21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

D. O. M. A. LIBER PRIMUS DE AERARII REDITIBUS PUBLICIS ORDINARIIS.

CAPUT I. QUID AERARIUM, QUI FINIS, USUS ET NEcessitas eius in quavis Rep. et à quo constituatur.

AERARIUM Reip. est, quod constat pecunia publica.

Pecunia publica est sufficientia quae dam nummorum in patrimonio Reip. ad usum publicum collecta. Usum intellige pacis et belli. Quandoquidem pecunia publica salus reip necessario sustentari debet. Quod constituitur auctoritate Principis, populi, aut Optimatium, modis publicis et privatis legitimis, ad cuius exemplum et civitatibus licet arcam communem habere.

REmp. quidem in unione imperantium et obsequentium consistere, et tandiu salvam fore, quandiu Harmonia imperantium et obsequentium salva fuerit, bellum externum et in ernum, quod vinculum imperii et obsequii violat, et saepenumero disrumpit, evincit. Quid autem rerum sufficientia aut copia ad connexum animorum faciat? cum et exercitus rebus plane destitutos obse quiosos et constantes permanisisse constet, et civitates fame extrema laborantes, rerumque penuria ferme exhaustas hominum multitudine, virtute imperii et oboedientiae salvas durasse. Unde Remp. aut civitatem non in moenibus consistere, sed in iure, politice et vere dicitur. Quemadmodum vero animi et corporis unione homo est et exsistit: alimentis tamen conservari debet: Ita quoque resp. rebus necessariis suzstinenda est, quarum quaedam natura, quaedam lege constant, et vices rerum naturalium subeunt, Nummorumque nomine indigitantur.


page 2, image: s018

Quorum vis tanta est, ut neque sine naturalibus, neque naturales sine illis reip. sussicinat. Quibus Resp. destituta consensu Politicorum imperfecta, et experientia teste, imbe cilla et impotens est, quippe nervis suis privata. Quapropter prudentes Principes et politici semper de pecunia publica colligenda, atque Aerario communi parando solliciti fuere. Uti enim Resp. rerum privatarum et publicarum differentia continetur, sine quibus non Res publica, sed privata esset: Ita quoque Pecuniae sive Nummorum discrimen semper in stituit et conservavit à pecuniis singulorum: cum his salus privatorum, at illis universorum civium promoveatur et sustentetur, tam pacis, quam belli tempore; utrumque enim publicos sumptus desiderat. Unde aertarium publicum non inconcinne describi videtur, quo pecunia publica contietur. Est enim Aerarium dictum ab aere, quo olim omne genus nummorum significabatur, l. 159. de V. S. propterea quod veteres primum aereis nummis usi. Plin. lib. 18. cap. 3. et lib. 33. c. 3. Unde aes alienum habere dicitur, Senecae lib. 5. de benefic. c. 14. et qui corium forma publica percussum habet, l. 23. §. pen. de V. S. Lucret.

Nunc iacet aes, aurum summo successit honore.

Et Ovid. in Fast.

Aera dabant olim, melius nunc nomen in auro est,
Victaque concessit prisca moneta novae.

Quod Arcam notare videtur, arg. l. 1. §. 1. quod cuiusque univers. ubi dicitur. [Quibus permissum est, corpus haberecollegii, societatis, sive cuiusque alterius eorum nomine: proprium est ad exemplum Reip. habereres communes, Arcam communem.] Quamquam Arcam in rebus sacris non aerarium dictum fuisse obseruet Christoph. Coler. in parerg. cap. 28. eodem significatu interdum Fiscus usurpatus. Alias proprie Aerarium populi Romani est: Fiscus Principis, quod ex Plinii loco ad Traianum patet: [Non eadem severitate fiscum, qua aerarium cohibes.] Differentiam inter aerarium et fiscum Fr. Hotoman. in commentario verborum iuris, accuratifssime quoque notatuit. Item Cassanaeus p. 7. consid. 35. de glor. mund. Sit ergo aerarium arca communis, qua reip. pecunia sive nummi publici ad usus publicos destinati reservantur. Interdum vero tropice pro ipsa pecunia sumitur. pecunia vero hic significat nummos, seu pecuniam numeratam et signatam compendiis publicis et privatis collectam, ad usus publicos. Etenim ratio pacis et belli sumptus exigit pubicos, sine quibus nihil agiu potest, qorum cura summa esse debet Principi, si se ipsum et remp. conservare et tueri velit, ad exemplum Caesaris, de quo Dio lib. 42. [Fuit Caesar diligens in pecuniis faciendis: Quippe potentiam duabus rabus, Pecunia scilicet, et Militibus, parari, conservari atque augeri dicebat, eoque sese muto consequi exercitum commeatu detineri, rursum commeatum armis comparari, idque non tantum dicebat, sed etiam sentiebat.] Cuius necessitatem tam res ipsa, quam sententiae et testimonia principum, aliorumque comprobant. Arist. lib. 7. polit. cap. 8. [tou\s2 ga\r koinwnou=ntas2 e)/ti xrhma/twn tina\ e)upori/an, o(/pws2 e)/xwsi kai\ pro\s2 polemika\s2: Opus est Reip. aliqua vipecuniae et copia tum ad usum domesticum atque urbanum, tum ad summtum rei militaris.] Demosth. [dei= dh\ xrhma/twn, kai\ a)/neu tou/twn ou)de/n e)sti gi/nesqai tw=n deo/ntwn: Pecunia opus est omnino, et sine ea nihil recte agipotest.] Pecunias nervos civitatis esse Ulpianus testatur l. 1. §. in causae D. de quaest.


page 3, image: s019

M. Tull. in orat. pro L. Manil. Sic in orat. contra Rullum agrum publicum, fundum pulcherrimum populi romani et fundamentum vectigalium vocat. Cui Imperator in N. 189. cap. 2. N. 161. cap. 2. adstipulatur, latius necessitatem diducens. Et Leo Imperator N. 149. c. 2. [Pecuniarum vim rem publ. stabilre.] Qua de causa Mucianus ab initio imperii Vespasiani undique quam maximam poterat in aerarium referebat pecuniam, dicebatque sempet, Pecunias nerous esse Principatus, Dione referente in Vespasiano Et Tacit. lib. 13. annal. [Imperium dissolvitur, si fructus quibus sustinetur resp. diminuuntur.] Et Symmach. lib. 10. epist. 50. [Cessantibus subsidiis necessaria deseruntur.] [Impossibile enim est, inquit Iustinianus, ut sacris tributis non illatis resp. cvonseruetur.] d. n. 189. cap. 2. [Militares namque copiae assignato sibi salario inde percepto hostibus resistunt, et collatores ab hostitum incursivonibus truculentia que vindicant. Deinique agros atque civitates à latronum alioque modo incompositam vitam sectantium ut et irruptione agendu excubiis defendunt. Muri atque urbes instaur antur, et similia in bonum civium siunt, etc.] et n. 161. [Omina alia inde proveniunt, quae communem subditorum utilitatem concernunt.] Proptera cum Nero initio sui principatus omne genus vectigalium populo adimere vellet, prudentiores id vetuerunt, quod dicerent, id publicae obfuturum utilitati. Sueton. in Neron. Tacit. 13. Annal. Ex quo liquet, quevam in sulsum sit Machiavelli keno/docon pecuniam non esse nervum belli in d sput. Livian. lib. 2. c. 10. quem sequitur Achilles Tarduccius in discscrus. de Turea vincendo p. 2. pag. mihi 74. Quos refellit Cosimus Bartoli discrusu et Girolanus Trachetta lib. 2. in principe. Boterus dell' agilita delle forze lib. 1. cap. del denaio. Scipio Ammiratus discurs. 9. lib. 18. in Cornel. Tacit. Waremund ab Ehrenberg cap. 2. defoeder. p. 169. quorum rationes assumit Elias Reusnerus Historiographus lib. 1. stratagemat. cap. 19. pag. mihi 98. Putat enim valde inepte, quoad militem mercenarium, nummum esse nervum rerum gerendarum, non quoad proprium; Quod hodie proprius non militat extra regionem gratis. Demosth. in Olynth. Philipp. 1. Bodin. pag. 1028. de rep. Et res ipsa documento est hodie Principes et duces belli sine hisce nervis ambulare et progredi non posse. Der Soldat will haben sein Soldt, an Silber oder Goldt. Principes itaque sive resp. ius aerarii publici conficiendi habent, non tantum ex publicis reditibus: sed etiam et inprimis ex collationibus et tributis singulorum. Nam tributum Caesari et Principi solvendum esse ob conscientiam et poenam evitandam, Paulus monet: Quod ius habent à Deo et populo concessum una cum imperio; propterea quod absque subsidiis or dinariis et extra ordinariiis sustentari non potest. Quod vel principibus inferioribus, vel magistratibus concedi solet in suis territoriis, modo certo et lege. Dd. in c. 1. quae sint regalia. Adeo ut ius vectigalium in alium locum sine principis assensu non transferre liceat. arg. l. vectigalia. de publican. P. Frider. Mindan. de process. camer. lib. 2. c. 42. n. 4. et 5. Sed videant Principes, ne hoc iure abutantur, et populi sanguinem sugant, et tyrannidis macula contaminentur. Andr. Friccius lib. 3. cap. 13. de emend. rep.


page 4, image: s020

CAPUT II. DE MODIS, MEDIISQUE FUNDANDI AERArium: Et qui sint potissimum ordinarii reditus publici.

PORRO aerarium in Rep fundatur modis mediisque Publicis et Privatis. Publici modi sunt, qui à reditibus publicis dependent. Qui vel certi et stati esse possunt: Et hi Ordinarii, vel Extraordinarii: vel Fortuiti et Incidentes. Ordinarii reditus publici depromuntur inprimis 1. ex Fundis 2. Venatione,. 3. Metallis. 4. Solo. 5. Structuris publicis. 6. Denique usuris publicis. Privati collationibus privatorum, civium vel peregrinorum inferuntur.

ESt enim Aerarium fundandum et constituendum modis legitimis, qui vel Publici sunt, vel Privati. Siquidem nullum tertium in rep. Nam personae vel sunt publicae vel privatae: ita et patrimonium duplex rerum vel populi vel singulorum. Quocirca harum causarum ratione, ex quibus compendia aerarii proficiscruntur, constituendi quo que sunt modi aerarii Publici et privati, qui uniti et sese adiuvantes invicem non possunt non conficere pecuniam publieam. nam quaelibet resp. aut principatus habet suas res publicas, pura agros, pascua, silvas, etc. sine quibus diu subsistere non potest, ex quibus colligit annuos reditus, qui postmodum aerario ad expensas publicas inferendi. Dicuntur autem hic reditus publici speciatim fructus, quos ex suis bonis Resp. capit; cum alias Redituum vocabulum sit generale, quod et tributa, vectigalia, aliosque fructus complectitur, Vulgo Renten. Triaq. in tract. de utroque retr. §. 1. gl. 4. n. 1. et 2. Casp. Roder. in tract. de redit. ann. et menst. lib. 1. cap. 9. num. 12. Boss. in tit. de vectigal. Reditus ergo publici sunt illa compendia et lucra publica, quae expatrimonio, bonis et iure publico proficiscuntur. Qui aeque acprivatae collationes sive vectigalia duplici differentioa. Quidam enim certi esse possunt: quidam vero incidenter tantum et casu quodam fisco cCerti deinde Ordinarii, qui certo ordine et stato tempore proveniunt: vel Extraordinarii, qui extra ordinem tantum tempore necessitatis locum et usum habent. Quamquam privata saepissime videris compendia et extraordinaria degenerare in ordinaria, et continuari tacito consensu populi et boni publici causa. Sed quomodo se habeant sigula, ex sequentibus dilucidius et plenius percipietur.


page 5, image: s021

CAPUT III. DE FUNDORUM PUBLICORUM reditibus.

REDITUS Ordinarii ex patrimonio et bonis publicis promanantes sunt inprimis illi, qui ex publicis desumuntur fundis, puta agris, pascuis, vineis, olivetis, hortis, silvis et nemoribus.

REsp. enim hac in parte aeque utitur mediis illis, quibus patresfamilias, Inprimis vero fundorum cultura. Si enim reditus in rep. stabiles et perpetui esse debent, ut pqulo anto demonstratum est, quomodo stabiliores et diuturniores esse poterunt reditus, quam ex fundis publicis, veluti perpetuis redituum fundamentis? Adeo ut nulla resp. civitas, opidum vel vicus recte fundetur, qui non ab initio in distribuione regionis et loci sibi partem soli vendicet, ad culturam agrorum, pascuorum, pecorum, silvarum, vinearum, hortorum publicorum, ad piscinas, ad venationem ferarum, ad aucupia, etc. Quid quod ne quidem scholae publicae sive Academiae sine publicis agris recte constitui possint? Ut olim quidam vir magni iudicii vere praedixerit propediem interitum novae scholae secuturum, publicis fundis destitutae, quod et paucos post annos ita evenit Inprimis vero Montes Reip. et Principum studio perquirendi et percolendi sunt ad aurum, argentum, ferrum. plumbum, stannum fodiendum, et cetera id genus metalla et mineralia. Exemplum habemus in Romulo, de quo T. Livius, [ROmulus agrum Romanum in tres partes divisit, quarum unam sacris faciendis, secundam Reipo. oneribus subeundis, postremam civibus aequaliter assignavit.] Quandoquidem bonum publicum et Rem populi sine fundamentis et fundis publicis sive communibus subsistere diu non posse, prudenter praevidit. Dabantur quoque agti colendi certa pensione, vel cum parte, ut steriles ad fecunditatem reducerentur, interim vero cultores eos gratis possiderent, et postmodum certa mercede. l. 1. 3. 6. et 7. C. de cummuni agr. Qui agri propterea vectigales dicti, t t. D. et C si ager vectig. Goed. in l. 27. n. 17. de V. S. Bud aeus lib. 4. de asse pag. mihi 147. fac. l. 11. D. de vectigal. et publ. Idemque testatur Appian. Alexandr. lib. 1. de bell. civil. quem allegat Lael. zechius lib. 2. polit. c. 3. p. 226. Romanienim agros, quos hostibus adimebant, si culit erant, civibus dividebant: si inculiti, Italicis hominibus vel plebi romanae locabant, ea conditione, ut qui arassent, decimam frumenti, quintam aliarum frugum partem reip. solverent: et qui pecora maiora vel minora alerent, certum stipendium sioluzerent. Et exstat consimile exemplum Pharaonis, Gen. 47. cuius subditi ob agros datos quintam partem solvebant. Adeo ut hodie bono publico et singulorum quam optime consulant rerump. et civitatum moderatores, quod terras publicas partim sua industria colendas curent, partim vero civibus distribuant pro annua et aequa pensione. Welches Recht heisset den gemeinen Nutz befördern. Quandoquidem et


page 6, image: s022

bonum publicum et privatum inde emolumentum capit. Ceterum suadent prudentiores maximam partem loci culturae singulorum civium destinandam et addicendam esse: quandoquidem maior pars hominum in rep. ex agricolis et pastoribus constat. Nec quicquam magis tam necessarium est ad sufficientiam rerum parandam, quam frequens studium agriculturae, quae postmodum et ansam et manum porrigit opificiis et mercimoniis, quibus resp. indiget. Habet enim princeps et resp. aliunde suos reditus ordinarios à civibus illatos, puta collationes, tributa, vectigalia, etc. quibus sese honeste alere, et ea, quae ad administrationem, sustentationem et defensionem reip. pettinent, procurare potest. Quod si media illa civibus adimat, quibus victum et amictum quaeritant, et semetipsum reditibus ordinariis spoliabit, et singulos egestate et inopia oppirmet. Pauciores itaque agri reip. et principibus reseruentur, eaeteri oens singulis civibus distribuntur. Quod aeque exempla prudentum principum, ac ratio civilis comprobant. Ita enim de Tiberio Tacit. lib. 4. [Pauci, Inquit, per Italiam Caesaris agri:] quod prudentissimus Scipio Ammiratus in discrusibus suis in Corn. Tacit. lingua Italica elganter conscriptis, politice et polite declarat.

Attendat hic prudens Princeps ad fines sui imperii et soli opportunitatem vel solitudinem, ut nullam portiunculam terrae incultam relinquat, sed sterilia loca, deserta, montosa et silvestria, industria fecunda et culta reddere studeat, ad exemplum Germanorum, qui nobis longe aliam Germaniam tradiderunt, quam quae à Tacito describitur. Sollertiam quoque Belgarum imitetur, qui etiam lacustria loca excolunt. Quae cultura civibus committenda: sin sumptus et labores graviores desideret, principali et publica ope adiuvanda erit. Vide exemplum Visae, 2. Chron. 16. v. 10.

Ceterum fundi appellatione hic intelligo agros, pascua. vineas, oliveta, hortos publicos, silvas, et quicquid soli reditus et fructus parit. Confer Choppin. de doman. Franc. lib. 3. t. 22 n. 6. Landtrecht. lib. 2. art. 61. Natta consilo. 375. n. 8. 9. lib. 2. P. Heig. p. 1. q. 25. n. 23. Churfürst. Pfaltz Landes Ordnung. t. 17. p. 243. Quantum enim lucri ex hisce fundis resultet aerario, quid est, qui non videat? Et huc pertinent omnis generis artes et media, quibus Princeps sive Resp. lucrum ex solo et superficie captare potest. Dardurch ein Herr sein Acker, Wiesen, Holtzung, Als zum brewen, brennen, Kohlen, bawen, Bretschneiden, etc. nutzen vnd geniessen mag. Huc referendum quoque est vectigal, quod ex agris publicis pro pastu percipitur, lips. lib. 2. c. 1. de magnit. Romae.

CAPUT IV. DE VENATIONIS, AUCUPII ET PISCINArum publicarum proventibus et reditibus.

NON minus quoque venationes ferarum et Aucupia Principum et Rerum publ. nec non piscinae et flumina publica reditus suos aerario conferre possunt.


page 7, image: s023

VEnationem ferarum quod attinet, memini illam iure divino et genitum communem esse om nibus: uti ex textibus iuris civilis passim constat. Ceterum ius venandi, praesertim bestias maiores, sibi Principes, haud tamen citra iuris titulum et aequi rationem vendicaesse, et veluti regale reservasse, fundamentis et argumentis satis firmissimis ivuris interpretes et politici adserere conati sunt. Quippe quod hoc adeo invaluerit moribus et consuetudine, utfere nullus principatus aut resp. exsistat, qui hoc iure venandi non gaudeat, plebe excluda, ut tractat Morr. in tract. de venat. et Iohan. Harprecht. Instit. in tit. de rer. divisio. ad rubr. post. alios late. Quorum argumenta non adsumam, ne actum agam. In pro patulo est, ius venandi competere primatibus principibus et rebus publ. aliisque, qui id privilegio impetrarunt à principe, Vulgo Hoher vnd nider Jagt, Regal oder Gerechtigkeit. De eo quaestio hic est, quomodo Principes ex ventionis et aucupii emolumento aerario reditum conferre possint? Sunt qui principibus consulunt bestias et aves promiscue deliciis et cupediis aulicis insumendas, quibus tamen interdum parasiti adulatortes, et faex aulae magis vesci et saturaris solent, quam principes ipsi. Quis enim principum tam amplam et lautam aulam alit, ut tantam copiam ferarum et avium fuis mensis conficiat frugaliter? Proinde sunt alii, qui principibus suafdent usum ferarum et aurium quod ammodo reucandum esse ad ius gentium, iure tamen tegali illibato. Ut quidem tantum suis mensis et aulae insumant, quantum satis: Reliquum quod supersit, venale exponant aequabili pretio ceteris civibus, ut aeque pauperes ac divites, ignobiles et nobiles hisce bonis iuris gentium utantur fruantur. At suggeret quis, sordidum esse, Principem mercatu eiusmodi quaestum facere. Verum enimuero nihil sordidi et alienum à principali dignitate video. Etenim si prin ceps ex metallis, ex silvis suis, etc. condecit subditis aurum, argentum, ligna, et id genus alia: Quidni etiam aequabili et tolerabili pretio feras et aves? cum et istae bestiae in communem usum hominum creatae? Et quidni aequius, talia bona communicari etiam civibus, quos Princeps ut patet amare intelligitur, quam ista à parasitis et lurconibus untum prodige consumi? Quo pacto etiam maiorem affectionem et amorem populi erga se excitabit? Neque desunt exempla principum, qui hoc modo populo gratificari, et una aerarium suum aliquantillium adiuvare studuerunt, absque ullo opprobrio. Cuius rei causa silvulas et lacus certos (singulare aucupii genus) ad anates capiendos, exstrui et adaptari curarunt, ut ductu anatum mansuefactorum saepenumero una vice mille anates feros veluti hospites invitatos reti concluserint, Vulgo ein Entenfang, ingeniosum sane inventum, Belgis familiare: sed Germanis minus notum. Unde facile copiam habebis omnis generis ferarum. puta cervorum oleporum; aprorum perdicum, et id genus aliarum, quas tolerabili pretio comparabis, praesertim ad convivia et sollennitates publicas nuptiarum, etc. Carpant qui velint. Lucrum sane non inhonestum ex re iucunda et utili plebi, non video improbandum. Idem iudicii esto de piscinis publicis. Interest enim publice sufficientiam omnium rerum ad victum habere, quam tam studio publico, quam privato curare: et aerarium lucro exinde percepto locupletare oportet. Huc piscationum reditus in c. 1. quae sint regalia. referri videntur.


page 8, image: s024

CAPUT V. DE REDITIBUS EX METALLIS, SAlinis, Lapidicinis, etc. publicis.

DEINDE etiam reditus metallici, quum Principes et Resp. Venas metallicas suis sumptibus investigant, aerarium adaugent.

PUblice enim interest, ut inprimis Principes metallorum studio invigilent, cum intolerabile fere fumtus ad inquirendas venas auri et argenti aliorumque metallorum necessarii, quibus ferendis alii tenuioris fortunae impares sunt: Tum quod argentariae, id est, venae metallicae cuiususis genetis ferme, inter Regalia referantur, et potiora, auri nempe et argenti, principibus reseruentur. Afflict. decis. 321. n. 20. Exemplum suppeditat Livius lib. 39. p. 488. in Philippo patre Persei. [Qui vectigalia regni non tantum fructibus agrorum portoriisque maritimis auxit: sed met alla et vetera intermissa recoluit, et nova multis locis instituit.] Unde Teuberus p. 1. q. 22. iur cinil. et Saxon. Lucrum ex metallis vera est Principum mercatura, quibus nemo praeter principem manum admovere potest. Canonem metallicum non intelligo hic. Quippe quod ille inter vectigalia sive collationes singulorum referendus. Quantum vero proventus metallici proficiant aerario, exemplo Elect. et Ducum Saxon. qui intta annos 79. ex venis Snebergensibus, ex decimis et signationen argenti 41118. tonnas auri collegerint, post Albin. p. 4. Der meischnischen Berg Chronick Waremund. de subsid. regnor. p 55. probat. Late agit de venis metallorum et eorum iure Prosper Farinacius in var. quast. q. 104. inspect. 2. Adde Petr. Heig. in quast. Teuber. et alios Dd. in c. 1. in verbo ergentaria, quaesint regalia. Boss. in tit. de metall. nu. 4. Afflict. decis. 321. Peregrin. de iurefisci lib. 4. tit. 2. rubr. de thesaur. et metall.

Huc pertinent quoque Salinae et salis fodinae proprie Principum, quas suis sumptibus colunt Sälen vnd Saltzberg. Item Ferrariae officinae Eysenhämmer. Qua in parte tamen Principes caute agant, ne videantur sese immiscere sordibus et monopoliis, et civibus commercia et artes quaestuosas praeripere: Quamquam Principes haud paucos haec exercere videre est.

Huc quo que referri possunt Lapidicinae publicae. facit. l. venditor §. si venditor D. commun. praedior. ad quad refert Alumen Fainacius ex Afflicto. nu. 61. dict. q. 104. inspect. 2. Item Picariae, Pechöfen, et id genus alia.

CAPUT VI. DE REDITV PRO SOLO, AQUA et aedibus publicis.

PRAETEREA reditus quoque sumuntur ex solo, aquae et aedificiis publicis.


page 9, image: s025

Solent enim interdum Principes et Civitates solum publicum concedere privatis certo pretio, ut in eo aedificent. arg. l. 1. §. siquis. D. ne quid in loco publ. Publica enim locaiure ex commercio exempta sunt: proinde non nisi auctoritate publica alienari, et iuri privato possunt subici.

Idem iudicii esto de aqua publica, quam absque principis consensu vel magistratus ducere non licetin privatum usum.

Huc spectat compendium, quod in mercatibus pro loco et sede publica, vulgo Stärgeldt, datur. Sic quoque aedificia interdum solent exstrui à magistratibus, usibus et opportunitatibus negotiorum privatorum inservientia, puta Kauffgewand: Leinwgd: Schuchäuser, Fleisch: Brodtbänck, Jahrküchen. Item tabernae institorum Kramerländen, pro quibus vel certo tempore, vel annuatim certa pensio solvi solet. Huc quoque referri possunt compendia molendin orum pubicorum. Die Metze vom Gedreidich, Maltz, Mastung. Et quae sunt eiusdem generis alia. Quae quamius leviuscula videntur, attamen

Heic quae non prosunt singula, multa iuvant.

CAPUT VII. DE USURIS PUBLICIS, ET MONTE Pietatis exstruendo.

DENIQUE usurae pecuniae publicae arearium accumulant. Quarum causa Mons pietatis in Rep. erigendus. Mons pietatis est arca Principis vel Reip. ex qua pecunia publica ad legitimas vel paulo maiores. usuras mutuo datur, pignore dato.

MOntem pietatis qui exstruendum describunt, diverso sensu accipiunt. Sunt enim qui pro eo monteinter pretantur, ex quo pecunia publica datur mutuo mututario ad vitam ad usuras maiores, quam quae iure et usu receptae sunt (puta ut pro centum florenis solvantur quotannis octo, vel octo cum dimidio) sed illa cum pactione, ut quandiu vivat mutuataris sortem repetere nequeat: at mortuo isto sors cedat Principi, qui montem constituit. Scipio Ammirat. lib. 3. discurs. in Cornel. Tacit. cap. 8. quem modum damnat adaeque ac Petr. heigius p. 2. q. 1. num. 153.

Alii vero accipiunt Montem pro aerarivo militari, quod forte primum ex dimidio census civium constitutum, adauctum vicesima parte fructuum quotannis, et usuris denique utirusque sortis mutuo elocatae. Andr. Friccius lib. 3. de emend. rep. cap. 12.

Nos hic alio sensu pro pecunia publica, quae civibus vel peregrinis, supellectile aurea vel argentea pignori opposita, mutuo data est, et legitimas vel paulo maiores usureas annuatim patrit, ex quibus aerarium indies stabilitur et


page 10, image: s026

incrementum capit. Montem pietatis merito indigitamus hunc modum, quod ptinceps et resp. pietatis affectu, inprimis personis miser abihbus et praesensi pecunia destritutis (licet pignora in bonis habent) adversus imposturam et malitiam foeneratorum et Iudaeorum hoc pietatis monte et praesidio, id est, mutuam dando pecuniam ad tolerabiles usuras, fuccurat. Cum alia sne quidem pignore etiam dato pecuniam mutuam petentes non nisi ad insolentes et maximas ufurtas et pignore, nisi id ad destinatum tempus luatur, commisso, impetrare possint. Quae avaritia iuri divino et humano adversa summo cum detrimento singulorum et reip. coniuncta est, et propterea hoc remedio salutari praecavernda et tollenda esset. Nam si Principes et Resp. hoc modo deficientiae civium obviarent, non dubium est quin saepenumero et substantiis obaeratorum, quae alias maxima cum iactura distrahere coguntur, consulerent, et in consequenti etiam toti Reip. prodessent. De quo remedio latuis dicam in cap. de remedio foenoris et foener atorum.

Cum quo cumparanda est societas mercatorum, qui sociis aliisue pecunias mutuo dare solent ad maiores usuras. Uti est Compagnia di San Giorgio à Genua, et Augustae, Venetiis et alibi id observate licet. Quibus autem mediis eiusmodi montes et societates ab initio fundentur, ex supradixtis colligere licet, et plenius alio in loco de illis agemus.

Hic modus confeni potest, quo olim Mendaei usi. Qui quidem fructibus, quos redderent portus et alia vectigalia, utebantur ad civitatis administrationem. Sed quod ex solo et aedificiis perciperetur, id non exigebant, ac nomina tantum occupantium perscribebant. Qui quoties civitati pecunia opuserat, persolvebant quantum debebantur. Lucrum igitur faciebant ex tempore praeterite abusi illo pecuniis sine foenore. Ioachim. Camerar. in Arist. Oecon. lib. 2. p. 81.

Finis libri primi.


page 11, image: s027