VERA vectigalia ordinaria et extraordinaria sunt, quae exiguntur, nec restituuntur. Quasi vectigal, quod exigitur restituendum, puta Mutua pecunia. Quasi vectigal itaque est Mutua pecunia, quae saepenumero à subditis pro ratione bonorum mutuo sumitur, et tandem cum usuris legitimis restituitur.
QUamuis enim nemo contrahere, aut mutuum dare iure compelli possit. Cum quilibet rei suae arbiter et moderator. l. in remandata C mandati. et mutuum dare et accipere sit contractus liberrimus, iurisgentium et actus merae facultatis: attamen princeps interdum vel resp. auctoritate sua mutuum a subditis opulentioribus, etiam absque usuris, exigere potest, salute Reip. urgente l. 1. C. de omni agri desert. lib. 11. Ripa in tr. de peste cap. 4. n. 185. facit l. neminem 11. C. de SS. Ecclesiis. Si enim urgente necessitate Princeps subditos collectare potest, quidni etiam mutuum ab iis postulare? Ioh. Copus quaest. 59. n. 24. ibi alios casus adducit, ubi Princeps subditos cogere possit facere, quod alias iure non facerent. Exempla refert Reusner. lib. 1. stratagematumc. 10. pag. 105. Quale genus exactionis in regno Boemiae usurpatum Anno 1522. Item in Romano Imperio, Reichs Abschied fol. 8. de quo Bodinus. Est cerce commodius a subditis pecunias mutuo sumere. Quae ratio difficultates expedit in tributis cegendis, tunc enim facilius reddit eorum mutuum, qui et foenus et sortem et gratiam a rep. sibi reddi speran Principis namque est hic pacta ac fidem servare l. 1. de pactis. Cum principis sit vox DEI Et male et inique fecit Vitellius, de quo Dio, [qui postquam aere alieno admodum obstrictus, Principatum adeptus fuerat, requisitis creditoribus dicebat, sese reddilisse salutem prop cunia, reposiebatque tabulas contractuum.] Iuvat ergo hic principem censum subditorum exploratum habere aut explorare, utà ditiotibus mutuum deposcatur. Sunt vero Principes, qui veluti regale quoddam sibi pecunias pupillorum vendicant, donec id annos pubertatis pervenerint. Quibus interea utuntur, usuris solutis vnmündiger Kinder Geldt verzinsen. Vide thesaurum polit. et relat. de regno Angl Ad exemplum
Dionysii Syracusii, qui in pecuniae inopia professione apud sese describi iussit pecunias familiarum, quaecumque essent orbae parentibus. Quo facto ille pecuniis usus fuit, donec singuli in suam tutelam venissent. Ioachim. Camerar. 2. Oeconom. Arist. pag. 30. Et videtur hac ratione pupillis optime cautum esse, dum sibi principem et patrem patriae obligatum habent, qui istis quam optime et prudentissime prospicere praesumitur, ratione paternae affectionis, quam prae se fert. Viderit vero Princeps, quid e re sua et dignitate futurum. Huc pertinet exemplum, quo usus Taos Rex Aegypti, suasu Chabriae Atheniensis, ut quod quisque argenti aut auri non signati haberet, id ad se afferret. Cumque esset allatum, suasit, idem, ut rex eo uteretur: Et eos qui mutuo dedissent, commendarent navarchis, qui debita persolverent ex tributis. Camerar. p. 34. Hunc autem modum Extraordinarium esse, prater alios modos praedictos, cuique satis obvium est. Nam ordinarii modi censenturii, qui aetatium conficiunt et ditant sine dispendio. Scip. Ammirat. lib. 3. c. 8. At pecuniam mutuam sumere, et solvere annuatum usuras, non video quid emolumenti bono publico afferat. Adeo ut Principes, qui faciles sint ad aes alienum poscendum et capiendum mutuo, interdum ita illaqueentur usuris, ut nullum tandem viam elabendi reperire possint. Caveant ergo Principes, quantum possibile ab hoc vectigalis genere.
Et ne hoc modo Princeps suas vires singulis patefaciat et auctoritatem prostituat, uti poterit arcano quodam, ut videlicet per tertium, puta civitatem opulentam, aut auctoritate eminentem apud exteros vel incolas peeuniam procuret, quae suo, non principis, nomine mutuam accipiat, pignore, vel fideiussoribus datis. Accedit etiam, quod eiusmodi civitates primariae aliis eo facilius ad mutuum persuadere possint, exemplo suo praeeuntes. Idcirco opus est, ut Principes civitatium primorum amorem et obsequium sibi concilient, quorum ope et consilio tempore necessitatis tuto et feliciter utantur. Quasi vectigal est et illud, cum principes cautionis loco a suis officialibus exigunt certam summam (Wann sie ihren Vorstandt in die Cammer müssen einantworten auff etlich tausendt) cuius usuras annuatim percipiant. Ceterum cum minus fideliter et diligenter functioni suae praefuerint, in facili videtur ab officiis remotio et damni compensatio. Res sane prudenter adinuenta, qua quaestores et id genus alii mmistri principum in officio continentur. Praeterea quasi vectigal est, quod a Mercatoribus subiectis, vel etiam aliis ditioribus ad usuras petitur. Est enim subveniendum aerario laboranti, quibus modis possis, modo saluti publicae consulatur.
Cui respondet quoque quasi vectigal, quando a Consiliariis et Officialibus datur mutua pecunia principi in initio muneris sui. Wann die jenigen, so zu einem Ampt kommen, etliche tausendt darlehen thun, welches ihnen verzinst wirdt.
SOLENT quoque sed rarenter Principes argentariis mensis consulere aerario, cum a subditis vel peregrinis accipiunt mutuum ad usuras extraordinarias.
ITa enim spe lucri cives et exteros allicere solent, ut ingentem summam pecuniae ad usuras elocent. Exemplum refertur de Francisco Rege Gallorum, qui mensam argentariam instituit ad usuras VII. cuius successor ad X. et postmodum ad XVI. et XX. Qua de causa Florentini, Lucenses, Genuenses, Helvetii et Germani, inescati amplitudine usurarum infinitam auri et argenti copiam in Galliam intulerunt, teste Bodino in Apologia adversus. Malestrettum. Verum ad hunc modum non, nisi extrema urgente necessitate, deveniendum esse suadent Politici. Propterea quod valde iniquus. Petr. Heig. p. 2. quaest. 1. num. 153. Molinaeus intr. de usur. num. 506. 507. deinde quod perniciosus. Quantum enim lucelli exinde aerario cedat, quis est, qui non animadvertat, cum brevi temporis spatio usurae sortem sint superaturae et totum aerarium exhausturae Unde trium illud. Die Tochter frist die Mutter. Qui propterea etiam a Scipione Ammirato reicitur praeter alios modos, qui plus damni, quam Iucri fisco afferant lib. 3. polit. discurs. cap 8. Permutandae pecuniae mensam tantummodo unam Byssantii elocarunt. Neque licebat alio nummo vel de altero emere vel alteri vendere quicquam: quod si quis fecisset, pecunia multabatur. Camerar. in Oeconom. lib. 2. p. 22.
AD quasi collationes pertinet etiam, quando inevitabili necessitate premente Princeps adimere cogitur bona privatis, tamquam publica et sua.
QUod suadet salus. Reip. quae summa lex est, et utilitas publica praeferenda est privatorum contractibus l. 3. C. de primipil. cui concordant l. un. §. pen. C. de caduc. tollend. c. suas. ibi. Nam plurimorum. quaest. 1. Schurff. consil. 9. num. 9. centur. 2. et consil. 60. num. 9. Adde Ioan. Copum Quaest. 59. num. 1. et 24. Modo tamen fiatrefusio aliqua pretii. l. 2. C. pro quib. caus. seru praem. lib. accip. Utut enim Princeps omnia possidet, haud tamen possidet dominio, quod est iurisgentium et iuris civilis
ex parte. l. 5. de Iust. et Iur. §. signulorum Inss. de R. D. sed imperio, ut Seneca ait, et Ligur. lib. 3.
Quicquid habet locuples, quicquid custodit avarus,
Iure quidem nostrum est, populo concedimus usum.
Proinde hoc licere Principi non tantum belli tempore, sed etiam ex alia causa publica asserit Arnold. Clapmar. lib. 4. c. 16. et 22. Et latius hoc ius declarat Bruckman in tr. de regal. §. absoluta potestas. Geil. 2. obseru 55. 56. 57. Petr. Gregor. lib. 7. cap. 10. n. 49. Hotoman. quaest. illustr. 1. Ioan. Harprecht. de Rer. divis. ad urbr. num. 101. Waremund. ab Ehrenberg, de sub sid. regn. p. 136. cap. 10. Fern. Vasquius lib. 1. controvers. cap. 5. n. 1. Confer Iohan. Copum decis. 59 per tot.
Hic eonferri possunt modi alii: puta quo Lacedaemonii usi, cum Samii ab ipsis peterent, ut prcunias sibi conferrent recuperaturis patriam. Qui scitum fecerunt: Uno die debere et dominos, et familiam, et iumenta ieiunare, et quantum insum sisset, si non ieiunaretur, quisque, tantum tribueret Samiis. Ioachim. Camer. lib. 2. Oeconom. p. 24. Item: Classomenii in penuria annonae, cum pecunia deficerentur, scitum fecerunt: Ut qui oleum haberent, commodarent hoc reip. cum foenore. Cum igitur ita commodaretur oleum, conductis navigiis eveh endum illud in ea loca curarunt, in quibus fora exercebantur, unde frumentum ipsis advenit, pignore dato olei pretio. Camerar. p. 27. lib. 2. Oeconom. Ephesii tulerunt legem: Non licere, ut mulieres aurum gestarent, quicquid autem eo tempore auri haberent, id ut commodarent civitati. Constituta etiam argenti summa, quae numeraretur, permiserunt: ut in templi columnis nomen eius, qui argentum illud numerasset, tamquam eius, qui illam conse crasset, perscriberetur. Selybriani in pecuniarum inopia cum lex esset, ne frumentum exportaretur famis tempore, vetere illis frumento reliquo scitum fecerunt: Tradere privatos debere frumenta sua Reip. pretio constituto sic ut quisque sibi retineret victum unius anni. Postea evehendi potestatem fecerunt volenti, constituto pretio, quod aequum videbatur. Mendaei in bello adversus Olynthios, cum indigerent pecunia, et copia mancipiorum abundarent, scitum fecerunt, ut unusquisque tantum duo retineret, marem et feminam et reliqua venderet universa, ut haberent privati pecuniam, quam civitati mutuo darent. Hippias Atheniensis, qui triremis aut tribus magistri aut Iudis suppeditare impensas, aut in aliud istiusmodi munus publicum sumptus facere deberent, constituta summa mediocri ex his iussit eum, qui illam pendere voluisset, inter perfunctos suo munere persribi. Ioachim. Camerar. in Oeconom. lib. 2. Antissaeus cum pecuniae inopia premeretur civitas ipsius, et morem liaberent, ut Bacchanalia splendide celebrarent (quibus magnos sumptus faciebant de totius anni apparatu, cum in alia, tum victimas pretiosas) quod ille festus dies tunc instaret, persuasit eis, ut votum nuncuparent: se proximo anno reddituros Libero duplicia: et quae parata habebant, ut venderent universa simul. Atque ita pecuniae non modicae ad praesentem ipsis usum collectae fuerunt.
Heracleotae cum naves ablegarent quadraginta adversus tyrannos in Bosphoro, neque pecunia abundarent, coemerunt de negotiatoribus et frumentum, et oleum, et vinum et res alias venales: atque constituto tempore, quo
pretium solveretur et opportunum erat negotiatoribus, non ad heminam merces distrahi, sed venire simul universas, et ipsi cum persolverent per opportunitatem, non stipendia devehebant, sed res venales in onerariis navibus, et unum quaestorem singulis navibus praeficiebant. Cumque iam interram liostium ventum esset, emebant ab his omnia milites, et argentum collectum fuit, stipendiumque dederunt ductores. Et ita accidit, utidem argentum daretur, donec domum redierunt. Ioach. Camerar. lib. 2. Oeconom. Arist. pag. 24.
Finis libri septimi.