02/2008 Reinhard Gruhl
text typed (double keying) - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: s001

JACOBI BORNITII J. U. D. Discursus Politicus de PRVDENTIA POLITICA COMPARANDA EDITVS a JOANNE BORNITIO. ERPHORDIAE, Excusus per Iohannem Pistorium, sumptibus Heinrici Birnstilij, Anno M DC II.



image: s002

Epigramma IN DISCURSUM V. CL. IACOBI BORNITII, I. U. D. De Prudentia politica consequenda.

EGredere Ű dias felix Prudentia in oras;
Egredere, et foenus luminis hujus habe!
Nempe tuo exemplo Praecepta sequentur ad Artem,
Cum vigeas largo foenore et are redux.
Anne Salus populi Lex sit suprema; nec Author
Illius hinc primas, quas feret, arte ferat.

Casparus Bonifacius, Politicus ac Iuris Stud. P.L.



image: s003

NOBILISSIMO ET CONSVLTISSIMO VIRO, DN. ABRAHAMO a BOCK in Salhausen ET Kliphausen, . Illustriss: Electori Sax: ab intimis consilijs, et Curiae Electoralis Lips: praesidi Mecaenati suo summe observando. Nobilissime et Consultissime Vir,

DISCVRSVM hunc Iacobi Bornitij patrui mei de prudentia politica comparanda cur tuo


image: s004

nomine insignem edere voluerim, causam facile noverit, qui te vel fam‚ cognoverit. Per eos gradus ad prudentiae civilis culmen ascendisti, quo fortassis non quibusvis pertingere licitum. Nam ut praeteream, quos in historiarum, veterumque Rerum publicarum cognitione progressus feceris, quotque long‚ peregrinatione Respublicas, urbes, aulasque exteras perlustr‚ris: quod maximum ad prudentiam momentum, eo processisti in imperiorum, judiciorum, consiliorum, legationum diutina tractatione, qua cum Illustriss: Electoratui, totique domui Saxoniae, tum alijs profuisti, et prodes, ut non


image: s005

in Romano tantum, sed externis etiam imperijs, velut in illustri posita monumento prudentia tua notoria et manifesta sit. Adeoque ratione hÓc designata virum politicum non fingi, sed fieri posse tuo exemplo comprobes. Cui ergo potius hoc quicquid est de prudentia concilianda censendum subijciam, quam tibi, qui omnium bonorum suffragio virgulam hanc censoriam tenes, et non tantum prudentiam civilem promere et dijudicare, sed alios etiam ad eandem aspirantes, pertrita tibi vestigia ceu manu ducere potes. Volentem me quoque facit tua faventia et humanitas, cujus cum erga patruum, tum


image: s006

erga me quoque non unum ostendisti argumentum. Ut uterque in certissimam spem erecti simus, te et prudentissimum prudentiae hujus judicem simul, et aequissimum contra ignorantium calumnias patronum fore. Tuo ergo judicio, tuaeque humanitati hoc, quicquid est, do atque dico. Tu dedicanti, nobilissime Vir, fave, tuaeque benevolentiae aur‚, (quod occoepisti,) sustine hunc animum, qui est, eritque aeternum tuus. Vale, nobilissime et prudentissime Virorum.

Dab. Vinar. Non. Octob. Anno [gap: Greek word(s)] DC CII.

Nobiliss. T M.

Devot.

Iohannes Bornitius.



image: s007

Amice Lector

SVBSISTE PAVLIsper, note diu morabor, quae praemonenda visa, praefabor. De medijs prudentiae civilis consequendae discursum habes, sed discursum tantum, amicis olim intra privatos parietes propositum, nunc, ijsdem alijsque bonis viris urgentibus, publicatum. Hoc enim te cumprimis monitum vult author, ne forte quid amplius tibi promittas, aut in lectione desideres. Vestigia quaedam sunt, et adytus qui ad adyta prudentiae civilis ducere visi, non ipsa prudentia. Et praemissa haec intellige ab authore ex ijs, quae jam ante in Arte et Institutionibus politicis


image: s008

ab ipso consignata, et porro assignanda. Quae si bene excepta, et accepta viderit, illa quoque successu temporis, eum prolaturum spera. Interim his utere, amice Lector, et si quis inde tibi fructus, gratiam authori, si qua in parte offensa, veniam humanitati te debere scito. Vale et fruere.



image: s009

Delineatio Discursus.

Prudentia civilis dependet ab

- Arte politica.

- usu artis

- - Historijs et Relationibus.

- - Experientia in

- - - Peregrinatione

- - - Praxi

- - - - Imper:

- - - - Iudicior:

- - - - Consilior:

- - - - Legation:



image: s010

Discursus Politicus DE PRVDENTIA POLItica comparanda.

DE PRuDENtia politic‚, medijsque ad eam deducentibus, nec non summis rerum capitibus, quibus veluti cancellis continetur, animus est ex amicorum animo discursim, quasi en paro/dw| disserere. De quo argumenti genere ipsi quidem artifices, quibus haec civilis facultas competit, agere deberent. Artifices intelligo, imprimis Principes, Rerumpubl: aliosque regimentis publicis praefectos, qui divinitus adflati ab


image: s011

incunabulis ferme praeceptis civilibus imbuuntur, longoque negotiorum publicorum usu exercentur, ut ijs tum demum ad fastigium prudentiae civilis pervenire liceat. Arguatur sane is haud injuri‚ temeritatis, qui de re militari scribere ausit, nunquam tamen praelio, alijsve castrensibus negotijs interfuerit, cum major pars militiae a Marte, quam ab arte dependeat. Anne itaque et ipsus verecundiae fines transilire videar, facturus verba de re Politica, qui nunquam in Republ: versatus sim? forte quod hactenus ob aetatem mu~ere publico indignus. Fatear tamen, me ab ineunte aete, (opinor Genio instigante,) ad Rempublicam adspirasse, neque quidquam antiquius, quam de e‚dem benemereri, habuisse.


image: s012

Proinde summo studio studium Reipubl. benefaciundi adfectavi; quod ut legitimo tramite assequerer, eas disciplinas potissimum excolendas elegi, in quibus summa istius sita esse [note: Studium politicum et juris Reipub. necessagium.] videretur: Politices et Iuris eas esse arbitratus, non tam mea opinione, quam praeceptorum meorum, quibus aeternam gratiam debeo, consilio, cum viderim, neutrum studium ab altero separari, neque unum absque altero perfectum, aut usui publico satis esse. Rempubl. imperio contineri video, nec sine illo salvam fore; nec imperium sine lege: Imperitandum civitati legibus, ad quarum praescriptum omnibus qui in illa sunt, vivere convenit. Vis ergo Rempubl. stabilire? arte imperandi, et legum discriplin‚ stabili,


image: s013

stabilitam conserva. Imperandi rationem tradit doctrina Politica, quae et ipsa leges cuique reipubl. congruas dextre accommodat, et moderatur. Quanquam hodie studium Iuris et politicum distingui videatur, cum leges jam olim constitutae, hodie, maxima ex parte aequi et boni rebuspubl. convenientes adsumantur, ut novis ferendis vix aut rarenter opus sit, adeoque intuitu juris officium politici cessasse videatur: cum tamen jura civilia, et omnia alia disciplin‚, et prudenti‚ politica con servari, emendari. pro temporum aliarumque circumstantiarum varietate saepe variari, et diversimode adaptari debeant: cumque sint Respubl. quae jure Romano non utantur, sed leges et ordinationes singulares sibi


image: s014

constituunt, aut saltem cum jure civili conferunt, quod certe non ali‚ quam arte et prudenti‚ civili fieri oportet. Hasce duas disciplinas cum imperij et juris rationem complectantur, Reipubl. summe necessariam, summo studio sectatus, ad studium juris eo ordine, quo licitum, animum appuli: quo partim delibato, politicum quod praeponendum fuerat, subjunxi. Vtrunque excolui, quantum in patria occasio tulit, alterum ex mutis magistris potissimum hauriendum, cum vivi rari reperiantur, qui in eo excellant, aut ijs repertis in tanta negotiorum publicorum copia, tantum otij non supersit, utin h‚c palaestr‚ alios informare possint. Caeteri plerique invidi‚, si quae principia civilia teneant,


image: s015

alijs communicare rennunt Cum vero unicum Reip. exemplum ad praecepta politica examinanda, et confirmanda non sufficere mihi videretur, studio patriae, quod plerosque detinet, aliquandiu suspenso, exteras Respubl. perlustrare volui, in quibus ad tempus commoratus, quantum occasione loci, valetudinis et sumptuum ratione licuit, examine politico instituto, didici, quantum collatio Rerumpubl. proficiat, quantumque oculatus testis praestet aurito, et quod sola patria non sit patria. Vbi aemulatio aliorum populorum animum vehem entius ad hoc studij genus inflammavit, qui tot lucubrationibus et tot lectissimis scriptis idem excoluÍre, quae evolvere ardor animi et summa utilitas instigabat.


image: s016

Nec tamen in hac cognitione extremu hujus studij consistere credidi, nisi et usus et reipubl. praxis accesserit, in quo tandem perfectio ejus acquiescat. Ad quem hujus facultatis cupidos mature properare oporteret, ut ingenio et aetate adhuc vegetes eidemardentius incumbere, et fructus uberrimos inde decerpere possent. Propterea quamvis non dum in Republ. vixerim, rationem tamen, qua quis ad prudentiam civilem commode et recta pervenire posse videatur, cum in hoc cursu, nisi fallor, observaverim, de e‚dem tantum liberioristylo, amicorum precibus inductus, per discursum tractare volui. Neque enim instituti est, hÓc artem et prudentiam civilem docere, quod neque ingenij,


image: s017

neque virium, neque aetatis meae est, quod quis politikw/tatoj polliceri et praestare possit. Neque in hoc discursu tam meo ingenio indulgebo, quam aliorum vestigijs, qui theoria et praxi valuÍre, insistam; Quo pacto non diffido et audaciae et arrogantiae suspicionem a me facile segregari posse.

[note: Prudentia communis.] Prudentiam, cum generatim accipimus, nihil aliud quam recte agendorum rationem et sacultatem intelligimus, quam alij inter virtutes referunt, vel solam virtutem faciunt, minus tamen e dignitate ejus, quae non virtutis aequalem, sed longe sublimiorem gradum occupat, quod omnes virtutes, omnesque actiones veluti Regina moderetur, atque omnium agendorum sit trutina, dijudicando quod


image: s018

honestum, quod turpe, quod conveniens, quod inconveniens, quod sequendum diligendo, et quod fugiendum reijciendo, varietate circum stan tiarum bene discuss‚, ut merito Dux et Lux vitae humanae dicatur, in mentis solio posita, omnibus et singulis quid in quovis negotio faciundum, vel omitten dum rectae rationis moderamine praescribens. Atque propterea a D. Augustino appetendorum ac fugiendorum scientia indigitetur. Vt quemadmodum nihil splendidum sine mixtura lucis, ita in omni actione nihil rectum nisi prudentia moderante existimetur; adeoque per omnem vitam sive publicam, sive privatam, et quaecunque negotia diffundatur.

[note: Prudentia privata ac publica, tioilas ac militaris.] Quo discrimine actionum


image: s019

in privatam et publicam distingui potest, ut privata vitam singulorum et eorum, qui in familia degunt, gubernet, praescribendo quid a singulis, quid a parentibus, liberis, viro, uxore, fratribus, cognatis, amicis praestandum: Publica vero rem publicam domi militiaeque moderetur; unde quae statum pacis respiciat, Civilis appelletur, nec aliud sit, nisi ratio et facultas illa recte et salubriter Rempubl. tempore pacis gubernandi, id est, quae omnes actiones et negotia, quae imperium pacis requirit, recta ratione ad salutem Reipub. temperare possit. Quae ad militiam refertur, Militaris dicatur. Vt quidem una eademque sit prudentia politica generaliter sumta, subjectis tamen in duas quasi formas


image: s020

dispescatur, adeoque una alteri connexa sit, ut prudentia politica perfecta haberi non possit, nisi et militaris civili, et civilis militari inserviat. Omissa prudentia militari, de civili tantum sic, seu in specie politica dict‚agemus, et quidem, quae vera prudentia est pietati et virtuti consociata, non simulata ista, quam Pseudopolitici et Machiavelli asseclae specioso nomine, Ratione status praetendunt; cujus scopus conservatio sit et incrementum [note: Ratio status. Quid vulgo.] Reipubl. quo principes collineare debeant; quem ut attingant, medijs quibuscunque malis, an bonis, justis, an injustis, pietate, an impietate, modo Reipubl. prosint, utantur: Quae ratio certe non prudentia, sed summa malitia est. Ijsque, qui istam venditant, verus


image: s021

societatis civilis finis nondum innotuisse videtur in summo contemplationis gradu positus, quam universi et singuli cives religione vera adsequuntur. Iusticiam autem, et virtutes caeteras separare, quid aliud est, quam fundamentum prudentiae in recta ratione situm destruere, ut quam si absque recta ratione et justicia, alijsque virtutibus quis astruat, nullam prudentiam adstruat. Ratio status, quae titulo fucato proponitur, falsa est et apparens, vera illa, quae religione et virtute innititur, quae etiam veris politicis Áurae, altera detestanda est.

Hanc itaque prudentiam civilem maxime necessariam esse nemini dubium est; quippe quod nulla gens aut populus, nullusque hominum coetus sine prudenti


image: s022

imperio subsistere potest, quae summam imperandi et prohibendi rationem continet, quaeque omnium artium atque scientiarum architectonica est. Quam late autem ejus termini pateant, et quanta difficultate ambitus ejus decurratur, ei soli notum fuerit, qui penitralia imperiorum noverit, aut saltem principia politica modicum praelibaverit. Quam difficile enim sit fundare Rempubl. ubi nulla est. omnibus partibus absolutam reddere, fundatam conservare, atque tueri, labantem erigere, lapsam restituere, et quoscunque defectus, (nihil enim in humanis durabile,) qui injuri‚ temporis, et ineuri‚ hominum irrepserint, moderamine recto rescindere, totumque corpus politicum, quod morbidum est,


image: s023

sanitati pristinae restituere, quis est, qui non videat, quanquam hac in re non exercitatus sit? Et quid imperare, nisi periculosissimam navigationem suscipere, ubi tot maria impetuosa, tam varij et adversi venti, scopuli altissimi, syrtes latentes, et mutabiles, tot pyratae crudeles, qui navem infestant: Nimirum tot animos innumeris adfectibus saevientes, omnemquevim legis interdum excutientes, unico imperij vinculo continere, vulgus ut equum indomitum freno domare, justiciam exercere, hosti resistere, superbos deprimere, humiles extollere. innocuos tueri, atque ut summatim dicam, vitam animumque toti corpori civili impertiri? Adeo ut nisi rex, qui reges facit et imperantes, eosdem sublevet,


image: s024

sublevet, ijs in tanto onere ferundo facile succumbendum sit, quo casu se suosque populos funditus everterent. Quod non tam politici doctores, quam ipsi principes suo exemplo testati fuÍre, dum nonnulli hac de causa sponte imperio se abdicare voluÍre. Quocirca studium politicum ardentius, quam hactenus factum est, de quo summi viri loquuntur, excolendum esset. Quod enim tot defectus in Rebusp. suborti fuÍre, atque tot et tanta mala radices egÍre, quibus vix subveniri pote est, quod tot naufragi‚ facta, quis alio, quam [note: Principi inprimis prudentia politica acquirenda.] ad indiligentiam nautarum, et impetitiam naucleri referat?

Imprimis vero, cum imperitandi ratio proprie principi velut animae in corpore competat, quanta industria eam


image: s025

sibi princeps comparare, teneatur, quis est, qui non intelligat? ut nunquam principis nomine dignus veniat, qui ea(modo ne natura impedimento sit) non instructus sit, quum illa destitutus, nunquam digna officio principis, et utilia Reipub. facere posse, praesumatur. Deinde, cum prudentia principis sola sibi non sufficiat, nemo enim est, qui solus sibi sapiat, et in tanta rerum varietate plus multorum ingenia, consiliaque, quam unius pollent, caeteris quoque membris principis publicis, quae ad nutum capitis imperia et consilia sua conformare tenentur, haec eadem prudentia acquirenda est, ita tamen ut a principis prudenti‚ reliquorum prudentia dependcat; Vt quidem princeps suo judicio


image: s026

praevaleat, alienum tamen non reputat: Siquidem non raro accidit, ut qui sana principi suggerere debeant consilia, adfectibus turbati contra fidem boni consiliarij sua commoda quaeritent. Hinc inde sit, ut princeps, qui se, suumque imperium sive imprudenti‚, sive negligenti‚ magistratibus, et consiliarijs tantum committunt, aut omnia libidine ingenij sui tantum agunt, in extrema praecipitentur pericula. Quae duo vitia in principe maxima sunt, quorum alterum vilitatem, alterum fastum arguit. Hanc ergo intelligendi et diligendi facultatem cum natura homini non inseverit, cum nemo prudens nascatur, sed fiat, neque pueris ante pilos rerum prudentia veniat, sed longin quitate


image: s027

temporis et usu comparanda sit, definienda sunt fundamenta quaedam, et modi, quibus prudentia politica fundari, et confirmari possit.

Et primum, cum constet theoria et praxi omnium artium atque disciplinarum perfectionem conciliari, ut neutra absque altera perfici queat, assumendum est, et prudentiam civilem sua theori‚ ante inniti post modum et imprimis usu informari, atque praxi consummari. [note: Prudentia politica innititur arte politica.] Est quidem ars universalium constitutio, prudentia autem singularium, quae ad illa referuntur observatio, ut revera nulla theoremata prudentiae esse videantur; illa vero praecepta, quibus innititur, artis politicae propria sint, quorum cognitione quis ante imbutus, et usu


image: s028

confirmatus, tum demum prudentiam politicam, quippe quae a praeceptorum eorum usu dependet, acquisivisse intelligitur. Itaque, quicunque perfectum habitum politicum sibi comparare cupit, necesse est, ut primum theoremata artis politicae discat, eadem deinde usu rerum civilium exerceat, atque praxi frequenti confirmet: Qua ratione tandem praeceptorum vim et certitudinem, variamque eorum accommodationem recte intelliget, Haud secus ac medicus, qui cognita primum medendi praecepta ad variam morborum curationem usu recte transfert, sine quorum ductu tamen nunquam veram medendi prudentiam adipisci, et medicus peritus evadere poterit. Vsus quidem est, qui facit


image: s029

artificem, at non, qui opinioni et ignorantiae confidit, sed qui certitudine praeceptorum ante substrata fundatur.

[note: Au praecepta civilia certae.] Caeterum, si quis artis naturam penitius in trospexerit, non parum haesitabit, num talia praecepta politica, quae universim ad Resp. et exempla civilia accommodari possint, ob civilium rerum varietatem et inconstantiam, reperiri queant, ut potius a contingenti‚ et fortun‚ dependere videantur. Vt autem non negandum est, contingentes esse negotiorum eventus, et Resp. admodum variari, haud tamen exinde concludendum est, praecepta politica certa esse non posse. Quis enim instabili et vario usu veritatem artis evertat? cum praecepta possint esse simplicia et certa, usus


image: s030

varius et contingens. Et quis astruet Reip. Romanae leges, ex nullis aut falsis principijs haustas, eademque non moderamine et certitudine rectae rationis gubernatam fuisse, quam ob firmitatem et aequitatem naturalem, in qua sita fuit, quamplurimi populi sibi imitandam proposuÍre. Fuisse et esse adhuc tot imperia constat, quis dixerit, illa non fundamento aliquo stabilita et conservata esse, et adhuc conservari. Multum in humanis fortunam valere, seu verius DE um omnia gubernare, verum est, Deus tamen cum nullo in opere media excludat, neque rebus humanis media tollenda erunt, quae ars et prudentia civilis metitur; Deo interim omnia moderante. Itaque dubium non est, ut suo loco demonstrabitur


image: s031

latius, praecepta politica dari posse, quemadmodum et quamplurimos in ijs constituendis desudasse videmus, atque proinde futilis istorum opinio, qui inscienter effutiunt nullas regulas politicas dari posse, qui sane eo ablegandi essent, ubi illex hominum confusio, ut tandem cognoscerent, quid Resp. quibus fundamentis et partibus constet, quibus praeceptis gubernetur, et conservetur. Vident sane in Rep. principes, magistratus, leges, consilia, legum actus, etc. haud tamen ulla esse principia somniant.

At de artifice incertum est [note: Artifex politicus.] ubi sit, qui legitima praecepta politica tradiderit, aut tradere possit. Quem certe talem esse oportet, qui ratione et usu valeat, quae duo omnium artium


image: s032

principia, qui nempe recta rati~one praecepta constituere, nec non experientia usuque politicorum negotiorum eadem probare atque confirmare possit: idque non tam sua, quam aliorum authoritate et observatione, ut faciat, necesse est. Etenim qui nulli Reipubl. interfuit, quid quaeso, de legibus ac praeceptis politicis judicet? Contra, qui su‚ ipsius tantum experienti‚ regulas hujus scientiae metiri velit, quid inconstantius erit et fallacius unius hominis aetate immensam ejusdem amplitudinem definiri. Propterea, cum nec unius paucorumve experientia, nedum judicium sufficiat ad vera praecepta in quavis Rep. validissime eruenda, eum profecto verum politicorum magistrum aestimari oportet, qui


image: s033

historijs et cognitione Rerumpublicarum legumque imbutus, nec non longo publicorum negotiorum usu exercitatus, sit, atque omnino divinarum et humanarum rerum ad perfectionem corporis politici necessariarum noticiam habeat, quarum scientia et collatione didicerit, quibus regulis unaquaeque Resp. in universum contineretur. Singularia vero, quae sub artem non cadunt, observationi et prudentiae politicae relinquenda esse, consectarium est. Talem artificem tanto apparatu instructum politico desideramus. Tales an revera doctores politici fuerint et existant, quorum scripta quotidie in manibus terimus, eorumque dicta veluti ab Oraculis edita ad coelum usque evehimus, valde controversa


image: s034

esset inquisitio, neque absque invidia, cum tantum praejudicium, quod omne tollit judicium, inveteratum valeat, ut nulla vi etiam Herculea animis, ubi radices egerit, eradicari [note: Varij scriptores politici.] possit. Innumeri sunt scriptores politici veteres et recentiores, quorum opera, si quis censurae artis politicae subjecerit, maximam varietatem et imperfectionem deprehendet, quan quam ars unitate et simplicitate nitatur. Platonem et Aristotelem principes politicorum indigitari, receptum est, qui an Rebuspub. interfuerint, rerumque experienti‚ documenta sua stabilita nobis reliquerint, necne, cuivis obvium est: quorum scripta prolixis varijsque commentationibus cumularunt Philosophi, more suo, omnes


image: s035

sese ijsdem subsequentes vestigijs, quippe qui usu negotiorum civilium destituti, opinione vulgari praeconcepta contenti, politica profitentur. Alij deinde sunt, qui aliquot Rerumpub. nudas imagines nulla subjecta ratione historice enarrant, neque de fundamentis aut partibus et statu earum, utrum veritati politicae consentanea sint, quic quam disputant. Alij sunt, qui ex Idaea praecepta finxerunt, haud memores principij communis, praecepta non speculatione, verum ratione et experientia determinari. Alij partem hujus disciplinae pro libitu et ingenio excolendam suscepÍre, puta, de principis institutione et officio, de magistratibus, de consiliarijs, de foederibus, etc. Atque mixtim quaestiones, (discursus


image: s036

vocant,) tractarunt. Alij axiomata quaedam confuse collegerunt. Alij vero arbitrariam sibi methodum hujus doctrinae excogitarunt, et in ordinem praecepta redigere conati sunt. Ex quibus omnibus quidam legem artis veram secuti, partim ill‚ desert‚, falsa pro veris, imperfecta pro absolutis, aliena pro proprijs, confusa pro ordine, dispositis tradidÍre, ut hucusque hac disciplina culta ex parte videatur, sed multatenus exculta, atque Bodino asserente, nemo ex titerit, qui quid optimus Reip. status, hactenus noverit. Sunt equidem hominum industriorum conatus, qui pro civili hoc in studio publicis scriptis de Republ. benemereri affectaverunt, non contemnendi, sed suis laudibus digni commendandi.


image: s037

Haud tamen opinio alicujus et authoritas adeo valitura sit, ut rationem vincat et experientiam, neque credendum, a tot saeculis humanum ingenium fuisse effoetum, quin etiam quaedam adinvenerit, aut veterum monumenta in melius redegerit. Etenim, cum natura deproperet edere novas formas, ubi experienti‚ compertum est, quis est, qui non videat maximum defectum in antiquioribus authoribus reperiri; ut eorum doctrina neque disciplinae civili. neque militari hodie satis sit. Est enim naturae et humani ingenij aeternum incrementum, quod ex collatione inventorum pristini et hujus aevi, de quibus Pancirolus eleganter, liquido constat, ut nostra longe anteferri veteribus videantur. Vnde vere


image: s038

Bodinus ait: Non minus peccant, qui a veteribus ajunt omnia comprehensa, quam qui illos de veteri multarum artium posses sione deturbant. Habet natura thesauros scientiarum innumerabiles, qui nullis aetatibus exhauriri possunt. Qua de causa, Stephanus Forcatulus jure diverbium elevat; Nihil dictum esse, quod non dictum sit prius. Vt ergo aequitas est scripta politica veterum utilia probare, et commendare, ita admodum injuriosum est, noviter adinventa omnino damnare velle. Verum, in examine eorundem operum ex aequo veritas et perfectio politica palmam obtineat. Nec viden dum, quid Plato, Aristoteles, aut alius dixerit, sed quam vere et politikw=j dixerit: Veritas ex integris et incorruptis


image: s039

testibus, id est, liquidissimis rationis fontibus desumenda, non lubrica hominum authoritate fundanda est. Quod vero non simulato philosophari est, ut non immerito Scaliger vir limati judicij, istorum qui in verba magistri jurant, obstinationem improbet. Quantum enim abfuerit, quin majores labi aut errare potuissent? qui dicto A. Betronij, homines sunt, non Dij,

Quanta ergo sit scriptorum, ut summatim dicam, politicorum varietas, et dissimilitudo, ex indice saltem authorum quam plurimorum conijcere liceat.

[note: Index authorum quo rundam polit.] Post politica Platonis, Aristotelis, Plutarchi, aliaque veterum fragmenta extant Scripta recentium. Academia Gallica, Aduard: Gualani. Alexij Salaemancae.


image: s040

Alex: Piccolominej: Althusij. Al. Friccij. Antimachiavellus. Anton. Caravij. Anton. Guevarae. Anton. Montecatini. Anton. Sejani. Aug. Niphei. B. Senensis. Balth. Castiglionis. Beureri. Biesij. Bodini. Boteri. Bozij. C. Stigelini. Casmanni. Camerarij Cellarij. Cir. Spontonis. Cl. Dureti. D. Accioli. D. Thomae. Eustratij. Fabri. Fel. Feliucci. Florij. Gothalsij. Fr. Lucij Turantini. Fr. Patricij. Fr. Picolominei. Fr. de S. Thoma. Fr. Ribadenexrae. Freigij. Galesini. Gentiletti. Gorlenij. Golij. Guazzi. Guicciardini. Gu: Guerolti. Gul: Perierij. Hart: Hartmanni. H. Farnesij. Heidfeldij. Hier: Garimberti. Hoppenhagij. Hopperti. Iac: Hurolti. Iason de Nores. Iavelli. Ioh: ab Affelen. Ioh.


image: s041

Calvini. Ieti. Ioh. Ferrarij Montani. Ioh. de Marconville. Ioh. de sainct Fiere. Ioh. Micheelij. Ioh. Genes. Sepulvedae. Ioh. Petri Serenati. Iosephi Personij. Iun: Bruti. F. Iunij. Lamb. Danaei. Lael. Zechij. Lauterberg. Lipsij. Lattini. L. Regij. Lud. Carbonis. L. Musetti. L. P. Roselli. Machiavelli. M. Alphonsi Vivaldi. Macrophij. Mancini. Mori. Nic. Viti Gozzi. Omphalij. Pacij. Parutae. Pauli ab Eizen. Pet. Averrois. P. Negelini. P. Cureti. Antipoliticus. P. Gregorij. P. Hurault. Phil. Melan. P. Mariae Contarini. Pontani. precij. Pyrri. Renati Chopponi. Ren. de Lusinghe. Reusneri. Robertelli. Rob. Pritanni. Rol. Petri. Sansovini. Schiappae. Schubarti. Scip. Ammirati. S. Metelli. Simancae. Sp. Speronis.


image: s042

Spinasati. Ste. Ambrosij. Ste Iunij. Stevini. Tostati Typotij Vberti Fogliettae. Vidae. Videntij. Viscardi. Viperani. Vuaramundi, Vuimphelingij.

Extant deinde, qui de principis institutione, officio et potestate tractant. Baptistae. Bartoli. Belisarij. Bellujani. Beroaldi. Bizarri. Bodini. Budaei. Cagnoli. Castellani. Cl. de Spance. Corseti. Cuneri. Eras. Roterodami. Emanuel. Palaeologi. Foxij. Frachettae. Fr. de Giavelle. Gerardi Guldenhar. Guliel. Barclaij. Heinrici Farnesij Eburonis. Heinrici Stephani. Herspachij. Hippoliti a Collibus. Hopperi. I. Brechij. I. de la Madalene. Ioh. Heidfeldij. Ioh. Mar. Memmij. Iul. Caesaris. Lauterbachij. Lael. Zechij. Longiani. Lorichij. L. Paulli. M. Rosei.


image: s043

M. Pretorij. Molinaei. Montmerantij. Musonij. Nattae. Patricij. P. Antonij. P. Arrigij. Salamonij. Speculum principum et equitum Sturmij.

Deniq, sunt discursus et tractatus singulares Aegidij Albertini. Alberici Gentilis. Alb. Sardi. Annibalis Scoti. Annibalis Romei. Ant. Serreni. Ant. Scaini. Anton. Cicarelli. Apollinaris Calderini. Barth. Cavalcanti. Barth. Philippi. Becarij. Ben. Cotrubali. Bernh. Paulini. Bruni. Car. de Figon. Ceriolani. Christophori Varsevici. Chytraei. Cir. Strozae. Cl. de Albon Cl. Iusti. Cosimi Bartoli. Cornelij Scribonij. Cyr. Spangenberg. Dresseri. Duccij. Duri de Pascolo. Eberhard. a VVeich. Erembergij. Fab. Albergati. Fausti Longiani. Franc. Barbari.


image: s044

Fr. Cerati. Fr. Petrarchae. Frid. Glaseri. Flaminij. Georg: Beati. Greg. Zuccoli. Georg. Stangij. Gotlartij. Had. Saraviae. Hector. Pinthi. Heineccij. Hein. Canisij. Hein. VVinandi. Hein. Knichij. Hier. de Chattilon. Hippol. a Collibus. Ioach. Stephani. Ioh, Bapt. Zeuzij. Ioh. Biltstenij. Ioh. Bernarti. Ioh. Bapt. Aurelij. Ioh. Anton. Viperani. Ioh. Huartis. Ioh. Laurentij. Ioh: Mar: Memmij. Ioh. Magiri. Ioh. Munsteri. Iac, Mildendorpij. Ioh. Nideri. Ios. Rosacei. Kirchneri. Laur. Cappelloni. Lauren. Grimalij. Lencij. Magij. Math. Scholastici. Melch. Escappae. Michael di Montaqua. Mutij Iustinopolitani. Dn. de la Noue. Osorij. Oduardi VVestoni. Angli. Pauli Forzanini. Phil. de Turre. Petri Galesini.


image: s045

Sansovini. Scipi: Gentilis. S. Hocholzeri. Thomae Stapletoni. Vincelij. Borghini. VVilhelmi de Onciens. Zarabini, et qui innumeri alij notiores.

Qui Scriptores praedicti partim Graeca, partim Latina, partim Gallica, Hispanica, Italica, Germanica, Belgica et Anglica lingu‚ scripserunt, in quibus tamen universis et singulis adhuc maximam imperfectionem artis deprehendes, ut vere hic locum obtineat, quod Columella ait: Nullam artem vel disciplinam esse, quae singulari simul fuerit consummata ingenio. Quo ergo judicio et fructu haec scripta is, qui non dum ex aditu ad adyta politica progressus est, perleget? quem certe tot opinionum fluctibus perpetuo dubium haerere oportet.


image: s046

Quid? an propterea theoria politica ob defectum aliquem negligenda et abijcienda? Minime. Verum, quanquam haec ars omnino suis partibus absoluta non sit, certum tamen est, scripta quaedam alijs perfectiora reperiri, quorum delectus merito prae alijs habendus: quae vero talia sint, cujusvis arbitrio et censurae hÓc lubens relinquo. Si quis tamen liberius a me petat judicium, non diffitear, et aliorum testimonio, Bodinum non minima praestitisse, et proinde politikw/taton appellari. Hominem tamen etiam eundem fuisse, haud negandum est.

[note: Systema politicum quo modo constituendum perfectum.] Vt itaque a)pote/lesma et corpus perfectum constitueretur politicum, opus esset, ut omnium philosophorum seu potius politicorum disputationes rationibus


image: s047

suis innitentes cumhistorijs Rerumpublicarum earumque moribus ac legibus conferrentur, ex quarum collatione certitudo et perfectio artis politicae, rationibus nimirum et exemplis florentissimarum Rerumpub. fundata deduci posset. Verum hÓc labor hÓc opus est. Atqui cum omnium artium infantia et pueritia quaedam, exoptandum esset, ut ne cumulo librorum et tot scriptorum variantium, nec amplitudine huius artis animus studij politices deterreretur, et aggravaretur, excultum haberi in promptu compendium seu synopsin quandam praeceptorum politicorum, quae ordine haud violato toti systemati politico responderent, ut eo facilius prima elementa delibare,


image: s048

animumque ad ampliora deinde capienda paratiorem adferre posset. Qua in re, ut cupidum discipulum pro virili adjuvem, libeat tantum summa quaedam capita rerum indicasse, ex quibus veluti ruderibus corpus politicum conflari posse videatur. [note: Capita praecipua quae dam artis politicae.] Primitus oportet scire, quid Respubl. et Civitas, quae materia et membra Reipubl. quid Imperium. Potestas publica, quid prima, et a prim‚ orta, Iurisdictio, quid judicium, quid status, et quotuplex, simplex an mixtus, quid administratio status, et quae formae Rerumpubl. Monarchia, Aristocratia, Democratia, quae optima, et quae cuique populo conveniens: quid tyrannis, Oligarchia, Ocholocratia, Imprimis, quae summae potestatis propria, et reservata.


image: s049

Quid subditi, quae distinctio eorum, qui servi, liberi, cives, peregrini, nobiles, patricij, plebeij. Singulorum officia, quid principi et Reipubl. debeant, in quibus fidelitas consistat, et quousque extendatur. Quid Magistratus, quotuplex Reipubl. necessarius. Senatus et consilia. Legationes, Curationes, quae alia munera publica, quid collegia, corpora, universitates. Quae leges in Republ. de quibus rebus ferendae, quando et quomodo mutandae. Quae res necessariae ad vitam civilem, et quibus modis comparentur: quae ratio agriculturae, rei metallicae. mercaturae, terrestris, et maritimae; quae artificiorum et opificiorum: quae ratio nummorum, quo modo regenda et conservanda, quae distinctio rerum


image: s050

in publicas et privatas: modi acquirendi, aerarium publicum, vectigalia, census, reditus, agri publici, impensae publicae. Praeterea, quibus modis Resp. conservetur, augeatur, amplificetur. Quae visitatio politica instituenda. Qua ratione Respubl. defendatur: quibus munitionibus, castellis fortalicijs: Quae foedera ineunda, clientelae, aliaque pacta amicitiae publicae caus‚: Insuper quae ratio rei militaris, tam tempore pacis quam belli, quae etiam suis singularibus capitibus diducitur. Denique quae eversiones, mutationes et alterationes Rerump. quae causa earum, seditiones, rebelliones, qui morbi publici et calamitates ingruentes, quae remedia, etc. Vt omittam ea, quae ad politiam sacram, sacerdotia, et


image: s051

statum ecclesiasticum pertinent, quam necessaria sit religio in Republ. quibus vicibus obnoxia, unane an multiplex toleranda, etc. Et quae ad disciplinam juventutis, in qu‚ fundamentum optimae Reipubl. est, et alia innumera. Speciatim vero consideranda esset persona principis, quae virtutes principe dignae, quae prudentia, quae authoritas, quod officium eius, quae vita, conversatio, connubia, recreationes, ludi, ministri, adeoque tota ejus familia et aula. Quae universa et singula, si jam recensere vellem, limites propositi discursus transirem: sufficiat potiora membra tantum doctrinae politicae inunisse. Caetera, quae deesse videantur, ex alijs resarcienda, erunt, et quo ordine forte concinnius disponenda


image: s052

sint, leges methodi docebunt. Interim notasse haec non inutile erit ad intelligendum, quae praecepta, et quibus de rebus in systemate politico constituenda sint. Quae an omnia simul uti debebant, in scriptoribus praedictis contineantur, valde dubito, cum videam, ne [note: Imperium fundamen tum Rei publ.] tantillum in plerisque de vero reipubl. fundamento, quod in imperio consistit, tractari: fundamento autem ignorato aut omisso, quid de structura sperandum, quisquis pensitet. Et sane de Imperio non videtur cujusvis esse tractare, cum hoc thema longe difficilimum et amplissimum, cum imperijs omnium Rerumpubl. conferendum. Adeo ut in Republ. legibus Romanis videatur esse materies difficilior, de qua hactenus tot


image: s053

et tanti viri laborarunt, nec quicquam tamen omnibus satisfecÍre, quin semper aliquid dubij reliquerint. Imperij vim intelliguntij, qui ejus penitralia perscrutati, et rerum summa potiti fuÍre. Proinde, si de imperio agendum sit, non Philosophorum aut Grammaticorum, sed politicorum et I. Consultorum vestigijs insistendum esse, consequens est, sine cujus cognitione, si quis politica docere velit, perinde facit, ac is, qui sublimia moliatur aedificia, nullo fundamento jacto. Cujus vim et statuum differentias Iuris interpretes, qui ignorant, saepissime hallucinari oportet, dum leges de imperio agentes minus dextre ad status imperiorum diversos accommodant.

[note: Discipulo politico prae ceptore opus.] Porro, quan quam discipulus


image: s054

politices eaque desiderantur praecepta, aliosque libros politicos in promptu habeat, parum tamen eundem profecturum puto, nisi hisce multis Magistris vivum praeficiat, cum vix in via ignot‚ sine duce progredi, aut quicquam suopte ingenio tantum fructificare possit. Nunquam enim aut rarissime a)utodidaktoi aliquid solidi discunt, cum in perpetua opinionum dubietate fluctuent, neque ob paucitatem ann orum et defectum judicij vere sciant, quid in difficultate et profunditate praeceptorum politicorum sentiendum et credendum sit, aut id, quod discant, quomodo ad usum civilem applicandum, adcoque saepe falsa pro veris, venenosa pro saluberrimis, (puta, si in Machiavelli, aut alius Pseudopolitici


image: s055

dogmata incidant, arripiant. Idcirco discipulus ma nu docti et periti doctoris ducendus erit, qui licet non absolute ijs, de quibus hÓc agimus, dotibus sit praeditus, ex parte saltem, sufficiat, cum rari reperiantur, qui in hac facultate civili emineant; nimirum qui bono ingenio, vera doctrina politica instructus, et experientia aliquali confirmatus. Impossibile enim est, ut quis alium doceat, quod ipse ignoret, nec mediocriter noverit. Verum, ubitalis reperiatur? quaeritur. Sunt, qui illum e scholis evocant, qui nihil nisi Aristotelis aut Platonis vestigijs inhaerens, amplius de Rebuspubl. cognovit, et qui sua tantum oracula Delphica credens, pertinacia Sophistica aliorum labores omnino respuere,


image: s056

et floccipendere solet, qui nec unquam pedem e schola extulit, neque Remp. regnum aut principatum, jmo ne principem quidem, qui revera princeps sit, viderit, et quod maxime necessarium, neque jus Romanum paululum degust‚rit, sine quo nemo Politicus existet; nedum in leges aliorum populorum, quas forte omnes barbaras esse opinatur, inquisiverit. Qua de causa, Plato tou\j e)ntai=j filosofi/aij po/lun xro/non diatri/yantej , ad civilia ineptissimos asserit. Alij sunt, qui huic muneri ICtum praefulciunt, qui legum et consuetudinis ejus, quibus privati in civitate utuntur, (Cicerone describente,) et ad respondendum, et ad agendum peritus, seu ut verbo dicam, qui privati Iuris gnarus sit, idque ad


image: s057

casus emergentes accommodare sciat: qui certe nisi etiam politicis praeceptis et usu, adeoque publico jure instructus sit, non satis idoneus erit, commodius tamen adhiberi videatur, cum partem Iuris civjlis adferat, qua Philosophi destituuntur. Denique sunt, qui ex coetu theosophorum politicum informatorem quaerunt, Homines quidem in vera religione institui, quae extimum contemplationis bonum intendit, et ipsa politica sapientia necessario exigit, ut optime de salute singulorum et universorum civium mereantur, qui eo viam monstrant, modo intra terminos consistentes suo officio satisfaciant, quod authoritas divina et ratio civilis probat: Quum vero neque theoricis neque practicis disciplinae civilis fundamentis


image: s058

instructi sint, non video, quo successu politica profiteri possint. Aequum et satis est, unamquamvis difciplinam suo ambitu et difficultate concludi, extra quem non facile et tutum est evagari. Si vero talis sit, qui divinarum et humanarum rerum eo, quem desideramus, modo et fine notitiam adeptus fuerit, eum profecto et alijs praeferri oportere, ratio suadet. Itaque idoneus politicorum magister is quaerendus erit, qui animum ad studium politicum appulerit, inque cujus usu laudabiles progressus fecerit, neque, qui aliarum disciplinarum studio politico cohaerentium et famulantium ignarus sit. Quandoquidem verus politicus humanarum et divinarum rerum, (intellige politikw=j , fini civili,)


image: s059

notitiam habere debet. Talis procul dubio discipulum politicum prudenter et cum fructu uberrimo, vel suis, vel alienis praeceptis informabit, et ad usum commode deducet.

Dicerem quoque de ratione informationis, de qua alij varie scripserunt, nisi satis putarem illam prudentiae moderatoris relinquendam esse. Vnum tantum adferendum censeo, quod quidem Magnati facile, at infimati difficile sit, ut non tantum praeceptore contentus sit, sed etiam alios viros e‚dem in palaestra exercitatos, conversandi gratia adhibeat, cum quibus quotidie, sive serio, sive laxamenti causa in mens‚ aut deambulando conferat, qui praecepta ejus animo melius inculcent, probent, examinent, historijs


image: s060

et exemplis illustrenr, et si quae in contrarium adferantur, diluere, et omnia ad usum transferre edoceant. Quod colloquium, quantum profuturum sit, tempus et ipsa discretio testabitur. Quo vero praeceptore, quibusque familiaribus, si privatus sit, quantumqueue omnes libros politicos excusserit, oleum et operam perdidisse, aut parum profecisse videbitur. Hinc videmus etiam apud exteras nationes, homines privatos ejusmodi dissertationum conventus celebrare, in quibus de negotijs publicis domi militiaeque deliberant, et sententias conferunt, quod genus exercitij maximi est emolumenti. Vtinam et apud eos foret, qui Bacho et lusu tempus perdunt, forsitan consilia meliora, quam fieri solet,


image: s061

depromerentur: nisi quis Bacho Minervam consociatam putet, et in vino sapientiam quaeritet, sed haec pare/rgwj . Ex quibus hactenus dictis constat Studioso Politicae Prudentiae imprimis opus esse theori‚ politic‚, cujus ductu usum exemplorum civilium, quae prudentiam conciliant, recte examinare, po tissimum vero in Status, in Leges, in conversiones Rerump. investigare posset, in quae sunt capita praecipua, nemo inquiret, qui quid Resp. quid Status, quid discrepantia legum in statibus, quae conversiones, et earum causae sint, ignoret. Qua ignorantia, quam turpiter multos lapsos esse in definiendo cujusque Reipubl. statu, scripta istorum satis evincunt, ut saepe status confuderint, mixtumque imperij


image: s062

genus, a quo natura et ratio abhorret, modo Rempubl. statu aliquo fundarent, statuerint, nec vero judicio leges in diversis statibus, diversas dijudicare, nec virtutes aut defectus Rerumpubl. discriminare potuerint. Perinde ac medicus imperitus de habitudine ac moribus corporis humani statuere non potest, qui corporis sani constitutionem ante non cognoverit. Et tantum de arte politica discenda.

[note: Vsus conciliat vere prudentiam Histori‚ et experienti‚, quae peregrinationem et praxin conciliat.] Nunc progrediendum est ad modum, quo prudentia conciliatur, jmo potius informatur, ad usum nempe praeceptorum civilium, in quo omnis vis et finis politicae disciplinae positus est, et quo tandem prudentia vera absolvitur. Cum enim generalia praecepta, prudentiam,


image: s063

quae in singularibus versatur, vix pariant, certum est eandem ex ijs fontibus, qui singulares exemplorum rivulos suppeditant, hauriendam esse, quales sunt: Historia et experientia. Vt enim Historia omnium exemplorum et Rerumpublicarum imagines proponit, ita Experientia ipsa exempla et Resp. in Peregrinatione et Praxi sensibus ipsis subijcit. Historijs aequiparantur Relationes. Vnde quasi quatuor modi, Historia, Relationes, Peregrinatio et Praxis existunt, in quibus usus artis civilis ad prudentiam comparandam continetur, de quibus nunc ordine, quantum instituti ratio exigit, dispiciemus.

Historiarum utilitas varia est. Prodest enim earum cognitio ad doctrinam providentiae,


image: s064

sapientiae, justiciae divinae, etc. prodest ad consolationem in rebus adversis, cum vident homines afflicti, nihil novi in mundo fieri, et quod ipsis contingit, alijs olim humanitus contigisse, quod argumentum eleganter tractat l. Lips. in libris de Constantia: Prodest ad cognoscendam temporum seriem, ad locorum et sedium populorum in orbe terreno designationem; prodest ad origines, propagationes, migrationes gentium, ad initia, incrementa, vices, et occasus imperiorum, ad genealogias et descriptiones illustrium familiarum, et virorum, penes quos imperia, aut summa rerum fuÍre, et a quibus res praecipuae gestae et confectae sunt, atque adeo ad vitam publicam et privatam recte instituendam. Vt


image: s065

proinde historiae, omnis generis hominibus cognoscendae sint, ne semper pueri esse videantur. Fotissimus usus, quem nos quaerimus, est prudentia civilis, quae veluti fructus ex historijs uberrimus colligitur: ut vere dixerit Dionysius i(stori/an a)rxh\n fronh/sewj kai\ sofi/aj , historiam prudentiae et sapientiae esse initium. Proinde inscitiam istorum hominum non immerito quis miretur, qui rerum civilium im periti publice more suo disputando de Republ. temere effutiunt: Historiam nihil ad politica facere; cum tamen praecepta politica ex historiarum ratione et convenientia veluti ex limpidissimo fonte deducta, atque confirmata sint, et vicissim ad earundem rationem, tanquam ad Lydium lapidem examinari


image: s066

et probari debeant. Quid enim historia, nisi magistra vitae publicae et privatae est? quippe quae exempla illustria regum, principum, magistratuum: tum singulorum hominum suppeditat, quae consilia, eventus, praemia, paenas, etc. quae imperiorum ortus, augmenta, mutationes, et interitus refert, Vt in historia omnium humanarum actionum, velut in speculo, exempla imitanda aut fugienda repraesententur, ex quorum collectione et collatione praecepta politica constructa sunt: quemadmodum econtra beneficio historiarum, rerum praeteritarum causas, occasiones, progressus et exitus quis considerat; et ductu praeceptorum civilium ad praesentia accomodat, et exinde futura praevidet. Cum enim natura


image: s067

hominum eadem, et nihil novi sub sole sit, atque eadem, ut commune diverbium innuit, fabula saltem personis mutatis, quae novae singulis aetatibus succedunt, agatur, quid ni olim quod factum est, idem in praesens aut futurum fieri possit? Ex quarum rerum cognitione et comparatione vera prudentia civilis proficiscitur, quae ex antecedentibus praesentia moderatur, futurorum conjecturam facit, et rerum eventa colligit: quae sane absque historia omnino nulla esset. Quid? quod politici officium haud postremum est singulis Rebuspubl. leges praescribere congruas, populorum autem maxima est varietas, quam politicus non aliunde nisi ex historia gentium diversarum discere potest; quomodo postmodum in


image: s068

legum latione non tam politici, quam historico-politici munere fungi videatur. Tradit equidem politica praecepta generalia, sed quae absque singularium cognitione nullam prudentiam politicam pariunt, sed quam generalium judicio praevio comparare tenetur ex historijs, quicunque prudenter et recte negotijs publicis consulere velit. Videant ergo isti, quo jure historiam ab arte et prudentia civili segregent.

De natura, partibus et generalibus historiae, quae plerique quatuor faciunt: to/ topiko\n, xroniko\n, genealogiko\n, pragmatiko\n , aut quibus instructus esse debeat is, qui ad lectionem historicam accedere velit, non agam, ne actum agere videar: verum ea tantum attingam, quae studioso politico


image: s069

necessaria et utilia sint ad prudentiam ex historijs consequendam.

Historiam hÓc non intelligo quamlibet. Est enim in genere vera narratio cujusvis rei, sive sit humana, sive divina, aut naturalis: sed potissimum humanam illam, quae Respubl. et res gestas hominum vere descri ptas complectitur, ad res et actiones civiles firmiter dirigendas. In qua veritas ceu e)ntele/xeia et anima desideratur, sine qua historia non historia, sed figmentum est. Vera autem scripta esse intelligitur, quae vere atque verehistorice scripta est: siquidem non satis est scriptam esse a)lhsqw=j , nisi et i(storikw=j deducta sit, eo nempe modo et fine, quem historica narratio exigit. De qua historica veritate authores,


image: s070

qui de historia scribenda satio superque egerunt, consulen di sunt: Nimirum ut ne historicus quid falsi scribat, ne quam scribendo suspicionem adfectus ostendat, sed exponat quid revera, quare et quo fine gestum, omnia instituta, dicta, consilia, facta ad bene in stituendae vitae rationem enarret, qui historiae finis extimus est. Caeterum, cum vix historicus scriptor existat, (est enim sorti humanae subjectus,) qui non labecula aliqua suspicionis aut falsitatis notari videatur, est certe summe necessarium lectori historiarum, ut praeter cognitionem politicae disciplinae, fundamenta historica imprimis judicium historicum adferat, ut sciat, qua ratione in fidem historiae inquirendum, quibus notis vitia et


image: s071

falsitas scriptoris deprehendatur, cum sint quidam, qui vera scripserunt, contra quam plurimi, qui adfectibus aut ignoranti‚, falsa tradiderunt. Vt non satis sit aliquem valere judicio politico, quod partim scieniia politica informat, postmodum prudentia confirmat, ut quod civile, (liceat hoc termino uti) incivile in omnibus actionibus et exemplis dijudicare possit, nisi et historico quantum pote polleat, ut priusquam de actione, dicto, facto, consilio aliquo judicet, de veritate aut salsitate historiae constet; quam ut deprehen dat, non studium politicum, sed historicum tradit, ut inde longe aliud historicum aliud politicum judicium esse liqueat. Verbi cauf‚, Iulium Caesarem interfectum esse historicus;


image: s072

num vero juste et cum salute publica, politicus judicat, quomodo hanc quaestionem prudentissimos viros ventilasse videmus, non obstante, quod Suetonius tanquam de consilij sententia, licenter pronunciat, cum jure caesum videri. Ita senatum olim nomen ordinis fuisse, non magistrum fide historica constat, postea vero magistratum extitisse: Num vero imperium recte Senatui concessum sit, et quomodo, et termino in Rep. permitti debeat, disquisitionis est politicae. Historicorum ergo judicium ab historico doctore petendum est, de quo imprimis Ioh. Bodinus, et qui ejus sententiam pressius deducit Fr. Tilemannus, viri literatissimi, et politi judicij, post alios sat scienter egÍre, ad quos lectores


image: s073

historiarum missos velim. Interim haec generalissima monita observari possunt. Credendum esse scriptori, sed non temere. Veritatem ab authoritate et fide scriptoris pendere. Saepe verissi ma esse, quae nobis incrediiblia et quae nobis credibilia, saepe va nissima. A vero no n alienum esse, quod fieri potuit, aut quod verosimile. Bonum historicum esse, non qui omnia, sed qui pleraque fide historica obligat. Quod reipsa impossibile, ultro fidem non mereri. Veritatem historicam non rationibus, sed ipso sensu dijudicari. Omne praejudicium, quod tollit verum judicium, amovendum esse. Iudicium historicum collatione historiarum, quae in consensu aut dissensu est, versari. Humanas historias sui admodum dissimiles esse, et quae sunt alia.



image: s074

Porro, quanquam maxima sit ob varietatem, discrepantiam, et multitudinem historiarum difficultas; quibus tyro, qui in historijs non admodum expertus, se non facile extricare, et fructum verum historicum percipere potest, ut illa tamen tollatur, historiarum lectori incumbet, ut certa methodo et ordine, nec non delectu historiarum utatur. Vt primum ab universa historia incipiat, dein de ad specialem et singularem deveniat. Contra, qui singulas historias se prius intelligere putat, quam universam, longe aberrat. Vniversa autem, ut facilius et rectius intelligatur, compendium historicum in promptu haberi oportet, quod synopsi quadam omnes historias ab initio mundi usque ad haec nostra tempora


image: s075

ob oculos proponat, et omnium imperiorum ortus, incrementa, vices et occasus ambitu brevissimo enarret, quale Melanthon, Chytraeus, Reusnerus, Glaserus et alij coegÍre, eoque absoluto ad historiam particularem et singularem, puta, quae unius hominis vitam describat, ea serie quam tempora docent, progrediendum erit. Et cum vita hominis brevis, atque Reip. et historiae sua perfectione et utilitate certent, in earum lectione potissimum immoran dum erit, quae quamproxime ad perfectam Remp. vitamque et virtutem politicam accessisse videntur, quarum in numero princeps est Romanorum resp. quae omnes populos imperij amplitudine ac rerum gestarum glori‚ superavit, et tanta justiciae


image: s076

ac virtutis opinione floruit, ut non modo legibus et statutis, verumetiam linguae dignitate [note: Bodinus] reliquis gentibus adhuc imperare videatur. Cujus Reipub. antiquitates, historiae, et imprimis leges, quas Imperator Lotharius ab interitu vindicavit, cognoscendae sunt, in tantum, ut is parum in politicis profecisse videatur, qui non noticiam historiae et juris Romani habeat. Neque tamen maximas tantum, verum etiam minimas Respubl. puta Rhodiorum, Genuensium, Helvetiorum, etc. cognovisse expediet, ad quarum cognitionem tyroni politico proderunt scriptores illi, qui singulares vel omnes simul Resp. regna et imperia descripserunt: in quorum numero sunt Sansovinus Italus, Gabriel Sappuys Gallus,


image: s077

Hieronymus. Romanus. Hispanus. Boterus. Scipio. Mazzella. Ant. Summontes. Cl. de seisellis. Carl. Molinaeus. B. Brissonius. Bonavent. Cornelius. Contarenus. Ianottus. Buchonanus. Iulius Pflugius. Arias Montanus. etc. Historici caeteri speciales ferme innumeri sunt, quorum primarij ex antiquioribus Thucidides, Xenophon, Salustius, Livius, Plutarchus, Tacitus. Sueton. Dion Cassius, Procopius, etc. Ex recentioribus Philippus Comineus, Fr. Guicciardinus. G. Bellajus. Ad reliquorum omnium lectionem, 11 ultra progredi velit, in dicem I. Bodini et Phil. Glaseri amplissimum consulat, qui pene omnes, quotquot extant, historicographos indicant, ut lectori nullius Reipub. aut rerum gestarum


image: s078

scripta deesse videantur.

Vniversae autem et singulae historiae primum leviter percurrendae, deinde arte politic‚, quaecunque accuratius considerandae res gestae principum, aliorumque, qui generis splendore, opibus, virtute vel ingenio floruerunt, quorum exempla, atque adeo omnis generis instituta, et leges Rerump. ad praecepta civilia ductu artis civilis accommodan da sunt. Verum enimvero, cum historiae non tantum domi, sed ut plurimum foris, militiaeque gesta passim referant, opus foret, ut politicae studiosus quoque disciplinae militaris, tam veteris, quam hodiernae theoriam haberet, cujus utriusque collatione multum in factis militaribus, consilijs, et eventibus profecturus esset, de


image: s079

qua quamplurimi suas lucubrationes ediderunt, ut hÓc supervacuum et alienum videatur quicquam de locis bellicis meminisse: cum tantum prudentiam civilem ex historijs quaerimus. [note: Exemplorum ratio, quae habenda.] An vero omnia exempla in promiscuo habenda, et prout occurrunt, ad usum civilem transferenda, quaerat quis? Minime. Verum legenti historias ante oculos positum sit IC ti dictum: Non quid Romae fiat, sed quid fieri debeat, quod recta ratio discutit politica arte suffulta. Latrocinium, in quit Caesar, nullam habetapud Germanos infamiam, quae extra sines civitatis siunt, atque ea juventutis exercendae, et desidiae minuendae causa fieri praedicant. An ergo intuitu ejusdem finis ad exemplum Germanorum in Repub.


image: s080

bene constituenda, aut constituta eadem exercenda esse, quis adstruat? nisi is, qui recta ratione destituatur. Cum enim natura cognationem quandam inter homines fecerit, nefas profecto est hominem homini insidiari, sive intra sive extra Reip. fines. Naturalis enim hominum cognatio non finibus unius reipubl. sed totius orbis termino concluditur. Ideoque ejusmodi exercitia ad verum Reip. finem, qui est bene vivere, referri non posse in propatulo est. Ne dicam de alijs innumeris, quae tam a civili, quam naturali ratione interdum abhorrent. Idem etiam est de vitijs historicis sentiendum, quae historici, ut metu poenae et infamiae declinemus, referunt.

In exemplis vero, quae ad usum civilem transferri possunt,


image: s081

tria potissimum sunt observanda: [note: Dicta.] Dicta nimirum, facta et consilia. In dictis et factis considerandae causae, aliaeque circumstantiae, quae omnia moderamine rectae rationis, et ductu artis politicae examinanda, probanda, vel reprobanda, ad exemplum trahenda, vel reijcienda. Vt enim praecepta politica ex historijs constituta sunt, ita vicissim illa ad eandem referri oportet. ExtitÍre, qui sententias et dicta civilia collegÍre: ut Plutarchus, Lipsius, Sansovinus, Guicciardinus, Lattinus, Lenccius, Durus de Pascolo, Gotofredus, Danaeus, Greg: Richterus, etc. Pauci tamen sunt, qui sententias rationibus atque exemplis confirmatint, et illustrarint: siquidem non satis est legem scire, nisi rationem legis, quae ejus


image: s082

anima est, scias: ita dictum scire non expedit, nisi vim ejus ex ratione elicias, et exemplo dictum, rationemque comprobes. Qualia dicta, nisi omnino axiomata politica, quae ars politica complectitur, constituant, saltem tamen eorundem partem efficere poterunt. Verbi causa prudentissimum dictum, et instar axiomatis politici habendum est, quod Salustius Caesaris nomine adducit: "Omnes homines, qui de rebus dubijs consultant, ab odio, amicitia, ira ac misericordia vacuos esse decere;" quod ad caput consultationis pertinet, et ad illud praeceptum politicum consultorem adfectibus carere oportere, cujus ratio ab ipso authore subijcitur, ut saepe in historijs fieri solet. Nam haud facile, inquit,


image: s083

animus verum providet, ubi illi officiunt, neque quicquam omnium lubidini simul et usui paruit, ubi intenderis ingenium, valet, si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Idemque deinde exemplo comparato illustratur. Haec studiosus politicus dum legit, continuo praeceptorum ductu, cui accommodet rei, et utrum vere ac politice dictum, intelligit. Publicam dignitatem privatae reverentiae anteferendam esse. qui ex doctrina politica didicerit, is facile Tauri Philosophi dictum factumque, quod Gellius refert, exemplo Sempronij Grachi Consulis Romani, quod Valer. Maxi. correspondens, dijudicabit. [note: Pacta.] Idem etiam in factis obtinet. Facile quis judicat de Ariovisti facto, cui civilis ratio


image: s084

constet, fidem hosti servandam esse, propterea istum injuri‚, quam Caesari dederat, fidem rupisse. Consulto autem utrunque se comitatu munijsse, cum colloqui vellent, intelligit, qui praeceptum civile tenet, hosti nunquam tuto fidendum, sed saepe perjurium timendum esse, cujus rei exempla historici suggerunt, inermes principes cum alijs armatis congressos, captos fuisse. Si enim jus violan dum, imperij et victoriae causa violari putant, quod quidem falsum et impium dogma, ratio status admittit, non ratio vere civilis. Imprudenter fecisse Conradum et Gildericum regem Galliae, quorum alter Perennem, alter Pipinium ministros ad tantum potentiae et authoritatis fastigium evexit, ut cum ipsis potentia certare


image: s085

potuissent, haud difficulter is arbitrabitur, qui theorema civile tenet, ut ne princeps aliquem ex ministris ad nimiam dignitatem evehat, neque idolum faciat, aut se unius imperio committat, quippe quod hac ratione ex subditis et ministris princeps evadant, multorumque odium principi cum periculo vitae et imperij concilietur. Quae ratio examinis dictorum et factorum per quaeque fere capita doctrinae politicae varijs exemplis instituti posset, nisi illa ex ante dictis satis evidenter appareret. In consilijs res majori difsicultati subjecta est, quam forte is superet, qui aliquando publici consilij partem in Repattigerit: In quibus enodandis oportet primum ad scopum finemque attendere, cum nullum


image: s086

verum consilium sit, quod non certam metam sibi destinatam habeat. Finis pensitandus est, utrum honestus, utilis, nec ne; deinde inquirendum in media ad finem ducentia, an et illa honesta, an congrua et sufficientia, sublimiora an inferiora fuerint proposito: quod si plura media adfuerint, quo judicio et delectu meliora sejuncta; denique, qui eventus consilij videndum, num proposito responderint. Quod si secus, quae impedimenta et obstacula, et qua in parte a ratione finis exorbitatum sit, an vis humana, an divina obstiterit? quorum consideratio, quomodo institui debeat, ex doctrina politica, quae de consilijs agit, plenius cognosci potest. Verba et sententias, ut dixi, alij congesserunt, consilia, qui


image: s087

collegisset, nemo extitit, quippe quae saepe in actionibus abstrusa, et recondita lateant, nec cuivis obvia sunt, nisi ijs, qui et acumine ingenij et judicij politici valeant, quae tamen minime negligenda sunt, cum in ijs vis summa atque salus Reip. sita sit, et saepe unico prudenti consilio Resp. conservetur. Consilium Caesaris an tutum fuerit medijs, eventus docuit, qui postquam patriam oppressisset. omnem sui custodiam respuit, quam tamen ejus amici prudenter suadebant. Nam licet quidem beneficijs, quae plebi, et honoribus, quos nobilitati contulerat, tuto confiderat, facile tamen conijcere debuisset, ea media ad securitatem non sufficere, quod adhnc quamplurimi superessent, qui partes Pompejanas


image: s088

secuti, aut memores libertatis amissae vindictam tentarent: Nun quam per se tuta est pietas, et satellitium principi summe necessarium esse, saepe etiam in tranquillo rerum statu politici docent. Facilius exemplum consilij esse potest, si quis rationes ponderet politicas, Vtrum imperator Turcicus politikw=j fecerit, quod fratres e medio sustulerit? E Rep. fuisse videtur, quod aliter ratio imperandi non constet, quam si uni reddatur, et periculosum sit consortem aut aemulum imperij timere. Caeterum, politicaratio longe aliter definit, non semper civile esse, quod statui utile sit, verum quod justiciae et honestati conjunctum. Nunquam enim ratio civilis a justo et honesto separanda est. Deinde,


image: s089

cum principes ratione civili dictitante solliciti esse debeant de successoribus, quibus salus imperij continuetur, hac certe internecione Reip. non consultum fuisse, liquido patet. Facile enim contingere potest, ut princeps immatura morte praeripiatur, nullo autem successore, superstite anne de salute Reipub. actum esse videatur? Prolixius exemplum peti potest ex conjuratione Catilinaria [correction of the transcriber; in the print Catilinatia], quam temere et audacter suscepta fuerit, foeminae communicata tandem prodita, quam hÓc examinare, longum foret. Hac ergo ratione, verus fructus ad potentiam politicam acquirendam ex historijs decerpi potest, adeo ut qui nuda factorum, dictorum et consiliorum narratione contenti sunt, nec earum


image: s090

rationes investigant, et ad usum transferunt, historias non legant, sed negligant, quales sunt, qui temporis fallendi, aut ostentationis gratia percurrunt historias, ut aliquando exemplum in medium, haud rarenter satis incondite proponere possint, aut tantum de tricis et quisquilijs historicis curiosi sunt, vero historiarum usu posthabito, haud memores elogij Liviani, nempe hoc illud esse praecipue in cognitione rerum salutare ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri, unde tibi, tuaeque Reip. quod imitÍre capias, unde foedum inceptu, foedum exitu quod vites. Inquirendum esse innuit in consilia, in dicta, in facta: inquisita observanda, ex observatis bene sentiendi,


image: s091

bene dicendi, bene agendi, documenta capienda. At dixerit aliquis, quÓ possunt veterum Rerump. leges, mores, magistratus, etc. quae a praesenti statu longe discrepant, ad usum transferri? satis estimitari simile, si non idem imitari queas. Haec enim vera imitatio, ut quocunque modo pari vel simili aliena exempla tua facias, id quod exemplo stratagematum constat. Semel enim illa commissa non videntur tuto iterari posse, nisi similitudine. Quapropter ut summatim concludam, cum prudentia ex rerum variarum sit exemplis, Exempla autem plenius et perfectius aliunde non possint desumi, quam ex historijs, quae innumera suo ambitu complectuntur, ad quasvis actiones publicas et privatas recte informandas


image: s092

idonea, historiae sane praecipuum instrumentum erit, quo ad prudentiam civilem pervenire possimus, idque multo cer tius, quando veris politicis principijs innituntur, alijsque adminiculis, puta peregrinatione et praxi confirmantur. Qua via prudentiam sibi conciliasse principes et viros illustres, Alexand. M. Caesarem, Brutum, Alphonsum, Lucullum, etc. historia [note: An literae principi necessariae] ipsa testatur. Proinde, quis valde miretur, homines reperiri, qui studium politicum et historicum principibus disuadeant, nescio quo praetextu, Siquidem ut Tacitus ait: Homines, cum fortuna principum magis quam ipsis plerunque principibus loquuntur, Libri autem non erubescunt principes veri monere, et arcana saepe detegere.


image: s093

Qua de causa Alphonsus Siciliae Rex optimos consiliarios mortuos esse ajebat. Quod genus hominum principem absque cognitione politica et historica non principem sed statuam principis, et hominem principis persona exutum Reip. praefigit.

De PoŽtis dubium occurrit, an et illorum lectio ad prudentiam politicam quid conducat. [note: Poetae et fabulae.] Scimus Alexandrum M. lectione Homeri delectatum, et adjutum fuisse, quem etiam boni principis, militis, patrisfamilias officium descripsisse, Plutarchus approbat. Scimus et ICtos testimonium PoÍtarum allegare; scimus olim PoŽtas mores docuisse: et certum est, quam plurima ad speciem veri in PoŽtis extare, quae convenienter exemplorum loco


image: s094

adhiberi posse videantur in vita communi. Verum, cum prudentia tantum desideret vera exempla, eaque ex historijs solis desumantur, quis adeo ineptir, ut veritate neglecta, figmenta sequi malit. Est enim officium PoŽtarum praecipuum delectare, ut necesse sit eos multa fingere, aliaqueornamenta adsciscere, quae ‚ simplici et vera narratione recedant. Haud tamen infructuosum erit eos, qui actiones graphice depingunt, et ad veritatem rei magis adproximare videntur, in quorum numero princeps Homerus est, conferre, atque ea monita, quasparsim interseruntur politica, quatenus cum praeceptis veris consentiant, notare, et ad illustrationem artis civilis assumere.

Caeterum, ex solis PoŽtis


image: s095

Homero, Horatio, politicum quem evadere posse, mihi nemo persuadeat, ut qui exemplum aut dictum tantummodo PoŽticum ad Remp. adferat, non admodum eidem profuturus sit. Illa enim exempla ad confirmationem et illustrationem documentorum adhibenda sunt, quae in ipsis rerum argumentis obtinent: Politicis et historicis unica veritas in precio est, et absurdum est, vera praecepta figmentis confirmare.

Idem judicij esto queque de fabulis, quae profecto nihil ad consilia et ad actiones vitae prosunt, nisi quando involucro quodam exempla vera historijs congrua proponunt, qua ratione usus fabularum non improbandus est, quemadmodum exemplum Menenij Agrippae testatur.


image: s096

Idque satis ex fictionibus aulae et imperij. vulpeculae, murium et ranarum patet, in quibus ipsa veritas latet.

[note: Divina et natu ralis historia.] Et haec de historia humana, ratione instituti nostri dixisse sufficiat. Debebat quoque perfectus politicus rerum divinarum et naturalium historiam evolvere. Verum, cum vita hominis vix studio historiae humanae sufficiat, opus erit, ut si quando res ex historia divina aut naturali definienda occurrat, opem a Theologis et Physicis petere. Attamen, quia nulla divinarum rerum historia certior et illustrior, quam quae veteri et novo testamento comprehenditur. eam solam sibi commendandam, legendam, et relegendam existim et politicus. Cum exilla non solum, quae ad sacrae, verumetiam


image: s097

ad profanae politicae constutionem faciunt, discere possit, quaeque veros prudentiae et sapientiae fontes habeat. Naturalem historiam Aristoteles, Plinius et alij suppeditant. Dignissima sane laude in concinnanda naturali historia praestitit D. Aldobrandus, nobilis Bononiensis, ex cujus operibus hactenus unica Ornithologia lucem vidit, caetera, quae ipsius Bononiae vidi absoluta, tempus dabit.

[note: Relationes politicae.] Nunc agendum est de Relationibus, quae historijs aequiparantur, multumque ad prudentiam politicam expediunt. Eas intelligo renunciationes, quas Legati, vulgo Ambassadori, imprimis, qui apud alios principes ad tempus commorantur, quod mutuae fidei et consultationis


image: s098

caus‚ inter principes frequentari solet, domum reversi ad suos principes habent. Quorum officio, qui eo nomine ablegantur, incumbit, utin omnia, quae sciri Reip. suae interesse putant, in illo principatu seu Republica, ubi permanent, diligenter inquirant, et cognita, bona fide referant. Quae sane res summa cum ratione et utilitate Reipubl. conjuncta est. Quippe, quod maxime intersit, principem seu politicum non tantum suam, Remp. verum etiam exterorum, praesertim vicinorum, sive amici, sive hostes, sive neutri sint, exploratam habere, ut eorum animis, opibus, jure, moribus, natura, etc. perspectis, Remp. suam tutius et rectius gubernare possit, incommoda praecavere, suspiciones amovere, periculis


image: s099

et malis instantibus occurrere, foedera et amicitias contrahere, atque omnia prudenti‚ et bono consilio tentare, quae ad suae personae, suique status tranquillitatem et emolu mentum conducere videntur. Quod certe non obtinebit, nisi et aliena, praeterita et praesentia, (cum rerum perpetua metamorphosis et vicissitudo fiat,) pacis atque belli imperia perspecta habeat. Quam noticiam adminiculo legatorum adipisci potest, qui ductu artis et prudentiae politicae, dum apud exteros resident, penitralia Reipub. imprimis eorum principum, qui longius a nobis absunt, suaque consilia callide occultare sciunt, et ad quos non omnibus patet aditus, nec non sofi/smata , vel kru/fia illa, quae Tacitus Arcana


image: s100

imperij et dominationis vocat, perscrutari solent, atque omnia illa observare, quae in considerationem alicujus Reip. trahi possunt. Nimirum, quod nomen sit Reip. vetustius et recentius, qua de causa primitus obtinuit, postea mutatum.

In qua mundi et coeli parte Resp. sita, quae confinia in singulis quatuor finibus, quae longitudo, amplitudo, et ambitus regionis, in quot principatus, aut provincias divisa, quae civitates principales, et si sit maritima, qui portus celebres, quae et quot castellae, aliaque munimenta naturalia et artificialia, quae flumina, num vadosa, necne, quot oppida, villae et vici, montes, sylvae, quot aditus vulgo Pšsse , quibus tuto vel difficulter ingredi aut egredi liceat,


image: s101

quae terrae vicinae, quae equidem ad situm loci quis referat.

Deinde, quae sit qualitas regionis, temperies vel intemperies aŽris, aquae. Vnde valetudo incolarum conijciatur. Quae fertilitas terrae aut sterilitas, An necessaria ad victum ipsa terra proferat, an aliunde asportari debeat, num regio metallifera, et quae genera metallorum, quae genera animalium alat, num terra montosa, plana, palustris, nemorosa, qua in parte populosius habitata, qua deserta: num alicubi natura aliquid insolens, et admiratione dignum producat. Praeterea, quales sint populi, quo colore, qua statura, qui mores et habitus, quae religio, superstitio, num militiae an otio dediti, qui apparatus belliterrestris et maritimi,


image: s102

quae civium artificia et opificia, et in quibus magis exerceantur et praecellant. Quae ratio mercaturae, quid lucri et damni cives inde reportent, quid peregrini. Qui status Reipubl. quae ratio administrationis, quae leges, qui magistratus, quae consilia, aliaque munera publica. Qui primores et proceres, nobilitas, opes, gratia eorum, quae conditio plebis. Denique, qui imperij Princeps, ex quo sanguine, qui mores, quomodo erga subditos affectus, utrum eos odio an favore prosequatur, quomodo erga exteros et vicinos animato, aut quid adversus eos animo concipiat, aut moliatur. Quanti ejus reditus, quod satellitium, quae ratio aulae, etc. et quae sunt alia, quae ad penitiorem regionis, Reip.


image: s103

et principis dispectionem pertinent. Vt exinde constet Relationes non aliud nisi politicohistoricas narrationes continere, Reip. alicujus, ejusque status, qui jam in praesenti extat, aut paullo ante fuit.

Ex quibus partim ea, quae illius Reipubl. perpetua sunt, partim, quae mutationibus obnoxia, intelligere licet, ei tamen admodum profutura, cujus praesentem statum, et postmodum vicissitudinem, quae forte insecuta, ejusque causas cognovisse, maxime interest. Adeo, ut isti, qui haec prudentium instituta, vili, aut nihilipendant, neque publicos legatos vidisse, neque relationes legisse videantur, ac proinde quantum earum copiam habere, in Republ. intersit. prorsus ignorent.



image: s104

Harum relationum hi participes fieri possunt, quibus cum legatis imperatorum, regum et principum noticia et communicatio intercedit, aut qui ipsi consilij publici conscij esse possunt. Prostant tamen hodie quam plurimae relationes, olim de diversis statibus Rerumpub. habitae, titulo Thesauri politici excusae: Pleraeque vero intra privatos parietes reservantur, quae ab amicis petendae erunt. In quarum lectione aeque ac in historia, judicium adhibeatur historicum, ut imprimis de veritate narrationis constet: deinde ut collatio anterioris et praesentis temporis instituatur, siquidem Rerump. instituta, et status tempore admodum variari solent, ut quae forte olim in Rep. aliqua constituta


image: s105

fuerint, hodie maxima ex parte mutata deprehendantur. Et haec pauca de ratione relationum monuisse satis sit.

Hisce poterunt adjungi orationes, epistolae, dialogi aliaque id genus scripta, quae negotia civilia tractant, puta Ciceronis, Demosthenis, Cassiodori, principum epistolae ad principes, etc. Ex quibus praeter documenta politica etiam rationem tractandi causas publicas addiscet.

Peregrinatio nunc succedit, cujus beneficio Reip. exterae, populorum variorum ingenia, etc. oculari veluti inspectioni proponitur. Non enim quamvis peregrinationem hÓc intelligo, cum vario et diverso fini interdum instituatur, verum eam, quae Rerump. perlustrandarum, atque omnium earum rerum caus‚,


image: s106

quae ad amplificandam et consirmandam prudentiam civilem faciunt, suscipitur. Nec enim satis esse videtur, Resp. et populos ex historijs, quasi ex pictura tantum cognovisse, nisi et is, qui ad veram et solidam prudentiam civilem adspirat, in Respub. exteras oculis inspexerit, cum sint quam plurima, quae non scire, sed vidisse expediat, quaeque in histori‚ ad oculum demonstrari nequeant. Verbi causa, modum sortitionis apud Venetos, (vulgo il ballottare,) vix quis ex Contareni descriptione intelliget, nisi coram in concilio magno viderit. Quid, quod non pauca literis nondum mandata, solo sensu observanda sint. Cujus summae utilitatis gratia et prisci et nostri aevi viros celeberrimos peregrinatos


image: s107

fuisse liquet, quo nomine Vlysses imprimis commendatur, qui ex vagis varijsque erroribus prudentiam absque libris comparasse, eoque polu/tropoj dicitur, de quo PoŽta canit.

Qui mores hominum multorum vidit et urbes.

Ita quoque Legumlatores Solonem, Lycurgum, et alios quamplurimas civitates perlustrasse constat, priusquam animum ad Remp. administrandam appulerint. Quare peregrinationem plurimum post historiam ad prudentiam prodesse, indubium est, quanquam historia sua amplitudine peregrinationem longe superet, quando quidem vita hominis eo usque non extenditur, ut quis ex diuturna peregrinatione regionum, et


image: s108

varia populorum cognitione tantum prudentiae consequi possit, quantum historia subministrat. Haec enim omnium populorum res gestas, omnesque Resp. cognoscendas proponit, illa unius regionis, aut etiam plurium tantum limitibus, atque unius hominis aetate circumscribis, nec tamen integr‚, cum anni maturi ad peregrinandum desiderentur. Experimentis tamen et certitudine iter histor. an tecellere videtur, ut quae alias a fide historica dependeat, in peregrinatione ipso sensu constent. Experimentis enim optime creditur, et plus valet unus oculatus testis, quam auriti decem ut Comicus ait.

Verum enim vero, ut quis verum ex peregrinatione fructum prudentiae colligat, non sufficit, urbes, aedificia, structuras


image: s109

pyramidum, ut plerique faciunt, monumenta rudera, et alia, quae primo intuitu statim apparent, vidisse, verum ante omnia in status Rerumpubl. in Leges, Magistratus, Consilia, Iudicia, Principes, in Subditorum et Populorum varias naturas et mores differentes, eorumque causas inspexisse oportet. Alios enim varietate locorum variari, atque ex ijs meliores et deteriores effici, alios differentia aquarum, aŽris, victus, etc. differre constat, quibus cognitis, facile rationem legum dissimilium intelliget, sive latae sint, sive ferendae: Siquidem ob varietatem ingeniorum, varijs atque saepe contrarijs legibus populos moderari oportet, alijs nimirum pacificos, alijs bellicosos, alijs montosos, alijs eos,


image: s110

qui in vallibus degunt, etc. Quarum legum discrepantium causas nisi quis intellexerit, ipsam Rempubl. minus cognoscet. Cum Remp. novisse ex populorum ingenijs, haud minima prudentiae civilis pars sit. Caeteri, qui externis istis contenti, interna negligunt, parum proficiunt, in quos merito cadit PoŽtae dictum:

Coelum, non animum mutant,
qui trans mare currunt.

Quippe, quod e‚dem ignoranti‚, qua abiere, redire soleant, alij vero animum observationibus politicis instructissimum domum reportent. Duplex sane potest institui Reip. inspectio. Externa, quo ad situm, an commodo loco, an forti, etc. quae magnificentia in aedificijs,


image: s111

quae commendet ars pictoria, architectonica, statuaria, quae monumenta, etc. Interna et potissima, quae in animam, id est, in ipsum statum Reipub. leges, magistratus, etc. quae politica capita innuunt, introspicit. Exemplo sit Vrbs et Resp. Veneta, quam eleganter interne descripsit Contarenus, externe vero alij. Quod si quis illa notabilia Venetiarum, quae vulgo circumferuntur, noverit, statu ipso neglecto, parum fructificabit.

In quibus observationibus politicis, ut quis ordine progrediatur, consultum est, Methodum politicam in conspectu habere, quae singulis capitibus indicat, quid in quaque Republ. inquirendum, et notandum, ut supervacuum videatur, singularem


image: s112

rationem apodemicam, qualem Ranzovius, et Zuingerus delinearunt, adsciscere, nisi ejus ductu, et in alia, praeter politica, puta naturalia, medica, mechanica, etc. inquirere quis, velit.

Ad topicam peregrinationem aliaque digna observatu pro derunt etiam Itineraria, Scoti Italiae, Gabrielij Chappuys Galliae, Romae, Lutetiae, Pariss: antiquitates, etc. Et alia innumera, quorum quilibet pro libitu delectum habebit, qui et illos, qui de itinere instituendo, uti Turlerum, Palladium, Pirckmeier, Lipsium, etc. consulent.

[note: Linguae.] De linguis tantum hÓc quaedam monere, operae precium arbitror. Num nulla peregrinatio ad exteros absque adminiculo linguarum commode


image: s113

fieri possit, imprimis ob necessariam cum exteris conversationem, multipliciumque rerum indagationem. Licet enim, latine scias, non tantum omnibus in locis, praesertim in itinere, linguae latinae periti reperiuntur, ubi cum plebe agendum. Et quanto cum incommodo et periculo ignari linguarum peregrinentur, testes sunt ij, qui periculum itineris fecerunt, et nescio; an forte ut sensu animi sui rectius exprimant, aut alia de causa etiam viri literatissimi patrio idiomate uti malint. Accedit etiam, quod quam plurima erudite scripta, invidi‚ putem; exterorum, aut grati‚ civium suorum exteri vulgari lingua edant, quae omnia ignaro linguarum negligenda forent; in quibus tamen non minima pars


image: s114

prudentiae civilis et militaris; legum, aliarumque rerum sita est: ut hodie Itali, Galli, Hispani Iucubrationibus et dissertationibus politicis cum alijs nationibus certare videantur, ut quis; non tam necessitatis, quam summae utilitatis causa linguas eorum addiscere debeat, quicquid ogganniant imperiti earum barbaras eas vocantes, cum non minus illis, quam latinae sua elegantia, suavitas et humanitas insita sit, atque tanto studio a civibus suis excolantur, ut Latini aut Graeci sermonis elegantiam adaequare plurimis videantur.

Linguas vero illas duplici ratione commode addisci posse existimo, ut quis, antequam se ad terras exteras conferat, saltem linguarum elementa in patria addiscat, ut nisi loqui, ea


image: s115

tamen, quae proferuntur, intelligere queat, eo fine, ut quamprimum eo locorum pervenerit, cum majori facilitate; atque minori temporis et sumptuum, dispendio, quae alias ibidem frustra linguae causa impendi oportet, continuo colloqui, et cum incolis conversari incipiat. Deinde, cum ad locum commorationi destinatum, quem, ubi linguae, major puritas; et elegantia foret, suaderem, accesserit, fugiat quantum possibile, frequentes sympolitarum conversationes, qui plerunque lingua materna, neglecto aliarum linguarum studio, uti solent, sed honestum hospitium aut sodalitium eligat ubi colloquendi, et linguae exercendae occasionem habeat, qua ratione, brevi temporis spacio copiam, veram


image: s116

pronunciationem, et proprietatem sermonis exotici sibi comparabit, Loquendo enim loqui disci pueri testantur, et quo frequentius eo certins, et perfectius. Colloquio adjungatur lectio et scriptio quotidiana, postmodum loquelae ministerio ad illa, quae in quavis Republ. dignissima investiganda, utatur, quod partim lectione, partim collatione fieri potest.

Oportet autem eum, qui cum emolumento peregrinari cupiat, ejus aetatis et profectus esse, ut sciat, in quae in quirere, et quid de quaesitis judicare debeat, nec interea, dum tempus studio rerum civilium impendendum est, forte alijs inferioribus disciplinis, quibus domi ante incubuisse oportuit, intricetur, quod maximo impedimento


image: s117

et more est, Quin, quod alia plura exercitia juvene et viro digna, praeter studium politicum sint, quorum copia domi non est, at in loco oportuno oscitanter et imprudenter negligerentur. Qui ita aetate et judicio valeat, adferat insuper animum historijs Rerump. quas lustrat aliquantum praeparatum, de quibus supra egimus: quibus instructus ad colloquium virorum prudentium, qui rerum summa potiuntur, aut ali‚s imperij et consilij publici conscij sunt, accedat, ex quibus non tantum ea, quorum lectio praevia monuit, sintne vera, necne, mutata, et qua de causa, in melius deteriusve, quis rerum status praesens? etc. verumetiam, quae singula capita politica quae ritanda indicant, explorare poterit.


image: s118

Quod si virum nactus fuerit, qui ultro haud interrogatus, quaerenda communicet, negotium facilius erit. Caetera, locus, fama, aliaeque circumstantiae suggerent. Ante omnia vero singularia cujusvis Reip. observanda erunt, quae saepe literis non prodita sunt. Verbi gratia, Prudens Italorum institutum, quo paupertate et aere alieno obstrictis, occurritur, atque crudelium foeneratorum et Hebraeorum imposturae coŽrcentur, quorum avaritiae saepe boni viri ali‚s obsecundare tenerentur, (vulgo Il monte della pieta vocatur) ubi quilibet pecunia mutuo sumpta suae fidei et necessitati consulere potest, modo habeat supellectilem argenteam, auream, aut aliud quippiam, quod pignori opponat, et interesse


image: s119

legitimum per annum, aut brevius tempus solvat, quomodo multi, qui ad distractionem bonorum adigerentur, se suaque salvare; et interea temporis pignora commode luere possunt. Apud Belgos, dignus observatu est carcer, vulgo ZuchthauŖ, disciplinae et censurae publicae causa institutus adversus istos, qui otio, prodigalitati, alijsque flagitijs et vitijs indulgent, ubi ad tempus inclusi ab otio ad laborem, a malitia ad probitatem revocantur, adeo ut quos saepe parentum disciplina domestica cohiberi nequeat, publica labore et fame domitet, qui, cum se ad meliorem frugem receperint, absque ulla famae nota tandem dimittuntur. Cum ergo peregrinatio non parum ad prudentiam conferat, a nemine sane intermitti debebat.


image: s120

Verum, cum immensae expensae ad illam requirantur, paucissimis, quanquam ingenio et doctrina ad peregrinationem satis idoneis, contingit adire Corinthum, quorum virtutibus obstat res angusta domi; Eorum tamen indigentiae boni, et prudentes principes facile succurrere possent, si tales honestis stipendijs apud exteros sustentarent, quorum deinde fructum uberrimum recolligerent: ut si ipsis, cum periculo peregrinari non liceat, ob quod multi peregrinationem illis disuadent, saltem peregrinationis defectum ex alijs resarciant. Et haec de peregrinatione, restat in postremo de praxi, paucis a)/peiroj tw=n pragma/twn , agam.

[note: Praxis politica] Praxis politica ad prudentiam conciliandam, eamque


image: s121

[note: in imperijs, judicijs, consilijs, lcgationibus] conmandam postremum gradum, sed aditu difficillimum occupet, in qua praecepta, atque omnis usus et observatio politica, sive ex historia, sive peregrinatione sumtus vires suas exerant, et acquiescant, eaque excitata, veram prudentiam civilem non tam pariant, quam stabiliant.

Praxis enim omnibus in rebus certissima magistra est, solusque qui facit artifices, usus est, eumque in omnibus artibus dominari, et efficacissimum esse, omnes sapientes consentiunt. Praxin dico, rerum et negotiorum civilium exercitationem, Rebus ipsis interfuisse, negotia gessisse, non legisse tantum, non vidisse, ad perfectionem politicae prudentiae extreme necessarium est, ut quis civiles causas


image: s122

neutiquam absque praxi illa prudenter tractare, aut expedire possit. Si enim singularia prudentiam efficiunt, quomodo illa melius et certius innotescere possint, quam rerum civilium actu. Non unquam enim in perfectum militem evadet is, qui qnidem militaria praecepta novit, bellorum historias evolvit, nisi et ipsus actionibus castrensibus interfuerit.

Praxis multa suppeditat, varijsque circumstantijs humana negotia variat, ut quae (Comicus ait,) scire credas, ne scias, et quae tibi putaris prima, experiundo repudies. Neque tamen praxis adeo evehenda est, ut sola sufficiat. Quanta enim prudentia ex actionibus et exemplis unius hominis vita definita proficiscetur? Et tardum


image: s123

est, ait ille, quod usus docet. Vita brevis, ars longa, et experientia periculosa est, ut paucorum annorum spacio solida prudentia terminari non debeat. Validissimam praxin esse ad praecepta et exempla civilia transferenda, sed ad prudentiam comparandam invalidam esse credo. Verum cum praxi historias et obfervationes conjungi oportet, quae omnium hominum et gentium, omniumque temporum, praeteritorum et praesentium exempla et Resp. fuggerit, ut historiae et peregrinationis utilitas nulla, nisi ad praxin transferantur: Ita praxis nulla et imperfecta absque illa existit, a quarum unione et vinculo vera prudentia dependeat. Haec praxis occupatur in exercitijs, seu functionibus civilibus, quae vel domi


image: s124

vel foris exercentur. Domi tractantur negotia, imperijs, consilijs, judicijs. Foris vero munera legationum expediuntur. Quorum omnium et singulorum praxi civilis illa facultas corroboratur. Licet pauci sint, qui tanta ingenij et genij felicitate ad tantum fastigium pervenerint, ut eorum omnium in vita civili participes fieri possint, sitque tanta negotiorum amplitudo, ut ad ea capessenda vix hominis vita, vires et ingenium satis esse videantur.

Interea, si quis omnium exercitationem habere nequeat, eorum saltem usum, quae maxime in politia profutura, et viribus sui ingenij aequalia, elegisse satis sit. Proinde sunt, qui imperijs tantum, alij, qui consilijs, caeteri judicijs, postremo


image: s125

aliqui legationibus proficiuntur. Imperij vires et termini quam late pateant, ex disciplina politica et juris patet. Omne quidem in potestate jubendi. sed dispari situm, siquidem vel summum est, vel ordinarium, idque merum vel mixtum habetur. Qua vi innitens praecipit, quae facienda, ac vetat, quae omittenda in Rep. idque omne beneficio legum, ex quorum praescripto cives metu poenarum et spe praemiorum civiliter vivere oportet. Partem itaque prudentiae civilis nan ciscitur, non tam qui, quid imperium sit, noverit, quam qui recte imperare discit, et imperio Reip. exercetur. Cujus potestas ut inaequalis est, ita et effecta ejusdem. Alia enim vis est summi, alia ordinarij. Hoc munere, qui in Republ.


image: s126

funguntur, Magistratus appellantur, de quibus, et de imperio latius politici tractant.

Imperijs cohaerent Iudicia, quae authoritate publica jus suum cuique tribuunt; examinando nimirum, utrum cives secundum jura vixerint, tum re cognita, reos damnando, innocentes absolvendo. Quae ex arte et prudentia politica in quavis Rep. recte constituuntur, ut a legitimis personis et ordine exerceantur. Quarum, quae judicio praesunt, cognoscuntque, et sententias ferunt, judicis, reliqui, qui intersunt, Actoris et Rei nomine continentur, quorum alterius est agere, causam in judicium deducendo; alterius excipere se defendendo. Quarum personarum quod sit officium, politica generatim


image: s127

docet: Speciatim vero ex Romanorum, aliorumque populorum legibus intelligi potest. Singulis certe jus suae Reip. adeoque totum, ut vocant, processum novisse, summe necessarium est, cujus tractatione diuturna, prudentiam juris tantum, quae quidem prudentiae civilis pars est haut postrema, addifcere possunt.

Praeterea, in omni Repub. necessaria sunt Consilia, quibus non minus ac ipso imperio et judicijs conservantur, in quibus de negotijs salutem Reip. concernentibus prudenter consultatur: quae functiones summam prudentiam et dexteritatem desiderant, ut nisi quis longissima experientia consulendi rationem didicerit, vix bonus consultor futurus sit. In quibus ergo, qui


image: s128

occupantur, non possunt non rerum prudentes evadere, cum in illis omnia et infinita negotia prudenti‚ definienda sint.

De quorum ratione latius tractare hujus loci non est, Ad cognitionem tamen eorum adhiberi possunt, Furius Ceriolanus, Hippol: a Collibus, Bartholomeus Philippi, et alij, qui documenta de consilijs edidÍre.

Denique ex Legationibus publicis etiam portio prudentiae civilis percipitur, quae ad alios principes et Respub. suscipi solent, et plerunque negotia publica, puta pacis ineundae, foederis percutiendi, etc. tractant, ex quo munere, quantum prudentia redundet, testantur isti, qui frequentibus legationibus adhiberi soliti. Qua vero ratione


image: s129

et dexteritate perficiendae sint, et quibus committendae, singulatim ex politicorum lege de legationibus erudimur, de quibus Albericus Gentilis, Brunus, Varevicius, et alij eleganter egÍre. Ad quos lectorem remissum velim. HÓc enim instituti ratio postulat indicasse tantum munera politica, quibus quis praxin civilem, et exinde prudentiam consequi possit. Rationem autem Imperij, Iudicij, Consilij et Legationis tractandi ex suis locis, aut ab ijs, qui rerum periti sunt, peti oportet.

Ex quibus jam constat, praxi tandem prudentiam vere conformari, nec non confirmari, ad quam, quo difficilior est, eo properantius accedendum esset, adeoque prudenti principi prospiciendum, ut tempestive


image: s130

ij, qui digni viderentur, ad functiones publicas admoverentur, etsi non imperijs, judicijs, consilijsve praeessent, saltem tractationi negotiorum publicorum ad tempus interessent.

Qua ratione eo citius sapient, cum non anni pariant sapientiam, sed frequens et diuturna rerum exercitatio. Quicquid dicant aliqui, plus valere senis umbram, quam juvenis praesentiam. Reperias enim, qui aetate valeant, haud tamen peritia. Quod si ergo Viri-juvenes a rebus agendis prohibeantur, quomodo tandem prudentes existent? Mature sapere incipiat, qui vere sapere desiderat. Hoc brevitas vitae, copia et varietas negotiorum admonet.

[note: Politicus.] Hinc e(pome/nwj advertimus, quem titulo Politici vere et ex


image: s131

asse, indigitari oporteat. Non qui Platonis aut Aristotelis dogmata tantum teneat: non qui juris civilis privati tantum particulam delibavit: non eum, qui aliquali rerum experientia valeat, non qui, ut vulgus opinatur, astute simulare et dissimulare sciat, quod vix viri boni esse arbitror, non qui in conversatione hominum, praesertim in aulis moribus decoris, in sermone et gestu utatur; quem verius Ethicum appelles: non qui obiter tantum historiam hanc vel illam percurrerit, non eum, qui externas nationes transeunter viderit; et linguas exoticas calleat: Verum illum, qui sit vir bonus, et prudentiam civilem theoria et praxi obfirmatam sibi comparaverit, eandemque dextre ad fundationem et conservationem


image: s132

Reipubl. accommodare sciat, seu ut explicatius dicam, qui vera arte politica imbutus, historijs et peregrinatione Rerumpublicarum, atque tandem praxi Imperij, Iudicij, Consilij, elgationis exercitatus sit, ex quibus solidam prudentiam imbiberit, camque congruenter ad usum transferre possit. [note: Rara aris in terris. etc:] Verum, quisquis tamen ad prudentiam politicam aspiras, ne desponde animum, si non in primis liceat subsistere, in secundis, etc. subsiste.

Atque haec de prudentia politica acquirenda dicta sufficiant. [note: Loci communes.] De locis communibus pauca libeat monere. Cum enim in tanta rerum copia omnium memoriam tenere non mortalitatis, sed divinitatis sit, necesse erit politicae prudentiae


image: s133

cupidum, apparatum locorum communium in promptu habere, quos secundum seriem artis civilis, cujus capita quaedam supra attigimus, disponet, eorumque ductu quaevis digna observatu, sive facta, dicta, sive consilia et instituta, etc. suis domicilijs congeret, ut quando opus fuerit, in usum communem, veluti ex Promptuario copiam exemplorum politicorum depromere queat.

Nec tamen sufficiet multa multo labore collegisse, nisi et politico judicio et delectu collecta fuerint. Frustraneum enim esset thesaurum habere, valorem tamen et usum ejus ignorare.

Haec amicis amico adfectu, de Prudentia Politic‚ comparand‚,


image: s134

subitario hoc discursu pro virili communicare volui. Salvo interim aliorum calculo, ingeni ingenui est errores agnoscere, et corrigere, atque bene judicantibus, applaudere.

FINIS.



image: s135

[gap: errata list]