OPificia et culturam agri et metalii, consequitur Mercatura, tertius modus parandi et procurandi Sufficientiam Rerum: Quorum vices subit et supplet. Cum enim providentia Dei ita comparatum sit, ad mutuam gentium et populorum amicitiam colendam, et naturalem cognationem conservandam: ut plerumque aliquid regionibus desit, vel supersit.
Nec enimi natura uno inlioco omnia profert, soli et poli astris renuentibus.
Nec etiam sint, qui eadem industria,dexteritate et succesures ela borent, et ad vitae communis usum transferant.
Quippe quod et diversaeprovinciae et terrae caelo connivente, diversas nationes et ingenia differentia producant et alant.
Ideo ratio naturalis, velutilex quaedam adinvenit modum tertium, ut defectum naturae, aliunde suppleret, aliena attrahendo et adsciscendo: Vel quando ex usu Reip et sui loci visum, quaedam interdum, quibus sin dispendio et detrimento facile carere potest, aliorsum alienaret et transferret.
Cuius tanta vis, utsaepe Remp. ad fastigium summae potentiae perducat: et culturam terrae, emolumento publicoi et privatio superet.
Hic modus nomine proprio Mercatura, Handlung, Kauffmannschafft, ind gitatur.
Quae mercando, sive negotiando, bona Reip. deficientia aliunde acquirit: et superflua aliorsum transportat et commutat.
ORdinis ratio in facili est. Agticultura enim materiam tibi suppeditat rudem et infectam, quam opificium elaborat: sed fieri potest, ut vel materies tuae Reip. vel opificia deficiant,aut ad operandum minus idonea: ideo tertium medium excogitandum et adinueriendum fuit, peradminicula mercaturae, cuius est aliena afferre et supplere: contra abundantia et superflua efferre et evacuare.
Quem modum ratio naturalis, et Ius gentium dictitavit. Ita enim Ict. Ex hoc iuregentium sunt discretae gentes, regna condita, dominia distincta,agris termini positi, commertium, emptiones, venditione, lib. 4. de I. et I. Quandoquidem plerumque evenit, ut quod alteri superect, alteri desit. l. 5. de contrah. empt.
Unde necessitas et utilitas mercaturae elucescit: quippe quod naturae defectum suppleat, vel excessum depleat, et ita rerum deficientiaevel affluentiaemoderamine quodam succurrat, Rhodigin, 26. cap. 5.
Quod autem non omnisferat omnia tellus, à placito Dei Opt. Max. dependet, qui cuique suum attribuit loco, ad foedera amicitiae colenda et exercenda, ut recte dicatur; Quod intersit hominis hominem beneficio affici. Nemo enim sibi satis est. Et hanc cognationem natura fecit, ut nefas sit, hominem homini insidiari, l. ut vimde Iust, et Iur. Cum enim Deus agat me/sws2, per causas secundas, inde colligimus, quod astris caeli et terrae, quae sibi mutuo correspondent, diversas proprietates indiderit, ut in fluxu et conditione diversa, proferant etiam diversa opera naturae: Combach. in tract,de homine, c. 14. ut,
Hic laetae segetes, illic felicius uvae
Proveniant.
Cervos in Africa esse, in Graecia Leones non gigni, Ioh. Brodaeus lib. 1. miscell. cap. 13. notat. et Britanniam non ferre vinum, idem 2. misc. 16. Idem Iudicii esto etiam de Geniis diversis ingeniorum. Genius enim perhibetur dator ac fictor ingenii, ac formator morum, quem noscendo quisque consequi dicitur, iuxta Hor.
Est genius natale comes, qui temper at astrum.
Haecregio ad militiam, altera ad literaturam; haec ad opificia, alia ad agriculturam, ad metallotum studium, ad navigationes,etc, haec igneva et torpentia, illa industria et ingeniosa progenerat, ut supra attigi. Quod ratioi et experientia comprobat, ut frustra sit hic legem vel rationem quaerere. India mittit aromata: Europa segetem: vina Italia, Hispani, Gallia: Anglia lanam et pannos: Batavia suggerit opificia. Noribe???ga destituitur metallis et aliis terrae fructibus, sed beneficio mercaturae defectum resarcit, aliunde materiam aucupando, innumera sollertium hominum opera, fabricando, quae totil Imperio et finitimis populis communicat, eriam quae pari et ferme nullius momenti et emolumenti videantur. Adeaque enim minimi ac magni pretii opera cutat, ut fere nulla res excogitari possit, quam Noribergensium opificia non suppeditent, atque hac ratione sibi et Reip. maximum lucrum concilient: Nürnberger Künste, bringen viel Gewinst.
Deinuentione mercaturae, Polyd. Virg. 3. c. 16. De Laude vero eiusdem, non est ut hic excurramus, cium resse ipsam satis et liquido commendet, Cael. lib. 16. c. i8. Viderit tamen quis Bodin. 3. Reip. 8 p. 571. et 572. Matth. 2. Hist, polit, narrat. 7i. n. 5. et confer quae in tr. de praemiis, p. 1. c. 11. attuli, Paulus Klotz, von Liob vnnd Ehr der Kauffmannschaft, et Ioh. Sommers pragmatologiam, von Vrsprung, Würde, Nothwendigkeit, vnnd Nutz der Kauffmannschaft, Abraham voin Ach libellum von Kauffhändeln, Gespräch, ex gallico translatum, Coloniae 1597. Abbildung der Kauffm annschafft, Augspurg. Ut Aristotelis et Platonis auctoritatem
praeteream. Cicero de L. Manilia. mercaturam etiam ex emolumento vectigalium commendat. Mercatura quae vectigalia exercet firmamentum ceterorum esse ordinum recte dicitur. Et confert Paul. Negelin. p. 1. c. 9. Im Regenten Büchlein, von Bürgerlichen Handthierungen vnd Gewerben. Hier. Roman. lib. 8. cap. 12. de Rep. Gentil. Lautentinum Mederum de ratione negotiandi, Gerardum Vivverii lib. 2. de utilit. mercat. Et an Christiano licita, P. Martyr. classe 4. 19. p. 959. ubi de mono poliis quoque Item Bericht, ob einer zugleich ein Christ vnd Handels Mann seyn könne. Quamvis et negotiatio vitiis non careat, fraudibus et imposturis, cum homo lucri cupidus et avaritiae oestro percitus, iure sive iniuria fiat, quaestium quaeritet, vulgo perfas et nefas, ut iste ait, durch alle Fässer durch vnd durch, Icti verbo abutens, quasi e)mporikw=s2, id est, naturaliter, sese invicem convenire Iiceat, promiscue in l. 3. §. 4. de Minoribus; Uti et Ecclesiastes c. 26. Mercator àscelere manus puras vix habebit. Sed Platone distinguente lib. 3. de LL. abusus non tollet usum, et, quod artifici, non arti, quod homini, nonrei, quod vitio, non naturarimputandum erit. Unde quoque facile diiudicare licet. An inter sordidas artes referenda. Bodin. 3. Reip. 8. et Da. in l. 1. C Negotiat. ne milit.
POrro partes mercaturae sunt duae: Invectio et evectio rerum: ei)sagwgh\, kai\ )ecagwgh\, Eyn vnd Außfuhr.
Tam man et fluminibus, quam terra.
Unde etiam quasi in species dispescitur: quod sit vel terrestris, zu Lande: vel maritima et flavialis, zu Wasser. Invehenda autem sunt omnia, quae tuae Reipi suntnecessaria et utilia, ad supplementum tum deficientium, ut defectum resarcias: imprimis materia infecta, quae in varias figuras et opera, varie efformari, et compendia lucrorum valde augmentare et accumularesolet.
Contra vigilandum, ne hac de causa, ad extraneos ex tua Republ. efferatur rudis illa materies, et emolumenta populis vicinis et dissitis peregrinis, manus opera et artificum industria, accrescant.
Prohibendum quoque ne talia importentur, quae cives magis ad Iuxuriam, quam virtutem irritent: quaeque magis populum nummis emungant, quam locupletem reddant: quae opificia et mercimonia tua deminuant.
Quae autem singulatim inferenda defects rerum monebit.
Quae vel ad victum et amitum, medelam: vel ad aedificia, supellectilem et instrumenta sunt necessaria et commoda.
Quorum seriem ex tr. de Agricultura et metallis: tum opificiorum subiecto recolliges, quae hic enumerare supervacaneum.
Dein de necesse est notitiam regionum habere, ut scias ubicumque locorum quaeqvenancisci queas.
QUod quaedaminuehi, quaedam evehi debeant, ipsa necessitas et utilitas Reip. deposcit. Est enim defectus internus compensandus, exiternarum rerum copia: et contra si qua superflua, quibus tua Resp. carere commode possit, efferenda et pretia inde redimenda. Inde due partes, Invectio et Euectio oriuntur. Sed ad vertendum, ne omnia promiscive inferantur vel efferantur, quodin prudentia politici consistit, qui pro circumstantiarum varietate arbitrabitur, q impottanda et ex portam da. Generatim hic inculatur, materia rudis, ne alienetur. Ratio, quod valde fructuosa, quippe quod ex unica saepe materia, puta metallo vellana et lino, mille rerum species effigurari possint, opificiorum ope, quarum singula pretia conferant, pretium materiae lo~ge excedentia: quod Noriberga et Belgica evidentissime suis exemplis demonstrat. Quaen. opera in hisce locis elabotantur, aliena materia et massa constat, q acquiruntleniori pretio, et in varias multo pretiosiores merces efformant, ut sola industria luc???um patiat, Vides sane Belgas lanam et linum, passim ex Imperio efferre, et lanea et linea oper lo~ge cariota referre. Quin quod saepelintea in pannos in tua civitate confecta ad se trahant, et elaboratius exotnata tibi, tanq extera vendiderint, q tua fuere, non formis sed qualitatib. tantum manus opera et politura mutatis. Unde Matth. 2. hist. pol. narrat. 2. n. 15. p. 190. monet, ex modis ditandi Galliam et remittendi in priorem felicitatem, et hunc habitum: Ne mercib,manu factis in regnum advectio permitteretui: neve lanae, cannabis, plumarum et chartarum purarum evectio co~rederetur: quod Bodin. passim quoque in Methoodo et de Rep. serio monet Et lege cautum in Silesia et aliis locis scimus, sed lucri spem exteri praeferunt formidine poenae, et hanc legem aperte vel occulte transgrediuntur sub varii colioris praetextu, quibus vigilantia Magistratus vix mederi et occurrere potis est.
Cavendum quoque ne merces variae, supervacuae et luxuriosae importentur, puta aureae et argenteae, quin imo et sericae, cum tibi lineae, et laneae satis esse possint: merces fucatae et comptae ad splendorem factae, sed nullius, aut exigui usus, et durationis, lassen uns di eLumpen, und bringen das beste Gelt, oder Wahren, auß dem Landt.
Nec minus nocet opera ab exteris illata, quae tua civitas ipsa exercet et elaborat, propterea quod rerum domesticaum lucra et pretia deminuant, vel nulla reddant, Wann frembde Werck vnnd Wahren ins Land gebracht werden, bleiben die Einheimischen mit jhrer Anwendung sitzen. Cum nescio, quo fato velerrore, homines et exotica quam familiaria et sua amanda multo procliviores esse soleant, Wanns nur Frembde ist, so muß es gut seyn: et carum, quod rarum.
Deique nec permittendem exportari arma et suppetias ad hostes uti etiam legibus civilibus prohibitum, tot. tit. C. Quae res exportari non debeant, ne vinum, eleum et liquamen, nec gustus quidem causa, aut usus commerciorum ad barbaros,
l. 1. et l. 2. nec loricae, scuta, arcus, sagittae, et spathae et gladii, vel alterius cuiuscumque generas arma, nec tela ferri vel infecti istis venundentur. Causam addunt Impp. Perniciosum namque Romano Imperio, et proditioni proximum est, Barbaros, quos indigere convenit, telis, ut validiores reddantur, instruere: sub poena confiscationis et icapitis.
Ad im portationem et exportationem confert multum, studium Apodemicum et peregrinationis, ut scias in quibus locis singulas merces offendas et consequaris, et quorsum vicissim tuas transferas, quae illis indigent, Hicenim metalla, alibi aromata, alibi lanas et linum reperies.
MErcatura terrestris, quae fit terra zu Lande: et vehiculis currnuaum et equorum: vel etiam camelorum et mulorum oneribus, in locis praesertim montoisis, perficitur, auff der Art, mit Wägen. Kutschen, Saumeseln, Camelen.
Unde ratio et cura viarum et ponticum publicorum habenda.
Ut non tantum sint idoneae, sed et tutae, ad iter commode, mature et tute faciendum.
Itaque ad vecturam planicies terrae expedit, quae velnatuiraita est, vel arte aequanda, quantum fieri potest.
Ad securitatem, publicatutela Principis et Magistratuum requiritur.
Cuius rei gratia et ad vias sartas tectas conservandas vectigalia solvi aequum est.
Deinde loca stadiis, miliariis et leucis, distinguenda ingratiam iter facientium.
Curribus inserviunt aurigae.
Unde ère publica videtur, ut ordinarii currus et aurigae ad praecipua loca hinc inde in oppidia constituantur, mercede certa designata.
Uti etiam hospitiorum et diversoriorum puiblicorem cura non posthabenda, ubi viatori et mercatori cuique, libere divertiliceat, et tuto pernoctare et iumenta locare. Unde stabularii et Cauponae.
DE vehiculis vide Text. in offic. 16. et Cael. 16. etc. 17. Aeliàn. in var. Graec. vol. 3. Calcagninum, Isidor. lib. 20. Etymolog. Gell. 15. cap. 30. Polyd. Virg. 2. cap. 12. ubi, quis primum bigans atque quadrigas et vehiculum cum quatuorrotis invenerit: ubi et de equorum usu.
Interest publice viasregias esse aptas, et tutas aditer. Unde curam eatur videmus Regibus et Principibusipsis commissam et vias regias Offene Land. strassen, inter Regalia referri: et permissum ut vectigalia à viatotibus et nomine iumentorum et mercium exigere possint.
Planicies ad iter maxime commoda est, quam si natura loci suggerat, conservanda erit: sin deneget, quantum possibile, Botero monente, arre facienda et in asperis locis viae aequandae, vel in palustribus, silicibus, lignis etc. sternendae, uti via Appia, quae Roma Neapolim diucit l. 2. de O. I. ut et in Alpibus Italiae videre est, ubi commoide et tuto pedibus etc quis, vel mulis iter feceris.
Hîc vulgatum anie oculos habendum, An guter Müntz vnd guten Wegen, wird ein Fürst vnd Regent erkent.
Ad securitatemfaciunt, equiemissatiiLand Reuther, uti fit in SIlesia, per totum annum, qui stipendiis non exiguis aluntu, Henelioi teste pag. 59. Et salvus conductus, das Geleit, vulgo Covey, etiam in mari, Cuius rei classes sive inaves militares, Krieges oder Ohrlochschiffe: in Batavia non parvo numero constitutae sunt, Welche die See rein halten, vnd die Kauffleuthe, vnnd andert schiffende, convoyren. De salvo conduòtu et eius iure, vide post alios Commentatores de Regalibus, Arnisaeum et Einsidelium.
Itinera etiam vel viae decerminari solent stadiis, miliaribus, et leucis, et lapidibus olim distincta erant, Lips. 3 Epist. 39. Schoner, deusuglobi. Matth. Hostus lib. 3. c. 12. de mensur. et ponder. Miliare contiivet mille passus: unde et dictum: miliare magnum 5000. Vitium. 10. lib. c. 14. Teutonicum 5760. Et quomodo mensurari debeat beneficiototiae, Lipsienses Scabini definiunt, de quo nos suo loco. Vide loh. Köppen, in decision. interim. Quid stadium fuerit Plin. 2. c. 23. Columella 5. c. 1. Hostus late et eleganter: et nuperrime, I. Lipsius. Lapide olim miliaria signabantur: unde lapides pro ipsis distantiis. Et quid Columnae miliariae, Crinit. lib. 14. c. 6. Quiid leuca Gallicana, idem Hostus. lib. 3. c. 7 et Pythaeus 1. subcesivar. 13.
Pontes exstrui videmus, exlapidibus et lignis. Nec iniquum est ut eorum nomine modicum vectigal der Brücken Zoll, petatur: cum publice et tuaintersit, pontes in suo statu conservari, qud inspectionis tudium Notariis public. inivingitur. De bellico pontium genere et portatili supra mentionem feci. Ad itinera tuta constituen dapro9desse videntur literae publicae, sive schedulae, vulgo Pollet, ut nemini in tua Rep. de loco ad locum proficisci liceat, nisi fide publica sit munitus, Unde latronim et banditorum grassationes et insidiae prae caventur. de quarum origine et usu in 1. Centuria quaestioni. Iuris. 2.
Equos et currus ordinarios, frequentari videmus,in Hollandia et Gallia: in Anglia potissimum equos, cum curru vehi, ibi viris sit minus decorum, qui et feminas, secum à parte postica ducunt, Post vnd Lehnroß, Ordinar Kotschen. Unde et reditus in fiscum cedit, ut suo loco dictum: Faciunt ad iter maturandum et cito conficiendum. Hospitiorum cura in civitatibus summe est necessatia, Offene Gasthöfe, et cauponae seu taberrae intra et extra muros
constituendae, sed à malis hominibus purgandae, praesertim in vicis et pagis, cum conster saepissime viatores in eiusin ditabernispe iculum vitae subiisse: De quibus vide Keckerm. 1. syst. p. 14. pag 251, et seqq.Churf Policexordnung. Et quid de stabulariis et cauponariis iura nostra sanciant, cuivisd obvium est.
Aurigas dixit Ludovicus Vives, faeces terrae, se dnautas maris, genus hominum plerumque petulans et bibulum, quod tamen disciplina publica coerceri potest, et statutis in bene constitutis vibibus, uti Lipsiae et Vratislaviae in Germania, Leidae et Parisiis, in Batavia et Gallia, devinciri videmus.
Mercaturae quoque negotia tabelliones publici, Ordinar Botten, qui annuiatim salario sustinentur, ut singulis septimanis fore abeant et redeant, adiuvant. Eorum etiam leges et ordinatio certa esse solet, quorium adminicula non tantum, quae mercatoriam negotiationem, sed et quae statum belli et pacis publicum attingunt, explorantur. Cum Reip. intersit nota habere, quae in vicinia vel exteris locis, consultantur et peraguntur.
De curru Chinensium velifero, et Finlandorum vehiculis, sive rhrdis quas animalia trahunt, die Rennthier, supra dictum est.
MErcatura navalis, Handlunge zu Wasser, fit navigiis,si locus aqusas, vel mare, vel flumina navigabilia, praebeat.
Vel enim natura aquas suppeditat navigabiles, vel industria humana adaptat arte: Natura, puta mare, flumina, lacus.
Ars, quando tractus et canales, ad navigia effodiuntur et adornantur: vel fluimina minus apta, redduntur navigabilia: vel hinc inde derivantur.
Hanc mercatura maritima longe praestat vesturae terrestri, facilitate et celeritate: tum fecunditate et utilitate.
Quae loco non refragante summa diligentia instituenda et promovenda est.
AQuae conditae sunt à Deo, ut praeter usum communem potus, et lavacri, sint medium commodum, quo merces ex locis dissitis transferantur. Sapient, 24. 1. Regum. 11. Psal. 107. Boterus pag. 18. Bodin. in Methodo. Felix ergo Resp. quae prope mare vel flumina navigabilia, aedificata. Quantum enim emolumenti ex navigationibus redundet, vix effari potest. Scipi. Ammitat. 12. dise. 5. Plin. 31. c. 6. Valtur. 11. c. 5. Testantiur hoc civitates maritimae, die Seestätte, et Ansaticae, die Hanse Stäte, quae exinde populosae, nummiosae et oipulentae, et potrntes.
De appellatione civiatum Ansaticarum litigatur, unde descendat. Sunt qui
vocem deducunt à mari, quasi An See Stätte, quod iuxta mare, cum tamen no~omnes prope mare sitae. Alii à vocabulo Gothico, Ansi vel Hansi, quod eos notet, qui communis sortis veluiti terminos egressi, ceteris mortalibus fortuna et opibus praepolleatiunde et civitatibus Teutonicae societatis nomen obtigisse, quod maximam partem sint opulentae ob amplissima quae exercent merci monia, Alste dius in Liogicu lib. 10. fol. 655. Confer Christoph. Besold. in discurs. de civitat. Im erial ad finem. Reimking. 1. classe 4. c. ult.n . 43. de Regim. Saecul. et Ecclesiast. Thuan. lib. 53. pag. 838. Denique alii rationem vocis reddunt, quasi Ansa foedus significet conventus et siocietatis,quod hae civitates arcto foedere iunctae et devinctae sint navigatioinum et commercirum ergò. Quae notatio magis mihi arridet, Feschius de Foeder. th. 8. lit. c. De iure, privilegiis et foedere, suo loco dicam. Interim vide War. ab Erenberg. c. 2. de foeder. p. 149. n. 44. Cranzium, Vandal. c. 1 Protestation der Hanse Stätte, Lüb. Anno 1609. Et quod Lubeca primas tenet, Kirchner in praef, tr defuner Rom. Huc confer Compagnias mercatorum. Exemplo sit. West Indianische Compagnia oder Gesellschafft sampt jhrem Privilegien, Freyheiten, Recht vnd Gerechttgkeiten, so jhr von den General Staden gegeben, Anno 1621. Mare aptisiimum navigationi perhibetur, Kecker. 1. syst. pol. 19. pag. 311. et 312. propterea quod et naves maximas et onerarias, et quod ad dissita loca ferat. Nec fluvii negligendi sunt, Mylaeus ib. 2. pag. 99. Boter. della Grandezza, delle citta, p. 20. 22. et 48. Imo et lacuum et stagnorum, Bodin. 5. Et quod mare mercaturae magis quam terra expediat, plusquam manifestum est. Unde in stitutum Venetorum, qui singulis annis Festo ascensionis, maris dominium sibi despondent, annulo in mare proiecto. Quippe quod haecsponsa opulentam dotem adferat, vide Scotum in itinerario Italiae, et Megiser, in descript. Venetiar. Quod si locus aquas nacigabiles recuset, tentanda sunt media, manu, (l. 1. §. 5. ibi. fossa est receptaculum aquaemanufacta, ut in f l. publ. navig. lic.) ut per canales, utiin Hollandia videre licet, ad minores naviculas, navigabilis fieri queat vel ut fluvii minus apti, reddantur idonei, uti exemplo Brentae prope Patavium constat, cuius aqua coarctatur interstitiis et receptaculis quibusdam, vulgo Schleusen et passim: alibi etiam in locis montosis, ut intra fines Bononiae et Ferrariae, flumina aliorlum, ab alveo pristinio, fluminib. vicinis, aut etiam paululum remotis, uniantur, Scipio Ammirat. 13. disc.10. Sed hoc infeliciter processisse in ductione exemplorum probat Richterus, in axiomat. polit. c. 306. cum Hanoivia, et alia loca, contrarium successum demonstrent.
NAvigatio perficitur navigiis omnis generis, maioribus, mediis et minoribus. Quae vel remis, vel velis, reguntur.
Structuris navium, inservit naupegica et opificium quod vela ex cannabi texit.
QUid navis, cuique patet, Prima earum forma Valtur 11. c. 5. Et quis primus inventor, Lonicer. 1. c. 7. Polydor. 3. c. 15. Cuius membra gubernacula, malus, antennae, velum etc. l. scapham 41. §. l. de evictioni. Scapha per se ipsa navicula. Artemo est magis adiectamento, quam pars navis l. malum 242. de V. S. Alex. ab Alex. 1. c. 25. Navium genera potissimum duo sunt: vel mercatoria Kauff, Handelischiff, id est, longae onerariae naves: vel bellicae propterbelli usum l. 2. de capt. et postl. de quibus supra, et in arte militari. Quibus ad de piscatorias Fischschiff, et actuarias voluptatis causa paratas, Lustschiss, d. l. 2. eod. Et differunt magnitudine, Unde Galeen, Barcken, Schütt, Kahne, etc. quae construit ars naupegica, de qua supra: Confer. Ioh. Brodaeum lib. 8. miscell. c. 21. et Camerar. 2. p.21 fol. 157. De navibus luforiis Roman. Pithae, 1. subcesiv. c. 14 Et naves onerarias olim remis auctas, Mag. 1. c. 6. Cera etiam naves unctas, Brod. 4. c. 13. sed hodie pice. Quid ttiremes, hepletes et hexetes, vide M. Donat, in Livium. Et quae alia veterum navium genera, Textor, in offic. p. 633. Nomina propria, ibid. i640. Plura de re nau tica, Cael. Chalcan. Bayff. Lil. Gerald. Doletus Isuder. lib. 19. Polyd. 13. ca. 15. Valturius lib. 11. c. 5. 3. Gellius 10. c. 25. De materia navibus apta fabricandis, Valt. 11. c. 2. et clavis 11. c. 4. De anchoralib. Cael. 17. c. 18. Item Camelo, id est, sune magno, apogaeis et epigaeis, retinaculis, idem 20. c. 19.
NAvem regunt Naucleruis et Nautae; Naucleri sive gubernatoris officium est, ut ipse navem tenendo, dirigendo, gubernando moderetur, ut ad portum vento secundo feliciter perveniat.
Nautarum reliquorum, ut vel remos, unde Remiges, uti fit in Galeris: vel vela regant, et cetera servitia navica obeant.
In Nauclero in primis peritia nautica desideratur maris, ventorum, pyxidis seu buxulae marinae Meercomopast:et chartarum nauticarumn, der Meerkarten, tum ut portuum notitiam habeat, ut prospere appellere possit.
NAvis subinde solet comparari Reip. ut quae moderamine Principis sicuti nauclerit, regatur: ita et contra, Nauclerus est princeps in navi, qui navim moderetur, sine quo, syrtibus et scopulis obnoxia, adeoque naufragiis periiclitaretur, ut tota salus navis et eorum qui in navi, à directione gubeinatoric dependeat, cuius peritia requitituir: maris inprimis. Agricolae enim est naturam et differentias terrae novisse: haud secus et naucleri, syrtes, scopulos, freta, arenas etc, explorata habeat, ut navem tuto gubernare possit; adeoque et differentias matis, Alia ratioi est maris Mediterranei, Baltici, alia Oceani. Unde sunt qui peritiam navigandi et officia gubernaroris praecieptis in modum artis
descripserint. Vide tr. dell' arte dy naviger. gallice et italice, tr. dell' officio, del ma~rinaro.
Deinde necesse est, ut ventorum indolem et discrimina, adeoque phoenomena tempestatum, et Astrologiam naviticam, se cundum siderum, solis et lunae observationes, Vngewitter, Sturmwinde, cognoscat et praenoscat. Cardinalivim ventorum nomina sunt quatuor, vulgo Nord, Sud. West, Ost, quae Bodinaus in M. Histor. vocabula celtica esse notat. Exinde alii suboriuntur, ab utroquelatere, ut computentur, nuim. 32. de quibus Combachius post alios in physicis, pag 392. Guarinon. et Lemnius lib. 3. deocultis naturaecap. 3. Windtafel, Christian. Pyrlaei. Leipzig, An. 1622. in Form patenti. Hisce deservit pyxis vel buxula nautica, de qua Ioh. Quintinus et Brodaeus 3. Miscel. 29. ubi rationem inquirit,ä cur se semper ad piolum vertat extremum perpendiculum magnete temperatum. V. Liv. Samet. in Africaedescript. Ludov. Dolce delle gemme; Ortelium, de mari pacifico. G. Gilbertum, de magnete.
De chartis verio nauticis, von Seekarten vnd Seemappen, vide Lucam. Ioh. Wagner im Seespiegel der Meerfahrten, Ambsterdam, 1590. in fol.
Neque tempus oportunum negligendum est, Veget, lib. 4. de re milit. Quo tempore navigand. Tolosan. in praelud. IC. c4. c. 5. Adde. Hier. Roman. c. 1. lib. 8. de rep. gentili. Cael. 14. c. 10. et 26.. c. 7. Plutar. causar. natur. 7. Item Aeliani Instit. Caroli Erasmi, de re navali. Lil. Gerald. de eod. et Steph. Doletum. P. Nonii de arte navigandi: Et nostratibus, Salomon. Halder. Dantiscanum, von Schiff fahrten, wo sie herkiommen vnd wie man sic hierinn verhalten soll, Lieipz 1607. in. 8. Confer hic navigationes Indiarum per diversos auctores peractas et descriptas, et aeneis figuris illustratas.
NAvigia praesertim in mari, reguirunt locum tutum, ex quo egrediantur, et quo revertantur, et stationem tutam habeant, qui portus, vulgo Häffen, Schifflendung.
Hinc ratio portus, qui fit capax ad recipiendas naves et tutuis.
POrtus appeliatus est conclusus locus,quo importantur merces et exinde exportantur, Ea que nihilo minus statio est conclusa atque munita. Inde Angiportum dictum. l. 59. de V. S. De portuibus Vegetis, de iis investigandis et struendis. Item nuper Guillelmi Iansonii de navigatione et descriptione omniumportuum maris occidentalis, septentr. et orirntal. Ambsterdam, 1619. Genuensium portus, elegantiam forma et structura prae se fert, sed minus tutus; tutior adversus impetum hostium, quo peintra montes conclusus, portuis Marsilien sium in Galliae et provinciae finib. Anglia fertur septem portus habere. sed quorum duo tantum adytum navibus incolumen praestent: reliqui Invii et inaccessi, ob periculum. Quos etiam nautas et nauclerum bene exploratos habere oportet.
Compertum est naves onustas divitiis Indicis, sartas tectas rediisse, sed pottum intrare non potuisse, verum in ostio submersas fuisse. Felix qui portum felrciter appulit.
INterest quoque, ut res ex navibus advectae, deinde in horrea commode et secure depo0nantur et asserventur.
Unde stapulae Ius. die Niederlage.
In cuius rei compendium librae praegrandes machinariae iuxta portum, vel invicinia, exstructae sunt, quarum adminiculo onera ex mavobis facoiöo öabpre öevemptir et extrahantur: quae pariter et ad naves onerandas conducunt.
Ut merces asserventur nauticae, horrea certa et capacia, in locis maritimis aedificantur, ut ab iniuria pluviarum etc, tutae sistantur et custodiantur.
DE iure sta pulae Dd. agunt, quod privilegio Principum munitum, Sixtin. c. 5. n. 29. de Regal. Thomas Michael. de iurisd.th. 12. lit. A.
ADeò ut res nautica legibus et magistratibs navalibus sit bene moderanda. Summus ferme magistratus perhibetur Admiralius, id est, praefectus mari et rebus nauticis.
LEges ratiores exstant de re navaliin nostro iure, verum in locis maritimis videris rem nauticam, in star Reop. legibus et stastutis; magistratibus, consiliariis et iudiciis stabiliri et gubernari, de quibus alias. Cuius rei causa palatia mercat oria, exstruuntur, ubi convenire solent, vulgo die Bürse. De iure mercaturae, interium Straccham late videas.
SUbiectum in se recipiens, sunt Mercatores, qui mercaturam exercent.
Intedum Princeps et Magistratus, si privati mecaturis impares sint.
Nec consuetudo et mores populi, Nobiliores à facultate negotiandi, excludunt.
Quorum peritia in cognitione linguarum peregrinarum, regionum, viarum et mercium exoticarum: pretiorum et numorum; ponderum et mensurarum, earundem: nec non in ratione acceptorum et expensorum, Buchhalterey, versatur.
Anegotiandi munere segregantur Clerici et Nobiles et in dignitate constituti. Horum est Martem, istorum Artem sequi: horum defensionem regionis, istorum religionis; horum armis, illorum literis curare. Quin quod et rusticis nego ciationes interdicendae, ne à studio agticulturae, a vocentur. Paul. Negelin. p. 1. c. 10. Obauch ein Bawersman Kauffmanschafft treiben soll. Principes et nobiles regularitera quaestu mercatorio arcentur: Sed extra ordinem, exigente necessitate, et more populi permittente, et principibus et magnatibus non denegabitur, Zving. 20. li. 3. pag. 3682. Pontan. c. 4. 5. et dixi in tr. de Aerario, uti Venetiis et Genuae etc. videre licet. Vide Tiraq. denobilit. Tolosan. 4. c. 7. in syntag. Scip. Ammirat. li. 3. discurs. 8. pag. 84. Inde tritum, Wenn Edellenth wollen Kauffleuthe seyn, so werden sie gemeiniglich Bettler.
Qui cum populis conversari vult, necesse est, ut linguas calleat, nedum qui mercari vult, ne de cipiatur. Et sane absque linguis exoticis mercatores parum profecturi sunt, in peregrina loca profecti, inprimis vero populi vicini, et cum quo tractant commercia communiter. Unde Bata viad linguam Gallicam: Silesii ad Polonicam, Henelius pag 59. et in finibus Italiae siti ad Italicam etiam in patriis scholis assuescunt. Vulgatum Inde: Wenn man einen Niederländer in Sack steckt, vnd tregtihn durch Franckreich, so kann er Frantzöstsch reden. Quorum in stitutum laude commendandum, ut pueri et puellae, quam primum fari incipiant, simul maternam et Francicam linguam ad discant, sine labore et taedio: adeo multum est, a teneris assuescere: Rationes et qualitates regionum teneant, ut sciant domicilia mercium, aromatum, metallorum, herbarum medicinalium etc. Et quia spes et salus illorum, in lucro positae sunt, pretia rerum explorasse oportet, quae admodum variant, Imp. in §. si quis, 33. Insitit. de Action. ibi, veluti in oleis, vino, frumento, quae per singulas regiones, diversa habent pretia. Idem eso iudicium, de nummis, quorum non est ea dem aestimatio, nec in omnib. regionibus sub iisdem usuris foenerantur. Idemque cen surae de men suris et ponderibus. Vide Matth. Hostum, in tr. de mensur et ponder. Hebraeor. Graecor. Roman. lib. III. quas cum Germanicis confert.
Hinc tot Tariffae, de vectigal. de mensur. et ponder. Alex. Moresini, Bartholomaei, de Pasi. Et refertin civitate, maxime publicam libram habere, et pondeta et mensuratumarchetypos; Probae sane et iustae mensurae praecepto Dei et iure communi exiguntur. Ier. 19. ne quis furti in simuletur.
Item vias et itinera nota habeat, vide Wegweiser auff alle fürnehme Stätte, etc. poste per diverseparti del mondo contutte, le Fiere notabili, in Venetia 1597. Ut
taceam de vigilantia Columbi, Draconis, Americi, qui navigando novas terras in vestigarunt. De occasione et causa, vide Falcop. in tr. de lue vener. c. 1. ubi eleganter et Dresserum de nova terra, postalios. Quamquam auctor, Der Fürstl. Tischreden, c. 83. Terram novam in ventam plus incommodi quam commodi attulisse, statuat. Denique nisi mercator, accepti et expensi rationem habeat, actum est de eius lucris et compendiis, qui plerumque plus impendit, quam lucratur, tandem bancorotto facere cogitur.
De libris accespti et expensi, vide Ioh. Gottlieben, Eißleben, 72. in 4. Ioh. Newdorff, 1585. Augsp. Pasquerii, Giessen. De fallitis et banciruptoribus, vide tr singul. nuper editum.
UTi in nunmerae merces, ita innumeri mercatores.
Distingue, si lubet, secundum subiecta agriculturae, metallorum et op ificiorum. Sunt qui merces integras adportant, vel exportant; sunt qui onderibus et mensuris, magnis et minimis distrahunt, so die Wahren verschneiden, oder mit ganßen Wahren handeln.
Inde mer catura diffusa vel restricta: illa honest or est, si sit satiata quaestu, vel contenta potius. Cic. 1. off. cuius usus est in signis. l. 2. de Nundin.
Restricta, aliis sordida, est eorum, quimer cantur à mercatoribus, quod statim vendant.
NIhil enim proficiunt, nisi admodum mentiantur. Nec vero quicquam turpius est vanitate, Cic. 1. off. Et hos pusilli humiliusque animi lucello inhiantis, quaestuique se mancipantes, dixit Onosonder. Quippe hos mercandi praeceps cupiditas, circa omnes terras, circa maria spe lucri, ducit, Sen. de brevi. vit. et Horat.
Per mare, per terras, currit mercator, ad Indos.
Et quia commercia sunt Iuris gentium, peregrinis quoque ius mercandi, in tuo territorio, imo et infidelibus permittendum est.
Circa quae versentur Mercatores, facile est colligere ex distinctis generibus, agti et metalli culturae, nec non opificiorum. Quod enim praestat Agricola et metallifossor, studio culturae terrae; opifex opera et opere: idem mercator, in dustria mercatoria, quae sua conservat et aliena attrahit. Unde distinctio mercatorum relinquitur prudentiae Politici disponenda, pro varietate locorum. De iure peregrinorum et infidelium, vide. Dan. lib. 4. c. 2. in polit. Antimach. 3. theor. 32. Imo peregtini sunt ad commercia incitandi cum publice intersit Remp. rebus exoticis, locupletari, et in collis: sed hoc tamen, ductuprudentiae, ne res publica et privata detrimentum capiat.
SUnt praeterea anniversarii conventus, vel semestres saltem vel aliis temporibus statis ordinandi, in quibus aeque peregrinis, ac incolis mercari liceat libere: alias Nundinae, Paul. Negelin.
Et privilegiis muniendae, quod auctoritate Principis fieri oportet.
Imo et singulis septimanis mercatus hebdomodales, cum civibus et villicis sive rusticis, celebrandi, ne unquam desit copia rerum, emendarum et vendendarum, uti in tota Germania practicatur.
Et singulis ferme primariis civitatibus suae nundinae ab Impp. concessae sunt.
IMperatoris est nundinas concedere, uti in tract. de maiest. funct. dixi. Videatur Bocer. de Regal. cap. 2. num. 238. Obrechtus eod. nu. 191. qui distinguit inter nundinas et mercatus. Hebdomadales, qui à magistratibus inferioribus dependent, Tessaurus decis. 264. num. 4 Sichard. ad rubr. C. de Nund n. 4.
De privilegiis nundinarum, et ne quis, iis durantibus, arrestetur, vide constit. Elect.
Et ne singulis diebus profestis ulli desit copia mercandi, et necessaria vitae emendi, publice interest, ut tabernae, buticae vel bandchi,m vulgo Buden, Laden, in foro, vel circa forum, habeantur et aperiantur publicao vel privato sumptu: tum quoque ut fora, pro varia rerum differentia distinguantur: puta forum boarium, Biehmarckt, Equarium, Rosszmarckt, Suarium, Schweinmarckt, Frumentarium, Kornmarckt, Lignarium, Holtzmarckt, Piscarium, Fischmarckt, Pistorium, Brodtmarckt, macellum, Fleischmarckt, Cupediarium, Naschmarckt, Pomarium, Obstmarckt, Olitorium, Krautmarckt, Vinarium, Weinmarckt.
Denique nec forum scrutarium praetereundum, in quo omnis generis merces obsoletae et usu tritae, venales habentur, vulgo Trödel oder Tendelmarckt: uti in Batavia, Dantisci, Wratislaviae, Pragae, Venetiis, al Rialto, moris est, ubi sunt qui pretia rerum denuntiant, alii icitationem faciunt. Ut illi tandem qui summum pretium solve re paratus, res addicatur. Quod institutum e re pauperum et pupillorum esse videtur, quorum interest, ut res quanti licebit plurimo distrahantur, praesertim, quae conservando, conservari non possunt, et ut egeni suae egestati consulant.
MOnopolia equidem in Republ prohibenda regulariter, cum commercia sint iuris gentium, et publice intersit, ut à quovis libere exerceantur, nec vendendi et emendi copia coarctanda, et pretia rerum extollenda:
Verum utilitas publica interdum deposcit, ut vel Principi et Magistratui, vel aliis privatis ex certa et urgente causa, monopolium quarun dam rerum permittatur.
MOnopolia a)po\ tou= mo/non kai\ pole/omai, id est vendo, cum unus solus emit, ut solus vendat, sunt regulariter prohibita, quippe quae cum iure gentium et libertate commerciorum pugnent, l. un. C. de Monepol. In mon opoliis abolendis, laborasse Senat. Romanum, Plin. lib. 8. cap. 37. et leges Imperii Romani, Abscheid Augsp. anno 1548. cap. 11. Uti et in Gallia, Damhud. in Enchirid. praxis. Ioh. Berberius in viator. Iur. tit. de collegiis illicit. M. IUn. quaest. polit. quaest. 102. Huc pertinent Dardanarii, qui emunt, ut carius vendant, sic dicti à Dardano Mago, qui maleficis artibus annonam, in granaria sua avertere, mensuras in admetiendo minuere solitus est, Turnebus aduers. 17. Stuck. 2. antiq. 12. Ceterum, si inter dum privati impensis sint impares, ad res exoticas importandas: vel etiam utilitas Reip. hoc exigat, cum alias sine monopolio illa conservarinequeat, interdum monopolia licita sunt. Exempli causa, Wratislavia sibi vendicat monopolium Iupuli, Noriberga calcis, urbes aliae pleraeque cerevisiarum et vinorum exoticorum. Quippe quod hisce mediis Resp. et aerarium publicum sit sustentandum. Uti ferme in toto Romano Imperio exerceri videmus.
Cum et publice et privatimintersit omnis generis, vina generosa, pretiosa et exotica in promptu haberi: idem iudicium esto, de cerevisiis. Inventorib. alicuius rei novae, seu publice proficuae, loco praemii potest concedi, illius exercitium ad tempus, et ut solus vendat, ut notat Marcell. Donatus, in Tiberio c. 71.
In Monopolio ppiperis, et pannorum Anglicorum, quidam periculum fecerunt, sed sine successu. Quippe quod haec negotiatio sit privatis relinquenda, Es stehet vbel, wann die Edelleute vnnd Bürgermeister nach Pfeffer riechen. Ita nundinae purpurae sunt prohibitae privatis, in fl. fin. Cod. de vestibus Holos. libro Il. tit. 8.
CUram annonae ipsa nec essitas efflagitat. Scip. Ammirat. in Tacit. disc. 3. Polyb. 2. p. 94. Ripa in tr. de peste.
ADeo ut interdum Magistratus et Principes cogantur propolia exercere: (uti et Solen scribitur mercaturam exercuisse, Cic. in Bruto.) Ita Thales ille sapiens sum praevidisset olearum inopiam, omnes coemit, et anno insequenti vendidit, Arist. 1. poöit. 7. Iosephi. exemplum in Aegypto, et Apost olorum, in Actis. et l. 10 §. 5. demuner. Ad annonam populi Romani, qui praesunt, et naves habent, vide l 3. de vacat. et excusat. mun l. 1. §. 3. et l. fin. §. 6 ff. de administrat. rer adcivit. pertinent.
Quae annonae cura, tempore postis, ubi commercia nulla, vel belli et famis, cives et in colas tuae civitatis, sublevare et sustentare potest. Eo enim in casu granaria et horrea publica aperienda sunt, et tesserae frumentariae, civibus distribuendae.
NEcessitas commerciorum desiderat, ut nummorum sit licentia, etiam exoticorum: modo sint debiti ponderis, et speciei probae.
ITa veterum principum nummos et vicinorum in Republ. oportet adsciscere et permittere, uti exemplum docet Impp. in l. 1. Cod. de veter numism. potest.
Quod si vero tales sint, qui requisitis nummorum, de quibus in tract. de Nummis, vel omnino vel ex parte destituantur, sunt vel definiendae aestimationes eorum, vulgo die Valvation: vel mensis nummulariis permutandae, de quibus passim iura civilia et Historici atque Critici. M. Donat. in Augusto, Sueton. cap. 3. Alciat. 4. disp. cap. 20. Sigon. 2. de iure antiq. cap. 11. Liv. lib. 7. l. 9. §. 2. ff. de edendo. De argentariis, Matth. Hostus, de re nummar. c. 9. et paßim LL. civiles. Quo spectant libelli cambii, vulgo Wechselbüchlein Johan. Mühlbachs, de iure Cambiorum Hier. Lucaei, et dixi in tr. de aerario.
UTi vero Nummorum est et esse debet, certa aestimatio, ita et Rerum sive mercium. Quippe quae sibi invicem proportione correspondent.
NUmmos omnia dimetiri, quae in Commereio sunt, ex Icto et Philosopho, nec non communi experientia docui. Ut vero eorum est certum aestimium: ita et terum, quas mensurat, certum et aequabile, pretium determinandum est. Aequabile sive Iustum, dico pretium, que ex aequo et bono finiendum, ductu
prudentiae, pro ratione causarum et circumstantiarum, differentium. Vere enim Imperator ait, in §. Si quis agens 33. ibi, Quae (intelligit merces, vinum, oleum, frumentum) per singulas rationes diver sa habent pretia. Ideo Politici disct etioni committitur, quo dnam pretium rerum adsignandum, ut nemo ultra dimidium iusti decipiatur 12. C. derescind. vendit. et ibi Pinellus. Vide nuper edit. Dirineri discursum, de iusto rerum pretio. quo in caus ut plurimum coinsuetudo et vetustas valet. Hinc videmus, in bene constitutis rebus publicis, Rerum precia publicari, sub comminatione poenae, vulgo offentliche Taxa. Interest enim publice, ut fraudibus, et insidiis mercatorum, et id genus hominum obvietur, avaritiae prurientium, nec rebus suis quis abutatur.
Ad taxationem iusta pondera, mensuae et numeri spectant. Recht Gewicht, Wage vnd Zahl. quorum definitio etiam consistit in prudentia politici, quod et lex divina exigit, et contra falsas mensuras prohibet. Inde videmus, in optimis regimentis prototypos ponderum et mensurarum, publice exponi et affigi, nec non signaculis cuiutatis in signiri, mit dem Statt Zeichen.
Ominia na~que mumero, mensura, et pondere constant: Et aeque distribuen da sunt in contractibus. De variis ponderibus et mensuris Roman. Graecor. et Hebraeor. Vide Matth. Hostum in tract. de re nummaria. et lib. singulari: post alios. Quin quod et publica et privata postulet utilitas, ut preciae, mercedum servitiorum salanorum, etc. publicis tabulis, sive literis imperentur. Ne quis iniqua pro libidine, extorqueat, et cum altetius dam no locupletetur. Hinc Cantzeley taxa. In Wirthshäusern, taxa der Kost, et similium, dann sonst die Leute, wider Gott vnd Billigkeit, einandervber setzen.
MOntes pietatis in usum eorum, qui mutua pecunia in digent, aedificari, uti etiam soldalitia mercatoria constitui, dixi, in tracta. de aerario. cap. 7. lib. 1. et in discursu de prudent. polit. mentionem feci. Salutare sane in stitutum a dversus usurarios et foeneratores, qui mercimonia usuris gravioribus aequo, aggravant et impedium. Confer Scip. Ammirat. 3. discur. cap. 8. And. Friccium lib. 3. de rep. emendanda. et de mente Pontificis, Olecin. in tract. Vom. Gelt Mangel. Ant. Hering. de fideiussor. et Pet. Heig. in quaest. Lugduni Batvorum, dictus fuit Lummart, qui primus simile in stitutum exercuit, unde hocno men ad alios postea translatum aiunt.
SOlent et mercatores, uti ollis sortiariis, id est, res venales, pretiis collatis et coaequatis sorti exponere, ut si unus mercibus emendis impar, plures
efficiantur, quorum duo vel tres sortitione lucrum capiant, ut romae et Venetiisobservavi. De aliis ollis fortunae, dixi in tract. de aerar. lib. 1. cap. 4. vide tracta. vom Glückstopff, Iacob, Pontan. in descript. urbis Ambstelodami lib. 2. cap. 2. p. 69 et cap. 6. fol. 87. vulgo Loteriam vocant, cuius meminit Mart. Delrio in disquisit. Magicis. Churf Pfaltz Lands Ordnung, t. l. cap. 22. von Glückshäfen. Item, Churf. Sächs. Policey Qrdnung, cap. 13. vom Topff Spiel, pag. 72.
EGi tract. de AEr ario, late, quae huc brevitatis causa refero, Adde Besoldum, et alios, de contribut. Imperit.
NAuicularii et mercatores olearii, qui magnam partem patrimonii et rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici vocationem habent l. 1. ff. de muner.
VIde l. 3. in fin. ff. de proxen. qui emptionibus, venditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles, non adeo improbabili more, se exhibent.
De quibus suo loco et tempore prolixius.