21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER TERTIUS DE REDITIBUS PUBLICIS, QUI FORTVITO ET CASV FISCO ACCIDUNT.

CAPUT I. QUID, ET EX QUIBUS CAUSIS REDItus publici incidentes.

HAEC de certis Ordinariis et extraordinariis reditibus publicis: Sequuntur incidentes. Quales sunt, qui forte fortunâ interdum in cidunt, et iure publico fisco competunt, quasi è re profecti publica: Utpote è Bonis vacantibus, feudis caducis et mercibus commissis: è bonis indignorum, contrahentium incestas nuptias, proscriptorum, committentium crimen laesae Maiestatis, thesauris in loco publico inventis, vel participatione thesauri, spoliis hostium, devictorum tributis et pensionibus sociorum.

QUi modi non in potestate, sive manu Principum aut Reip. esse videntur, sed fortunae potius commissi, et proterea ob naturam differentem ab ordinariis et extraordinariis reditibus separandi: qua de causa etiam Fortuiti et Incidentes dicuntur, qui tamen nihilominus suo iure et aequitate innituntur, quamquam pro varietate rerump et principum arbitratu admodum varient. Nam iure Civili reperias Bona, quae fisco cessere olim, hodie tamen eo iure non censeri, puta bona proscriptorum, etc. Habet enim fere unaquaeque Resp. sua singularia. Nec ab omnibus omnia probantur et adsumuntur. Hic ergo necesse est Principes et Politicos ex delectu seligere id, quod aequum et bonum suae Reip. est, nec cum iure divino, naturali aut gentium è diametro pugnat. Causae vero ex quibus hi incidentes reditus proficiscuntur, sunt variae, puta, Bona vacantia, feuda caduca, merces commissae, bona damnatorum, thesauri, pensiones sociorum, et tributa devictorum, spolia hostium, et quae sunt eius generis aliae.


page 24, image: s040

CAPUT II. DE BONIS VACANTIBUS.

BONA vacantia sunt eorum, qui sine herede decedunt, et proinde Reip. cedunt.

EX incidentibus reditibus publicis censemus Vacantia bona esse, quae alias Caduca speciatim, de quibus lex Inlia Papiaa Caduciatia olim Ulp. in fragm. tit. 28. Namque et generatim quaevis bona, quae in fiscum cadunt, Caduca dicuntur. l. 3. D. de his quae in testam. l. 2. si quis aliquem testari. l. un. C. de SC to Syllan. quando quis intestatus nullum ex qualibet linea sanguinis vel iuris titulo heredem reliquerit. l. 1. C. de bon. vacant. lib. 10. l. penult. C. de praef. sacr. cubil. l. ult. C. de petit. bonor. subl. lib. 10. l. vacantia. C. de bon vacant. Propterea ascendentibus et descendentibus, collateralibus, etc. non exsistentibus, bona ut vacantia Reip. deferuntur: vel, ut loquitur Ulp. in Inst. fragm. tit. 28. [Si nemo sit, ad quem, bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem, sed ius suum amiserit: aeque vacantia habenda esse.] Quamquam et Caduca in l. un. C. de cad. toll. bona habeantur, quae vivo testatore post conditum testamentum desiciunt, sic ut filco non vindicentur, sed penes heredem remaneant cum onere iis descripto. Hic vero Caduca et Bona vacantia intelligimus, quae nullum habent heredem. Quod publica in quisitione et discussione explanari oportet. Boss. in tr. de bon. vacant. n. 4. et. 12. facit text. l. si eo tempore D. de remiss. pign. Item l. ult. C. de bon. vacant. l. defens. C. de iure fisci. l. prohibitum. C. eod. Paul. lib. 5. sentent. t. 12. Aequitas autem huius compendii est quod vacantia non amplius dominum habere intelligantur, et propterea merito Principi sive Reip. cedant. Unde et inter regalia in c. quae sint regal. referuntur. Quod ius et ante constitutum videmus in l. 13. l. vacantia. l. ult. C. de bon. vacant. l. ult. C. de petit. bonor. subl. l. un. C. unde vir et uxor. quod haec bona Imperatoris fisco incorporari, id est, inferri debeant. Olim enim ex lege veteri Caduciaria eiusmodi bona populi habita. Ulp. in fragm. t. 28. Verum cum Princeps ius populi in se translatum acceperit, utique etiam ius bonorum vacantium. l. in toto. de R. I. Solus ergo princeps hodie, uti olim populus, sibi vendicat bona vacantia: Quocirca privati recte excluduntur, quasi illis liceat eiusmodi bona occupare, veluti Dominum non habentia. Bodin. lib. 1. cap. 10. de rep. vel quasi ut pro derelicto habita inventoribus vel magistratibus quibuslibet cedant. Cum res pro derelicto habitae sint, quas Dominus eo animo abicit, ut ea amplius in bonis habere nolit. l. 1. D. pro derelict. §. 42. Instit. de rer. divis. et acquir. Quod de civitatibus sive rebus publ expresse cautum est l. 1. C. de bon. vacant. Et generatim prohibetur in l. ult. C. de petit. bonor. subl. quo iure Reges Galliae utuntur. Rebuff. in l. caduca. de V. S. Verum enimuero hodie eo deventum est, ut hoc ius bonorum vacantium non tantum civitates ex privilegio Principis, vel praescriptione et consuetudine: verum etiam omnes fere, qui iurisdictionem criminalem in territorio suo habent, ulurpent. Reg. Sixtin. cap. 11. de regal. n. 36. Quandoquidem hisce modis regalia acquiri posse constitutum. c. super quibusdam §. praeterea. extr. de V. S. Borch. in c. quae sint regalia cap. 6.


page 25, image: s041

de quibus Bossius latius in tit. de bon. vacant. Petr. Heig. lib. 3. Instit. An vero etiam Utensilia Die Gerade, et Res expeditoriae Das Heergerethe, si defunctus aut defuncta agnatum vel cognatam in Saxonia non reliquerit, magistratui cedant? vel potius agnato aut cognatae heredi alienigenae, disputat Andr Rauchbart. p. 2. q. 19. et posterius iure concludit, fac. consti. Elector. fin. et ibi Dan Müller. p. 3. Nullis autem heredibus exstantibus aut incapacibus, merito etiam eiusmodi res iudici sive magistratui loci cedunt, ob supra allegatam rationem. Quo sensu textus iuris Saxonici Landtrecht, lib. 1. art. 28. accipiendus. Andr. Goldeccius de tert. ordin. success. geradae. Schneid w. de hered. quae ab intest. de success. fisci.

CAPUT III. DE FEUDIS CADUCIS.

EX feudis quoque, quae vel finiuntur, vel amittuntur, Principes augmentare solent aerarium.

VUlgo Die Lehensfelligkeit, Feudalia enim beneficia, quamvis amore Domini conferuntur, attamen fidelitatis et servitiorum causa et cum consensu vasalli etiam concedi intelliguntur. Ita qua cum nihil tam naturale sit, quam consensu contractum dissensu distrahi: et contrario actu dissolvi, ideo fit interdum, sed rarissime, ut vasalli refutent sua feuda, modo ne id in praeiudicium agnatorum, aut simul investitorum fiat. Herm. Vult. lib. 1. de feud. cap. 11. n. 9. Molinae. de iure primog. lib. 1. cap. 8. n. 30. Deinde feudum amittitur et redit ad dominum, culpa commissionis et omissionis sive Felonia, de qua latissime in libris feudor. et Dd. in comment. agunt; puta, si vasallus dominum nondum mortuum, neque etiam letaliter vulneratum in praelio campestri relinquat. Borcholt. cap. 8. n. 86. II. Si vasallus dominum insectetur vi et insidiis. Sonsbec. p. 12. n. 37. Mozz. n. 27. Ex quib. caus. seud. amitt. III. Si revelet secreta. Borch. d. cap. 8. n. 126. IV. Si recuset servitia. Hotom. disp. feud. 41.V. Si vasallus intra legitimum tempus non petat investituram. Hart. Hart. de feud. obseru. 8. et 11. Wesenb. de feud. cap. 8. Duar. cap. 14. Quo tamen casu solet purgatio morae aequitatis ratione admitti Rosenth. c. 6. conclus. 107. Guido Pap. dec. 166. U I. ob contumaciam. Vult. n. 24. Zas. p. 10. num. 57. et alii. VII. Illationem impiae manus Rosenth. c. 10. conclus. 22. Curtius Iunior. part. 4. causa 4. VIII. Iniuriis quoque amittitur. Borch. d. cap. 8. IX. Si vasallus facesserit negotium Domino, ex quo grave dispendium Zasius p. 10. num. 40. Sonsbecius p. 12. n. 46. Vult. n. 27. x. Sifeudum vel pattem eius inficietur dolo malo. Borch. cap. 8. n. 15. Rosenth. c. 10. concl. 79. Vult. n. 28. XI. Si contrahat amicitiam cum inimico Domini et hoste. Wesenb. cap. 15. n. 5. Vult. n. 29. XII. Cucurbitatione Domini. Hotom. disp. feud. 41. et in Lexico. Vult. n. 31. et seqq. XIII. Iniuriis personis cognatis Domini illatis. Vult. n. 32. Wesenb. Rosenth. Zasius et alii, ubi multos modos iure definitos referunt, quibus iniuria per indirectum Domino infertur. XIV. Invasione castri Domini. Vult. n. 38. XV. Deterioratione notabili et dolosa rei feudalis. n. 39. XVI.


page 26, image: s042

Alienatione. Borch. c. 8. n. 18. Blancus. 2. feud. n. 69. etc. Vult. n. 42. XVII. Si vasallus sciem periculum Domino imminens non praecaveat. Sonsbec. p. 12. n. 10. Vult. num. 47. Si Dominum inclusum carceri non liberet. Borch. cap. 8. n. 14. Clar. in §. feud. q. 24. n. 2. Vult. n. 48. An ob assassinium in alium, non in Dominum commissum? Affirmat Isernia. An ob stuprum violentum in puellam non viripotentem? Videtur affirmare Vulteius ex generali regula. Quod tale delictum mortem mereatur. Vide Schraderum et alios feudales scriptores: et nos quoque in nostro tractatu pluribus declarabimus. Ex quibus patet, multis causis vasallum cadere posse feudo, quod vicissim ad Dominum revertitur.

Denique redit feudum ad Dominum deficientibus heredibus masculis eiusdem lineae, quod tamen fit rarissime. Sed solent Principes cautiores sibi prospicere certis pactis, ut tantum ad certum gradum, puta septimum vel inferiorem in eadem familia durent, quo deficiente, recursus feudorum facilior reddatur.

CAPUT IV. DE BONIS COMMISSIS DEFRAUDAtione Vectigalium.

IURI publico principis vel reip quoque cedit, cum defraudantes gabellas, non solvendo, quod debent, omnes merces quas vehunt, perdunt, Wann sie den Zoll vberfahren.

QUod iure fit l. fraudati vectigalis. l. commissa. l. fin. §. Divi. de Publican. l. cum proponas. C. de naut. foen. l. qui fiscal. C. de navicular. lib. 11. l. si quis. C. de curs. publ. Schneid. in feud. p. 2. num. 114. Hart. Hart lib. 2. obseru. 48. Nec obstat l. ex praestatione C. de vectigal. quae octavam tantum exigit in hoc casu, quae non loquitur de poena, sed de quantitate vectigalis. Modest. Pistor. consil. 48. num. 15. versic. sed certe. p. 2. Nisi quis vectigal intimatum, errore negligat solvere, quo casu duplo octavae partis punitur. l. fin. §. Divi et 2. de publican. Hart. Hart. lib. 2. tit. 48. obseru. 2. Adeo ut etiam confiscatio in defraudatione vectigalium in terris Saxon. obtineat. Coler. process. exsecut. p. 1. cap. 3. num. 74. Schneidw. p. 2. feud. c. 114. dissentiente Landtrecht. lib. 2. art. 27. Quod longa consuetudine obtinuit, quae alias, praesertim vero in vectigalibus, spectanda l. 32. de LL. l. 1. et 2. C. quae sit longa consuetud. l. si publicanos §. fin. de publican. Modest. Pistoris d. cons. 49. n. 16. p. 2. Ampliationes huius iuris vide apud Copum decis. 50. n. 10. Coler. p. 1. c. 3. n. 76. Hart. Hart. lib. 2. tit. 48. obseru. 1. Ripa in tr. de peste tit. de remed. ad conservat. ubert. n. 104. Ferret. de gabell. nu. 143. Coler. decis. 189. et 190. Late vero scripsisse fertur de hac materia Fran. de Claper. in fol. Adeo ut etiam personae immunes, puta scholares, clerici, nobiles, profiteriteneantur merces suas et literasimmunitatis ostendere, Paßbrieff oder Freyzettel. l. fin. §. Divi. et ibi Dd. de publican. Copus n. 13.


page 27, image: s043

CAPUT V. DE BONIS EREPTICIIS, QUAE INDIgnis auferuntur.

SUNT quoque bona, quae indignis ex causa ablata, fisco inferuntur, quae ideo Erepticia dicuntur.

QUae bona quidem adquiruntur illis, quibus competunt iure, sed vicissim eripiunturut indignis, et propterea Erepticia dicuntur. Ulpian. in fragm. tit. 17. et in fiscum conferuntur. Quae iccirco inter regalia recensentur c. 1. quae sint regal. Quod olim et iure civili constitutum l. Papinian. §. meminisse. de inoff. testam. l. cum mortem. D. de iure fisci. l. cland. D. de his quibus ut indig. auf. l. heredes. C. eod. l. un. C. de caeduc. toll. Principi itaque, non civitatibus haec debentur bona. Bl. in l. 1. C. de his quib. ut indign. per l. 1. C. de ben. vacant. lib. 10. Quippe quod Principi prw/tws2 regalia competant. Petr. Gregor. lib. 42. syntagm. c. 14. n. 1. Peregr. de iure fisci t. 2. n. 8. per l. 1. l. Lucius 9. de iure fisci. Petr. Heig. p. 2. quaest. 33. n. 16. et seqq. nisi civitates hoc ius privilegio vel praescriptione immemoriali adquisierint c. super quibusdam. §. praeterea. extr. de V. S. Borch. in c. 1. quae sint regalia.

Ceterum causae variae esse possunt, quae partim iure cinili dispositae inveniuntur, partim arbitrio principis relinquuntur, cum multo plures esse possint, quam quae iure civili definiuntur. Petr. Heig. p. 2 quaest. 33. Valent. Förster. lib. 9. success. c. fin. num. 2. Borcholt in c. quae sint regal. num. 8. Prosp. Farinacius lib. 1. de delict. et poen. cap. 25. Ex quibus bona eripiuntur et fisco cedunt. Quamvis et bona plurima ex aliis causis indignis eripiantur, quae tamen non fisco, sed aliis, quibus iure competunt, addicantur. Casus habes in l. 1. C. de secund nupt. l. si legat arius. C. de legatis. l. post legatum. §. amitrere. D. de his quibus ut indignis. n. 115. §. his casibus. et Auth. Captivi C. de Episcop. et cleric. d. l si legatarius. C. de legat. l. si patrem. §. qui fideicom. cum aliquot §§. seqq. D. ad SCt. Trebell. l. nec avus. C. de hered. instit. l. si ab hostibus §. fin. soluto matrim. Auth. liberi furiosi. C. de Episco. audient. n. 115. si quis prod. Causae quae iure civili definiuntur, potissimum viginti et una recenseri solent à Dd. puta. Si quis necem defuncti non vindicavit l 1. et l sorores. C. de his quib. ut indign. quod crimen est ingrati heredis l. Caius fere. de Syllan. II. Si heres dixit falsum testamentum defuncti l. 2. C. h. t. 5. §. si pater. l. hered. D. eod. nisi ante sententiam heredem paenituerit l. edicto §. fin. D. de iur. fisci. III. Si quis fidem testatori accommodaverit tacite de restituenda hereditate et legato, ei qui incapax tempore testamenti et mortis. l. in fraudem. §. si quis ei. D. quib. ut indignis. l. non intellexit. de iure fisci. IV. Si quis testamentum inofficiosum dixerit l. Papinianus. §. meminisse. de inoff. testam. V. Si quis testamentum quasi probrosum incuset. l. cum secundis tabulis. h. VI. Si testatorem heres occiderit. l. cum ratio §. fin. de bon. damn. VII. Si quis testatoris liberos aut uxorem occiderit. l. his consequenter §. 1. famil. erciscund. VIII. Si quis defunctum gravis delicti reum fecerit, aut status controversiam moverit l. 1. l. manumittere. D. h. t. IX. Si quis contra


page 28, image: s044

tabulas bonorum possessionem petierit. l. 2. in pr. D. eod. X. Si quis alium testari prohibuerit vel coegerit. l. 1. D. si quis alium test. XI. Si testator indignum declaraverit in testamento. l. hereditas 4. C. de his, quib. ut indig. bon. aufer. XII. Si culpa alicuius testator interierit. l. indignis D. h. t. XIII. Si paterfamilias à familia dicatur necatus, et heres nihilominus adierit hereditatem, antequam in nocentes inquisitum et animadversum. l. si ea quaestio. l. minoribue C. eod. XIV. Si meretrici aliquid relictum à milite. l. mulierem. 14. C. eod. XV. Si quis damnatam adulterii in uxorem duxerit. l. Claudius. D. h. t. XVI. Si quis matrimonio sibi societ eam ex provincia, in qua officium gerit. l. aufertur. h. t. XVII. Si tutor pupillam suam duxerit. d. l. aufertur. h. t. XVIII. Si quis uxorem restatoris corruperit. Dd. in l. sororem. l. tene. C. h. t. XIX. Si quis capitales inimicitias cum testatore habuerit, aut eidem maledixerit. l. 9. h. t. XX. Si quis hereditatem compilaverit. l. rescriptum. 6. h. t. XXI. Si quis improbum pactum de viventis adhuc hereditate fecit l. quidam. §. fin. l. seq de donat. l. 2. D. quib. ut indig. Quas causas refert Sixtin. de regal. cap. 12. n. 4. et seqq. quae tamen partim in desuetudinem abierunt. Ex quibus vero causis hodie obtineant Bona Ereptitia, vide const. Caroli V. crimin. art. 218. Vnd sonsten in andern Fällen. Item const. Elector. tit. Von Vnkosten der Peinlichen Rechtfertigung. p. 3. constit. 26. Beust. de matrim. q. 6. Eleganter vero pertractavit. Petr. Heig. p. 2. quaest. 33. fisco hereditatem etiam parricidae deferendam, non coheredibus. Et quod liberi, frui cupientes hereditate paterna teneantur vindicare necem patris, etiam inviti: Alias indigni sint hereditate per l. heredem 17. de his quib. ut indignis. l. 1. l. minoris 6. et l. seq. l. cum fratre 9. l. seq. C. h. 8. Gomez. resol. cap. 3. n. 36. Petr. Placa. de delict. Landtrecht. artic. 43. et 64. lib. 1. et art. 16. kib. 2. P. Heig. p. 2. quaest. 34. n. 10. et seq. ubi contra sentientes refutat.

CAPUT VI. DE BONIS PROSCRIPTORUM ET damnatorum.

EX bonis quoque deportatorum et damnatorum mortis poena vel maxima et media capitis deminutione, olim fiscus augebatur.

POliticis, ICtis et Impp. non convenit: An bona damnatorum et proscriptorum auferenda heredibus et fisco depuntanda? Iure quidem civili ita constitutum est ut bona proscriptorum, id est, deportatorum (uti interpretantur communiter Dd. in Auth. Bona damnaterum et c. 1. quae sint regalia) uti etiam dominorum morte, necon maxima et media capitis deminutione l. 1. de bon. damnat. l. in met allis. C. eod. fisco inferrentur l. sed si alia. et l. cum ratio §. fin. de bon. dammat. 1. 2. et 3. C. eod. l. deportator. C. de poen. Quod etiam in relegatis obtinuit, si per sententiam bona adempta fuerint. d. l. deportator. et d. l. cum ratio §. fin. de bon. damnat. Quod ius temperatum fuit ab Impp. usque ad dimidium fisci, ut reliqua pars liberis deberetur l. ult. C. de bon. proscriptor. Quin multis liberis exxtantibus, ut ommia bona, excluso fisco d.


page 29, image: s045

l. cum ratio §. si plures. de bon. damnat. Iustinianus vero n. 134. §. fin. promiscue usque ad tertium gradum. Auth. Bona. C. de caduc. quod ius postea inter Regalia relatum d. e. 1. quae sint regalia. Regn. Sixtin. c. 14. n. 14. boss. de publicat. bonor. Item Clar. §. fin. quaest. 78. et seqq. uti observandu ait, in toto mundo rem eo devenisse, ut communi consuetudine à iure communi confiscationis bonorum recessum sit, excepto crimine laesae Maiestatis per text. in l. quisquis 5. C. ad L. Iul. Maiest. et in crimine haereseos. text. in Auth. Gazaros. et in c. vergentes extr. de haeretic. Menoch. arbitr. 2. casu. 374. nu. 3. Girland. de haeret. q. 5 n. 7. Gomez. tom. 3. resolut. c. 2. Prosp. Farinac. lib. 1. de delict. et poen. t. 3. q. 25. contra quos P. Heigius lib. 2. q. 33. disputat. Adde Conrad. in pr. tit. de ublicat. bonor. Galicium in Margarita fisci. Latissime cassanaeus in consuetud. Burgundiae. bossius tit. de publicat. bonor. Ant. Gomez. t. 3. cap. 14. t. de confiscatione. Coler. decis. 108. Disputant ergo Politici non immerito, Utrum praestet bona proscriptorum propin quis, quam Reip. adiudicari? De qua quaestione eleganter Ioh. Bodin. lib. 5. de rep. c. 3. Borcholt. n. 81. et seq. in 6. un. quae sint regalia. Rosenthal in feud. concl. 69. Quod quidem ius principale est et regium l. un. C. ne sine iussu Iud. liceat cert. iud. conf. l. confiscare C. de iure fisci. Petr. Gregor. lib. 9. de rep. c. 1. n. 32. Et si bona adimenda damnatis, anne potius Deo consecranda, quam principi adiudicanda sint? Casus 6. Sphaer. 5. bodin. 5. de rep. 3 Spartia. in Adrian. Ceterum prudens legislator ex aequo et bono terminos proscriptionis bonorum constituet, nec contra ius divinum naturale et gentium heredibus quod debetur adimet, de quo dicam fusius in tr. de poenis.

CAPUT VII. DE BONIS CONTRAHENTIUM incestas nuptias.

BONA quoque contrahentium incestas nuptias fisco cedunt.

IUris civilis et c. 1. quae sint regalia dispositione l. si quis incestum. C. de incest. nupt. n. 12. §. suncimus. Deficientibus nimirum parentibus et liberis usque ad gradum tertium, excepto crimine laesae Maiestatis n. 134 §. ult. Auth. Bona damnatorum. C. de bon. proscript. Boer. decis. 164. n. 2. Regn. Sixtin. c. 13. de regal. n. 18. et seqq. ubi per aliquot diverlas quaestiones hanc materiam latius declarat Borcholt. et Dd. ad c. 1. quaesint regal. Adde Prosp. Farinac. in tr. de delictis carnis. q. 149. t. 16. ubi latissime.

CAPUT VIII. DE BONIS COMMITTENTIUM CRIMEN laesae Maiestatis.

BONA sane committentium crimen laesae Maiestatis hodie fere ubique fisco inferuntur.


page 30, image: s046

QUod crimen primum et maximum dicitur in l. religio. C. Theodos. de indult. crimin. Quale est, quod adversus populum Romanum, sive eius securitatem committitur, idque in statu populari: At in Monarchico, quod adversus Principem et eius securitatem. l. 1. in pr. D. ad L. Iul. Maiest. arg. l. 1. D. de constit. princip. §. sed et quod principi. Huc pertinet totus tit. D. et C. de crim. laes. maiest. Livi. lib. 2. decad. 1. Rosin. 8. antq. Roman. c. 23. Manut. de LL. Roman. p 240. Adde Clarum lib. 5. sentent. §. laesae Maiestatis. Boss. tract. crim. tit. de crim. laesae maiest. Gregor. 3. syntagm. cap. 1. Borcholt. in cap. 1. quae sint regalia. Quamvis etiam Interpretum iudicio in principem recognoscentem superiorem. Mynsing. 5. obseru. 41. num. 2. Peregrin. de iur. fisci c. 5. num. 14. Decian. in tract. crimin. 7. cap. 4. num. 7 Et in Electores, qui Imperatorem Romanum recognoscunt, committatur. Aurea Bulla Caroli IV. Regner. Sixtin. cap. 22. de regal. Huius criminis poena vulgaris estpublicatio bonorum. l. quisquis. ad L. Iul. Matest. c. 1. quae sint regal. etiam adscendentibus et descendentibus exstantibus, cum l. quisquis generaliter loquatur, et l. 11. §. ult. C. eod. Regn. Sixtin. nu. 18. c. 22. Est et singulare in hoc crimine, quod conscii criminis eadem poena teneantur l. 5. §. poen. C. eod. Menoch. de arbitr. cas. 315. Vivius 2. opin. 246. Et quod filii infamia notentur Gomez. 3. resolut. 2. n. 16. Gigas lib. 2 de crimin. laes. maiest. q. 4. n. 6. Covarr. 2. resolut. 8. n. 5. Vasq. desuccess. creat. §. 12. num. 12. etc. Nobis hic satis sit scire, ob crimen Maiestatis omnia bona publicari et confiscari. De quo late Gigas, Contius, Gentilis, Bocerus, Prosp. Farinacius, Tib. Decianus, et aliiagunt. Quae bona et ex qua causa hodie cedant fisco Imperatoris, vide Tob. Paurme. ster lib. 2. de iurisd. cap. 4. n. 120.

CAPUT IX. DE THESAURIS.

THESAURI quoque in loco Caesaris inventi non data opera vel loco religioso, dimidium: si data opera, totum ad eum pertinet.

ID est, ad Principem c. un quae sint regalia. Est autem thesaurus proprie vetus pecuniae depositio, ut iam Dominum non habeat. l. numquam §. 1. de acquir. rer. domin. l. un. C. de thesaur. lib. 10. l. 2. C. Theodos. eod. Requiritur ergo, ut sit vetus depositio, cuius memoria non exstat, l. si quis. de acquir. er. domin. d. l. fin. C. de thesaur. lib. 11. Si enim adhuc Dominum habet, utique sine facto Domini d alium transferri non potest. l. 11. de R. I. Casus est in l. à tutore D. de rei vendicat. Thesaurum vero esse, affirmanti probandum est. Non vero esse, constiterit facile ex genere monerae. Alciat. parerg lib. 1. cap. 7. num. 2. Regner. Sixtin. de regal. cap. ult. num. 5. Additurautem: Non data opera, id est, nec magicis artibus. Est enim donum fortunae d. l. si quis. D. de acquir. er. domin d. l. fin. ibi. verba Ducente fortuna, id est, beneficium DEI d. l. un. C. de thesaur. quod suadente Deo obtingit. l. fin. C. Theodos. eod. de quo latius Borcholt. de regal. et Iohan. Harprecht. in §. thesauros. Instit. de rer. divis. Petr. Heig. p. 1. quaest. 13. num. 54. et seqq. Coler. in decis. eo Prosper. Farinac. in var. quaest. quaest. 104.


page 31, image: s047

inspect. 1. Menoch praesumpt. lib. 5. praesumpt. 30. num. 10. Peregrin. lib. 4. de iure fisci tit. 2. rubr. de thesauris. Pinginzer in quaest. iuris civil. et Saxon. Adde Montecatinum ad LL. Platon. cap. 11. Andr. Knichen de privileg. Duc. Saxon. p. 134. constit. Elect. 53. p. 2. Renat. Choppin. de LL. Andium cap. 61. Marq Freher. lib. 1. parerg. cap. 4. De quo et Adrianus Caesar Aelio Spartiano pag. 13. de thesauris ita cavit, ut si quis in suo reperisset, ipse potiretur: si quis in alieno, dimidium domino daret: si quis in publico, cum fisco aequaliter partiretur. Dehortatur vero à studio fodiendi thesauros auctor libelli istius, qui vulgo Froschmeusell dicitur lib. 1. c. 18. quod et res vana, et si magicis artibus innitatur, detestanda. Quam propterea et iura divina et humana damnant. Leo nou. 51. Paul. 1. sentent. tit. de sepult. Ammian. Marcell. lib. 14. Paul. Grilandus de sortileg. q. 3. num. 12. Delrius in quaest. magicis late. Olim fodiendorum retinendorumque thesaurorum facultas impetranda erat à Principe. Alioquin quicquid inventum erat, nisi indicatum esset, committebatur fisco. Quo praetextu Nicephorus Phocam Imp. multa à privatis extorsisse, et Cedrin. scribit, ut notat Freher. lib. 1. parerg. 4. [Amagistratibus res eorum iussit inspici, qui ex paupere ad copiam subito emersissent, pecuniam postulari.] Ita quoque de quodam Caes. Iulian procuratore Eutrop. et Aurel. testantur, qui compulit divites: Quae habes? Unde habes? Pone quod habes. Et factum fuisse idem tempore Leonis Imp. apparet ex nou. 51. Portionem vero fisco ex thesauro legitime quaesito et invento deferri, aequum et publicum bonum postulare videtur. Fiscus enim et Resp. nonmodice laeditur, quod pecunia tamdiu ignorata et otiosa in terra delituit, multumque ob eam causam collationibus decessit. Neque enim id peculii, quod thesaurus habetur, in censum deferri, neque ex illis ea munera quae patrimoniorum vocantur, pendi solent. Adde quod Farinacius dicat, hodie de moribus fere totius orbis thesauros ad reges et principes pertinere d. loco num. 32. Covarr. in c. peccatum p. 3. §. 2. num. 4. de R. I in 6. Denique otiosa res est pecuniarum moniliumque defossio, per quam et genius defodientis et census publicus, et ipsi saepe heredes defraudantur. Ideoque etiam iure prohibitum, ne pecunia sepeliatur l. 4. §. non sit locus. D. ad L. Iul. pecul. l. 26. de religios. et sumpt. sun. Marquar. Freher. d. locl, qui et olim ad effodiendos thesauros vespillones et pollinctores adhibitos fuisse observat ex Martiali, et ex Plauto in Pseudole.

Ex hoc sepulcro veteri emam ego hodie viginti minas. Confer huc Camerarium p. 2. Meditat. cap. 40. et Arumeeum in quaest iuris, cap. de thesauri inventione. et Pingizzerum in quaest, iuris Saxon. et Civil.

CAPUT X. DE SPOLIIS HOSTIUM ET LYTRIS Captivorum.

EX spoliis quoque hostium aerarium interdum augescit.


page 32, image: s048

SPolia hostium ad ius belli pertinent. Alber. Gent de bello. Aemil. apud Livium: [In spoliis arbitrium esse Impp. non militum.] Exempla sunt in sacris. Ioas (victo Amazia) assumpto toto auto et argento, omnibusque vasis, quae inventa sunt in domo lehovae et in thesauris regis, etiam obsidibus, reversus est in Samariam 2. Reg. 14 v. 14. 2. Chron. 28. v. 8. De iure Civili distinguere solent Dd. Nam militibus spolia concedi iure Bodinus negat p. 1007. Unde alii distinguunt, ut praeda praelio capta statim nostra sit, sed exitu belli occupata immobilia publicentur, et in fiscum redigantur §. item ea 15. Inst. de rer. divis. l 5 §. fin. l. transfugae 51. D. eod. l. si quid 28. D. de capt. et postlim. revers. Goed. in l. 3. §. 1. n. 5. et seq. de V. S. Vacun. 2. declarat. 35. Bocer. de bello et duello c. 15. Covarr. in c. peccatum p. 2. §. 11. Vasqui. 1. de testam. §. 1. n. 45. c. dicat. 23. q. 1. Harbrecht. in §. spolia hostium. Instit. de R. D. Ceterum de spoliandis aedibus et rebus sacris Politicis et Militibus non convenit. Politici sane abstinendum suadent à rebus sacris, more et exemplo Romanorum. Liu. lib. 1. [Templis tamen Deüm, ita enim edictum ab rege fuerat, temperatum est. Item edictum fuit, ut auro sacro abstineretur.] At contra Stratiotae

Divinas spolitare demos sacra tollere vasa,
Excoriare cruces, abrumpere textibus aurum,
Omnia quae possunt avide corradere saevis
Unguibus, et secum collecta referre.

Quae summa impietas est. Arnold Clapmar. lib. 5. Arcan. cap. 4. Exempla tamen in historiis exstant passim. Dionysius ex templo Leucotheae auri argentique plurimum abstulit, et quicquid reliquorum ornamentorum, ut refert Camerar. in lib. 2. Oeconom. Aristot. p. 31.

Ex lytris quoque Captivorum olim stipendia exoluta esse ex Arist. Oeconom. et Sabell. lib. 3. ennead. 4. et lib. 9. ennead. 3. patet: sed ea hodie cuique privatorum cedunt, qui hostem in captivitatem redegit.

CAPUT XI. DE DEVICTORUM PENSIONIBUS.

IURE quoque victoriae tributum victis imponitur.

APpian. 2. Civil. Cir. spont. lib. 9. cap. 4. p. 249. del governo di stato. Alber. Gentil. de iure belli eleganter lib. 3. cap. 4. Lael. Zechnius lib. 2. in principe p. 226. cap. 3. Gen. cap. 48. fac. c. omnis. de censibus. 3. Reg. 10. 2. Paralip. c. 9. et 27. v. 5. et 6. [Iotham pugnans contra regem hammonitarum praevaluit eis, ita ut darent ei Hammonitae anno illo centum talenta argenti, et decies mille coros tritici, similiter hordei decies mille: hoc rependerunt ei Hammonitae etiam anno secundo et tertio. Itaque consirmavit se Iotham, quia comparaverat vias suas coram Iehova Deo suo. 2. Chronis. 36. v. 3. et 4. Iehoachazum amovit rex Aegypti Ieruschalaimis, et iniposuit mulctam regioni eius centenüm talentorum argenti et talenti auri.] Exemplo etiam sunt Poloni, teste Bonfinio lib. 2. decad. 2. olim solverunt Imperio boves centum viginti, auri pondo quinquaginta. Idem etiam Bohemi,


page 33, image: s049

Aenea Syluio in Bohemic. Augustus Aegyptum tributariam fecit, et pecunia conflata pattim ad milites pervenit, partim ea Imperium Romanum locupletatum est. Dio lib. 51.

CAPUT XII. DE SOCIORUM CONTRIBUTIONIBUS.

INTERDUM etiam socii et foederati Principum certam summam pecuniae contribuere solent, quae emolumento aerario est.

QUod vel dependet à spontanea liberalitate et affectione sociorum: vel à pacto confoederatorum, quod mutui auxilii causa necessario urgenten necessitate constituendum et solvendum. Exemplum habemus in statibus et Circulis Imperii, qui ad expeditionem Turcicam contribuunt, Unglo Reichsstewer, Türckenstewer: Ita domus Austriacae et Saxonica mutuo pacto ad subsidia suggerenda, bello et hoste imminente, obligantur. Ubiregula obtinet: Fidem et pactum servandum esse: De foederibus et pactis eorum dicendilocus erit alius. Nec desunt exempla in sacris, 2. Reg. 3. v. 4. Mesa rex Moabitarum gregibusovium abundans regi Israelis lanam de agnis et arietibus dat. Item 2. Reg. 15. v. 19. Invadente enim Pule rege Assyriae regionem illam, dedit Menachem Puli mille talenta argenti, ut esset adiumento sibi ad confirmandum regnum in manuipsius. Item 2. Chronic. 24. et 27. 2. Reg. 12. v. 17. et 18. Sed non opus est exemplis, ubi experientia in aperto est.

Finis libri tertii.


page 34, image: s050