21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

IACOBI BORNITII IURISCONSULTI AERARIUM, sive TRACTATUS POLITICUS DE Aerario Sacro Civili Militari Communi et Sacratiori, Ex REDITIBUS PUBLICIS: TUM VECTIGALIBUS et Collationibus singulorum Ordinariis et Extraordinariis conficiendo, X. libris summatim et breviter comprehensus.
In tributis esse Reip. nervos nemini dubium est.
Ulpian. l. 1. §. 20. ff. de quaestion.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Typis MATTHIAE BECKERI, Impensis Godefridi Tampachii. M. DC. XII.


image: s003

ILLUSTRIBUS, GENEROSIS, NOBILISSIMIS, AMPLISSIMIS ET PRUDENTISSIMIS PRAESIDIBUS, PRAEFECTIS, CONSILIARIIS ET MODERATORIBUS Aerarii Fiscique IMPERATORIS, REGUM, PRINCIPUM ET CIVITATIUM: Quibus Nervi Publici cordi et curae. QUIPPE, QUOD IN ILLIS POTENTIAE, DIGNITATIS et Auctoritatis, adeoque Salutis publicae, post Religionis et Iustitiae fulera, maxima vis contineatur. Hosce de modis mediisque Prudentiae ductu conficiendi Aerarii libros Debita animi submissione et observantia dedict, eorumque censurae et Patrocinio subicit Caesar. et Regiae Maiestatis Consil. Fiscique Regii per Lusatiam superiorem Patronus

IACOBUS BORNITIUS Torgensis Misnicus.


image: s005

Admonitio ad Lectorem.

EN Amice Lector, fidem promissam soluo de Aerario: quod boni publici, non affectus aut lucri privati causa editum certo tibi persuadeas: Quod vidi, hoc argumentum methodice et seorsim nondum fuisse tractatum, quamquam quam plurima fuerint, quae me à publicatione huius tractatus dehortari potuissent. Etenim primum praeiudicium istorum non effugiam, quime insimulabunt, quod cuique malo exemplo modos, etiam illicitos aerarii ditandi prodiderim, qui tantum praefectis et fisci patronis noti esse debebant, qui ad usum Reip. iisdem prudenter uterentur. Ceteri quibus avaritia et studio novarum rerum adulationisque pruritu praecordia aestuant, facile exinde nsam arriperent hisce modis abutendi, suis Principibus clam insusurrando, speciose suadendo, et falso imponendo, ut fisci gratia varias technas corradendi pecuniam et populum emungendi affectent, imitentur aut adinveniant. Qua ratione quidem libido Principum exsatientur, et potentia status, quae in nummis consistere putatur, elevetur: sed (quod dolendum) populi sufficientia cum detrimento Reip. valde eneruetur. OMnes enim homines pecuniarum cupiditate, nedum Principes laborare, et assidua pernoctique cura in id vigilare videris, ut suam crumenam et fiscum locupletent. Qui dubitat, Hispaniae, Italiae, Galliae et Helgii fines percurrat, obiter dubitare desinet. Quid enim

------- non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames!
Mille artes et mille dolos per fasque nefasque
Invenit, ut loculos quisque suos cumulet.

Alii forsitan contra mecum expostulabunt, quod hunc et illum modum non plenius diduxerim: sed generatim tantum attigerim.


image: s006

Ecquis enim usus generalium, nisi partibus et exemplis illustrentur, et digito monstrentur? Satius forte fuisse videretur aliis, si reditus regnorum, principatuum et rerump. recen suissem, ex quibus unusquisque, quod conveniens suae Reip. deligere potuisset. Quid? quod multi modi aerarii conficiendi cum naturali aequitate pugnare videatur? Quamplurimi in hac Rep. non in illa locum habere possint? Et quod denique methodum attinet, nec illa omnibus numeris absoluta, nec omnes modos complexa appareat?

Verum propositum et studium meum si quis rectis oculis inspexerit, oonge aliam de eo censuram faciet. Namque ante exstitere etiam alii, qui in hoc argumento aliquid literis prodiderunt, eo fine, ut indicarent, quib. modis Princeps vel Resp. nerous rerum agendarum, id est, nummos colligere, et in usus publicos reservare et expendare debeat, sine quibus Resp. nullo modo consistere potest. Quod vero quibusdam ex illorum numero abusi fuerint, cderte non scriptorum intentioni, sed malitiae et avaritiae hominum imputandum erit. Ecquis enim ex abusu eu)praci/an artium et literarum damnabit? Cum nihil tam fructuosum et salutare, quin libidine et perver sitate ingeniorum in abusus co~vertatur. Modi hic innuuntur, quibus Principes aerarium suum fundare possint: sed non promiscue, verum ductu Iustitiae et Prudentiae, quatenus cum aequo et bono, adeoque salute publica pro ratione et varietate circum statiarum conveniant. Ideoque discrimen accurate attendi oportet, ne illicita fisci compendia et media cum licitis, nec extraordinaria cum ordinariis temere avaritiae causa confundantur. Sed iniqua ab aequis separentur, et sua cuique tempori libero vel non libero tribuantur. Quo fiet, ut omnes modi aequitate innitantur, et cum salute populi, quae suprema lex est, perpetuo conspirent. Quod si secus fiat, non potest non fieri ab aequitatis norma et salutis fine enormis exorbitantia, quae non auctori, sed abutenti adscribenda. Nec nostramens est omnes


image: s007

modos probare, nisi cum Iustitia coniuncti sint. Qui varias strophas aucupandi pecunias excogitant, et Principibus propinant, Quadruplatores isti viderint, quîrationem suae villicationis reddant. Nostrum sit Tiberianum illud: Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. Et scripsimus eo fine, ut ob oculos poneremus modos licitos, quibus tuto utendum: illicitos vero reprobaremus et dissudaderemus. Deinde animus fuit summatim et breviter tantum hoc argumentum pertractare. Satis. n. esse arbitror viro bono et prudenti summo indice indicasse, quid quisque modus in recessu habeat, et quomodo suo tempore et loco ad usum transferri queat. Nec ubi opus fuit, exempla intermissa. Rerum publ. autem singularum media enumerare historice, nec nostri instituti est, nec tutum et consultum. Interim non deerunt alii, qui speciatim modos quorundam principatuum congessere. Satis enim nobis est, filo et stilo politico hanc materiam, quae non minima, sed potissima et necessaria pars Reip. est, pertexere: uti etiam in aliis argumentis politicis periculum fecimus: ut Politices studioso fundamenta et causae innotescerent, quibus Aerarium in statibus Rerum publicarum, Prudentiae tamen ductu, fundari et stabiliri possit. Quod si modi illi inter sese invicem recte discernantur et accommodentur, nulla iniquitas inesse deprehendetur. Quod enim extra ordinem tempore necessitatis faciendum, ipsa necessitas excussat, et aequum reddit ex illo, quod iniquum videtur. Quippe, quod salus publica id communi utilitati repenset. Nec dubium est, quin in ampla Republica sive regno plerique modi ad aerarii emolumentum usurpari possint, licet universi et singuli in civit atibus vel oppidis inferioribus, quibus arcam communem habere licet, ad exemplum ditissimi et potentissimi Imperii, non frequententur. Cum multa in magna Rep. usum habeant, quaein parva minus accommodari possunt. Nec semper eadem sit ratio partis, quae totius. Observatio et methodus, qua


image: s008

haec media politica digessimus, nostra est, et, ut opinor, naturae rei non inconveniens. Nec enim reditus aliunde, quam ex rebus vel à personis exigere pote est in Rep. Quarum intuitu haec compendia in publica et privata: imperata et spontanea, licita et illicita distinximus, et usque ad finem perduximus, discerimine aerarii triplicis subiecto. Nec instituti nostri ratio fuit singularia quaeque adferre, quae sub artem non cadunt: sed generalissima capita tantum ordine quodam suggerere et congerere, ut qui modos aerarii in sua Rep. fundanda vel fundata indagare desideret, veluti ex synopsi singulorum capitum facile colligere: et si quae specialia in Historia vel usu occurrant, ad suas sedes apposite referre et annotare possit. Variant enim Resp. modique aerarii earundem proinde certaregula comprehendi non possunt: attamen nihilominus veluti exempla specialissima ad suos locos communes accommodari possunt. Qua de causa etiam hunc tractatum in aliquot libellos dispartiri libitum est. Haec habes Lector, quae praemonenda censui. Hisce utere et fruere mecum, donec meliora inveneris, et mecum quoque communicaveris. De fine, utilitate et necessitate huius operis non opus est, ut aliquid praemittam, elucebit illa ex re ipsa, et forte primo capite, quo te remissum velim: ut vero praesentias, quid tibi exspectandum ex perlectione, prius quaeso tabulam praefixam inspice et praemeditare. Vale. Dabam Budissinae Kalendis Ianuarii, Anno M. DC. XI.


[Gap desc: tables]


page 1, image: s017

D. O. M. A. LIBER PRIMUS DE AERARII REDITIBUS PUBLICIS ORDINARIIS.

CAPUT I. QUID AERARIUM, QUI FINIS, USUS ET NEcessitas eius in quavis Rep. et à quo constituatur.

AERARIUM Reip. est, quod constat pecunia publica.

Pecunia publica est sufficientia quae dam nummorum in patrimonio Reip. ad usum publicum collecta. Usum intellige pacis et belli. Quandoquidem pecunia publica salus reip necessario sustentari debet. Quod constituitur auctoritate Principis, populi, aut Optimatium, modis publicis et privatis legitimis, ad cuius exemplum et civitatibus licet arcam communem habere.

REmp. quidem in unione imperantium et obsequentium consistere, et tandiu salvam fore, quandiu Harmonia imperantium et obsequentium salva fuerit, bellum externum et in ernum, quod vinculum imperii et obsequii violat, et saepenumero disrumpit, evincit. Quid autem rerum sufficientia aut copia ad connexum animorum faciat? cum et exercitus rebus plane destitutos obse quiosos et constantes permanisisse constet, et civitates fame extrema laborantes, rerumque penuria ferme exhaustas hominum multitudine, virtute imperii et oboedientiae salvas durasse. Unde Remp. aut civitatem non in moenibus consistere, sed in iure, politice et vere dicitur. Quemadmodum vero animi et corporis unione homo est et exsistit: alimentis tamen conservari debet: Ita quoque resp. rebus necessariis suzstinenda est, quarum quaedam natura, quaedam lege constant, et vices rerum naturalium subeunt, Nummorumque nomine indigitantur.


page 2, image: s018

Quorum vis tanta est, ut neque sine naturalibus, neque naturales sine illis reip. sussicinat. Quibus Resp. destituta consensu Politicorum imperfecta, et experientia teste, imbe cilla et impotens est, quippe nervis suis privata. Quapropter prudentes Principes et politici semper de pecunia publica colligenda, atque Aerario communi parando solliciti fuere. Uti enim Resp. rerum privatarum et publicarum differentia continetur, sine quibus non Res publica, sed privata esset: Ita quoque Pecuniae sive Nummorum discrimen semper in stituit et conservavit à pecuniis singulorum: cum his salus privatorum, at illis universorum civium promoveatur et sustentetur, tam pacis, quam belli tempore; utrumque enim publicos sumptus desiderat. Unde aertarium publicum non inconcinne describi videtur, quo pecunia publica contietur. Est enim Aerarium dictum ab aere, quo olim omne genus nummorum significabatur, l. 159. de V. S. propterea quod veteres primum aereis nummis usi. Plin. lib. 18. cap. 3. et lib. 33. c. 3. Unde aes alienum habere dicitur, Senecae lib. 5. de benefic. c. 14. et qui corium forma publica percussum habet, l. 23. §. pen. de V. S. Lucret.

Nunc iacet aes, aurum summo successit honore.

Et Ovid. in Fast.

Aera dabant olim, melius nunc nomen in auro est,
Victaque concessit prisca moneta novae.

Quod Arcam notare videtur, arg. l. 1. §. 1. quod cuiusque univers. ubi dicitur. [Quibus permissum est, corpus haberecollegii, societatis, sive cuiusque alterius eorum nomine: proprium est ad exemplum Reip. habereres communes, Arcam communem.] Quamquam Arcam in rebus sacris non aerarium dictum fuisse obseruet Christoph. Coler. in parerg. cap. 28. eodem significatu interdum Fiscus usurpatus. Alias proprie Aerarium populi Romani est: Fiscus Principis, quod ex Plinii loco ad Traianum patet: [Non eadem severitate fiscum, qua aerarium cohibes.] Differentiam inter aerarium et fiscum Fr. Hotoman. in commentario verborum iuris, accuratifssime quoque notatuit. Item Cassanaeus p. 7. consid. 35. de glor. mund. Sit ergo aerarium arca communis, qua reip. pecunia sive nummi publici ad usus publicos destinati reservantur. Interdum vero tropice pro ipsa pecunia sumitur. pecunia vero hic significat nummos, seu pecuniam numeratam et signatam compendiis publicis et privatis collectam, ad usus publicos. Etenim ratio pacis et belli sumptus exigit pubicos, sine quibus nihil agiu potest, qorum cura summa esse debet Principi, si se ipsum et remp. conservare et tueri velit, ad exemplum Caesaris, de quo Dio lib. 42. [Fuit Caesar diligens in pecuniis faciendis: Quippe potentiam duabus rabus, Pecunia scilicet, et Militibus, parari, conservari atque augeri dicebat, eoque sese muto consequi exercitum commeatu detineri, rursum commeatum armis comparari, idque non tantum dicebat, sed etiam sentiebat.] Cuius necessitatem tam res ipsa, quam sententiae et testimonia principum, aliorumque comprobant. Arist. lib. 7. polit. cap. 8. [tou\s2 ga\r koinwnou=ntas2 e)/ti xrhma/twn tina\ e)upori/an, o(/pws2 e)/xwsi kai\ pro\s2 polemika\s2: Opus est Reip. aliqua vipecuniae et copia tum ad usum domesticum atque urbanum, tum ad summtum rei militaris.] Demosth. [dei= dh\ xrhma/twn, kai\ a)/neu tou/twn ou)de/n e)sti gi/nesqai tw=n deo/ntwn: Pecunia opus est omnino, et sine ea nihil recte agipotest.] Pecunias nervos civitatis esse Ulpianus testatur l. 1. §. in causae D. de quaest.


page 3, image: s019

M. Tull. in orat. pro L. Manil. Sic in orat. contra Rullum agrum publicum, fundum pulcherrimum populi romani et fundamentum vectigalium vocat. Cui Imperator in N. 189. cap. 2. N. 161. cap. 2. adstipulatur, latius necessitatem diducens. Et Leo Imperator N. 149. c. 2. [Pecuniarum vim rem publ. stabilre.] Qua de causa Mucianus ab initio imperii Vespasiani undique quam maximam poterat in aerarium referebat pecuniam, dicebatque sempet, Pecunias nerous esse Principatus, Dione referente in Vespasiano Et Tacit. lib. 13. annal. [Imperium dissolvitur, si fructus quibus sustinetur resp. diminuuntur.] Et Symmach. lib. 10. epist. 50. [Cessantibus subsidiis necessaria deseruntur.] [Impossibile enim est, inquit Iustinianus, ut sacris tributis non illatis resp. cvonseruetur.] d. n. 189. cap. 2. [Militares namque copiae assignato sibi salario inde percepto hostibus resistunt, et collatores ab hostitum incursivonibus truculentia que vindicant. Deinique agros atque civitates à latronum alioque modo incompositam vitam sectantium ut et irruptione agendu excubiis defendunt. Muri atque urbes instaur antur, et similia in bonum civium siunt, etc.] et n. 161. [Omina alia inde proveniunt, quae communem subditorum utilitatem concernunt.] Proptera cum Nero initio sui principatus omne genus vectigalium populo adimere vellet, prudentiores id vetuerunt, quod dicerent, id publicae obfuturum utilitati. Sueton. in Neron. Tacit. 13. Annal. Ex quo liquet, quevam in sulsum sit Machiavelli keno/docon pecuniam non esse nervum belli in d sput. Livian. lib. 2. c. 10. quem sequitur Achilles Tarduccius in discscrus. de Turea vincendo p. 2. pag. mihi 74. Quos refellit Cosimus Bartoli discrusu et Girolanus Trachetta lib. 2. in principe. Boterus dell' agilita delle forze lib. 1. cap. del denaio. Scipio Ammiratus discurs. 9. lib. 18. in Cornel. Tacit. Waremund ab Ehrenberg cap. 2. defoeder. p. 169. quorum rationes assumit Elias Reusnerus Historiographus lib. 1. stratagemat. cap. 19. pag. mihi 98. Putat enim valde inepte, quoad militem mercenarium, nummum esse nervum rerum gerendarum, non quoad proprium; Quod hodie proprius non militat extra regionem gratis. Demosth. in Olynth. Philipp. 1. Bodin. pag. 1028. de rep. Et res ipsa documento est hodie Principes et duces belli sine hisce nervis ambulare et progredi non posse. Der Soldat will haben sein Soldt, an Silber oder Goldt. Principes itaque sive resp. ius aerarii publici conficiendi habent, non tantum ex publicis reditibus: sed etiam et inprimis ex collationibus et tributis singulorum. Nam tributum Caesari et Principi solvendum esse ob conscientiam et poenam evitandam, Paulus monet: Quod ius habent à Deo et populo concessum una cum imperio; propterea quod absque subsidiis or dinariis et extra ordinariiis sustentari non potest. Quod vel principibus inferioribus, vel magistratibus concedi solet in suis territoriis, modo certo et lege. Dd. in c. 1. quae sint regalia. Adeo ut ius vectigalium in alium locum sine principis assensu non transferre liceat. arg. l. vectigalia. de publican. P. Frider. Mindan. de process. camer. lib. 2. c. 42. n. 4. et 5. Sed videant Principes, ne hoc iure abutantur, et populi sanguinem sugant, et tyrannidis macula contaminentur. Andr. Friccius lib. 3. cap. 13. de emend. rep.


page 4, image: s020

CAPUT II. DE MODIS, MEDIISQUE FUNDANDI AERArium: Et qui sint potissimum ordinarii reditus publici.

PORRO aerarium in Rep fundatur modis mediisque Publicis et Privatis. Publici modi sunt, qui à reditibus publicis dependent. Qui vel certi et stati esse possunt: Et hi Ordinarii, vel Extraordinarii: vel Fortuiti et Incidentes. Ordinarii reditus publici depromuntur inprimis 1. ex Fundis 2. Venatione,. 3. Metallis. 4. Solo. 5. Structuris publicis. 6. Denique usuris publicis. Privati collationibus privatorum, civium vel peregrinorum inferuntur.

ESt enim Aerarium fundandum et constituendum modis legitimis, qui vel Publici sunt, vel Privati. Siquidem nullum tertium in rep. Nam personae vel sunt publicae vel privatae: ita et patrimonium duplex rerum vel populi vel singulorum. Quocirca harum causarum ratione, ex quibus compendia aerarii proficiscruntur, constituendi quo que sunt modi aerarii Publici et privati, qui uniti et sese adiuvantes invicem non possunt non conficere pecuniam publieam. nam quaelibet resp. aut principatus habet suas res publicas, pura agros, pascua, silvas, etc. sine quibus diu subsistere non potest, ex quibus colligit annuos reditus, qui postmodum aerario ad expensas publicas inferendi. Dicuntur autem hic reditus publici speciatim fructus, quos ex suis bonis Resp. capit; cum alias Redituum vocabulum sit generale, quod et tributa, vectigalia, aliosque fructus complectitur, Vulgo Renten. Triaq. in tract. de utroque retr. §. 1. gl. 4. n. 1. et 2. Casp. Roder. in tract. de redit. ann. et menst. lib. 1. cap. 9. num. 12. Boss. in tit. de vectigal. Reditus ergo publici sunt illa compendia et lucra publica, quae expatrimonio, bonis et iure publico proficiscuntur. Qui aeque acprivatae collationes sive vectigalia duplici differentioa. Quidam enim certi esse possunt: quidam vero incidenter tantum et casu quodam fisco cCerti deinde Ordinarii, qui certo ordine et stato tempore proveniunt: vel Extraordinarii, qui extra ordinem tantum tempore necessitatis locum et usum habent. Quamquam privata saepissime videris compendia et extraordinaria degenerare in ordinaria, et continuari tacito consensu populi et boni publici causa. Sed quomodo se habeant sigula, ex sequentibus dilucidius et plenius percipietur.


page 5, image: s021

CAPUT III. DE FUNDORUM PUBLICORUM reditibus.

REDITUS Ordinarii ex patrimonio et bonis publicis promanantes sunt inprimis illi, qui ex publicis desumuntur fundis, puta agris, pascuis, vineis, olivetis, hortis, silvis et nemoribus.

REsp. enim hac in parte aeque utitur mediis illis, quibus patresfamilias, Inprimis vero fundorum cultura. Si enim reditus in rep. stabiles et perpetui esse debent, ut pqulo anto demonstratum est, quomodo stabiliores et diuturniores esse poterunt reditus, quam ex fundis publicis, veluti perpetuis redituum fundamentis? Adeo ut nulla resp. civitas, opidum vel vicus recte fundetur, qui non ab initio in distribuione regionis et loci sibi partem soli vendicet, ad culturam agrorum, pascuorum, pecorum, silvarum, vinearum, hortorum publicorum, ad piscinas, ad venationem ferarum, ad aucupia, etc. Quid quod ne quidem scholae publicae sive Academiae sine publicis agris recte constitui possint? Ut olim quidam vir magni iudicii vere praedixerit propediem interitum novae scholae secuturum, publicis fundis destitutae, quod et paucos post annos ita evenit Inprimis vero Montes Reip. et Principum studio perquirendi et percolendi sunt ad aurum, argentum, ferrum. plumbum, stannum fodiendum, et cetera id genus metalla et mineralia. Exemplum habemus in Romulo, de quo T. Livius, [ROmulus agrum Romanum in tres partes divisit, quarum unam sacris faciendis, secundam Reipo. oneribus subeundis, postremam civibus aequaliter assignavit.] Quandoquidem bonum publicum et Rem populi sine fundamentis et fundis publicis sive communibus subsistere diu non posse, prudenter praevidit. Dabantur quoque agti colendi certa pensione, vel cum parte, ut steriles ad fecunditatem reducerentur, interim vero cultores eos gratis possiderent, et postmodum certa mercede. l. 1. 3. 6. et 7. C. de cummuni agr. Qui agri propterea vectigales dicti, t t. D. et C si ager vectig. Goed. in l. 27. n. 17. de V. S. Bud aeus lib. 4. de asse pag. mihi 147. fac. l. 11. D. de vectigal. et publ. Idemque testatur Appian. Alexandr. lib. 1. de bell. civil. quem allegat Lael. zechius lib. 2. polit. c. 3. p. 226. Romanienim agros, quos hostibus adimebant, si culit erant, civibus dividebant: si inculiti, Italicis hominibus vel plebi romanae locabant, ea conditione, ut qui arassent, decimam frumenti, quintam aliarum frugum partem reip. solverent: et qui pecora maiora vel minora alerent, certum stipendium sioluzerent. Et exstat consimile exemplum Pharaonis, Gen. 47. cuius subditi ob agros datos quintam partem solvebant. Adeo ut hodie bono publico et singulorum quam optime consulant rerump. et civitatum moderatores, quod terras publicas partim sua industria colendas curent, partim vero civibus distribuant pro annua et aequa pensione. Welches Recht heisset den gemeinen Nutz befördern. Quandoquidem et


page 6, image: s022

bonum publicum et privatum inde emolumentum capit. Ceterum suadent prudentiores maximam partem loci culturae singulorum civium destinandam et addicendam esse: quandoquidem maior pars hominum in rep. ex agricolis et pastoribus constat. Nec quicquam magis tam necessarium est ad sufficientiam rerum parandam, quam frequens studium agriculturae, quae postmodum et ansam et manum porrigit opificiis et mercimoniis, quibus resp. indiget. Habet enim princeps et resp. aliunde suos reditus ordinarios à civibus illatos, puta collationes, tributa, vectigalia, etc. quibus sese honeste alere, et ea, quae ad administrationem, sustentationem et defensionem reip. pettinent, procurare potest. Quod si media illa civibus adimat, quibus victum et amictum quaeritant, et semetipsum reditibus ordinariis spoliabit, et singulos egestate et inopia oppirmet. Pauciores itaque agri reip. et principibus reseruentur, eaeteri oens singulis civibus distribuntur. Quod aeque exempla prudentum principum, ac ratio civilis comprobant. Ita enim de Tiberio Tacit. lib. 4. [Pauci, Inquit, per Italiam Caesaris agri:] quod prudentissimus Scipio Ammiratus in discrusibus suis in Corn. Tacit. lingua Italica elganter conscriptis, politice et polite declarat.

Attendat hic prudens Princeps ad fines sui imperii et soli opportunitatem vel solitudinem, ut nullam portiunculam terrae incultam relinquat, sed sterilia loca, deserta, montosa et silvestria, industria fecunda et culta reddere studeat, ad exemplum Germanorum, qui nobis longe aliam Germaniam tradiderunt, quam quae à Tacito describitur. Sollertiam quoque Belgarum imitetur, qui etiam lacustria loca excolunt. Quae cultura civibus committenda: sin sumptus et labores graviores desideret, principali et publica ope adiuvanda erit. Vide exemplum Visae, 2. Chron. 16. v. 10.

Ceterum fundi appellatione hic intelligo agros, pascua. vineas, oliveta, hortos publicos, silvas, et quicquid soli reditus et fructus parit. Confer Choppin. de doman. Franc. lib. 3. t. 22 n. 6. Landtrecht. lib. 2. art. 61. Natta consilo. 375. n. 8. 9. lib. 2. P. Heig. p. 1. q. 25. n. 23. Churfürst. Pfaltz Landes Ordnung. t. 17. p. 243. Quantum enim lucri ex hisce fundis resultet aerario, quid est, qui non videat? Et huc pertinent omnis generis artes et media, quibus Princeps sive Resp. lucrum ex solo et superficie captare potest. Dardurch ein Herr sein Acker, Wiesen, Holtzung, Als zum brewen, brennen, Kohlen, bawen, Bretschneiden, etc. nutzen vnd geniessen mag. Huc referendum quoque est vectigal, quod ex agris publicis pro pastu percipitur, lips. lib. 2. c. 1. de magnit. Romae.

CAPUT IV. DE VENATIONIS, AUCUPII ET PISCINArum publicarum proventibus et reditibus.

NON minus quoque venationes ferarum et Aucupia Principum et Rerum publ. nec non piscinae et flumina publica reditus suos aerario conferre possunt.


page 7, image: s023

VEnationem ferarum quod attinet, memini illam iure divino et genitum communem esse om nibus: uti ex textibus iuris civilis passim constat. Ceterum ius venandi, praesertim bestias maiores, sibi Principes, haud tamen citra iuris titulum et aequi rationem vendicaesse, et veluti regale reservasse, fundamentis et argumentis satis firmissimis ivuris interpretes et politici adserere conati sunt. Quippe quod hoc adeo invaluerit moribus et consuetudine, utfere nullus principatus aut resp. exsistat, qui hoc iure venandi non gaudeat, plebe excluda, ut tractat Morr. in tract. de venat. et Iohan. Harprecht. Instit. in tit. de rer. divisio. ad rubr. post. alios late. Quorum argumenta non adsumam, ne actum agam. In pro patulo est, ius venandi competere primatibus principibus et rebus publ. aliisque, qui id privilegio impetrarunt à principe, Vulgo Hoher vnd nider Jagt, Regal oder Gerechtigkeit. De eo quaestio hic est, quomodo Principes ex ventionis et aucupii emolumento aerario reditum conferre possint? Sunt qui principibus consulunt bestias et aves promiscue deliciis et cupediis aulicis insumendas, quibus tamen interdum parasiti adulatortes, et faex aulae magis vesci et saturaris solent, quam principes ipsi. Quis enim principum tam amplam et lautam aulam alit, ut tantam copiam ferarum et avium fuis mensis conficiat frugaliter? Proinde sunt alii, qui principibus suafdent usum ferarum et aurium quod ammodo reucandum esse ad ius gentium, iure tamen tegali illibato. Ut quidem tantum suis mensis et aulae insumant, quantum satis: Reliquum quod supersit, venale exponant aequabili pretio ceteris civibus, ut aeque pauperes ac divites, ignobiles et nobiles hisce bonis iuris gentium utantur fruantur. At suggeret quis, sordidum esse, Principem mercatu eiusmodi quaestum facere. Verum enimuero nihil sordidi et alienum à principali dignitate video. Etenim si prin ceps ex metallis, ex silvis suis, etc. condecit subditis aurum, argentum, ligna, et id genus alia: Quidni etiam aequabili et tolerabili pretio feras et aves? cum et istae bestiae in communem usum hominum creatae? Et quidni aequius, talia bona communicari etiam civibus, quos Princeps ut patet amare intelligitur, quam ista à parasitis et lurconibus untum prodige consumi? Quo pacto etiam maiorem affectionem et amorem populi erga se excitabit? Neque desunt exempla principum, qui hoc modo populo gratificari, et una aerarium suum aliquantillium adiuvare studuerunt, absque ullo opprobrio. Cuius rei causa silvulas et lacus certos (singulare aucupii genus) ad anates capiendos, exstrui et adaptari curarunt, ut ductu anatum mansuefactorum saepenumero una vice mille anates feros veluti hospites invitatos reti concluserint, Vulgo ein Entenfang, ingeniosum sane inventum, Belgis familiare: sed Germanis minus notum. Unde facile copiam habebis omnis generis ferarum. puta cervorum oleporum; aprorum perdicum, et id genus aliarum, quas tolerabili pretio comparabis, praesertim ad convivia et sollennitates publicas nuptiarum, etc. Carpant qui velint. Lucrum sane non inhonestum ex re iucunda et utili plebi, non video improbandum. Idem iudicii esto de piscinis publicis. Interest enim publice sufficientiam omnium rerum ad victum habere, quam tam studio publico, quam privato curare: et aerarium lucro exinde percepto locupletare oportet. Huc piscationum reditus in c. 1. quae sint regalia. referri videntur.


page 8, image: s024

CAPUT V. DE REDITIBUS EX METALLIS, SAlinis, Lapidicinis, etc. publicis.

DEINDE etiam reditus metallici, quum Principes et Resp. Venas metallicas suis sumptibus investigant, aerarium adaugent.

PUblice enim interest, ut inprimis Principes metallorum studio invigilent, cum intolerabile fere fumtus ad inquirendas venas auri et argenti aliorumque metallorum necessarii, quibus ferendis alii tenuioris fortunae impares sunt: Tum quod argentariae, id est, venae metallicae cuiususis genetis ferme, inter Regalia referantur, et potiora, auri nempe et argenti, principibus reseruentur. Afflict. decis. 321. n. 20. Exemplum suppeditat Livius lib. 39. p. 488. in Philippo patre Persei. [Qui vectigalia regni non tantum fructibus agrorum portoriisque maritimis auxit: sed met alla et vetera intermissa recoluit, et nova multis locis instituit.] Unde Teuberus p. 1. q. 22. iur cinil. et Saxon. Lucrum ex metallis vera est Principum mercatura, quibus nemo praeter principem manum admovere potest. Canonem metallicum non intelligo hic. Quippe quod ille inter vectigalia sive collationes singulorum referendus. Quantum vero proventus metallici proficiant aerario, exemplo Elect. et Ducum Saxon. qui intta annos 79. ex venis Snebergensibus, ex decimis et signationen argenti 41118. tonnas auri collegerint, post Albin. p. 4. Der meischnischen Berg Chronick Waremund. de subsid. regnor. p 55. probat. Late agit de venis metallorum et eorum iure Prosper Farinacius in var. quast. q. 104. inspect. 2. Adde Petr. Heig. in quast. Teuber. et alios Dd. in c. 1. in verbo ergentaria, quaesint regalia. Boss. in tit. de metall. nu. 4. Afflict. decis. 321. Peregrin. de iurefisci lib. 4. tit. 2. rubr. de thesaur. et metall.

Huc pertinent quoque Salinae et salis fodinae proprie Principum, quas suis sumptibus colunt Sälen vnd Saltzberg. Item Ferrariae officinae Eysenhämmer. Qua in parte tamen Principes caute agant, ne videantur sese immiscere sordibus et monopoliis, et civibus commercia et artes quaestuosas praeripere: Quamquam Principes haud paucos haec exercere videre est.

Huc quo que referri possunt Lapidicinae publicae. facit. l. venditor §. si venditor D. commun. praedior. ad quad refert Alumen Fainacius ex Afflicto. nu. 61. dict. q. 104. inspect. 2. Item Picariae, Pechöfen, et id genus alia.

CAPUT VI. DE REDITV PRO SOLO, AQUA et aedibus publicis.

PRAETEREA reditus quoque sumuntur ex solo, aquae et aedificiis publicis.


page 9, image: s025

Solent enim interdum Principes et Civitates solum publicum concedere privatis certo pretio, ut in eo aedificent. arg. l. 1. §. siquis. D. ne quid in loco publ. Publica enim locaiure ex commercio exempta sunt: proinde non nisi auctoritate publica alienari, et iuri privato possunt subici.

Idem iudicii esto de aqua publica, quam absque principis consensu vel magistratus ducere non licetin privatum usum.

Huc spectat compendium, quod in mercatibus pro loco et sede publica, vulgo Stärgeldt, datur. Sic quoque aedificia interdum solent exstrui à magistratibus, usibus et opportunitatibus negotiorum privatorum inservientia, puta Kauffgewand: Leinwgd: Schuchäuser, Fleisch: Brodtbänck, Jahrküchen. Item tabernae institorum Kramerländen, pro quibus vel certo tempore, vel annuatim certa pensio solvi solet. Huc quoque referri possunt compendia molendin orum pubicorum. Die Metze vom Gedreidich, Maltz, Mastung. Et quae sunt eiusdem generis alia. Quae quamius leviuscula videntur, attamen

Heic quae non prosunt singula, multa iuvant.

CAPUT VII. DE USURIS PUBLICIS, ET MONTE Pietatis exstruendo.

DENIQUE usurae pecuniae publicae arearium accumulant. Quarum causa Mons pietatis in Rep. erigendus. Mons pietatis est arca Principis vel Reip. ex qua pecunia publica ad legitimas vel paulo maiores. usuras mutuo datur, pignore dato.

MOntem pietatis qui exstruendum describunt, diverso sensu accipiunt. Sunt enim qui pro eo monteinter pretantur, ex quo pecunia publica datur mutuo mututario ad vitam ad usuras maiores, quam quae iure et usu receptae sunt (puta ut pro centum florenis solvantur quotannis octo, vel octo cum dimidio) sed illa cum pactione, ut quandiu vivat mutuataris sortem repetere nequeat: at mortuo isto sors cedat Principi, qui montem constituit. Scipio Ammirat. lib. 3. discurs. in Cornel. Tacit. cap. 8. quem modum damnat adaeque ac Petr. heigius p. 2. q. 1. num. 153.

Alii vero accipiunt Montem pro aerarivo militari, quod forte primum ex dimidio census civium constitutum, adauctum vicesima parte fructuum quotannis, et usuris denique utirusque sortis mutuo elocatae. Andr. Friccius lib. 3. de emend. rep. cap. 12.

Nos hic alio sensu pro pecunia publica, quae civibus vel peregrinis, supellectile aurea vel argentea pignori opposita, mutuo data est, et legitimas vel paulo maiores usureas annuatim patrit, ex quibus aerarium indies stabilitur et


page 10, image: s026

incrementum capit. Montem pietatis merito indigitamus hunc modum, quod ptinceps et resp. pietatis affectu, inprimis personis miser abihbus et praesensi pecunia destritutis (licet pignora in bonis habent) adversus imposturam et malitiam foeneratorum et Iudaeorum hoc pietatis monte et praesidio, id est, mutuam dando pecuniam ad tolerabiles usuras, fuccurat. Cum alia sne quidem pignore etiam dato pecuniam mutuam petentes non nisi ad insolentes et maximas ufurtas et pignore, nisi id ad destinatum tempus luatur, commisso, impetrare possint. Quae avaritia iuri divino et humano adversa summo cum detrimento singulorum et reip. coniuncta est, et propterea hoc remedio salutari praecavernda et tollenda esset. Nam si Principes et Resp. hoc modo deficientiae civium obviarent, non dubium est quin saepenumero et substantiis obaeratorum, quae alias maxima cum iactura distrahere coguntur, consulerent, et in consequenti etiam toti Reip. prodessent. De quo remedio latuis dicam in cap. de remedio foenoris et foener atorum.

Cum quo cumparanda est societas mercatorum, qui sociis aliisue pecunias mutuo dare solent ad maiores usuras. Uti est Compagnia di San Giorgio à Genua, et Augustae, Venetiis et alibi id observate licet. Quibus autem mediis eiusmodi montes et societates ab initio fundentur, ex supradixtis colligere licet, et plenius alio in loco de illis agemus.

Hic modus confeni potest, quo olim Mendaei usi. Qui quidem fructibus, quos redderent portus et alia vectigalia, utebantur ad civitatis administrationem. Sed quod ex solo et aedificiis perciperetur, id non exigebant, ac nomina tantum occupantium perscribebant. Qui quoties civitati pecunia opuserat, persolvebant quantum debebantur. Lucrum igitur faciebant ex tempore praeterite abusi illo pecuniis sine foenore. Ioachim. Camerar. in Arist. Oecon. lib. 2. p. 81.

Finis libri primi.


page 11, image: s027

LIBER SECUNDUS DE REDITIBUS PUBLICIS EXTRAORDINARIIS.

CAPUT I. DE OPIFICIIS PUBLICIS ET EXinde reditibus.

HAEC de Ordinariis reditibus: Sequuntur Extraordinarii reditus publici, qui interdum urgente causa necessitatis usum habent.

Solent autem interdum extra ordinem à principibus vel rebus publ. usurpari quaedam Opificia et Artificiamehranica, inprimis sublimiora ad reditus publicos conficiendos.

AERarii necessitas interdum exigit, ut etiam Principes quasdam quaestus artes privatorum imitentur. Quaetes veniam eo magis meretur, quod bono publico, si quid iniqui inesse videatur, vicissim compensetur. Utiautem ad quaestum prinatorum agri, opificia et mercatura potissimum expediunt: Ita quo que cultum agrorum instituit (ut dictum est) princeps, et opificia quaedam sibivendicat suis sumptibus, nec non mercaturam rerum quarundam, inprimis maritimam exercet, et Monopolia quaedam sibi reservat, ut et bono publico et privato mutua vice prospiciat. Ad quos tamen modos principem lento pede transire decet, nec nisi ex causa urgente, quaesaepe legem non patitur. Sunt enim eiusmodrmunia regulariter civibus deputanda, quibus victum et amictum quaeritent et quaestum faciant: Principes vero destinatis vectigalibus et collationibus, aliisque regiis reditibus contenti vivere debent. Nisi tanta sit aerarii ionopia, ut aliunde sublevari nequeat, quam hisce mediis communibus, quae regulariter civibus competunt: et principe aut rep. indigna. Sed quid non necessitas? Ingens telum, quae legem non habet. l. 1. et ibi Dd. de officio Cos. et ex illicito licitum facit. c. remissionem 1. q. 1. c. sicut de consil dist. 5. l. qui potuerit. de manumiss. testam. late Coler. de aliment. lib. 2. c. 7. nu. 42. et 43. Gentil. lib. 2. de iure belli cap. 6. p. 257. Waremund ab Ehrenberg. c. 8. de subsid. regni. p. 120. Arnold. Clampart. de iure dominat. cap. 1. et seq.

Ex genere opificiorum solent quidam Principes sibi pannorum exoticorum


page 12, image: s028

texturam et sericotum reservare iis in locis, ubi eiusmodi artificia ob defectum materiae vel artificum in usu singulaorum non frequentantur. Solent quoque officinas Cupri et ferri sibi reservare, Kupffer vnd Sysenhämmer, in quod maximos oportet sumptus impendi, praesertim iis in locis, ubi abundantia horum metallorum, at penuria lignorum. Adeo ut sumptus hius rei vix tolerare possint vires singulorum. Ita quoque Officinas Vitrorum singulares constituere solent fere ex eadem causa, Glaßhütten. Uti Venetiis, in Belgio et in Germaniae locis passim fieri videmus. Civitatibus vero sunt familiaria Molendina publica, quae à vento et aquis agitantur, Gemeine Stadtmühlen. Item Officinae papyri conficiendae Pappirmühlen, et id genus alia, Baliter mühlen, Brettmühlen, etc. Item fornaces coquendi lateres Ziegelöfen, quae in omni bene constituta rep. necessariae sunt. Quae sane publiciboni gratia insticnumtur, et sumptibus publicis exercentur à magistratibus, nec possunt non multum lucri aerario communi adferre.

Belgae (quod notatu dignum) eiusmodi opificia ad coercendos prodigos, malos et vagos hominaes, nec non mendicos validos et otiosos ad laborem compellendos et libidinem effcenem domitandam singulari modo in carcere quodam publico exercitant: qui (unlgo das Zuchthauß, Item Spinhauß) eo fini instar palarii ampli et spatiosi exstructus est, et cubiculis officinisque diversis ad opficia mechanica opportunis distinctus: Cui otiosi, prodigi, filii immorigeri, et id genus malitiosi includuntur, ut victum labore et manu mereantur: et tandem ad meliorem frugem et vitam regressi, emendatiores et mansuetiores et laboris patientes dimittantur. Unde sane metu huius censurae publicae paucissimi mveniuntur in trivio mendicantes validi, otiosi, prodigi, et id genus inutilia pondera terrae. Cuius mentionem facit Hippol. à Collibus de increment. urb. c. 23. Quamtum vero compendii et lucri ex operibus istorum hominum fisco procuretur, facile conici potest. Sed de hac censura locus erit latius disserendi in Remediis vitiorum Reip.

Videant vero Principes et Resp. ut eiusmodi Opificiis cum delectu et parce utantur: ne dignitarem suam prostituant, et usum industriamque collegiorum Opificum impediant. Quod absque detrimento Reip. non fieri potest: cum Principes rationes et ordines singulorum cum publicis confundere satagunt.

CAPUT II. DE MERCATURA PRINCIPUM MAritima et terrestri.

MERCATURA etiam Principis vel Reip propria interdum aerarium adiuvandum est ex causa. Quae vel esse solet impotentia subditorum, quorum vices subit, quando subditi sunt impares oneri mercaturae,


page 13, image: s029

partim ob magnitudinem sumptuum, partim ob hostilia pericula: vel tenuitas extrema aerarii id requirit.

MIlitibus iure Civili mercaturam interdictam esse, ut ne dum quaestui inhient, arma deserant, passim ex legibus patet. Genera vero adquirendi, Agriculturam, Mercaturam et Opificia plebi Politici assignant. arg. l. 2. de mund. Plat. Aristot. et alii. Proinde Mercaturam, praesertim quaestuosam Principi, vel nobili viro vitio vertunt. Tiraq. de nobilit. cap. 33. et passim. et Scipio Ammirat. lib. 3. discurs. Qua de causa à P. Claudio Trib. pl. lex lata, [Ne quis Senator, aut qui pater senatoris fuerit, possit navi maiori uti, quam 200. amphorarum] Quod illa videatur sufficere ad conductionem fructuum ex agris eius. Nam ut Livius lib. 31. [Quaestus omnis patribus indecorus visus est.] Quod si ergo viris nobilioribus inhonestum est quaestuosa mercatura divitias quaerere, quidni principi, qui se reditu publice assignato sustentare tenetur: et Commerciorum genera privatis relinqquere. Nisi inopia subditorum Mercaturam principibus et reip. non quidem promiscuam et omnem, sed rerum quarundam, aut maritimam, ad cuius sumptus tolerandos subditi impares sunt: Vel alias tenuitas aerarii tanta, ut aliunde, nisi mercatura reditus publici sublevari et resarciri nequeant interdum permittat. Propterea quod necessitas legem non patiatur. Hisce casibus statuunt Politici à dignitate Principis mercaturam non alienam. Lael. Zech. lib. 2. in principe c. 2. p. 224. Nec desunt exempla in sacris et profanis historiis. In sacris Salomonis, qui triennio naves in Indiam mittebat, 1. Reg. 10. v. 22. [Nam classis Oceani pro Rege cum classe Chirami erat: semel ternis annis veniebat classis ex Oceano, asserens aurum et argentum, ebora et simias et pavones.] Item v. 14. [Erat autem pondus auri quod obveniebat Schelomoni quolibet anno sexcentorum sexaginta sex talentorum auri. Praeter id quod obveniebat à public anis negotiatorum et mercaturae aromatariorum: et omnibus regibus Arabiae et proceribus eius regionis.] Item cap. 9. v. 28. [Profecti Ophirum acceperunt inde auri quadringenta viginti talenta, quae attulerunt ad regem Schelomonem.] Item 2. Chron. 8. v. 30. [Misit vero ei Churam per servos suos naves, et servos peritos maris, qui abeuntes cum seruis Schelomonis Ophirum acceperunt inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ea ad regem Schelomonem.] Simile quoddam exemplum refert Camerarius in Oecon. Aristot. lib. 2. pag. 22. [Byssantii, ait, in annonae caritate, cum pecuniae inopia laborarent, deduxerunt navigia ex portu. quod cum mercatores iniquo ferrent an mo, usuras persolverunt eis decimas. Qui autem emebant, tunc ab eis ultra pretium ipsum illas decimas exigebant.] Et quid ordines Belgicae, quid Veneti, quid Genuenses, quid rex Hispaniae tentarit mercaturis et navigationibus publicis, in propatulo est. Alias hoc genus statuit rarissimum, et minime dignum Principe Bodinus p. mihi 1016. Neque eo nisi extra ordinem esse utendum Prudentiores consuadent.


page 14, image: s030

CAPUT III. DE MONOPOLIIS PRINICIPUM et Civitatum.

INTERDUM etiam rerum singularium et certarum monopolia Principibus reservari, aut privilegio civitatibus in usum publicum concedisolent.

MOnopolia quidem iure illicita esse, generaliter decisum est in l. un. C. demonop. Menoch. lib. 2. cent. 6. arbitr. cas. 569. (Est enim monopolium ius vendendae certae mercis, quod unus certique homines sibi vendicant permissu Principis, sub onere vectigalis, Gothofr. in d. l. C. eod.) propterea quod ius emendi vendendique sit iurisgentium, et cuique pateat liberum l. 5. de Iust. et Iur. l. 1. de contrah. empt. Nisi tamen civili ratione interdum ius gentium restringi oporteat et coarctari. arg. l. 6. de Iust. et Iur. ob utilitatem publicam et privatam. Quod in arbitrio et prudentia Legislatoris et politici situm est: qui monopolia interdum in rep. certis civibus privilegio concedere potest Stracha in tract. de mercatur. p. 4. Ita enim olim principes ius salis vendendi solis mancipibus esse voluerunt, et mancipum eiusmodi et publicanorum societates et collegia iure comprobata sunt. l. si quis C. de vectigal. et commiss. l. 1. quod cuiusque univers. l. liber homo. 59. §. 1. de hered. instit. l. certam. 12. in pr. l. sed et hi 13. de publ. et vectig. Aristotel. 1. Polit. cap. 11. [Quare et nonnullae civitates hanc sibi viam ad pecuniam parandam, cum eius indigent, muniunt. Assequuntur enim, ut singularem rerum venalium vendendarum facultatem solae habeant, etc. Utile autem est hoc cognoscere civitatum rectoribus. Multis enim civit atibus opui est pecuniae faciendae ratione et talibus rei nummariae facultatibus, generi et domui, atque adeo magis. Quapropter nonnulli ex iis, qui civit at es regunt ac moderantur, hoc dunt axat in rep. administranda provident ac procurant.] Haec Aristot. Sic Regibus Galliae reservatum ius vendendi salis, M. Freher. de monet. p. 48. Et monopolia hodie in Italia licita, Stracha testatur d. loco. Sic quoque Principes privilegii loco Rebusp. concedere ius vini vendendi, Den Weinschanck, et exoticae cerevisiae, frembde Bier einzulegen, usu observamus: Item salis, Saltzverkauff, Lupuli, Den Hopffenkauff vnd Verkauff, Vti Vratislaviae in Silesia privilegio et longa consuetudine sibi solus Senatus ius emendi vendendique lupuli vendicat, quod ceteris omnibus sub poena gravi interdictum. Quod inprimis obtinet, si exinde privatis aut parum aut nihil praeiudicii oriatur. Quod si secus, eiusmodi constitutio et acquisitio ab iniquitate non aliena esset. c. quanto de procurat. Petr. de Anchoran. cons. 3. per tot. et Iason in l. quo minus n. 155. et seq. Decis. Pedemont. 17. n. 18. et seq. Ioan. Copus decis. 59. n. 28. Ita observari videmus quoque, ut quibusdam in locis, Domini ius cerevisiae coquendae sibi arrogent, vti in Bohemia, à quibus subditi tenentur cerevisiam emere. In Germaniae quoque locis reperiti aedificia publica cerevisiae coquendae, Deß Rahtes gemeine Brewheuser. Adde et alia exempla offene gemeine Badstuben, balnea publica, quae locare solent certa pensione. Molendina publica, Zwangkmühlen. An vero iure Domini vel


page 15, image: s031

Senatus cives cogere possint, ut in molendinis tantum publicis cives et rustici molant, discutit lohan. Copus decis. 20. Teuber. p. 1. quaest. 27. Huc pertinet exemplum Didalcis Persae, qui Opifices in castris et caupones et permutantes aliquid penes se habebat omnes, neque licebat horum quicquam alteri exercere ulli. Ioach. Camerar. refer. 2. lib. Oeconom. Arist. p. 34. Item Pytoclis Atheniensis, qui consilium dedit Atheniensibus, ut plumbum Tyrium Resp. à privatis ad se reciperet, eo pretio, quo venibat, nimirum duobus denariis, ut civitas deinde illud venderet constituto pretio denariorum sex. Sed non semper exemplo, verum Iure iudicandum, id est, secundum id quod aequum et bonum est.

CAPUT IV. OLLA FORTUNAE.

EXTRA ordinem quoque possent Civitates interdum aerario imminuto ad inferendam pecuniam uti olla fortunae publica.

QUi tamen modus minus frequens est aut licitus, quippe qui falsi aut fraudis suspicione vix careat: memini tamen eius usum in rep. quadam fuisse. Ratio eius longe differens eft ab Ollis privatis circumforaneorum, qui mille dolis pecuniam à plebe, sub praetextu lucri aucupari et aliorsum extra fines imperii transferre solent. Quas omnibus in locis, et nundinis praesertim, ideo interdictas vellem à magistratibus. Quanta enim fraudulentia et corruptio mercium, Der Gewin, quanta impostura cum schedulis, inspectoribus etiam publicis praesentibus committatur, ipsi norunt, qui in hac techna exercitati, vel saepe decepti fuerunt. Quas propterea quidam in tract. suo de Magia, inter praestigias magicas retulit de quibus etiam libellus scriptus. t. Vom Glückstopff. Huius vero ollae publicae ea ratio, ut interdum laborans Resp. inopia nummorum, ea uti possit, sine fraude tamen et deceptione. Quippe quae merces aureas, argenteas, et aliam id genus supellectilem probam fortunae exponat, ita ut priusquam schedulae trahantur, tota summa iymbolorum aequalium pretio mercium sive rerum ferme ex aequo respondeat, impensis laboris et operae collatis. Et quia postmodum schedulae non nisi publicitus sub dio et auctoritate publica extrahuntur una vice, nemo falli et decipi potest: sed cui sors faveat, lucrum auferat, donec etiam tota summa lucrorum sive munerum successu et continuatione sortium una cum fructu schedularum finiat et desinat, Das die Gewinszettel gleich außgehen mit den Gewinnen, vnd sind sonsten keine blinde Zettel drinnen. Et quamvis quis parum lucri exinde magistratum capturum censeat, attamen modus est talis, qui saltem ex supellectile argentea et aliis rebus ad conficiendam numeratam pecuniam idoneus sit. Qui etiam in Italia inter privatos non infrequens, praesertim si interdum ad merces aequo pretio emendas unus vel alter insufficiens sit, quod plures collatione symbolorum complere et compensare valeant. Adeo ut tandem unus, duo, tres vel quatuor


page 16, image: s032

tantum fortitione lucra consequantur, ceteris frustra fortunam sorti committentibus. Huncmodum, quia in Rep. olim institutum vidi, silentio praeterire nolui nec debui. Sit iudicium et arbitrium de isto penes lectorem: Ego neque suadeo, neque dissuadeo. Multa enim iniqua videntur tempore libero: quae aequa postmodum tempore non libero habentur.

CAPUT V. DE ALCHIMIA.

USUS quoque Alchimiae extra ordinem deficientibus metallis auri et argenti, et premente necessitate Reip. non videtur esse illicitus ad pecuniam.

DE auro et argento Chimico Philosophi non consentiunt. Sunt enim, qui id negant sieri posse. Sunt, qui id quidem fieri, sed mediocri bonitate, quae metallis nativis non conveniat. Sunt, qui factitium aurum ad perfectionem sublimiorem perduci adserere non verentur. Proinde adhunc sub iudice lis est. Principi sive Reip. paenitere ob infinitas impostorum fallacias et praestigias non facile suaderem. Et video mecum consentire Chassanaeum p. 11. consider. 40. ex eadem ratione. De quo etiam accipe iudicium divini Scaligeri lib. 4. Epidorp. p. 202.

Rimaris maga ludibria, Chimicosque folles,
Inflabis et inflaberis. Hos effuge ventos.
Porro fuge deliria Cabbalisticorum,
Quorum labor est decipi et hinc decipere aeque:
Quorum scopus est nil: iter extra omnia quae sunt.
Quorum est animus pensilis à nigra favilla,
A somniolis, nugusati vertice fumi,
In mari serunt que spem, metunt que fraudis umbram.

Cui auctor de figmento pugnae murium et ranarum addi potest, vulgo Froschmeusall. lib. 1. cap. 8. At si artifex reperiretur, qui ad mediocrem bonitatem auri et argenti metalla vilia sciret arte spagirica reducere, tempore necessitatis in suo territorio, Principe haud indignum videretur, defectum aerarii nummis ex factitio auro et argento compensare. Si enim licitum fuit Principibus tempore belli nummos cudere multum imminuta liga: quidni factitiis, ex eadem causa, uti liceat? Cum necessitas id, quod illicitum est, licitum reddat.

Consultius autem et utilius videtur Principi, operam et sumptus ad transmutationem metallorum eorum impendere, quae facilior, certior et fructuosior usu comperta: puta ut ex ferro aes, vulgo Cuprum, reddatur: quemadmodum id in Ungaria beneficio aquae vitriolatae fieri refertur: similiter ut plumbum in aes redigatur, cuius artificii specimen ipsus vidi. Quod maximo cum lucro, si pretium utriusque Saturni et Veneris conferamus, sieri posse videtur ab illis Principibus vel Rebus publ. qui quaeve plumbo abundant.


page 17, image: s033

CAPUT VI. DE VENDITIONE HONORUM, Dignitatum, privilegiorum, etc.

EXTRA ordinem quoque interdum licet Principi magistratus et officia, dignitates et privilegia vendere.

Verum est, quod Comicus ait in Amphitru.
Virtute ambire oportet, non favitoribus.

PRaemium enim virtutis Honor est, qui non nisi dignis et bene meritis conferendus est. Aristot. teste et Imp. in. l. 4. C. de stat. Proinde ambitio in omni bene constituta rep. merito exulare iubetur, arg. l. 1. de ambitu. Principis enim est, diiudicare unum quemque, qui ob dotes ingenii et morum munere dignus sit in Rep. Estque peersona praeficienda muneri, non munus personae: Man muß die Aempter mit Personen versehen, vnd nicht die Personen mit Aemptern, quod D. Augustus Elector Saxon. in ore habuit. Quocirca ius petendi magistratus cum moderamine modestiae et intentione publici boni tantum permissum est in bene constituta rep. Quod ante accurate explorandum est. nam qui petunt officia, sui causa plerum que videntur petere, id est, honoris et emolumenti privati causa. Cum tamen omnia salutis publicae gratia affectari, exspectari, et impetrari debeant munera. Qui enim precibus et pretiis honores obtinent, facili ad omnem animi libidinem ambitionis et avaritiae impetu rapiuntur. Miserrima est, Platone dicente, et Cicerone referente, ambitio honorumque contentio. Quae sane cum detrimento maximo reip connexa est. Etenim suspicionem non effugiunt isti ambitiosi, quin corrumpant et eos, qui deferunt pecunia, et eos, quorum intercessione et opera in petendo utuntur. Quod si iam ambitus muneris inhonestus, et Reip. incommodus habetur: Anne multo turpior et perniciosiot, cum id pretio venditur, emitur? Fieri enim non potest quin pecunia pecuniae lucrandae causa expendatur. Ut ii qui pretio emunt honores, non velint non maximum et turpissimum quaestum ex illis facere. Et quis ardor, aut quod studium virtuti supererit, si omnia venalia habentur? Inprimis principum privilegia et beneficia, quae ab eorum divina indulgentia et prudentia proficisci et dignis conferri debeant. Qua de causa A. Friccius hunc publicum errorem damnat lib. 1. de emend. rep. cap. 18. n. 2. et 3. Item Ioan. de la Madalene lib. 2. polit. cap. 3. Scipio Ammirat. lib. 3. discurs. 8. Iacob. Menoch. cent. 5. arbitr. cas. 401. Ioan. Bodin. lib. 5. cap. 4. pag. 854.

Sunt tamen è Politicis non pauci, qui extra ordinem et tempore necessitatis id licere Principibus autumant: Quippe quae legem non admittat, modo personis dignis et pretio aequabili vendantur. Ad exemplum libertorum, qui patrono pro beneficio manumissionis a)nti/dwron solvunt. Uti etiam vasallis à Domino feudum pecunia data accipere licet. Quamvis enim beneficium gratuitum esse debeat,


page 18, image: s034

attamen et remuneratio quaedam referri potest conferenti gratitudinis ergo, aut ne beneficium cuiquam sit damnosum. Id circo etiam id obtinere arbitrantur in collatione dignitatum et munerum civilium, ut aliquid remunerationis utilitati publicae repensetur. Nec deerant exempla vetera et recentia, si exemplis, non legibus, id est, rationibus agendum esset. contra l. properandum C. de iudic. Apud Byssantios lex erat: Non habendum pro cive, qui non utroque parente cive natus esset. Egentes pecunia scitum fecerunt: Qui altero tantum parente cive natus esset, si persolvisset duodecim milia nummûm, pro cive habendum. Camerar. lib. 2. Oeconom. p. 22. Ita olim Servos in Senatum lectos fuisse testatur Dio lib. 43. [Enimuero (inquit) quia sumptus longe fiebant, quam ante, maiores ac reditus alioquin non sufficientes, minores etiam tum essent propter civilia bella, nova vectigalia quaedam excogitata ab iis sunt, in Senatum etiam asscriptio permulti, non modo è sociis militibusve et libertinis, sed serui etiam etc.] Illudque Commodum Antonin. quoque frequentasse, libertinosque ipsos in Senatum atque in patricios allegisse. Lamprid. in vita eius p. 168. Nonnullis regionem, aliis libertatem, aliis civitatem, multis immunitatem vendidit. Dio lib. 44. et lib. 46. inpr. Idem in Vespasiano: [Cenis pellex Vespasiani, cuius consuetudine Vespasianus maxime delectabatur, cuius causa etiam amximam potentiam et opes innumer abiles (ut creditum est) comparavit. Haec enim multa accipiebat à multis, cum magistratus procurationesque provinciarum et officia militum ac sacerdoti. 1, ipsa quoque responsa Principis nonnullis venderet.] Ita quoque ius civitatis à Messalina et Caesarianis magno pretio ab initio venditum est. Dio lib. 60. Veneti solent patricios iuniores, id est, qui non compleverunt annum vicesimum quintum in senatum adsciscere, pecunia certa soluta, qua veniam aetatis impetrant. Ita quoque apud eosdem pro Nobilitate obtinenda in necessitate publica pecuniam solutam fuisse Sabell. lib. 6. et 7. c. 2. testatur. Lael. Zechius lib. 2. cap. 3. p. 228. polit. Adde Reusner. lib. 1. c. 20. p. 107. ubi plura exempla refert. Pleraque vero officia hodie in Gallia esse venalia in propatulo est, neque extra ordinem, sed iam continua et perpetua ferme lege vendi. Qua ratione quidem regius fiscus ditatur, sed num è dignitate regia, et è rep. sapientes deputent. Hoc tributum ex mercatura honorum, quod frequens in Gallia, turpissimum iudicat ipse Bodin. lib. 6. de rep. c. 2. Iohan. de Magdalene in discurs. polit. post alios. Nostrum sit, hic meminisse, NON QUID ROMAE FIAT, SED QUID FIERI DEBEAT. l. 12. de Off. pro Cos: Necessitate tamen urgente tales modos recte adhiberi. Propterea quod necessitas, magnum imbecillitatis humanae patrocinium, omnem legem frangit, Senec. lib. 9. de Clement. et facl. l. 2. C. de patr. qui fil. suos distra. l. 7. de administr. et peric. tut. tum quod publica utilitate, quid quid incommodi et detrimenti inde emergat, resarciri videatur. Salus enim populi suprema lex esto. Nam ut Levinus Consul Romanus apud Liaium lib. 26. ait: [Resp. incolumis et privatas res facile praestat salvas.] Et Tacit. [Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.] Et Plutarch. [A iustitia in paruis rebus nonnumquam abeas, si salvam eam voles in magnis.] Arnold. Clapm. lib. 4. de arcan. rerump. cap. 4. et iura publica ex privatis non aeque decidi Clapmarius recte concludit d. lib. 4. cap. 1. contra Cabotium lib. 1. quaest. Adde Coler. in process. exsecut. p. 2. cap. 2. num. 138.


page 19, image: s035

CAPUT VII. DE FEUDIS VENDITIS ET alteratis.

FEUDA quoque quamvis beneficia commodo et bono publico vendi solent. Modus sane ditandi aerarium honestus et aequus, et hodie frequens.

FEuda beneficia esse etiam pueri, qui aere lavantur, ut Satyrici verbo utar, non ignorant. Sunt enim profecta ex mera benevolentia Domini, et bene meritis concessa, defensionis publicae gratia. Unde recte definiuntur Beneficia fidelitatis. Quorum usus in bene constitutis Rebusp. maximus, ut suo loco demonstrabitur: adeo ut sine feudis et clientelis militaribus Resp. intuta et imperfecta esse videatur. Eo enim ipso, quia beneficia, gratuita esse regulariter intelliguntur. Illudque verum beneficium, quod gratis confertur. Ceterum cum vasallus nihilominus ad mutuam quandam obligationem remunerationis erga Dominum teneatur, prudentioribus et politicis consultum et bene visum fuit, ut vasalli pretium velut a)nti/dwron quoddam dominis rependerent pro seudo concesso. Unde feuda emptitia invaluerunt. Optimam ergo habent occasionem augendi aerarium principes illi, qui novas et liberas ditiones adepti, quas aliis concedunt, pretio quodam dato. Quem modum ut Principe dignum et Reip. utilem consuader prudentissimus Ammiratus prae aliis lib. 3. discurs. cap. 8.

Huc quoque spectant illa feuda, quorum successio ad feminas extensa Das Lehen zu Erbe gemacht, vel alias natura mutata est pensione vel honorario interveniente. Uti in Lusatia superiori vasallis licet vigore privilegii impetrati de feudis libere disponere, vulgo mit dem Lehen zuthun vnnd zulassen haben jederm änniglich vngchindert.

Huc quoque pertinet illa cautela, qua civitatibus licitum est feuda comparare, modo caducitatem (quia civitas non moritur) summa pecuniae à Domino redimant, Das sie vor die Lehensfälligkeit eine stadtliche Summa Geldes geben. Item laudemia. et si quae sint alia compendia ex feudis.

CAPUT VIII. DE COLLATIONE SUPELLECTILIS Principis, aut Primorum Reip.

URGENTE necessitate solent quoque Principes et proceres Reip. suam supellectilem auream vel argenteam exponere, et conferre publico bono.

OPtimo sane exemplo optimorum Principum, inprimis M. Antonii Philosophi, de quo Iul. Capitolin. [Quum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset


page 20, image: s036

suum, neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro D. Traiani auctionem ornamentorum Imperialium fecit, vendiditque aurea pocula et crystallina et myrrhina, vasa etiam regia, et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmasque etiam, quas multas in repertorio sanctiore Adriani repererat: et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum, ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus, postea dederit potestatem emptoribus, ut si quis vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere: Nec molestus ulli fuit, qui vel non reddidit empta, vel reddidit. Traianus etiam Imp. cum pecunia egeret, magnum numerum vestium, mult aque vasa argentea atque aurea, et reliquam supellectilem, non modo de privatis suis, sed etiam de principalibus rebus, multa etiam praedia, multasque domos, atque in summa omnia, praeter eae, quae necessaria erant, vendidit. Neque vero in pretiis harum rerum sordidus, sed in hoc ipso benignus erga multos et liber alis fuit, Dione referente. Sic quoque Nerva Imp. Romae designato, deinde pleraeque statuae Domitiani argenteae atque aureae (quippe odio apud omnes erant) sublatae ac dissipatae sunt. Ex quibus grandis pecunia redacta.] Dio in Nerone. Ita olim Senatores Romani aurum, argentum et aes signatum contulere, teste Livio decad. 3. lib. 6. p. 142. [Magistratus (inquit Levinus Cos.) Senatui et Senatus populo sicut honore praestat: ita ad omnia, quae dura atque aspera essent subeunda, ducem debere esse. Si quid iniungere inferiori velis, id prius in te ac vos si ipse iuris statueris, facilius omnes oboedientes habeas. Nec impensa gravis est, cum ex ea plus, quam pro virili parte sibi quemque capere principum videat. Itaque ut classem habeat, quam ornare volumus, populus Romanus, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus: aurum, argentum, aes signatum omnes senatores crastina die in publicum conferamus: Ita ut annulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio sibulam et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias auri pondo relinquat. Ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumuiros mensarios deferamus, nullo ante SC to facto, ut voluntaria collatio et certamen adiunandae reip. excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. Hanc viam multa inter nos collocuti invenimus. Ingrediamur Diis bene iuvantibus. Resp. incolumis et privatas res facile salvas praestat. Publica perdendo, tua nequiquam serues.] Haec Livius. Unde animadvertimus hanc collationem Principum aut Procerum populi incitamento esse etiam privatis, ut sua sponte conferant. Hac collatione à locupletibus militibus facta Rex Zenottus captus redemptus fuit, ut refert Albert. Cranzius lib. 2. Vandal. cap. 33. Rolbag. in praelud. certam. mascul. foem. n. 46. Plura exempla vide apud Valer. Max. lib. 7. c. 7.

CAPUT IX. DE ALIENATIONE ET OPPIGNORATIOne partium sive ditionum Rei pub.

INTERDUM etiam Principi licet tempore necessitatis aliquid de terra regni sive Reip. alienare.

HOc an Principi liceat, à ICtis et Politicis hinc inde ventilatur. Communis tamen opinio est, Principem Imperii res abalienare non posse. Hae enim


page 21, image: s037

non magis quam pattimonium privatorum exinaniri aut eviscetari debent Arnold. Clapmar. lib. 5. cap. 12. Ceterum necessitas publica legem non patitur, adeo ut et Principes de patrimonio regni aliquid alienare possint, vel saltem oppignorare. Ita apud Byssantios cum ex incolis quidam foenore collocassent pecunias oppositis bonis, neque esset, unde illae persolverentur, scitum fecerunt: ut qui tertiam partem debiti seu pecuniae mutuae, tributi nomine conferret, bona illa tamquam propria retineret. Camerar. in Oeconom. pag. mihi 22. lib. 2. Idem de Hippia Atheniensi, quod eminentia in superioribus partibus aedium, et proiecta in publicas vias, itemque scalarum gradus et praemunita vestibula, et ianuas, quae aperiendo extrorsum vertebantur, vendidit. Emebant igitur haec illi praediorum Domini, et ita copiosa pecunia collecta est. Adde Reusner. ubi plura exempla refert lib. 1. cap. 20. p. 106. Et quia plerumque lege imperii cautum est in bene constitutis regnis, ne absque consensu Ephororum sive Ordinum, vulgo Der Stände, Princeps seu rex aliquid alienet aut pignori opponat de terra regni: Ideo consultum hic est Principi, ut id faciat cum consensu eorum. Cum alias oppignoratio aut alienatio parum valitura sit: Quippe contra legem regni facta, quae et iuramento regis et procerum plerumque est confirmata. Vide Pruckm. in §. soluta potestas. Petrum Heigium part. 1. quaest. cap. 19. Choppin. de doman. Franciae lib. 2. c. 1. Innocent. Gentil. de regno pitheor. 1. Bodin. 1. de Rep. c. 9. et 6. c. 2. Hotom. de Iure success. regni c. 1. et in Francogallia c. 8. 9. 20. Vasquium Coppium, etc.

CAPUT X. DE PROFANATIONE RERUM sacrarum.

QUIN quod etiam extrema necessitate urgente profanare liceat res sacras.

REgula est, Quod Deo semel dicatum, amplius profanari non possit et in usus humanos transferri. Ceterum Bonum publicum et necessitas longe aliud suadent Exempla in sacris adsunt. David cum periclitaretur fame, non veritus est comedere panes propositionis, neque sacerdotes id renuerunt, cum alias nefas esset panibus illis vesci, exceptis sacerdotibus et Levitis. Et alia in libris regum et Chron. passim occurrunt. Refert exemplum Valerius Maximus lib. 7. c. 6. aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, esse conflata. Et Cuspinianus de Heraclio Imp. scribit, eum cum neque copias, quae hostibus pares forent, neque pecuniam haberet, aurum et argentum ex Magno templo Constantinopolitano et aliis sacris aedibus mutuatum signasse pecuniam. Idem de Petro Arragon. Rege lib. 11. 202. Hispan. Idem de Ferdinando arragonio Rege Neapolitano Pontanus refert lib. 2. belli Neapol. et de Papa Clemente VII. Iovius in Pompeio Columna. Ita Fridericus Aenobarbus cum premeretur inopia,


page 22, image: s038

commeatus et loca sacra invasit, postea Episcopatus illorum insigni et ampliori beneficio remuneravit. Frisingens. Arnold. Clapm. lib. 4. cap. 22. Latius vero hoc ius deducit Covarr. lib. 3. resolut tom. 2. cap. 14. n. 7. p. 2. Roland. à Valle cons. 80. num. 11. p. 3. Menoch. de arbitr. iud. q. lib. 2. centur. 2. cas. 112. num. 31. textus est in l sancimus C. de SS. Eccles. c. cum aurum. q. 12. Ioh. Copus decis. 59. n. 23. Ioh. Harprecht t. de rer. divis. Rancinius de iurib. princip. lib. 6. cap. 22. fol. 288. Andr. Knichen de iur. superior. c. 4. num. 399. Refert Camerar. in Oeconom. lib. 2. Quod Byssantii in pecuniae penuria publicos lucos et loca sacra vendiderunt, Fructuosa quidem ad certum tempus, sed infructuosa ad proprietatem perpetuam. Itemque ea, quae sodalitates possidebant, et quae ad sacra gentilitia pertinebant cum alia, tum in agris privatis sita. Nam haec magno emebantii, quorum reliqua erat possessio. Sodalitiis autem tradebant publica alia, quae erant circa gymnasium, aut forum, aut portum, nec non forensia loca, ubi aliquid vendebatur. Praeterea salinas maris et salis mercaturam.

Sed ad hosce modos extraordinarios princeps vel resp. non nisi extrema et inevitabili necessitate prosiliet. Quin quod etiam ère publica sit in hisce modis urgente necessitate delectum habere, qui honestius et utilius, adeoque cum bono publico, eo facilius admitti et excusari possit. Estque hîc inprimis regula Iuris ob oculos habenda: Non quod licet, nec quod expediat, semper honestum esse. Si tamen interdum ob telum necessitatis ab ordinaria via exorbitandumsit, accuret princeps, ut id publica et communi utilitate repensetur, etc.

Finis libri secundi.


page 23, image: s039

LIBER TERTIUS DE REDITIBUS PUBLICIS, QUI FORTVITO ET CASV FISCO ACCIDUNT.

CAPUT I. QUID, ET EX QUIBUS CAUSIS REDItus publici incidentes.

HAEC de certis Ordinariis et extraordinariis reditibus publicis: Sequuntur incidentes. Quales sunt, qui forte fortunâ interdum in cidunt, et iure publico fisco competunt, quasi è re profecti publica: Utpote è Bonis vacantibus, feudis caducis et mercibus commissis: è bonis indignorum, contrahentium incestas nuptias, proscriptorum, committentium crimen laesae Maiestatis, thesauris in loco publico inventis, vel participatione thesauri, spoliis hostium, devictorum tributis et pensionibus sociorum.

QUi modi non in potestate, sive manu Principum aut Reip. esse videntur, sed fortunae potius commissi, et proterea ob naturam differentem ab ordinariis et extraordinariis reditibus separandi: qua de causa etiam Fortuiti et Incidentes dicuntur, qui tamen nihilominus suo iure et aequitate innituntur, quamquam pro varietate rerump et principum arbitratu admodum varient. Nam iure Civili reperias Bona, quae fisco cessere olim, hodie tamen eo iure non censeri, puta bona proscriptorum, etc. Habet enim fere unaquaeque Resp. sua singularia. Nec ab omnibus omnia probantur et adsumuntur. Hic ergo necesse est Principes et Politicos ex delectu seligere id, quod aequum et bonum suae Reip. est, nec cum iure divino, naturali aut gentium è diametro pugnat. Causae vero ex quibus hi incidentes reditus proficiscuntur, sunt variae, puta, Bona vacantia, feuda caduca, merces commissae, bona damnatorum, thesauri, pensiones sociorum, et tributa devictorum, spolia hostium, et quae sunt eius generis aliae.


page 24, image: s040

CAPUT II. DE BONIS VACANTIBUS.

BONA vacantia sunt eorum, qui sine herede decedunt, et proinde Reip. cedunt.

EX incidentibus reditibus publicis censemus Vacantia bona esse, quae alias Caduca speciatim, de quibus lex Inlia Papiaa Caduciatia olim Ulp. in fragm. tit. 28. Namque et generatim quaevis bona, quae in fiscum cadunt, Caduca dicuntur. l. 3. D. de his quae in testam. l. 2. si quis aliquem testari. l. un. C. de SC to Syllan. quando quis intestatus nullum ex qualibet linea sanguinis vel iuris titulo heredem reliquerit. l. 1. C. de bon. vacant. lib. 10. l. penult. C. de praef. sacr. cubil. l. ult. C. de petit. bonor. subl. lib. 10. l. vacantia. C. de bon vacant. Propterea ascendentibus et descendentibus, collateralibus, etc. non exsistentibus, bona ut vacantia Reip. deferuntur: vel, ut loquitur Ulp. in Inst. fragm. tit. 28. [Si nemo sit, ad quem, bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem, sed ius suum amiserit: aeque vacantia habenda esse.] Quamquam et Caduca in l. un. C. de cad. toll. bona habeantur, quae vivo testatore post conditum testamentum desiciunt, sic ut filco non vindicentur, sed penes heredem remaneant cum onere iis descripto. Hic vero Caduca et Bona vacantia intelligimus, quae nullum habent heredem. Quod publica in quisitione et discussione explanari oportet. Boss. in tr. de bon. vacant. n. 4. et. 12. facit text. l. si eo tempore D. de remiss. pign. Item l. ult. C. de bon. vacant. l. defens. C. de iure fisci. l. prohibitum. C. eod. Paul. lib. 5. sentent. t. 12. Aequitas autem huius compendii est quod vacantia non amplius dominum habere intelligantur, et propterea merito Principi sive Reip. cedant. Unde et inter regalia in c. quae sint regal. referuntur. Quod ius et ante constitutum videmus in l. 13. l. vacantia. l. ult. C. de bon. vacant. l. ult. C. de petit. bonor. subl. l. un. C. unde vir et uxor. quod haec bona Imperatoris fisco incorporari, id est, inferri debeant. Olim enim ex lege veteri Caduciaria eiusmodi bona populi habita. Ulp. in fragm. t. 28. Verum cum Princeps ius populi in se translatum acceperit, utique etiam ius bonorum vacantium. l. in toto. de R. I. Solus ergo princeps hodie, uti olim populus, sibi vendicat bona vacantia: Quocirca privati recte excluduntur, quasi illis liceat eiusmodi bona occupare, veluti Dominum non habentia. Bodin. lib. 1. cap. 10. de rep. vel quasi ut pro derelicto habita inventoribus vel magistratibus quibuslibet cedant. Cum res pro derelicto habitae sint, quas Dominus eo animo abicit, ut ea amplius in bonis habere nolit. l. 1. D. pro derelict. §. 42. Instit. de rer. divis. et acquir. Quod de civitatibus sive rebus publ expresse cautum est l. 1. C. de bon. vacant. Et generatim prohibetur in l. ult. C. de petit. bonor. subl. quo iure Reges Galliae utuntur. Rebuff. in l. caduca. de V. S. Verum enimuero hodie eo deventum est, ut hoc ius bonorum vacantium non tantum civitates ex privilegio Principis, vel praescriptione et consuetudine: verum etiam omnes fere, qui iurisdictionem criminalem in territorio suo habent, ulurpent. Reg. Sixtin. cap. 11. de regal. n. 36. Quandoquidem hisce modis regalia acquiri posse constitutum. c. super quibusdam §. praeterea. extr. de V. S. Borch. in c. quae sint regalia cap. 6.


page 25, image: s041

de quibus Bossius latius in tit. de bon. vacant. Petr. Heig. lib. 3. Instit. An vero etiam Utensilia Die Gerade, et Res expeditoriae Das Heergerethe, si defunctus aut defuncta agnatum vel cognatam in Saxonia non reliquerit, magistratui cedant? vel potius agnato aut cognatae heredi alienigenae, disputat Andr Rauchbart. p. 2. q. 19. et posterius iure concludit, fac. consti. Elector. fin. et ibi Dan Müller. p. 3. Nullis autem heredibus exstantibus aut incapacibus, merito etiam eiusmodi res iudici sive magistratui loci cedunt, ob supra allegatam rationem. Quo sensu textus iuris Saxonici Landtrecht, lib. 1. art. 28. accipiendus. Andr. Goldeccius de tert. ordin. success. geradae. Schneid w. de hered. quae ab intest. de success. fisci.

CAPUT III. DE FEUDIS CADUCIS.

EX feudis quoque, quae vel finiuntur, vel amittuntur, Principes augmentare solent aerarium.

VUlgo Die Lehensfelligkeit, Feudalia enim beneficia, quamvis amore Domini conferuntur, attamen fidelitatis et servitiorum causa et cum consensu vasalli etiam concedi intelliguntur. Ita qua cum nihil tam naturale sit, quam consensu contractum dissensu distrahi: et contrario actu dissolvi, ideo fit interdum, sed rarissime, ut vasalli refutent sua feuda, modo ne id in praeiudicium agnatorum, aut simul investitorum fiat. Herm. Vult. lib. 1. de feud. cap. 11. n. 9. Molinae. de iure primog. lib. 1. cap. 8. n. 30. Deinde feudum amittitur et redit ad dominum, culpa commissionis et omissionis sive Felonia, de qua latissime in libris feudor. et Dd. in comment. agunt; puta, si vasallus dominum nondum mortuum, neque etiam letaliter vulneratum in praelio campestri relinquat. Borcholt. cap. 8. n. 86. II. Si vasallus dominum insectetur vi et insidiis. Sonsbec. p. 12. n. 37. Mozz. n. 27. Ex quib. caus. seud. amitt. III. Si revelet secreta. Borch. d. cap. 8. n. 126. IV. Si recuset servitia. Hotom. disp. feud. 41.V. Si vasallus intra legitimum tempus non petat investituram. Hart. Hart. de feud. obseru. 8. et 11. Wesenb. de feud. cap. 8. Duar. cap. 14. Quo tamen casu solet purgatio morae aequitatis ratione admitti Rosenth. c. 6. conclus. 107. Guido Pap. dec. 166. U I. ob contumaciam. Vult. n. 24. Zas. p. 10. num. 57. et alii. VII. Illationem impiae manus Rosenth. c. 10. conclus. 22. Curtius Iunior. part. 4. causa 4. VIII. Iniuriis quoque amittitur. Borch. d. cap. 8. IX. Si vasallus facesserit negotium Domino, ex quo grave dispendium Zasius p. 10. num. 40. Sonsbecius p. 12. n. 46. Vult. n. 27. x. Sifeudum vel pattem eius inficietur dolo malo. Borch. cap. 8. n. 15. Rosenth. c. 10. concl. 79. Vult. n. 28. XI. Si contrahat amicitiam cum inimico Domini et hoste. Wesenb. cap. 15. n. 5. Vult. n. 29. XII. Cucurbitatione Domini. Hotom. disp. feud. 41. et in Lexico. Vult. n. 31. et seqq. XIII. Iniuriis personis cognatis Domini illatis. Vult. n. 32. Wesenb. Rosenth. Zasius et alii, ubi multos modos iure definitos referunt, quibus iniuria per indirectum Domino infertur. XIV. Invasione castri Domini. Vult. n. 38. XV. Deterioratione notabili et dolosa rei feudalis. n. 39. XVI.


page 26, image: s042

Alienatione. Borch. c. 8. n. 18. Blancus. 2. feud. n. 69. etc. Vult. n. 42. XVII. Si vasallus sciem periculum Domino imminens non praecaveat. Sonsbec. p. 12. n. 10. Vult. num. 47. Si Dominum inclusum carceri non liberet. Borch. cap. 8. n. 14. Clar. in §. feud. q. 24. n. 2. Vult. n. 48. An ob assassinium in alium, non in Dominum commissum? Affirmat Isernia. An ob stuprum violentum in puellam non viripotentem? Videtur affirmare Vulteius ex generali regula. Quod tale delictum mortem mereatur. Vide Schraderum et alios feudales scriptores: et nos quoque in nostro tractatu pluribus declarabimus. Ex quibus patet, multis causis vasallum cadere posse feudo, quod vicissim ad Dominum revertitur.

Denique redit feudum ad Dominum deficientibus heredibus masculis eiusdem lineae, quod tamen fit rarissime. Sed solent Principes cautiores sibi prospicere certis pactis, ut tantum ad certum gradum, puta septimum vel inferiorem in eadem familia durent, quo deficiente, recursus feudorum facilior reddatur.

CAPUT IV. DE BONIS COMMISSIS DEFRAUDAtione Vectigalium.

IURI publico principis vel reip quoque cedit, cum defraudantes gabellas, non solvendo, quod debent, omnes merces quas vehunt, perdunt, Wann sie den Zoll vberfahren.

QUod iure fit l. fraudati vectigalis. l. commissa. l. fin. §. Divi. de Publican. l. cum proponas. C. de naut. foen. l. qui fiscal. C. de navicular. lib. 11. l. si quis. C. de curs. publ. Schneid. in feud. p. 2. num. 114. Hart. Hart lib. 2. obseru. 48. Nec obstat l. ex praestatione C. de vectigal. quae octavam tantum exigit in hoc casu, quae non loquitur de poena, sed de quantitate vectigalis. Modest. Pistor. consil. 48. num. 15. versic. sed certe. p. 2. Nisi quis vectigal intimatum, errore negligat solvere, quo casu duplo octavae partis punitur. l. fin. §. Divi et 2. de publican. Hart. Hart. lib. 2. tit. 48. obseru. 2. Adeo ut etiam confiscatio in defraudatione vectigalium in terris Saxon. obtineat. Coler. process. exsecut. p. 1. cap. 3. num. 74. Schneidw. p. 2. feud. c. 114. dissentiente Landtrecht. lib. 2. art. 27. Quod longa consuetudine obtinuit, quae alias, praesertim vero in vectigalibus, spectanda l. 32. de LL. l. 1. et 2. C. quae sit longa consuetud. l. si publicanos §. fin. de publican. Modest. Pistoris d. cons. 49. n. 16. p. 2. Ampliationes huius iuris vide apud Copum decis. 50. n. 10. Coler. p. 1. c. 3. n. 76. Hart. Hart. lib. 2. tit. 48. obseru. 1. Ripa in tr. de peste tit. de remed. ad conservat. ubert. n. 104. Ferret. de gabell. nu. 143. Coler. decis. 189. et 190. Late vero scripsisse fertur de hac materia Fran. de Claper. in fol. Adeo ut etiam personae immunes, puta scholares, clerici, nobiles, profiteriteneantur merces suas et literasimmunitatis ostendere, Paßbrieff oder Freyzettel. l. fin. §. Divi. et ibi Dd. de publican. Copus n. 13.


page 27, image: s043

CAPUT V. DE BONIS EREPTICIIS, QUAE INDIgnis auferuntur.

SUNT quoque bona, quae indignis ex causa ablata, fisco inferuntur, quae ideo Erepticia dicuntur.

QUae bona quidem adquiruntur illis, quibus competunt iure, sed vicissim eripiunturut indignis, et propterea Erepticia dicuntur. Ulpian. in fragm. tit. 17. et in fiscum conferuntur. Quae iccirco inter regalia recensentur c. 1. quae sint regal. Quod olim et iure civili constitutum l. Papinian. §. meminisse. de inoff. testam. l. cum mortem. D. de iure fisci. l. cland. D. de his quibus ut indig. auf. l. heredes. C. eod. l. un. C. de caeduc. toll. Principi itaque, non civitatibus haec debentur bona. Bl. in l. 1. C. de his quib. ut indign. per l. 1. C. de ben. vacant. lib. 10. Quippe quod Principi prw/tws2 regalia competant. Petr. Gregor. lib. 42. syntagm. c. 14. n. 1. Peregr. de iure fisci t. 2. n. 8. per l. 1. l. Lucius 9. de iure fisci. Petr. Heig. p. 2. quaest. 33. n. 16. et seqq. nisi civitates hoc ius privilegio vel praescriptione immemoriali adquisierint c. super quibusdam. §. praeterea. extr. de V. S. Borch. in c. 1. quae sint regalia.

Ceterum causae variae esse possunt, quae partim iure cinili dispositae inveniuntur, partim arbitrio principis relinquuntur, cum multo plures esse possint, quam quae iure civili definiuntur. Petr. Heig. p. 2 quaest. 33. Valent. Förster. lib. 9. success. c. fin. num. 2. Borcholt in c. quae sint regal. num. 8. Prosp. Farinacius lib. 1. de delict. et poen. cap. 25. Ex quibus bona eripiuntur et fisco cedunt. Quamvis et bona plurima ex aliis causis indignis eripiantur, quae tamen non fisco, sed aliis, quibus iure competunt, addicantur. Casus habes in l. 1. C. de secund nupt. l. si legat arius. C. de legatis. l. post legatum. §. amitrere. D. de his quibus ut indignis. n. 115. §. his casibus. et Auth. Captivi C. de Episcop. et cleric. d. l si legatarius. C. de legat. l. si patrem. §. qui fideicom. cum aliquot §§. seqq. D. ad SCt. Trebell. l. nec avus. C. de hered. instit. l. si ab hostibus §. fin. soluto matrim. Auth. liberi furiosi. C. de Episco. audient. n. 115. si quis prod. Causae quae iure civili definiuntur, potissimum viginti et una recenseri solent à Dd. puta. Si quis necem defuncti non vindicavit l 1. et l sorores. C. de his quib. ut indign. quod crimen est ingrati heredis l. Caius fere. de Syllan. II. Si heres dixit falsum testamentum defuncti l. 2. C. h. t. 5. §. si pater. l. hered. D. eod. nisi ante sententiam heredem paenituerit l. edicto §. fin. D. de iur. fisci. III. Si quis fidem testatori accommodaverit tacite de restituenda hereditate et legato, ei qui incapax tempore testamenti et mortis. l. in fraudem. §. si quis ei. D. quib. ut indignis. l. non intellexit. de iure fisci. IV. Si quis testamentum inofficiosum dixerit l. Papinianus. §. meminisse. de inoff. testam. V. Si quis testamentum quasi probrosum incuset. l. cum secundis tabulis. h. VI. Si testatorem heres occiderit. l. cum ratio §. fin. de bon. damn. VII. Si quis testatoris liberos aut uxorem occiderit. l. his consequenter §. 1. famil. erciscund. VIII. Si quis defunctum gravis delicti reum fecerit, aut status controversiam moverit l. 1. l. manumittere. D. h. t. IX. Si quis contra


page 28, image: s044

tabulas bonorum possessionem petierit. l. 2. in pr. D. eod. X. Si quis alium testari prohibuerit vel coegerit. l. 1. D. si quis alium test. XI. Si testator indignum declaraverit in testamento. l. hereditas 4. C. de his, quib. ut indig. bon. aufer. XII. Si culpa alicuius testator interierit. l. indignis D. h. t. XIII. Si paterfamilias à familia dicatur necatus, et heres nihilominus adierit hereditatem, antequam in nocentes inquisitum et animadversum. l. si ea quaestio. l. minoribue C. eod. XIV. Si meretrici aliquid relictum à milite. l. mulierem. 14. C. eod. XV. Si quis damnatam adulterii in uxorem duxerit. l. Claudius. D. h. t. XVI. Si quis matrimonio sibi societ eam ex provincia, in qua officium gerit. l. aufertur. h. t. XVII. Si tutor pupillam suam duxerit. d. l. aufertur. h. t. XVIII. Si quis uxorem restatoris corruperit. Dd. in l. sororem. l. tene. C. h. t. XIX. Si quis capitales inimicitias cum testatore habuerit, aut eidem maledixerit. l. 9. h. t. XX. Si quis hereditatem compilaverit. l. rescriptum. 6. h. t. XXI. Si quis improbum pactum de viventis adhuc hereditate fecit l. quidam. §. fin. l. seq de donat. l. 2. D. quib. ut indig. Quas causas refert Sixtin. de regal. cap. 12. n. 4. et seqq. quae tamen partim in desuetudinem abierunt. Ex quibus vero causis hodie obtineant Bona Ereptitia, vide const. Caroli V. crimin. art. 218. Vnd sonsten in andern Fällen. Item const. Elector. tit. Von Vnkosten der Peinlichen Rechtfertigung. p. 3. constit. 26. Beust. de matrim. q. 6. Eleganter vero pertractavit. Petr. Heig. p. 2. quaest. 33. fisco hereditatem etiam parricidae deferendam, non coheredibus. Et quod liberi, frui cupientes hereditate paterna teneantur vindicare necem patris, etiam inviti: Alias indigni sint hereditate per l. heredem 17. de his quib. ut indignis. l. 1. l. minoris 6. et l. seq. l. cum fratre 9. l. seq. C. h. 8. Gomez. resol. cap. 3. n. 36. Petr. Placa. de delict. Landtrecht. artic. 43. et 64. lib. 1. et art. 16. kib. 2. P. Heig. p. 2. quaest. 34. n. 10. et seq. ubi contra sentientes refutat.

CAPUT VI. DE BONIS PROSCRIPTORUM ET damnatorum.

EX bonis quoque deportatorum et damnatorum mortis poena vel maxima et media capitis deminutione, olim fiscus augebatur.

POliticis, ICtis et Impp. non convenit: An bona damnatorum et proscriptorum auferenda heredibus et fisco depuntanda? Iure quidem civili ita constitutum est ut bona proscriptorum, id est, deportatorum (uti interpretantur communiter Dd. in Auth. Bona damnaterum et c. 1. quae sint regalia) uti etiam dominorum morte, necon maxima et media capitis deminutione l. 1. de bon. damnat. l. in met allis. C. eod. fisco inferrentur l. sed si alia. et l. cum ratio §. fin. de bon. dammat. 1. 2. et 3. C. eod. l. deportator. C. de poen. Quod etiam in relegatis obtinuit, si per sententiam bona adempta fuerint. d. l. deportator. et d. l. cum ratio §. fin. de bon. damnat. Quod ius temperatum fuit ab Impp. usque ad dimidium fisci, ut reliqua pars liberis deberetur l. ult. C. de bon. proscriptor. Quin multis liberis exxtantibus, ut ommia bona, excluso fisco d.


page 29, image: s045

l. cum ratio §. si plures. de bon. damnat. Iustinianus vero n. 134. §. fin. promiscue usque ad tertium gradum. Auth. Bona. C. de caduc. quod ius postea inter Regalia relatum d. e. 1. quae sint regalia. Regn. Sixtin. c. 14. n. 14. boss. de publicat. bonor. Item Clar. §. fin. quaest. 78. et seqq. uti observandu ait, in toto mundo rem eo devenisse, ut communi consuetudine à iure communi confiscationis bonorum recessum sit, excepto crimine laesae Maiestatis per text. in l. quisquis 5. C. ad L. Iul. Maiest. et in crimine haereseos. text. in Auth. Gazaros. et in c. vergentes extr. de haeretic. Menoch. arbitr. 2. casu. 374. nu. 3. Girland. de haeret. q. 5 n. 7. Gomez. tom. 3. resolut. c. 2. Prosp. Farinac. lib. 1. de delict. et poen. t. 3. q. 25. contra quos P. Heigius lib. 2. q. 33. disputat. Adde Conrad. in pr. tit. de ublicat. bonor. Galicium in Margarita fisci. Latissime cassanaeus in consuetud. Burgundiae. bossius tit. de publicat. bonor. Ant. Gomez. t. 3. cap. 14. t. de confiscatione. Coler. decis. 108. Disputant ergo Politici non immerito, Utrum praestet bona proscriptorum propin quis, quam Reip. adiudicari? De qua quaestione eleganter Ioh. Bodin. lib. 5. de rep. c. 3. Borcholt. n. 81. et seq. in 6. un. quae sint regalia. Rosenthal in feud. concl. 69. Quod quidem ius principale est et regium l. un. C. ne sine iussu Iud. liceat cert. iud. conf. l. confiscare C. de iure fisci. Petr. Gregor. lib. 9. de rep. c. 1. n. 32. Et si bona adimenda damnatis, anne potius Deo consecranda, quam principi adiudicanda sint? Casus 6. Sphaer. 5. bodin. 5. de rep. 3 Spartia. in Adrian. Ceterum prudens legislator ex aequo et bono terminos proscriptionis bonorum constituet, nec contra ius divinum naturale et gentium heredibus quod debetur adimet, de quo dicam fusius in tr. de poenis.

CAPUT VII. DE BONIS CONTRAHENTIUM incestas nuptias.

BONA quoque contrahentium incestas nuptias fisco cedunt.

IUris civilis et c. 1. quae sint regalia dispositione l. si quis incestum. C. de incest. nupt. n. 12. §. suncimus. Deficientibus nimirum parentibus et liberis usque ad gradum tertium, excepto crimine laesae Maiestatis n. 134 §. ult. Auth. Bona damnatorum. C. de bon. proscript. Boer. decis. 164. n. 2. Regn. Sixtin. c. 13. de regal. n. 18. et seqq. ubi per aliquot diverlas quaestiones hanc materiam latius declarat Borcholt. et Dd. ad c. 1. quaesint regal. Adde Prosp. Farinac. in tr. de delictis carnis. q. 149. t. 16. ubi latissime.

CAPUT VIII. DE BONIS COMMITTENTIUM CRIMEN laesae Maiestatis.

BONA sane committentium crimen laesae Maiestatis hodie fere ubique fisco inferuntur.


page 30, image: s046

QUod crimen primum et maximum dicitur in l. religio. C. Theodos. de indult. crimin. Quale est, quod adversus populum Romanum, sive eius securitatem committitur, idque in statu populari: At in Monarchico, quod adversus Principem et eius securitatem. l. 1. in pr. D. ad L. Iul. Maiest. arg. l. 1. D. de constit. princip. §. sed et quod principi. Huc pertinet totus tit. D. et C. de crim. laes. maiest. Livi. lib. 2. decad. 1. Rosin. 8. antq. Roman. c. 23. Manut. de LL. Roman. p 240. Adde Clarum lib. 5. sentent. §. laesae Maiestatis. Boss. tract. crim. tit. de crim. laesae maiest. Gregor. 3. syntagm. cap. 1. Borcholt. in cap. 1. quae sint regalia. Quamvis etiam Interpretum iudicio in principem recognoscentem superiorem. Mynsing. 5. obseru. 41. num. 2. Peregrin. de iur. fisci c. 5. num. 14. Decian. in tract. crimin. 7. cap. 4. num. 7 Et in Electores, qui Imperatorem Romanum recognoscunt, committatur. Aurea Bulla Caroli IV. Regner. Sixtin. cap. 22. de regal. Huius criminis poena vulgaris estpublicatio bonorum. l. quisquis. ad L. Iul. Matest. c. 1. quae sint regal. etiam adscendentibus et descendentibus exstantibus, cum l. quisquis generaliter loquatur, et l. 11. §. ult. C. eod. Regn. Sixtin. nu. 18. c. 22. Est et singulare in hoc crimine, quod conscii criminis eadem poena teneantur l. 5. §. poen. C. eod. Menoch. de arbitr. cas. 315. Vivius 2. opin. 246. Et quod filii infamia notentur Gomez. 3. resolut. 2. n. 16. Gigas lib. 2 de crimin. laes. maiest. q. 4. n. 6. Covarr. 2. resolut. 8. n. 5. Vasq. desuccess. creat. §. 12. num. 12. etc. Nobis hic satis sit scire, ob crimen Maiestatis omnia bona publicari et confiscari. De quo late Gigas, Contius, Gentilis, Bocerus, Prosp. Farinacius, Tib. Decianus, et aliiagunt. Quae bona et ex qua causa hodie cedant fisco Imperatoris, vide Tob. Paurme. ster lib. 2. de iurisd. cap. 4. n. 120.

CAPUT IX. DE THESAURIS.

THESAURI quoque in loco Caesaris inventi non data opera vel loco religioso, dimidium: si data opera, totum ad eum pertinet.

ID est, ad Principem c. un quae sint regalia. Est autem thesaurus proprie vetus pecuniae depositio, ut iam Dominum non habeat. l. numquam §. 1. de acquir. rer. domin. l. un. C. de thesaur. lib. 10. l. 2. C. Theodos. eod. Requiritur ergo, ut sit vetus depositio, cuius memoria non exstat, l. si quis. de acquir. er. domin. d. l. fin. C. de thesaur. lib. 11. Si enim adhuc Dominum habet, utique sine facto Domini d alium transferri non potest. l. 11. de R. I. Casus est in l. à tutore D. de rei vendicat. Thesaurum vero esse, affirmanti probandum est. Non vero esse, constiterit facile ex genere monerae. Alciat. parerg lib. 1. cap. 7. num. 2. Regner. Sixtin. de regal. cap. ult. num. 5. Additurautem: Non data opera, id est, nec magicis artibus. Est enim donum fortunae d. l. si quis. D. de acquir. er. domin d. l. fin. ibi. verba Ducente fortuna, id est, beneficium DEI d. l. un. C. de thesaur. quod suadente Deo obtingit. l. fin. C. Theodos. eod. de quo latius Borcholt. de regal. et Iohan. Harprecht. in §. thesauros. Instit. de rer. divis. Petr. Heig. p. 1. quaest. 13. num. 54. et seqq. Coler. in decis. eo Prosper. Farinac. in var. quaest. quaest. 104.


page 31, image: s047

inspect. 1. Menoch praesumpt. lib. 5. praesumpt. 30. num. 10. Peregrin. lib. 4. de iure fisci tit. 2. rubr. de thesauris. Pinginzer in quaest. iuris civil. et Saxon. Adde Montecatinum ad LL. Platon. cap. 11. Andr. Knichen de privileg. Duc. Saxon. p. 134. constit. Elect. 53. p. 2. Renat. Choppin. de LL. Andium cap. 61. Marq Freher. lib. 1. parerg. cap. 4. De quo et Adrianus Caesar Aelio Spartiano pag. 13. de thesauris ita cavit, ut si quis in suo reperisset, ipse potiretur: si quis in alieno, dimidium domino daret: si quis in publico, cum fisco aequaliter partiretur. Dehortatur vero à studio fodiendi thesauros auctor libelli istius, qui vulgo Froschmeusell dicitur lib. 1. c. 18. quod et res vana, et si magicis artibus innitatur, detestanda. Quam propterea et iura divina et humana damnant. Leo nou. 51. Paul. 1. sentent. tit. de sepult. Ammian. Marcell. lib. 14. Paul. Grilandus de sortileg. q. 3. num. 12. Delrius in quaest. magicis late. Olim fodiendorum retinendorumque thesaurorum facultas impetranda erat à Principe. Alioquin quicquid inventum erat, nisi indicatum esset, committebatur fisco. Quo praetextu Nicephorus Phocam Imp. multa à privatis extorsisse, et Cedrin. scribit, ut notat Freher. lib. 1. parerg. 4. [Amagistratibus res eorum iussit inspici, qui ex paupere ad copiam subito emersissent, pecuniam postulari.] Ita quoque de quodam Caes. Iulian procuratore Eutrop. et Aurel. testantur, qui compulit divites: Quae habes? Unde habes? Pone quod habes. Et factum fuisse idem tempore Leonis Imp. apparet ex nou. 51. Portionem vero fisco ex thesauro legitime quaesito et invento deferri, aequum et publicum bonum postulare videtur. Fiscus enim et Resp. nonmodice laeditur, quod pecunia tamdiu ignorata et otiosa in terra delituit, multumque ob eam causam collationibus decessit. Neque enim id peculii, quod thesaurus habetur, in censum deferri, neque ex illis ea munera quae patrimoniorum vocantur, pendi solent. Adde quod Farinacius dicat, hodie de moribus fere totius orbis thesauros ad reges et principes pertinere d. loco num. 32. Covarr. in c. peccatum p. 3. §. 2. num. 4. de R. I in 6. Denique otiosa res est pecuniarum moniliumque defossio, per quam et genius defodientis et census publicus, et ipsi saepe heredes defraudantur. Ideoque etiam iure prohibitum, ne pecunia sepeliatur l. 4. §. non sit locus. D. ad L. Iul. pecul. l. 26. de religios. et sumpt. sun. Marquar. Freher. d. locl, qui et olim ad effodiendos thesauros vespillones et pollinctores adhibitos fuisse observat ex Martiali, et ex Plauto in Pseudole.

Ex hoc sepulcro veteri emam ego hodie viginti minas. Confer huc Camerarium p. 2. Meditat. cap. 40. et Arumeeum in quaest iuris, cap. de thesauri inventione. et Pingizzerum in quaest, iuris Saxon. et Civil.

CAPUT X. DE SPOLIIS HOSTIUM ET LYTRIS Captivorum.

EX spoliis quoque hostium aerarium interdum augescit.


page 32, image: s048

SPolia hostium ad ius belli pertinent. Alber. Gent de bello. Aemil. apud Livium: [In spoliis arbitrium esse Impp. non militum.] Exempla sunt in sacris. Ioas (victo Amazia) assumpto toto auto et argento, omnibusque vasis, quae inventa sunt in domo lehovae et in thesauris regis, etiam obsidibus, reversus est in Samariam 2. Reg. 14 v. 14. 2. Chron. 28. v. 8. De iure Civili distinguere solent Dd. Nam militibus spolia concedi iure Bodinus negat p. 1007. Unde alii distinguunt, ut praeda praelio capta statim nostra sit, sed exitu belli occupata immobilia publicentur, et in fiscum redigantur §. item ea 15. Inst. de rer. divis. l 5 §. fin. l. transfugae 51. D. eod. l. si quid 28. D. de capt. et postlim. revers. Goed. in l. 3. §. 1. n. 5. et seq. de V. S. Vacun. 2. declarat. 35. Bocer. de bello et duello c. 15. Covarr. in c. peccatum p. 2. §. 11. Vasqui. 1. de testam. §. 1. n. 45. c. dicat. 23. q. 1. Harbrecht. in §. spolia hostium. Instit. de R. D. Ceterum de spoliandis aedibus et rebus sacris Politicis et Militibus non convenit. Politici sane abstinendum suadent à rebus sacris, more et exemplo Romanorum. Liu. lib. 1. [Templis tamen Deüm, ita enim edictum ab rege fuerat, temperatum est. Item edictum fuit, ut auro sacro abstineretur.] At contra Stratiotae

Divinas spolitare demos sacra tollere vasa,
Excoriare cruces, abrumpere textibus aurum,
Omnia quae possunt avide corradere saevis
Unguibus, et secum collecta referre.

Quae summa impietas est. Arnold Clapmar. lib. 5. Arcan. cap. 4. Exempla tamen in historiis exstant passim. Dionysius ex templo Leucotheae auri argentique plurimum abstulit, et quicquid reliquorum ornamentorum, ut refert Camerar. in lib. 2. Oeconom. Aristot. p. 31.

Ex lytris quoque Captivorum olim stipendia exoluta esse ex Arist. Oeconom. et Sabell. lib. 3. ennead. 4. et lib. 9. ennead. 3. patet: sed ea hodie cuique privatorum cedunt, qui hostem in captivitatem redegit.

CAPUT XI. DE DEVICTORUM PENSIONIBUS.

IURE quoque victoriae tributum victis imponitur.

APpian. 2. Civil. Cir. spont. lib. 9. cap. 4. p. 249. del governo di stato. Alber. Gentil. de iure belli eleganter lib. 3. cap. 4. Lael. Zechnius lib. 2. in principe p. 226. cap. 3. Gen. cap. 48. fac. c. omnis. de censibus. 3. Reg. 10. 2. Paralip. c. 9. et 27. v. 5. et 6. [Iotham pugnans contra regem hammonitarum praevaluit eis, ita ut darent ei Hammonitae anno illo centum talenta argenti, et decies mille coros tritici, similiter hordei decies mille: hoc rependerunt ei Hammonitae etiam anno secundo et tertio. Itaque consirmavit se Iotham, quia comparaverat vias suas coram Iehova Deo suo. 2. Chronis. 36. v. 3. et 4. Iehoachazum amovit rex Aegypti Ieruschalaimis, et iniposuit mulctam regioni eius centenüm talentorum argenti et talenti auri.] Exemplo etiam sunt Poloni, teste Bonfinio lib. 2. decad. 2. olim solverunt Imperio boves centum viginti, auri pondo quinquaginta. Idem etiam Bohemi,


page 33, image: s049

Aenea Syluio in Bohemic. Augustus Aegyptum tributariam fecit, et pecunia conflata pattim ad milites pervenit, partim ea Imperium Romanum locupletatum est. Dio lib. 51.

CAPUT XII. DE SOCIORUM CONTRIBUTIONIBUS.

INTERDUM etiam socii et foederati Principum certam summam pecuniae contribuere solent, quae emolumento aerario est.

QUod vel dependet à spontanea liberalitate et affectione sociorum: vel à pacto confoederatorum, quod mutui auxilii causa necessario urgenten necessitate constituendum et solvendum. Exemplum habemus in statibus et Circulis Imperii, qui ad expeditionem Turcicam contribuunt, Unglo Reichsstewer, Türckenstewer: Ita domus Austriacae et Saxonica mutuo pacto ad subsidia suggerenda, bello et hoste imminente, obligantur. Ubiregula obtinet: Fidem et pactum servandum esse: De foederibus et pactis eorum dicendilocus erit alius. Nec desunt exempla in sacris, 2. Reg. 3. v. 4. Mesa rex Moabitarum gregibusovium abundans regi Israelis lanam de agnis et arietibus dat. Item 2. Reg. 15. v. 19. Invadente enim Pule rege Assyriae regionem illam, dedit Menachem Puli mille talenta argenti, ut esset adiumento sibi ad confirmandum regnum in manuipsius. Item 2. Chronic. 24. et 27. 2. Reg. 12. v. 17. et 18. Sed non opus est exemplis, ubi experientia in aperto est.

Finis libri tertii.


page 34, image: s050

LIBER QUARTUS DE VECTIGALIBUS PERSONALIBUS.

CAPUT I. QUID VECTIGAL, CVI ET QUO FINE competat.

VECTIGAL est pecuniae compendium ex impositione publica, ratione personae aut rei, aeratio Reip. exoluendum, iure divino, gentium et civili Principibus et reip. competens.

LIpsius lib. 2 de magnitud. Romae, cap. 2. in pr. Vectigal à vectura dedueit, et prime solum Porrorium significasse ait. Graecis etiam aliquod discrimen esse, quibus vectigal proprie est te/los2, tributum fo/ros2, sed et reipsa diffene: quod illud res et fundos magis spectat et ligat: hoc capita, ac opes mobiles. Nos hicaccipimus usu ICtorum vectigalis vocabulum latius, pro quovis emolumento, quod ex quacumque resingulorum civium aut peregrinorum ad publicum usum exigitur et percipitur. Quemadmodum etiam à Iohannne Goeddeo in l. bonorum 49. n. 7. et n. 13. de V. S. pro omui compendio, quod reip. eiusque aerario expedit, sumitur. Quandoquidem vectigal non tantum est, quod praestatur nomine inercum, quaeinuetuntur et evehuntur. l. universi. 5. C. de vectigal. sed etiam corpus octavae venalium rerum, salinarum merallorum, vectigalium fundorum. l. nter publica 17. ibi Goeddaeus. Lin lege. 203. de V. S. l. liber homo 59. § 1. D. de hered. instit. 1. compatrandi 2. C. quaeres vendi poss. L. I. D. siager vectigal. Videatur sol 130. Andr. Knichen. Quomodo differant stipendium et tributum, Goeddeus docet in l. 27. n 17. de V. S. et Vegetio lib. 2. de re militari pag. 216. et 213. Stevechius notat. Itern quomodo aliis appellentur nominibus, puta impositiones, vulgo Impost, Exactiones, telonia, unde vulgatum Toll et Zoll,Pedagia, Guidagia c. super quibusdam §. praeterea exser. de V. S. et Clem. Proesenti. de censib et exact. §. pen quis dicatur Dux. in usib. feudor. Borcholt. in feud. cap. 4. n. 3. Item Passagia ab Italico Passagio Datiae Gabellae. forte à Geben,Assissiae à Gallico Assis. Vid. Borcholt. et Hottoman. in verbis feudalibus. Damhoud. in pr crimin cap. 99. quae fere omnia barbara sunt et usu confunduntur: de quibus etiam Waremundus in tr act de subsidiis.

Iure autem divino solvendum esse tributum et vectigal. docemut ex sacris literis passim. lob. 6. Rom. 13. Cui tributum, tributum: cui vectigal vectigal. I. pet. 2. 2. Cor. 6. Actor. 25. et 27. Idque deducit Atetius in problemat. cap. 155. Pett. Martyrin loc. communib. Musculus et alii. Matquar. Freher lib. 3. parerg. cap. 10. ubi multa de tributis disserit. Christum enim Dominum nihil aliud docuisse, nisi quod primum


page 35, image: s051

Deo, deinde principibus faceret populos oboedientes, Egesippus tradit 2. cap. 5. Nam quae Caesaris sunt, Caesari, et quae DEI, Deo danda, praecipit ipse Dominus Unde Iuvencus:

Solvite nunc illi propria sub lege tributum,
Atque Deo proprium legis seruemus honorem.

Et Salomon Proverb. 2 et. Time Deum fili mi, et regem. Et Apost. Deum timete, Regem honorificate. Cuius rei causa à praecepto DEI, necessitate et salute Reipdependet, c. 4. et seq,. 23. q. 1. [Quippe quod magistratus subditos custodit, qui legiones alit, ut eos in officio et pate contineat, et propter bella necessario militi stipendium praebeatur, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur.] uti verba Augustini habent. Nam Reges et prin cipes ido à Deo Opt. Max. constituti sunt in hoc mundo, ut ipsius vicem sustinentes (Deus enim agere vult e)mme/sws2, quamquam ratione potentiae suae emnia o) me/sws2 agere possit) ex aequo et bono populos moderentur et regant, ut cuique suum tribuatur. Quod ut eo rectius et facilius exsequantut, adminiculis quibusdam opus est veluti Nervis, quorum cansa potestas concessa et indulta à Deo et consensu populi, qui principibus ius imperii tribuunt exigendi tributa et vectigalia, et id genus alia compendia à subditis I. Samuel. 8 Arist. 5. Pelit. Fetnand. Vasq. illustr. controvers. in praefat. n. 102. Ex quo patet Aerarii ius principi competere, et interiura Maiestatis sive summi imperii referri. Nemini enim licet vectigalia instituere, nisi Principi, uti iure civili constat et usu observatur. Proinde etiam nemini fas est aerarium habere publicum, cum aerarium sine vectigalibus fundari nequeat: neque vectigalium ratio subsitat nisi aerarii fine. Hinc quoque pecunia publica, quae in patrimonio populi, quasi Popolica nomen accepit. Quo spectat, quod Pompeianus ad Commodum Imp. ait: Roma illic est.

Quin aetarium quoque principalis pecuniae omne nobistum est Herodian. in Gommodo. Solius ergo Principis est sive Populi in statu populari, sive Optimatum in statu paucorum, aerarii publici rationem inire ex vectigalibus et ributis singulorum.

Finis principalis vectigalium est emolumentum aerarii publici. Ideo enim institui oportet. ut ex illis pecunia publica colligatur. Propterea netale commodum publicum cesset, aut impediatur, Imp. in l. fin. C. quor. appellat. nonrecip. et in l. 32. C. Theod. eod. recte cavet, dum ait: [Publicarum necessitatum et privati aerarii utilit as deposcit, ve commoda, quae domui nostrae delentur, callidis debitorum artibus differantur.]

Hoc emolumentum refertur e(pome/nws2 ad salutentem et conservationem Reip. qui finis subsequens. [Imposstbile enim est (ait Imp. Iustinianus in Nonell. 189. cap.2. quem textum quia nernosus et elegans est, hic ex 1. cap. libri t. repetere libet) ut soecris tributis non illatis Resp. alioquin conseruetur. Militares namque copioe assignato sibi salario inde percepto hostibus resistunt. et collatores ab hostium in cursionibus truculentiaque, vendicant. Denique agros atque civitates à latronum alioque, mode incompositam vitansiectantium vi et irruptionibus agendis excubiis defendunt. Ex illis etia~reliquoe cobortes ea, q~ ipsis attributa, sunt, accipiunt. Muri atqu urbes instaurantur, balneae publicae, pcedunt, spectacula aliaque, q~ad delectationem subditorum inventa sunt, ex tisdencur antur, et similta in bonum civium fiunt.] Idem in Nou. 161. c. 2. ait: [Tributa publice sine querela inferuntur. Neque enim aliter licet conservareremp.


page 36, image: s052

nisi pientissimae praestationes importentur in publicum, ex quibus et militares nutriuntur cepiae, ut resistatur hostibus, ac per agros ac urbes agantur excubiae: per fruuntur reliqui ordines attributis sibi salariis, reparantur muri et urbes. Denique omnia alia proveniunt, quoe commisnem subditorum utilitatem concernunt.] Adde Novell. 163. [Ut quae ab illis contribuuntur partim in ipso partim propter ipsos insumantur et impendantur.] Novell. 189. c. 2. Cui Taci 4. histor. respondet. [Neque enim, inquit, quies gentium sine arnis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis baberi queunt.] Et Cicero in epist. ad Q. Fratrem: [Imperium sinevectigalibus nullo modo retineri potest.]

Prudens ergo Princepsin sua rep. praeudere tenetur, ne tributa desiciant, tana pacis, quam belli tempore.

Colligit autem Princeps vectigalia vel perse, vel per alios, vel suo, vel alieno nomine, dum vectigalium ius alii locat. Hinc vectigalia qui conducta habent, Publicani (Zöllner, Töllner, quasi à telonio dicti) eo quod publico fruantur, dicuntur. In quorum delectu Princeps caute agat, ut iis ius tale concedat, quorum fides et industria non suspecta sit. E re autem videturhic esse, si princeps fraudem timeat, ut modum exactionis publice in albo proponat, nimirum ex quibus rebus, et quantum exigere indultum, ne fines iutis concessi transiliant, neque plus, nec ex pluribus causis extorqueant, et homines emungant, grani poena indicta istis, qui licentia abutantur. Quemadmodum in Regno Galliae constitutum videmus ex decreto comitiorum Aureliae habitorum, artic. 138. Quale enim genus hominum olimfuerit Publicanorum, avatum, rapax, subdolum et infame, sacrae et profanae historiae testantur. Confer Aret. in problemat. Prin ceps quo quc supremus in ceteris, qui ius vectigalium vel privilegio, vel praescriptione acquisiverunt, diligenter advertat, ne praescriptas et aequi metas transgrediantur. Qui crudelitatem eiusinodiex officio coercere tenetur, sub poena pencuniatia. indignationis, banni, amissionis iurisdictionis, feudi. arg. §. dominorum. Instit. de bis qui sunt sui. 1. I. §. dispiciamus. 1. 2. eod. Guido Papae decis. 62. Gail. de pace publicalib. 1 cap. 2. n. 22.

CAPUT II. DE SUBIECTO VECTIGALIUM; ET Immunitate personarum et rerum.

PORRO omne vectigal sive collatio imponitur vel personae, vel rei intuitu, vel utriusque simul. Unde duplex causa omnium vectigalium, Legitima, quae ab affectione personae tantum, vel rei, vel interdum utriusque dependet. Quia vero omnes personas et res vectigalibus subici iniquum videtur: Inde immunitas à


page 37, image: s053

vectigali proficiscitur, quae prudentiae poltiticae relinquitur determinanda.

DVo sunt, quibus omnis Resp. constat. Personae et Res. Ideoque si subiectum et caulam inquirere velimus summatim, in quo vectigalia consistant, aut ex qua causa exigantur, animadvertimus illa vel ratione personae, vel ratione rei alicuius solvi, vel intuitu utriusque simul. Exempli causa: Personale vectigal est, quod ob transitum, vel delictum et vitium personae: contra Reale est, quod patrimonio civium, vel rebus exterorum imponitur. Prudentia tamen discutit, quibus personis vel rebus ex aequo et bono iniungendum sit Promiscue enim omnibus et sigulis in dicere, summasoret iniusitia. Inde personis et rebus quibusadam immunitas à vectigaliim onere impertienda est, quae alias odiosa, Fornet. 1. select. 20. et. 25. Cuius variae esse possunt causae. Iure Civili. Legati l. in legatis. C. de vectigal. Item Scholares Auth. Habita. C. ne filius propatre. et personae Ecclesiasticaeiure Pontisicio à vectigalium solutione eximuntur c. quamquam. de censibus in 6. quod an iustum sit, disputat contra Thom. Bozium de iure stat. lib. 5. cap. 8. Waremundus ab Ehrenberg cap. 12. de regni subsidiis, praesetim tempore belli, l. iubemus, et ibi laeson C de S S. Ecclesi is Siquidem urgente Communi necessitate omnes contribuere tenentur l. 1. C. de indict. lib. 10. Quamquam à censu olim Druidae in Gallia et Sacerdotes Aegyptiorum immunes. Iul. Caesar. lib. 6. comment. de bello Gallico. Diod. Sicul. lib. 1. Biblioth. cap. 6. Pertr. Gregor. lib. 3. c. 7. Lael. Zech. lib. 2. c. 3. polöit. p. 228. Ita quoque Nobiles eximuntur à collectis l. 3. §. 1. de muner. et honer. Guido Papae decis. 41. et decis. 384. ac decis. 387. Iohan. Köppen in suis decision. illust. 9. 61. nu. 3 et 5. Frider. Minan. in prpcess. Camer ali lib. 2. cap. 42. §. 6. Iohan. Bidenbach. in quoest. quaest. 15. et seqq. Quod hodie etiam frequentatur in Polonia Alexan. Guagnin. lib. 2. Rer. Polon. in pr. quemadmodum olim Senatores immunes erant. Symmach. lib. 5. epist. 63. quod tamen Commodus Imp. minus observavit. Dionereste in Commodo. Naviculatii quoque exempti sunt l. 1. C. de nuvicul. lib. 11. l. navicularios solos. C. Theod. eod. Dant quoque nundinae immunitatem l. 1. et ibi Bl. C. de mund. Ioh. Parlador. rer. quottidian. lib. 1. cap. 3. §. 5. n. 24. Confer Rebuff de privileg. scholar. Et Benium de privileg. Dd. et Interpp. in Auth. Habita C. ne silius pro patre.

Quod res attinet, à vectigali excipiuntur Alimenta l. 203. de V. S. l universi 5. C. de vectigal. ibi; Quas ad usum proprium inferunt, late et eleganter Roland. consil. 34. Stante nu. 5. cum pluribus seqq. vol. 3. Ergo si quis non proprii vius, sed quaestus gratia inferret, vectigal omnino pendendum erit. Siquidem vectigalia potissimum instituta sunt, earum rerum de quibus mercatores quaestum faciunt negotiatione. d. l. universi 5. ibi, vel. negotiationis gratia portantur l. omnium 6. ibi, qui negotiationu b. tbet cur am l. ex praestatione 7. ibi, quod commertis poluerit interesse. C. de vectigal. Vide latius Bidenbachium d. q. 18. et 19. ubi de immunitate nobilium et clericorum dissertit. Coler. in tract. de aliment. lib. 2. c. 7. c. 58. inprimis pauperum. l. 22. C. de SS. Eccles. Item res exemptaesunt, quae ruris exercendi causa vehuntur. l. universis C. de vectigal. Item quae ad proprium usum vehuntur d l. universi l. si publican. § de reb. D. de publ l. censor. de V. S. l. cum in testamento. de auro et arg. Nihil etiam de rebus scholarium solvitur. d. Authi ib.


page 38, image: s054

Iul. Pacius. Adde Lacob. Toming decis. iuris 55. Rebuff. de privileg. Dd, Benium, etc. Fran. Vini. lib. decis. 162. n.31. et seqq.

Vertum tota immunitatis ratio sita est in legislatoris prudentia. Cuius enim est vectigalia imponere: einsdem quoque est personas et res à vectigalibus et collationibus eximete arg. l. 1. de constit. princip. l. nihil tam naturale. de R. 1. Inprimis vere respiciendum est hic Politico ad eacres, quae potius ad publiea, quam ptivata, commoda conducunt, quae immunitate dignae sunt. Contra quae homines ad luxum, ad libidinem, ad delicias incitare, et corrumpere civium mores possunt, utpote auream et argenteam supellect lem, pigmenta, plumas, margaritas, vinum, et id genus alia, de quibus in l. inter dum. §. species de publican. et vectigal. gravioribus vectigalibus subiciet. Das niemandt Eülden Stück, Posoment Perlen und dergleichen trage, wo er niche acis dar von gegeben, und licentz hierüber erlanget. Uti moris in Belgio. Ut hac ratione homines ab abusu istarum rerum deterreantur. Ceteris vero, quae ad vitam commode et honeste degendam, ad victum et amictum faciunt et aliis necessariis nulla, aut saltem leviora vectigalia imponenda eruat. Adde Iohan. Althus c. 8. polit. pag. 82. et Pertr. Gregor. lib. 3. c. 4. et 9. de tip. et Bodin. lib. 6. cap. 1. Videat hic Princeps, ne contra salutem Reip. sub ditos quosdam vectigalibus oneret, ceteros omnino liberet. Uti de Scotis scribit Alber. Gentil. de regn. Britanniae pag. 73. Immunitatis exemplum, Maccaboeorum 1. cap. H. v. 34. et seqq. de Demetrio rege. [Pro regalibus illis collectis, quas percipiebat rex ab eis quot annis ante ex fructibus terroe et fructibus arborum: Et alia ad nos pert. nentia, deinceps decimas, inquam, tributaque adnos pertinentia, et salis stagna, et perttenientes ad nos ceronas et omnia concedimus eis, neque irritum fiet quicquam horum deinceps in omne tempus.] Quod factum estad preces Ionathanis. v. 28. ib id Exemplum aliud. cap. 13. v. 37. ibid. Non villis sacerdotibus, aut Leviris et ministris domus Dei istius canonem veterem aut vectigal licet imponere. Confer boter. 2. de magnit, civit. caep. 8. Binsfeld. ad cap. 5. de damno; de immunit. Ecclefian. Hier. Alban. Bertachin. de Gabellis. Montecatin. ad LL. Platon. g. 8. Lauterbach. 2. polit. 14. Danae. 3. polit. 3. p 183.

CAPUT III. DE MODO VECTIGALIUM.

HAEc de subiecto vectigalium: Modus quoque ex aequo et bono in impositione attendi debet; Qui inprimis ex facultatibus subditorum et affectione rerum: tum utilitate et necessitate Reip. ponderandus.

SUbiectum vectigalis persona et res est Causa veto affectio uttousque, quae vera et iusta esse debet. Modus insuper at tendi debet, qui in quantitare consistere censetur, quem dimetiri oporter ductu prudentiae politicae, inprimis ex facultatibus subditorum et utilitate Reip. tum aliis circumstantiis regionis, temporis. V. Iacob. Cuttium. 2. coniect. 31. Monsieur dela Magalene del Estat. cap. 26.


page 39, image: s055

Alb. Gentil. 3. de iure belli c. 4. Inptimis vero Princeps ab excessu et nimio gravamine abstineat. Pluris enim magistratui subditorum opulentia esse debet, quam reditus. Novell 161. c. 2. l. 1. c. vectigal. impon. non poss. tum quod boni pastoris sit tondere pecus, non deglubere. Nimiae enim exactiones cum iniustitia conium ctae sunt, et cum detrimento reip. quippe quod istis populi exhauriantur, civitates reddantur desertae et inopes, et saepenumero seditiones suscitentur. Petr. Gregor lib. 3. cap. 9. de rep. Ioh. Althus. cap. 8. p. 87. girolanus Fracherta lib. 1. in Principe cap. 19. Lael Zechius lib. 2 polit. cap. 2. p. 105. Wann die Hüner gar geschlacht werden, so legen sie nimmer Eyer. Modum itaque meriartur Plliticus moderamine prudentiae ciulis, quae rationem personarum et reum, tum quoque boni publici recte, pensitabit, et id quod aequum et bonum est, in singulis collationibus terum et personarum statuet: puta, quae in colis, quae pergerinis, quae voluptuariis, et necessariis rebus proportione convenienti imponenda Quod definite in arte ciuli non est positum. sed in prudentia politici versatur. Quippe quod singularia praeceptis non contineantur Sequitut ut de generibus vectigalium videamus.

CAPUT IV. QUAE GENERA VECTIGALIUM.

VECTIGALIA sunt vel Ordinaria, vel Extraordinaria, vel Mista quodammodo.

Ordinaria, quae lege perpetua indicuntur aerarii stati et salutis communis gratia. Ordinar Impost, welcheihren steten und gewissen lauff haben. Extraordinaria, quae ad tempus, quae sapissime in ordinaria degenerant, et convertruntur. Utraque vel iusta et licita;: vel iniusta et illicita. Iusta vectigaliatunt, quae ex cansa iusta imponuntur, iustoque modo. contra ex inhonesta causa et modo iniquo iniusta et illicita. Iusta ordinaria et extraordinaria sunt vel vectigalia vera, vel quasi.

BOdinus triplicia facit Vectigalia, Ordinaria, Extraordinaria et Casualia, quibus tributa, quaecumque civibus imperantur, contineri ait. Casualia sive caduca vocat. quae participant aliquantillum de natura Ordinarii et extraordinarii. Ordinaria intelligit, quae certa et perpetua lege indicta et fundata sunt ad conservationem Reip. Est enim Resp. instar corporis, quod necessatio et quottidie sua alimenta ad vitam sustentandam desiderat; Adeo ut illis omnino cavere nequeat, vel si saltem ad modicum tempus destituatur, non absque


page 40, image: s056

iactura valetudinis, modo sanum sit, fieri possit, Ita quoque Resp. alimenta et elementa requirit, quibus vigor publicus et res populi sustentertur, certa lege et certo ordine. Videat ita que Politicus, ut Resp. ordinariis vectigalibus fundetur et conseruretur, nec temerarium Neronis consilium sequatur, qui initio principatus suicivibus vectigalia adimere volebat, quod prudentiores dissuaserunt. Sueton. in Neron. Tacit. lib. 10. Senatus enim Romanus monuit dissolutionem Imperii futuram, si fructus, quibus Resp. sustinetur, diminuuntur. Porro vectigalia Ordinaria et Extraordinaria, quae extra ordinem necessitate imponuntur, et ad tempus tolerantur, possunt esse duplicia: veliusta, vel iniusta. Quamquam enim omnia vectigalia quoddam gravamen et malum necessarium esse videanturattamen quia salus et aequitas publica, quaesemper privatorum commodo praefeienda, quicquid grave et incommodum est, leve et toletabile reddit: Ideo vectigalia quaedam, quamvis per se gravia censeantur. ratione Iustitiae et aequitatis, quainnituntur, iusta habentur: quaedam vero iniusta. Iusta nimirum et licita, quae ex causa insta vel iuris communis vel civilis proficiscuntur: Iniusta vero et illicita, quae ex turpi causa et illicita. Deinde quoque iusta illa sunt, quae iusto modo ex aequo et bono pro ratione causarum, personrum, aliqrumque circumstantiatum imponuntur. Iniusta vero, quae modo iniusto et iniquo, qui tamen hic definiri non potest, sed prudentiae politicae determinandus pro vatietate retum et causarum destinatur. Exempli gratia: Iustum vectigal illud habetur, quod forte ex causa poenae niungitur, qua homines à vitiis deterentur, et emendantur, Iustum quoque erit id, quod ultra vites solventis non extenditur. At quis dixerit honestum vectigal, quod ex quaestu meretricum et lupanatium colligitur? Aut quod supra vites à rusticis et pauperibus aeque ac à civibus et divitibus exigitur? Meminerit itaque hic Ptinceps, ut ptoporrioneaequq vectigalia imponat: tum ut modo aequo. Man muß den leuten die Haut nicht ober die Ohrenziehen. Quod si secus fecerit, iustitiae limites facile transilierit, et sibi suaeque Reip. omnis gen eris mala divina et humana acceleraverit. Omnia ex aequo et bono in Rep. fieri debent. Quamquam interdum magnum exemplum ex iniquo aliquid secum trahere necessum sit, quod tamen bono publico vicissim compensatur.

Denique sunt vectigalia Vera, quae vere titulo vectigalium exiguntur et solvuntut à subditis: suntque vectigalia Quasi, puta Mutua pecunia, quam saepenumero Principes à subditis loco et vice vectigalium exigunt, vusuris legitimis solutis, ut aerarii inopiae succurrant, quam postmodum occasione serente restituunt. Huc pertinet discursus de simulata causa modoque exigendi occulto vectigalia, id est, dolo bono praetenso, quo animi subditorum ad solvendum promptiores et alacriores redduntur. Exemplo est Mausolus Cariae tyrannus, qui petente perlegatos REge Persatum, ut tributa penderet, convocatis in illa terra opulentissimis ostendit eis: Regem petere tributa, se autem nequaquam abundare pecunia: ibi tum subornati quidam statim polliciti sunt, se esse collaturos et summam indicatunt. Hoc facto opulentiores partim pudore, partim metu et plura sunt polliciti et contribuerunt Rursum pecunia indigens Mylassen sibus convo catis demonstravit oratione sua, eam civitatem principem regni, ex qua ortus esset ipse, non esse


page 41, image: s057

moenibus septam: Regem autem Persarum exercitum adversus illam adducere. Iussit igitur Mylassenles, quantum quisque posset, pecuniae conferre plurimum, affirmans iis, quae tunc contribuissent, ceteras ipsos suas facultates esse conservaturos. Collatis autem copiis magnis, ipse quidem retinuit pecunias: Moenia vero exstrui illo tempore Deum velle ngavit. Huc referri videtut sophilma, quo Timotheus Atheniensisusus, qui militibus stipendia debens, simulavit tempestatibus impedientibus ad seargentum deporatri non posse. Nam tanta se copia abundare, ut reimestre iam ante tempus persolutum stipendium dono eis dare velit. Quo pacto et spe milites acquieverunt, interim Timotheus gessit, quae voluit. Camerar. p. 32. Item sophisma Didalcis Perae, qui specimine vasorum aureorum in fanoablatorum spem solutionis fecitad aliquod tempus. Nam tot illo tempore abusus est exercitu, cum nihil nisi victum praeberet. Camerar. pag. 33. Quia vero omne vectigal vel imponitur ratione Personae, vel Rei, vel utriusque simul: Ideoiam dispiciendum est de specidbus et modis singularibus, etc.

CAPUT V. DE PORTORIO ET PORTARIO.

VECTIGAL quod ratione hominis solvendum, descendit vel extransitu, vel ex poena, vel ex alio iure personae. Unde portorium et portarium, itempedagium: vectigal poenale et migrationis. Portorium est vectigal, quod persona in portu ob traiectum. vel quod ob transitum in porta solvit, quod portarium. Pedagium, quod à peregrinante pro salvo conductu.

EX transitu vel ttaiectu personae solius, vel cum equis aliisque iumentis, puta camelis, asinis, etc. obiter solvitur vectigal, quod in portu portorium, vel quod in porta ob transitum pontis etc. vel alias propter tutelam viarum publicarum penditur, Portatium dicitur, Gallis Barragium. Est enim Portoriim, te/los2 en lime/ni, vectigal in prtu, vel ob transitum portus l. 62. § vehiculum. D. locat. et cond. simpliciter sit mentio portorii in l. 3. C. de vectig. et in l. censoria. de V. S. Goed. in l. 17. n. 8. de V. S. Tacit. lib. 13. Unde Portitores, quos ICtus Redemptores in d. l. 62. §. vebiculum appellat. Portarium te/los2 pu/lhs2 vectigal inport. Lipsius lib. 2. de magnit. Reman. c. 1. Aequitas livius vectigalis dependet à fide et securitate publica, tum immen sisimpensis, quas in portus, portas, pontes et vias publicas sive regias collocari oportet. Hinc videmus saepenumero etiam antequam pontes exstruantur, in singulos collectam sive tributum indici, quo expensae compensari possint. quod postmodum in utilitatem communem tendit commerciorum et negotia tiomum causa Adde impensas, quae ad conservationem necessariae, damit sie in bewlichem


page 42, image: s058

Wesenerhalten, adversus impertus et inundationes aquarum, advetsus tempesttes, glaciem, imbres et ventos. Cuius rei gratia in bene constitutis rebus pub. magistratus et curartotes viarum creantur. lamprid. in Alexand. Severo. Sicul. Flac. lib. 2. de condit. agrar. quale officium etiam olim Censorum fuit Livio teste, Gallis les Maistres des Chansees. Annae. Robertus lib. 2. rer. iudica. Qua de causa Impp. et Reges veluti iusregale, vias publicas sibi reservarunt. Offene Landestrassen und Pässel c. 1. verbo viaepublicae. quae sint regalia, quarum mentio fit l. 2. § viaturm. D. ne quid in loco publ. l. fin. D. de loc. et itin publ l. si. in public. §. sin D. de aq. et ap plu arc. quas Principes à latrociniis tueri et resarciretenentur, quibus perpetuo in sistendum. nec unquam impunedeviare licet, Das Geleit verfahren. Facit elegans textus in l. 1. §. sunma. D.de his qui effuder. l. 3. in fin. l. congruit. de off. praesid. Nam publice utilc est, ut Ulpianus ait in d. l. 1. §. Summa, sind metu et perieulo per itinera commeari. Quippe quod ad falutem Reip. specter securitas viarum publicarum. Mynsing. centur. 5. obser u. 70. num 9. Andt. Geil. 2. obseru. 64. Unde principes quoque obligantur damnum, quod depraedati in viis publicis passi sunt, resarcire, vit tradunt Zasius consil. 14. n. 8. Gail. et Mynsing. dd. locis. Caepolla de seru vustic. proedier. c. 4. n. 9. Adde Ordinat polt. Elector. Saxon. tit. Von Landtstrassen, Item Constiut. Caroli VIII. del imposition for aine. c. super quibusdam §. praeterea. extr. de V. S. Landtrecht. lib. 2. art. 27. Warem und. pag 80. Quod etiam ad navigationes referendum, quas principespro vectigalibus tutas praestate coguntur, Das sie die See mit Krieges Jagt und Conveyschiffen sicher halten. P. Heig Instit. de Rer. divisione § flumina. num 15 Pedag um deniqu: est pensitatio, quae pro salvo conductu solviturâ peregrinante, Vulgo Das Geleyt Caepolla in tract. de seruitut, tit. seruit. rustic. proedior. c. de vioe. 9. 31. Anili Geil. d. obseru. 64. n. 4. Alii Guidagium à Gallico Guider dicunt, et Passag um ab Italico Passaggio, via.

Huc pertinet vectigal personae, quod extraneus in ptimo ingressu terraesive provinciae alicuius solvit, uti in Auglia et in Italia Mantuae solvi solet, Vor die Extraniter der reisenden/ zu Fuß vnd zu Roß, puta ein Kreutzer vel minus.

Huc quoque referri oportet, quod pro fide publica, vulgo Ein Boulette, id est, schedulapulica, quae fidem faecit peregeinanti, eum ex locis peste non infectis profectum, uti in Italia et Gallia moris esta: et olim in Germania quoque in usu fuit, ut probat veform. pelit. Imp. Sigismundi Anno 1436. promulgata cap. XUL. Quomodo loca à contagione, et à latrociniis et banditis aliisque facinorosis hominibus, quibus nulla fides datur, tura servantur. Ad simlitid nem diplomatum, quae olim dabantur cursoribus, ut iisliceret uti equis et vehiculis publicis. Budae, ad l. ces D. ad L. cernel. de fals. l. continuus §. cum ita stipulatus. D de V. O.

CAPUT VI. DE MULCTIS ET ALIIS VECTIGALIBUS poenalibus. Peenfälle, Bussen, Straffen.

VECTIGAL, quod ex causa poenae solvitur est, quod imponitur hominibus delinquentibus ob delicta,


page 43, image: s059

Quod inprimis in vitiis, luxu puta vestium, comessationum, etc. obtinet cohibendis. Et dicitur Mucta, Geldbuß.

PEcunia sane debetur Reip. iure Officii, vel ex delicto. Iure officii sine muneris solvenda sunt Patriae (quam omnes amare l. 2. de Iust. et Iur. debent) vectigalia et tributa. Ex delicto descendunt poenae maleficiorum. Donell. lib. 2. comment. Iurcivil cap. 6. quae delinquentes privant vel bonis vitae, vel famae, vel corporis, vel fortunae, quae proinde poenaepecuniariae dicuntur sive Mulctae l. aliud est fraus. §. inter multam. de V. S. Unde Cassiodor. lib. 8. variar. Mulctam dicit coercitionem pecuniatiam, poenam vero non solum pecuniariam, sed etiam capitalem esse d. §. inter. l. 8. C. de med multar. Huc ergo pertinent omnis generi delicta leviore et vitia. quae pecunia expiati, et arbitrio magistratum puniti solent. Allerley Geldthussen und Straffen/de quo vectigalis genere Bodinus pag. 1036. eleganter. Hoc genus verctigalium, quod ad coercenda civium scelera imperatur, omnibus non modo iustissimum, verum etiam utilissimum videri debet Veluti in iis rebus, quae ad cotrumpendos civium mores, quae ad delicias, quae ad luxum, ae ad libidinem irritans l. interdum §. species 6. de vectigal. puta in sericis, aureis, argenteiso: telis, panis exoticis, gemmis, qu bus vel homines carere possunt, vel indigni sunt. Idciro si praeter dign itatis et ordinis statum tale quippiam sibi arrogavertint, ad superbiam et fastum dem on stramdum, merito mulctentur. Bodin. d. pag. 1035. lib. 6. c. 2. Hippolyt. à Collib. in lib. sing. de intrem. urb. cap. 20. Watemund. pag. 60. Quemadmodum in Batavia hodie statutum est, ut ne ex auro, argento, setico, etc. vestime~ tum cuiquam indigno permittatur impunegestandum. Ita quoque in Rep. Augustana et Noribergensi bene ordinatum est, ut sui cuique ordini, patricio et plebeio, haitus praescribantur legibus vestiariis, quas transgredi non licet sine poena, Quippe quod in transgressores censores clandestini constituti, qui in publicis et privatis converfationibus singulos notent Huc quoque pertinent leges sumptuariae in conviniis, puta sponsalitiis, nuptialibus, Kindtauffen, Kirchmessen, Vogelschiessenre. Quo referendum tributum, quod Aunis imponitur, ut neminiprivatorum arma gestare liceat. Prosper Farinacius: quod aleae, aliisque ludis illicitis, de quibus P Heig. lib. 2. q. 33. König in process. cap. 57. que scortationibus, compotationbus, choreis illicitis, etc. Scip Ammirat. in Tacit. lib. 3. discur s. 8. p. 113. ex Plinio lib. 8. c. 51. lib. 10. c. 50. et. lib. 8. c. 57. Waremund. p. 89. Denique huc referri potest vectigal ludiciarium, quo temeritas et protervitas litigantium coercetur, de quo Cuiac. lib. 6. obs. 8. Lips. in monitis pag. mihi 145. Bod. lib. 6. de rep. c. 2 Sixtin, c. 8. deregal. n. 44. Huc pertinet exemplum, quo Cyssiceni usi, quando orta seditione et plebe superiore apud ipsos, oppte ssisque ac captis dinitibus, cum deberetur militibus pecunia, scitum fecerunt: Ne capti interficerentur, sed pecunüs exactis ut exularent: loachimo Camerario referente m. 2. Oeconom. Arist. p. 25.

In quibus vero delictis multa locum habere debent, relinquitur prudentiae Politici, qui ex cartalogo delictorum et citcumstanrüs facile aestimate poterit, quae delicat graviori diguna poena, quae pecuniaria et leviori. Quod quia varium est, et ferme infimitum definitioni non subiacet. Solent enim poenae in rep pro varietate earundem admodum variari, ut quod hic capitali, ahbi pecuniatta poena


page 44, image: s060

expietur. Itaque observationi et prudentiae politici totum quod est committendum est. Inprimis vero in Statuta Rerum publ. hic diligenter investigare oportet, et explorare secundum Livii dictum, quod tuae Reip. publice privartimque utile esse possit. Sed viderit nihilominus bonus Princeps, ut nemulctarumcompendio abutatur, impunitatem delicto, indulgendo vel tantum pecunitarie coercendo, quod alias capite plectendum esset. Nec enim videndum quod liceat et expediat, sed quod pium, honestum et iustum. Cum ob iniustitiam pecunia illata aerario civili aut sacro (qua ratione multi opinantur. vitium pecuniae sanguinolentae purgariposse, modo ad sacros vusu transferatur) partum prosit, sed potius obsit: Quippe quae et evanescat, t saepe ruinam totius reip. secum trahat.

CAPUT VII. DE VECTIGALI MIGRATIONIS.

VECTIGAL migrationis est, quod subditivenientes vel abeuntes solvunt.

Est que duplex: vel quod solvitur civitatis adipiscendae, Das Burger Recht zu erlangen, vel deserendae causa, vulgo Auffahrt und Abfahrt.

HOc quidem vectigal iuri ciuli incognitum est, sed sola consuetudine hactelacob. civitatibus obtinuit, quae vicem is habet. l. 32. de LL. 1. diuturna eod. Thomingius decis. 7. n. 37. et 38. Consuerudines vero eiusinodi valere l. un. C. de auro coron lib. 10. satis evincit. l. missi opinatores C. de exact lib. 10. l fin. §. pen. de nundin. l non tantum §. fin de decurion. Quod ius in viridi observantia est. Aequitas eius in eo sita est: Quod qui subditifiunt., et in numerum civium recipiuntur, tutelae Reip. subiciantur. et communicatione iurium civitatis fruantur: proinde non iniquur viderur à peregrinis aliquid solvi, remunerationis ergo. Sed cur qui abeunt? Ius antidori hoc requirit. ut etiam abeuntes gratitudinem pro patrocinio praestito exhibeant magistraturi arg l. 1. C. si quid in fraud. patron. l. si libertus. de iure patron. §. sed natura. Instit. de success. libert. c. officii. c. requisisti. de testam. c. inter coeteroe 10. q. 3. Modo hoc vectigal sit modicum l. cum satis. §. caveant. C. de agric. et censit: lib. 11. l. fin. C. qui cinil. mner. et iud lib. 10. l. 3. C. vectig. nova. Est enim princeps et magistratus, pater patriae, preinde paternam pietatem imitertur, c. Apostolus §. sustinemus. de censib. Andr. Geil. p. 1. obs. 7. Matth. Coler. in process. c. 9. n. 58. Waremund ab Ehrenberglib. sing. cap. 6. n. 58. de subsid. regn.

Finis libri quarti.


page 45, image: s061

LIBER QUINTUS DE VECTIGALIBUS RERUM ET PATRIMONIORUM.

CAPUT I. DE TRIBUTO.

ITa fuit vectigal perionale. Vectigal ex rebus est, quod intuiturerum et patrimonii exigitur, nimirum, quod ex causa emolumenti rerum solvendum. Et causam habet vel commercium, et contractum hominum, vel hereditatis successionem, etc. Res vero sive bona cum in politiis duplicia: Immobilia et Mobilia, quae homines habent et possident: Inde quoque dispectio fieri debet huius vectigalis, quod vel ratione bonorum immobilium vel mobilium solvitur. Immobilia bona sunt praedia rustica et urbana, iuraque iisdem inhaerentia. Rustica praedia sunt fundi. Urbana vero aedificia. Solvendum etgo vectigal vel intuitu et causa fundorum vel aedificiorum, von ligenden Gründen und derselben Nußungen, oder von Hauß vnd Hoff. Vel intuitu rerum mobilium et nummorum, Fahrnuß und Parschafft. Quod nos speciatim Tributum, vuglo Stewer appellamus, quod est pecunia populo imperata, quae pro census ratione à singulis exigitur et solvitur. Suntitaque primum Bona singulorum civium describenda: Deinde quoque pro ratione et quantitate qua quis possidet, aestimanda,


page 46, image: s062

ut singuli sciant, quantum aerario conferendum: Et Resp. Exinde suas vires pace et bello metiri possit.

QUicquid boni homo civisque in Rep. habet et possidet, quod vivit, quod libere vivit, quod bene, quod beate, omniumque rerum et bonorum usu, et interdum etiam copia ad voluptatem utitur fruitur, totum hoc beneficium est Reip. referendum, quae facit, ut Homo sociatus in civili societate civiliter vivat, suisque bonis gaudeat. Qua de causa non tantum ecessatium est, verum etiam aequissimum, ut aliquid ex lucro et compendio bonotum illotum, in commune conferat. Propterea quod et Homo et Resingulorum in Rep. conservari nequeat, nisi conseruetur Res publica sive communis. Adeo ut singuli sui causa videantur impendere, quicquid in usum publicum conferunt. Quippe quod res communis à pruata, et contra privata à communi mutuiter dependeat. Causa itaque tealis vectigalis ex eoiustissima est, quod aliunde instius lucrum sive compen dium publicum petinon censeatur, quam ex possessionibus et facultatibus, quae singulis emolum ento sunt, et quibus se suasque familias sustentant et ruentur. Quod genus vectiglis Capitatione aliisque impositionibus merepersonalibus aequius videtur. Propterea quod Personale perfonas afficiat sive quid possideant in bonis, sine non possideant: At reale ex xompendio rerum prinatatum proficiscatur. Quod enim homines arant quod metunt, quod mercantur et lucrifaciunt, quod labore et manu quaestum facitunt, Reip. cura tegimine, et tutela id faciunt. Ceterum cum imperium sine vectigalibus nullo modo (uti dictum) retineti possit aequo animo cives partealiqua suorum fructum pacem sibi sempitetnam atque otium redimere debent, ut scribit Cicero ad Q. Fratr. Qua de causa abarcanis Reip. sive dominationis vect galia recte segregat Arnold. Clapmat, lib. 4. de art an. rerump. cap. 16. De causa et aequitate huius vect galis satis: dispiciamus dediscrimine, quod ex differentia bonorum naturalium et ciulium, quae vel Mobilia vel Immobilia sunt, desumi potest. Cui distinctioni quantumpote infistendum esse arbitramut, si exaliquo fonte realia vectigalia derivare, et ordine quodam discriminare desideramus, ut vectigal vel ex rebus immobilibus exigatur, vel ex rebus mobilibus, et hisce naturalibus quoque vel civilibus, id est, Nummis, sive pecunia numerata. Homines enim vel fundos et aedificia, vel utensilia et supellectilem, mercesque, vel nummos possident, quibus utuntur fruuntur Naturalia autem bona, quia vel 1. terra, id est, agricultura et effossione proeniunt. 2. vel opificio et manus opera elaborantur. 3. vel mercatura maritima et terrestiparantur in Rep. 4. civilia vero ex parte adquituntur cum quaestus ex nummis conficitur: Ideo haec vestigia sequentes videbimus, Quid et quantum exsingulis decerpi et exigi possit et debeat: Quod genus vectigalis in specie Triburum indigitamus (Cuius originem repete ex lib. 2. Invent. Polyd. Virgil, olim Tributus Gell. 13. c. 19.) deductum à tribu. Quippe quod secundum Varronem lib. 4. deling. Lat. sit pecunia populo imperata, quae tributim à singulis pro pottione census exgebatur: Vel verisimilius à tribuendo, quod ex privato in publicum tribueretur. Fest. lib. 18. vel. quod militibus tribuebatur l. ager. 16. de V. S. Quamquam alias olim et


page 47, image: s063

nomine tributi venerit, quod ob capita solutum. Dio Halicarnass. Plutarch. in Publicola l. 2. § si quid. de hered vel. act. vend. c. si tributum. 1. I. 9. 1. Est enim tributum aequinocum nemen, quod vel in specie pro vectigali tantum rerum, vel promiscue pro quovisrerum et personarum sumitur. Saeterum cum plura sint l. 4. deproescript. verb. negotia quam vocabula, ideo interdum latius, interdum arctius voce utem dum est Accipimus enim vocem tributi pro vectigali illa pecunia, quae à singulis respectu bonorum immorl um et mobilium, quae habeant et possideant, Wie hoch daß sie begütert sindt, exigitur et solvitur, vulgo, Tribut, landtstewer, Schoß, Schaßung, Exod. c. 30. Deut. 26. 1 Reg. 10. Bohin. lib. 6. c. 2 Gregor. lib. 3. de Rep. c. 3. l. et 2. C de annon et trib. lib. 10. l. universi. C. de vectigal. Chassan. in tr. des Iustites ruh. 1. §.4. Cuiac. lib. 7. obs. 3. et 4. Monterus. lib. un. decis. Reg. Artag. decis. 13. n. 46. et 47. Alias et hodie interdum Collecta et Indictio. l. 3. C. de annon. et tribut. lib. 10. Ernest. Cothm. consil. 11. n. Waremund ab Ehrenberg, de regni subsid. Adde Goedd. in l. ager. 27. de v. Vide. 2. Chron. 17. v. 11. et 2.

CAPUT II. DE CENSV.

CENSUS nihil aliud est, quam publica patrimonii singulorum civium description et aestimatio. Graecis ti/mhma aestimatio, vel a)pografh\ descriptio, German, Schatzung.

HAec generatim de tributis dicta. Verum enimuero cum compendia vectigalia omnia iuxta normam aequitatis exigi oporteat: Aequitas qutem potissi mum ex propotione bonorum consideranda et ponderanda fit: At propottio investigari nequeat, nisi singula bona civium excutiantur, inquirtantur et aestimentur, ideo instrumentum adinuentum fuit census, quo singulorum civium patrimonia aestimentur ae censeantur, qui nihil aliud est quam aestimatio et designatio bonorum singulorum civium publice facta. Festus in verbo Censeres. Est enim Censere aestimare, et Census aestumation bonorum, quodtanti quisque res suas aestimaret, quanti censores censuissent. Nam professio bon orum à privatis subsignabatur, et ad aetarium deferebatur, Bondin. 6. Rep. 1. p. 971. Qua de causa censum pro consignatione sive tabulis pub icis modificate vusrpari videmus in l. Census. de wobaet. ubi ICtus: [Census et menumetna publita potiora testibus esse Senatus censuit.] quo sensu et Theophilus in §. Dedititios. Inst. delibertin. desctibit. [Census, inquit, signisic at tabulam, aut chartam, in qua Romani frcultates suas conscrib bant, ut billi cenpore pmodo parimonii sui unusquisque conferret.] Quod Germani Schaßungen, Scheßen. Item Losungen dicunt. Fieri autem debet haec aestimatio publice, id est, auctoritate magistratuum, apud quos singuli cives censum bonorum suorum pfiteri coguntur, ut ´constet de quantitate pecuniatum, quas avisque possider. Adeoque ut postmodum munera belli pacisque patrimonialia non viritim, sed que viribus pattimoniorum iniungantur, utque hac ratione Resp. suam potentiam et opes noverit, quibus se belli et pacis


page 48, image: s064

temporibus metiri et tueti possit. Qui propterea merito anima Reip. appellari possit. Quod opus Clausius etiam ideo vocat arduum: [Quod opus, inquit, quam arduumsit, nobiscum maxime, quamvis nibil ulerae, quam ut publice notae sint facultares nosiroe exquiratur, nimis magno experimento cognoscimus.] Quod maxima cumaequitate coniunctum, ut nemoplus oneris sustineat, quam emolumenti et lucri ex rebus capit. Quandoquidem census aequalis in capita maximaminiuriam civibus infert, ut qui nihil aut parum in bonis habet, nihilominus rerum aequale gravamen cum aliis perferre cogatur. Utendum itaque hic est propotione Geometica, non Arithmerica, ut quisque tantum soluta, quantum possideat l. 3. C. de annon. et trib. lib. 10 l 2. deo. Cuius rei causa Magistraus constituuntur, qui olim Censores in Rep. qui censui agen do praefecti. Li lib. et 4. Cic. lib. 3. de LL ibi [Censores, populi oevitoetes. soboles. fimillas, pecuiniasque censento.] Hugo Donell. cap. 2. pag. mihi. 28o. de sidempstrument. Censum porro instituisse fertur primum Sernius Fullus, Sextus Romanonum Rex. Ita enim Livis lib. 1. inquit. [Censim instituit Seruis rem saluberrimam tanto suturo imperio, ex quo belli parisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tunc classes centuriasuque et liunc ordinem excensu descripsit, vel pacidec orum, velbello.] Item Luc. Flot. in 1. [Ab hoc populus Remanus Telatus incensum, digestus in Slasses, curiis atque collegiis distibutus, summaque regisselttia ita est ordinata Resp. ut omniapartimonii, dignitatis, aetatis, artium ossiciorumque disirimina intabulias reserventur, ac si maximacivit as minimoe donms diligentia contineretur.] Videndus est Dion. Halicarn. lib. 4. Postmodum in eadem Rep. saepius actus est census ob incrementum vel de crementun patrimonii singulotum, quia, ut Ulp in l. 2. de censibus ait: Vitia primorum censuum editis nonis professionibus evanescunt. Item. l. 4. § quipost censum eod Exemplum habemus in Octavio Agusto, qui censum egit universi otbis, Lucoe 1. Marq. Freher. lib. sing. de numisin. cens. Fuit etiam census apud Graecos. maxime Athenienses. Demosth, in or at de muner. Et huncusque ad nostra temporain omibus Rhusp. regnis et principatibus frequentatus. De modo et formac census Ulpianus refert in l. 4. D. de censibus. nimirum de agti formula, [Nomen fundi cuiusque, et in quae civitate, et quo pago sit, et ques dues vicinos proximo habeat.] Item de arui: [Quod in decem annosproximos satum erit, quot iugerum sit.] De vineae: [Quot vites habeat.] Olineti: [Quetiugerum et quot arboresbabent.] Parti: [Quod intra decem annos preximossatum erit, quot iugerum pascua esse videantur.] Item silvae Caeduae: [Omnioeipse qui defit., oestimet.] Item [Lacus pisci atorios portus, salinas, si quoe sunt in praediis, seruis expressis nationibus, aetatibus, artificiis et officiis speciatim in censum deferri debere.] l 1. et 3. § fin l. 6. 7. 8. D. eod. Latius dissetentem vide de censu loh. Bodin. lib. 6. derep. cap. 1. ubi singulatim de censuta agit. quae primitus nonad morum castiationem inventa fuit, sed ad civium descriptionem, aetatem, numerum, ordinem, conditionem,; sive ad formnarum omnium ac facultatum aestimationem, quo sensu posteriori hocloco nos vocem census speciatim sumpsimus, Schaßung der Güter. Adde Petr. Gregot. 3 Reip. 5. Covatr. 3. variar. resolut. 7. et sep. Cuiac. 20. obseru. 35. et 24. obs. 7. Zasium lib. 2. singul intellect. cap. 3 De censura confer Mondecatin. ad LL. Platon c. 26. Lauterbach. 1. polit. 7. Danae. 6. polit. 4. p. 425. Lipf. in polit. et demagnit. Romae 4. cap. 2. Petr. Gregor. 4. Rep. 12. Freher lib. 3. de infam. c. 12. et 10. Scip. Ammirat. lib. 11. cap. 2. ubi. de off.


page 49, image: s065

Censoris: soris agit. Petr. Aerod. 2 rer. iudicat. 16. Fr. Patricius 3. rep. 7. Fr. Pollettus lib. 3. de form. Rom. cap. 5. Eberlin. de O. I. in l. 2. cap. 15. Zepper lib. l. polit. Eccles. c. 17. p. 146. Thom. Garzo in discur. 30. Cyro Sponton. lib. 7. dello stato cap. 10. Bolin. d. lib. 6. c. atissime loh. Althus. in polit. cap. 8. p. 83. et seqq Laelius Zechnius lib. 2. polit. c. 3. p. 227.

Forma census hodie plerumque observari solet, ut singuli cives iruati censum profiteantur, quantum in bonis habenat, et quot bona in clinodiis, vestibus, pecunia numerata, mobilibus et immobilibus, et quantiaestimenturomnia hodie.

CAPUT III. DE INDICTIONE EX POSSESSIOnibus agrorum.

TRIBUTUM solvendum est à civibus vel nomine Immoblilium, vel Mobilium. Immobilium, nempe fundorum et aedificiorum. Quod ex possessionibus illorum bonorum exigitur, Indictionem libetindigitare in specie.

Primum tributum solvendum est ex possessione et proventuagrorum, pascuorum, hortorum, vinearum singulorum civium, et quicquid nomine fundi venit.

QUod ratione et proportione iugerum solvendum, vulgo dicitur Huffengelde,vel quod ratione praediorum rustioctum, Landtstewer, vel Fruchtgelde, quod solvendum ex sundis, secundum mensuram fundiex tritico, hordeo, avena, siligine. Quo pertinet etiam Weingelde/oder etliche Faß Wein. Waremund ab Ehrenberg. p. 55. n. 23. cap. 4. Quod genus vectigalis de vino termpore Caroli V. regis Galliae in usu. Bour decis. 246. pga. 602. Item Foirstgeldt, Trifftgeldt. Quo referri potest, Mühlschwein, Mastgeldt, das beste Hanpt auß dem Viehle, Pfluggeldt, Ehrzinß, Zehenden vom Fleisch, Wein, Korn, Erbsen, Flachs, Kraut. Vectigal boum et corii.

Huc referri videtur et ille modus, quo Ipicrates usus. Suasit enim ut subditi eonseterent soli partem singuli exemptam regi XVIII. modiis. Hocfacto magna frumenticopia fuit collecta. Qua in ealoca ubi fora agebantur exportata, abundanss pecunia est confecta. Camerat. p. 34.


page 50, image: s066

CAPUT IV. DE TRIBUTO EX METALLIFODINIS, sive canone Metallorum.

PRAETEREA solvendum est vectigal sive trbutum ex possessione Metallifodinarum, salinarum, Lapidicinarum, etc. privatorum.

EX emolumentis terrae solvendum est quoddam vectigalaeario: quod vel degenti, promitur ex fructibussoli, vel visceribus terrae. pura Metallifodmis, auri, argenti, aetis, ferri, plumbi, stanni, quas privati possident. Iure enim certuem est, privat etiam possidere metallifodinas et inde fructum percipere, cum in eorum bonis inveniantur. litem si sundi. § sed si lapidicinas. l. si cuius § inde est quoesitum. D. de visfr. l. venditor. §. siconstat. D. communia praedior l. divortia. §. si vir. solut. mativim fac. text. in l. 3. §. ult. et l. seq. D. de reb. eor. qui sub tus. et l. magis puto Deod. Verum Principi eiusque fisco certa ex metalis inprivatorum fundis effossis debeturportio l. 5. l. 2. l. cuncti C. de metallar. lib. 11. l. 2 hoc met allum. C. Theod. eod. Quae Canon metalli d. l. 2. C. de metallar. et C. Theod. eod. et in d. l. cuncti C. Theod. decima esse dicitur. Reant. Choppin. de LL. And c 61. n. 1. et seqq. P. Heigius late et eleganter p. 1. q. 13. qua de causa D d. in c. un. quae sint regalia verbo Argentarioe. Decimam metallorum priartorum portionem de Regalibus tantum esse concludunt. Bossius in tr. de metalli et argenti fodinis n. 3. Petr. Gregor. lib. 3. syntagm. c. 10. n. Borcholt. in tr. deregal. Regner. Sixtim. eod. tr. cal 18. Andr. Knichen deprivileg. Duc. Saxon. p. 133. Teuberus p. 1. quoest. 22. Nisi quod Electores immunitate decimarum gaudenat. Aur. bulla Carol. Iv. § in proesente constitutiene. Goeden. cons. 3. n. 9. Schneidw. in §. constituitur. n. 7. instit. de usufr. Observanda tamen hic erit consuetudo et ius principis. regner. Sixtin. n. 37. et seqq. Adde M. Coler. in decision. 98. et ibi lacob. Scult. in net. Decimam quod attinet, quaestionis esse tolet. An illa de omnibus promiscue metallis intelligenda? Iprimis an etiam de Ferrariis Eysenftein. Quod textus et interpretatio Dd. comprobant, uti testatur Michael Teuberus lib. l. quoestion. iuris civil. et saxon. quoest. 22. nisi consuetudine vel praescriptione aliud obtineat. n. 9. Qui etiam de iure lapidicinarum, vel alterius vilioris metalli monet consuetudinem inspiciendam esse n 10. per. 1. et 2 C. de met allar. De venis saxorum, pretiosorum lapidum, gemmarum, marmorum, et quaesunt medii generis fossilium, videatur Castrensis in l. fructus §. si vir. D. soilut. matrimon. Peregt. de iur. fiscilib. 4. tit. 2. n. 13. P. Heig. lib. 1. quaest. 13. n. 37. De Salinis legibus Romanis cautem est, quippe quod in fundis privatorum prinuati iuri sint. l. ex generoelis. §. uxori de ususfr. legat. l. ex forma §. salinoe. D. de censib. Ubi ICtus. [Salinoe si quae sunt in praediis, et ipsae in censum deferendoe sunt.] facit text, in l. magis puto. §. t. D. de reb. eor. qui sub tut. Reditum vero certum ex metallis et mineralibus Principem vel remp. sibi constituere posse certum est, qui propterea inter Regalia refertur c. l. quoe fint regal. et inter vectigalia publica. quae fisco debentur l. inter publica. § ult. de V. S. l. 1. D. quod cuiusque univers. l. si quis. C. de vectigal. Qualem etiam ante Imperatores constitutem fuisse ex Livio, lib. 9. decad. 3. de belle Persico, constat. [Vectigal etiam novumex salaenae


page 51, image: s067

annona statuerunt.] Item olim in Troade, teste Alfeno lib. 3. sofistw=n cap. 1. Adde Borcholt. hic. et Regner, Sixtin. cap. 21. P. Heig. p. r. quoest. 14. n. 17. et seqq. Quod vectigal ICtis dicitur in l. inter publica §. ult. de U.S. et ibi Goedd. l. 5. D. quodruiusque univers. Salinatium Pontificis in c. super quibusdam. §. proeterea. de V. S. Quo pertinent decimae confectialuminis. Matth. Afflict. decis. Neapol. 321. vide Andr. Knichen. in privileg. Duc. Sax. p. 134. Ceterum prout variant Regnotum iura, ita quoque reditus eorundem. Salinarum naturam et salis si quis indagare desideret, perlegat a(lografi/an Bernhardini Gomezii, Plin lib. 16. ca. 2. Potest quoque consuet udo vel Princeps certa~legem imponere fodinis calcis terrae, ex qualateres fiunt Ziegel Erde, miniariis, nitrariis, sulpuratiis, quae Wesenbecius inter Regalia connumerat, cons. 45. n. 24. et cons. 60. n. 30 de quibus M. Teurber p. 1. quest. 23. n. 11. et 12. Pett. Heig. lib. 1. q. 13. n. 40.

CAPUT V. DE PISCATIONUM REDITV.

HAEc de reditu, quiadminiculo et ratione terrae infert': Ratione vero aquae est reditus piscationum.

NAm quamvis in § flumina. Inst. de R. D. ins piscandi dicatur esse comnibus comnume ibn portu fluminbusque: aliud tamen est ius piscandi et alind compendiunm ex piscatione, quod immemoriali praescriptione et consuetudine acquiri potest. c. super quibusdame. §. praeterea. de V. S. Qua de causa inter Regalia realtum est hoc ius. C. I. quoe sint regalia. verbo Piscarioe. Radevicus in vita riderici lib. 2. c. 5. Sigon. lib. 2. de regn. Italioe et 7. Regn. Sixt. deregal. c. 20. P. Heig. p. l. q. 15. n. 45. Coler. in decis. 101.

CAPUT VI. DE REDITV MOLENDINORUM.

DEINDE reditus etiam irue molendionrum aquaticorum Principi competit in fluminibus.

PRincipis enim est ius molendinorum aquatiocorum concedere in fluminibus. Quippe quod flumina inter Reglalia, d. cap. 1. quoesint regal. Noe Meurertr. An vero Domini subditos possint cogete. ut in suis molendinis molant, eleganter difquit, Iohan. Copus in decis. 20. Teuber. p. 1. 9. 27.

CADUT VII. DE TRIBUTO EX PRAEDIIS URBANIS.

DEnique solvendum est vectigal expraediis urbanis, puta domibus, horreis, aliisque aedificiis, areis: von Hauß vnnd Hoff, Schoß, Stewer, Balckengeldt, Sparre~geld, Camin oder Schornsteingeldt. Inquilin gelt. Simon Pilstor. cons. 19. vol. 1.Schurff. cons. 23. n. 3. cent. 3. Waremund. p. 37.


page 52, image: s068

CAPUT VIII. DE VECTIGALI OPIFICIORUM.

OPIFICIA sunt, quae materiam elabortant, et quaevis usui communi instrumenta et utensilia parant.

Quibus aeque lucrum quaerunt ac agricultura. Unde vectigal quoddam intuitu opificiorum constitui et inprimis à collegiis opificum exigi posset, quae arcam communem habent ad exemplum Reip.

QUae lane via conficiendae pecuniae commoda et facilis videtur, modo aequitatis regula hic obseruetur, nec medus exceatur: Proterea quod pecunia semper parata et brevitempore exigi et colligi possit. Inprimis si Principi mutua pecunia opus necessitatis tempore, iis praesertim in locis, puta Noribergae, Mediolani, ubi artificia et opificia florent. Hic ergo ineat calculum Politicus. à quibus collegiis artificum quid petendum. Quamtum enim quisque solvere possit, non ita in facili est. Propterea haecres tutius committi videtur indagationi magistratuum in singulis civitatibus, ut modum explorent, quantum Opifices singuli (qui alias parum, aut nihil in bonis habent) ex quaestu suo manuario suppeditare queant Reip. In quibusdam Rebus publ. observari licet, ut Mercatores et Opifices magnum sua industria facientes quaestum, quantum quisque lucri capiat, iuramento profiteatur. Nec improbandum esse hunc morem censet Andt. Friccius lib. 3. derep. emendand. 12. Nec ese noum hoc genus, nec inquum, Olim enima à Severo tale artificum vectigal institutum fuit, teste Herodiano lib. 3. Laelio Zechio lib. 2. politic. cap. 3. pag. 228. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 10. genial. dier. Pertr. Gregor. lib. 3. cap. 6. n. 4. Et fuisse extra ordinem pro restituendo plantioigni consumpto ad Augusto indictum priartis denarum, at collegiis aureum, ex Dione Cassio refett Marq. Freher. lib. 3. parerg. c. 10. Chabtias Atheniensis regi Aegyptiorum sua sit, ut de unaquaque colonia, item corporibus singulis impearet tributum, Item de frumento, quod venitet, ut exigeretur ultra pretium tam ad emptore, quam venditore de singulis artabis asses bini, nec non de navigiis et offi cinis et alis, quic quid negotii gerertur, et fieret quaestus, quaestus illius pars decima. Utrefert Camerarus. Sic statuem fieriposse, ut singuliartific es in principio. quo artem coeperint exercere,teneantur autreum solvere, Ripa cap. 6. nu 41. adserit. in tract. de priutl. pest. Sic memini extra ordinem collegiis Opificum iniunctum fuisse, ut singula personam ad serutitia principis in festinitatibus pbulicis decentesuis sumptibus vetsitam et exoratam depu tarent.


page 53, image: 069

CAPUT IX. DE VECTIGALI RERUM IMMOBIlium venditarum, etc.

REs, quae commercii sunt, id est, emi, vendi possunt, sunt quoque Immobiles et Mobiles. Immobiles Fundi et Aedificia solo infixa, iuraque. Mobiles autem sunt merces quaevis, quae loco moveri possunt, ad victum et amictum humanum, ad instrumenta et supellectilem, spectantes, Allerley Kauffwahren, quae mercimoniis subiacent, in Handel vnd kauffen sind. Ex immobilibus, sive fundis et aedificiis wegen ligender Gründe, Hauß und Hoff, solet solvi Reip. vectigal, in alienatione, id est, venditione, vel permutatione illorum bonorum, pro sortis sive summae totius proportione, vulgo dicitur Der Abzug.

IUstitiam huius vectigalis quod attinet, illa non in obscuro est. Quamvis enim iure communi tales detractiones non reperiantur, in quo leges inprimis contrahentium aequitatem et utilitatem respiciunt: Rarenter autem simul emolumenti publici rationem habeant: Ideoque non dubium hanc ob causam eiusmodi detractiones publicas praeteritas silentio fuisse. Hunc tamen defectum iuris publici Mores et Statuta Rerump. singularia suppleverunt, dum modos, quibus aerarium publicum stabiliatur, ex aequo et bono publico adinvenetunt: Quod cuique Reip. et principi non tantum liberum, verum etiam summe necessanum est. Cum salus Reip. suprema lex sit, et omni privato commodo praeferenda: Omnesque populi legibus et moribus communibus et propriis utantur. l. omnes popult. de Iust. et Iur l. 6. eod. Et consuetudo pro lege obseruetur. l. de quibus 32. D. de LL. praesertim in oneribus et collectis. l. un. et ibi Br. C. de aur. coron. lib. 10. ubi dicitur; [Ad collationem auri coronarii placuit neminem absque consuetudine esse cogendum.] Ioh. Copus in quaest. q. 11 n. 1. et seqq. Thoming. decis 27. n. 37. et 38. Et quamquam eiusmodi detractio aliquid iniqui sapere videatur: quippe quae cum damno privatorum coniuncta: sciendum tamen est, privatum detrimentum facile publico emolumento compensari posse. Aequum enim velaequissimum censetur, quando cives vel aliorsum migrant, vel domicilium mutant, ut de bonis venditis, quae in illa rep. in qua vixerunt, adquisiverunt. pecuniae partem Reip. vel civitati pendant. Andr. Geil. lib. 2. obsern. 36. n. 9. Ioan. Dauth. in tr. de testam. de mat. test. limit. 24. n. 69.


page 54, image: 070

Quantitas huius detractionis in arbitrio esse solet Principis aut Reip. quam moderari ex aequo convenit. Adeo ut interdum pro centenis duo vel tres saltem floreni exoluendi sint, vulgo appellant, Den Abzug von der Kauffumma. Item Nachstewer, quod specialius est. Nam vox Abzug detractionibus hereditatum etiam competere videtur, de quibus suo loco. Quod vectigal solvendum est magistratui, quando contractus publice confirmatur et annotatur, wann der Kauff von der Obrigkeit ratificirt wirdt. Quemadmodum Augustae, Noribergae, Spirae, et aliis in locis quam plurimis constitutum est, et usu observatur, non tantum in opidis sed etiam pagis. Teuber. part. 1. quaest. iur. civi. et Saxon. 15. n. 2.

CAPUT X. DE VECTIGALI MERCIUM INVECTArum et evectarum.

VECTIGAL mercium est, quod mercibus imponitur invectis vel evectis. Quod propterea duplex, ei)sagwgiko\n et e)cagwgiko/n.

VEctigal à vectura nomen trahit. Unde proprie et hic pro pecunia, quae pro invectione et evectione mercium debetur, sumitur. Pecuniam dico, non rem, non speciem. liuniversos. C. de vectigal. facit l. 2. C. eod. Et consuetudine confirmatur. Henning. Goeden. cons. 7. et 8. Nisi aliud aliis principibus placeat, ut de Rege Aethiopum fertur, qui species exigit. Fr. Alvares. in Aethiop. Alias vero latiorisensu sumitur. Ulp. in l. inter publica. §. fin. de V. S. Verum fcequentius primo significatu et inter Regalia, in c. 1. quae sint regalia, refertur. Idem appellatur Telonium à Graeco te/los2. Unde Teloni et telonarii conductores vectigalium, vulgo Töllner, inde Zöllner. Item à Dd. Gabella. Boss. in tract de vectigalitit. 2. Quod etiam in plerisque locis Portorium dicitur, quasi pro deportandis mercibus solutum l. allegatis. C. de vectigal. Videntur equidem vectigalia odiosa esse, quod mercimonia sint iure gentium libera. l. semper §. negotiatores de iur. immunit. Ioh. Copus decis. 50. n. 1. et seqq. ubi plures allegat. Sed aequitas vectigalium dependet a salute publica et lucromercatorum. Si enim à Rep. vel principe commerciorum licentia tribuitur, quibus maximum quaestum faciunt, anne aequum est, ut et corpori publico quid compendii exinde decerpatur? Si enim pastor est Princeps in Rep. quidni conveniat eum sustentari ex fructibus ovium, id est ex lucro et emolumento civium vel aliorum peregrinorum, qui licentia civium utuntur? Anne autem vectigal aequissimum, quod speciebus evectis imponitur, quibus Resp. tua spoliatur, alia locupletatur? Ioh. Goedd. in l. 17. num. 8. de U.S. Quod proinde vel e)cagwgiko\n vel ei)sagwgiko\n exsistit. Strabo lib. 17. Iustin. in l. un. C. de Alexandr. primat. lib. 11. Unde Impp. in l. omnia C. de vectigal dicunt: [Vectigalium non parvam esse functionem, quae delet ab omnibus, qui negotiationis et transferendarum mercium habent curam, aequa ratione


page 55, image: 071

dependi.] fac. l. 1. §. in causa. D. de quaestion. Competit ergo ius constituendi principi aut reip. quae superiorem non agnoscit, aut aliis consensu eiusdem l. 1. 2. 3. C. vectig. nou. inst. non poss l. vectigal. D. de publican. et vectigal. c. immo. de censib. c. super quibusdam. ext. de V. S. c. 1. quae sint regalia. Reichs Abschied. Anno 76. §. Dardurchdam. Copus d. decis. 50. n. 3. et 4. Alias qui citra consensum principis vectigalia imponunt, L. Iulia de ambitu tenentur. l. un. D. ad L. Iul. de ambit. Quod si vero necessitas et utilitas alicuius civitatis vectigalia desideret, eo in casu possunt vel nova institui, vel vetera augeri l. 1. C. d. t l. ult. C. de vectigal. l. locatio. §. debitores. l. sedsibi. D. de publican. Quod enim fit auctoritate Principis, et consensu vel tacito, id est, praescriptione, vel expresso, perinde est, ac ab ipso Principe fiat. c. super quibusdam §. praeterea. de V. S. Borcholt. in c. quae sint regalia. Et quia contrariorum eadem est ratio. l. nihil tam naturale. de R. I. ideo uti vectigalia instituere est Principis, ita quoque eiusdem erit illa tollere, vel immunitatem permittere. d. l. vectig alia C. de vectigal. tt. C. de immun. conced. lib. 10. Bodin. lib. 1. cap. 10. de rep. et nos diximus de hociure in tr. de Maiestate politica p. 2. cap. de vectigalibus.

Quantitas porro vectigalium exaequo et bono desumenda est. Quae quia variari admodum potest, prudentiae politicae subiacet, soletque hac in parte saepe consuetudo attendi l. si publ. §. fin. D. de publican. de qua Theodoricus Gothorum Rex apud Cassiodorum lib. 5. epist. 39. ait. [Canonem teloni nulla patiaris usurpatione confundi, sed modum regi utilissimum, quantum praestare debeant imponentes commerciendi licentia, aequabili ratione revoces, ne se tandem in vagum extendat ambitiosa enormitas exigentium.] Ex iure Civili quod vectigalis nomine pendebatur, erat octava pars rei, pro qua fit solutio vectigalis. l. ex paestatione C. de vectig. Ex Tacito lib. 13. annal. vero constat, olim vicesimam quintam pro venalibus mancipiis, (Lipsius legit Quinquagesimam) aliarum rerum venalium centesimam fuisse Dio lib. 55. Tacit. lib. 1. quae ad ducentesimam reducta à Tiberio. Tacit. lib. 2.

Vectigalium institutum antiquissimum esse ex historiis sacris et profanis constat. Regn. Sixtin. ca. 8. de regal. n. 48. De immunitatibus à vectigalibus supra dictum fuit. Adde Iohan. Copum decis. 50. n. 30. et seqq. ubi et res et personas quasdam excipi iure demonstrat, licet conttaria consuetudine hodie aliud in multis locis invaluerit n. 34. et decis. 61. per tot. Et confer Forner. lib. 1. select. cap. 20. ubi de odiosa vectigalium immunitate agit. Adde Petr. Heig. p. 1. q. 17. ubi speciatim de immunirate clericorum et literatorum agit. Denique quas res Princeps importari vel exportari permittat, boni publici et privati causa dictum est in tr. de Mercatura. Adde Bodin. p. 1020. et tt. C. quae res export.


page 56, image: 072

CAPUT XI. DE VECTIGALI MERCATORUM ET INstitorum singularum rerum, quas vendunt, vulgo Assisiae, Acciß der Kramwahren, oder Kauffwahren, Item Cauponum et id genus hominum.

PETENDUM quoque videtur vectigal à mercatoribus et institoribus ex mercium singularum, quas vendunt, Iucro, vulgo Accis, à Gallico Assisse.

DIffert hoc vectigal à priori, quod ob merces invectas et evectas solvitur: at hoc ob merces distractas et venditas, quod de omnibus rebus, quae venduntur et emuntur, puta defructibus, pomis, pyris, nucibus, aurantiis, citronis, exigitur, et in Batavia frequens est. Quamvis usu confundatur utrumque. P. Frider. Mindan de process. Camer. Imp. lib. 2. cap. 42. n. 7. Qui enim sentit lucrum, utique etiam onus ferat. Sed si hoc vectigal aestimandum ex lucro singulorum mercatorum: de ratione et via, qua Iucrum illud investigari possit; quaeritur. Sunt qui iuratoriam professionem à mercatoribus exigunt, ut quantum Iucri ex mercibus venditis annuatim ceperint, tantum etiam vectigalium in proportione Reip. solvant. Alii statuunt, merces denuntiandas esse, priusquam vendantur. Quae res difficultatis et fraudis plena. Etenim si non conscientia cohibeantur, quidni tentent Institores?

Idem statuendum est de cauponibus in pagis. Andr. Friccius lib. 3. de emendat. reip. cas. 12. p. 179.

Huc quoque spectat pensio pro ponderatione mercium, vulgo Waggeldt.

CAPUT XII. DE VECTIGALI, PRO RHEDA, curru et iumentis.

PRo curru et equis, aliisque iumenti vectigal etiam solvi solet.

TExtus est in l. cum in plures. §. vehiculum. Locati, ubi ICtus pro curru vel rheda vectigal aurigam pro mercibus Dominum praestare dicit, fac. text. l. si pendentes §. si quid cloacarii. de usufr. Vulgo Der Roßzoll, Vectigal in Italia frequens, et in Belgio, ut nemini liceat curru vehere Kutzschen, nisi qui pro hac licentia annuatim magistratui certum vectigal solvat, vulgo Kutzschenzoll. Pensio aliquantillum differt, quam privati conductores pro publicis curribus et equis Vor die Postwaren vnd Postpferdt, solvere solent. Uti in Gallia currusordinarius Lugdunum et


page 57, image: 073

Aurelias, et in alia loca constitutos commodo peregrinantium videmus: Adeo ut singulis diebus currus praesto sit, et sodalitium proficiscendi Reißgesellschaff, tale etiam in Belgio, commodo mercatorum inventum, curribus et navigiis stato tempore matutino, meridiano et vespertino, ubi loci natura, planicies et aquarum marisque opportunitas. Vide 1. Reg. 10. v. 28. et 29.

CAPUT XIII. DE VECTIGALI HEREDITATUM ET DOtum, quae aliorsum deferuntur.

HACTENUS de vectigali, quod ex commerciis et contractibus hominum delibatur: Sequitur de eo, quod ex successione ex testamento et ab intestato, puta ex hereditatibus, legatis et donationibus, ex quibus aliquid in usum aerarii publici decerpitur, praefertim quando extraneis heredibus, legatariis et donatariis divitibus, non inopibus deferuntur. Idemque statui etiam in dotibus animadvertimus.

DE aequitate huius vectigalis et detractionis multi sunt, qui adhuc ambigunt. Quippe quod contra ius commune introductum videatur. Constat quidem ex Dione lib. 55. olim vectigal tale institutum fuisse ab Augusto, ut gesima pars hereditatum et legatorum, exceptis iis, quae proxime genere iunctis ac pauperibus morte aliorum relinquebantur, in aerarium militare referrent, de quo et Plinius in panegyr. Traian. Cuius meminit Pomponius in l. 2 §. ex his aliter. de O. I. Paul. 4. sent. 6. Bodin. lib. 6. de rep. cap. 2. Waremund. ab. Ehrenberg, cap 5. n. 54. p. 86. Quod putar à Gratiano sublatum Alciat. lib. 3. disput. cap. 6. vel constitutionibus anteriorum Impp. vel accisum, vel ex integro reductum, vel denique plane abolitum Iac. Cuiac. ad Iul. Paul. lib. 4. t. 6. Bodin. lib. 6. de rep. c. 2. Quod Iustiniani tempore omnino in usu esse desiit. l. ult. C. de edict. D. Hadr. toll. Andr. Rauchbart. in p. 1. quaest. 15. n. 5. Constit. Elector. p. 3. cap. 38. §. Wann aber. Regn. Sixtin. deregal. cap. 8. n. 45. et seqq. Sed esse revocandum in Remp. eleganter disputat Ioh. Sturmius. serm. 3. de bello Turcico p. 247. et seqq. Et videmus fere in plerisque bene constitutis Rebus publ eiusmodi vectigal in usu esse. Propterea quod mores et statuta municipalia etiam contra ius commune et gentium induci possint. l. 32. de Ll. l. 6. de Iust. et Iur. l. omnes populi et ibi Br. eod. Sebastian. Medic. in tr. de LLbus et Statut. quaest. 15. p. 2. Quin quod successiones à iure municipali certam formam et modum accipere possint. Dd. in c. Raynutius extr. de testibus. Bertachin. in tr. de Gabellis inspect. 8. Quod et decretum Comit. Imp. comprobat Regenspurg Anno 94. in §. Vnd so viel. fol. 30. Rauchbart.


page 58, image: 074

d. q. 15. n. 9. p. 1. quaestion. Obtinet itaque hoc vectigal hodie moribus et statutis, vulgo Abschuß, quod se instar laudemii, vulgo Lehnwahr habet, de quo Henning. Goeden t. de petit. investit. consil. 25. per toi. Hart. Pistoris. decis. 50. per tot. vel instar quartae, quae iure ex bonis decurionum sumitur l. 1. C. quom. et quib. quart. pars lib. 10. Aequissimum enim videtur, si ab iis exigatur et solvatur, qui res hereditarias aliorsum extra territorium transportant, propterea quod aequum sit, subditos pro protectione et tutela, loco remunerationis et beneficii, aliquid dominis locorum remittere: tum quod alienatione ista Res publ. etiam damnum sentire videatur, cum publice intersit et hominibus et rebus eam locupletatam esse. Quemadmodum etiam libertum pro beneficio manumissionis solvere quid posse, iure constitutum esse videmus. Quantitas huius detractionis sive Falcidiae olim fuit Vicesima, quae hodie variat. nam in Marchia Brandeburgensi habetur Falcidia decima quinta pars sortis. Unde etiam Quindena appellatur. Solvuntur enim quatuor grossi Marchicide qualibet sexagena Schock. Unde constat solvi de quindecim grossis unum. Ioh. Copus quaest. 5. decis. num 4. Qui etiam de dote et vestibus festivis Quindenam solvi tradit decis. 6. num. 6. et seqq. Item de legatis; cum de similibus idem sit iudicium. l. illud. ad L. Quil. arg. l. Marcellus ad SCium Trebeil. l. a filio delegat. 1. ibi Iason. Copus num. 16. An vero haec Falcidia in moneta antiqua vel nova solvenda, Vide eundem d. quaest. 5. num. 5. et seqq. Dubium non est, hoc genus vectigalis ab alienigenis, exteris et peregrinis, qui hereditates extra territorium exportant, quinetiam ab agnatis et cognatis, successoribus licet non efferant Iure solvi libetis exceptis. Nam quamquam iura municipalia et mores successiones mutare et conformare possint, adeoque ipsam legitimam minuere. Forster. in tract. de success. lib. 2. in 1. q. pag. 113. Minsing. centur. 5. observat. 43. Andr. Geil. 2. observat. 122. Constit. provincial. p. 3. cap. 12. aequius tamen videtur, eos hac Falcidia non gravandos esse. Propterea quod in liberis et suis heredibus continuatio dominii evidentius appareat. l. in suis 11. de lib. et posthum. l. qui in aliena 6. § interdum. de acquir. vel omitt. hered. Pistor. lib. 1. quaest. 50. num. 59. Rauchbart. in quaest. p. 1. q. 15. num. 15. et seqq. Quod pariter ad parentes porrigitur, propterea quod pater et filius una eademque persona censeatur l. fin. C. de impub. et aliis substit. l. cum scimus 22. C. de agricol. et censit. lib. 11. Facit huc Plinius in Panegyri. de aequitate constitutionis, quae vicesimae vectigal parentibus demisit. Vide Rauchbart. in terminis d. quaest. 15. p. 1. num. 26. et seqq. Ceterum non tantum de vicesima, verum etiam de quinquagesima statutum fieri posse, quae solvatur Ecclesiae forte ad fabricas et ad alios pios usus, adserit Fr. Ripa in tract. de peste cap. 6. nu. 24. arg. I fin. C. de edicto D. Hadr. tollend. Quod non sit par ratio Christi et fisci. Quin quod hoc ius etiam ad dotes mulierum extendatur, quae extra territorium nubunt. Corn. consil. 106 lib. 4. Ripa d. cap. 6. Confer Rosenthal cap. 5 de regal. conclus. 34. quod tamen improbat Waremund. ab Ehrenberg p. 92. de subsid. regn. Utrum vero peregrinus et alienigena, cui quid legatum est, hanc detractionem Abschoß, in re legata admittere, an vero heres eam redimere, integrumque legatum legatario praestare teneatur, vide Rauchbart. quaest. seq. 16. ubi eleganter per tot. Item an Magistratui hoc ius Falcidiae etiam in mobilibus in der Fahrnuß competat vel nominibus, si haec defunctus reliquerit, vel is,


page 59, image: 075

qui domicilium alio transferre cupit, habeat in alieno districtu vel territorio. Rauchbart d. p. 1. quaest. 17. Quo lectorem brevitatis studioremissum volo. Relinquitur ergo prudentiae et arbitrio Principis aut reip. quotam partem hereditatis legati, dotis et à quibus personis exigendam statuere velit. Quandoquidem salus publica privatorum commodo ubique praeferenda, modo aequitatis limites non transiliat. Et ne heredes dolose magistratus circumveniant, divisio bonorum publice, et auctoritate tabellionis publici, aliisque testibus intervenientibus commode et tuto fieri potest, et actus insinuari. Quae res parum difficultatis habet in testamentis, hereditatibus coram actis delatis et divisis Vor Richter vnd Schöffen. Idemque iuris est in donationibus causa mortis. Idemque statui posse videtur in rebus expeditoriis et utensilibus, nisi alias ius retortionis obstet, de quo constitutio Elector. p. 3. const. Teuber. p. 2. quaest.

Finis libri quinti.


page 60, image: 076

LIBER SEXTUS DE VECTIGALIBUS ET COLLATIONIBUS EXTRAORDINARIIS.

CAPUT I. QUID EXTRAORDINARIA, ET QUAE causae urgentes eorum, etc.

QUAE praeter morem et legem indici solent ad tempus, urgente causa Reip. à Principe vel à civitate, cum consensu eiusdem. Causa hic exigitur urgens et publica, quae vel salutem communem totamque Remp. respicit, vel partem eius et utilitatem. Qua cessante et extra ordinem indicta tolli aequum et utile est, nisi continuationem bonum flagitet publicum. Quo casu extraordinaria degenerant in ordinaria. Suntque vectigalia vel antiquis convenientia genere, sed non quantitate: vel plane nova. A novis tamen, quantum pote, Principes abstinere, aequum et bonum videtur. Quae etiam vel intuitu personae, vel rerum imperantur. Modoque iusto et tolerabili, suntque ita vera vectigalia, quae vel personalia, vel realia, vel promiscua: Vel Quasi, ut Mutua pecunia, quae etiam a subditis extra ordinem exigi solet. Extraordinarium personale est Capitatio et Hospitatio.

HActenus de Ordinariis Vectigalibus et Collationibus, quae certam et perpetuam formam habent, sed quotannis sive quinquennio, vel alio


page 61, image: 077

tempore elapso aerario inferantur, uti olim apud Romanos Aurum Iustrale singulis Iustris t. t. C. de Iustr. auri collat ibi Cuiac. Siquidem, uti supra dictum est. in Ordinariis certa forma et tempus statum requititur, quae sufficientiae Reip. inserviant. Ceterum cum interdum causae et necessitates publicae incidant, quae longe maiores desiderent expensas, optimo consilio prudentum, et bono publico Principes sive Resp. sibi reservarunt extraordinarias impositiones, quae proinde describuntur, quod praeter morem et legem indicuntur: deinde ad certum tantummodo temporis spatium, denique causa urgente et publica: sive, uti Bartolus definit, quae non habent certam et determinatam praestationis formam, etiam respectu temporis. Francis. Ripa. in tr. depeste cap. 5 n. 230. facit l. 239. §. munus. de V. S. l. 1. l. 18. de muner. et honor. Poncett. de iur. municip. num. 9. p. 31. Frider. lib. 2. de mandat. c. 42. Waremund. ab Ehrenberg. cap. 5. de regn subsid. Althus. cap. 10. polit. pag. 95. Exempla sunt passim in sacris et profanis historiis. 1. Reg. 9. 2. Reg. 12. 2. Chron. 24. Luc. 2. Matth. 7. Differentia itaque est inter Ordinaria et Extraordinaria, quod haec praeter legem et statm formam: illa iuxta legem et morem consuetum: haec ad tempus, illa perpetuo: haec ex causa singulari et urgente publica: illa ex causa communi reip. haec ad sumptus extraordinarios: illa ad sumptus necesarios et consuetos. In eo vero conveniunt, quod a principe et ad bonum publicum indicuntur a Rep. et civitatibus, cum permissu Principis aut Praesidis. Quorum rationem eleganter Imp. in l. 1. C. de vectig. nau. complexus est. [Non quidem tenere est novorum vectigalium exactio. Sed si adeo tenuis est patria, ut extraordinario auxilio iunari debeat, allega Praesidi, cui libellum constituisti, qui re diligenter inspeta, utilitatem communem intuitus, scribet nobis, quae compererit, an habenda sit ratio vestri, et quatenus, aestimabimus. Uti enim superiorem habenti nec ordinaria, ita nec extraordinaria vectigalia instivendiius est.] per d. l. 1. et 2. C. eod Rutger. Roland. in tr. de commiss. p. 3. lib. 3. c. 7. et 8. Andr. Knich. in tr. deprivileg Duc. Saxon in verbo Zoll. Boss. tit. qui poss. vectig. impon. nu. 10. in pr. Bodin. lib. 1. de rep. cap. ult. Et nos latius deduximus in tr. de Malestate politica p. 2. cap. de Iure vectigalium. Adde Waremund. ab Ehrenberg d. c. 5. n. 20. et seqq. Menoch de arbitr. iud. cas. 343. Rosenth. de regal. cap 5. conclus. 40 Schrad. tr. de feud. p. 3. cap. 2. num. 4. Itaque in impositione vectigalium consensus expressus Principis requititur, vel tacitus, qui temporis lapsu colligitur, cuius initii memoria non exstat. Mynsing. lib. 5. obseru. 29. n. 6. Quippe quod consensus temporiscursu praesumatur l. 6. de atquir. hered. l. 10. C. de petit. hered. et tempus immemoriale vim constituti habeat l. 3. §. 4. ibi Dd. de aq. quotid. Quamvis quibusdam Politicis ius vectigalium non praescribi posse videatur, sed Maiestati individuum esse debeat. Bodin. d. l. 1. c. ult. et quamvis sint, qui vim consuetudinis hic allegent, quae maxima. Gabriel. comm. opin lib. 5. tit. de praescript. conclus. 1. num. 18. attamen potius spectandum suadent, non quid romae fiat seu factum sit, sed quid fieri debeat. l. 12. de off praesid. Causa altera, qua conveniunt Ordinaria et extraordinaria, est Salus publica et utilitas, et aerarii defectus: Quam Cicero lib. 2. Offic. innuit: [Non est dubium propter ararii tenuitatem tributum esse conferendum, ut omnes intelligant, pro salute Reip. necessitati parendum.] Fr. Ripa de peste c. 4. n. 184. Nec propterea ad hoc genus deveniendu esse, nisi ordinariis excussis et deficientibus, vel non sufficientibus. Bodin. lib. 6. cap. 2. Qua de causa Hippolytus à


page 62, image: 078

Collibus merito dehortatur Principes in lib. sing. de increment urb. cap. 20. ur caveant abiis, qui novas subinde à subditis extorquendae vel conquirendae pecuniae strophas, nulla necessitate cogente, excogitant. Impulsiva autem causa debet esse singularis Reip. sive pacis, sive belli, communis vel particularis quaedam necessitas, puta belli, hostium irruptio, captivi principis redemptio, vulgo Ranzongeldt, pacis confirmatio, calamitatum publicatum sublevatio, principis peregrinatio, electio: operum publicorum exstructio vel reparatio. Petr. Gregor. de rep. lib. 3. c. 19. Aret. in problem. loco 155. tom. 2. Petr. Fr. Mindan. lib. 2. c. 44. Ioh. Althus. d. c. 10. puta ob aquam publicam, ad aedificia publica. I. ad reparationem. 7. C. de aquae ductu lib. 1. l. nemini 3. l. pen. C. de consul. lib. 12. l. 8. C. de aquae ductu. Fr. Ripa depestec. 4. n. 40. Facit l. ad portus 6. C. de operib. publ. l. ad instructiones 7. C. de SS. Eccles. l. absit. C. deprivil. dom. August lib. 11. vectigal viarum et pontium resiciendorum: vectigal cloacarum l. 7. C. de aquaed. Vectigal ad spectacula solutum t. t C. de exp. publ. lud. lib. 11. C. despectac. A quo munere conferendi, necessitate urgente, nemo privilegio immunitatis eximitur. l. pro tyronibus 3. C. de privil. dom. Aug. Ripa d c. 4. n. 44. Quale tumultuarium tributum, quotiescumque necessitas extrema imminet, indicendum. Dio in Augusto, Livi. lib. 3. Godescalens Stevichius ad lib 3. Vegetii c. 5. de re milit. in not. Andr. Geil. 2. obs. 53. M. Freh. lib. 3. parerg. c. 10. Vasq. illustr. q. lib. 1. c. 6. n. 4. et 5. Ioh. Copus q. 59. n. 24. Myns. cent. 5. obs. 21. Menoch. lib. 2. cent. 2. cas. 178. de arbitr. iud. quaest. qui causas enumerat urgentes.

An etiam Dominus pro elocanda filia subditos collectare possit, disputant Dd. Ioh. Copus decis. 32. Myns. cent. 5. obs. 21. Thomat. de collat. §. 2. n. 23. Waremund ab Ehrenberg de subsid. regn. c. 4. et 5. Modest. Pistoris cons. 4. n. 1. p. 1. Alth. c. 10. p. 98.

Causa vero cessante, debebant etiam extraordinaria vectigalia cessare, l. ex facti. de vulg. et pupill. l. humanitatis. C. de impuber. l. quod fit de legat. 1. Decius in l. 122. n. 3. de R. I et ibi Sturcius c. in argum. de R. I. in 6. ibi Petr. Peckius. Ceterum hodie saepe videmus illa in ordinaria degenerare. Parlador. lib. 1. c. 3. n. 10. Waremund. cap. 8. n. 12. pag. 122. Exempligratia Türckenstewer, quod tributum ab initio extra ordinem indictum, sed postea ordinarium factum est. Petr. Heig. lib. 1. q. 17. n. 30. Porro haec extraordinaria vectigalia vel conveniunt antiquis: sed incremento differunt, quae etiam nova dicuntur. l. vectigal. 10. C. de vectigal. et commiss. arg. l. 1. §. opus. de novi opernuntiat. Ita Romani, urgente necessitate, duplex tributum imponebant uno anno, quod antea semel tantum, ut notat Former. 1. select. c. 25. Livius decad. 3. lib. 3. Plane nova sunt, quae ex nova causa indicuntur. Quale fuit olim vicesima hereditatum, et Centesima venalium tetum ab Augusto inventa, Dione et Tacito testibus. Nova quoque sunt, quae sub praetextu et colore alicuius antiqui tributi introducuntur, quae potius ad Arcana imperii referas. Rosenth. de regal c. 5. concl. 44. n. 8. Waremund. n. 29. d. c. 5. A quibus bonos Principes abstinere quantum possibile est, non tantum aequum est: verum etiam bono publico expedit, quippe quibus populus opprimaeur et exhaursatur, et saepissime ad rebellionem excitetur. Reddunt enim, ait Hippolytus d. c. 20. de increm. urb. nimiae istae exactiones, urbes provinciasque desertas, subditos miseros, efferatos, desperatos: Unde bella civilia, Allerley Auffstandt. Frachett. in Principe. De quo queritur Cicero in epist. [Nihil aliud nisi imperata nova tributa audivimus, possessiones omnium venditas: civitatum gemitus, ploratus,


page 63, image: 079

monstra quaedam non hominis, sed ferae nescio cuius immanis.] Confer Petr. Gregorium lib. 3. cap. 19. de Rep. Althus. c. 8. p. 87. Polit. Bodin. pag. 1028. Imo potius nova vectigalia a tyrannis et adulatoribus malitiosis adinuenta, ex usu tollenda ad exemplum Pertinacis, de quo Herodian. [Imp. Pertinax vectigalia omnia, quae ad exquirendas pecunias tyranni excogitarunt, penitus remisit.] Ne, inquit Bodinus, quae ex lacrimis et gemitu exinanitorum subditorum extorta, ad magistratus voluptates convertantur. Si tamen necessitas impositionem urgeat nonorum vectigalium, principi purdenti prospiciendum est, ut illa indicat modo tolerabili pro facultatum proportione subditorum, secundum illud Tiberii: Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere. Deinde pacto remissionis interveniente, ut tempore elapso sese obstringat tributa bona fide remissurum et sublaturum, gegen einem Reuerß, daß es den Vnderhanen hinfüro zu keiner Newerung vnd Einführung gereichen solle. Praeterea iuvat pollieitationes addere privilegiorum concedendorum aut conservandorum, religionis, libertatis, etc. in vicem recompensationis. Qua ratione consensum eo facilius a subditis eliciet. Denique necesse est ut demonstret, haec quaecumque conferantur, omnia ad bonum publicum necessario exigi; quibus non illatis, actum esse de salute Reip. quae suprema lex est.

CAPUT II. DE CAPITATIONE.

EXTRAORDINARIUM vectigal est ratione personae, quod in singula capita indicitur, licet nihil in bonis habeant, unde Capitatio.

CApitationem à capite dici animadversio est in facili, sed duplici sensu accipi, leges Civiles innuunt et usus. In l. 9. C. de act. empt. l. 1. de impon. lucrat. descript. C. Theod. l. 4. de in dulg. debit eod. Cod. l. ult. sine cens. vel relig. eod. l. 15. de annon et tribut. eod. Cod. l. ult. de patrocin. viror. eod. designat annonariam collationem pro mensura agrorum Rationem huius significationis declarat B. Brissonius lib. 3. de V. S. que iumenta capita vocarentur, quorum iugo uno quantum arari terrae poterat, id subiugationis appellatione in descriptionem veniebat, tributariaeque functioni subiciebatur. Quasi Capitatio idem aciugatio l. 9. C. de agric. et censit. lib. o l. 6. C. Theod. de extraord. exaction. l. 11. de exsict. l. 6. C. Th. de collat. denunt Facit l. ult. C. de immunit. nem. conced. lib. 10. Alias vero pro specie tributi accipitur l. ult. §. pen. D. de muner. et honor. l. 8. C. de SS. Eccles. l. 11. et 16. C. de Episc. et cler. l. ult. C. de annon. et trib. l. 10. l. 2. C. Theod de immunit. conced. l. 1. de collat. fugit. C. Theod. nimirum pro capitis tributo. l. un. C. de capit. ciu lib. 11. l. un. C. de colon. Thracens. l nerusticani ad ullum obseq eod. lib. Inde in Panegyr. Flaviens. Constant. Imp. dicto. Septem milia capitum temisisti, quartam amplius partem nostrorum censuum, uti notat Brisson. in verbo Capitatio.

Quo sensu hic sumitur Capitatio, quod sit vectigal sive tributum extraordinarium (dissentiente Alciato in l. 8. n. 1. C. de SS. Eccles. Cuiac. in parat. C eod.) que pro capite solvitur, puta quod patres familiarum pro singulis capitibus aerario dependere coguntin: Bod. lib. 6 ??? pag mihi ??? Paul M??? de ??? 3. ??? 14 et seqq ideo dictum, quia


page 64, image: 080

in capita sive in corpora fiat personatum. Nisi quis capita tropicepro personis inteltigi malit. per l. 35. D. de LL l. 3 in fin. et l. 7. §. iniuriarum. D. de cap. deminut. l. pen. § testamento D. de secund. tabb. l. 2. D. si ex nox cau. agat. l. 21. §. 1. D. Commod. l. 1. in fin. de priu. delict. l. 18. D. de furt. Quasi capitatio sit tributum capitis, id est, in singulas personas collatum l 3 et ult. D. de censib. l. 10. de agric. et censit. lib. 10. l. ult. de muner. et honor. Vulgo Haupt Tribut, vel Hauptgeldt. De aequitate huius tributi disserit Lips. lib. 2. de magnit. Rom. cap. 3. qui iniquum fere putat, si uniforme in omnia capita indicatur. Pone enim pauperem multa familia abundantem, et divitem caelibem aut orbum, anne iniustum esset, pauperem capitatione gravari et divitem degravari? Caererum hic modus vectigalis aeque ac reliqui aequitate, quam prudentia politica moderatur, definiendus est. Adeo ut non tantum filii filiaeque familias pro capite redimendi sint, verum etiam serui, ministri, ancillae, item bainli Taglöhner, Opifices Handwercksgesellen, qui fere nihil in bonis possident, sed quottidie victum manu quaeritant. Item interdum Sacerdotes, Die Geistlichen, causa urgente, qui alias immunitate gaudent. Quale tributum a regibus Bohemiae impositum fuit Iudaeis Anno 50. quod genus tributi Bodinus minus usitatum esse hodie asserit. p. 1037. de Rep. et propterea recte inter extraordinaria referendum. Waremund. ab Ehrenberg. lib. sing. de subsid. regn. cap. 5. nu. 45. Quod tamen a ratione naturali et civili non alienum videtur, modo moderamine Iustitiae et prudentiae iniungatur tempore necessitatis. Exemplum habemus Exod. c. 30. v. 11. ibi Fr. Iunius, ubi pecunia per capitationem viritim in singula personarum capita collecta, et 2. Reg. 15. vers. 10. ibi: [Exegit vero Menachem istam pecuniam ab Israele ab omnibus, qui valebant facultatibus, quam daret Regi Assyriorum, quinquagenos siclos argenti in virum unumquemque:] quod Lutherus, Auff ein jeglichen Mann. Quare Imp. Vespasianus a singulis Iudaeis ubi. cumque locorum essent, exigere iussit. Iosoph. lib. 7. antiq. cap. 27. verba ibi: [Tributum Iudaeis, ubitumque erant, imposui duas drachmas quemque quotannis in Capitolium fore inbens, quemadmodum ante in templum, quod est Hierosolymis, conferebant.] Adde Dion. in Vespasian. Causa vero, quod haec collatio Romam translata fuit, haec fuisse videtur. Cum enim à singulis Iudaeis quotannis didrachmus in usum templi, cultumque divinum exigeretur, ingens sane pecunia congesta fuit, quae ansam dare metuebatur populo Iudaico, qui seruitutis et iugi impatiens, defectioni et rebellioni. Quocirca hoc modo nerut praecisi fuerunt. Tale tributum fuisse quod in sacris. Numisma census dicitur, innuit Marquard. Freher. indissertat. de Numism. census, et lib. 3. parerg. cap. 10. ubi docte et eleganter explicat hoc genus numismatis. Videndus Iustus Lipsius lib 2. de magnit Romae cap. 2. et 3 Petr. Gregor. lib. 3. cap. 5. de rep. l. ult. de cens. ubi pro capite masculi indictus dicitur aureus, pro feminae capite dimidius singulis annis. Rubr. C. de annon. lib. 10. l. aetem. de censibus l. cum antea. C. de agricol. et cens. lib. 11. l. un. C. de colon Thracens. Ioseph. lib. 18. c. 22. et 7. de bello Iud Waremund. ab Ehrenberg. c. 5. n. 46. de subsid. regnor. Memorabile exemplum refert Dio in Commodo: [Commodus, inquit, natali suo die nobis uxoribusque nostris liberisque fingulis binos aureos tamquam aliquas primitias imperavit, id tributum pendere coegit. Idem que ex Senatoribus, qui in reliquis civitatibus erant, quinque denarios exegit.] Quod tamen potius ad illicita: quippe quod nulla causa subsit; referendum est. De Atheniensibus, qui


page 65, image: 081

inhabitarent Potideam, indigentibus pecunia ad bellum, refert Camerar. lib. 2. Oeconom. p. 23. quod iusserunt profiteri cunctos censum bonorum, non simul universorum in tribu sua singulos, sed ita ut quoqueloco quicquam possideretur, ut pauperes aestimationem subicere possent. Si quis vero prorsus nihil possideret, eius capitis aestimatio erat minarum duarum. Hincigitur tributum, quod exigebatur a singulis integrum conferebatur. Et meminit Capitationis eiusdem Caesar lib. 3. de bello civili: [Multa generatim ad avaritiam excogitabantur, incapita singula sernorum ac liberorum imponebatur tributum, etc.]

CAPUT III. DE HOSPITATIONE.

HOSPITATIO quoque est quaedam species extraordinariae collationis personalis, quae fit supervenientibus militibus, vel aliis personis.

FAcit huc tit. C. de metator. 2. Sam. 17. v. 27. etc. 19. 33. 1. Chrom. 12. 3. 9. 40. Solent vero cives ab hoc onere pecunia soluta immunitatem impetrare, quae Epidemetica dicuntur. Vide n 129. et 134. Huc regale illud navium et plaustrorum praestationis referri videtur c. 1. quae sint regal. ibi Regn. Sixtin. c. 13. Ioh. Althus. c. 10. p. 98. Hoc sane gravamen sentiunt ii inprimis, qui ea loca habitant, per quae vulgo iter solent exercitus facere. Da die Pässe vnd landtstrassen hingehen. Et memini hoc genus extraordinariae collationis superasse interdum ordinatiam, qua rustici admodum aggravantur. Verum Bellum commune malum multa secum trahit mala, a singulis aequo animo ferenda.

CAPUT IV. DE EXTRAORDINARIIS PATRIMOnialibus et Iugatione.

VECTIGALIA patrimonialia rerum extraordinaria sunt, quae bonis civium imponuntur, extra ordinem: Adeo ut ne Clerici ab his immunes censendi et habendi. Quae secundum causarum et circumstantiarum varietatem variant. Species est hic singularis, quae Iugatio dicitur.

SUnt enim eaedem fere causae, Personae et Res, ex quibus etiam extraordinaria solvuntur, quae propterea cum ordinariis supra traditis conferri oportet. bona autem intellige, quae sita sunt in territorio. Nam extra territorium impositio


page 66, image: 082

vectigalium non obtinet. arg. l. fin. de iurisd. omn. iud. 2. Reg. cap. 23. 35. Althus. cap. 10. polit. Uti vero supra immunitate quasdam personas et res gaudere traditum, quae potissimum in Ordinariis obtinet: Ita contra in extraordinariis privilegia exemptionis silere solent, propterea quod Necessitas legem non patiatur, de qua thesi late Waremund. de regn. subsid. pag. 120. Arnold. Clapmar. de arcan. rerump. lib. 5. c. 15. post alios. Adeo ut etiam clerici ab hisce non immunes habendi l. 5. l. 6. l. 7. l. 11. C. de SS. Eccles. Reichs Abschied 1594. Item praeced. Anno 1598. 1603. Waremund. p. 161 cap. 12. per tot. Adde Teuberum p. 2. q. 11. ubi de privilegiorum ademptione agit, contra disputante Bozio de stat. et P. Gregorio late lib. 3. c. 7. derep. Quemadmodum consvenisse Regem Hispaniae tempore necessitatis etiam Decimas ex Episcopatibus exigere, ex quibus interdum aureorum quingenta milia congessit, ut legatus quidam refert de Hispaniaeregno in Thesauro polit. Idem fecisse necessitate urgente Regem Poloniae, ut Ecclesiasticus et equestris ordo universus dimidium annuorum censuum conferret, Cromer. de reb. Polon lib. 23.

Speciem huc referunt singularem, quam iugationem vocant, ut cives pro magnitudine et numero possessionum sive iugerum contribuant, praeter legem et morem consuetum: Adeo ut qui plura praedia possidet, plus conferre teneatur. Non. 17. Bodin. lib. 6. c. 2. Petr Gregor. lib. 3. c. 5. de Rep. Ioh. Althus. cap. 10. p. 96. Huc pertinent Huffengeldt, Vngeldt, gemein pfenning zu Leistung der Hülffe wider den Türcken. Abschiedt Anno 1494. 1500. 1542. 1545. 1548. 1551. Waremund. ab Ehrenberg. pag. 84. n. 47. Et si quae sunt eius generis alia singularia.

CAPUT V. DE COLLATIONE EXTRAORDINARIA suppellectilis aureae, etc.

MODUS quoque est Extraordinarius, si Princeps, urgente necessitate, supellectilem auream, argenteam conferre cogat subditos, quam postea restituat etiam absque usuris.

DOnec Princeps vel collectam possit imponere, vel aliunde pecuniam conquirere l. fin. §. fin. de pignorat. act. Decis. Paedemont. 95. n. 51. p. 1. Ripa in tr. de peste de remed. praeseru. §. accedo. n. 185. Vasq. illustr. quaest. c. 6. n. 7. Ioh. Copus decis. 59. n. 23. Exempla sunt in obsidione Magdeburgensi, Anno 1550. et in expeditione contra Turcam 1594. Modo, uti dixi, solutio postmodum fiat, licet absque iuris, ex communibus reditibus. Quae si fierinequeat, tempori est parendum et necessitati arg. l. 2. de doli et dd. mal. except. l. 1. et ibi Dd. de off. consul. c. remissionem 1. q. 1. c. sicut. de consil. dist. 5. loqui potuerit. de manumiss. testam. Egregium exemplum exstat apud Livium, quod ad spontaneas collationes potius referre censuimus.


page 67, image: 083

CAPUT VI. DE MONETAE IMMUTATIONE.

DEFICIENTIBUS nummis interdum licet Principi monetae legem et valorem immutare.

QUi modus etiam publica et extrema necessitate innititur. Alias Princeps contra aequum et bonum faceret, ut ostensum in tr. de Nummis. Obtinet hic quod Tacit. [Omne magnum exemplum iniqui aliquid secum trabit, quod bono publico rependitur.] Salus enim publica suprema lex est. Ceterum et hunc modum ad extraordinarias collationes privatorum retulimus. Quippe quod de istorum corio et bonis ludatur. Exempla sunt vetera et recentia. romani bello Punico, cum impensis Resp. non sufficeret, librae aeris pondere imminuto quinque partes lucrifecere, usque alienum solverent. Postea Annibale urgente Fab. Max. Dictator pondus iterum imminuit, et dimidium lucrata est Resp. Plin. lib. 33. nat. liistor. cap. 9. Arist. 2. Oeconom. refert de Hippia Atheniensi, qui nummum fecit improbum, et ad se Atheniensium argentum constituto pretio afferri inssit, et postea signatam pecuniam novo charactere ex eo argento dedit. Ioach. Camerar. lib. 2. in Oeconom. p. 22. Item Dionysius mutuo sumpserat pecuniam a civibus, quam redderet. Cumque illi repeterent, iussit afferri ad se argentum, quantum possideret unusquisque, proposita poena mortis, nisi facerent. Allato autem argento percussit nummum, ita ut denarius unus aestimaretur duobus, eoque quod debebatur, quodque attulerant ad se, persolvit.

CAPUT VII. DE SUFFECTIONE QUASI ET ADULterinorum nummorum.

EXIGENTE necessitate Militibus etiam Nummi ex materia aduleterina ad tempus solvi possunt, qui vicem legitimorum interim sustineant, donec redimantur probis.

DE quibus lib. 2. Denummis adduxi quaedam exempla. Ita Galli olim a suo Duce aereos denarios pro argenteis sumpserunt. Iou. lib. 3. et Bemb. lib. 2. histor. Venet. Veneti pro bonis alutinis. Sabell. 2. enn. 9. Item Ericum Lupidem Comitem Tendillanum olim ex charta panicea fecisse schedulas sua manu atque subscriptione signatas et aestimatas, quibus stipendium militi interim solvit. Nebrissens. decis. 2. lib. 3. c. ult. Reusner. in art. stratagem. lib. 1. c. 20. Item Classomenii militibus cum deberent stipendii nomine quadringenta et octoginta sestertia, neque possent dissolvere, annis singulis foenus pendebant ducibus sestertia nonaginta et sex. Quia vero hoc pacto de sorte nihil decedebat, et sumptus facere frustra ipsi pergebant,


page 68, image: 084

percusserunt nummum ferreum ad argenti rationem sestertiorum quadringentorum octoginta. Hanc deindepecuniam dabant opulentissimis in civitate, pro ea atque consentaneum erat cuique, et tantundem ab eis recipiebant argenti. Ioach. Camerar. 2. Oeconom. pag. 28. Habebant igitur privati, quod in quottidianos usus impenderent, et debito liberata fuit civitas. Deinde ex vectigalibus et foenus pendebant illis, et dividendo semper pro parte sua cuique distribuebant, nummosque ferreos recipiebant. Dionysius cum non abundaret argento, nummum percussit ex stanno, advocataque contione, copiosa oratione nummum commendavit. Syracusii vero quamvis inviti illum scito suo probaverunt, et unusquisque praetulit, se habere argentum, non stannum. Timotheus Atheniensis bellum gerens cum Olynthiis in pecuniae inopia aereum nummum percussit, et militibus distribuit. Quibus hoc aegre ferentibus ostendit a mercatoribus omnia et in foro res venales eodem nummo ipsis venditum iti. Mercatoribus autem ostendit, quos nummos aereos accepissent, iisdem rursus eos emere et illa in regione venalia et praedam actam debere. Et si quid aeris superfuisset, id ad se referre, proque eo accipere argentum. Quod Leucon imitatus Polyaeno referente lib. 6. stratagem. Ita perhibent de Ioanne Rege Bohemiae, qui exhausto aerario cudi aerosos nummos curavit. Ioan. Dubravio teste lib. 21. M. Freher. de monet. pag. 55. Ex corio quoque fecisse nummos tempore urgente Dominicum Michaelem Venetorum Ducem. Sabel. lib. 4. ennead. 9 et lib. 6. cap. 8. Quod Dd. approbant ex utilitate publica; modo sine dolofiat. Petr. Gregor. lib. 3. c. 6. n. 22. et seq. de Rep. Ioh. Copus in decis.

CAPUT VIII. DE AUGMENTO PRETIORUM RErum venalium.

DENIQUE interdum quoque restaurandum est aerarium pretiorum augmento.

LAmpsaceni cum adventus exspectaretur triremium multarum, et venirent pollentae sex modii denariis quatuor: iusserunt in foro versantes vendere eos sex denariis. Et ad olei congium, qui veniret denariis quatuor, adicere tres obulos seu asses sex. Idemque facere de vino et ceteris. Privati itaque pretium accipiebant antiquum: quod autem superabat, id civitas retinens copiam ita pecuniarum comparavit. Ioach. Camerar. in Oeconom. Arist. lib. 2. pag. 24.

Finis libri sexti.


page 69, image: 085

LIBER SEPTIMUS DE QUASI VECTIGALIBUS.

CAPUT I. DE MUTVA PECUNIA.

VERA vectigalia ordinaria et extraordinaria sunt, quae exiguntur, nec restituuntur. Quasi vectigal, quod exigitur restituendum, puta Mutua pecunia. Quasi vectigal itaque est Mutua pecunia, quae saepenumero à subditis pro ratione bonorum mutuo sumitur, et tandem cum usuris legitimis restituitur.

QUamuis enim nemo contrahere, aut mutuum dare iure compelli possit. Cum quilibet rei suae arbiter et moderator. l. in remandata C mandati. et mutuum dare et accipere sit contractus liberrimus, iurisgentium et actus merae facultatis: attamen princeps interdum vel resp. auctoritate sua mutuum a subditis opulentioribus, etiam absque usuris, exigere potest, salute Reip. urgente l. 1. C. de omni agri desert. lib. 11. Ripa in tr. de peste cap. 4. n. 185. facit l. neminem 11. C. de SS. Ecclesiis. Si enim urgente necessitate Princeps subditos collectare potest, quidni etiam mutuum ab iis postulare? Ioh. Copus quaest. 59. n. 24. ibi alios casus adducit, ubi Princeps subditos cogere possit facere, quod alias iure non facerent. Exempla refert Reusner. lib. 1. stratagematumc. 10. pag. 105. Quale genus exactionis in regno Boemiae usurpatum Anno 1522. Item in Romano Imperio, Reichs Abschied fol. 8. de quo Bodinus. Est cerce commodius a subditis pecunias mutuo sumere. Quae ratio difficultates expedit in tributis cegendis, tunc enim facilius reddit eorum mutuum, qui et foenus et sortem et gratiam a rep. sibi reddi speran Principis namque est hic pacta ac fidem servare l. 1. de pactis. Cum principis sit vox DEI Et male et inique fecit Vitellius, de quo Dio, [qui postquam aere alieno admodum obstrictus, Principatum adeptus fuerat, requisitis creditoribus dicebat, sese reddilisse salutem prop cunia, reposiebatque tabulas contractuum.] Iuvat ergo hic principem censum subditorum exploratum habere aut explorare, utà ditiotibus mutuum deposcatur. Sunt vero Principes, qui veluti regale quoddam sibi pecunias pupillorum vendicant, donec id annos pubertatis pervenerint. Quibus interea utuntur, usuris solutis vnmündiger Kinder Geldt verzinsen. Vide thesaurum polit. et relat. de regno Angl Ad exemplum


page 70, image: 086

Dionysii Syracusii, qui in pecuniae inopia professione apud sese describi iussit pecunias familiarum, quaecumque essent orbae parentibus. Quo facto ille pecuniis usus fuit, donec singuli in suam tutelam venissent. Ioachim. Camerar. 2. Oeconom. Arist. pag. 30. Et videtur hac ratione pupillis optime cautum esse, dum sibi principem et patrem patriae obligatum habent, qui istis quam optime et prudentissime prospicere praesumitur, ratione paternae affectionis, quam prae se fert. Viderit vero Princeps, quid e re sua et dignitate futurum. Huc pertinet exemplum, quo usus Taos Rex Aegypti, suasu Chabriae Atheniensis, ut quod quisque argenti aut auri non signati haberet, id ad se afferret. Cumque esset allatum, suasit, idem, ut rex eo uteretur: Et eos qui mutuo dedissent, commendarent navarchis, qui debita persolverent ex tributis. Camerar. p. 34. Hunc autem modum Extraordinarium esse, prater alios modos praedictos, cuique satis obvium est. Nam ordinarii modi censenturii, qui aetatium conficiunt et ditant sine dispendio. Scip. Ammirat. lib. 3. c. 8. At pecuniam mutuam sumere, et solvere annuatum usuras, non video quid emolumenti bono publico afferat. Adeo ut Principes, qui faciles sint ad aes alienum poscendum et capiendum mutuo, interdum ita illaqueentur usuris, ut nullum tandem viam elabendi reperire possint. Caveant ergo Principes, quantum possibile ab hoc vectigalis genere.

Et ne hoc modo Princeps suas vires singulis patefaciat et auctoritatem prostituat, uti poterit arcano quodam, ut videlicet per tertium, puta civitatem opulentam, aut auctoritate eminentem apud exteros vel incolas peeuniam procuret, quae suo, non principis, nomine mutuam accipiat, pignore, vel fideiussoribus datis. Accedit etiam, quod eiusmodi civitates primariae aliis eo facilius ad mutuum persuadere possint, exemplo suo praeeuntes. Idcirco opus est, ut Principes civitatium primorum amorem et obsequium sibi concilient, quorum ope et consilio tempore necessitatis tuto et feliciter utantur. Quasi vectigal est et illud, cum principes cautionis loco a suis officialibus exigunt certam summam (Wann sie ihren Vorstandt in die Cammer müssen einantworten auff etlich tausendt) cuius usuras annuatim percipiant. Ceterum cum minus fideliter et diligenter functioni suae praefuerint, in facili videtur ab officiis remotio et damni compensatio. Res sane prudenter adinuenta, qua quaestores et id genus alii mmistri principum in officio continentur. Praeterea quasi vectigal est, quod a Mercatoribus subiectis, vel etiam aliis ditioribus ad usuras petitur. Est enim subveniendum aerario laboranti, quibus modis possis, modo saluti publicae consulatur.

Cui respondet quoque quasi vectigal, quando a Consiliariis et Officialibus datur mutua pecunia principi in initio muneris sui. Wann die jenigen, so zu einem Ampt kommen, etliche tausendt darlehen thun, welches ihnen verzinst wirdt.


page 71, image: 087

CAPUT II. DE MENSA ARGENTARIA.

SOLENT quoque sed rarenter Principes argentariis mensis consulere aerario, cum a subditis vel peregrinis accipiunt mutuum ad usuras extraordinarias.

ITa enim spe lucri cives et exteros allicere solent, ut ingentem summam pecuniae ad usuras elocent. Exemplum refertur de Francisco Rege Gallorum, qui mensam argentariam instituit ad usuras VII. cuius successor ad X. et postmodum ad XVI. et XX. Qua de causa Florentini, Lucenses, Genuenses, Helvetii et Germani, inescati amplitudine usurarum infinitam auri et argenti copiam in Galliam intulerunt, teste Bodino in Apologia adversus. Malestrettum. Verum ad hunc modum non, nisi extrema urgente necessitate, deveniendum esse suadent Politici. Propterea quod valde iniquus. Petr. Heig. p. 2. quaest. 1. num. 153. Molinaeus intr. de usur. num. 506. 507. deinde quod perniciosus. Quantum enim lucelli exinde aerario cedat, quis est, qui non animadvertat, cum brevi temporis spatio usurae sortem sint superaturae et totum aerarium exhausturae Unde trium illud. Die Tochter frist die Mutter. Qui propterea etiam a Scipione Ammirato reicitur praeter alios modos, qui plus damni, quam Iucri fisco afferant lib. 3. polit. discurs. cap 8. Permutandae pecuniae mensam tantummodo unam Byssantii elocarunt. Neque licebat alio nummo vel de altero emere vel alteri vendere quicquam: quod si quis fecisset, pecunia multabatur. Camerar. in Oeconom. lib. 2. p. 22.

CAPUT III. DE ADEMTIONE RERUM PRIvatarum.

AD quasi collationes pertinet etiam, quando inevitabili necessitate premente Princeps adimere cogitur bona privatis, tamquam publica et sua.

QUod suadet salus. Reip. quae summa lex est, et utilitas publica praeferenda est privatorum contractibus l. 3. C. de primipil. cui concordant l. un. §. pen. C. de caduc. tollend. c. suas. ibi. Nam plurimorum. quaest. 1. Schurff. consil. 9. num. 9. centur. 2. et consil. 60. num. 9. Adde Ioan. Copum Quaest. 59. num. 1. et 24. Modo tamen fiatrefusio aliqua pretii. l. 2. C. pro quib. caus. seru praem. lib. accip. Utut enim Princeps omnia possidet, haud tamen possidet dominio, quod est iurisgentium et iuris civilis


page 72, image: 088

ex parte. l. 5. de Iust. et Iur. §. signulorum Inss. de R. D. sed imperio, ut Seneca ait, et Ligur. lib. 3.

Quicquid habet locuples, quicquid custodit avarus,
Iure quidem nostrum est, populo concedimus usum.

Proinde hoc licere Principi non tantum belli tempore, sed etiam ex alia causa publica asserit Arnold. Clapmar. lib. 4. c. 16. et 22. Et latius hoc ius declarat Bruckman in tr. de regal. §. absoluta potestas. Geil. 2. obseru 55. 56. 57. Petr. Gregor. lib. 7. cap. 10. n. 49. Hotoman. quaest. illustr. 1. Ioan. Harprecht. de Rer. divis. ad urbr. num. 101. Waremund. ab Ehrenberg, de sub sid. regn. p. 136. cap. 10. Fern. Vasquius lib. 1. controvers. cap. 5. n. 1. Confer Iohan. Copum decis. 59 per tot.

Hic eonferri possunt modi alii: puta quo Lacedaemonii usi, cum Samii ab ipsis peterent, ut prcunias sibi conferrent recuperaturis patriam. Qui scitum fecerunt: Uno die debere et dominos, et familiam, et iumenta ieiunare, et quantum insum sisset, si non ieiunaretur, quisque, tantum tribueret Samiis. Ioachim. Camer. lib. 2. Oeconom. p. 24. Item: Classomenii in penuria annonae, cum pecunia deficerentur, scitum fecerunt: Ut qui oleum haberent, commodarent hoc reip. cum foenore. Cum igitur ita commodaretur oleum, conductis navigiis eveh endum illud in ea loca curarunt, in quibus fora exercebantur, unde frumentum ipsis advenit, pignore dato olei pretio. Camerar. p. 27. lib. 2. Oeconom. Ephesii tulerunt legem: Non licere, ut mulieres aurum gestarent, quicquid autem eo tempore auri haberent, id ut commodarent civitati. Constituta etiam argenti summa, quae numeraretur, permiserunt: ut in templi columnis nomen eius, qui argentum illud numerasset, tamquam eius, qui illam conse crasset, perscriberetur. Selybriani in pecuniarum inopia cum lex esset, ne frumentum exportaretur famis tempore, vetere illis frumento reliquo scitum fecerunt: Tradere privatos debere frumenta sua Reip. pretio constituto sic ut quisque sibi retineret victum unius anni. Postea evehendi potestatem fecerunt volenti, constituto pretio, quod aequum videbatur. Mendaei in bello adversus Olynthios, cum indigerent pecunia, et copia mancipiorum abundarent, scitum fecerunt, ut unusquisque tantum duo retineret, marem et feminam et reliqua venderet universa, ut haberent privati pecuniam, quam civitati mutuo darent. Hippias Atheniensis, qui triremis aut tribus magistri aut Iudis suppeditare impensas, aut in aliud istiusmodi munus publicum sumptus facere deberent, constituta summa mediocri ex his iussit eum, qui illam pendere voluisset, inter perfunctos suo munere persribi. Ioachim. Camerar. in Oeconom. lib. 2. Antissaeus cum pecuniae inopia premeretur civitas ipsius, et morem liaberent, ut Bacchanalia splendide celebrarent (quibus magnos sumptus faciebant de totius anni apparatu, cum in alia, tum victimas pretiosas) quod ille festus dies tunc instaret, persuasit eis, ut votum nuncuparent: se proximo anno reddituros Libero duplicia: et quae parata habebant, ut venderent universa simul. Atque ita pecuniae non modicae ad praesentem ipsis usum collectae fuerunt.

Heracleotae cum naves ablegarent quadraginta adversus tyrannos in Bosphoro, neque pecunia abundarent, coemerunt de negotiatoribus et frumentum, et oleum, et vinum et res alias venales: atque constituto tempore, quo


page 73, image: s089

pretium solveretur et opportunum erat negotiatoribus, non ad heminam merces distrahi, sed venire simul universas, et ipsi cum persolverent per opportunitatem, non stipendia devehebant, sed res venales in onerariis navibus, et unum quaestorem singulis navibus praeficiebant. Cumque iam interram liostium ventum esset, emebant ab his omnia milites, et argentum collectum fuit, stipendiumque dederunt ductores. Et ita accidit, utidem argentum daretur, donec domum redierunt. Ioach. Camerar. lib. 2. Oeconom. Arist. pag. 24.

Finis libri septimi.


page 74, image: s090

LIBER OCTAVUS DE VECTIGALIBUS ILLICITIS.

CAPUT I. DE VECTIGALIBUS MERETRICUM, MENdicorum, pyratarum, Astrologorum, ludaeorum; Item pro Natis, Mortuis, etc.

HACTENUS delicitis vectigalibus Ordinariis et Extraordinariis singulorum sive privatorum: Sequitur, ut tan dem etiam de illicitis quaedam addamus. Illicita sunt vectigalia, quae causa iniusta et turpi: tum quoque falsa et simulata: modoque iniusto imponuntur personis et rebus.

VEctigalia quamvis iure divino et humano licita esse supra demonstratum fuerit, et pateat ex Mattb. 17. 25. Luc. 4. 12. 13. Rom. 13. 1. Petr. 2. 2. Sam. 23. 1. Paralip. 29. Aret. in locis communibus cap. 155. l. ex praestatione. C. devectig. l. 1. de loc. publ. fruend. l. 1. si ager vectigal. de V. S. Covarr. in c. peccatum p. 2. et §. 5. n. 5 de R. I. in 6. Menoch. 2. de arbitr. cas. 178. Petr. GRegor. lib. 3. c. 6. Attamen pleraque odiosa videntur. l. quicquid. C. de vectigal. l. 3. l. fin. C. nou. vectigal. cum aliis. Boss. in tract. de vectigal. num. 10. praesertim quae contra consuetudinem veterem instituuntur, et plane nova sunt; quae tamen favor et utilitas publica quodammodo favorabilia reddit. Odiosissima vero sunt illicita ista, quae ex iniusta et turpi, falsave causa et iniquo modo indicuntur. Quae propterea in bene constituta Rep. non toleranda: quippe quod non omne, quod utile est, honestum sit. Nec facienda mala sint, ut eveniant bona. Quicquid adulatores et parasiti Principibus obganniant, qui variis strophis aucupandi pecunias, noctuque dieque excogitandis invigilant, sive honestae sint, nec ne: modo avaritiam Principis expleant: Quibus in ore est: Bonus odor lucri qualibet ex re, Sueton. in Vespasian. Horum vectigalium sordidorum et insolentium refert quaedam Alex. ab Alexandr. lib. 4. genial. c. 10. p. 204. Adde Arnold. Clapmar. lib. 5. de arcancap. 15. et Waremund. ab Ghrenberg. c. 6. de subsid. regn. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 6 de rep. Ioach. Camer. in Oeconom. Arist. Exiguntur vero ex causa iniusta et illicita personarum et rerum. Quae personis imponuntur, ex varia causa illicita sunt: puta ex


page 75, image: s091

quaestu Meretricum. Unde vectigal meretricum, Der Hurentribut. Sub Severo enim Imp. meretrices et lenones vectigal solverunt pro quaestu meretricio. Arnold. Clapm. lib. 4. c. 19. de arcan. rerump. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 6 pag. 95. Quale etiam Caligula exercuit. Sueton. cap. 40. Quod hodie in tota Italia fere frequentatur. Danae. lib. 2. Ethic. c. 12. Waremund. c. 4. pag. 578. Et permissa olim lupanaria constat ex lancillam 27. D. de hered. petit. Quae in Christianis rebus publ. mandato DEI adversa, non toleranda l. 7. C. de spectac. ibi. [Ne quis deinceps lenocinium exerceat, et nullus reditus inde largitionibus inferatur.] Et Nou. Constit. Iustin. de lenon. Bodin. pag. mihi 1024. Quippe quod tale vectigalimpurum, detestabile, Deoque invisum, ferisque barbaris improbandum et exsecrandum piaculum. Martin. Aspilenet c. 17. in manual. confess. Quod merito in auctores istius et Venereos retorquendum esset, quo pacto licitum redderetur, et libidines compesceret. Waremund. pag. 59. nu. 42. c. 4. de subsid. regn. De Sardanapalo refert Dio: [Habebat, in quit, multos exploratores, per quos investigabat curiose eos, qui sibi satisfacere maxime possent in rebus spurcissimis. Ex quibus exigbat pecuniam, ac de eo quaestu gloriabatur, iactabatque se apud socios eiusdem turpitudinis, quod se habere plures amatores diceret, et liberorum quaestum facere. Exegit etiam donanuptialiae ex omnibus gentibus, etc.] Prorepudiatis quoque solutum fuisse Petr. Gregor. refert lib. 3. cap. 5.

Mendicis quoque vectigal impositum non minus turpe aestimatur, quam Meretricium, Der Betlerzinß. Quale instituisse scribitur Vespasianus, qui et de divinis et humanis rebus pecuniam corrasit. Xiphil. lib. 66. ex Dione. Et simile refert P. Gregor. lib. 3. cap. 6. et c. 5. n. 9. pag. 95. ex Nicephoro. Callix. lib. 16. histor. Ecclesiast. c. 40. et 4142. 43. et Euagrio lib. 3. c. 29.

Vectigal quoque Pyraticum tale est, quod Principes à pyratis exigunt, quibus licentiam praedandi in mari concedunt. Waremund. ab Ehrenberg. p. 69. c. 5. n. 10. Boter. in relat. univers. p. 2. lib. 1. pag. 16.

Fuisse et vectigal dictum blakenno/mion apud Alexandrinos, quod Astrologi persolvebant, sic nominatum à stultitia. Quaestus enim dicebatur ex ingeniosa stultitia: et Astrologos consulere hominis non nisi stulti et temerarii, Paulo Merula referente in Cosmograph. p. 1. lib. 2. cap. 16. p. 78. Camerar. in Oeconom. lib. 2. p. 21. Byssantii, inquit, ubi quaestus faciebant praestigiarum artifices, vates, et qui medicamenta vendebant, et huius generis alii, constituerant, ut tertiam partem quaestus penderent. Astrologia damnata divino et iure humano. tto. C. de Mathemat. et Malef. ubi Binsfeld. late. M. Delrius in disquisit. Magic. P. Merula post alios dicto loco.

Tale est etiam Iudaeorum et foencratorum vectigal, qui ob licentiam foenerandi certum vectigal persolvunt. Quine tolerandi quidem essent in Rep. uti deducit, Andr. Speckhan. cent. 2. quaest. iur.

Ex edicto Servii parentes nascentium nomine Lucinae certam pecuniam dabant: qui ab adolescentia pervenissent in iuventutem, iuventae, morientes Libitinae. Dion. Halycarn. lib. 4. Habetur etiam exemplum in Arist. 2. Oeconom. Nam Hippias Atheniensis refertur praecepisse sacerdoti Minervae, quae in arce consecrata erat, de unoquoque mortuo afferti hordei sextarios duos, et totidem tritici, et obolum unum, idest, duos asses. Attantundem ab iis, qui sobole essent aucti.


page 76, image: s092

Ioach. Camerar. lib. 2. Oeconom. p. 23. vulgo. Geburtgeldt, Item Tauffgeldt. Simile refert Petr. Gregor. lib. 3. cap. 5. pag. 89. de lege, quae Manus mortua dicta, qua unusquisque mortuus, ab Episcopi subiectione pignore iussus redimi. Ita Condalus Arist. 2. Occonom. pro militum decedentium deferendis corporibus drachmam vectigalem imperavit, Contra leg. 37. de relig, et sumpt. fun. Cuiac 5. obseru. ult. et 12. obs. 21. vulgo Todtenzoll. Atque hinc simul argentum accipiebat, simulnon fallebant eum Duces indicio temporis, quo aliquis ex militibus esset mortuus. locach. Camerar. in Oeconom. Aristot. p. 26.

Manumissorum quoque vectigal vicesima fuit olim. Livius lib. 2. Halycarnass. lib. 5. Bodin. lib. 6. cap. 2. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 6 de R p. Item ut sponsus et sponsa novi Ioachimicum solvant. Warem. p. 92. Vectigal poenale caelibatus. Plat. lib. 6. de LL. Cic. 3. de LL. Petr. GRegor. l. b. 3. syntagm. cap. 9. et in syntag. art. admirab. lib. 40. c. 11. 1uod sublatum l. 1. C. de infirm. poen. caelib. et orb. perrationem ex 1. Cor. 7. c. nuptiae 32. quaest. 1.

Est et illicitus modus, cum crimen pecunia, quod supplicio ultimo dignum, expiatur: Item quando pecunia hereditaria Erbgeldt viduarum et pupillorum ab avaris et sordidis magistratibus redimitur exiguo pretio. Pro vitiis quoque vectigal solutum, puta scabie, caluitie, maculis facrei, referthistoriam lepidam ex Gilberto Cognato Waremund. p. 6. 4. n. 60.

CAPUT II. DE ILLICITO VECTIGALI RERUM, PUta Urinae, Umbrae, Nivis, etc.

REBUS quoque futilibus et inutilibus vectigalia imposita esse constat.

PUta Urinae, unde Urinarium vectigal, quod Vespasianus exegit: Et Tito graviter ferente, quod ex lotio aliisque rebus capiebat, aureos ex eo vectigali quaesitos ei ostendit, dixitque, Vide fili, num oleant. Dio in Vespas. Umbrae quoque et aeri. Iac. Cuiac. 10. observat. 7. ex Plin. lib. 12. nat. histor. ubi, [Quis non miretur, inquit, arborem umbrae gratia tantum ex alieno solo petitam? Platanus haec est iam ad Marinos usque provecta, ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant.] Quod etiam notant Petr. Heig p. 2. quaest. 40. n. 155. Petr. Gregor. in syntagm. Arnold. Clapmar. lib. 5. arcan rerump. cap. 24. Rationem reddit Erenbergius p. 61. de subsid. regn. Eo quod Romanivoluptatem et amoenitatem rerum libenter emerunt, et in iis usumfructum constituerunt. arg. l. numismatum. 28. l. statuae 4. 1. de usufr. Barnab. Brisson. lib. Antiq. et nos in tr. de Nummis attigimus.

De Nive quoque vendita vectigal solutum Parlador. lib. 1. cap. 3. §. 2. n. 14. pag. 73. Item de Tegulis singulis. Turneb. lib. 2. Adversar. c. 20. cum quo convenire videtur, quod in singulos lateres Romani Senatores contulerunt, Dione referente lib. 46. et quod pro singulis fenestris iniunctum olim in Lotharingia, Ehrenberga pag. 64.


page 77, image: s093

cap. 5. et in Selesia ab Episcopo quodam. Quin et de sepulcris mortuorum care venditis. Hospinian. de orig. coemeter. lib. 3. cap. 1. fol. 88. Ex triumphis, Lipsius 2. de magnit. Romae. c. 8. De mancipiis venditis. Cuiac. 6. observat. 28. Tacit. lib. 13. Lips. ad Tacit. et lib. 2. cap. 2. de magnit. Rom. Goedd. in l. 17. de V. S. Regn. Sixtin. cap. 8. de regal. n. 48.

Fuit etiam vectigal Chrysargyrum sive xrusa/rguron ex auro falsificato, de quo Iustus Lipsius lib. 2. Magnit. Romae. c. 6. Bodin. lib. 6. c. 2. Althus. p. 93. polit. Petr. Gregor. lib. 3. c. 6. De Condalo Mausoli praefecto refertur, quod arborum eminentium aut procidentium in regias vias vendidit fructus. Lycios etiam cernens capillis gestandis delectari, literas dixit allatas regias, quibus capilli ad crines mitti iuberentur. Mandata itaque se habere à Mausolo, ut illi tonderentur. Atque promisit, si certam summam in capita contribuere vellent, ex Graecia capillos afferendos esse curaturum. At illis libenter praebuerunt, quod postulabat, collectaque est de magna multitudine pecunia copiosa Ioach. Camerar. p. 26. in Oeconom. Aristot.

Iniustum quoque fiscicompendium prohibetur, cum bona ex naufragio reperta in littore fisco addicuntur. Andr. Geil. lib. 1. obs. 18. Item cum res inventae iudici. Landtrecht. lib. 2. art. 27. et ibigloss. Harbrecht. in §. fin. Instit. de R. D. et ibi Dd. communiter. Ioh. Copus in decis. ovarru. in c. peccatum p. 3. §. 1. n. 2. de R. I. in 6. Coler. in decis. 149. Item res furtivae reservantur, in quaest. Saxon. quaest. 19. Fuisse denique exactum vectigal de Canibus, Mulis, fimo, etc. Gregor. lib. 3. c. 5. De hisce et similibus rebus dehortari videtur Christus Matth. 23. v. 23. [Vaevobis Legisperiti et Pharisaei, Hypocritae, qui decimatis mentham, anetum et cuminum.] Caveant ergo Principes, ne dignitatem suam turpitudine vectigalium foedent, et augustum suum nomen et munus prostituant. Qua non solum iniuriam inferunt privatis, verum etiam in ius divinum et humanum impingentes, vindictam Dei et hominum sibiaccelerant.

CAPUT III. DE FALSA ET SIMULATA CAUSA vectigalium.

SOLENT quoquemali Principes sub praetextu falsas causas praetendere.

QUod prodigi et mali Principes in more positum habent, ut egentes vel inexplebiles ob avaritiam iniusta tributa excogitent, et falsas causas praetendentes alienis bonis matius iniciant. Vincent. Castellan. lib. 3. c. 10. de off. reg. Parit enim avaritia et prodigalitas tandem saevitiam in exigen dis tributis. Nam in Imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. Sententia Aurii Cassii. Vulcat. Gall. pag. mihi 62. Quibus sceleribus plenae historiae. Nero locupletissimos occidendo, et pecunias per vim auferendo, aerarium ditavit. Dio lib. 60. Idem de Caio refert lib. 59. [Igitur is Deus, inquit Dio, ut omittam ceterafacinora turpissima, ex quibus pecuniam colligebat, cellas habuit aedificatas in palatio, in quibus uxores puerosque primorum ac nobilissimorum hominum incluserat, ex iisque fructum capiebat, partim vi, partim voluntate, ne


page 78, image: s094

ei molesti esse viderentur. Quod facinus quis praetermittere potest? praesertim cum in auro argentoque abeis collecto quottidie volutaretur.] Dio lib. 59. cir. fin. Ita Ant. Caracalla mercatorum facultates diripuisse, et fana spoliasse fertur: et dixisse ad matrem: Bono animo es mater, Nam nobis, quandiu iura habebimus, pecunia non deerit. Dio. Lygdamis Naxius, quibusdam in exilium actis, cum facultates illorum nemo vellet nisi admodum paruo emere, vendidit ea ipsis exulibus. Ea etiam quae ut dona Diis consecrarentur in officinis non prorsus elaborata iacebant, vendebat tam exulibus, quam aliis, permittens ut emptionis nomen in unoquoque perscriberetur. Camerar. refer. in Oeconom. lib. 2. Carthaginenses cum militum apud ipsos externorum multitudo cresceret, non habebant, uti de eis debita stipendia persolverent. Praeconium itaque factum est: Si quis civium incolarumve ius haberet prehendendi vel civitatem vel privatum quempiam, si vellet prehendere, ut profiteretur. Profitentibus autem permultis, ita navigia in pontum contendentia comprehendebant, probabilem aliquam causam praetendentes, tempore quidem praefinito, quo de his causam dicturos se esse affirmarent. Copia vero tunc magna pecuniae cum exstitisset, et milites illos dimiserunt, et de comprehensione disceptarunt. Et quibus comprehensione esset facta iniuria, iis de vectigalibus suis satisfaciebat civitas. Hodie hisce militibus non sunt absimiles, qui militant absque stipendiis, vulgo Freybeuter, oder die sich auß dem Stegreiff nehren. Eo quod ex rapina et praeda tantum vivant. Quod in Belgio frequens; an vero aequum, multi dubitant; Nisi quis dixerit privatum malum bono publico compensari. Saepe vero sub hoc praetextu et cives sive in colae, ditiores mercatores spoliantur. Condalus Mausoli praefectus, si quanmdo iter per regionem suam facienti aliquis afferret donum ovis aut porci, aut vituli, iussit praescripto nomine eius, qui donasset et die, domum abduci, et ali, donecreverteretur. Ac ubi tempus satis longum abiisse videbatur, repetiit quod ille aluerat, subductis fructus quoque rationibus. Ioachim. Camerar. lib. 2. in Oeconom. Arist. pag. 26. Aristoteles Rhodius Phocaeae principatum obtinens, in pecuniarum inopia cernens duas esse Phocaeensium factiones, verba uni illarum occulte fecit, indicans sibi dare alteros pecunias, ut ad ipsos rem inclinet. Sese vero ab ipsis accipere malle, et administrationem civitatis eis tradere. Quibus auditis statim tantum isti pecuniae dederunt, quantum iusserat. At hic alteri factioni rursum ostendit, quae accepisset ab alteris. Hi vero dederunt, ne ipsi quidem minus. Atque ita accepta pecunia ab utrisque gratiam inter eos reconciliavit. Idem cum animadverteret inter cives multas esse controversias, et magnas in iis propter bellum iniurias, iudicio constituto edixit. Si qui lege non egissent intra tempus praescriptum, non amplius de prioribus criminibus iudicia iis datum iri. Tunc itaque complurium causarum atque litium collationem et provocationes multis propositis ad se referens, et ab utrisque per diversos aliquid accipiens, non parum pecuniae contraxit. Ioachim. Camerar. p. 27. in Oeconom. Elegans et subdolum exemplum est in Dionysio Syracusio pecunias cumulare volente. Qui contione advocata dixit, Visam sibi Cererem esse iubentem, mundum muliebrem in suum fanum deferri. Ac se hoc quidem de suarum mulierum mundo


page 79, image: s095

fecisse. Postulare igitur, ut idem fieret ab aliis quoque, ne Dea irasceretur. Qui non fecisset, eum sacrilegii reum fore pronuntiat. Cumque omnes, quae habebant, attulissent, et deae respectu et ipsius; re divina facta abstulit mundum illum tamquam commodatum ab ipsa Dea. Ubi vero temporis aliquid praeteriisset, et mulieres idem ornatus ferrent: Edixit, ut quae aurum gestare vellet, ea in templo, quod tanti esset, dedicaret: Aedificaturus triremes sciebat pecunia sibi opus esse. Contione igitur advocata, Prodi quandam urbem dixit, et ad eam rem sibi pecunia opus esse. Postulavitque ut singuli cives conferrent aureos duos. Hanc pecuniam illi contulerunt. Spatio autem interposito dierum duorum triumve quasi frustrata res ipsum fuisset, collaudatis civibus, id restituit unicuique quod contulerat. Quo facto voluntates illorum sibi reconciliavit. Postea simili spe se esse recepturos rursum contulerunt. Dionysius autem, quod tunc acceperat retinuit ad triremium aedificationem. Idem in pecuniae inopia postulavit à civibus, ut sibi contribuerent. Quibus negantibus se habere, protulis utensilia sua, et venalia, quasi per inopiam hoc faceret, proposuit. Haec cum Syracusii emerent, quid quisque emisset, perscribebatur. Persoluto autem pretio referre ad se utensilia iussit, quod emisset, unumquemque. Idem cum Syracusii propter crebra tributa desierant pecudes alere: Ibi Dionysius satis sibi collatum esse affirmavit ad tantum usum, quique posthac parassent pecudes, eos fore immunes. Cum multi enim multas pecudes immunitatis spe parassent, nactus opportunitatem quod quisque haberet, aestimari iussit, et imposuit tributum seu pensionem. Ibi tum Syracusii aegre ferentes se esse deceptos, pecudes iugulare et vendere. Idem, Rhegio occupato, advocata contione, dixit: Quod diripere urbemipsorum iure posset, sed velle se, si modo auferat impensas factas in id bellum, et pro singulis capitibus tres minas, eos missos facere. Tunc Rhegini quicquid occultaverant, id protulerunt in conspectum. Et cum egeni quoque pecuniam mutuo sumerent ab opulentioribus et externis, ita illam summam persolverunt. At Dionysius hac accepta nihilominus et omnes sub corona vendidit, et supellectilem, quam occultatam protulerant, abstulit universam. Cotys Thraciae Rex pecuniam petebat mutuo à Perinthiis ad contrahendos milites. Eam Perinthii dare nolebant. Petiit igitur, ex ipsorum civibus aliquot saltem ad se mitterent, qui certis locis praesidio essent, ut militibus ea loca custodientibus alibi uti posset. Id Perinthii cito fecerunt, rati illa ita loca in sua potestate fore. At Cotys eos, qui ad se missi fuerant, captos detinuit, iussitque ad se mitti mutuo petitam pecuniam et ita recipere suos cives. Mentor filius comprehenso Hermia, occupatis etiam iis locis, quae ille tenuerat, procuratores constitutos ab Hermia non removit. Itaque iam omnes securos comprehendit, et quicquid habebant penes se, quod ante occultaverant, abstulit. Memno Rhodius mutuo sumpsit pecuniam, quam ex vectigalibus sese exoluturum promisit. Tempore adventante, ut vectigalia perciperentur, sibi quoque dixit opus adhuc esse pecunia, seque postea redditurum cum foenore. Quos in exercitu etiam habebat, iis detraxit frumentum et stipendium dierum sex per annum. Pollicitus iis diebus ipso neque vigilias, neque itinera obituros,


page 80, image: s096

neque resumpturos quicquam nimirum exemptis illis. Superiore tempore etiam cum metiretur frumentum militibus, secunda post novam Lunam die, primo quidem ille mense dies praeteriit tres, sequente vero quinque, et hoc modo processit donec ad triginta perveniret.

Caligula quam plurimos occidit accusatos de criminibus: Vere enim id fecit (ait Dio lib. 59.) ut eorum facultates conseqneretur. Item Caius consumpta Urbis ac totius Italiae pecunia, in Galliam proficiscitur ad eam gentium fortunis una cum Hispanis spoliandam: Ibi publicum crimen fuit, Divitem esse: atque horum possessiones cum venderet, ipse inde multo maiorem pecuniam redegit, quod omnes cogebantur plures emere, quam res esset. Idem refertur de Triumuiris. Dio 47. Ael. Lamprid. de Commodo: Simulabat se et in Africam iturum, ut siumtum itinerarium exigeret: et exegit, eumque in convivia et aleam convertit. Nero magnam pecuniam à privatis et populis praetextu incendii, partim vi, partim de voluntate eorum exegit et populo divisionem frumenti ademit. Dio lib. 60. Mausulus Rex Cariae aestate pecunias à subditis extorsit, praetextu quod rex alius à se tributum postularet, nec haberet, unde dissolveret. Arist. 2. Oeconom. Puerum etiam quendam togam sumere virilem iusserunt, ut quasi iam vir esset, ab ipsis posset occidi. Dio lib. 47. de coniurat. Hic verum est, quod Apologus innuit: Quod saepe agnus insimulatur, quod lupo supra in flumine ripae exsistente, aquas turbidas effecerit, et herbas, etsi dentibus careret, depaverit. Tyrannen finden leicht ein Vrsach. Frider. lib. 2. de mandat. rubr. 3. n. 13. Hic mihi in mentem venit, quod olim Impostor quidam praetendebat modum ditandi aerarii ex concessa licentia vescendi carhediebus Veneris al isque prohibitis: ut quicumque hac licentia in Romano Imperio, vel in Italia, Gallia, etc. uti et gaudere vellet, aliquid pecuniae magistratui solveret, qui licentiam illam concederet, et certum symbolum sive tesseram, Ein gewiß Zeichen oder Zettel daret. Sed anne Catholicus hicredargueret; hunc modum cum potestate pontificis pugnare. Et credo in Germania parum aerario exinde obventurum. Cum plerique hanc licentiam ex libertate Christiana sibi sumant. Penes prudentiores quoque sit censura de isto modo, ut subditi suo principi certam summam, puta decem libras pro mille solvant pro damno incendii, si quod in aedibus forte ortum fuerit, sustinendo, et ipsius principis periculo et sumptibus reparando, quandiu is, qui pecuniam dederit hocnomine, vixerit. Idem iudicii esto quoque de illa persuasione belli imminentis, ut subditi omnis generis arma à principe pecunia soluta comparent, nec tamen illa accipiant, sed custodienda in armario relinquant, donec forte periculum et necessitas traditionem postularit. Modus quoque iniquissimus et iuri gentium contrarius est iste, quo Rex in India Orientali utitur, ut quam primum subditus et civis locuples moriatur Banthamii, sive liberis sive non relictis, Rex sibi vindicet liberos, viduam et opes, et in suam potestatem redigat. Quod si forte Chinensis mercator vel filios vel viduam habere desideret, pretio dato liceat. Histor. Orient. Ind. p. 2. cap. 35. Nec mirum, hanc tytannidem apud Barbaros exerceri, cum et alii populi, qui religiosi videri volunt, variis modis subditorum bonis sub specie Iuris inhient. Dum enim omnis generis proventus et merces suis subditis magno pretio obtrudunt, puta fruges,


page 81, image: s097

vina, boves, oves, etc. quae multo vilius abextraneis etiam emere possent, anne hoc est libertatem emendi et vendendi tollere et pretio iniusto cum detrimento alterius cistas suas locupletare? Ut taceam; quando genera commerciorum, puta cerevisiae coquendae, vini vendendi, etc. subditisconvenientia et necessaria adimuntur, quibus se suosque sustentare deberent. Notum quoque est sophisma Charidemi Ouitae, quod refert Camerat. p. 36. Item Philoxeni pag. 37. Item Euaesi Syri. Item Cleomenis Alexandrini p. 38. Ophellae Corinthii pag. 40. Chabriae p. 41. Antimenis, Cleomenis, Stabebii p. 41. Dionysii p. 42. Et quis technas et strophas tyrannorum omnes enumeret, quibus in cogendis pecuniis usi, et qui adhuc indies excogitantur. Quarum tamen quaedam necessitatis tempore veniam et excusationem mereri videntur, modo ad utilitatem publicam conferantur. Qui hodiernos desiderat usitatos in Belgio, in Gallia, in Italia, mores istorum populorum exploret: qui partim descripti exstant, inprimis Les Finances de Royausine dy France: Le Cabinet de Roy du France. Consulat Thesaurum politicum Italice congestum, ubi varios modos offendet populorum, à quibus Germani abstinent. Sed ut dixi, Morem spectandum esse regionis, et necessitatem belli pacisque tempore, quo etiam illa, quae iniqua apparent, aequa habentur. Et meminerint insuper hic Principes boni exempli Traiani, qui abstinebat ab aliena pecunia non minus, quam ab iniquis caedibus. Quomodo autem interdum Arcanisutendum sit ad aerarium conservandum, alibi disseretur.

CAPUT IV. DE VECTIGALIBUS MODO INIQUO impositis.

SUNT quoque iniusta et illicita vectigalia, quamvis iusta causa innitantur, quae modo iniquo imperantur. Sive sint vectigalia veteribus convenientia, sive plane nova.

NAm nova, vel vetera aucta, per vim et impressionem extorta praesumuntur. Bl. c. 1. de pac. constit. Wesenbec. consil. 46. num. 45. Mynsing. centur. 5. obseru. 31. Res non indiget exemplo. Cum ante eiusmodi non pauca attigerimus. Ad eam vero insaniam interdum Principes devenisse, ex historiis liquet, ut etiam sine ulla causa et modo gravarint subditos. Dio ait de Ant. Caracalla: [Praeter ceteras exactiones, quae erant innumerabiles, cogebamur, cum ipse Romam proficsceretur, complures domes et sumptuosa diversoria in mediis itineribus, atque iis brevissimis aedificare nostris sumptibus, in quibus non modo non habitavit unquam, se magnam eorum partem non visurus erat. Praeterea Amphitheatra et Circos in omnibus locis, in quibus byemavit; aut se speravit byematurum, gratis exstruximus, eaque diruebantur ilico, ideo id agebat, ut nos perderet.] Recordentur hic dictiaurei: BONI PASTORIS ESSE TONDERE PECUS, NON


page 82, image: s098

DEGLUBERE. Commodus dicitur singulis diebus de pecunia gladiatorum decies sestertiûm, cum cetera Communia pariter cum reliquis gladiatoribus faceret, accepisse, Dione teste, lib. 47. vide p. 337. et 377. Addi possunt et alii modi, quos Camerarius collegit in Oeconom. lib. 2. pag. 21. Nam Cypselus Corinthius cum votum fuisset Iovi, si civitate illa potitus fuisset, Corinthiorum se dedicaturum facultates universas: iussit censum describi: illis autem professis decimam bonorum partem abstulit à singulis, de reliquis iussit eos negotiari et rem facere, annoque vertente fecit idem. Evenit itaque, ut annis decem et ipse haberet omnia bona Corinthiorum, eaque consecraret, et Corinthii interea quaererent pararentque alia. Silvam licet illicitorum et iniquorum vectigalium in historiis animadvertere, ad quas lectorem brevitatis causa remissum velim.

Finis libri octavi.


page 83, image: s099

LIBER NONUS DE SPONTANEIS COLLATIONIBUS, ET LEGATIONIBUS IN AERARIUM.

CAPUT I. CUM PRINCEPS VEL RESP. HERES instituitur.

HACTENUS de Collationibus privatorum, quae imperio iniunguntur, et necessario à subditis et aliis exiguntur. Sequuntur Collationes et Largitiones voluntariae civium et aliorum. Conferuntur autem vel universa bona et hereditas, cum Princeps vel Resp. vel Ecclesia heres instituitur testamento, etc. vel cum pars bonorum aerario deputatur liberalitatis affectu nomine legati aut donationis.

QUa collatione sane nihil honestius, nihil laudabilius censeri potest inter vivos et apud posteros. Quippe quae Amore fit patriae, quam omnes amare tenentur arg. l. 2. de Iust. et Iur. Et qua nihil antiquius habendum arg. l. 23. de relig. et sumpt. funer. Propterea quod patria sive Rep. salva et incolumi et Bona privatorum salva sint quoad animum, quoad corpus, quoad fortunam. Siquidem bono publico bona privata sustentantur et promoventur. Etenim ut recte de Deo sentias, Deum recte cognitum rite colas, et finem fidei, id est, salutem animae consequaris in hac et altera vita, utque aliarum rerum notitiam et tui ipsius adipiscare: necesse est, Reip. referas, quae media adipiscendi subministravit. Ut honeste vivas, suum cuique tribuere, ut aequum, bonum ab iniquo à malo, ut licitum ab illicito, ut utile ab inutili secernere scias, opus est reip. quae legum praeceptis rectitudinem vitae monstrat et iudicio exsequitur, si quid contra factum. Ut sane, ut tuto, ut iucunde vivas, anne munus est reip. Ut bonam famam et gloriam in vita et post vitam acquiras, certe tua virtute, et beneficio Reip. mereris, quae virtutem et benemerita honore et dignitate remunerat. Quid ergo aequius est, quid honestius, quam veluti a)nti/dwron quoddam Reip. reddere, ex bonis, quae in Rep. nactus es, instituendo


page 84, image: s100

vel Principem vel remp. bonorum heredem, nullis forte aliis proximioribus, vel indignis, et ingratis successoribus exsistentibus. Bodin. lib. 6. cap. 2. de rep. Quam causam procul dubio ICtus in l. 6. §. 5. D de excusat. intendit, ubi divites hortari videtur, ut [Qui divitiis abundent, volunt arie tribuant pecuniam in utilitatem patriae.] Principem vero iure institui posse heredem, modo ne litis causa fiat, ipsa iura disponunt. Nam litis causa Imperatorem heredem institui invidiosum est, ut ICtus ait in l. 91. de her ed. instit. nec calumniae facultatem ex principali Maiestate capi oportet. l. ult. quitestam. fac. poss. §. ult. Inst. quib. mod. testam. infirm.

CAPUT II. DE LEGATIS AERARIO RELICTIS.

DEINDE quoque legata Principi vel Reip. aut Ecclesiae assignari solent quam frequentissime. Quod quamvis ut plurimum in libertate testatoris situm sit: attamen lege vel statuto etiam disponi potest, ut singuli testatores Ecclesiae et Reip. legati nomine aliquid relinquant.

CAusa legatorum aerario destinatorum est bonum et salus Reip. Principi legari posse, et iure cautum reperitur. [Adeo ut quod principirelictum est, qui antequam dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione D. Antonini successori eius debeatur.] l. 58. de legat. 2. Si vero Augustae legaveris, et ea inter homines esse desierit, deficit quod ei relictum est. l. 59. eod. [Civitatibus etiam legari potest, quod ad honorem ornatumque civitatis pertinet, puta quod ad instituendum forum, tbeatrum, stadium legatum sit. Quod ad munus edendum, venationemve, ludos scenicos, ludos circenses relictum fuerit, aut quod ad divisionem singulorum civium vel epulum relictum fuerit. Hoc amplius quod in alimenta aetatis, puta infirmae, seniorum, puerorum, puellarum. l. 122. de legat. 1. Item si quid relictum sit Civitatibus, omne valet, sive in distributionem, sive in opus, sive in alimenta, sive in eruditionem puerorum, sive quid aliud. l. 117. de legat. 1.] Ad pias vero causas conferunt ii, qui religione moventur, puta ad aedes et loca sacra, templa. §. sacrae. Instit. de R. D. l. 6. §. 2. et 3. D. eod. l. sancimus 21. et tit. C. de SS. Eccles. Macrob. lib. 3. Saturnal. 3. Fest. lib. 17. Ad sepulcra et coemeteria. §. religiosum. Inst. eod. d. l. 6. §. 5. l. 2. et 4. de Relig. et sumpt. fun. l. 4. C. de sepulcr. violat. Cic. Philipp. 3. Agell. lib. 4. cap. 9. Ad scholas et gymnasia, in quibus literarum studia exercentur, et vitae hominum ad oboediendum DEO, et ad parendum magistratui informantur, ut loqui5ur Imp. in Autb. C. ne fil. pro patr. l. 1. in fin. ib. Br. D. solut. matrim. Ad loca alia pietatis et chariatatis, puta Xenodochia, Nosocomia, Orphanotrophia, Gerontocomia, Brephitrophia, Ptochotrophia. l. 19. C. de SS. Eccles. l. orphanotrophos. 32. C. de Episcop. et cleric. de quibus late Tyraquell. de privileg. piae causae. Huc quoque referendae sunt Personae aliae miserabiles, Viduae, Mendici, Opifices invalidi, etc. Idem iudicii esto de captivis, et militibus


page 85, image: s101

aegrotantibus et mutilatis, qui ex aerario militari sustentandi, verlämte Soldaten, quod eiusmodi largitionibus etiam adiuvandum est praeter alios modos arg. l. ad instructiones itinerum. 7. C. de SS. Eccles. c. aurum. 12. q. 2. c. ult. in pr. ibi gloss. 16. q. 8. l. si quis pro redemptione. 36. C. de donat. vulgo Legata zu milden Sachen. Princeps ergo sive Resp. hic operam dent, ut animos divitum, puta procerum, nobilium, patriciorum et aliorum persuasione vel exemplo moveant, flectant et alliciant, quibuscumque modis id fieri possit, ut sponte ad pias causas, et ad bonum publicum legata destinent. Consultius vero censent quidam, ut statuto vel certa lege disponatur, ut nullius testamentum aut donatio causa mortis firma habeatur, nisi et ratio legati publici et pii habita fuerit in illo. Quemadmodum tale statutum in Regia Hexapoli ZITTA exstat. tit. Von Testamenten. §. Wann aber sonst Testament gemacht werden, darinnen Gottes Ehr vnd gemeiner Nuß vergessen, die sollen keine Kraffe haben noch Macht, sondern vor nichtig, krafftloß vnd vnd ündig gehalten werden. Quamvis alii dubitent an tale statutum Civitas, quae superiorem recognoscit, contra ius communefacere possit. De Principe summo non est dubium, quin talem legem in suo territorio condere possit, puta forte ad Academiae novae aedificationem et sustentationem. Adeo ut quicumque testatus vel intestatus decesserit, portionem ad hanc piam causam relinquere reneatur, uti de exemplo Principis Sabau diae refertur. Porcio ab intestato definiriposset pro rationefacultatum, forte de mille flor. 10. 20. 30. etc. Testantis autem portio committenda est arbitrio eiusdem, cuius voluntas libera esse debet ad supremum vitae spiritum. Opus quoque est, ut publicis tabellionibus iniungatur, ut singula legata, vel donationes, super quibus instrumenta confecerint, in tabulas publicas referant, ut statuto in civitate Geneva provisum est t. 79. ut ne Resp. vel Ecclesia illis defraudetur. Item ut sacerdotes aegrotos visitantes ipsos moneant, ne Reip. et Ecclesiae legata posthabeant, quod monachi et Iesuitae probe callent. Imo in Collegiis suis saepenumero Comoedias Tragoediasque exhibent, atque magnates ad spectandum invitant, ut hac occasione studiis suis prospicere, atque ad pias causas amplissima legata precibus impetrare valeant.

CAPUT III. DE DONATIONIBUS INTER VIVOS et causa mortis.

DENIQUE ad Collationes spontaneas referendae sunt quaevis aliae donationes inter vivos et causa mortis, quae aerario Reip. deputantur.

PRudenter ille Princeps cuidam sciscitanti, quod optimum vectigal caperet ex civitate: Quod populus, respondit, pendit potius ex honore, quam ex onere, ut notat Heinr. Farnesius in Apophthegm. t. 24. pag. mihi 90. Quod enim sponte datur beneficium, vere datur. Olim Consules Romani initio sui consulatus in


page 86, image: s102

usum aquae publicae centum libras auri donabant l. 3. l. pen. C. de consul. lib. 12. Et plenae sunt donationis principum virorum illustrium et aliorum historiae. 2. Reg. 12. 2. Chronic. 35. Marc. 12. Luc. 21. Exod. 35. 1. Chron. 23. Maccab. 13. Luc 7. Vide Ecclesiast. histor. Videant hic Principes et Civitates, ut gratia et favore ansam praebeant ditioribus donandia aeratio. Ut enim saepe sponte largiantur: attamen et monitore etiam interdum opus est. Similis collatio est in regno Angliae, quae BENEVOLENTIA dicitur, quam rex quidem petere quodammodo videtur, sed tamen fere omnes ad illam exsistunt prompti, ne inviti amore et favore regis destitui videantur, ut notat Waremund. ab Ehrenberg. cap. 5. de subsid. regnor. p. 69. nu. 7. ex Polydor. Virgil. lib. 24. et 26. Exemplo Eduardi IV. qui cum amicis egit, ut sponte ad sumptus belli pecuniamerogarent, quod ipse ex ea re singulorum benevolentiam mensurus esset, ut scilicet eum, qui plus daret, se plus diligere censeret, quod ex codem refert Reusnerus lib. 1. stratagemat. c. 20. p. 107. Voluntariae collationis exemplum illustre exstat in Livio, cuius supra mentionem fecimus, et ex Dione lib. 46. [Postquam pecunia ad bellum gerendum opus esse compertum esset, Omnes suarum facultatum quintam et vicesimam partem contribuunt, Senatores vero etiam in singulos lateres, quos habebant in aedibus urbanis non solum suis, sed etiam alienis, in quibus habitabant, quatuor obulos persolvunt. Insuper ditissimi quique separatim alia permulta conferunt. Praeterea arma, ceter aque militibus necessaria, multae civitates multique privati gratis suppeditant. Tum enim aerarium exhaustum erat.] Lepidum exemplum de Richardo Rege Anglorum refertur, qui ingentem pecuniam à collegiis mercatorum, qui Caleti potissimum negotiantur, mutuo sumpsit, postea exposuit Monachis Cisterciensibus, se huc coactum penuria et eorum gratia fecisse et rogare, ut tantum lanae redderent mercatoribus, quibus precibus victi, morem regi gesserunt, uti refert ex Iovio P. Greg. lib. 3. cap. 6. p. 104. Ex sacris quoque obvia sunt exempla. [Ita Regina Schebae dedit regi Schelomoni centum viginti talenta auri, et aromata multa valde, ac lapides pretiosos. 1. Reg. 10. v. 10. Et 2. Chron. 91 v. 14. Omnes Reges Arabiae et proceres eius regionis afferebant aurum et argentum Schelomoni. Item v. 23. et 24. Omnes reges terrae quaerebant aspectum Schbelomonis, ut audirent sapientiam eius, quam indider at Deus animo eius. Isti quoque afserebant quisque munus suum, instrumenta argentea et instrumenta aurea, vestimentaque, arma et aromata, equos et mulos, rem annuam quotannis.] Huc quoque pertinennt spontaneae et honorariae collationes subditorum et vasallorum, cum Princeps matrimonium contrahit, et nuptias celebrat, puta an Hafern, Hünern, Eyern, etc. Uti in Silesia moris est.

Finis libri noni.


page 87, image: s103

LIBER DECIMUS DE AERARII DISTINCTIONE.

CAPUT I. DE PUBLICO, SACRO, CIVILI ET MILITAri, nec non privato aerario.

HACTENUS actum est de Modis, quibus conficitur Aerarium: Sequitur ut de discrimine aerarii videamus. Quod vel Reip. et populi causa constituendum est, et Publicum dicitur: vel Principis, quod Privatum, alias Fiscus. Utrumque Commune, vel Sacratius. Commune est, quo pecunia colligitur ad sumptus communes et ordinarios. Sacratius vero, quo thesauri ad expensas extra ordinem emergentes reconduntur. Publicum aerarium est, quod salutis publicae et populi causa inprimis constituitur: Vel Sacrum, quod politiae sacrae vel administrationi Ecclesiae et scholarum: Vel Profanum, quod vel administrationi civili, vel militari inseruit. Unde hoc duplex: Civile et Militare. Conficiuntur vero modis ferme iisdem, nisi quod hi profano, alii magis sacro conveniant. Quod recta ratio et usus diiudicat.

DIstinctio Aerarii desumitur à distinctione politiarum sive partium Reip. in quas dispesci solet. Quandoquidem Politia sive statu quadtuplici continetur, sacro, Civili, militari et domestico, vulgo Der Lehr, Regier, Wehr vnd Rehrstandt. Uti autem quaelibet politia constat Personis et Rebus: Ita quoque rerum distinctio in singulis facienda est. Publica politia desiderat Res publicas, soli et pecuniam, quae quia triplici discrimine: Quandoquidem vel spectat administrationem Ecclesiae, et scholarum, vel Legum et Magistratuum civilium, Iudiciorum, etc. vel defensionem contra vim internam et externam: Nulla vero sine


page 88, image: s104

viribus et nervis expediri cum queat, ideo ordine Res suae, puta Nummi, de quibus hic agimus, etiam singulis deputandi sunt. Siquidem unaquaeque ad suas proprias et distinctas expensas tenetur. Reperias sane Resp. et Principatus, in quibus haec aeraria indistincta, imo confusa. Verum cum Politia ordine gaudetat, nec is in aerarii distinctione negligendus videtur: tum quod optime ea congerantur et expendantur, quae ordine. Cum omne, quod ordine constat, divini quid sapiat. Nec desunt optimae Resp. in quibus haec aerarii distincta ratio et cura observatur.

Ceterum varii modi relati sunt, quibus aerarium confici potest, è quorum tamen numero himagis civili, illi magis sacro, himagis civili, illi magis militari conveniunt. Prudentis et Politici hic est, Politiis et aerariis singulis accommodare eos modos, qui ex usu cuiusque esse videntur. Quod hic definiti ob circumstantiarum infinitam varietatem non potest. Communes sane modi videntur aerario sacro et profano, Reditus publici ex pascuis, ex collationibus spontaneis. Sed quidni Princeps et vectigalia certa possit assignare aerario sacro? Ius sane vectigalium est situm in arbitrio Principis. Quod si necessitas, puta belli, pestis, famis, incendiorum, etc. urgeat politiam sacram: numquid non extraordinariis modis utendium eius gratia, aeque ac politiae civilis et militaris causa. Imo multo magis, cum Ionge potior sit ratio Christi, quam ratio fisci. Viderit ergo hic Princeps, quid suae Reip et cuique politiae ex aequo et bono congruat, ut ne quid detrimenti capiat. Interest enim publice cultum divinum, et quae ad ipsum spectant, sarta tecta esse, cum favoranimarum omnibus aliis rebus praeferendus. Interest publice cives in tranquillitate secundum Iustitiae normam gubernari: Interest publice quoque vitam, famam, honores, bona civium, adeoque totam Remp. adversus hostes defendi, et ubique obtinet axioma illud tritum: Salus populi suprema lex esto.

CAPUT II. DE GAZOPHYLACIO SIVE AERArio sacro.

SACRUM aerarium est, quod continet pecuniam ad sacros et pios usus collectam. Cuius modus proprius videtur consistere in Eleemosynis.

USus sacri aerarii sive Gazophylacii Deß Gotteskastens necessarius est, et fuit in quavis rep. Ubivis enim locorum Salus inprimis animarum quaerenda est vero religionis cultu, qui perficitur ministerio praedicantium Euangelium et administrantium Sacramenta, etc. Sunt quoque ubique necessariae Scholae ad educationem et informationem Iuventutis in studiis pietatis et honestatis, nec non cogntione aliarum scientiarum, rerum divinarum et humanarum, quibus animus hominis restituitur, et ad sui perfectionem aliquomodo reducitur. Constat denique omnis Resp. pauperibus aeque ac divitibus, aliisque personis miserabilibus. Unde publice interest, aerarium ex pecunia publica ad sustentationem earum in


page 89, image: s105

promptu haberi. Quemadmodum constat tale in antiquissima Rep. Iudaeorum, auctore DEO, exstitisse. Exod. 23. 2. Reg. 12. 2. Chron. 35. etc. et in novo Testamento, Marc. 12. Luc. 21. Carol. Sigon. de Rep. Iudaeorum. erudite, et late Zepperus in polit. sacra, Pastorale Lutheri pag. 406. post alios multos. Cyprian. Spangenberg von Allmosen: Et in aliis bene constitutis Rebus publ. Ehurfürst. Pfaltz. Landes Ordnung t. Von Allmosen. Bart. in l. privilegia 12. C. de SS. Ecclses. Ioh. Taffinus in tr. Von Buß vnd Vesserung deß Lebens, lib. 2. cap. 10. late et eleganter. Modus aerarii sacri praeter ceteros proprius videtur in Eleemosynis, quas pii conferunt, vel stato tempore, vel extra ordinem, spontetamen. Quibus varia potestansa et occasio porrigi. Possunt enim colligi Eleemosynae singulis diebus dominicis festis Von Hauß zu Hauß In hospitiis publicis in Herbergen, deßwegen Allmoß Büchsen allzeit sollen auffgesetzt werden, ut peregrini pauperibus quid conferant. Item in conviviis sollennibus, sponsalium, nuptiarum, baptizatorum; Item in funeribus, Auff Verlöbnussen, Hochzeiten, Kindtauffen, Leichbegengnuß. Adde et alios modos, quibus sactum aerarium ditari potest, ex pecunia pro pulsu campanarum Glockengeldt, ex pretio sedium in templis, Stuelgeldt, Item pro sepulcris in coemeteriis publicis, aut in templis. Ita quilibet conferre tenetur pro virili ad sacra et cultum divinum, Exod. 34. in pr. Vide etiam exemplum 2. Chronic. 24. v. 9. ubi collecta in arcaminiecta. DE Primitiis et Decimis spontaneisque collationibus vide illustre exemplum 2. Chron. 31. v. 4. et seqq. [Iosias recipit pecuniam inferendam in domum DEI, quam collegerant e manu Menaschitarum et Ephraymitarum, 2. Chron. 34. v. 8. et seqq. Item Asaretulit res consecratas a patre suo et res consecratas à se in domum DEI, argentum et aurum et instrumenta. 2 Chron. 15. v.18.] Quicquid enim semel ad divinos colutus et honores destinatum est, idem licetante ad idolomaniam et superstitionem adhibitum, multo magis ad illum verum usum pietatis servari et custodiri debet. Contra; [Ascendens Schischak rex Aegypti Ieruscholaima: accepit thesauros domus lebovae, et thesauros domus regis, omnia (inquam) illa accepit: etiam scuta aurea, quae fecerat Schelomo.] Collationis spontaneae exemplum etiam est cap. 1. et 2. Esdr. Regis et consiliariorum, Esr. 7. v. 15. Item Nebem. 3. et 7. v. 70. Huc referendae sunt Decimae Thom. Campeg. de Annat. q. 3. nu. 15. Item aliae reservationes in beneficiis Ecclesiasticis, inprimis quae Annata dicitur ab annua pensione. Campeg. tract. de reservat. benef à Rom. pontif. Duar. de benef. lib. 6. cap. 4. Tob. Baurmeist. lib. 2. de iurisd. cap. 3. num. 35. Item Indulgentiae c. cum ex eo §. fin. de poen. remiss. c. quodcumque 24. q 1. Bodin. de rep. lib. 1. cap. 8. Exactiones ob diplomata. Duat. lib. 1. c. 6. de benef. Nota quoque morem in quibusdam civitatibus, ut emptores et venditores rerum immobilium, quamprimum convenerint, aliquid nummorum ad pios usus puta talerum vel grossos aliquot pendere et in cistam publicam, quae huius rei gratia in templis collocata, schedula in testimonium contractus celebratiapposita, recondere teneantur. Vulgo Den Gottes Pfenning einlegen. Qua pecunia non illata contractus quasi nullus censeatur. Porro expensae huius aerarii in varios usus distribuuntur, puta in stipendia docentium et ministrorum verbi, in aedituos: ministros scholarum, in pauperes, in orphanos, in decrepitos et senes, in viduas, in infantes expositos, aliasque miserabiles personas: Item in aedificia templorum et scholarum: hospitalium, etc. In


page 90, image: s106

Bibliothecas. Vide Iustum Lips. lib. sing. de Biblioth. Fr. Patritium. lib. 12. c. 15. derep. Unde sane necessitas aeque ac utilitas huius aerarii apparet. Boter. della ragione di stato. Calderin. Apollin. discurs. polit. 8. Sed de expensis dicendi locus erit alius. Satis sit, hic generatim rationem huius aerarii indicasse; de quo Zepperus et alii latius agunt, quos adhibe.

CAPUT III. DE AERARIO CIVILI.

QUOD inseruit expensis administrationis civilis, tempore pacis, Vulgo Rent Cammer.

QUod principaliter in omni Rep. instituendum. Desiderat enim inprimis Politia Civilis, quae totius Reip. administrationem togatam complectitur, expensas innumeras in personas et res conferendas, puta in magistratus. P. Heig. p. 2. quaest. 23. n 2. et seqq. et iudices et alios Officiales, in legatos, in aedificia publica, circos, theatra, palatia, pontes, vias publicas, moenia, muros, turres, aquaeductus. l. 11. C. de oper. publ. Iust. Lips. lib. 2. cap. 10. 11. 12. et tot. lib. 3. de magnit. Romae. Fr. Patritius lib. 12. de Rep. Ann. Robert. lib. 2. rer. iudicat. cap. 4. In ludos, in spectacula publica, etc. de quibus in libro De dispensatione publicorum sumptuum. Unde sane cuivis obvium, quam necessarium et utilissimum aerarii civilis institutum, sine quo nulla Resp. durare potest. Modi vero quibus conficitur, universi et singuli hic conspirant, nimirum Reditus publici ordinarii ex agris, metallis, etc. Extraordinarii publici ex Mercatura, Opificiis, Monopoliis, tum Incidentibus et Casualibus: Praeterea ex vectigalibus, collationibus spontaneis compendia, ex quibus non potest non ditari aerarium civile. Quod tamen non ita velim accipi, ac illi modi universi in quavis Rep. adhibendi. Est enim Resp. quae paucioribus indiget expensis; est alia, quae pluribus et amplioribus: haec Resp. abundat metallifodinis: altera fecunditate terrae pollet, et alia mercaturae occasione praestat. Unde prudenti satis constiterit, quibus modis in hac velilla utendum sit Rep. Est enim longa differentia inter artem Civilem, quae praeceptis fere generalibus innititur: et inter prudentiam civilem, quae generalia ifta ad singularia, quae infinita et varia, variantibus circumstantiis applicat et transfert ad usum. Quo discrimine non observato multi errore ducuntur enormi, quasi quaevis praecepta et modi, adaeque omnibus ac fingulis rebus publicis adaptari possent. Utinam discerent verum intellectum l. 6. l. 9. D. de Iust. et Iur. Omnes populos vel communibus vel propriis legibus regi, et iuri naturali saepe ius civile quid addere vel detrahere, etc. rectius forte et sobrius de arte et prudentia sive habitu artis iudicium ferrent. Sequitur ut de aerario militari dispiciamus.


page 91, image: s107

CAPUT IV. DE AERARIO MILITARI.

AERARIUM militare est, quod militiae inseruit, sive politiae militari. Kriegetz Cammer.

ESt enim Resp. administranda quoad religionis et Iustitiae cultum tempore pacis: est quoque defendenda adversus impetus hostium intestinorum et exterorum. Quod sine Nervis, id est, sine pecunia fieri nequit. Et quia pacis tempore semper cogitandum est de bello, cogitet quoque Politicus insimul de mediis, instrumentis et nervis belli; Pecuniam dico: et optimo aliorum populorum instituto Aerario singularia ad exercitum alendum, ad munimenta exstruenda, ad tormenta fundenda, vulgo ad Artiglieriam et Fortificationes colligat et conseruet. Habet enim administratio togata suos sumptus ordinarios. et interdum extraordinarios, qui bello sane praeter opinionem imminenti non sufficerent. Temerarium vero est, et periculi plenum, consilium in ipso negotio et periculo capere, et in bello nervos quaerere, quos ante iamdudum quaesitos et paratos esse oportet. Qua de causa considerate Plutarch. in Cleomen. [Pecuniam qui primus rerum nervos esse dixit: is praecipue ad bellum respexisse videtur:] Et Suidas et Pindarus neu=ra tou= pole/mou appellat. Sunt enim Nummi praecipua actionum bellicarum organa, veluti nervi instrumenta corporis humani: sine nervis haud ambulare: nec sine nummis belligerare possumus. [Siquidem Bella plerumque pecuniarum copia sustentantur.] Dion. Halycarn. lib. 6. Et Thucyd. lib. 2. in orat. Penel. [Pleraeque res bellicae consilio et pecuniarum vi conficiuntur.] Milites sane qui habet, manus quidem eum arque crura habere, ventrem autem non habere, id est, nummos unde alat, apposite dixit T. Quinctius Flaminius in Philopoemene Achaeorum Ducem militibus instructum, sed pecunia destitutum, ut refert Plutarch. in Apophthegni. Ita apud Romanos triplex aerarium fuit: Unum in quo civium tributa ac sociorum vectigalia et praedae Impp. asservabantur, quo sumptus bellorum Ordinariorum sustinebantur. Alterum erat Sanctius, in quo aurum vicesimarium ad ultimos casus Reip. Livio et Caesare teste. Tertium, in quo pecunia Gallici belli causa, quam eidem populus contulit. Appian. Alexand. lib. 2. de bell. civil. Fuit postea ab Augusto singulariter additum aerarium Militare ex novis vectigalibus, nimirum vicesima hereditatum et legatorum, exceptis proximioribus et pauperibus heredibus et legatariis, in illud deferendis. Dio lib. 55. p. 736. Sueton. in August 6. 49. Scip. Ammirat. lib. 1. discurs. 11. Adde Cuiac. ad Iul. Paul. 4. tit. 6 Plin. in Panegyr. Caelium Rhodigin. 26. cap. 14. facit l. ult. C. de edict. D. Hadr. toll. ib. Menoch. de adipisc. poss. Teuber. q. 15. Cui postea adiunxit Centesimam rerum in auctione venalium nummûm. Quae res fuisse putatur fundamentum Principatus Romani. Arnold. Clapmar. lib. 5. de arcan. Rerump. cap. 12. Iust. Lipsius lib. 2. annal. p. 104. Quam tollere Tiberius (Tacit. lib. 1. annal.) recusando dixit, Militare aerarium eo subsidio niti. Confer lust. Lips. lib. 2. admirand. pag. 54. et in Tacit. lib. 2. p. 77. Prospiciat ergo Princeps in Rep. ut non tantum aerarium civile et sacrum instructum sit praesenti pecunia,


page 92, image: s108

verum etiam defensionis publicae et bellicausa Militare, exemplo optimi Imperatoris Augusti. Locus est de co elegans in Sueton. d. c. 45. pag. mihi 45. [Quicquid autem ubique militum esset, ad certam stipendierum praemiorumque formulam adstrinxit, definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et commodis missionum, ne aut aetate, aut inopia post missionem sollicitari adres novas possent. Utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos cos prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum vectigalibus novis instituit.] Dio vero lib. 55. etiam aliam causam praesupponit. [Augustus cum ei magna pecunia opus esset ad alendos exercitus, dari sibi iussit vicesimam partem hereditatum, legatorum ac donationum, quae mortis causa funt, ???si si quae essent proximis agnatis aut pauperibus bominibus relicta, idque fecit, quasi in commentariis Caesaris hoc genus tributi scriptum reperisset. Postea tamentributum ex aedibus agrisque conferri iussit, neque tamen definivit, quantum aut quem ad modum persolvi vellet: sed aliquot homines misit in diversas orbis partes, à quibus praedia privatorum hominum, atque adeo ipsarum civitatum describerentur, ut metudamni incommodique maioris mallent vicesimam solvere, id quod evenit:] Dio paulo inferius d. lib. Est sane aerarium militare aeque ac sacrum et civile mediis legitimis constituendum, quemadmodum eius gratia singularem Montem pietatis descriptum reperies, apud Andr. Friccium lib. 3. de emend. Repub. Ceterum cum modi cum illis conveniant, de quibus supra actum est, non opus est eius rationem pluribus hic deduci: Modi parandi pecuniam non desunt, modo moderamine Prudentiae et iustitiae cuique aerario adhibeantur.

CAPUT V. DE AERARIO PRIVATO, SIVE FISCO Principis.

IN Monarchico statu vel Polyarchico, sed monarchice administrato, solet et privatum aerarium constitui, quod patrim onium Principis, qui statui prae est, vel qui administrat, ad singulares expensas continet.

VUlgo Domanium Principis, sive Fiscus. Auctoribus tamen aerarium privatum dictum. Ita enim in Auid. Cassio Vulcat. Gallico, Senatus illum hostem appellavit, bonaque eiusproscripsit, quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit. Quare Senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata, de quo Petr. Gregor. lib. 3. cap. 2. de rep. Choppinus de doman. reg. Gall. Adde tract. Peregrini de iure fisci, et alios. Item tract. Gallicum: Le Cabinet dy Roy de France. Item des Finances de Royausme de France; Le miroir, et alios.


page 93, image: s109

CAPUT VI. DE THESAURIS REIP. ET PRINCIPIS.

AERARIUM Reip. et Principis est vel commune ad Ordinarias et Statas expensas destinatum: vel Sanctius, quo thesauri Reip. vel Principis reconduntur et asservantur ad extremos necessiatis casus. Quod plerumque in loco tuto detinetur et custoditur. Cuius vires etiam non nisi primoribus et paucioribus notas esse è Rep. videtur.

PRaeter aerarium commune ad expensas communes et ordinarias constituendum est quoque Aerarium Sacratius Civile, Militare et Sacrum, vulgo Schatz, ad necessitates emergentes et extremas expediens. Boter. lib. 7. cap. 2. 3. 10. della ragione distato. Apollinar. Calderin. in discurs. polit. cap. 6. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 9. ubi lare discutit quaestionem de collatione thesauri. P. Negelin. et alii in opuscul. polit. Camerar. p. 2. medit. 73. p. 416. Cum enim Commune quottidie exhauriatur expensis ordinariis, necessitati imminenti non potest consuli, nisi expensis extraordinariis. Variae enim causae incidere solent, quae sumptus insolitos desiderant, puta publicae calamitates, pestis, fames, bellum, commerciorum suspensio, et si quae sunt aliae. Frustraneum autem et stolidum foret consilium in casu praesenti capere de impensis congerendis: nisi iam dudum in promptu sint. Qua de causa Politici prudentioribus consua dent Principibus, ut thesauris colligendis studeant, sed non indulgeant. Satis enim est tantum collegisse, ut casibus fortuitis et extraordinariis succeurrere possint. Quippe quod suspicionem avaritiae non effugiant, si contra committat: Nec potest sieri, quin thesauris inhiantes principes variis et iniquis artibus populum emungant. Quibus expilatis, quamvis ad tempus aerarium et thesaurus constent, tandem tamen deficient. Propterea quod Media, quibus bonum publicum fundatur et conservatur, desierint Rivis enim et venis quae exsiccatis, necesse est fontem tandem totum exarescere, licet ad tempus saltem perduraverit. Denique accedit et illa causa, quod thesauri occulti nihil foenoris pariant, cum tamen nec publica pecunia debeat esse sterilis. Est itaque modus in thesauris recondendis observandus. Giorol. Frachetta lib. 1. de principe. Camerar. in medit. lib. 2. cap. 73. Cominaeus lib. 2. de bello Neapol. Thom. Morus in Utopia. Exemplum huius aerarii apud Romanos, Livio teste, quod Sanctius dictum, quo aurum vicesimarium adservatum ad ultimos casus: Quod Iul. Caesar expilasse scribitur. Appian. lib. 2. de bello Civili. Lucan. lib. 3. Pharsal. quod et ab aliis Incensimarium et Cimelarchion dicebatur. Et hodie apud Venetos et Gallos. Danae. lib. 3. cap. 3. polit. Christ. Camerar. d. meditat. Quod aeque Militare et sacrum ac Civile constitui potest. Siquidem singula desiderant expensas extraordinarias necessitatis tempore. Ita


page 94, image: s110

2. Chron. 32. v. 27. et seqq. [Iechizkyae erat divitiarum et honoris quamplurimum: thesaurosque comparaverat sibi ad argentum, et ad aurum, et ad lapides pretiosos, et ad aromata, et ad scuta, ac adomnia instrumenta desiderabilia. Apothecas quoque ad proventum musti ac olei: et stabula adomnia iumenta et greges per stabula. Civitates etiam curaverat sibi, et possessionem gregum ac armentorum copiose: Dederat enim ei Deus facultates multas valde.] Vide Petr. Gregor. lib. 3. de rep. 3. Ioh. Althus. p. 125. Hactenus de fundando et constituendo aerario publico et privato. Sequitur ut transeamus ad conservationem eius, quae legitima administratione et dispensatione expeditur: Ubi de expensis publicis et Curatoribus disserendum. Praeterea de incremento parando. Et quomodo exhaustum et laborans restituendum et curandum sit: De quibus suo loco et tempore agetur, etc.

FINIS. Deo laus et honor in excelsis.