21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER OCTAVUS DE VECTIGALIBUS ILLICITIS.

CAPUT I. DE VECTIGALIBUS MERETRICUM, MENdicorum, pyratarum, Astrologorum, ludaeorum; Item pro Natis, Mortuis, etc.

HACTENUS delicitis vectigalibus Ordinariis et Extraordinariis singulorum sive privatorum: Sequitur, ut tan dem etiam de illicitis quaedam addamus. Illicita sunt vectigalia, quae causa iniusta et turpi: tum quoque falsa et simulata: modoque iniusto imponuntur personis et rebus.

VEctigalia quamvis iure divino et humano licita esse supra demonstratum fuerit, et pateat ex Mattb. 17. 25. Luc. 4. 12. 13. Rom. 13. 1. Petr. 2. 2. Sam. 23. 1. Paralip. 29. Aret. in locis communibus cap. 155. l. ex praestatione. C. devectig. l. 1. de loc. publ. fruend. l. 1. si ager vectigal. de V. S. Covarr. in c. peccatum p. 2. et §. 5. n. 5 de R. I. in 6. Menoch. 2. de arbitr. cas. 178. Petr. GRegor. lib. 3. c. 6. Attamen pleraque odiosa videntur. l. quicquid. C. de vectigal. l. 3. l. fin. C. nou. vectigal. cum aliis. Boss. in tract. de vectigal. num. 10. praesertim quae contra consuetudinem veterem instituuntur, et plane nova sunt; quae tamen favor et utilitas publica quodammodo favorabilia reddit. Odiosissima vero sunt illicita ista, quae ex iniusta et turpi, falsave causa et iniquo modo indicuntur. Quae propterea in bene constituta Rep. non toleranda: quippe quod non omne, quod utile est, honestum sit. Nec facienda mala sint, ut eveniant bona. Quicquid adulatores et parasiti Principibus obganniant, qui variis strophis aucupandi pecunias, noctuque dieque excogitandis invigilant, sive honestae sint, nec ne: modo avaritiam Principis expleant: Quibus in ore est: Bonus odor lucri qualibet ex re, Sueton. in Vespasian. Horum vectigalium sordidorum et insolentium refert quaedam Alex. ab Alexandr. lib. 4. genial. c. 10. p. 204. Adde Arnold. Clapmar. lib. 5. de arcancap. 15. et Waremund. ab Ghrenberg. c. 6. de subsid. regn. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 6 de rep. Ioach. Camer. in Oeconom. Arist. Exiguntur vero ex causa iniusta et illicita personarum et rerum. Quae personis imponuntur, ex varia causa illicita sunt: puta ex


page 75, image: s091

quaestu Meretricum. Unde vectigal meretricum, Der Hurentribut. Sub Severo enim Imp. meretrices et lenones vectigal solverunt pro quaestu meretricio. Arnold. Clapm. lib. 4. c. 19. de arcan. rerump. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 6 pag. 95. Quale etiam Caligula exercuit. Sueton. cap. 40. Quod hodie in tota Italia fere frequentatur. Danae. lib. 2. Ethic. c. 12. Waremund. c. 4. pag. 578. Et permissa olim lupanaria constat ex lancillam 27. D. de hered. petit. Quae in Christianis rebus publ. mandato DEI adversa, non toleranda l. 7. C. de spectac. ibi. [Ne quis deinceps lenocinium exerceat, et nullus reditus inde largitionibus inferatur.] Et Nou. Constit. Iustin. de lenon. Bodin. pag. mihi 1024. Quippe quod tale vectigalimpurum, detestabile, Deoque invisum, ferisque barbaris improbandum et exsecrandum piaculum. Martin. Aspilenet c. 17. in manual. confess. Quod merito in auctores istius et Venereos retorquendum esset, quo pacto licitum redderetur, et libidines compesceret. Waremund. pag. 59. nu. 42. c. 4. de subsid. regn. De Sardanapalo refert Dio: [Habebat, in quit, multos exploratores, per quos investigabat curiose eos, qui sibi satisfacere maxime possent in rebus spurcissimis. Ex quibus exigbat pecuniam, ac de eo quaestu gloriabatur, iactabatque se apud socios eiusdem turpitudinis, quod se habere plures amatores diceret, et liberorum quaestum facere. Exegit etiam donanuptialiae ex omnibus gentibus, etc.] Prorepudiatis quoque solutum fuisse Petr. Gregor. refert lib. 3. cap. 5.

Mendicis quoque vectigal impositum non minus turpe aestimatur, quam Meretricium, Der Betlerzinß. Quale instituisse scribitur Vespasianus, qui et de divinis et humanis rebus pecuniam corrasit. Xiphil. lib. 66. ex Dione. Et simile refert P. Gregor. lib. 3. cap. 6. et c. 5. n. 9. pag. 95. ex Nicephoro. Callix. lib. 16. histor. Ecclesiast. c. 40. et 4142. 43. et Euagrio lib. 3. c. 29.

Vectigal quoque Pyraticum tale est, quod Principes à pyratis exigunt, quibus licentiam praedandi in mari concedunt. Waremund. ab Ehrenberg. p. 69. c. 5. n. 10. Boter. in relat. univers. p. 2. lib. 1. pag. 16.

Fuisse et vectigal dictum blakenno/mion apud Alexandrinos, quod Astrologi persolvebant, sic nominatum à stultitia. Quaestus enim dicebatur ex ingeniosa stultitia: et Astrologos consulere hominis non nisi stulti et temerarii, Paulo Merula referente in Cosmograph. p. 1. lib. 2. cap. 16. p. 78. Camerar. in Oeconom. lib. 2. p. 21. Byssantii, inquit, ubi quaestus faciebant praestigiarum artifices, vates, et qui medicamenta vendebant, et huius generis alii, constituerant, ut tertiam partem quaestus penderent. Astrologia damnata divino et iure humano. tto. C. de Mathemat. et Malef. ubi Binsfeld. late. M. Delrius in disquisit. Magic. P. Merula post alios dicto loco.

Tale est etiam Iudaeorum et foencratorum vectigal, qui ob licentiam foenerandi certum vectigal persolvunt. Quine tolerandi quidem essent in Rep. uti deducit, Andr. Speckhan. cent. 2. quaest. iur.

Ex edicto Servii parentes nascentium nomine Lucinae certam pecuniam dabant: qui ab adolescentia pervenissent in iuventutem, iuventae, morientes Libitinae. Dion. Halycarn. lib. 4. Habetur etiam exemplum in Arist. 2. Oeconom. Nam Hippias Atheniensis refertur praecepisse sacerdoti Minervae, quae in arce consecrata erat, de unoquoque mortuo afferti hordei sextarios duos, et totidem tritici, et obolum unum, idest, duos asses. Attantundem ab iis, qui sobole essent aucti.


page 76, image: s092

Ioach. Camerar. lib. 2. Oeconom. p. 23. vulgo. Geburtgeldt, Item Tauffgeldt. Simile refert Petr. Gregor. lib. 3. cap. 5. pag. 89. de lege, quae Manus mortua dicta, qua unusquisque mortuus, ab Episcopi subiectione pignore iussus redimi. Ita Condalus Arist. 2. Occonom. pro militum decedentium deferendis corporibus drachmam vectigalem imperavit, Contra leg. 37. de relig, et sumpt. fun. Cuiac 5. obseru. ult. et 12. obs. 21. vulgo Todtenzoll. Atque hinc simul argentum accipiebat, simulnon fallebant eum Duces indicio temporis, quo aliquis ex militibus esset mortuus. locach. Camerar. in Oeconom. Aristot. p. 26.

Manumissorum quoque vectigal vicesima fuit olim. Livius lib. 2. Halycarnass. lib. 5. Bodin. lib. 6. cap. 2. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 6 de R p. Item ut sponsus et sponsa novi Ioachimicum solvant. Warem. p. 92. Vectigal poenale caelibatus. Plat. lib. 6. de LL. Cic. 3. de LL. Petr. GRegor. l. b. 3. syntagm. cap. 9. et in syntag. art. admirab. lib. 40. c. 11. 1uod sublatum l. 1. C. de infirm. poen. caelib. et orb. perrationem ex 1. Cor. 7. c. nuptiae 32. quaest. 1.

Est et illicitus modus, cum crimen pecunia, quod supplicio ultimo dignum, expiatur: Item quando pecunia hereditaria Erbgeldt viduarum et pupillorum ab avaris et sordidis magistratibus redimitur exiguo pretio. Pro vitiis quoque vectigal solutum, puta scabie, caluitie, maculis facrei, referthistoriam lepidam ex Gilberto Cognato Waremund. p. 6. 4. n. 60.

CAPUT II. DE ILLICITO VECTIGALI RERUM, PUta Urinae, Umbrae, Nivis, etc.

REBUS quoque futilibus et inutilibus vectigalia imposita esse constat.

PUta Urinae, unde Urinarium vectigal, quod Vespasianus exegit: Et Tito graviter ferente, quod ex lotio aliisque rebus capiebat, aureos ex eo vectigali quaesitos ei ostendit, dixitque, Vide fili, num oleant. Dio in Vespas. Umbrae quoque et aeri. Iac. Cuiac. 10. observat. 7. ex Plin. lib. 12. nat. histor. ubi, [Quis non miretur, inquit, arborem umbrae gratia tantum ex alieno solo petitam? Platanus haec est iam ad Marinos usque provecta, ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant.] Quod etiam notant Petr. Heig p. 2. quaest. 40. n. 155. Petr. Gregor. in syntagm. Arnold. Clapmar. lib. 5. arcan rerump. cap. 24. Rationem reddit Erenbergius p. 61. de subsid. regn. Eo quod Romanivoluptatem et amoenitatem rerum libenter emerunt, et in iis usumfructum constituerunt. arg. l. numismatum. 28. l. statuae 4. 1. de usufr. Barnab. Brisson. lib. Antiq. et nos in tr. de Nummis attigimus.

De Nive quoque vendita vectigal solutum Parlador. lib. 1. cap. 3. §. 2. n. 14. pag. 73. Item de Tegulis singulis. Turneb. lib. 2. Adversar. c. 20. cum quo convenire videtur, quod in singulos lateres Romani Senatores contulerunt, Dione referente lib. 46. et quod pro singulis fenestris iniunctum olim in Lotharingia, Ehrenberga pag. 64.


page 77, image: s093

cap. 5. et in Selesia ab Episcopo quodam. Quin et de sepulcris mortuorum care venditis. Hospinian. de orig. coemeter. lib. 3. cap. 1. fol. 88. Ex triumphis, Lipsius 2. de magnit. Romae. c. 8. De mancipiis venditis. Cuiac. 6. observat. 28. Tacit. lib. 13. Lips. ad Tacit. et lib. 2. cap. 2. de magnit. Rom. Goedd. in l. 17. de V. S. Regn. Sixtin. cap. 8. de regal. n. 48.

Fuit etiam vectigal Chrysargyrum sive xrusa/rguron ex auro falsificato, de quo Iustus Lipsius lib. 2. Magnit. Romae. c. 6. Bodin. lib. 6. c. 2. Althus. p. 93. polit. Petr. Gregor. lib. 3. c. 6. De Condalo Mausoli praefecto refertur, quod arborum eminentium aut procidentium in regias vias vendidit fructus. Lycios etiam cernens capillis gestandis delectari, literas dixit allatas regias, quibus capilli ad crines mitti iuberentur. Mandata itaque se habere à Mausolo, ut illi tonderentur. Atque promisit, si certam summam in capita contribuere vellent, ex Graecia capillos afferendos esse curaturum. At illis libenter praebuerunt, quod postulabat, collectaque est de magna multitudine pecunia copiosa Ioach. Camerar. p. 26. in Oeconom. Aristot.

Iniustum quoque fiscicompendium prohibetur, cum bona ex naufragio reperta in littore fisco addicuntur. Andr. Geil. lib. 1. obs. 18. Item cum res inventae iudici. Landtrecht. lib. 2. art. 27. et ibigloss. Harbrecht. in §. fin. Instit. de R. D. et ibi Dd. communiter. Ioh. Copus in decis. ovarru. in c. peccatum p. 3. §. 1. n. 2. de R. I. in 6. Coler. in decis. 149. Item res furtivae reservantur, in quaest. Saxon. quaest. 19. Fuisse denique exactum vectigal de Canibus, Mulis, fimo, etc. Gregor. lib. 3. c. 5. De hisce et similibus rebus dehortari videtur Christus Matth. 23. v. 23. [Vaevobis Legisperiti et Pharisaei, Hypocritae, qui decimatis mentham, anetum et cuminum.] Caveant ergo Principes, ne dignitatem suam turpitudine vectigalium foedent, et augustum suum nomen et munus prostituant. Qua non solum iniuriam inferunt privatis, verum etiam in ius divinum et humanum impingentes, vindictam Dei et hominum sibiaccelerant.

CAPUT III. DE FALSA ET SIMULATA CAUSA vectigalium.

SOLENT quoquemali Principes sub praetextu falsas causas praetendere.

QUod prodigi et mali Principes in more positum habent, ut egentes vel inexplebiles ob avaritiam iniusta tributa excogitent, et falsas causas praetendentes alienis bonis matius iniciant. Vincent. Castellan. lib. 3. c. 10. de off. reg. Parit enim avaritia et prodigalitas tandem saevitiam in exigen dis tributis. Nam in Imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. Sententia Aurii Cassii. Vulcat. Gall. pag. mihi 62. Quibus sceleribus plenae historiae. Nero locupletissimos occidendo, et pecunias per vim auferendo, aerarium ditavit. Dio lib. 60. Idem de Caio refert lib. 59. [Igitur is Deus, inquit Dio, ut omittam ceterafacinora turpissima, ex quibus pecuniam colligebat, cellas habuit aedificatas in palatio, in quibus uxores puerosque primorum ac nobilissimorum hominum incluserat, ex iisque fructum capiebat, partim vi, partim voluntate, ne


page 78, image: s094

ei molesti esse viderentur. Quod facinus quis praetermittere potest? praesertim cum in auro argentoque abeis collecto quottidie volutaretur.] Dio lib. 59. cir. fin. Ita Ant. Caracalla mercatorum facultates diripuisse, et fana spoliasse fertur: et dixisse ad matrem: Bono animo es mater, Nam nobis, quandiu iura habebimus, pecunia non deerit. Dio. Lygdamis Naxius, quibusdam in exilium actis, cum facultates illorum nemo vellet nisi admodum paruo emere, vendidit ea ipsis exulibus. Ea etiam quae ut dona Diis consecrarentur in officinis non prorsus elaborata iacebant, vendebat tam exulibus, quam aliis, permittens ut emptionis nomen in unoquoque perscriberetur. Camerar. refer. in Oeconom. lib. 2. Carthaginenses cum militum apud ipsos externorum multitudo cresceret, non habebant, uti de eis debita stipendia persolverent. Praeconium itaque factum est: Si quis civium incolarumve ius haberet prehendendi vel civitatem vel privatum quempiam, si vellet prehendere, ut profiteretur. Profitentibus autem permultis, ita navigia in pontum contendentia comprehendebant, probabilem aliquam causam praetendentes, tempore quidem praefinito, quo de his causam dicturos se esse affirmarent. Copia vero tunc magna pecuniae cum exstitisset, et milites illos dimiserunt, et de comprehensione disceptarunt. Et quibus comprehensione esset facta iniuria, iis de vectigalibus suis satisfaciebat civitas. Hodie hisce militibus non sunt absimiles, qui militant absque stipendiis, vulgo Freybeuter, oder die sich auß dem Stegreiff nehren. Eo quod ex rapina et praeda tantum vivant. Quod in Belgio frequens; an vero aequum, multi dubitant; Nisi quis dixerit privatum malum bono publico compensari. Saepe vero sub hoc praetextu et cives sive in colae, ditiores mercatores spoliantur. Condalus Mausoli praefectus, si quanmdo iter per regionem suam facienti aliquis afferret donum ovis aut porci, aut vituli, iussit praescripto nomine eius, qui donasset et die, domum abduci, et ali, donecreverteretur. Ac ubi tempus satis longum abiisse videbatur, repetiit quod ille aluerat, subductis fructus quoque rationibus. Ioachim. Camerar. lib. 2. in Oeconom. Arist. pag. 26. Aristoteles Rhodius Phocaeae principatum obtinens, in pecuniarum inopia cernens duas esse Phocaeensium factiones, verba uni illarum occulte fecit, indicans sibi dare alteros pecunias, ut ad ipsos rem inclinet. Sese vero ab ipsis accipere malle, et administrationem civitatis eis tradere. Quibus auditis statim tantum isti pecuniae dederunt, quantum iusserat. At hic alteri factioni rursum ostendit, quae accepisset ab alteris. Hi vero dederunt, ne ipsi quidem minus. Atque ita accepta pecunia ab utrisque gratiam inter eos reconciliavit. Idem cum animadverteret inter cives multas esse controversias, et magnas in iis propter bellum iniurias, iudicio constituto edixit. Si qui lege non egissent intra tempus praescriptum, non amplius de prioribus criminibus iudicia iis datum iri. Tunc itaque complurium causarum atque litium collationem et provocationes multis propositis ad se referens, et ab utrisque per diversos aliquid accipiens, non parum pecuniae contraxit. Ioachim. Camerar. p. 27. in Oeconom. Elegans et subdolum exemplum est in Dionysio Syracusio pecunias cumulare volente. Qui contione advocata dixit, Visam sibi Cererem esse iubentem, mundum muliebrem in suum fanum deferri. Ac se hoc quidem de suarum mulierum mundo


page 79, image: s095

fecisse. Postulare igitur, ut idem fieret ab aliis quoque, ne Dea irasceretur. Qui non fecisset, eum sacrilegii reum fore pronuntiat. Cumque omnes, quae habebant, attulissent, et deae respectu et ipsius; re divina facta abstulit mundum illum tamquam commodatum ab ipsa Dea. Ubi vero temporis aliquid praeteriisset, et mulieres idem ornatus ferrent: Edixit, ut quae aurum gestare vellet, ea in templo, quod tanti esset, dedicaret: Aedificaturus triremes sciebat pecunia sibi opus esse. Contione igitur advocata, Prodi quandam urbem dixit, et ad eam rem sibi pecunia opus esse. Postulavitque ut singuli cives conferrent aureos duos. Hanc pecuniam illi contulerunt. Spatio autem interposito dierum duorum triumve quasi frustrata res ipsum fuisset, collaudatis civibus, id restituit unicuique quod contulerat. Quo facto voluntates illorum sibi reconciliavit. Postea simili spe se esse recepturos rursum contulerunt. Dionysius autem, quod tunc acceperat retinuit ad triremium aedificationem. Idem in pecuniae inopia postulavit à civibus, ut sibi contribuerent. Quibus negantibus se habere, protulis utensilia sua, et venalia, quasi per inopiam hoc faceret, proposuit. Haec cum Syracusii emerent, quid quisque emisset, perscribebatur. Persoluto autem pretio referre ad se utensilia iussit, quod emisset, unumquemque. Idem cum Syracusii propter crebra tributa desierant pecudes alere: Ibi Dionysius satis sibi collatum esse affirmavit ad tantum usum, quique posthac parassent pecudes, eos fore immunes. Cum multi enim multas pecudes immunitatis spe parassent, nactus opportunitatem quod quisque haberet, aestimari iussit, et imposuit tributum seu pensionem. Ibi tum Syracusii aegre ferentes se esse deceptos, pecudes iugulare et vendere. Idem, Rhegio occupato, advocata contione, dixit: Quod diripere urbemipsorum iure posset, sed velle se, si modo auferat impensas factas in id bellum, et pro singulis capitibus tres minas, eos missos facere. Tunc Rhegini quicquid occultaverant, id protulerunt in conspectum. Et cum egeni quoque pecuniam mutuo sumerent ab opulentioribus et externis, ita illam summam persolverunt. At Dionysius hac accepta nihilominus et omnes sub corona vendidit, et supellectilem, quam occultatam protulerant, abstulit universam. Cotys Thraciae Rex pecuniam petebat mutuo à Perinthiis ad contrahendos milites. Eam Perinthii dare nolebant. Petiit igitur, ex ipsorum civibus aliquot saltem ad se mitterent, qui certis locis praesidio essent, ut militibus ea loca custodientibus alibi uti posset. Id Perinthii cito fecerunt, rati illa ita loca in sua potestate fore. At Cotys eos, qui ad se missi fuerant, captos detinuit, iussitque ad se mitti mutuo petitam pecuniam et ita recipere suos cives. Mentor filius comprehenso Hermia, occupatis etiam iis locis, quae ille tenuerat, procuratores constitutos ab Hermia non removit. Itaque iam omnes securos comprehendit, et quicquid habebant penes se, quod ante occultaverant, abstulit. Memno Rhodius mutuo sumpsit pecuniam, quam ex vectigalibus sese exoluturum promisit. Tempore adventante, ut vectigalia perciperentur, sibi quoque dixit opus adhuc esse pecunia, seque postea redditurum cum foenore. Quos in exercitu etiam habebat, iis detraxit frumentum et stipendium dierum sex per annum. Pollicitus iis diebus ipso neque vigilias, neque itinera obituros,


page 80, image: s096

neque resumpturos quicquam nimirum exemptis illis. Superiore tempore etiam cum metiretur frumentum militibus, secunda post novam Lunam die, primo quidem ille mense dies praeteriit tres, sequente vero quinque, et hoc modo processit donec ad triginta perveniret.

Caligula quam plurimos occidit accusatos de criminibus: Vere enim id fecit (ait Dio lib. 59.) ut eorum facultates conseqneretur. Item Caius consumpta Urbis ac totius Italiae pecunia, in Galliam proficiscitur ad eam gentium fortunis una cum Hispanis spoliandam: Ibi publicum crimen fuit, Divitem esse: atque horum possessiones cum venderet, ipse inde multo maiorem pecuniam redegit, quod omnes cogebantur plures emere, quam res esset. Idem refertur de Triumuiris. Dio 47. Ael. Lamprid. de Commodo: Simulabat se et in Africam iturum, ut siumtum itinerarium exigeret: et exegit, eumque in convivia et aleam convertit. Nero magnam pecuniam à privatis et populis praetextu incendii, partim vi, partim de voluntate eorum exegit et populo divisionem frumenti ademit. Dio lib. 60. Mausulus Rex Cariae aestate pecunias à subditis extorsit, praetextu quod rex alius à se tributum postularet, nec haberet, unde dissolveret. Arist. 2. Oeconom. Puerum etiam quendam togam sumere virilem iusserunt, ut quasi iam vir esset, ab ipsis posset occidi. Dio lib. 47. de coniurat. Hic verum est, quod Apologus innuit: Quod saepe agnus insimulatur, quod lupo supra in flumine ripae exsistente, aquas turbidas effecerit, et herbas, etsi dentibus careret, depaverit. Tyrannen finden leicht ein Vrsach. Frider. lib. 2. de mandat. rubr. 3. n. 13. Hic mihi in mentem venit, quod olim Impostor quidam praetendebat modum ditandi aerarii ex concessa licentia vescendi carhediebus Veneris al isque prohibitis: ut quicumque hac licentia in Romano Imperio, vel in Italia, Gallia, etc. uti et gaudere vellet, aliquid pecuniae magistratui solveret, qui licentiam illam concederet, et certum symbolum sive tesseram, Ein gewiß Zeichen oder Zettel daret. Sed anne Catholicus hicredargueret; hunc modum cum potestate pontificis pugnare. Et credo in Germania parum aerario exinde obventurum. Cum plerique hanc licentiam ex libertate Christiana sibi sumant. Penes prudentiores quoque sit censura de isto modo, ut subditi suo principi certam summam, puta decem libras pro mille solvant pro damno incendii, si quod in aedibus forte ortum fuerit, sustinendo, et ipsius principis periculo et sumptibus reparando, quandiu is, qui pecuniam dederit hocnomine, vixerit. Idem iudicii esto quoque de illa persuasione belli imminentis, ut subditi omnis generis arma à principe pecunia soluta comparent, nec tamen illa accipiant, sed custodienda in armario relinquant, donec forte periculum et necessitas traditionem postularit. Modus quoque iniquissimus et iuri gentium contrarius est iste, quo Rex in India Orientali utitur, ut quam primum subditus et civis locuples moriatur Banthamii, sive liberis sive non relictis, Rex sibi vindicet liberos, viduam et opes, et in suam potestatem redigat. Quod si forte Chinensis mercator vel filios vel viduam habere desideret, pretio dato liceat. Histor. Orient. Ind. p. 2. cap. 35. Nec mirum, hanc tytannidem apud Barbaros exerceri, cum et alii populi, qui religiosi videri volunt, variis modis subditorum bonis sub specie Iuris inhient. Dum enim omnis generis proventus et merces suis subditis magno pretio obtrudunt, puta fruges,


page 81, image: s097

vina, boves, oves, etc. quae multo vilius abextraneis etiam emere possent, anne hoc est libertatem emendi et vendendi tollere et pretio iniusto cum detrimento alterius cistas suas locupletare? Ut taceam; quando genera commerciorum, puta cerevisiae coquendae, vini vendendi, etc. subditisconvenientia et necessaria adimuntur, quibus se suosque sustentare deberent. Notum quoque est sophisma Charidemi Ouitae, quod refert Camerat. p. 36. Item Philoxeni pag. 37. Item Euaesi Syri. Item Cleomenis Alexandrini p. 38. Ophellae Corinthii pag. 40. Chabriae p. 41. Antimenis, Cleomenis, Stabebii p. 41. Dionysii p. 42. Et quis technas et strophas tyrannorum omnes enumeret, quibus in cogendis pecuniis usi, et qui adhuc indies excogitantur. Quarum tamen quaedam necessitatis tempore veniam et excusationem mereri videntur, modo ad utilitatem publicam conferantur. Qui hodiernos desiderat usitatos in Belgio, in Gallia, in Italia, mores istorum populorum exploret: qui partim descripti exstant, inprimis Les Finances de Royausine dy France: Le Cabinet de Roy du France. Consulat Thesaurum politicum Italice congestum, ubi varios modos offendet populorum, à quibus Germani abstinent. Sed ut dixi, Morem spectandum esse regionis, et necessitatem belli pacisque tempore, quo etiam illa, quae iniqua apparent, aequa habentur. Et meminerint insuper hic Principes boni exempli Traiani, qui abstinebat ab aliena pecunia non minus, quam ab iniquis caedibus. Quomodo autem interdum Arcanisutendum sit ad aerarium conservandum, alibi disseretur.

CAPUT IV. DE VECTIGALIBUS MODO INIQUO impositis.

SUNT quoque iniusta et illicita vectigalia, quamvis iusta causa innitantur, quae modo iniquo imperantur. Sive sint vectigalia veteribus convenientia, sive plane nova.

NAm nova, vel vetera aucta, per vim et impressionem extorta praesumuntur. Bl. c. 1. de pac. constit. Wesenbec. consil. 46. num. 45. Mynsing. centur. 5. obseru. 31. Res non indiget exemplo. Cum ante eiusmodi non pauca attigerimus. Ad eam vero insaniam interdum Principes devenisse, ex historiis liquet, ut etiam sine ulla causa et modo gravarint subditos. Dio ait de Ant. Caracalla: [Praeter ceteras exactiones, quae erant innumerabiles, cogebamur, cum ipse Romam proficsceretur, complures domes et sumptuosa diversoria in mediis itineribus, atque iis brevissimis aedificare nostris sumptibus, in quibus non modo non habitavit unquam, se magnam eorum partem non visurus erat. Praeterea Amphitheatra et Circos in omnibus locis, in quibus byemavit; aut se speravit byematurum, gratis exstruximus, eaque diruebantur ilico, ideo id agebat, ut nos perderet.] Recordentur hic dictiaurei: BONI PASTORIS ESSE TONDERE PECUS, NON


page 82, image: s098

DEGLUBERE. Commodus dicitur singulis diebus de pecunia gladiatorum decies sestertiûm, cum cetera Communia pariter cum reliquis gladiatoribus faceret, accepisse, Dione teste, lib. 47. vide p. 337. et 377. Addi possunt et alii modi, quos Camerarius collegit in Oeconom. lib. 2. pag. 21. Nam Cypselus Corinthius cum votum fuisset Iovi, si civitate illa potitus fuisset, Corinthiorum se dedicaturum facultates universas: iussit censum describi: illis autem professis decimam bonorum partem abstulit à singulis, de reliquis iussit eos negotiari et rem facere, annoque vertente fecit idem. Evenit itaque, ut annis decem et ipse haberet omnia bona Corinthiorum, eaque consecraret, et Corinthii interea quaererent pararentque alia. Silvam licet illicitorum et iniquorum vectigalium in historiis animadvertere, ad quas lectorem brevitatis causa remissum velim.

Finis libri octavi.


page 83, image: s099