tenet. Ad hoc enchiridion non solum, quae ad regulas vitae causasque virtutum impulsivas, sed etiam quae ad virtutum vitiorumque characteres spectant, licebit excerpere. Ceteris ingeniorum animorumque characteribus commodius peculiaris appendix, aut sub finem huius compendii, aut in locis miscellaneis tribuetur.
Politica, ut etiam supra monuimus, alia vulgaria et magis theoretica sunt, alia interioris notitiae magisque specialia. Prioris generis pauca suppeditat lectio historica: posterioris plura, eaque ferme sola. Illius generis tamen, si quae occurrerint, excerpentur ad politicam Arnisaei aut Boxhornii institutiones: ad reconditiora vero et specialia commodissime adhibebitur, opus politicorum Lipsii: quod cum Aristotelis politicis unice tamquam solidum fundamentum civilis prudentiae supponi debet, ob rariores et singulares dotes prolixe expositas a Boeclero, in dissertatione de politicis Lipsianis. Id enim opus ad hunc usum magnos viros non solum adhibuisse ipsos, sed etiam aliis commendasse, memini. Quoniam vero ea, quae ad p0olyarchicae rei publicae artes, arcana,
vitia et incommoda pertinent, omisit, ex arcanis Clapmarii, institutionibus politicis Boxhornii, aut aliunde tituli illi supplendi sunt.
Superest, ut de locis verborum, phrasium et formularum aliquid adiciamus. Horum omnium observatio duas ob causas instituitur: primo ut sciamus, quaenam res his illisve vocibus et phrasibus significentur: deinde quibus verbis et formulis hae illaeve res apte et usitate exprimantur. Pro diversitate huius finis duplici quoque excerptorum genere opus est. Quorum uno significationes vocabulorum et formularum rariores annotamus: id quod commodissime fiet secundum ordinem alphabethi. Altero secundum seriem rerum, appellationes earum aptas et eruditis receptas, phrasesque et formulas exprimendis illis idoneas congerimus. Ad priorem usum omnium accommodatissimus est thesaurus [Note: A. 1612.] Latinae linguae bipartitus, Basileae impressus, itemque thesaurus Fabri, ex ultima editione Buchneriana, in cuius utriusque marginibus, satis amplis, multa de vocum phrasiumque rariore usu aut significatione, adscribi adnotarique possunt. Ad posteriorem inprimis commendaverim atrium Latinitatis, nuper a diligentissimo viro, Io. Heinrico Ursino, praesule Ratisbonensi, amico nostro, concinnatum, aut scholam Latinatis ad copiam verborum et notitiam rerum comparandam, principali iussu Gothae elaboratam et editam: cui charta munda, eo quo supra diximus modo, inserenda et subiungenda, tabulaque cum indice adaptanda est. Horum librorum, praeter dictos, etiam alii futuri sunt usus. Nam quoniam Buchnerus, et ante eum, Faber, subinde locutiones pronerbiales, sententias elegantiores et acutiores,
aptioresque similitu dines insperserunt, licebit etiam in hoc genere observata eo reterre ??? scholaque Latinitatis Gothana, cum praeter voces et phrases etiam plerarumque divinarum et humanarum rerum delineationem superficiariam et confusam cognitionem suppeditet, non male quis ad illud adnotaverit, quae ex illis disciplinis et artibus, quae tantum in transitu tractandae sunt, historiarum lectori occurrent.
Quae vero ad totius orationis structuram, dispositionem, connexionem, variationem, distinctionem, et ornamenta pertinent, ea omnia ad partitiones oratorias Vossii, eodem quo cetera compendia modo adornandas, suo quaeque loco adnotabuntur. In cuius voluminis fine haud inconsultum fuerit, peculiarem locum assignare formulis connectendi, transeundi, rogandi, laudandi, ceterisque, quarum praecipuus in oratione civili usus deprehenditur.
Sed quoniam multa subinde occurrere necesse est, quae non possis ad aliquod e systematibus, quorum mentionem fecimus, commode referre: addendum est aliud volumen locorum misc ellaneorum, in quo sine ullo ordine inscribes titulos, prout unusquisque occurrerit, singulos una pluribusvepaginis, prout fertiles aut steriles videbuntur, assignatis. Sub initium autem huius voluminis scribantur tituli secundum seriem alphabeticam, sic tamen, ut cuique alphabeti literae iustum et proportionatum spatium tribuatur. Hic veluti pandectes erit omnium eorum, quae ad superiora aut omnino aut statim et absque longa deliberatione referre non potes: simul et illorum, quae excerpta amplius spatium
occupatura sunt, quam ut chartae compendio insertae ??? polimt.
Iam ne omnia aut nimis multa in utrumque locorum genus a nobis laudatum excerpere necesse habeas, simulque delectum adhibere queas eorum, quae excerpi possunt, aliud operae compendium adhibebis. ad manus sint legenti historicum, aut saltem excerpturo, in singulis doctrinae generibus, supra memoratis, singuli aut bini scriptores, qui aliquanto prolixius earum materias omnes prope aut praecipuas petractent, iique pariter, ut de compendiis dicebamus, accurati, viris doctis probati, et praeterea paullo recentiores. Hi aut statim ab initio coniungantur cum lectione compendiorum: aut, si id alicui prolixioris operae videatur, quam ut ea intra tempus studiis suis destinatum defungi possit, statim obiter percurrantur: deinde quoties aliquid excerpendum et, eo recurratur et inquiratur, an id quod excerpendum esse indicas, iam ante ab iis adnotatum sit: si adnotarunt, supersedebis excerpendi labore, et solummodo auctoris eius locum, compendio tuo, aut locis miscellaneis suo loco adscribes: sin, noris operae pretium te facturum, si excerpseris. Quid quid autem horum sit, numquam te paenitebit suscepti in eo scriptore consulendo laboris. Semperenim inde aliquid animo tuo firmius haerebit.
Praebebunt autem hunc usum, in historicis, quantum ad Imperiorum res et eventus notabiles opus chronologicum Sethi Calvisii, et si quis maiorem diligentiam adhibere velit, in specie quoad res trium priorum monarchiarum et quartae initia chronicon catholicum Edwardi Simonii, annales veteris
testamenti Iacobi Vesserii, aut annales sacri Iacobi Saliani, vel Augustini Tornielli, vel utriusque compendium ab Henrico Spondano confectum. Quod res Romanas veteres Onuphrii Panuinii commentarii in factos consulares, aut annales Romani Stephani Vinandi Pighii, etc. Quantum vero ad ritus Romanos, praeter antiquitates Rosini iam laudatas, Lipsii opera historica, ut de militia Romanae, saturnalia, admiranda, poliorcetica, aliave, Caroli Sigonii opus de iure antiquo civium et provinciarum Romanarum, Brissonii formulae, Salmasivi fragmentum operis de militia Romana, Schelii dissertationes ad Polybium et Frontinum de re militari. Quantum ad antiquitates Ebraeorum, Graecorum, Persarum, scriptores supra laudati. In chronologicis, Scaligeri opus de emendatione temporum, aut Petavius de doctrina temporum, vel saltem Calvisii isagoge chronologica, operi chronologico praefixa, et Petavii pars II rationarii, aut systema Franckenberger: in geographicis Heidmannus aut Brietius laudati, et quoad quasdam partes terrarum orbis in specie Paulli Merulae cosmographiae specialis libri, Hispaniam, Italiam, et Galliam complexi, opus accuratissimum: Philippi Cluverii antiqua Germania, Italia, Sicilia, vel saltem eorum operum compendia, nuper a Io. Bunone publicata: Ludou.. Nonnii magna Graecia, sive commentarius in Huberti Goltzii magnam Graeciam et insulas Graeciae: bibliotheca Hispaniae Francofurti edita. In ethicis, Conradi Horneii disputationes, aut civilis de moribus doctrina, Io. Conradi Durri institutiones, vel Henr. Ernstii introductio ad veram vit am, aut si quis ampliorem instructum requirat, syutagma ethicum Wolfg. Heideri, aut philosophia moralis Marci Friderici Wendelini. In politicis, quantum ad generalem
observationem, eiusdem Heideri systema philosophiae politicae, doctrina politica Arnisaei, Bodini de republica libri, et axiomata politica et historicae Georgii Richteri. Quantum ad specialiorem, observationes historico politicae Piccarti, notae forstneri et Boecleri ad Tacitum, et quos praeterea superius in hoc genere commendavimus. Quod verborum observationem attinet, adhibere licebit, quantum ad singula verba et locutiones, praeter thesaurum Latinae linguae bipartitum, aut thesaurum Fabri, lexicon criticum Philippi Parei, et indices et notas iam indicatas, itemque quantum ad particularum significationes et usum Horatii Tursellini elegantis simum libellum de particulis Latinae linguae, a Iacobo Thomasio iteratis curis locupletarum: et ornatum latinae linguae a Christoph. Arnoldo, professore in gymnasio Norimbergensi, congestum: quantum ad formulas varias, maxime epistolicas, christ. Adami Reperti mercurium epistolarem: quantum ad proverbia et locutiones proverbiales, adagia Erasmi, et aliorum in unum volumen collecta: quantum ad totius sermonis structuram, Ger. Io. Vossii commentarios rhetoricos, et Nicolai Causini opus de eloquentia divina et humana, aut palaestram oratoriam et styli Romani Iac. Massenii, subsidii quoque loco commendaverim opus Tobiae Magiri, quyod polymnemona sive florilegium inscripsit, multiplici nomine celebratae polyantheae Langii praeferendum.
Horum librorum ad minimum singuli in singulis disciplinis, si non plane perlegi, saltem obiter percurri, et loca quibus singulas materias pertractant, ad compendia, quae diximus, adnotari debent. Antequam in lectione historica observata in locos communes ipsos excerpantur, suaserim ut primo ea, quae adnotanda nobis videntur, secundum seriem historici
in peculiari libello adnotentur, adscriptis in margine ad singulas observationes lemmatis sive summariis uno pluribusve verbis, prout commodum videbitur. Cetera quae ad excerpendi rationem et ordinem spectant, satis accurate exposuit in aurifodina sua Drexelius, qui videri potest.
Superest ultima pars historicae tractationis, exercitatio: cuius rationem et ordinem cum breviter exposuerimus, finem huic dissertationi imponemus. Huius duae sunt partes, sive malis. duo genera appellare, meditatio et scriptio. Meditationem heic voco, cum, quae apud historicos a nobis lecta, observata, excerpta sunt, per otium et quietem repetimus: cum ipsi nobis observationis annotationisque nostrae rationem reddimus: cum delectorum observatorumque applicatione ad studia actionesque nostras cogitamus. Quod genus operae sicut in omni studiorum genere ad solidum profectum est necessarium, ac paene solum ad artium disciplinarumque fundamenta, quae plerique inspiciunt potius, quam pernoscunt ac penetrant, stabilienda aptum atque idoneum: ita vel maxime iis suscipiendum est, quorum studia civilem prudentiam rerumque actum respiciunt. Nam cum omnis eorum labor actioni et exercitio destinetur, aequum est, ur semper de sus eorum, in quorum cognitione versantur, solliciti sint, eoque omnem industriam suam metiantur. Proinde, quod alicubi de se praedicat vir magnus, et studiis civilibus hodie cum primis clarus, sic ab ineunte aetate studia sua tractent, ut cum lectioni, memoriae, auscultationi, scriptioni, suum tempus tribuerit, nil tamen his omnibus, omissa seria ammi meditatione, sibi profecisse videantur: nihilque illis placeat, nisi quod cum
mora meditationis curiosae explicatum, futurisque usibus est paratum. Denique id dabunt operam, ut potius multum, [Note: Conf. Boecler. comm. in Nep. p. 309.] quam multa se legisse et observasse intra paucas horas sentiant. Tribuetur autem huic meditationi commodissime tempus illud, quo a libris absumus, ut, cum in horto aut campo deambulamus, cum in itinere sumus, cum noctem insomnem ducimus, aut ob alias causas tempus otiose terere cogimur, ita tamen ut etiam quandoque inter ipsa studia plusculum temporis ei tribuamus.
Scriptio latissime ac paene in infinitum patet, eoque omnia eius genera heic commemorari non possunt. Aliqua tamen et quae nobis nunc sese offerunt, indicabimus. Inter ea levissimus, si cetera respicias, eoque ante reliqua suscipiendus est versionum labor: cum scilicet textum alicuius historici in vernaculum aut alium sermonem, et vicissim ex isto in latinum transferimus. Quod genus exercitationis pessimo studiosae iuventutis, tamquam puerile, ad triviales scholas damnatum est: cum tamen et adultioribus aptum, atque, tum ad eloquentiam comparandam, tum ad penitius intelligendos scriptores, quos tractamus, valde accomodatum sit. Quam ob causam et a Cicerone[Note: 1. de orat c. 24.] et Quintiliano[Note: * X Instit. orat. c. 5.] eloquentiae studiosis commendatur, quorum verba inspiciantur.
Proximum huic generi est, cum oratio invertitur et variatur, sive retentis phrasibus et verbis, et solo contextu mutato, quo etiam pertinet illa ratio, cum orationes obliquas in rectas, aut has in illas convertimus, sive adhibitis aliorum scriptorum in re simili, phrasibus et
sententiis. Quo posteriori genere se usum esse, Cicero quoque libro dicto refert: quamquam ipse hoc ei vitii inesse putat, quod ea verba, quae maxime cuiusque propria, quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset is, cuius orationem aliis verbis reddere studemus: adeoque si quis iisdem verbis uti velit, nihil prodesse: si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti consuescat, sed et dudum respondit ibidem Quintilianus, non semper esse desperandum, Aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri: neque ideo ieiunam et pauperem esse eloquentiam, ut una de re bene dici, nisi semel, non possit: quin etiam, si non possit aliquid melius aut par inveniri, saltim proximis locum esse. Videatis ipsum loco, quo diximus.
Haec ut patet, leviora sunt genera. Paullo operosiora sunt ista: I, si delineationis orationum, quae apud historicos exstant, in expressas totasque orationes convertantur, aut vicissim expressae totaeque per modum delineations in epitomen contrahantur. Cuius generis exemplum habes [Note: p. 558.] apud Boeclerum in dissertationibus academicis, ubi denneationem orationis legatorum L. Antonii ad Caesarem, Appiano descriptam, latius diduxit: et possunt orationes historicorum eo utilius converti, quia plerumque , sive praecipuum robur eloquentiae civilis accurate observant. Pertinet huc totus liber Valentini Thilonis, quem Curtium oratorem in scripsit: II, si ad imitationem scribantur orationes aut dissertationes in simili argumento, materia, modo tractandi, dictione, ornamentis ex historico, quem prae manibus habemus, desumptis: ut si quis ad imitationem [Note: lib. III, 10. et IV, 9.] orationum Alexandri et Darii apud Curtium
orationem ex persona ducis milites ad proelium exhortantis scribere instituat, facile ex iis Curtii locis intelliget, quibus argumentis utendum, quomodo tractanda ea, et quibus verbis enuntianda ornandaque sit oratio. Aliud exemplum, seu potius alterius exempli delineationem, deliberationis nempe de obsidenda urbe maritima: item de crimine maiestatis definiendo, probando, puniendo, suggerit Boeclerus, in dissertationibus laudatis. Hac fini suaserim varias orationes, quae apud historicos occurrunt, diligenter observari, et pro ratione materiae, quam continent, generisque, dicendi, in quo versantur, ad suam classem singulas, sive ad rhethoricam Vossii sive in peculiarem locum voluminis miscellanei tribus, quod dicitur, verbis adnotari. Est enim huius rei usus longe maximus in communi civilique vita futurus. Idem et de epistolis fieri velim, quae possunt ad disposetiones epistolicas doctissimi viri, Christophori Schraderi, vel etiam, ad Philippi Horstii epistologr aphiam, ubi iam ante plurima exempla congesta habentur, adscribi: III si historia aliqua aut narratio historici eius, quem tractuas, adhibiris aliis scriptoribus, qui eandem exposuerunt, ductu styloque proprio, sed cum imitatione styli et sententiarum, tum eiusdem historici, tum ceterorum, sive breviter sive prolixe repetatur et conscribatur. Sic si quis morbum et curationem Alexandri M. a Curtio[Note: * I. d. III. 5. 6.] descriptam comparet cum eiusdem morbi descriptionibus, quae apud Arrianum[Note: lib. II.] de rebus gestis Alexandri, Iustinum,[Note: lib. XI, 8.] Valerium Maximum[Note: c) lib. III, 8.] et Plutarchum in vita Alexandri exstant, neque verba neque sententiae deerunt, qui bus eam orationem exornes. Magnum heic subsidium praebebunt illi interpretes, qui in notis suis ad singula capita adnotant auctores, qui eandem
historiam narrant. Tales vero sunt Berneggeri in Iustinum, Freinsbemii in Curtium et Florum, Boecleri in Nepotem, etc. Pertinet huc quoque id exercitii genus, quo vita et res gestae alicuius viri illustris, e variis historicis, dictione et sententiis eorum magnam partem servatis aut leviter inflexis conduntur: IV, si laudetur aut vituperetur aliqua persona aut aliquod factum, cuius apud historicum fit mentio: idque non per scholasticos tantum locos et formulas, sed ex iudiciis historicorum aut aliorum scriptorum, eque genio et indole civilis styli, supra a nobis descripti: V, si de consilii aut facti alicuius iustitia aut iniustitia, honestate aut turpitudine disquisitio instituatur, sive in thesi, sive in hypothesi. Formam passim suppeditabunt rhetores: materia e contextu toto scriptoris erui debet: VI, si asseratur aut confutetur aliqua narratio aut rumor, aut in eius probabilitatem inquiratur: quod genus inter alia Quintilianus valde commendat. Exemplum cum admonitione de ratione huiusmodi destructiones et confutationes concinnandi, Boeclerus in dissertationibus academicis, in primis vero in exercitationibus rbetoricis ibidem suppeditat.
Rursus maioris non solum industriae, sed etiam altioris profundiorisque iudicii, nondum tamen supra captum adolescentiae, et iuventutis, sunt ista: I, Si quis per ethopoeiam sibi fingat, quid hic aut ille, cuius historicus meminit, in hoc illove casu dicere aut scribere potuerit, idque orariuncula, aut epistolio ex illius persona conscriptis exprimat, cuiusmodi orationum exempla apud Boeclerum reperies. Sic orationes aliquas suggeret Lentulus in arcanis regnorum: subsidioque heic esse possunt,
quoad orationes, Boxbornii ideae orationum politicarum: quoad epistolas, supra laudatae dispositiones doctissimi Schraderi. II, elogia, de quorum diversitate et modo iterum Boeclerus loco citato agit, et exemplum proponit in elogio Augusti. Paullo diversa sunt illa Imperatorum Germanicorum, quae idem in rebus saeculi noni atque decimi exhibuit. Rursus alia, quae per modum inscriptionum, uti vocari solent, componuntur. In quo genere plane eximius est Emanuel Thesaurus, cuius genealogia patriarcharum omnino non legenda, sed diligenter expendenda: quod scribendi genus hodie gratum est viris politicis, et fere omnibus aliis antefertur: videte, quae de eo saepius laudatus Boeclerus in museo disputet. Pertinent huc quoque inscriptiones sepulcrales sive tumuli, quorum itidem exemplum apud Boeclerum et alibi passim habetis: III, characteres sive descriptiones hominis alicuius boni malive per notas, sive per morum actionumque eius specimina. De quorum varietate egregie disserit Boeclerus et praecipit. Addendi sunt eiusdem characteres Velleiani, ubi exempla quaedam reperire licet: itemque specinem ethicae bistoricae Erasmi Brochmandi. Sed dies me deficeret, si omnia exercitationis eius, de qua nobis sermo est, genera recensere instituerem. Pertinet enim huc tota exercitatio progymnasmatica, qua veteres adolescentum animus ad eloquentiam solebant praeparare, quam optandum esset, ut in nostris scholis et diutius et accuratius a civilis prudentiae studiosis addisceretur pariter et tractaretur.