21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER NONUS DE SPONTANEIS COLLATIONIBUS, ET LEGATIONIBUS IN AERARIUM.

CAPUT I. CUM PRINCEPS VEL RESP. HERES instituitur.

HACTENUS de Collationibus privatorum, quae imperio iniunguntur, et necessario à subditis et aliis exiguntur. Sequuntur Collationes et Largitiones voluntariae civium et aliorum. Conferuntur autem vel universa bona et hereditas, cum Princeps vel Resp. vel Ecclesia heres instituitur testamento, etc. vel cum pars bonorum aerario deputatur liberalitatis affectu nomine legati aut donationis.

QUa collatione sane nihil honestius, nihil laudabilius censeri potest inter vivos et apud posteros. Quippe quae Amore fit patriae, quam omnes amare tenentur arg. l. 2. de Iust. et Iur. Et qua nihil antiquius habendum arg. l. 23. de relig. et sumpt. funer. Propterea quod patria sive Rep. salva et incolumi et Bona privatorum salva sint quoad animum, quoad corpus, quoad fortunam. Siquidem bono publico bona privata sustentantur et promoventur. Etenim ut recte de Deo sentias, Deum recte cognitum rite colas, et finem fidei, id est, salutem animae consequaris in hac et altera vita, utque aliarum rerum notitiam et tui ipsius adipiscare: necesse est, Reip. referas, quae media adipiscendi subministravit. Ut honeste vivas, suum cuique tribuere, ut aequum, bonum ab iniquo à malo, ut licitum ab illicito, ut utile ab inutili secernere scias, opus est reip. quae legum praeceptis rectitudinem vitae monstrat et iudicio exsequitur, si quid contra factum. Ut sane, ut tuto, ut iucunde vivas, anne munus est reip. Ut bonam famam et gloriam in vita et post vitam acquiras, certe tua virtute, et beneficio Reip. mereris, quae virtutem et benemerita honore et dignitate remunerat. Quid ergo aequius est, quid honestius, quam veluti a)nti/dwron quoddam Reip. reddere, ex bonis, quae in Rep. nactus es, instituendo


page 84, image: s100

vel Principem vel remp. bonorum heredem, nullis forte aliis proximioribus, vel indignis, et ingratis successoribus exsistentibus. Bodin. lib. 6. cap. 2. de rep. Quam causam procul dubio ICtus in l. 6. §. 5. D de excusat. intendit, ubi divites hortari videtur, ut [Qui divitiis abundent, volunt arie tribuant pecuniam in utilitatem patriae.] Principem vero iure institui posse heredem, modo ne litis causa fiat, ipsa iura disponunt. Nam litis causa Imperatorem heredem institui invidiosum est, ut ICtus ait in l. 91. de her ed. instit. nec calumniae facultatem ex principali Maiestate capi oportet. l. ult. quitestam. fac. poss. §. ult. Inst. quib. mod. testam. infirm.

CAPUT II. DE LEGATIS AERARIO RELICTIS.

DEINDE quoque legata Principi vel Reip. aut Ecclesiae assignari solent quam frequentissime. Quod quamvis ut plurimum in libertate testatoris situm sit: attamen lege vel statuto etiam disponi potest, ut singuli testatores Ecclesiae et Reip. legati nomine aliquid relinquant.

CAusa legatorum aerario destinatorum est bonum et salus Reip. Principi legari posse, et iure cautum reperitur. [Adeo ut quod principirelictum est, qui antequam dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione D. Antonini successori eius debeatur.] l. 58. de legat. 2. Si vero Augustae legaveris, et ea inter homines esse desierit, deficit quod ei relictum est. l. 59. eod. [Civitatibus etiam legari potest, quod ad honorem ornatumque civitatis pertinet, puta quod ad instituendum forum, tbeatrum, stadium legatum sit. Quod ad munus edendum, venationemve, ludos scenicos, ludos circenses relictum fuerit, aut quod ad divisionem singulorum civium vel epulum relictum fuerit. Hoc amplius quod in alimenta aetatis, puta infirmae, seniorum, puerorum, puellarum. l. 122. de legat. 1. Item si quid relictum sit Civitatibus, omne valet, sive in distributionem, sive in opus, sive in alimenta, sive in eruditionem puerorum, sive quid aliud. l. 117. de legat. 1.] Ad pias vero causas conferunt ii, qui religione moventur, puta ad aedes et loca sacra, templa. §. sacrae. Instit. de R. D. l. 6. §. 2. et 3. D. eod. l. sancimus 21. et tit. C. de SS. Eccles. Macrob. lib. 3. Saturnal. 3. Fest. lib. 17. Ad sepulcra et coemeteria. §. religiosum. Inst. eod. d. l. 6. §. 5. l. 2. et 4. de Relig. et sumpt. fun. l. 4. C. de sepulcr. violat. Cic. Philipp. 3. Agell. lib. 4. cap. 9. Ad scholas et gymnasia, in quibus literarum studia exercentur, et vitae hominum ad oboediendum DEO, et ad parendum magistratui informantur, ut loqui5ur Imp. in Autb. C. ne fil. pro patr. l. 1. in fin. ib. Br. D. solut. matrim. Ad loca alia pietatis et chariatatis, puta Xenodochia, Nosocomia, Orphanotrophia, Gerontocomia, Brephitrophia, Ptochotrophia. l. 19. C. de SS. Eccles. l. orphanotrophos. 32. C. de Episcop. et cleric. de quibus late Tyraquell. de privileg. piae causae. Huc quoque referendae sunt Personae aliae miserabiles, Viduae, Mendici, Opifices invalidi, etc. Idem iudicii esto de captivis, et militibus


page 85, image: s101

aegrotantibus et mutilatis, qui ex aerario militari sustentandi, verlämte Soldaten, quod eiusmodi largitionibus etiam adiuvandum est praeter alios modos arg. l. ad instructiones itinerum. 7. C. de SS. Eccles. c. aurum. 12. q. 2. c. ult. in pr. ibi gloss. 16. q. 8. l. si quis pro redemptione. 36. C. de donat. vulgo Legata zu milden Sachen. Princeps ergo sive Resp. hic operam dent, ut animos divitum, puta procerum, nobilium, patriciorum et aliorum persuasione vel exemplo moveant, flectant et alliciant, quibuscumque modis id fieri possit, ut sponte ad pias causas, et ad bonum publicum legata destinent. Consultius vero censent quidam, ut statuto vel certa lege disponatur, ut nullius testamentum aut donatio causa mortis firma habeatur, nisi et ratio legati publici et pii habita fuerit in illo. Quemadmodum tale statutum in Regia Hexapoli ZITTA exstat. tit. Von Testamenten. §. Wann aber sonst Testament gemacht werden, darinnen Gottes Ehr vnd gemeiner Nuß vergessen, die sollen keine Kraffe haben noch Macht, sondern vor nichtig, krafftloß vnd vnd ündig gehalten werden. Quamvis alii dubitent an tale statutum Civitas, quae superiorem recognoscit, contra ius communefacere possit. De Principe summo non est dubium, quin talem legem in suo territorio condere possit, puta forte ad Academiae novae aedificationem et sustentationem. Adeo ut quicumque testatus vel intestatus decesserit, portionem ad hanc piam causam relinquere reneatur, uti de exemplo Principis Sabau diae refertur. Porcio ab intestato definiriposset pro rationefacultatum, forte de mille flor. 10. 20. 30. etc. Testantis autem portio committenda est arbitrio eiusdem, cuius voluntas libera esse debet ad supremum vitae spiritum. Opus quoque est, ut publicis tabellionibus iniungatur, ut singula legata, vel donationes, super quibus instrumenta confecerint, in tabulas publicas referant, ut statuto in civitate Geneva provisum est t. 79. ut ne Resp. vel Ecclesia illis defraudetur. Item ut sacerdotes aegrotos visitantes ipsos moneant, ne Reip. et Ecclesiae legata posthabeant, quod monachi et Iesuitae probe callent. Imo in Collegiis suis saepenumero Comoedias Tragoediasque exhibent, atque magnates ad spectandum invitant, ut hac occasione studiis suis prospicere, atque ad pias causas amplissima legata precibus impetrare valeant.

CAPUT III. DE DONATIONIBUS INTER VIVOS et causa mortis.

DENIQUE ad Collationes spontaneas referendae sunt quaevis aliae donationes inter vivos et causa mortis, quae aerario Reip. deputantur.

PRudenter ille Princeps cuidam sciscitanti, quod optimum vectigal caperet ex civitate: Quod populus, respondit, pendit potius ex honore, quam ex onere, ut notat Heinr. Farnesius in Apophthegm. t. 24. pag. mihi 90. Quod enim sponte datur beneficium, vere datur. Olim Consules Romani initio sui consulatus in


page 86, image: s102

usum aquae publicae centum libras auri donabant l. 3. l. pen. C. de consul. lib. 12. Et plenae sunt donationis principum virorum illustrium et aliorum historiae. 2. Reg. 12. 2. Chronic. 35. Marc. 12. Luc. 21. Exod. 35. 1. Chron. 23. Maccab. 13. Luc 7. Vide Ecclesiast. histor. Videant hic Principes et Civitates, ut gratia et favore ansam praebeant ditioribus donandia aeratio. Ut enim saepe sponte largiantur: attamen et monitore etiam interdum opus est. Similis collatio est in regno Angliae, quae BENEVOLENTIA dicitur, quam rex quidem petere quodammodo videtur, sed tamen fere omnes ad illam exsistunt prompti, ne inviti amore et favore regis destitui videantur, ut notat Waremund. ab Ehrenberg. cap. 5. de subsid. regnor. p. 69. nu. 7. ex Polydor. Virgil. lib. 24. et 26. Exemplo Eduardi IV. qui cum amicis egit, ut sponte ad sumptus belli pecuniamerogarent, quod ipse ex ea re singulorum benevolentiam mensurus esset, ut scilicet eum, qui plus daret, se plus diligere censeret, quod ex codem refert Reusnerus lib. 1. stratagemat. c. 20. p. 107. Voluntariae collationis exemplum illustre exstat in Livio, cuius supra mentionem fecimus, et ex Dione lib. 46. [Postquam pecunia ad bellum gerendum opus esse compertum esset, Omnes suarum facultatum quintam et vicesimam partem contribuunt, Senatores vero etiam in singulos lateres, quos habebant in aedibus urbanis non solum suis, sed etiam alienis, in quibus habitabant, quatuor obulos persolvunt. Insuper ditissimi quique separatim alia permulta conferunt. Praeterea arma, ceter aque militibus necessaria, multae civitates multique privati gratis suppeditant. Tum enim aerarium exhaustum erat.] Lepidum exemplum de Richardo Rege Anglorum refertur, qui ingentem pecuniam à collegiis mercatorum, qui Caleti potissimum negotiantur, mutuo sumpsit, postea exposuit Monachis Cisterciensibus, se huc coactum penuria et eorum gratia fecisse et rogare, ut tantum lanae redderent mercatoribus, quibus precibus victi, morem regi gesserunt, uti refert ex Iovio P. Greg. lib. 3. cap. 6. p. 104. Ex sacris quoque obvia sunt exempla. [Ita Regina Schebae dedit regi Schelomoni centum viginti talenta auri, et aromata multa valde, ac lapides pretiosos. 1. Reg. 10. v. 10. Et 2. Chron. 91 v. 14. Omnes Reges Arabiae et proceres eius regionis afferebant aurum et argentum Schelomoni. Item v. 23. et 24. Omnes reges terrae quaerebant aspectum Schbelomonis, ut audirent sapientiam eius, quam indider at Deus animo eius. Isti quoque afserebant quisque munus suum, instrumenta argentea et instrumenta aurea, vestimentaque, arma et aromata, equos et mulos, rem annuam quotannis.] Huc quoque pertinennt spontaneae et honorariae collationes subditorum et vasallorum, cum Princeps matrimonium contrahit, et nuptias celebrat, puta an Hafern, Hünern, Eyern, etc. Uti in Silesia moris est.

Finis libri noni.


page 87, image: s103