21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER DECIMUS DE AERARII DISTINCTIONE.

CAPUT I. DE PUBLICO, SACRO, CIVILI ET MILITAri, nec non privato aerario.

HACTENUS actum est de Modis, quibus conficitur Aerarium: Sequitur ut de discrimine aerarii videamus. Quod vel Reip. et populi causa constituendum est, et Publicum dicitur: vel Principis, quod Privatum, alias Fiscus. Utrumque Commune, vel Sacratius. Commune est, quo pecunia colligitur ad sumptus communes et ordinarios. Sacratius vero, quo thesauri ad expensas extra ordinem emergentes reconduntur. Publicum aerarium est, quod salutis publicae et populi causa inprimis constituitur: Vel Sacrum, quod politiae sacrae vel administrationi Ecclesiae et scholarum: Vel Profanum, quod vel administrationi civili, vel militari inseruit. Unde hoc duplex: Civile et Militare. Conficiuntur vero modis ferme iisdem, nisi quod hi profano, alii magis sacro conveniant. Quod recta ratio et usus diiudicat.

DIstinctio Aerarii desumitur à distinctione politiarum sive partium Reip. in quas dispesci solet. Quandoquidem Politia sive statu quadtuplici continetur, sacro, Civili, militari et domestico, vulgo Der Lehr, Regier, Wehr vnd Rehrstandt. Uti autem quaelibet politia constat Personis et Rebus: Ita quoque rerum distinctio in singulis facienda est. Publica politia desiderat Res publicas, soli et pecuniam, quae quia triplici discrimine: Quandoquidem vel spectat administrationem Ecclesiae, et scholarum, vel Legum et Magistratuum civilium, Iudiciorum, etc. vel defensionem contra vim internam et externam: Nulla vero sine


page 88, image: s104

viribus et nervis expediri cum queat, ideo ordine Res suae, puta Nummi, de quibus hic agimus, etiam singulis deputandi sunt. Siquidem unaquaeque ad suas proprias et distinctas expensas tenetur. Reperias sane Resp. et Principatus, in quibus haec aeraria indistincta, imo confusa. Verum cum Politia ordine gaudetat, nec is in aerarii distinctione negligendus videtur: tum quod optime ea congerantur et expendantur, quae ordine. Cum omne, quod ordine constat, divini quid sapiat. Nec desunt optimae Resp. in quibus haec aerarii distincta ratio et cura observatur.

Ceterum varii modi relati sunt, quibus aerarium confici potest, è quorum tamen numero himagis civili, illi magis sacro, himagis civili, illi magis militari conveniunt. Prudentis et Politici hic est, Politiis et aerariis singulis accommodare eos modos, qui ex usu cuiusque esse videntur. Quod hic definiti ob circumstantiarum infinitam varietatem non potest. Communes sane modi videntur aerario sacro et profano, Reditus publici ex pascuis, ex collationibus spontaneis. Sed quidni Princeps et vectigalia certa possit assignare aerario sacro? Ius sane vectigalium est situm in arbitrio Principis. Quod si necessitas, puta belli, pestis, famis, incendiorum, etc. urgeat politiam sacram: numquid non extraordinariis modis utendium eius gratia, aeque ac politiae civilis et militaris causa. Imo multo magis, cum Ionge potior sit ratio Christi, quam ratio fisci. Viderit ergo hic Princeps, quid suae Reip et cuique politiae ex aequo et bono congruat, ut ne quid detrimenti capiat. Interest enim publice cultum divinum, et quae ad ipsum spectant, sarta tecta esse, cum favoranimarum omnibus aliis rebus praeferendus. Interest publice cives in tranquillitate secundum Iustitiae normam gubernari: Interest publice quoque vitam, famam, honores, bona civium, adeoque totam Remp. adversus hostes defendi, et ubique obtinet axioma illud tritum: Salus populi suprema lex esto.

CAPUT II. DE GAZOPHYLACIO SIVE AERArio sacro.

SACRUM aerarium est, quod continet pecuniam ad sacros et pios usus collectam. Cuius modus proprius videtur consistere in Eleemosynis.

USus sacri aerarii sive Gazophylacii Deß Gotteskastens necessarius est, et fuit in quavis rep. Ubivis enim locorum Salus inprimis animarum quaerenda est vero religionis cultu, qui perficitur ministerio praedicantium Euangelium et administrantium Sacramenta, etc. Sunt quoque ubique necessariae Scholae ad educationem et informationem Iuventutis in studiis pietatis et honestatis, nec non cogntione aliarum scientiarum, rerum divinarum et humanarum, quibus animus hominis restituitur, et ad sui perfectionem aliquomodo reducitur. Constat denique omnis Resp. pauperibus aeque ac divitibus, aliisque personis miserabilibus. Unde publice interest, aerarium ex pecunia publica ad sustentationem earum in


page 89, image: s105

promptu haberi. Quemadmodum constat tale in antiquissima Rep. Iudaeorum, auctore DEO, exstitisse. Exod. 23. 2. Reg. 12. 2. Chron. 35. etc. et in novo Testamento, Marc. 12. Luc. 21. Carol. Sigon. de Rep. Iudaeorum. erudite, et late Zepperus in polit. sacra, Pastorale Lutheri pag. 406. post alios multos. Cyprian. Spangenberg von Allmosen: Et in aliis bene constitutis Rebus publ. Ehurfürst. Pfaltz. Landes Ordnung t. Von Allmosen. Bart. in l. privilegia 12. C. de SS. Ecclses. Ioh. Taffinus in tr. Von Buß vnd Vesserung deß Lebens, lib. 2. cap. 10. late et eleganter. Modus aerarii sacri praeter ceteros proprius videtur in Eleemosynis, quas pii conferunt, vel stato tempore, vel extra ordinem, spontetamen. Quibus varia potestansa et occasio porrigi. Possunt enim colligi Eleemosynae singulis diebus dominicis festis Von Hauß zu Hauß In hospitiis publicis in Herbergen, deßwegen Allmoß Büchsen allzeit sollen auffgesetzt werden, ut peregrini pauperibus quid conferant. Item in conviviis sollennibus, sponsalium, nuptiarum, baptizatorum; Item in funeribus, Auff Verlöbnussen, Hochzeiten, Kindtauffen, Leichbegengnuß. Adde et alios modos, quibus sactum aerarium ditari potest, ex pecunia pro pulsu campanarum Glockengeldt, ex pretio sedium in templis, Stuelgeldt, Item pro sepulcris in coemeteriis publicis, aut in templis. Ita quilibet conferre tenetur pro virili ad sacra et cultum divinum, Exod. 34. in pr. Vide etiam exemplum 2. Chronic. 24. v. 9. ubi collecta in arcaminiecta. DE Primitiis et Decimis spontaneisque collationibus vide illustre exemplum 2. Chron. 31. v. 4. et seqq. [Iosias recipit pecuniam inferendam in domum DEI, quam collegerant e manu Menaschitarum et Ephraymitarum, 2. Chron. 34. v. 8. et seqq. Item Asaretulit res consecratas a patre suo et res consecratas à se in domum DEI, argentum et aurum et instrumenta. 2 Chron. 15. v.18.] Quicquid enim semel ad divinos colutus et honores destinatum est, idem licetante ad idolomaniam et superstitionem adhibitum, multo magis ad illum verum usum pietatis servari et custodiri debet. Contra; [Ascendens Schischak rex Aegypti Ieruscholaima: accepit thesauros domus lebovae, et thesauros domus regis, omnia (inquam) illa accepit: etiam scuta aurea, quae fecerat Schelomo.] Collationis spontaneae exemplum etiam est cap. 1. et 2. Esdr. Regis et consiliariorum, Esr. 7. v. 15. Item Nebem. 3. et 7. v. 70. Huc referendae sunt Decimae Thom. Campeg. de Annat. q. 3. nu. 15. Item aliae reservationes in beneficiis Ecclesiasticis, inprimis quae Annata dicitur ab annua pensione. Campeg. tract. de reservat. benef à Rom. pontif. Duar. de benef. lib. 6. cap. 4. Tob. Baurmeist. lib. 2. de iurisd. cap. 3. num. 35. Item Indulgentiae c. cum ex eo §. fin. de poen. remiss. c. quodcumque 24. q 1. Bodin. de rep. lib. 1. cap. 8. Exactiones ob diplomata. Duat. lib. 1. c. 6. de benef. Nota quoque morem in quibusdam civitatibus, ut emptores et venditores rerum immobilium, quamprimum convenerint, aliquid nummorum ad pios usus puta talerum vel grossos aliquot pendere et in cistam publicam, quae huius rei gratia in templis collocata, schedula in testimonium contractus celebratiapposita, recondere teneantur. Vulgo Den Gottes Pfenning einlegen. Qua pecunia non illata contractus quasi nullus censeatur. Porro expensae huius aerarii in varios usus distribuuntur, puta in stipendia docentium et ministrorum verbi, in aedituos: ministros scholarum, in pauperes, in orphanos, in decrepitos et senes, in viduas, in infantes expositos, aliasque miserabiles personas: Item in aedificia templorum et scholarum: hospitalium, etc. In


page 90, image: s106

Bibliothecas. Vide Iustum Lips. lib. sing. de Biblioth. Fr. Patritium. lib. 12. c. 15. derep. Unde sane necessitas aeque ac utilitas huius aerarii apparet. Boter. della ragione di stato. Calderin. Apollin. discurs. polit. 8. Sed de expensis dicendi locus erit alius. Satis sit, hic generatim rationem huius aerarii indicasse; de quo Zepperus et alii latius agunt, quos adhibe.

CAPUT III. DE AERARIO CIVILI.

QUOD inseruit expensis administrationis civilis, tempore pacis, Vulgo Rent Cammer.

QUod principaliter in omni Rep. instituendum. Desiderat enim inprimis Politia Civilis, quae totius Reip. administrationem togatam complectitur, expensas innumeras in personas et res conferendas, puta in magistratus. P. Heig. p. 2. quaest. 23. n 2. et seqq. et iudices et alios Officiales, in legatos, in aedificia publica, circos, theatra, palatia, pontes, vias publicas, moenia, muros, turres, aquaeductus. l. 11. C. de oper. publ. Iust. Lips. lib. 2. cap. 10. 11. 12. et tot. lib. 3. de magnit. Romae. Fr. Patritius lib. 12. de Rep. Ann. Robert. lib. 2. rer. iudicat. cap. 4. In ludos, in spectacula publica, etc. de quibus in libro De dispensatione publicorum sumptuum. Unde sane cuivis obvium, quam necessarium et utilissimum aerarii civilis institutum, sine quo nulla Resp. durare potest. Modi vero quibus conficitur, universi et singuli hic conspirant, nimirum Reditus publici ordinarii ex agris, metallis, etc. Extraordinarii publici ex Mercatura, Opificiis, Monopoliis, tum Incidentibus et Casualibus: Praeterea ex vectigalibus, collationibus spontaneis compendia, ex quibus non potest non ditari aerarium civile. Quod tamen non ita velim accipi, ac illi modi universi in quavis Rep. adhibendi. Est enim Resp. quae paucioribus indiget expensis; est alia, quae pluribus et amplioribus: haec Resp. abundat metallifodinis: altera fecunditate terrae pollet, et alia mercaturae occasione praestat. Unde prudenti satis constiterit, quibus modis in hac velilla utendum sit Rep. Est enim longa differentia inter artem Civilem, quae praeceptis fere generalibus innititur: et inter prudentiam civilem, quae generalia ifta ad singularia, quae infinita et varia, variantibus circumstantiis applicat et transfert ad usum. Quo discrimine non observato multi errore ducuntur enormi, quasi quaevis praecepta et modi, adaeque omnibus ac fingulis rebus publicis adaptari possent. Utinam discerent verum intellectum l. 6. l. 9. D. de Iust. et Iur. Omnes populos vel communibus vel propriis legibus regi, et iuri naturali saepe ius civile quid addere vel detrahere, etc. rectius forte et sobrius de arte et prudentia sive habitu artis iudicium ferrent. Sequitur ut de aerario militari dispiciamus.


page 91, image: s107

CAPUT IV. DE AERARIO MILITARI.

AERARIUM militare est, quod militiae inseruit, sive politiae militari. Kriegetz Cammer.

ESt enim Resp. administranda quoad religionis et Iustitiae cultum tempore pacis: est quoque defendenda adversus impetus hostium intestinorum et exterorum. Quod sine Nervis, id est, sine pecunia fieri nequit. Et quia pacis tempore semper cogitandum est de bello, cogitet quoque Politicus insimul de mediis, instrumentis et nervis belli; Pecuniam dico: et optimo aliorum populorum instituto Aerario singularia ad exercitum alendum, ad munimenta exstruenda, ad tormenta fundenda, vulgo ad Artiglieriam et Fortificationes colligat et conseruet. Habet enim administratio togata suos sumptus ordinarios. et interdum extraordinarios, qui bello sane praeter opinionem imminenti non sufficerent. Temerarium vero est, et periculi plenum, consilium in ipso negotio et periculo capere, et in bello nervos quaerere, quos ante iamdudum quaesitos et paratos esse oportet. Qua de causa considerate Plutarch. in Cleomen. [Pecuniam qui primus rerum nervos esse dixit: is praecipue ad bellum respexisse videtur:] Et Suidas et Pindarus neu=ra tou= pole/mou appellat. Sunt enim Nummi praecipua actionum bellicarum organa, veluti nervi instrumenta corporis humani: sine nervis haud ambulare: nec sine nummis belligerare possumus. [Siquidem Bella plerumque pecuniarum copia sustentantur.] Dion. Halycarn. lib. 6. Et Thucyd. lib. 2. in orat. Penel. [Pleraeque res bellicae consilio et pecuniarum vi conficiuntur.] Milites sane qui habet, manus quidem eum arque crura habere, ventrem autem non habere, id est, nummos unde alat, apposite dixit T. Quinctius Flaminius in Philopoemene Achaeorum Ducem militibus instructum, sed pecunia destitutum, ut refert Plutarch. in Apophthegni. Ita apud Romanos triplex aerarium fuit: Unum in quo civium tributa ac sociorum vectigalia et praedae Impp. asservabantur, quo sumptus bellorum Ordinariorum sustinebantur. Alterum erat Sanctius, in quo aurum vicesimarium ad ultimos casus Reip. Livio et Caesare teste. Tertium, in quo pecunia Gallici belli causa, quam eidem populus contulit. Appian. Alexand. lib. 2. de bell. civil. Fuit postea ab Augusto singulariter additum aerarium Militare ex novis vectigalibus, nimirum vicesima hereditatum et legatorum, exceptis proximioribus et pauperibus heredibus et legatariis, in illud deferendis. Dio lib. 55. p. 736. Sueton. in August 6. 49. Scip. Ammirat. lib. 1. discurs. 11. Adde Cuiac. ad Iul. Paul. 4. tit. 6 Plin. in Panegyr. Caelium Rhodigin. 26. cap. 14. facit l. ult. C. de edict. D. Hadr. toll. ib. Menoch. de adipisc. poss. Teuber. q. 15. Cui postea adiunxit Centesimam rerum in auctione venalium nummûm. Quae res fuisse putatur fundamentum Principatus Romani. Arnold. Clapmar. lib. 5. de arcan. Rerump. cap. 12. Iust. Lipsius lib. 2. annal. p. 104. Quam tollere Tiberius (Tacit. lib. 1. annal.) recusando dixit, Militare aerarium eo subsidio niti. Confer lust. Lips. lib. 2. admirand. pag. 54. et in Tacit. lib. 2. p. 77. Prospiciat ergo Princeps in Rep. ut non tantum aerarium civile et sacrum instructum sit praesenti pecunia,


page 92, image: s108

verum etiam defensionis publicae et bellicausa Militare, exemplo optimi Imperatoris Augusti. Locus est de co elegans in Sueton. d. c. 45. pag. mihi 45. [Quicquid autem ubique militum esset, ad certam stipendierum praemiorumque formulam adstrinxit, definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et commodis missionum, ne aut aetate, aut inopia post missionem sollicitari adres novas possent. Utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos cos prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum vectigalibus novis instituit.] Dio vero lib. 55. etiam aliam causam praesupponit. [Augustus cum ei magna pecunia opus esset ad alendos exercitus, dari sibi iussit vicesimam partem hereditatum, legatorum ac donationum, quae mortis causa funt, ???si si quae essent proximis agnatis aut pauperibus bominibus relicta, idque fecit, quasi in commentariis Caesaris hoc genus tributi scriptum reperisset. Postea tamentributum ex aedibus agrisque conferri iussit, neque tamen definivit, quantum aut quem ad modum persolvi vellet: sed aliquot homines misit in diversas orbis partes, à quibus praedia privatorum hominum, atque adeo ipsarum civitatum describerentur, ut metudamni incommodique maioris mallent vicesimam solvere, id quod evenit:] Dio paulo inferius d. lib. Est sane aerarium militare aeque ac sacrum et civile mediis legitimis constituendum, quemadmodum eius gratia singularem Montem pietatis descriptum reperies, apud Andr. Friccium lib. 3. de emend. Repub. Ceterum cum modi cum illis conveniant, de quibus supra actum est, non opus est eius rationem pluribus hic deduci: Modi parandi pecuniam non desunt, modo moderamine Prudentiae et iustitiae cuique aerario adhibeantur.

CAPUT V. DE AERARIO PRIVATO, SIVE FISCO Principis.

IN Monarchico statu vel Polyarchico, sed monarchice administrato, solet et privatum aerarium constitui, quod patrim onium Principis, qui statui prae est, vel qui administrat, ad singulares expensas continet.

VUlgo Domanium Principis, sive Fiscus. Auctoribus tamen aerarium privatum dictum. Ita enim in Auid. Cassio Vulcat. Gallico, Senatus illum hostem appellavit, bonaque eiusproscripsit, quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit. Quare Senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata, de quo Petr. Gregor. lib. 3. cap. 2. de rep. Choppinus de doman. reg. Gall. Adde tract. Peregrini de iure fisci, et alios. Item tract. Gallicum: Le Cabinet dy Roy de France. Item des Finances de Royausme de France; Le miroir, et alios.


page 93, image: s109

CAPUT VI. DE THESAURIS REIP. ET PRINCIPIS.

AERARIUM Reip. et Principis est vel commune ad Ordinarias et Statas expensas destinatum: vel Sanctius, quo thesauri Reip. vel Principis reconduntur et asservantur ad extremos necessiatis casus. Quod plerumque in loco tuto detinetur et custoditur. Cuius vires etiam non nisi primoribus et paucioribus notas esse è Rep. videtur.

PRaeter aerarium commune ad expensas communes et ordinarias constituendum est quoque Aerarium Sacratius Civile, Militare et Sacrum, vulgo Schatz, ad necessitates emergentes et extremas expediens. Boter. lib. 7. cap. 2. 3. 10. della ragione distato. Apollinar. Calderin. in discurs. polit. cap. 6. Petr. Gregor. lib. 3. cap. 9. ubi lare discutit quaestionem de collatione thesauri. P. Negelin. et alii in opuscul. polit. Camerar. p. 2. medit. 73. p. 416. Cum enim Commune quottidie exhauriatur expensis ordinariis, necessitati imminenti non potest consuli, nisi expensis extraordinariis. Variae enim causae incidere solent, quae sumptus insolitos desiderant, puta publicae calamitates, pestis, fames, bellum, commerciorum suspensio, et si quae sunt aliae. Frustraneum autem et stolidum foret consilium in casu praesenti capere de impensis congerendis: nisi iam dudum in promptu sint. Qua de causa Politici prudentioribus consua dent Principibus, ut thesauris colligendis studeant, sed non indulgeant. Satis enim est tantum collegisse, ut casibus fortuitis et extraordinariis succeurrere possint. Quippe quod suspicionem avaritiae non effugiant, si contra committat: Nec potest sieri, quin thesauris inhiantes principes variis et iniquis artibus populum emungant. Quibus expilatis, quamvis ad tempus aerarium et thesaurus constent, tandem tamen deficient. Propterea quod Media, quibus bonum publicum fundatur et conservatur, desierint Rivis enim et venis quae exsiccatis, necesse est fontem tandem totum exarescere, licet ad tempus saltem perduraverit. Denique accedit et illa causa, quod thesauri occulti nihil foenoris pariant, cum tamen nec publica pecunia debeat esse sterilis. Est itaque modus in thesauris recondendis observandus. Giorol. Frachetta lib. 1. de principe. Camerar. in medit. lib. 2. cap. 73. Cominaeus lib. 2. de bello Neapol. Thom. Morus in Utopia. Exemplum huius aerarii apud Romanos, Livio teste, quod Sanctius dictum, quo aurum vicesimarium adservatum ad ultimos casus: Quod Iul. Caesar expilasse scribitur. Appian. lib. 2. de bello Civili. Lucan. lib. 3. Pharsal. quod et ab aliis Incensimarium et Cimelarchion dicebatur. Et hodie apud Venetos et Gallos. Danae. lib. 3. cap. 3. polit. Christ. Camerar. d. meditat. Quod aeque Militare et sacrum ac Civile constitui potest. Siquidem singula desiderant expensas extraordinarias necessitatis tempore. Ita


page 94, image: s110

2. Chron. 32. v. 27. et seqq. [Iechizkyae erat divitiarum et honoris quamplurimum: thesaurosque comparaverat sibi ad argentum, et ad aurum, et ad lapides pretiosos, et ad aromata, et ad scuta, ac adomnia instrumenta desiderabilia. Apothecas quoque ad proventum musti ac olei: et stabula adomnia iumenta et greges per stabula. Civitates etiam curaverat sibi, et possessionem gregum ac armentorum copiose: Dederat enim ei Deus facultates multas valde.] Vide Petr. Gregor. lib. 3. de rep. 3. Ioh. Althus. p. 125. Hactenus de fundando et constituendo aerario publico et privato. Sequitur ut transeamus ad conservationem eius, quae legitima administratione et dispensatione expeditur: Ubi de expensis publicis et Curatoribus disserendum. Praeterea de incremento parando. Et quomodo exhaustum et laborans restituendum et curandum sit: De quibus suo loco et tempore agetur, etc.

FINIS. Deo laus et honor in excelsis.