In tributis esse Reip. nervos nemini dubium est.Ulpian. l. 1. §. 20. ff. de quaestion.
ILLUSTRIBUS, GENEROSIS, NOBILISSIMIS, AMPLISSIMIS ET PRUDENTISSIMIS PRAESIDIBUS, PRAEFECTIS, CONSILIARIIS ET MODERATORIBUS Aerarii Fiscique IMPERATORIS, REGUM, PRINCIPUM ET CIVITATIUM: Quibus Nervi Publici cordi et curae. QUIPPE, QUOD IN ILLIS POTENTIAE, DIGNITATIS et Auctoritatis, adeoque Salutis publicae, post Religionis et Iustitiae fulera, maxima vis contineatur. Hosce de modis mediisque Prudentiae ductu conficiendi Aerarii libros Debita animi submissione et observantia dedict, eorumque censurae et Patrocinio subicit Caesar. et Regiae Maiestatis Consil. Fiscique Regii per Lusatiam superiorem Patronus
IACOBUS BORNITIUS Torgensis Misnicus.
EN Amice Lector, fidem promissam soluo de Aerario: quod boni publici, non affectus aut lucri privati causa editum certo tibi persuadeas: Quod vidi, hoc argumentum methodice et seorsim nondum fuisse tractatum, quamquam quam plurima fuerint, quae me à publicatione huius tractatus dehortari potuissent. Etenim primum praeiudicium istorum non effugiam, quime insimulabunt, quod cuique malo exemplo modos, etiam illicitos aerarii ditandi prodiderim, qui tantum praefectis et fisci patronis noti esse debebant, qui ad usum Reip. iisdem prudenter uterentur. Ceteri quibus avaritia et studio novarum rerum adulationisque pruritu praecordia aestuant, facile exinde nsam arriperent hisce modis abutendi, suis Principibus clam insusurrando, speciose suadendo, et falso imponendo, ut fisci gratia varias technas corradendi pecuniam et populum emungendi affectent, imitentur aut adinveniant. Qua ratione quidem libido Principum exsatientur, et potentia status, quae in nummis consistere putatur, elevetur: sed (quod dolendum) populi sufficientia cum detrimento Reip. valde eneruetur. OMnes enim homines pecuniarum cupiditate, nedum Principes laborare, et assidua pernoctique cura in id vigilare videris, ut suam crumenam et fiscum locupletent. Qui dubitat, Hispaniae, Italiae, Galliae et Helgii fines percurrat, obiter dubitare desinet. Quid enim
------- non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames!
Mille artes et mille dolos per fasque nefasque
Invenit, ut loculos quisque suos cumulet.
Alii forsitan contra mecum expostulabunt, quod hunc et illum modum non plenius diduxerim: sed generatim tantum attigerim.
Ecquis enim usus generalium, nisi partibus et exemplis illustrentur, et digito monstrentur? Satius forte fuisse videretur aliis, si reditus regnorum, principatuum et rerump. recen suissem, ex quibus unusquisque, quod conveniens suae Reip. deligere potuisset. Quid? quod multi modi aerarii conficiendi cum naturali aequitate pugnare videatur? Quamplurimi in hac Rep. non in illa locum habere possint? Et quod denique methodum attinet, nec illa omnibus numeris absoluta, nec omnes modos complexa appareat?
Verum propositum et studium meum si quis rectis oculis inspexerit, oonge aliam de eo censuram faciet. Namque ante exstitere etiam alii, qui in hoc argumento aliquid literis prodiderunt, eo fine, ut indicarent, quib. modis Princeps vel Resp. nerous rerum agendarum, id est, nummos colligere, et in usus publicos reservare et expendare debeat, sine quibus Resp. nullo modo consistere potest. Quod vero quibusdam ex illorum numero abusi fuerint, cderte non scriptorum intentioni, sed malitiae et avaritiae hominum imputandum erit. Ecquis enim ex abusu eu)praci/an artium et literarum damnabit? Cum nihil tam fructuosum et salutare, quin libidine et perver sitate ingeniorum in abusus co~vertatur. Modi hic innuuntur, quibus Principes aerarium suum fundare possint: sed non promiscue, verum ductu Iustitiae et Prudentiae, quatenus cum aequo et bono, adeoque salute publica pro ratione et varietate circum statiarum conveniant. Ideoque discrimen accurate attendi oportet, ne illicita fisci compendia et media cum licitis, nec extraordinaria cum ordinariis temere avaritiae causa confundantur. Sed iniqua ab aequis separentur, et sua cuique tempori libero vel non libero tribuantur. Quo fiet, ut omnes modi aequitate innitantur, et cum salute populi, quae suprema lex est, perpetuo conspirent. Quod si secus fiat, non potest non fieri ab aequitatis norma et salutis fine enormis exorbitantia, quae non auctori, sed abutenti adscribenda. Nec nostramens est omnes
modos probare, nisi cum Iustitia coniuncti sint. Qui varias strophas aucupandi pecunias excogitant, et Principibus propinant, Quadruplatores isti viderint, quîrationem suae villicationis reddant. Nostrum sit Tiberianum illud: Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. Et scripsimus eo fine, ut ob oculos poneremus modos licitos, quibus tuto utendum: illicitos vero reprobaremus et dissudaderemus. Deinde animus fuit summatim et breviter tantum hoc argumentum pertractare. Satis. n. esse arbitror viro bono et prudenti summo indice indicasse, quid quisque modus in recessu habeat, et quomodo suo tempore et loco ad usum transferri queat. Nec ubi opus fuit, exempla intermissa. Rerum publ. autem singularum media enumerare historice, nec nostri instituti est, nec tutum et consultum. Interim non deerunt alii, qui speciatim modos quorundam principatuum congessere. Satis enim nobis est, filo et stilo politico hanc materiam, quae non minima, sed potissima et necessaria pars Reip. est, pertexere: uti etiam in aliis argumentis politicis periculum fecimus: ut Politices studioso fundamenta et causae innotescerent, quibus Aerarium in statibus Rerum publicarum, Prudentiae tamen ductu, fundari et stabiliri possit. Quod si modi illi inter sese invicem recte discernantur et accommodentur, nulla iniquitas inesse deprehendetur. Quod enim extra ordinem tempore necessitatis faciendum, ipsa necessitas excussat, et aequum reddit ex illo, quod iniquum videtur. Quippe, quod salus publica id communi utilitati repenset. Nec dubium est, quin in ampla Republica sive regno plerique modi ad aerarii emolumentum usurpari possint, licet universi et singuli in civit atibus vel oppidis inferioribus, quibus arcam communem habere licet, ad exemplum ditissimi et potentissimi Imperii, non frequententur. Cum multa in magna Rep. usum habeant, quaein parva minus accommodari possunt. Nec semper eadem sit ratio partis, quae totius. Observatio et methodus, qua
haec media politica digessimus, nostra est, et, ut opinor, naturae rei non inconveniens. Nec enim reditus aliunde, quam ex rebus vel à personis exigere pote est in Rep. Quarum intuitu haec compendia in publica et privata: imperata et spontanea, licita et illicita distinximus, et usque ad finem perduximus, discerimine aerarii triplicis subiecto. Nec instituti nostri ratio fuit singularia quaeque adferre, quae sub artem non cadunt: sed generalissima capita tantum ordine quodam suggerere et congerere, ut qui modos aerarii in sua Rep. fundanda vel fundata indagare desideret, veluti ex synopsi singulorum capitum facile colligere: et si quae specialia in Historia vel usu occurrant, ad suas sedes apposite referre et annotare possit. Variant enim Resp. modique aerarii earundem proinde certaregula comprehendi non possunt: attamen nihilominus veluti exempla specialissima ad suos locos communes accommodari possunt. Qua de causa etiam hunc tractatum in aliquot libellos dispartiri libitum est. Haec habes Lector, quae praemonenda censui. Hisce utere et fruere mecum, donec meliora inveneris, et mecum quoque communicaveris. De fine, utilitate et necessitate huius operis non opus est, ut aliquid praemittam, elucebit illa ex re ipsa, et forte primo capite, quo te remissum velim: ut vero praesentias, quid tibi exspectandum ex perlectione, prius quaeso tabulam praefixam inspice et praemeditare. Vale. Dabam Budissinae Kalendis Ianuarii, Anno M. DC. XI.