21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER SEXTUS DE VECTIGALIBUS ET COLLATIONIBUS EXTRAORDINARIIS.

CAPUT I. QUID EXTRAORDINARIA, ET QUAE causae urgentes eorum, etc.

QUAE praeter morem et legem indici solent ad tempus, urgente causa Reip. à Principe vel à civitate, cum consensu eiusdem. Causa hic exigitur urgens et publica, quae vel salutem communem totamque Remp. respicit, vel partem eius et utilitatem. Qua cessante et extra ordinem indicta tolli aequum et utile est, nisi continuationem bonum flagitet publicum. Quo casu extraordinaria degenerant in ordinaria. Suntque vectigalia vel antiquis convenientia genere, sed non quantitate: vel plane nova. A novis tamen, quantum pote, Principes abstinere, aequum et bonum videtur. Quae etiam vel intuitu personae, vel rerum imperantur. Modoque iusto et tolerabili, suntque ita vera vectigalia, quae vel personalia, vel realia, vel promiscua: Vel Quasi, ut Mutua pecunia, quae etiam a subditis extra ordinem exigi solet. Extraordinarium personale est Capitatio et Hospitatio.

HActenus de Ordinariis Vectigalibus et Collationibus, quae certam et perpetuam formam habent, sed quotannis sive quinquennio, vel alio


page 61, image: 077

tempore elapso aerario inferantur, uti olim apud Romanos Aurum Iustrale singulis Iustris t. t. C. de Iustr. auri collat ibi Cuiac. Siquidem, uti supra dictum est. in Ordinariis certa forma et tempus statum requititur, quae sufficientiae Reip. inserviant. Ceterum cum interdum causae et necessitates publicae incidant, quae longe maiores desiderent expensas, optimo consilio prudentum, et bono publico Principes sive Resp. sibi reservarunt extraordinarias impositiones, quae proinde describuntur, quod praeter morem et legem indicuntur: deinde ad certum tantummodo temporis spatium, denique causa urgente et publica: sive, uti Bartolus definit, quae non habent certam et determinatam praestationis formam, etiam respectu temporis. Francis. Ripa. in tr. depeste cap. 5 n. 230. facit l. 239. §. munus. de V. S. l. 1. l. 18. de muner. et honor. Poncett. de iur. municip. num. 9. p. 31. Frider. lib. 2. de mandat. c. 42. Waremund. ab Ehrenberg. cap. 5. de regn subsid. Althus. cap. 10. polit. pag. 95. Exempla sunt passim in sacris et profanis historiis. 1. Reg. 9. 2. Reg. 12. 2. Chron. 24. Luc. 2. Matth. 7. Differentia itaque est inter Ordinaria et Extraordinaria, quod haec praeter legem et statm formam: illa iuxta legem et morem consuetum: haec ad tempus, illa perpetuo: haec ex causa singulari et urgente publica: illa ex causa communi reip. haec ad sumptus extraordinarios: illa ad sumptus necesarios et consuetos. In eo vero conveniunt, quod a principe et ad bonum publicum indicuntur a Rep. et civitatibus, cum permissu Principis aut Praesidis. Quorum rationem eleganter Imp. in l. 1. C. de vectig. nau. complexus est. [Non quidem tenere est novorum vectigalium exactio. Sed si adeo tenuis est patria, ut extraordinario auxilio iunari debeat, allega Praesidi, cui libellum constituisti, qui re diligenter inspeta, utilitatem communem intuitus, scribet nobis, quae compererit, an habenda sit ratio vestri, et quatenus, aestimabimus. Uti enim superiorem habenti nec ordinaria, ita nec extraordinaria vectigalia instivendiius est.] per d. l. 1. et 2. C. eod Rutger. Roland. in tr. de commiss. p. 3. lib. 3. c. 7. et 8. Andr. Knich. in tr. deprivileg Duc. Saxon in verbo Zoll. Boss. tit. qui poss. vectig. impon. nu. 10. in pr. Bodin. lib. 1. de rep. cap. ult. Et nos latius deduximus in tr. de Malestate politica p. 2. cap. de Iure vectigalium. Adde Waremund. ab Ehrenberg d. c. 5. n. 20. et seqq. Menoch de arbitr. iud. cas. 343. Rosenth. de regal. cap 5. conclus. 40 Schrad. tr. de feud. p. 3. cap. 2. num. 4. Itaque in impositione vectigalium consensus expressus Principis requititur, vel tacitus, qui temporis lapsu colligitur, cuius initii memoria non exstat. Mynsing. lib. 5. obseru. 29. n. 6. Quippe quod consensus temporiscursu praesumatur l. 6. de atquir. hered. l. 10. C. de petit. hered. et tempus immemoriale vim constituti habeat l. 3. §. 4. ibi Dd. de aq. quotid. Quamvis quibusdam Politicis ius vectigalium non praescribi posse videatur, sed Maiestati individuum esse debeat. Bodin. d. l. 1. c. ult. et quamvis sint, qui vim consuetudinis hic allegent, quae maxima. Gabriel. comm. opin lib. 5. tit. de praescript. conclus. 1. num. 18. attamen potius spectandum suadent, non quid romae fiat seu factum sit, sed quid fieri debeat. l. 12. de off praesid. Causa altera, qua conveniunt Ordinaria et extraordinaria, est Salus publica et utilitas, et aerarii defectus: Quam Cicero lib. 2. Offic. innuit: [Non est dubium propter ararii tenuitatem tributum esse conferendum, ut omnes intelligant, pro salute Reip. necessitati parendum.] Fr. Ripa de peste c. 4. n. 184. Nec propterea ad hoc genus deveniendu esse, nisi ordinariis excussis et deficientibus, vel non sufficientibus. Bodin. lib. 6. cap. 2. Qua de causa Hippolytus à


page 62, image: 078

Collibus merito dehortatur Principes in lib. sing. de increment urb. cap. 20. ur caveant abiis, qui novas subinde à subditis extorquendae vel conquirendae pecuniae strophas, nulla necessitate cogente, excogitant. Impulsiva autem causa debet esse singularis Reip. sive pacis, sive belli, communis vel particularis quaedam necessitas, puta belli, hostium irruptio, captivi principis redemptio, vulgo Ranzongeldt, pacis confirmatio, calamitatum publicatum sublevatio, principis peregrinatio, electio: operum publicorum exstructio vel reparatio. Petr. Gregor. de rep. lib. 3. c. 19. Aret. in problem. loco 155. tom. 2. Petr. Fr. Mindan. lib. 2. c. 44. Ioh. Althus. d. c. 10. puta ob aquam publicam, ad aedificia publica. I. ad reparationem. 7. C. de aquae ductu lib. 1. l. nemini 3. l. pen. C. de consul. lib. 12. l. 8. C. de aquae ductu. Fr. Ripa depestec. 4. n. 40. Facit l. ad portus 6. C. de operib. publ. l. ad instructiones 7. C. de SS. Eccles. l. absit. C. deprivil. dom. August lib. 11. vectigal viarum et pontium resiciendorum: vectigal cloacarum l. 7. C. de aquaed. Vectigal ad spectacula solutum t. t C. de exp. publ. lud. lib. 11. C. despectac. A quo munere conferendi, necessitate urgente, nemo privilegio immunitatis eximitur. l. pro tyronibus 3. C. de privil. dom. Aug. Ripa d c. 4. n. 44. Quale tumultuarium tributum, quotiescumque necessitas extrema imminet, indicendum. Dio in Augusto, Livi. lib. 3. Godescalens Stevichius ad lib 3. Vegetii c. 5. de re milit. in not. Andr. Geil. 2. obs. 53. M. Freh. lib. 3. parerg. c. 10. Vasq. illustr. q. lib. 1. c. 6. n. 4. et 5. Ioh. Copus q. 59. n. 24. Myns. cent. 5. obs. 21. Menoch. lib. 2. cent. 2. cas. 178. de arbitr. iud. quaest. qui causas enumerat urgentes.

An etiam Dominus pro elocanda filia subditos collectare possit, disputant Dd. Ioh. Copus decis. 32. Myns. cent. 5. obs. 21. Thomat. de collat. §. 2. n. 23. Waremund ab Ehrenberg de subsid. regn. c. 4. et 5. Modest. Pistoris cons. 4. n. 1. p. 1. Alth. c. 10. p. 98.

Causa vero cessante, debebant etiam extraordinaria vectigalia cessare, l. ex facti. de vulg. et pupill. l. humanitatis. C. de impuber. l. quod fit de legat. 1. Decius in l. 122. n. 3. de R. I et ibi Sturcius c. in argum. de R. I. in 6. ibi Petr. Peckius. Ceterum hodie saepe videmus illa in ordinaria degenerare. Parlador. lib. 1. c. 3. n. 10. Waremund. cap. 8. n. 12. pag. 122. Exempligratia Türckenstewer, quod tributum ab initio extra ordinem indictum, sed postea ordinarium factum est. Petr. Heig. lib. 1. q. 17. n. 30. Porro haec extraordinaria vectigalia vel conveniunt antiquis: sed incremento differunt, quae etiam nova dicuntur. l. vectigal. 10. C. de vectigal. et commiss. arg. l. 1. §. opus. de novi opernuntiat. Ita Romani, urgente necessitate, duplex tributum imponebant uno anno, quod antea semel tantum, ut notat Former. 1. select. c. 25. Livius decad. 3. lib. 3. Plane nova sunt, quae ex nova causa indicuntur. Quale fuit olim vicesima hereditatum, et Centesima venalium tetum ab Augusto inventa, Dione et Tacito testibus. Nova quoque sunt, quae sub praetextu et colore alicuius antiqui tributi introducuntur, quae potius ad Arcana imperii referas. Rosenth. de regal c. 5. concl. 44. n. 8. Waremund. n. 29. d. c. 5. A quibus bonos Principes abstinere quantum possibile est, non tantum aequum est: verum etiam bono publico expedit, quippe quibus populus opprimaeur et exhaursatur, et saepissime ad rebellionem excitetur. Reddunt enim, ait Hippolytus d. c. 20. de increm. urb. nimiae istae exactiones, urbes provinciasque desertas, subditos miseros, efferatos, desperatos: Unde bella civilia, Allerley Auffstandt. Frachett. in Principe. De quo queritur Cicero in epist. [Nihil aliud nisi imperata nova tributa audivimus, possessiones omnium venditas: civitatum gemitus, ploratus,


page 63, image: 079

monstra quaedam non hominis, sed ferae nescio cuius immanis.] Confer Petr. Gregorium lib. 3. cap. 19. de Rep. Althus. c. 8. p. 87. Polit. Bodin. pag. 1028. Imo potius nova vectigalia a tyrannis et adulatoribus malitiosis adinuenta, ex usu tollenda ad exemplum Pertinacis, de quo Herodian. [Imp. Pertinax vectigalia omnia, quae ad exquirendas pecunias tyranni excogitarunt, penitus remisit.] Ne, inquit Bodinus, quae ex lacrimis et gemitu exinanitorum subditorum extorta, ad magistratus voluptates convertantur. Si tamen necessitas impositionem urgeat nonorum vectigalium, principi purdenti prospiciendum est, ut illa indicat modo tolerabili pro facultatum proportione subditorum, secundum illud Tiberii: Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere. Deinde pacto remissionis interveniente, ut tempore elapso sese obstringat tributa bona fide remissurum et sublaturum, gegen einem Reuerß, daß es den Vnderhanen hinfüro zu keiner Newerung vnd Einführung gereichen solle. Praeterea iuvat pollieitationes addere privilegiorum concedendorum aut conservandorum, religionis, libertatis, etc. in vicem recompensationis. Qua ratione consensum eo facilius a subditis eliciet. Denique necesse est ut demonstret, haec quaecumque conferantur, omnia ad bonum publicum necessario exigi; quibus non illatis, actum esse de salute Reip. quae suprema lex est.

CAPUT II. DE CAPITATIONE.

EXTRAORDINARIUM vectigal est ratione personae, quod in singula capita indicitur, licet nihil in bonis habeant, unde Capitatio.

CApitationem à capite dici animadversio est in facili, sed duplici sensu accipi, leges Civiles innuunt et usus. In l. 9. C. de act. empt. l. 1. de impon. lucrat. descript. C. Theod. l. 4. de in dulg. debit eod. Cod. l. ult. sine cens. vel relig. eod. l. 15. de annon et tribut. eod. Cod. l. ult. de patrocin. viror. eod. designat annonariam collationem pro mensura agrorum Rationem huius significationis declarat B. Brissonius lib. 3. de V. S. que iumenta capita vocarentur, quorum iugo uno quantum arari terrae poterat, id subiugationis appellatione in descriptionem veniebat, tributariaeque functioni subiciebatur. Quasi Capitatio idem aciugatio l. 9. C. de agric. et censit. lib. o l. 6. C. Theod. de extraord. exaction. l. 11. de exsict. l. 6. C. Th. de collat. denunt Facit l. ult. C. de immunit. nem. conced. lib. 10. Alias vero pro specie tributi accipitur l. ult. §. pen. D. de muner. et honor. l. 8. C. de SS. Eccles. l. 11. et 16. C. de Episc. et cler. l. ult. C. de annon. et trib. l. 10. l. 2. C. Theod de immunit. conced. l. 1. de collat. fugit. C. Theod. nimirum pro capitis tributo. l. un. C. de capit. ciu lib. 11. l. un. C. de colon. Thracens. l nerusticani ad ullum obseq eod. lib. Inde in Panegyr. Flaviens. Constant. Imp. dicto. Septem milia capitum temisisti, quartam amplius partem nostrorum censuum, uti notat Brisson. in verbo Capitatio.

Quo sensu hic sumitur Capitatio, quod sit vectigal sive tributum extraordinarium (dissentiente Alciato in l. 8. n. 1. C. de SS. Eccles. Cuiac. in parat. C eod.) que pro capite solvitur, puta quod patres familiarum pro singulis capitibus aerario dependere coguntin: Bod. lib. 6 ??? pag mihi ??? Paul M??? de ??? 3. ??? 14 et seqq ideo dictum, quia


page 64, image: 080

in capita sive in corpora fiat personatum. Nisi quis capita tropicepro personis inteltigi malit. per l. 35. D. de LL l. 3 in fin. et l. 7. §. iniuriarum. D. de cap. deminut. l. pen. § testamento D. de secund. tabb. l. 2. D. si ex nox cau. agat. l. 21. §. 1. D. Commod. l. 1. in fin. de priu. delict. l. 18. D. de furt. Quasi capitatio sit tributum capitis, id est, in singulas personas collatum l 3 et ult. D. de censib. l. 10. de agric. et censit. lib. 10. l. ult. de muner. et honor. Vulgo Haupt Tribut, vel Hauptgeldt. De aequitate huius tributi disserit Lips. lib. 2. de magnit. Rom. cap. 3. qui iniquum fere putat, si uniforme in omnia capita indicatur. Pone enim pauperem multa familia abundantem, et divitem caelibem aut orbum, anne iniustum esset, pauperem capitatione gravari et divitem degravari? Caererum hic modus vectigalis aeque ac reliqui aequitate, quam prudentia politica moderatur, definiendus est. Adeo ut non tantum filii filiaeque familias pro capite redimendi sint, verum etiam serui, ministri, ancillae, item bainli Taglöhner, Opifices Handwercksgesellen, qui fere nihil in bonis possident, sed quottidie victum manu quaeritant. Item interdum Sacerdotes, Die Geistlichen, causa urgente, qui alias immunitate gaudent. Quale tributum a regibus Bohemiae impositum fuit Iudaeis Anno 50. quod genus tributi Bodinus minus usitatum esse hodie asserit. p. 1037. de Rep. et propterea recte inter extraordinaria referendum. Waremund. ab Ehrenberg. lib. sing. de subsid. regn. cap. 5. nu. 45. Quod tamen a ratione naturali et civili non alienum videtur, modo moderamine Iustitiae et prudentiae iniungatur tempore necessitatis. Exemplum habemus Exod. c. 30. v. 11. ibi Fr. Iunius, ubi pecunia per capitationem viritim in singula personarum capita collecta, et 2. Reg. 15. vers. 10. ibi: [Exegit vero Menachem istam pecuniam ab Israele ab omnibus, qui valebant facultatibus, quam daret Regi Assyriorum, quinquagenos siclos argenti in virum unumquemque:] quod Lutherus, Auff ein jeglichen Mann. Quare Imp. Vespasianus a singulis Iudaeis ubi. cumque locorum essent, exigere iussit. Iosoph. lib. 7. antiq. cap. 27. verba ibi: [Tributum Iudaeis, ubitumque erant, imposui duas drachmas quemque quotannis in Capitolium fore inbens, quemadmodum ante in templum, quod est Hierosolymis, conferebant.] Adde Dion. in Vespasian. Causa vero, quod haec collatio Romam translata fuit, haec fuisse videtur. Cum enim à singulis Iudaeis quotannis didrachmus in usum templi, cultumque divinum exigeretur, ingens sane pecunia congesta fuit, quae ansam dare metuebatur populo Iudaico, qui seruitutis et iugi impatiens, defectioni et rebellioni. Quocirca hoc modo nerut praecisi fuerunt. Tale tributum fuisse quod in sacris. Numisma census dicitur, innuit Marquard. Freher. indissertat. de Numism. census, et lib. 3. parerg. cap. 10. ubi docte et eleganter explicat hoc genus numismatis. Videndus Iustus Lipsius lib 2. de magnit Romae cap. 2. et 3 Petr. Gregor. lib. 3. cap. 5. de rep. l. ult. de cens. ubi pro capite masculi indictus dicitur aureus, pro feminae capite dimidius singulis annis. Rubr. C. de annon. lib. 10. l. aetem. de censibus l. cum antea. C. de agricol. et cens. lib. 11. l. un. C. de colon Thracens. Ioseph. lib. 18. c. 22. et 7. de bello Iud Waremund. ab Ehrenberg. c. 5. n. 46. de subsid. regnor. Memorabile exemplum refert Dio in Commodo: [Commodus, inquit, natali suo die nobis uxoribusque nostris liberisque fingulis binos aureos tamquam aliquas primitias imperavit, id tributum pendere coegit. Idem que ex Senatoribus, qui in reliquis civitatibus erant, quinque denarios exegit.] Quod tamen potius ad illicita: quippe quod nulla causa subsit; referendum est. De Atheniensibus, qui


page 65, image: 081

inhabitarent Potideam, indigentibus pecunia ad bellum, refert Camerar. lib. 2. Oeconom. p. 23. quod iusserunt profiteri cunctos censum bonorum, non simul universorum in tribu sua singulos, sed ita ut quoqueloco quicquam possideretur, ut pauperes aestimationem subicere possent. Si quis vero prorsus nihil possideret, eius capitis aestimatio erat minarum duarum. Hincigitur tributum, quod exigebatur a singulis integrum conferebatur. Et meminit Capitationis eiusdem Caesar lib. 3. de bello civili: [Multa generatim ad avaritiam excogitabantur, incapita singula sernorum ac liberorum imponebatur tributum, etc.]

CAPUT III. DE HOSPITATIONE.

HOSPITATIO quoque est quaedam species extraordinariae collationis personalis, quae fit supervenientibus militibus, vel aliis personis.

FAcit huc tit. C. de metator. 2. Sam. 17. v. 27. etc. 19. 33. 1. Chrom. 12. 3. 9. 40. Solent vero cives ab hoc onere pecunia soluta immunitatem impetrare, quae Epidemetica dicuntur. Vide n 129. et 134. Huc regale illud navium et plaustrorum praestationis referri videtur c. 1. quae sint regal. ibi Regn. Sixtin. c. 13. Ioh. Althus. c. 10. p. 98. Hoc sane gravamen sentiunt ii inprimis, qui ea loca habitant, per quae vulgo iter solent exercitus facere. Da die Pässe vnd landtstrassen hingehen. Et memini hoc genus extraordinariae collationis superasse interdum ordinatiam, qua rustici admodum aggravantur. Verum Bellum commune malum multa secum trahit mala, a singulis aequo animo ferenda.

CAPUT IV. DE EXTRAORDINARIIS PATRIMOnialibus et Iugatione.

VECTIGALIA patrimonialia rerum extraordinaria sunt, quae bonis civium imponuntur, extra ordinem: Adeo ut ne Clerici ab his immunes censendi et habendi. Quae secundum causarum et circumstantiarum varietatem variant. Species est hic singularis, quae Iugatio dicitur.

SUnt enim eaedem fere causae, Personae et Res, ex quibus etiam extraordinaria solvuntur, quae propterea cum ordinariis supra traditis conferri oportet. bona autem intellige, quae sita sunt in territorio. Nam extra territorium impositio


page 66, image: 082

vectigalium non obtinet. arg. l. fin. de iurisd. omn. iud. 2. Reg. cap. 23. 35. Althus. cap. 10. polit. Uti vero supra immunitate quasdam personas et res gaudere traditum, quae potissimum in Ordinariis obtinet: Ita contra in extraordinariis privilegia exemptionis silere solent, propterea quod Necessitas legem non patiatur, de qua thesi late Waremund. de regn. subsid. pag. 120. Arnold. Clapmar. de arcan. rerump. lib. 5. c. 15. post alios. Adeo ut etiam clerici ab hisce non immunes habendi l. 5. l. 6. l. 7. l. 11. C. de SS. Eccles. Reichs Abschied 1594. Item praeced. Anno 1598. 1603. Waremund. p. 161 cap. 12. per tot. Adde Teuberum p. 2. q. 11. ubi de privilegiorum ademptione agit, contra disputante Bozio de stat. et P. Gregorio late lib. 3. c. 7. derep. Quemadmodum consvenisse Regem Hispaniae tempore necessitatis etiam Decimas ex Episcopatibus exigere, ex quibus interdum aureorum quingenta milia congessit, ut legatus quidam refert de Hispaniaeregno in Thesauro polit. Idem fecisse necessitate urgente Regem Poloniae, ut Ecclesiasticus et equestris ordo universus dimidium annuorum censuum conferret, Cromer. de reb. Polon lib. 23.

Speciem huc referunt singularem, quam iugationem vocant, ut cives pro magnitudine et numero possessionum sive iugerum contribuant, praeter legem et morem consuetum: Adeo ut qui plura praedia possidet, plus conferre teneatur. Non. 17. Bodin. lib. 6. c. 2. Petr Gregor. lib. 3. c. 5. de Rep. Ioh. Althus. cap. 10. p. 96. Huc pertinent Huffengeldt, Vngeldt, gemein pfenning zu Leistung der Hülffe wider den Türcken. Abschiedt Anno 1494. 1500. 1542. 1545. 1548. 1551. Waremund. ab Ehrenberg. pag. 84. n. 47. Et si quae sunt eius generis alia singularia.

CAPUT V. DE COLLATIONE EXTRAORDINARIA suppellectilis aureae, etc.

MODUS quoque est Extraordinarius, si Princeps, urgente necessitate, supellectilem auream, argenteam conferre cogat subditos, quam postea restituat etiam absque usuris.

DOnec Princeps vel collectam possit imponere, vel aliunde pecuniam conquirere l. fin. §. fin. de pignorat. act. Decis. Paedemont. 95. n. 51. p. 1. Ripa in tr. de peste de remed. praeseru. §. accedo. n. 185. Vasq. illustr. quaest. c. 6. n. 7. Ioh. Copus decis. 59. n. 23. Exempla sunt in obsidione Magdeburgensi, Anno 1550. et in expeditione contra Turcam 1594. Modo, uti dixi, solutio postmodum fiat, licet absque iuris, ex communibus reditibus. Quae si fierinequeat, tempori est parendum et necessitati arg. l. 2. de doli et dd. mal. except. l. 1. et ibi Dd. de off. consul. c. remissionem 1. q. 1. c. sicut. de consil. dist. 5. loqui potuerit. de manumiss. testam. Egregium exemplum exstat apud Livium, quod ad spontaneas collationes potius referre censuimus.


page 67, image: 083

CAPUT VI. DE MONETAE IMMUTATIONE.

DEFICIENTIBUS nummis interdum licet Principi monetae legem et valorem immutare.

QUi modus etiam publica et extrema necessitate innititur. Alias Princeps contra aequum et bonum faceret, ut ostensum in tr. de Nummis. Obtinet hic quod Tacit. [Omne magnum exemplum iniqui aliquid secum trabit, quod bono publico rependitur.] Salus enim publica suprema lex est. Ceterum et hunc modum ad extraordinarias collationes privatorum retulimus. Quippe quod de istorum corio et bonis ludatur. Exempla sunt vetera et recentia. romani bello Punico, cum impensis Resp. non sufficeret, librae aeris pondere imminuto quinque partes lucrifecere, usque alienum solverent. Postea Annibale urgente Fab. Max. Dictator pondus iterum imminuit, et dimidium lucrata est Resp. Plin. lib. 33. nat. liistor. cap. 9. Arist. 2. Oeconom. refert de Hippia Atheniensi, qui nummum fecit improbum, et ad se Atheniensium argentum constituto pretio afferri inssit, et postea signatam pecuniam novo charactere ex eo argento dedit. Ioach. Camerar. lib. 2. in Oeconom. p. 22. Item Dionysius mutuo sumpserat pecuniam a civibus, quam redderet. Cumque illi repeterent, iussit afferri ad se argentum, quantum possideret unusquisque, proposita poena mortis, nisi facerent. Allato autem argento percussit nummum, ita ut denarius unus aestimaretur duobus, eoque quod debebatur, quodque attulerant ad se, persolvit.

CAPUT VII. DE SUFFECTIONE QUASI ET ADULterinorum nummorum.

EXIGENTE necessitate Militibus etiam Nummi ex materia aduleterina ad tempus solvi possunt, qui vicem legitimorum interim sustineant, donec redimantur probis.

DE quibus lib. 2. Denummis adduxi quaedam exempla. Ita Galli olim a suo Duce aereos denarios pro argenteis sumpserunt. Iou. lib. 3. et Bemb. lib. 2. histor. Venet. Veneti pro bonis alutinis. Sabell. 2. enn. 9. Item Ericum Lupidem Comitem Tendillanum olim ex charta panicea fecisse schedulas sua manu atque subscriptione signatas et aestimatas, quibus stipendium militi interim solvit. Nebrissens. decis. 2. lib. 3. c. ult. Reusner. in art. stratagem. lib. 1. c. 20. Item Classomenii militibus cum deberent stipendii nomine quadringenta et octoginta sestertia, neque possent dissolvere, annis singulis foenus pendebant ducibus sestertia nonaginta et sex. Quia vero hoc pacto de sorte nihil decedebat, et sumptus facere frustra ipsi pergebant,


page 68, image: 084

percusserunt nummum ferreum ad argenti rationem sestertiorum quadringentorum octoginta. Hanc deindepecuniam dabant opulentissimis in civitate, pro ea atque consentaneum erat cuique, et tantundem ab eis recipiebant argenti. Ioach. Camerar. 2. Oeconom. pag. 28. Habebant igitur privati, quod in quottidianos usus impenderent, et debito liberata fuit civitas. Deinde ex vectigalibus et foenus pendebant illis, et dividendo semper pro parte sua cuique distribuebant, nummosque ferreos recipiebant. Dionysius cum non abundaret argento, nummum percussit ex stanno, advocataque contione, copiosa oratione nummum commendavit. Syracusii vero quamvis inviti illum scito suo probaverunt, et unusquisque praetulit, se habere argentum, non stannum. Timotheus Atheniensis bellum gerens cum Olynthiis in pecuniae inopia aereum nummum percussit, et militibus distribuit. Quibus hoc aegre ferentibus ostendit a mercatoribus omnia et in foro res venales eodem nummo ipsis venditum iti. Mercatoribus autem ostendit, quos nummos aereos accepissent, iisdem rursus eos emere et illa in regione venalia et praedam actam debere. Et si quid aeris superfuisset, id ad se referre, proque eo accipere argentum. Quod Leucon imitatus Polyaeno referente lib. 6. stratagem. Ita perhibent de Ioanne Rege Bohemiae, qui exhausto aerario cudi aerosos nummos curavit. Ioan. Dubravio teste lib. 21. M. Freher. de monet. pag. 55. Ex corio quoque fecisse nummos tempore urgente Dominicum Michaelem Venetorum Ducem. Sabel. lib. 4. ennead. 9 et lib. 6. cap. 8. Quod Dd. approbant ex utilitate publica; modo sine dolofiat. Petr. Gregor. lib. 3. c. 6. n. 22. et seq. de Rep. Ioh. Copus in decis.

CAPUT VIII. DE AUGMENTO PRETIORUM RErum venalium.

DENIQUE interdum quoque restaurandum est aerarium pretiorum augmento.

LAmpsaceni cum adventus exspectaretur triremium multarum, et venirent pollentae sex modii denariis quatuor: iusserunt in foro versantes vendere eos sex denariis. Et ad olei congium, qui veniret denariis quatuor, adicere tres obulos seu asses sex. Idemque facere de vino et ceteris. Privati itaque pretium accipiebant antiquum: quod autem superabat, id civitas retinens copiam ita pecuniarum comparavit. Ioach. Camerar. in Oeconom. Arist. lib. 2. pag. 24.

Finis libri sexti.


page 69, image: 085