17 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

IACOBI BORNITI IC. Tractatus Politicus. De RERUM SUFFICIENTIA In Rep. et Civitate procurandâ I. Cultura Agrorum. I. Cultura Metallorum. II. Opisiciis omnis generis. III. Mercatura Nautica. III. Mercatura Terrestri. IV. Ministeriis variis. Callistratus IC. in l. 2. etc. de Nund. ex Plat. lib. 2. politei/as2. Indiget Civitas pluribus, utique Rusticis et aliis Opificibus, et aliis Ministratoribus: Item his qui invehant et evehant singula, hi autem sunt Negotiatores. Cum Indice Capitum, Rerum et Verborum locupletissims.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Impensis GODEFRIDI TAMPACHII; Typis IOH. FRIDERICI WEISSII. M. DC. XXV.


image: s002

Marcian. in legatis 65. §. 3. p. de legat. 3.

Omnes adhuc discere possumus, et omne artificium incrementum recipit. Quia naturae humanae congruum est.


image: s003

IMPERATORI DN. FERDINANDO II. ROMANORUM AUGUSTISSIMO. Nec non SERENIS.mis, ILLUSTRIS.mis, CELSIS.mis et POTENTIS.mis REGIBUS; PRINCIPIBUS ET DYNASTIS. TUM CELEBERRIMIS CIVITATIBUS IMPERIALIBUS ET REBUSP. ALIIS PRIMARIIS. Qui, quaeque in Regnis, Principatibus, Dynastiis, et Ditionibus suis, in rem Communen RERUM SUFFICIENTIAE Invigilant, Hosce tractatus Politicos subiectissimo, Humillimo et Observantissimo Obsequio INSCRIBIT AuTOR.


image: s004

Epistola I. ad Lect. S. Lectori amico amicissimam.

AD preces amicorum, Amice Lector, qui operam dant studio politico, Synopsin de RERUM SUFFICIENTIA et quibus modis mediisque parandâ in Rep. propediem, divina faventiâ, in lucem editurus sum, et ut fidem longe ante promissam solvam et tractatus RERUM Natural. et Civil. quae non minima et posthabenda pretio unionis politicae, compleam Propterea quod id perfectum, quod ex omnibus suis partibus constat Caio dicente in l. 1. de O. I.

Sed consultum censui antè censurae tuae, Indicem capitum submittere, ut aestimes, pro candore animi tui, et ingenii vigore, An hae lucubrationes, ad salutem publicam directae, ex usu communi videantur, dignae, ut in publicum emit tantur: et si quid forte in tanta artium et opificiorum reliquarumque partium copia, praetermissum, cum plus oculi videant, quam oculus, et viri un us experientia saltem paucis annis et locis concludatur, arbitratu boni viri, moneas, suggeras, corrigas. Quo pacto ad editionem me promptiorem habebis nec privatè, sed publicè, id est, suffragiis communibus, et perfectiores hi labores prodire videbuntur. Si quis autem haec studia vilia putet, praeterquam quod maxime utilia, et necessaria in quavis Rep. ex historiâ Iuris Civilis, Romanorum et aliorum populorum, ne dum ratione et experientiâ, recolligat? Quanto in pretio Impp. et principes nec non Veteres ICtos, salutis et utilitatis publicae causâ, eadem habuisse; quo favore promovisse, et privilegiis atque immunitatibus donasse, Vale benigne lector, et studium politicum amare et provehere perge. Forsitan cum Deo et die plura videris, nempe, de consiliis et consultationibus: de prognosticis mor borum et malorum civilium: de Remissionibus et Exser citiis publicis et privatis civium: de incremento civitatum, de statu praesenti R. Imperii cuius velitationem iam dudum praemisi: de insignibus, et inprimis S. R. Imperii et Septemviratus, Hieroglyphicis et Emblematicis symbolis collatis. et ne iuris studium suspendisse videar, de fide


image: s005

Instrumentorum: Centurias III. observat Iuris et consuetudinum in Lusatia; super: feudorum partitiones textutenus congestas et digestas: Medullam iur is: de Feudis impropriis: de Regalium usu ex Archivis et document is public is illustrato. Et otio suppetente et valetudine, Antiquitates Iur is in titt. p. et C. annotatas et si quae sunt alia: Quae aequi bonique consulet is qui rei literariae et civili bene cupit et consulit. Dab. morbo arthritico aliquantillum vacante, nec dum recte sanus (ut Iavolenus Ict. in l. 53. de Aedilit. edict. de podagricis pronumciat) Francof. ad Viad. Kal. Martl, Anno M. DCC. XXII.

Iac. Bornitius.


image: s006

Epistola, ad B. Lect. altera.

ET nunc Deibeneficio, ad applausum et calculum album virorum et iuvenum, qui Reip. amore et studio trahuntur, promissis satisfacio, Cum enim adverterim ad complementum tractationis Rerum, et illam partem superesse, quae de sufficientia Naturalium agat, (nam Civilium, id est, Nummorum percutiendorum et colligendorum salut is publicae causa, ratio habita fuit, in tr. de Nummis et de Aerario) quibus homines in communi vita cottidiè, seu, ferme singulis momentia temporum, in digeant, et necessarium et oper aeprecium duxi, ut et pensum illarum absolverem, et methodo quâdam naturali, concluderem. Cuius synopsin, quae tamen etiam sub manu ultr a intentionem et scopum propositum prolixior evasit, iam ante oculos sisto, ne indicio Indicis prae missi saltem te eludere voluerim, uti nonnulli praeiudicio suo, censur am invidio sam, ne quid gra vius dicam, tulêre.

Scias autem hunc fetum mihi intra spatium unius mensis esse natum. Die enim 12. Februarii praesentis anni Dei Optimi Maximi auspicio, quamquam adhuc animo, à mor bis exantlatis languente, et manu in scriptione, valdè tremulâ, hosce labores caepi, et annuente divini Numinis gratiâ ante 12. Martii mensis insequentis ad finem perduxi, quo successu boni, bonique publici cultores haud sinistrè censebunt. Materiam ductu Genii et ingenii mei ferè ab initio studiorum undiquaque conquisivi, inprimis cum peritis artificiorum pler is que, et quae haud minorum gentium, familiariter con versatus, quorum oper is ingeniosis animus vix satur aripotuit, nec adhuc expletur: et quae, de potioribus consignata literis publicè prostant, de siderio certitudinis diligenter per volvi: in itinere verò Belgii, Angliae, Galliae, Italiae et Germaniaenostrae, singula quaeque observatu digna (puta vienim hoc studium, etiam studii politici portionem esse, sine quâ illud mancum, et imperfectum foret) curiose indagavi.

Nec enim pudeat Politices studio sum, etiam in minima, et quae vilia aliis visa, inquirere; quippe quae non singula, sed multa prosint et iuvent, et in vitâ communi usum communem habeant: et in locos politicos in


image: s007

partitionibus meis consignatos, congessi, donec eadem promere et ad utilitatem publicam conferre et digerere possem. Nec dubita, haec qualiacumque sint, non sine labore congesta, et veluti molem rudem et indigestam, in quâ pa\n en panti\ mi/mektai, in or dinem quendam digesta esse, praesertim in tantâ rerum copiâ et varietate, quae subinde leges Methodirespuit, et in via ignota et minus trita. Ut iam facilius eadem imitari liceat.

Nec me vilipendium hominum de plebe, ab in stituto deterruit, Quasi indignum sit ei, qui in castris Themidos militat, talia sectari. Propterea quod Iur is prudentia pluris aestimanda, quam cum studio politico, quod Philo sophorum et interpretum Aristotelis et Platonis esse videatur, coniungenda et unienda, Iurisconsultos enim versari circa Ius publicum et privatum: at Politici nomen, nescio quid prae se ferat? Quasi iste Politicus audiat, qui simulare et dissimulare sciat, aliud in ore aliud in pectore habens, tempori inser vire, bonos in sidiis in suum commodum et loculum circumvenire, cum quovis hominum genere versute versari, susque deque religionem, et honestatem in promiscuo habere, aut qui in aulis Principum Vertumnum et Parasitum agere, ne graviora vitia, crimina et notas adferam, quibus Pseudopolitici notati, et noti sunt. Verum faciunt isti intelligendo, ut non dum intelligere videantur, quod verum munus et discrimen veri Politici. Haec enim, quae Politicis, uti vir is bonis, calumniosè aspersa, in Cacopoliticos a)so/fous2 ta\ politika), et a)po/lides2, id est, a vera politica sapientia exules et extorres, cadere statuas? Titulus Politici longè honestiora et sublimiora spirat.

lactit as nomen Iuriscon sulti, id est, Iur is publici et privati gnari, cuius Tubero et alii veterum fuisse doctissimi perhibentur. Sed studium politicum ab illo non dissidet. Quam enim putas artem vel scientiam esse, quam Imper ator Iustinianus, in proem. Instit. Legum et armorum connexione mutua, sibi propriam facit: Im peratoriam enim Maiestatem, ait, non solum Armis decoratam, sed etiam Legibus oportet esse armatam: ut utrumque tempus et bellorum, et pacis rectè possit gubernari. Et Ulp in l 1 de l. et l. Quam Philosophiam veram non simulatam censes esse, quam Iurisconsulti affe ctare debent: cuius est ae quum ab iniquo separare, licitum ab illicito, discernere; bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere? An soli Legum scientiae tribueris? vel iuris arti? Innuit sanè Imperator ipse quod Resp. in Partibus credendis à Iuris peritis gubernetur, in § fin. Proêm. Instit. in partibus dicit, id est, Iudiciis et legis actionibus, Cum pars autem in toto contineatur, et Totum perfectum sit,


image: s008

quod omnibus suis partibus constet: nec legibus tantum. sed et armis Resp. regenda et defendenda, Quin quod et Reip. plurimum consuli oporteat, ut dicitur in l. 2. §. 14 de O. I. Benè enim cognoscitur, quod consilio Senatus, sive Consiliariorum or dinatum fuerit, id ad beatitudinem Imperii et ad gloriam Principis redundare, uti Impp. ipsifatentur in l. humanum 8. C. de LL. Quin quod et legatione in Rep. publici commodi causa saepè fungioporteat, l. 4. l. 14. et t. t. de Legationib. Ideò in propatulo est, Artem subesse, cui et Militaris scientia, et consiliorum et legationum (ut religionis et alias partes Reip. taceam) ratio subiecta sit, quae Utrumque tempus, et belli et pacis, gubernet, quam ex libris Iuris tantum addiscere, non satis et pots esse videtur, sed aliam esse et desiderari, quae notitiam Rerum divinarum et Humanar um praesupponit, ut ICtus, in descriptione Iurisprudentiae: et idem, nomine Verae non simulatae Philosophiae innuit. Quae Imperatorum, Regum, et Principum, Basilica vel Politica, a subiecto, cui inhaeret, et circa quod versatur, sic recte dicta, quam Plato et Aristoteles attingunt. Verè enim et perfecte illam ab ist is descriptam esse, viri, politura politica bo die politi, et politikw/tatoi, animadvertunt; verùm ex Historia mundi Rerump. et gestarum, nec non adminiculo Theo et Logosophiae, atque Iuris Romani, aliorumque Imperiorum, publici et privati, cognitione eruendam et consummandam, praxique negotior um civilium et publicorum, confirmandam.

Haec est ars illa et scientia civilis, de qua olim Elisabetha sapientissma et prudentissima Regina Angliae (cuius singulare ad imperitandum ingenium, et vultus et morum, statur aeque char acter herocicus praefigur abat, ut quis, (expertus et oculatus loquor) ad Maiestatem feminae, supra sexus feminini dignitatem, eminentis contremisceret) Legatum Poloniae monebat, qui multa ex Iure afferebat, aliud esse libros, aliud libros Principum legisse Fundanda est civitas legibus, l. 2. § 4 de O. I. et populi legibus et moribus regendi, l. 9 de l. et l. Ad quod munus Ius naturale non sufficit, sed insuper Iure civili opus est, addendo aliquid, vel detrahendo luricommuni, l. 6. de I. et I. quod Sapientia civilis efsicit, l. 1. §. 1. de extraord. cognit. id est, notitia divinarum et humanarum, iusti atque iniusti scientia. l. 10. de I. et I. quaescit notitiam earum rerum ad Politiam sive conversationem civilem, uti dicitur in l. 2. de Nund. et ad animantia, th=| fu/sei politika\, naturacivilia, ut Marcian, ex Demosthene l. 2. de LL. notat, accommodate, aequum ab iniquo, licitum ab illicito, discernere et separare, l. 1. de I. et I. Prudentes verò notitia omnium rerum instructos fuisse, ex traditis eorum evidentissimè constat. Derebus sacris ex l. 1. eod. t. t. C. de SS. Eccl. et de Religios. et funct. fun. et


image: s009

passim. de physicis, Metallorum, ex tit. de rei vindic, et t. de auro et argent. legat. et aliis: nummorum, exl 1 de contrah. empt. de Medicis, exl. septimo mense, et t. t. de Aedilit. Edict. de Mathematicis, exl. 2 3. et 4. C. de Mathemat. et malefic. de artificiis mechanicis, exl. ult. de I. Immunit. l. fin. C. de excusat mun. Et affectare veram Philosophiam, idest, Sapientiam civilem et prudentiam, ex notitia rerum divinarum et humanarum discere: quo sensu et Prince0s seu Imperator, plenus Philosophiae dicitur, quae hodiè et communiter Politica in digetatur.

Nec est quod Ius publicum adeò urgeant. At quae Iur is publici reliquiae in corpore Iustinianaeo? Nisiex Historicis, Dione, Livio, Suetonio, Tacito, et aliis antiquitatum scriptoribus, resarciantur. At quale Ius hodie publicum? quod non ex fragmentis Iuris populi Romani, sed ex sacris liter is et patribus sacrum; ex Aurea Bulla, decretis Imperii, Tribunalis Imperialis et aulici, ex capitulationibus Impp. Constitutionibus, actisque et historiis nostri et anterioris saeculi, Imp. Teutonici Romani, profanum, hauriendum. Cuius utriusque cognitionem Veteris et Novi, Politicus sibi, suaeque scientiae vendicat; nec sine speciali rerum et causarum publicarum notitia, perfectus esse potest.

Ut in de appareat, longè aliud esse ipsam artem civilem, aliud verò Ius publicum generali et speciali modo consideratum, Civilis scientia sive sapientia doctrinam politicam, generaliter praeceptis pacis et belli, contentam profitetur, qua et Ius publicum de summo Imperio adaequè, ac or dinario et Iurisdictione, principiis communiter complectitur. Prudentia autem politica, idem in diver sis Rebusp. diversimode in actum et usum deducit, constituendo statum certum et formam Reip. atque Imperia et Iuris dictiones, variè distribuendo. Adeò ut Ius publicum alicuius Reip saepè à forma aliarum Rerump. toto coede distet, quemadmodum et Resp. doversas diverso iure privato et proprio. l. 6. l. 10. de I. et I. uti videmus, Utrumque verò Ius publicum gener ale et speciale, ut Politicus notum habeat, summoperè necesse est. Cum alterum ad alter um referatur. Ideoque non satis erit hodie statum et publicum Ius imperii nostratus cognoscere, nisi idem ad vera principia et aximoata generalia Iuris publici, id est politica, examinetur: neque sufficiens erit politica illa cognita habere, nisi ad specialia et differentia Reump. et Imperiorum exempla, vicissim accommodare scias. Gener alia suppeditat Politica: at specialia Historia Rerump. Hebraeorum, Graeorum, Romanorum, etc. et hodie Romano Teutonici status.

Verum enimverò, cùm Platonem et Aristotelem et alios


image: s010

Philosophos, tekmh/ria et keimh/lia illa Imperiorum fundamenta non satis perspicuè et perfectè tradidisse, constet, (Necmirum, qui potius ex Idaea et opinione Resp. formarint, quàm ex usu et praxi civili qua destituti) Iureconsultos autem veteres Iuris publici peritos fuisse (uti ex tit. de O. I. et sparsim ex segmentis illius iuris, hinc inde per Iura privata, diffusis liquet) et gubernationi Rerum pub ipsi interfuerint, atque scientiam praxi consociarint et confirmarint; Quis adeò dementia et animi aegritudine caeptus erit, qui non malit. ab arte peritis et exercitatis, artem petere, quibus in sua arte credendum? Qua de causa compilatores sive auctores artis civilis, Iur a summi Imperii (Nam quod reliquas partes attinet, aliae disciplinae etiam addiscendae sunt) ex ver is rivis colligenda, et ad ostium fontis Politici reducenda, è republica esse, arbitrantur. Quos inter, Ioh. Bodinus non postremo loco habendus, qui ex traditis et legibus Iurisconsult. et Imper atorum, Iura summi Imperii nobis restituere adlaboravit. Et nos (absitiactantia et in vidia dicto) suo loco ex parte scaturiginem in dicavimus, et plenius, faventia Dei, suo tempore demonstrabimus. Itaque verè, et politikw=s2 Bodinus enuntiat: Legumlatores et lurisconsultos, veluti duces, in dis putatione de Rep. nos sequi debere: Et qui de Rep. sint Legum ac Iuris scientia scribunt, consimiliter facere, ut quin ullis omnino iactis fundamentis, aedes altissimas moliuntur. Hoc est, qui sine vera summi Imperii, eiusque iurium notitia, Politica profiteri satagunt, frustra agunt. Quippe quod a summo Imperio fundamentum, et statum totius Rei pub. dependeat.

Exinde, in facili est conicere, quod Ius publicum aliter in arte politica, et prw/tws2, aliter deute/rws2 et e(pome/nws2 in statibus, exemplaribus et formis Rerump. considerari oporteat, nec alterum cum altero confundi, sed ut effectum cum sua causa, speciem cum suo genere, vel partem cum toto conferri. Exinde quoque elucet, Ius publicum, non esse subiectum adaequatum, Iurisconsulti vel Politici. Propterea quod Iurisconsultus in iure constituto publico et privato occupetur: At Politicus in Iure publico et privato constituendo (nisi quis in lata significatione contra sententiam Ciceronis et usum, nomine Iurisconsulti, loco Politici, abuti velit.) Nec Politicus sibi, Ius tantum condendum vendicat, sed alias et plures actiones, ad salutem populi dirigendas, utpote functiones consiliorum, legationum, belli, foederis, pacis publicae, et similes, ad quas obeundas et feliciter expediundas, immensâ ferme rerum divinarum et humanar um cognitione opus habet, adeoque Historia omniunt gentium, artium et scientiarum imbutum eum esse oportet, ut earum


image: s011

auxilio in fundando, conservando, amplificando et repar ando statu, utatur. Praeceptis quidem propriis innititur, sed alienis, in usu, coniunctis utitur. Verbi causa: ut de tempore partus legitimi statuat, necesse est ut in subsidium Hyppocr aetem vocet: l. septimo mense: de morbo sontico quid sit et quid morbus et vitia, Physicos et Medicos adhibeat. Et quis hodiè de aequitate, an iniquitate, l. 4. C. demathem. et maleficis, quae cum verâ religione pugnat, statuat, nisi qui vera religionis doctrina, ex sacris liter is, imbutus? Transactionem Passaviensem, uti et confessionem Augustanam Theologorum et Politicorum scitu et consensufactam esse, quid inficias ibit?

Ideò, ut ad scopum revertar; et in praesentiargumento, de Rerum Sufficientia, tractationem suscipit Politicus politicè. Cui enim magis incumbat, in fundatione et conservatione Reip. (ne dicam de incremento eius dem) cur am instituere, ut cives et incolae sufficienter vivere possint, aeris, victus, amictus, supellectilis, in strumentorum, subsidio. Cum illi totius Reip. salus, ante oculos posita esse debeat, ut cives, non tantum natur aliter, verum etiam civiliter, vivere valeant, ad beatitudinem civilem consequendam. Eiusdem studio continetur, ut Nummi in Rep. commerciorum et nece ssitatis publicae causa, percutiantur, et frequententur. Eius sollertiae tribuitur, ut intributiones, in aer arium populi vel Principis, in ferantur. Et quidni eidem congruat, constituere, ut rerum natur alium ad cibum, potum, vestitum, domum, etc. quarum comparandarum et commut andarum gratia nummos fieri pernecessarium est, in prompta et paratuhaberi? In quo etiam, Politici et Iur isconsulti, in l. 2. ff. de Nund. consentiunt.

Scias autem me haec tantum politicè, id est, filo et stilo politico, ad scopum civilem intento tractare. Nec enim in stituti est artes Agriculturae, metallarias, mechanicas, mercaturae, hic describere: quod alius est loci et temporis; sed saltem docere, quomodo hisce mediis, bona natur alia in Rep. paranda, et in usum communem elaboranda. Siquis harum rerum notitiam ampliorem desideret, ipsas artes et artifices adeat. In cuius rei gratiam, ad lubitum fuit, ferè in singulis capitibus, ad Auctores artificiorum et scriptores remisisse lectorem. Forte Deus et dies ingenia excitabit, quae cyclum artificiorum humanorum, methodo sive ordine concinno editura, et in usum publicum communicatura sint. Quibus in vitamento et calcari (ut in am et ope atque opera) non deero.

Desine itaque admirari quis quis is; quod ego homo studio Iuris deditus, et haec civilia tractem. Sunt enim quottidiana, et ideo plenius essent attingenda, ut Iurisconsultus monet. Nec piget aut taedet Iurisconsultos veteres,


image: s012

uti et recentiores, hanc materiam in suis scriptis passim attigisse, quorum vestigiis insistendo, non faciliè à recto tramite exor bitavero. Nec interea puta, me studium Iuris postponere, cum aequè publici ac privati mihi summaratio et cura habeatur. Ut forsitan dies edocebit, ad quod utrumque excolendum, et functiones publicae me eò magis adegerunt et incitarunt. Cui enim Regalia, cui feuda, et cui Privilegia et Reservata Imperat. et Regum D. Rudolphi et Matthiae, commissa et concredita, an credideris eum absque notititia Iurispublici et privati, inprimis eius loci, (arg. l. 2. §. 43 de O. l.) in consiliis et expeditionibus, tuto et sat feliciter versari posse? Nisi quem fingas, alienis oculis et auribus videre, audire, manibus palpare, et pedibus ambulare? Spartam, quam nactus quis, ornet pro virili: nam ultra vires nemo obligatur. Miser is, cuius consilium in pendenti, donec alius suggerat. iuxta illud:

Is, quicumque oculis alienis cernit, et audit
Auribus, atque animo consulit, heu miser est!

Neque tam animum ad Ius vetus appuli, quàm ad novum, quod emer sit, controversum, et nunc decisum est, inprimis in Romano nostro Imperio (uti et in aliis dic asteriis) cumus status et Iur is dictio longè differens. à statu pristino, et Imperio, Ridiculum sanè est, homines poltricorum imperitos, Imperii rationem praesentis, ad rationem veteris ponderare? Cum tamen Iurisconsultis, Ulpiano, Caio, Papiniano, Modestino, etc. nihilconstiterit, de Regalibus, in cap. 1. Quae sint Regal. paucis exceptis, nihil de feudis, de Iure primogeniturae, et Maioratus, Ganerbiatus, de iure Superioritatis et territorii, Landes Fürstlichen Hoheit, vel Obrigkeit de Iuris dictione superiori et inferiori, Ober vnd Halsgericht, Nieder vnd Erbgericht. Quasi Imperium merum idem, ac Iurisdictio criminalis, cum tamen manifestum sit, insperium merum et mixtum hodie desiisse, et alias species Iurisdictionis succe ssisse nisi quod utr aque, vetus et moderna in partibus conferri queat. Ad quos scopulos, omnes allidi, necesse est, qui Imperia Rerump. ex notitiâ politica discriminare nesciunt.

Ne quid adiciam de Harmoniâ Iur is universi Romani, Pandectis nimirum et Institutionibus, ad normam veterum lurisconsultorum conformatâ et iam dudum adfecta, ex ipsis fontibus. Ubi, loqui sine lege, erubescendum. Multum enim refert, ut Lipsius monet, à quo quid dictum, malto magis ab Imperatore et luris consulto dictum. Adeò ut solis verbis Iurisconsultorum et Impp. insislendum existimem, et defectum titulorum supplendum, or dinem vero adlegem ordinis vetusti dirigendum. Ut


image: s013

aliquando et Institutiones Iuris perfectiores, et Pandectas ex LL. centonibus, arte compositas habere et usurpare, et faciliori adaequè ac tutiori viâ, ad cognitionem veteris Iuris pervenire liceat.

Ex quibus coniectur am feceris, me non otiari in otio, vel tantummodo politico studio oper am navare (cum utrumque iungi, quin et cum Historico coniungi de beat) et quod praeter Institutiones Politicas olim promissas, et iam diu exoptatas, et alia opera sub manu habeam. Modò D E U S Optim. Maxim. à quo, et nosse et perficere nostrum, proficiscitur, valetudinem et quietem largiatur, et iactur am librorum (nam miles totam Bibliothecam meam, nescio, cuius instinctu, in vidiâ et vindictâ, variis libris etiam peregrinis, instructissimam, vi, custodiae loco effracto, ab isto, qui defensionem et tutelam lure hospitii debebat, surripuit) resarciat cum ut Iurisconsultus in l. fin. ff. ad exhib. sine libris nihil proficerepossimus. Sed qui auferri permisit D E U S, idem et et reddicommittet.

Tu lector, haec animo aequo, accipe et interpretare, et voto meo, in usum communem, in Rep. dirige. Scrib. et dab. au)tos1xedi/ws2, die 23. Maii, Anno 162 2.


image: s014

Ad Clariss. et Doctissim. DN. IACOBUM BORNITIUM IC. et P. PRAESTANTISSIMUM de SUFFICIENTIA RERUM in Rep. Procuranda scribentem. EPIGRAMMA I.

PUBLICA-RES sine RE, velut Hortus STAT sine flore;
Et sine Sole dies; et sine Pisce Fretum:
Ordo REBU seget supremus et in fimus, et RES-
PUBLICA Personas non sine REBUS alit.
RES igitur non vilis erit, disquirere RERUM
SUFFICIENS qualis-quantus in Urbe STATUS?
Tuque STATUS RERUM doctissime perficiundi
BORNITI, dignam REM facies pretio,
Iudice me, dives si SUFFICIENTIA RERUM
Profluet è cerebri divite FONTE Tui.

Extemporaneum f. debiti Amoris ergo Ioannes Ernestus von Richenbergk Hereditarius in Soland.

EIUSDEM EPIGRAMMA II.

Divitias terrae, et maris, et Comercia RERUM
Ac Operantum artes, Artificumque operas,
Dum celeri studio conquiris, et urbibus aptas,
BORNITI, Inventum perplacet hocce Tumm,
Nam velut exiguo collectum ab origine flumen
Fluctibus innumer is in maris aequor abit,
Larga Tuiingenii sic SUFFICIENTIA RERUM
(Nomina sunt rebus consona) FONTE fluit.
Expers Castalii censebitur ille liquoris,
Cui sapient Huius non bene FONTIS aquae.

EPIGRAMMA III.

Res quae Natura, Studiove, aut Arte parantur,
Omnes facundus continet iste Liber.
Credo, quod uberior vix invenienda per orbem
Cultior aut hoc sit Technicotheca Libro.


image: s015

DN. IACOBO BORNITIO, IC. Poetae et Philologo celeberrimo.

QUis latuisse putet nos Solem Solis in orbe?
Nos tamen in medio Sol quoque Sole latet.
Defieri quidquam, rerum, quis credat, in orbe?
Tantali dasque tamen copia ludificat.
Utliquidò Rebus sua sufficientia constet,
BORNITIUS lumen sufficit Aonidum.
Hancanimi quis quis gestit comprendere mente,
Illi BORNITIUS scala vel ala siet.
Vivas BORNITIUS, voveo, felicior, edas
Pluria, Nestorios egrediare dies.

M. Paullus Francus, Poes. in Academ Francofurt. Profess.

TRACTATUI De Rerum sufficientia enucleate conscripto, PER DN. IACOBUM BORNITIUM IC. nobiliss. ut et politicum undequaque excellentissimum, etc.

BORNITI, amator fervide Delii,
Praelustre caetus Palladii iubar,
Columna Iuris, fax Themistos,
Eunomiaeque decus coruscum,
Nostris ab oris dissitus hactenus
Hem taedio sas, temporis horulas
Ut collocaris monstrat isthaec
SUFFICIENTIA RERUM abunde:
Referta multis et variis bonis,
Quae non veretur dulcis in aetheris
Prodire cyclum doctiorum
Adstipulante choro virorum.


image: s016

Liber profecto non minimae ntoae?
Talisve qualis plurimus hoc die
Edi suevit mox futurus
Grata croco piperique Theca?
Necessitati cuilibet abviae
Ubique, sed qui si quid opus, satis
Complectitur compendiosa
Et methodo, tereti styloque.
Sic nempe soles atque Proserpinas
Vir clare totas non cerebri sine
Sudore multo luculentis
Est operis volupeimmoriri,
Sommniculosi ut raro aliquid tibi
Licet per actum vimve papaveris
Indat laborum pertinaci
Latmius Endymion quietis
Longae madescens largius humidam
Vaporefrontem et languida tempora!
Hoc est iuventae commodasse,
Perpetu asse suumqvenomen!
Quapropter isto tramite progredi
RERUMque campum pandere pergitis,
Et plura sollertis catique
Ingenii dato signa nobis.
Siquis labores forsitan hos tuos
Tentabit ausu carpere lipido,
Errore se fecisse dicet,
Gloriolam inde feret nec ullam.

L. M. Q. praemisit Martinus Mustagk LL. practicus.


[Gap desc: toc]