17 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

TRACTATUS IV.

CAPUT I. DE MINISTERIIS.

HActenus de terrae cultoribus, opificibus et Mercatoribus. His trinis, aliis que stu diis et functionibus civilibus, deserviunt, et adminiculantur varia ministeria et operae, hominum atque animantium. Unde operarii in civitate, praeter agricolas artifices et mercatores, necessarii et utiles: imo et interdum voluptuarii.

Qui non opus efficiunt et post se relinquunt, sed operas exhibent et administrant.


page 248, image: s254

Aliud enim est opus: aliud operam locare et praestare, Frou vnd Hand Dienste.

Hasce operas op erarii et ministri, vel ipsi soli perficiunt, vel interventu in strumentorum vivorum, puta servorum, sive etiam liberorum hominum bona fide servientium, vel mercede conductorum.

Vel animalium: vel machinarum, utique corpore, manibus, pedibus, loquela, cantur, etc.

QUod opifi cia et ministeria differant, passim ex LL. cuilibet etiam constat. Ita enim in l. 4. §. 5. ff. de penu legat. Ministeria in urbe et extra urbem, quae nobis ministrare consue verunt, dicuntur et distinguuntur. l. 6. ibi, ministreriis necessaeriis. ff. depignor l. 28. in pr. ff. de donat. inter. vir. et uxor. Quia ipse ministeriis eorum utitur, et in l. 1. §. 5. ff. de aedil. edicto. proinde si quid tale fuerit vitii, sive morbi, quod usum ministerium que hominum impediat, l. 8. de pign. Denique concubinae filios naturales, alumnos, etc. et si quae alia sunt l. 32. ff. de aedil. edict. Praesumptio autem est, ea mancipia, quae rudia sunt simpliciora esse, et ad ministeria aptiora et dociliora, et ad omne ministerium habilia: Trita vero mancipia et veterana, difficile est reformare, et ad suos mores formare, et in l. 22. de donat. inter vir. et ux. Vecturas uxoris ministeriorum eius virum, itineris sui sibi causa datas repetere non posse.

Operarii dicuntur, in l. 18. §. 5. ff. de instruct. vel instrum. legat. Ministerium quale quale acco mmodare, l. 2. de proxenet. qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur, vel bona fide servientes, l. 2. §. 14. in fin. ff. vi bon. rapt.

De hisce mercenariis et ministrantibus, latc agit Zvinger. in theatr. sed nos quodammodo discernimus, ut ex cap. sequenti patebit.

Ceterum feruntur quaedam, portantur, quaedam aguntur. Ita Ictus in l. 235. Ferri proprie dicimus, quae quis suo corpore baiulat; Ortari, ea, quae quis iumento secum ducit: Agiea, quae animalia sunt.

CAPUT II. DE DISTINCTIONE MINISTERIORUM.

EX his quaedam promiscue cuivis, sua opera opitulantur.

Quae dam in rebus et functionibus certis.

Adeo ut vel operam conferant, in statu publico, vel privato.

In publico Sacro et Ecclesiastico, puta Aeditui, etc.

In publkico civili magistratib. Apparitores: In polemico milites.

In privato vero statu, serui et ministri varii administrationi domesticae, operis et servitiis adminiculantes.

Qui vicissim ex triplici respectu culturae terrae, earumque partium et specierum: Tum variorum opificiorum.


page 249, image: s255

Atque mercaturae nauticae et terrestris discriminari possunt.

Quippe quod singula indigenat suis ministeriis.

Deinde sunt qui rei familiari et oeconomicae Urbanae et Villicae usum et ministerium exhibent, cibaria et potoria uti promi obsonatores, ferculorum in sectores, vulgo Trincianti, pincernae, praegustatores, etc. culinaria et cellaria omnis generis.

Nutricii, nutritores, altores et nutrices: Valerudini et sanitati, obstetrices, chirurgi, balneatores et tonsores, qui tamen rectius ad fartificia referri videntur: sed alio respectu etiam hic locum sibi vendicant.

Uti sunt plura. Cum opera ab opera, poi/hma a)po\ th=s2 poih/sews2 interdum tam accurate non possit distingui: nec in subiecto populari singula tam a)kribw=s2 et logikw=s2 discerni pote sit, ubi magis ad captum vulgi doctrina civilis regulari debet.

Sunt lignatores, qui ligna conquirunt, et qui silvam infin dunt, l. ult. ff. de Iure immunit. Qui carbonem caedunt actorrent, eodem.

Fornicatorii et fornicatores qui curam ignis, focarii, qui foci.

Cubicularii, Eunuchi, Diaetarii, Hostiarii, Ianitores, Atrienses, capsarii: Qui ventulum faciant: Et qui aegris praesto sunt. l. ult. ff. eod.

Qui matulam porrigant, lasano/foroi.

Qui muscas capiant, abigant.

Custodes corporis, satellites, comites, deductors, lecticarii.

Gladiatores.

Praeco et bocinator. Adiutores corniculariorum.

Monitores ferri, rationes subducentes, dispensatores, chartularii.

Purgatores domuum, platearum,

Vestium fullonici,

Corporum mangones,

Lotrices.

VIde l. 203. deverbor. signific. ubi serui quos paterfamilias usu suo habet, eleganter et passim in universo Iure. Adde Historicos et Criticos. Lexica Brissonii, Hotomanni, Cuiacii, Calvini.


page 250, image: s256

CAPUT III. MINISTERIA CIRCA AGRICULTURAM.

BUbulci, opiliones, caprarii, subulci, porcarii, pastores omnis generis.

Et qui equos, pascunt, curant, fricant, etc. agitando, incitando, instruendo Stratores, Equisones. Qui asinorum et mulorum curam habent Agasones, Muliones, camelorum, porcorum, columbarum, apum, apiarii, Bombycum curatores.

Stabularii in stabulis Viviarii, Leporarii, Arenarii, Cael. 8. cap. 8.

Venatores, piscatores, aucupes.

Hortulani, Vinitores, Olitores, Arbarii.

CAPUT IV. AD REM MET ALLICAM.

QUi metalla indagando, eftodiendo, eruendo curant, Fossores, et id genus alii operar i metallici.

Latomi, qui lapides. caedunt.

CAPUT V. AD OPIFICIA.

LAnipendia, quae lanam textoribus vestium lanearum distribuit, et pendit.

Circitores, quasi circuitores, quibus vestiarii vel lintearii, vestem circum ferendam et distrahendam dant, quod ad mercimonia teamen potius spectat.

CAPUT VI. AD REM MERCATORIAM ET nauticam.

NAutae, vectores remiges, ratiarii, institores, interpolatores, propolae, Cic. 1. officior.

Collybistae, Matth. c. 17. 18. Foeneratores, Publicani.

CAPUT VII. AD REM LITERARIAM.

Bibliothecarii.


page 251, image: s257

CAPUT VIII. AD MILITIAM.

ARmigeri, milites mercenarii, qui Gymnasticis et aliis certaminibus exercentur, Custodes armorum. l. ult ff. de Iure immunit.

CAPUT IX. QUI COMMUNITER CVIQUE INSERVIUNT.

HOspitiorum designatores, hospitia elocantes, Hotom. de V. S.

Cenacularii, mensores, metatores, Bellon. 1. obs. 59. Nuntii, Cursores, tabellarii, viatores, aurigae, lecticarii, nutae, etc. Baiuli, Geruli, qui onera portant.

Qui corpora mortuorum curant, lavant, efferunt, sepeliunt, Vespiliones, Pollinctores, Libitinarii, Hotom. de V. S et vide tr. Kirchneri de funerib. Rom. Praeficae mulieres, Erasm. in adag.

CAPUT X. QUI STATVI ECCLESIASTICO.

AEDitui, qui custodiam templorum habent, praefectinosocomiss et valetudinariis, etc.

CAPUT XI. QUI MAGISTRATIBUS.

LIctores, apparitotes, Latrunculator, Carnifex, Hotom. de V. S.

Carceribus, Comentarienses, Custodes carceris. Nam et civitatum servi publici sunt, et peculia eorum publica l. 17. de V. S.

CAPUT XII. AD VOLUPTATEM.

HIstriones, qui in fames l. 2. §. ait praetor in f. ff. de his qui infam. c. defini ???is 47. Cuiac. ad l. 4. C de spect. 11. c. 41. Multoties ex Italia eiectos, Tacit. 13. Annal. 7. Brison. lib. 6. c. 14. Macrob. 3. Saturnal. 14. Cael. lib. 14. c. 17. notat.

Scenici, Mimi, Gladiatores, Funambuli, de quibus Bullinger. lib. sing. et I. Lipsius.

CAPUT XIII. LENONES ET MERETRICES POLRD. 3. cap. 17.

Mangones, ministri, lenonum, etc.


page 252, image: s258

Etsi qui sunt alii, quorum ministeria vilia et parum honesta.

Quae qualia sint ex nomine facile colligere licet, ut commentario non opus sit.

In Rep. tamen hisce ministeriis opus esse quae agricolis, fossoribus, opifi cibus et mercatoribus: patribus fam. sacerdotibus, magistratibus, ducibus belli etc. operam collocant et exhibent.

CAPUT XIV. EPILOGUS.

EXhisce liquet, quo hominum genere civitas vel Resp. perfecta contineatur, qui Sufficientiam Rerum curent et procurent.

Nimirum Agricolae, pastores, venatores, aucupes etc. Hortulani, Fossores metallorum Bergknappen.

OPifices, artifices.

Mercatores, caupones.

Nuntii et tabellarii, aurigae, nautae, et id genus mercenarii et operari, Taglöhner, Handlanger, Capitler, Morgenländer, Bierschröter, Ballbinder.

Quorum numerus definirinon potest, cum plura sint negotia, quam vocabula, et indies nova occurrant.

Horum copia maxima pars civium et incolarum constat. die Ackerleute, Bergleute, Handwercker, vnd Kauffleute: Hand vnd tag arbeiter sind die meisten in der Statt.

Quippe quod potissima portio patrumfamilias hisce operam navent.

Nam Sacerdotes, Magistratus, Iudices, Consiliarii, Duces et Centuriones, etc. minori numero determinatur, qui alteram populi partem constituunt.

Provideatitaque Princeps et P9liticus ut secundum proportionem Harmonicam, quae paria similibus et similia paribus unit, nec omnia aequaliter vel inaequaliter dispescit, civitates condat, colloet et uniat. Ut mutuo vinculo conserventur, et mutuo auxilio sibi in vicem suis operis et operibus atque ope suceurrant. Es muß eine Statt vnd Orth dem andern die Hand reichen.

Uti in corpore humano anima dvertimus viscera et membra singularia sibi mutuiter opitulari, nec viliora à praestantioribus


page 253, image: s259

contemni, aut posthaberi: Sed omnia et singula ad salutem corporis humani suas functiones administrare.

Tum quod ubivis locorum non sit eadem opportunitas, fertilitas, sagacitas: necomnis ferat omnia tellus, necingenia paria, ut genius locorum, diversus.

Quod mutui subsidii, et amicitiae communis conservandae gratia, inter homines, populos, et gentes Deus Opt. Max. ita sapientissime ordinavit et consituit.

Hîc ergo studium agriculturae, illic metallorum: alibi opificiorum, alibi mercaturae ratio habeatur et sedes figatur: seorsim interdum, vel mistim quoque, ut hic et illic studia diversa connectantur.

Et omnia atque singula ita disponat ductu prudentiae civilis, quae regulis cirum dari et concludi non potest, pro ratione et varietate circumstantiarum, regionum et provinciarum, utharmonica convenientia, quam optime et constantissime sibi invicem consonent et cortespondeant.

Quod ut facilius et rectius fiat, publice et privatim interest, ut omnia corporibus et collegiis colligantur et colligentur: de quib. in parte II. artis Politicae, de Rep conservanda, disserendi locus et tempus erit.

Eadem etiam in analyssi seu anatomia politica, id est, examine Rerum pub. et civitatum, oppidorum et pagorum observabit, ut in vestiget ex quib. generibus opificiorum, mercatorum, agricultorum etc. constent, quae deficiant vel abundent: Was die Leute vor Nahrung vnd Gewerb treiben, vnd wie der Status dannenhero in Auff, oder Abnemmen komme.

DEO SOLI ET UNI GLORIA IN SEMPITERNUM.


image: s260