DE percussione nummorum in prima parte actum est: Sequitur pars altera de conservatione, auctione et mutatione eorundem. Conservari enim nummos aequè ac primitus constitui Rei publ. interest: Conservantur autem dum perfecti et incorrupti, nec non intra fines destinatos et in usu suo servantur. Quod fit dum adulterationi et amissioni eorum prospicitur. Nimirum quando nummi remediis prophylacticis adservantur: tum curatione legitimâ malo corruptionis et perditionis subvenitur. Idque omne legibus, magistratibus, legum exsecutoribus: tum conciliis monetariis et exploratoriis.
Non minor est virtus, quàm quaerere, partatueri.
POëta ait. Et Livius lib. 7. decad. 4. Quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius. Quod quàm verum sit, ex dissertatione Politicorum comprobatur; aequalem, imò maiorem virtutem et prudentiam in statu politico conservando, quàm acquirendo desiderari. Nam ut Plaut. in Cistell. ait: ut sunt humana, nihil est perpetuum. Idem ex subiecto praesenti liquet, cuius conservandi difficilior ratio, quàm constituendi esse videtur, cum vix prudentiae et vigilantiae humanae sit possibile, infinitas artes fraudandi et spoliandi etiam poenis acerbissimis propositis avertere. Propterea principis et politici non tantum est num~os in rep. suâ constituere et introducere, verùm eidem maximè incumbit, eosdem etiam sua curâ conservasse et custodiisse, Nam cum nummi omnium rerum vices subeant, mirum non est eos variis casib. obnoxios esse. Quippe que bona illa loco summi boni in hoc mundo plerique homines habeant, et natura ingenii humani ad quaevis compendia lucri quaeritandi proclivis sit. Adeo ut parum expediat Reip. et singulis civibus nummos
bonos ad tempus percuti; nisi eorum v sio perennis futura sit, non tam ob materiam bonam, quâ constant, cuius pretium fere ubique in pretio aequabili habetur, quam ob aestimationis legitimae et communi functionem. Quippe quod nummis bonis corruptis, et amissis et bona subelitorum diminuta esse censeantur et Resp. imperfectione quadam laborare incipiat. Siquidem exinde minorem subditorum censum, caritatem rerum ad vitam necessariarum et commerciorum raritatem sequi necesse est. Cum merces vilius emi-vendi et magis magisque commercia frequentari soleant iis in locis, ubi bona moneta habetur, cuius studio unusquisque ducitur et ad mercim onia tractanda instigatur. Contra mercium pretium augeri nu~mis depravatis cum maximo subditorum damno in propatulo est. Prudentioribus itaque visum rem nummariam certis praesidiis munire, ut nummi salvi et incolumes in rep conserventur: et quia nummus tamdiu salvus existimatur, quamdiu primigentam perfectionem retineat et cursum suum intra fines destinatos contineat, cuius gratiâ primitus introductus fuit: animadverterunt simul non aliter servari posse, nisi causis et modis corruptionis atque alienationis cautè et tempestivè obviam iretur. Haud secus ac Medici qui corpus sanum à corruprione tueri conantes, causis morborum maturè et circumspectè occurrunt: aut si qui radices egerint, ope et medelâ remponent, et pristino statui restituunt. Iccir co Polirici duplex cura in re nummariâ ducendâ versatur, primum ut adulterationi et amissioni cautionibus praeveniat: corruptionem vero et deperditionem forte subsecucutam eradicare et tollere è rep. annitatur. Legibus equidem atquelegum poenis et proemiis id emne fieri necesse est. Verum cum leges parum proficiant nisi sint, qui illis praesint, magistratus Ideo princeps seu politicus hoc totum negotium servandi monetam, certis legibus, magistratibus, consultationibus et excutionibus monetalibus definiet. Quae quia admodum variant scientiae non subiacent, sed prudentiae politicae addicuntur. Potissima tamen pars ex praeceptis nummariis et ordinationibus variarum rerump. colligi potest, et prudentiae ductu suae cuique reip? accommodari, puta ex legibus nummariis Romani Imperii, regni Galliae, Hispaniae, Italiae etc. Ubi politicus amplissimam silvam optimarum constitutionum ad rem nummariam pertinentium reperiet, ex quibus eas, quae suae reip. commodae videntur, prudenter constituet et seliget. Exompli gratiâ: Ne quis praeter magistratus monetales monetam facere audeat, sub poena amputationis manus, combustionis etc. Deinde ut monetarii nummos faciant ex materia et liga iusta, pondere iusto, charactere vero. Ut nemo privatorum aestimationem nummi augeat vel minuat sub poenâ. Nemo legitimos nummos reprobet sub poena etc. Quales leges Legislator partim ex traditis, partim ex subsequentib. documentis rei nummariae desumet, aliisque circumstantiis determinabit. Legesvereres Romanorum concisè congestas videre licet apud M. Freherum lib. 1. c. 3. et hodiernas Romani Imperii apud Germ. lib. 2. cap. 4. latius vero in decretis imperialibus, quo Lectorem remissum velim.
ADulteration monetae (quae vel in ipsa Rep. vel foris in aliena fieri solet) committitur vel in materia vel in forma, et saepe in utraque. Hincnum mus dubius, aerosus, falsus, reprobus. In materia quando vel omnino falsa, ut si loco auriaes, loco argenti sta~num supponitun: et tinctum occultatur. Vel ex parte adulterina, si forte circulari et superficiali portione bona reliqua interior falsa, aut si iniusta aut illegitima proportionemetallam ista fuerint.
PRiusquam remedium morborum ponamus, necesse est morbos, eorumque causas et modos declarare, ut iis cognitis ratio medelae institui possit, aut praeservatio. Cum verò nummus legitimus sit, qui causis legitimis constet, falsus certè erit iisdem destitutus, qui aliâs dubius. Plau. in Epid. Hîc sunt quadraginta minae: Si quid erit dubium immutabo: et Adulterinus appellatur passim in auctorib. Hinc oritur triplex corruptio respectu materiae, formae et efficientis. Prima depravatio committitur materiae falsitate. Quae sane uti perniciosissima est (quippe quod inprimis aestimatio publica ex illa definiri soleat) Ita quoque hominum iudicio et plebeculae ignarae non facile patescit. Et quamquam metallorum differens color, pondus, et constantia, ut vix aliud pro alio supponi posse videatur: attamen malitia et perversitas humani ingenii anta est, ut interdum arte et fraude ipsam naturam imitari et superare ausit, Etenim in aetate hominum plurimae fiunt transennae, ubi decipiuntur dolis, in Rudente Comicus ait. Adeò ut vel omnino, velpartim aliena materia pro genuina dolo ingenioso substituatur. Quod fieri tingendo potest, dum vel materiam deaurant, inargentant, el aliâ fallaciâ colorem fingunt l. 19. p. eod Cuius rei exempla quottidiana quidem: nec etiam ex historiis desunt. Ita enim Dion in Severo refert: Caelo sereno pluvia similima colorisque argentei in forum defluxit. Quem ego etsi non vidi cum caderet, tamen ut ceciderat, inveni, eaque, ut si esset argentum, oblevi monetam ex aere, mansitque is color trea dies, quarto vero die quicquid oblitum fuerat evanuit. De Antonino vero Caracella refert: Antonino Caracellae cum cetera omnia, tum nummus adulterinus erat. Nam pro argento aurove, quod nobis daret, plumbum argentatum et aes inauratum parabat. Ita nummi stannei et plumbei et id genus alii in leg. 8. et 9. leg. 2. ad L. Cornel. de fals. leg. 2. et 3. C. Theod. cod. in commerciis prohibentur. Saepe accidit, ut minus dolus animadvertatur, exteriori parte laminae bonâ, at interiorifalsâ. Exemplum in rege quodam, qui aerario
exhausto per profusiones, ad improbam monetam cudendam animum adiecisse dicitur, Monetariis adhibitis, qui è veteribus bonis nummis novos malos recuderent, pusillo illis argento superinducto, cetero plane aereo. Dubravius lib. 21. uti refert Freher. pag. mihi 55.
Dentque quod crimen frequentissimum hodie ubique grassatur et pernitiofissimum Reip. et quod imperitis et incautis minus obvium iniustâ merallorum mixtione perpetratur. Adeo ut quantum ipsus perceperim unperrime nummos fictos fuisse ad similitudinem bonorun, quorum bonitati fere dimidium defuit. Et mixtiones infinitas olim et hodie esse cuique constar. Plin. lib. 33 ca. 9. M scetur aes falsae monetae. A lii è pondere subtrahunt, cum iustum sit 1. XXXIV. è libris signari. Igitur facta denarios probare, mirumque in hac artium sola vitia discuntur: et ut falsum denarii spectetur exemplar, pluribus veris denariis adulterinus emitur. Adeò ut otiam nummis aereis confusum sit Der küpffern Müntz eisen zugesezt. Matthes. in Sarept. conc. 14. Miscuit denario triumvir Antonius ferrum. Plin. nullâ lege attentâ, quae utilitatis publicae et privatae causa aequabilem tantisi certorum metallorum mixturam in rep. permittit et tolerat. Ita enim Livius Drusus in tribunatu plebis octavam partem aeris argento miscuit. Plin. lib. 33. c. 3. Inde nummi dicuntur aerosisquibus plurin um aeris confusum est l. 10 §. 1. w. de sol. sisbaerati. Pers. Satyr. 5.
Sequa subaerata mendosum tinniat auro.
QUoad formam deinde corrumpuntur nummi pondere, signo et pretio illegitimo. Pondere; cum materiae quidem iustaeiustum adimitur pondus, vel antequam cuditur, vel postquam percussa est. Quod fit rodendo, descalpendo, circumscindendo, radendo, et excoquendo etc. Signo; si dolo malo signatum fingitur et mutatur: vel si quis Principis signum dolose imitatur, quod etiam fieri solet, cum verus character ex nummo genuino traducitur: vulgo vocant Abgiessen. Pretio, quando aestimatio inaequabilis inditur, vel à privatis mutatur minuendo vel augendo. Falsus denique nummus sieri censetur, cum quidem legitimus et bonus percutitur, sed non ab eo qui ius monetae habet.
PRima nu~mi corruptio est in materia: altera in forma commitritur, quando valor, publicus violatur. Cuius partes cum sint pondus, signum, pretium: triplici quoque modo depravari posse formam conse ctarium est. Fieri enim porest, ut nu~mus sit bonus
ex materia per characterem et pretium pondere tantum legitimo detracto. Quod maxima cum iactura subditorum minuitur, cum non minima portione materiae praetiosae sp olientur, nec tantum in bonis habere censeantur, quantum posse essi one legitimorum nummorum. Quod perpetrant, qui inopiâ metallorum laborant, ut hac fraude defectum sarciendo probos nummos cudere videantur, partim homines avari et malitiosi, qui nu~mos radere et circumcidere, excoquere aliave arte pondus minuere solent, quorum ramenta deinde vel aliis falsis nummis percutiendis, aliive suppellectili insumunt. de quib. l. 8. defals. et Paul. lib. 5. sent. 25. l. 9. C. Theod. Signi deinde corruprio sit, cum falsum signum imprimitur. Tacit. l. 9. p. ad L. Corn. de fals. Ubi qui argenteosnummos adulterinos flaverit (quo verbo modus adulterandi formam videtur designari. Quod idem ac fingere l. 8. eod. Itaquoque in l. 11. C. de fals. monet. Si quis nummos falsa fusione formaverit et in l. 19. p. eod. Qui falsam monetam percusserunt, Si in totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absolvuntur. Denique violari moneta intelligitur, cum pretium aliud, quam quod publice lege inditum, pro libitu privatorum imponitur. Contra leg. 3. C. de veter. numism. praete l veteri C. Theod. si quis solid. cir. exter. incid. Sive minus: quod rarius: sive maius, quod frequentissime ab exteris mercatoribus, qui hac arte et praetextu (cum tamen excessus mercium pretio imputetur) optimam pecuniam aucupari, et imperitos et simplices eadem emu~gere soleant, quam postea in suum territorium maximo cum lucro transferunt. Quod summâ cum iactura reip. et privatae fieri facile unusquisque animadvertit. Quippe quod hac ratione Resp. optimis nummis deperditis, cumulari soleat exoticis ex arosis illatis et clanculum intrusis. Unde praeter ia cturam nummorum et patrimoniorum maxima commerciorum inconstantia et confusio subsequitur. Exempli causa. Aureus Rhenanus aestimatus fuit olim 26. argenteis, paulo post auctum pretium uno, duobus tribus grossis, privatâ mercatorum audaciâ et avaritiâ Ut taceam de taleri Imperialis et Principalis aestimatione variata. Quod increm entum quanrum importet ex ingenti summâ facile quis computare potest. De quo malo conqueritur Andr Friccius Polon. l. 1. c. 14. de emendanada rep. Tanta licentia, inquit, apud nos grassatur, nummis peregrinis, tum aureis, tum argenteis aestimandis, ut nusquam maior, singulis quadrantibus anni pretium eorum crescit, cum bonitati eorum interim nihil adcrescat. Causas eius rei multi adserunt multas: Sed nos, si non movet vel publicae velprivatae cuiusque rei iactura, quae hanc nummorum iacturam sequitur: quid aliud movere nos magis possit ad licentiam illam coercendam et certam aestimandi rationem ineundam, haud sane dictu est facile. Et hoc igitur si placet, forensi magistratui mandetur. Haec ille. Cui licentiae saepenumero ipsi etiam quaestores ansam praebent, dum minorem valorem monetae, quae aerario publico annuatim aliisque statis temporibus inferri debet, edicto praefigunt, elapso vero temporis spatio ad expensas publicas, aut aliâs maiorem aestimationem imponunt, quod quanto cum lucro fiat quidem publico ipsi sciunt: at quanto cum damno privatoram unusquisque persentit. Quam aerarii augendi rationem verus Politicus vix sine gravi causâ comprobaverit.
Porrò ratione officientis (quae quidem etiam signationi publicae includi posset)
corrumpi existimatur moneta, quando ab alio, quàm qui ius cudendi habet, cuditur, etiam formâ et materiâ proba. Quippe quod auctoritate et fide publica destirui, et contralegem imperii facta esse videatur l. Quicumque. 8. ad L. Cornel. de fals. Privatus enim qui ius monetae non habet, si facit monetam, adulter monctae censetur. facit huc l. 1. 2. 4. 5. 8. C. defals. monet. l. 7. et. 8. C. Theod. eod. Quod crimen qui committunt in crimen veluti maiestatis incidunt l. 7. C. Theod. de indulg Crim. Adeò ut nec ex privato metallo in moneta publica cudere nummum licitum sit l. 1. ad L. Iul. pecul. verbo aes publicum d. l. 6. 7. 9. C. Theod. de fals. monet. Exemplo Aryandis (praetor erat Aegypti constitutus à Cambyse) qui postea cum se exaequaret Dario, interfectus fuit, propterea quod ad exemplum Darii, qui ex puro auro nummum percussit, nummum ex argenro puro facere instituit. Camer. p. mihi 313. Quemadmodum eriam constat Anno Christi 1464. belli cansam exstitisse inter regem Galliae et Principem alium, quod is sua imagine aureum nummum percutere ausus fuerit. Bodino referente. Ex quibus iam colligi potest, nummum variis modis depravari posse V. Georg. Agricol. lib. 1. de pret. metall. in fin. Hosce corrumpendi modos Paulus lib. 1. sent. t. 25. in pr. complexua. Lege, inquit, Corneliâ renetur, qui nummos aureos argenteos adulteraverit, laverit, conflaverit, raserit, corruperit, vitiaverit, vultum Principum, signatam monetam praeter adulterinam reprobaverit.
AMittitur bona moneta cum extra fines Reip. ad eos effertur, cum quibus mutuae leges nummariae non habentur. Quod fieri intelligitur, non cum tantum nummi: verum etiam ipsa materies infecta, i. e. aurum, argentum et supellex ex iusto metallo facta aliorsum transportantur. Item amittuntur nummi, cum terrae aut sepulcris modo et usu illicito reconduntur. Denique quoque perditur proba moneta, quando subdolâ permutatione congesta in nummos, falsa admista materia convertitur. Praeterea nummorum usus minuitur, abusu opificum, qui ex nummis conflatis i. e. igni in massam redactis et resolutis supellectilem aliaque id genus parant, et in promiscuum usum trans ferunt puta inprimis aurifabri tum alii id genus artifices. Denique defectum metallorum penuria nummorum subsequi solet, quae vel in fodinis cessant, vel quorum copia aliunde commodè haberi et adferri nequit.
DEpravatio fuit monetae in materiâ, formâ et efficiente. Amissio subsequitur et defectus eiusdem. Interest Reip. et singulorum civium, perpetuam
nummorum sufficientiam habere, quibus commercia ritè et commodè pertractentur, sine quibus Resp. salva esse non potest: unde maxima cum iactura Reip et privatorum fieri consectarium est, quotiescumque nummi amittuntur, et ad paucitatem rediguntur. Quod fit, cum extra fines destinaros adpopulos exteros, quibus cum mutuae leges nummariae non intercedunt, efferuntur. Percutiendi equidem sunt nummi, ut et usum in Rep. et apud aliospopulos habeant commerciorum exercendorum gratiâ. Eâ tamen lege, ut dictum, ut mutuâ custodiâ foris usurpentur et adserventur, quâ etiam exotici ex pactione certâ in illâ rep. vicissim adsumuntur et tolerantur. Cumutrinque eadem bonitate percussi sunt, atque perin de habeantur ac si quisque populus suos tueatur. Adeò ut quemadmodum liber est aditus nostris nummis ad alios populos pacto sociatos; ita quoque liber reditus nostris et accessus alienis. At secus se res habet cum populis istis, qui nullas pactiones nummarias cum aliis agnoscunt, commercia tamen ubique locorum, ubi nummiprobi exstant, studiosè frequentare solent, non tam necessitatis, quàm nummos probos aucupandi libidine, quos aliorsum transvehunt. aerosis contra clam obtrusis et commutatis, qui ex bonisillis conflarisolent. Unde non mirum, omnia ferè loca numnis reprobis compleri, probis elatis et spoliatis. Quàm iniqua an)kllagh\, quilibet facilèsanae mentis intelligit, aere argentum commutari. Nec tantum hoc lucri in nummis: verùm etiam in metallo infecto et supellectile ex iusto metallo facta quaeritant. Cui aucupandi stu dio inprimis isti populi inhiant, quibus materiam nummorum regio denegat. Quod potissimum per mercatores obtinent iis in locis, ubi mercatus publici et commercia celebrantur. Hinclocupletari solent primum mercatores, qui bonos falsis et adulterinis aequo pretio aut mercibus commutant: tum qui ex illis aerosos recudunt: Denique qui ex bonis deteriores factos cum optimis nostrae Reip. permutant. Quanto cum damno publico in propatulo est. Quod factum non novum ex Aristot. 2. Oecon. patet. Quod decreto Romani Imperii vetitum Anno 59. §. 77. et 84. Si enim olim Barbaros armis et ferro instrui prohibitum, vel aliis alimentis et frugibus l. 1. C. quaeres ex part. non deb. l. 3. et 4. C. quaeres vend. non poss. Multò minus sanè nervis publicis, i. e. auro et pecuniâ, salutis publicae causa peregrinos et Barbaros instrui oporter l. 2. C. de commerc. et mercator. l. 4. C. Theod. si quis pecunia confl. vel mercandi causatranstulerit. Quin imò ut Impp. in d. l. 2. praecipiunt: Non solum Barbaris aurum minimè praebeatur, sed etiam si apud eos inventum fuerit, subtili auferatur ingenio.
Solet deinde pecunia etiam in ipsa rep. amitti, cum illicitâ. permutatione congeritur, ut postea nummi deteriores exinde cudantur, falsa materia admista. Quantum lucri capiant inaequabili mistura facta, is diiudicare potest, qui probum nummum novit aequae ac damnum, quod subditi ex falsis nummis sentiunt, qui ita bonis spoliati, et diminutionem patrimonii sufferunt. Amittitur quoque usus nummorum, cum immonsa copia ab avaris et invidis hominibus terra reconduntur, vel cum mortuis defodiuntur. Prioris facti exemplum refertura à Dione lib. 68. in Traiano insigne Decebali: Thesauri Decebali, quamquam in Sergetiâ flumine opera Captivorum averso, perfossoque alveo, magnam vim argenti aurique, tum pretiosissimas quasque res atque delicatissimas, quae conservari poterant, eò congesserat: iisque rebus
magnis lapidibus aggeribusque tectis flumen pristino alveo restituerat. Praeterea vestes et alia quae sunt eiusdem generis abdiderat in speluncas eosdem per servos, eosque peractonegocio iusserat occidi, ne quod actum erat, patefacerent. Sed Bicilis socius et familiaris Decebali, cui res erat cognita, captus, hos thesauros indicavit. Pocuniam verò defodere est prohibitum L. XII. tabb. Pecuniam cum mortuis ne defodito, néve aurum addito. Quod tamen homines simpliciores non intermisere, l. 14. §. impensae de religios. et sumpt. fund. l. ult. § ult. de auro et arg. leg. Quem abausum Cassiodor. lib. 4. Epist. 1. nu. 4. improbat: Aedisicia, inquit, regant cineres: Columnae vel marmora ornent sepulcra: talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt: Et culpae genus esse inutiliter in abditis relinquere mortuorum, undese vita potest sustentare viventium. Oresim. cap. 2. Quod proinde legibus vetitum est d. l. 14. §. impensae. p. de regig. et sumpt. fun. singulariter vero in l. 4. §. non sit locus ad L. Iul. pecul. ubi Marcianus: Pecunia sepeliri non potest. Dolendum etiam est in benè constituris Rebus publ. tantum artificibus indulgeri, ut ex optimis nummis pro libitu vasa argentea et aurea, et id genus alia conficiant, adeoque aurum et argentum saepè ad inania et frustranea superbiae, fastus et voluptatis opera, puta in deaurationes aedificiorum, vestium, mercium insumant. Quae licentia conflandi olim L. Corneliâ asserente Paulo lib. 1. sent. t. 25. vetita, postmodum quoque constitutionibus principum interdicta l. 1. C. de auri publ. prosecuter. l. 12. l. 13. C. Theod. de suscept praepos. Cuius prohibitionis causam quoque aliam adducit vir consultissimus Marq. Freherus, nimirum, ne ipsa icon et rei impressae memorias cuius fine et contemplatione pecunia formata erat, periret, eadem ratione, qua nec statuas et imagines Impp. consecratas conflare citra maiestatis crimen licuit l. 4. in sine. l. 6. ad L. Iul. Matest. Tacit. lib. 3. Freher. de remonet. pag. 3. et 4. ubi ex Lamprid. in Alex conflantionis et resolutionis exemplum adducit. Dion lib. 60. De Caio. Quâ fide etiam lex mistionis ab istis aurifabris servetur, hactenus compertum est, ut nisi alia hacsaltem via confusioni metallorum et amissioni nummorum occasio praebeatur. Quod si iam ipsum metallum ob abusum et iacturam cesset, aut aliunde eius copia commodè haberi nequeat, non potest, non subsequi maximus nummorum defectus, adeò ut saepè iis, qui ius regale monetae habent, ad illud tuendum satis materia non supersit. Hisce ergò malis prudentiae mediis succurrendum et medendum est, de quibus sequenti disseremus capite.
PRima et remotior adulterandi et auferendi nummos causa malitia et avaritia hominum. Al tera corruptionis causa proximior videtur esse mixtio metallorum, aut saltem ista nimis licentiosa. Remedium hîc esse posset, si avaritia et nimia licentia ista tolleretur, tum si omnis mistura
è Repub. exulareiuberetur, quod vix sperabile aut possibilie. Quae autem causae et modi corruptionis in materia et pondere, charactere et aestimatione, supra ostensum est, quorum remedia prophylactica per discursum tantum hîc indicantur.
NOn est dubium quin corruptio et spoliatio monetarum primirus originem trahat ab avaritia et filokerdi/a. Nam omnes homines ad suum quaestum callent. Paul. in Truc.quae omnium malorum radix, profanis et sacris testibus. De cuius vi hîc evagari non est opus, cum unicuique satis superque conster. Ad quam inhibendam, quia infinitis opus est mediis, Principi hîc suadetur, ut curam gerat, quacumque ratione eidem obviam eatur. Illa ipsa hîc enumerare ultra captum ingenii humani est et supra atrem, quae termino concluditur. Causam verò alteram, quae ansam praebet corruptioni Politici quidam, uti Bodinus lib. 6. de rep. 6. Item in Apolog. contr. Malestrettum. Viginerius in Not. ad Liv. Freher. lib. 2. c. 5. et alibi. mixtionem arbitrantur esse, quippe in qua facilimè compendium captare possunt menetarii contra legem misturae ex vilori metallo nummos cudentes: idque ferè impunè, cum nec fraus illa facilè à quovis deprehendatur, nec in re mo dicâ (uno fortè aut altero nummo) admodum attendatur. Proinde eâ sublatâ et nummis puris percussis ex auro et argento credunt neminem facilè fore, qui monetas fingendo et miscendo adulteraret, cum pro simplici metallo aliud subicere non posset, ob naturam, colorem et volumen metallorum differentia et obstantia. Neque impedit, quod dicant: olim puris nummis conflatis nihilominus aerosos et corruptos exstitisse. Plin. Facilius enim tum temporis mistio deprehenfa fuit, et propterea nemo facilè ausus est talem tentare confusionem, quae oculis quàm facilimè patesceret, sub quâhodie ut plurimum peccatur. Nec deerunt, qui dixerint, metalla ad usum inepta esse nisi mistione roborentur, qui tamen ex historiâ et olim puros percussos colligere deberent. Salus enim populi suprema lex esto. Quases adulatores quàm plurim reperiuntur in aulis Principum, quibus maior ratio utilis quàm honesti habenda esse videtur quos refutat Nicol Cresm. cap. 5. 6. Verum enimverò quum mixtio hodie tantas radices egerit, ut vix eradicari possit: Quae deplorari potius quàm murari potest. (Nam et consensus voluntarius contrahentium intervenit: et moribus ita receptum feré ubique gentium) Plinius lib. 33. cap. 3. Symmach. epistol. 42. Nicol. Oresm. in tractat. de mutat. ac variet. menet. optimo tamen Principi conveniet iniquissimas misturas, quae non nisi corruptos et nullius pretii nummos progenerant, ex sua republ. exterminare, et aequabilem tantum, quae ad auri et argenti puritatem propius accedat permittere. Nam quanta mea sapientia est, è malis multis, malum quod minimum est, id minimum est malum in Sticho Comicus ait. et edicto severissimo cavere, ut lex mistionis illibata ab omnibus custodiatur ob facilimam occasionem lucelli exinde captandi, quod vix atten ditur aut observatur, nisi lynceis oculis inspectio fiat. Quo Plautinus in Capt. Qui cavet, ne decipiatur, vix cavet cum etiam cavet, etiam cum cavisse ratus, saepe is camor captus est.
Adeo ut etiam operarii puta aurifices et id genus alii eâdem lege utr teneantur. Nec ulli privilegium concedendum, ut praeter legem mistionis quicquam effingere liceat. quo permisso, fenestram aliis quam facilime corrumpendi et vasa supellectilemque metallicam praeter legem cenficiendi aperiat. Unde non raro accidit, ut aurum et argentum duplo carius vendatur quam publice aestimatum est. Sed
Quid non mortalia peclora cogis
Auri sacra fames.
Denique quoq, edicto cavendum est, ut certa summatantum pecuniae minutae Kleine Müntz pro necessitate cuiusuis loci, provinciae et rei pub. ut quantum nummorum ad forum olitorium, ad macellum et id genus alias merces necessarium sit, cudi permittatur, nein copia istorum nummorum peccetur: nec creditoribus etiam invitis ultra modum solutio eorundem obtrudatur. Uti decretis imperii cautum est. Quibus cautelis non probe observatis quamplurima incommoda insequuntur. Primum enim monetarii lucricupidini indulgebunt corruptis ex melioribus pro libitu percussis. Nam nec quisquam est tam ingenio duro; nec tam firmo pectore, quin ubi quicquam occasionis sit, sibi faciat benè, Plaut. in Asinar. Et in Trin. Mores nunc nihil faciunt quod licet, nisi quod lubet. Deinde inconstantia pretii nummorum sequetur: ut paulatim ultra iudicaturam nummi aestimentur, et in commerciis bonimalis et depravatis posthabitis tantum usurpentur. Quis enim est, qui quamvis cum dispendio accipere renuat optimam pecuniam? Augmentum pecuniae arbitrarium comitatur augmentum pecuniae pretii mercium, Wenn das Gelt steiget, so steigen Wahren mitt. Praeterea ius regale Principis aut populi violatur, dum pro lubentia monetariorum licentia corrumpendi et fabricandi aerosos usurpatur et vendicatur. Denique quantum incommodi publici et privati inde resultet, quis est qui non animadvertat. Propterea ius monetae, augustum et sublime illud regale in rep. non tam promiscue et indigne cuivis permitti et concredi deberet, sed iis quorum fides satis tuta fore videretur, arg. leg. 1. v. de praescript. praet. Cui cautela Oresm. c. 13. in fin. quae etiam in Romano imperio in usu est, addenda, Communitas, inquit, debet custodire penes se, in loco vellocis publicis, exemplar istius proportionis et qualitatis mixtionis pro vitandis periculis: ne videlicet Princeps, quod absit vel monetarii mixtionem huiusmodi occulte falsificent, sicut etiam apud communitatem servantur quandoque aliarum mensurarum exemplaria. Leo Afer. de Fossa urbe, Monetariorum aedibus communes sunt aurifabrorum officinae, quorum consul sigillum et typos monetarum conservat. Et hac quidem ratione remedium quoddam videtur esse profulaktiko\n, u ne materies nummorum contra legem eorrumpatur. Porro ne pondere nummi minuantur, omnes modi intercidendi sunt, quibus metallum extenuari potest, uti sunt omnis generis arrosiones et circumcisiones, tum fractiones. Quod ut ne tamlicenter et facile perpetretur, constituendum est in rep. ut maiores nu~mi in commercio non nisi appensi et probati libripendi expendantur, et accipiantur. Ut olim apud Hebraeos usu venit Gen. 26. v. 16. .1 Reg. 20. 39. Zach. 11. vers. 12. Mat. 26. vers. 15. Cuius rei gratia pondera publicâ auctoritate confirmanda et signand
sunt, ne etiam fraus ab iis committatur, qui pondera falsa fingere solent. Quod si iniusti ponderis nummi deprehendantur, edicendum unâ, ut quamprimum ad monetas seu magistratus deferantur, et pro gradu bonitatis et ponderis cum bonis permutentur. Ne vero quis charastarem imitari ausit, deputandi sunt in Rep. certi tantum artifices, qui archetypos fabricent, interdicendum deinde sub poenâ gravissimâ ne quis rales typos singat aut imitetur, neque quisquam formam ex nu~mo percusso mutuetur, et translumat, quod vulgo Nach vnd Abgiessen, Quod pretium attinet, soleti id plerumque à mercatoribus variari acmutari, ut illiciis augmenti nummos optimos aucupentur, excessum vero mercibus computent Die steigerung auf die Wahr schlagen. Vel tantum spelucri, quod plebs affectat, bonos emungant et extra fines efferant. Denique et aurifices materiam et monetas pluris, quam publicae aestimatio permittit, adquirere solent excessum vero manus pretio compensare. Unde spe lucelli nemo non optimos nummos maiotiae stimio permutat, quam quod publicè constitutum est. Prophylacticon ergo hîc erit, severissimo edicto hisce technis obviamite. Et quis omnes fraudum modos enumeret? Cum natura deproperet edere novas formas: fraus fraudem trudat, et ars artem eludat.
AMissioni nummorum occurritur cum cavetur, ne nummi vel materies et suppellex pretiosa extra fines Reip. efferantur: vel alias ex usu humano exempti terra recondantur aut sepeliantur. Deinde ne ex bonis depravati recusi inferantur. Praeterea cum abusus artificum metallicorum et aliorum inhibetur. Denique cum deficientiae materiae maturè vel ex ipsa Rep. vel aliunde prospicitur.
NE itaque nummi percussi amittantur, cautione utendum, ut ne extra fines destinatos efferantur. Quod plerumque à mercatoribus in publicis mercatibus solet committi, qui optimos nummos qualicumque etiam ratione congestos secum avehunt. Princeps ergo publiceinterdicet, ut nemo sub gravissima poena cum confiscatione nummorum nummos extra reip. terminos efferat, exploratoribus passim constitutis, praesertim in iis locis, ubi nundinae celebrantur, tum quoque in viis, teloniis portubus publicis An allen Passen vnd Zollen zu Wasser vnd Landt. ut in merces (quarum praetextu saepissime peccatur) si quid fraudis suspicentur, inquirant, et evolvant. Die packte Waren vnd Pallen eröffnen, et quacumque circumspectione caute expiscentur, ne forte nummi occultim transserantur, donec tandem populi vicini easdem leges nummarias in suis nummis
cudendis observare adstringentur. Ita observari hodie in regno Angliae, Hispaniae, Galliae, in regno Neapolitano, in rep. Venerâ peregrinantes experiuntur. Quo autem regnum conclusum est arctioribus finibus, quale Anglicum, eo tutior etiam et certior cura huius rei haberi potest. Contra videmus in Romano Imperio vix ullo edicto licentiam efferendi cohiberi posse. Mercatoribus istis solent aurifices suam operam locare, qui sub praetextu, ac si nec essitate exfractis nummis va sa et suppellectilem conficere constringantur, bonos nummos corradunt, et maiori pretio exoticis mercatoribus aut aliis permutant. Non admittenda quoque olla fortunae [vulgo Der Glückstopff,] quae vero cuidam magno magicum quiddam sapere videtur, in lib. 1. de Magiâ. Adde Delr. in disq. Mag. Praeterquam enim quod mille fraudes schedulis et lucellis committantur, ansam praebet etiam ista impostura otio, et cives nummis emungit, quos extra fines efferunt sycophantae et stelliones isti. Quo pacto vero ollae eiusmodi interdum tolerandae, alio loco tractabimus, modo ne cum populi sanguine et sudore coniunctae sint. Non permittendum quoque Tragoedis et Comoedis exoticis, ut pro libitu plebem exsugant. Quae res etiam pessimo saepe exemplo est. Sunt enim hi modi et alii omnes eò destinati ut homines pecunias alienas occupentur, et ad suos transferant [Das sie die Leute vmb das gelt auss dem Lande bringen] nec non hominum mores corrumpant, ut taccam de contributionibus bellicis nimiis, quae non possunt non exhaurire temp.
Nec tantum nummorum spoliatio intelligitur fieri, quando ipsi num mi amittuntur, verum etiam quando materies infecta, exportatur. cum hic nihil referat, materiatum aut ipsam materiam alienare. Proinde princeps vetabit: ut nemini aurum aut argentum infectum emere liceat, nisi cui id ad opera exinde conficienda indultum fuerit, uti sunt aurifabri Goltschmide, Geltschlager, qui et ipsi non aliis, nisi collegis suis aut monetae publicae Der Müntze id revendere teneantur. Tutissima sane via in rep. esse solet, cum Princeps iure regali emptionem auri aut argenti sibi vendicat, et cum privatis aequo pretio metalla commutat. Quemadmodum hodie in Electoratibus et Ducatibus Romani imperii fieri videmus. Ioh. Copus in decision. cap 59.n.13. Den Silberkauf vorbehalten. Petr. Heig. part. 1. quae. 13. n 50. Caveat etiam, ut nemo auri et argenti commercia tractet, et extra fines Reip. transferet. Adeo ut etiam nemini licit um sit, quacumque ratione aurum et et argentum separare, à ceteris coherentibus metallis, nisi iis quibus hoc permissum est in officinis metallicis In Schmeltzhütten. Ex quibus interdum fraudulenter scorias Die Schlacken comparere solent. Denique cavendum ne suppellex metallica efferatur. Cuius rei gratia, ut dictum proditores sunt constituendi in locis suspectis, qui fraudem fraude illudere calleant. Siquidem ad occultandam monetam mille artibus ingeniose utuntur. Sunt enim qui caudis equorum intexunt, sunt qui pani cocto inserunt, vel etiam lapidibus et vestibus mira arte recondunt. Sunt qui hoc in casu suadent nummos minutiores ad tempus cudendos, quorum bonitas mediocris non sit praebitura ansam corruptioni et amissioni. Cum nemo ob spem exigui lucelli num mos tales sit elaturus. Verum neque etiam minutioribus [nisi forte omnino depravatis [hodie parci experientia testis est. Adeo
ut homines tam minuram, quam grossam minutam corradere soleant, et exinde depravatissum sub stituere. Reperiantur forte qui aliud medium proponant ad exemplum principis Muscoviae. Nam in Muscoviam quidem aurum et argentum inferre licet, sed nemini efferre [uti etiam in Anglico regno et Neapolitano, certo tamen modo] mercatoribus verò tantum contractu permutationis uti aut saltem emere vendere in ditione Muscovitica, nec pretium effere, ut Forest. refert, Aut ad magni Chami in Tartariâ, institutum nu~mos ex cortice seu alia materiâ formare, quivus tam peregtini quam subditi in commerciis utantur. Adeò ut omne aurum et argentum intrafines servetur Forest. vol. 2. 1.9. de Tartariâ. Quod quidem facile obtineret, si peregrini aliis mercibus necessario non indigerent, quas quaerere in locis alienis et suas adferte et commutare cogerentur. Quod si verò indigentia talis non sit? Au Princepsexoticos cogere potest, ut lapillis bona sua commutent? Sunt qui inaequale nummorum augmentum suadent Das die Münze hoch gesteigert würde, quo exteriterreantur, ne efferant nummos spelucri adem tâ: Sed quid si augmentum mercibus imputent? aut commercia suspendant, aut aliorsum transferant. Nam ut Seneca ait: Sublata spe quaestus languet mercatus. In potestate eorum non esse dixeris, sed in licentia compertum habueris. Ceterm ut nihilominus commercia tractentur etiam nummis intra fines reservatis. Argentaria mensa et tessatae nummariae subsidio et remedio esse possunt, ut tibi tua pecunia solvam in tuo territorio, quantum tibi hic mea solvere obligatus sum. Quod quamquam absque intertrimento collybi fieri nequeat, publicum tamen bonum privato praeferendum esse censeo. Ita in regno Angliae, in ditionibus Italiae et alibi fieri videmus. Porro caveat quoque ut ne ex bonis nummis adult erini recudantur. Quam technam eleganter describit Damhand. in pract. etiam. c. 62. n. 11. Quod severitate edictorum in officinis monetalibus prohibebit et diligenti observatione magistratuum monetariorum explorabit. Ar nummis reprobis illatis, vel in ipsa rep. fraudulenter et clam percussis, atque in usum receptis consultum videntur prudentioribus, ut meliores ad tempus tollerentur, certa aestimatione definiti et publicati. Quod vulgo Die Valvierung offentlich anschlagen: reprobis autem omnib. exulare iussis, ut neque in solutum dentur, neque accipiantur, sub poena gravissima. Quod si quis inscius publici interdicti nummos exoticos inferat, constituendum, utis prius eos nummos censurae publicae committat, quam exponat. Postmodum autem cum non amplius quidem nummi tolerandi, sed tolendi videntur, edicat Magistratus, ut omnes nummi depravati ad loca destinata [puta in monetas publicas deferantur, ubi in conspectu deferentium frangendi, et aequabili pretio cum bonis commutandi. Ex quibus deinde alios probos secundum legem Reip. recudi oportet: vel si displiceat alicui ita deteriores bonis commutate, ut intra terminos certos, puta menses aliquot, omnis moneta prava ad locum originis aut aliorsum efferatur. Quibus elapsis nihilominus pecunia corrupta limitato pretio pro ratione bonitatis publice permutanda sit. Si qui sint, qui contra edictum pravos et adulterinos retineant, in eos severissime animadvertendum, ut nisi consilio, monitione, suasione, eo adigantur, poenâ. At dixerit quis admodum dam nosum fore Reip. et singulis civibus monetam aerosam eodem anno tolli:
quo pacto pretio diminuto bona singulorum diminuantur. Si enim aere separato vix dimidium metalli boni in corruptis nummis superesse solet, anne subditus dimidium facultatum perdiderit, si tantum secundum bonitatem materiae singuli nummi aestimandi sunt? Hîc quidem consultum esset. Principem ferre dimidium damnum, alterum populum: cum ex duobus malis minus eligendum sit, Magis enim expediat, inquit Bodinis, talis sanguinis missio ad evacuandos vitiosos hummores, quam totum corpus perpetuae febri laborare et paroxysmis non cessantibus conflictari. Cum vero numm exotici per negotiationes inferisoleant, consultum est, ut ad publicos mercatus, praesertim qui in confinio celebrantur, mittantur legati, qui inquitant, et curam habeant, ne nummi adulterini inferantur, neque extra fines optimi efferantur. In Repub. ipsâ si quis suspectus habeatur percussisse reprobos nummos, extemplò adimendum est ius monetae. Hîc sanè regula tenenda est: Principiis obsta, serò medicina paratur. Summo studio cavendum, ne adulteratio et corruptio nummorum radices agat, quo facto, vix extremis mediis malum eradicari poterit. Exemplum ante oculos situm est domesticum, ut non opus sit extraneo. Praeterea nimia licentia aurifabrûm, qui ex optimis nummis vasa autea et argentea elaborant, temperanda esset, ut nullus monetam auream aut argenteam nisi cum consensu et permissum agistratus deficientibus metallis ausit frangere et in opera transferre, dardurch mancher gutter Thaser erhalten würde. Abusus quoque eorundem et aliorum inhibendus esset, quo plurimum auri in deaurationes non tantum argenti, verùm etiam aeris ferrique ligni, lapidis, corei etc. insumitur. Cuius luxus et vetera et recentia prostant exempla. De Nerone legimus eum deaurasse totum palatium Vespasianum, inaurando Capitolio aliquanta milia aureorum impendisse, Agrippum tectum templi quod Pantheon, ex aere constans auro obduxisse, ut à rubigine tutum esset. Qui abusus etiam in argento militat. Ut taceam quantum auri et argenti prodigatur in vestitus et varias merces aureas et argenteas. Cui Princeps legibus severissimis prospiciet. Ut si quis vestitu deaurato aut torque, et catenâ aureâ praeter dignitatis gradum uti velit, non nisi tributo exoluto liceat, aut aliâ poenâ propositâ. Uti in Belgio more receptum est. Ut verò copiam auri et argenti in sua republ. ad nummos percutiendos sufficientem perpetuet, curet, ut quoad fieri potest, fodinae metallicae diligenter excolantur, et perquirantur Damir das Bergwerck nicht liegt, ad exemplum Philippi patris Persei, de quo Liv. lib. 59. Metalla et vetera intermissa recoluit, et nova multis locis instituit. Scip. Ammir. lib. 3. dist. 8. venas etiam divinâ gratiâ praecunte et praemonstrante novas indaget, exemplo Germanorum de quibus Lipsius in Saturn. lib. 2. cap. 1. Quod si natura metallum deneget, arte defectus supplendus est, id est, aliunde adferendum. Referunt in Muscoviâ neque aurum, neque argentum reperiti, sed quod cuditur aliundè adportari, et sub poenâ gravissimâ interdictum esse, ne subditi aurum efferant. Hispanos ex India maximos thesauros acquisivisse constat. Quod modo directo et obliquo fieri potest Directo, conventione et contractu cum iis, qui auri et argenti copiâ abundant. Obliquo verò, cum per in directum nummi ex alienis Rebus publ. attrahuntur, si nimirum
Resp. iis bonis et artibus floreat, quae exteris maximam commerciorum causam praebeant. Non enim fieri potest, quin Resp. variis bonis, artificiis et opificiis pollens, copiâ nummorum auctior reddatur, ob necessitatem et frequentiam commerciorum Exemplo sit factum osephi Gen. 47. v. 13. de quo Cassiod. Credo virum sanctum tali necessitate constrictum, ut avaro Principi satisfaceret, et periclitandi populo subveniret. Nori erga, Belgium, Italia etc. quae commerciis undiquaque nummorum copiam attrahunt, inprimis pace diutinâ dspirante: contra interdicto usu commerciorum quantâ inopiâ laborent universi et singuli, res ipsa et experientia contestatur. Strategemate quadam uti solent, ut dixi, mercatores ad bonos nummos congerendos, ut pluris aestiment eos et in solutum accipiant, excessum verò mercibus imputent. unde fit ut omnis generis merces inferantur et distrahantur, at optimi nummi spelucelli perdantur et effereantur. Utautem eo facilius animos hominum ad emendum alliciant, solent merces speciosas, voluptuarias et arte elaboratas, in quibus nihil nisi mansu opera et voluptas in est, puta suffimenta, gemmas, perlas et id genus alia inferre, quarum rerum maximum pretium, sed usus frustraneus. Earum tamen cupidine homines admodum afficiuntur, ut olim quidam trecentos coronatos pro chirothecis odoratis solverit. Hic sane opus esset interdicto Principali, ut eiusmodi vanitates nullo modo in Rep. tollerentur, quibus homines ad mollitiem et luxum instigantur, et nummi ex rep. furtim quasi distrahuntur. Et quod dolendum derisioni talibus mercatoribus nos exponimus, quod lapidum aliarumque rerum pretiosarum causa pecuniae nostrae ad externas etiam aut hostiles gentes transferantur, ut Liv. loquitur. Scip. Ammirat. lib. 3. cap. 8. discur. polit. At dixierit quis me potissimum modum auri et argenti conficiendi praeteriisse, qui ab Alchimiâ dependet. Sunt qui putant non posse aurum arte produci: alii opinantur, quasi perfectum fieri posse, quod tamen vero non aequi polleat, nec ignem sustineat: alii sibi persvadent, perfectius reddi posse arte, quam id quod natura exsistit. Denique sunt qui dubitant, fieri posse, et proinde sibi non satis hac dere constare, de quibus late lib. 5. disquis. Magic. quaest, 1. sect. 2. et seqq. Martinus Delrius et Binsfeldius in l. 2. C. de Mathem quaest. 5. et seqq. post alios, quos praetereo lubens. Ego quid sentiam: Dubito. Nec auctor essem Principi, ut hac arte defectum naturae resarcire conaretur. Res periculi plena. Aliorum mevestigia terrent. Et paenitere tanti non emo. Restat denique aliusmodus quaerendi auri in fluminibus vulgo Goldtwashen. Quemamodum in Delphinatu de consuetudine licitum est, aurum perquirere in littoribus fluminum, nec de eo decima debetur, dum modo extra eam regionem non portetur, sed in locum vicinum cudendae monetae destinatum deferatur. [Note: Fr. Mar. decis. 121. p. 1 P. Heig. p. 22. quaest. 40. n. 149]. Etin quibusdam locis Misniae in Albi fluvio arenulas auri, uti vocant reperiri palam est. Hisce ergo incommodis et causis, quae amissioni ansam praebent, prudens, legislator oprimis constitutionibus obviabit, et poenis severissimis in delinquentes animadvertet, de quibus iam dicemus
HAEc de remediis prophylacticis: sequuntur poenae, quae quasi Pharmaca malum adulterationis et amissionis tollunt: Quae quia innumerae et variae esse possunt; prudentiae relinquuntur legislatoris, quarum tamen quasdam enumerare lubet.
POEnam et praemium duo elementa Reip esse qui dixit, verè et prudenterdixit: Quid enim leges? nisi sanctione poenarum et promissione praemiorum suffultae. Homines enim cogi et flecti ad obsequium oportet, cum numquam perse boni: imò licentia deteriores esse soleant. Quod si iam corruptio. et amissio radices egerunt, cessantibus remediis prophylacticis, pharmaca accersenda sunt, quibus malum eradicari et tolli possit. Haud secus ac Medico faciendum, qui corpus ad tempus sanum tuitus est, sed postmodum infectum restituere tenetur iis medelis, quae morbum tollunt. Quò verò hoc malum gravius, eo sanè graviorib. poenis coercendum esset. Quâ de causâ Budaeus lib. 3. de asse pag. mihi 99. Principes adhortatur. Quod si tam animosè Principes imminutae monetae crimina exercerent, quam imminutae maiestatis exercent, melius cum rebus humanis ageretur, et minus fallerent adulteratores nummi: quorum iam crimen multitudine reorum et interdum potentiâ atrox esse desiit. Variatas esse et adhuc variari poenas nummarias, constat ex historiis et legibus diversarum rerump. quas equidem definire instituti nostri non es,t sed prudentiae politicae in unaquaque rep. destinantur. Ne tamen et hîc tironi politico deesse videar, lubet hîc poenas quasdam enumerare, quae olim in usu et hodie in rep. Romanâ et alibi frequentatae. Unde quas suae reip. congtuas Politicus et Legislator arbitratur assumere, vel novas constituere potest: siquidem singularia sub artem non cadunt, sed historiae relinquuntur. Graves tamen poenas ubique fuisse inductas, summa necessitas rei nummariae, in quâ plurimum et graviter peccatur, ursit, ne quis leges transgrediatur. Traditur Diogenem Sinopaeum adulter asse pecuniam, qua de causa una cum patre in exilium pulsus. Diog. Laert. in vita eius. Suidas. Apud Aegyptios corruptoribus monetarum ambae manus amputabantur. Diod. Sic. lib. 2. de leg. Aegypt. c. 3. ultimo supplicio Commodum Imp. in Perennem animadvertisse ob tale crimen refert Herod. in Com. Tacitum Imp. cavisse, ut si quis argento publicè privatimque aes immiscuisset, et aeri plumbum, capitale esset cum bonorum proscriptione. A. Vopiscus in vita eius testatur. Philippus Pulcher auctores seditionis ob monetam laqueis suspendi et necari iussit, quod non paterentur monetam ad iustum tempus restitui, sed priori pro nutu proprio uti vellent Ganguin. lib. 7. in Phil. Pulc. Demosth. in orat. in Leptin. Mitor, inquit, eos, qui monetam adulterant, apud vos capite mulctari, Athenienses: illis verò qui
totam civitatem adulterinam et infidam reddunt, dicendi fieri potestatem. Lex Orientais apud Harmenop. lib. 6. prompt. t. 14. habet: Qui adulterinam monetam cudunt, et ipsis, et qui eis in eâ re ministerium exhibuerunt, manus amputantur. Item Lex Longobardica lib. 1. LL. Longobar. t. de eo qui fals. monet. SI quis aurum sine iussione Regis figuraverit, aut monetam confinxerit, manus ei incidantur. De iure civili differunt leges p. et C. Nam Ulpian. m in l. quicumque ad Leg. Cornel. de fals. ait: Qui in aurum vitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulteraverit, fa si crimine tenetur. Tenetur et lege Iuliâ peculatus. Qui in aurum, argentum aesve publicum quid indiderit, vel immiscuerit, et ut quid indatur, misceatur, fecerit sciens dolo malo, quo id peius fiat. Servi etiam praemium libertatis accipiunt, si dominos falsae monetae reos deregant. lib. 53. p. ubi quis ager. et l. 2. C. quib. ex. ca. serv. pro praem. lib. accip. Iure verò Codicis: Monetarios adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercentes, ultimo supplicio afficiendos, et domum vel fundum in quo fabricentur, publicandum l. 1. de fals. monet. et in l. 2. Si quis nummos falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco addici Impp. praecipiunt, et praeterea flammarum exustionibus reos mancipari, accusaroribusque eorum praemium proponi. Adeò ut etiam conscii criminis puniantur l. 1. C. eod. Et quidem ignis poenam promiscuè obtinere, sive in Imperatoris moneta, sive in inferioris falsa percussa fuerit, Menoch. de arbirt iud quaest. caus. 316 n. 9. cent. 4. tradit: Iure Saxon. vivi cremantur, Quod etiam Ordinatione Caroli V. act. 3. et consuetudine imperii obtinet. Confer Damhud. in prax. crim. cap. 65. Boss. et alios Dd. in c. quae sint regalia. verb. moneta. Sixtin. cap. de monet. tr. de regal. Pet. Greg in Syntag. lib. Daniel Moller li. 2. Semestr. c. 35. Qui verò radunt vel tundunt, si liberi sunt, ad bestias damnantur; si servi, summo supplicio afficiuntur l. quicumque ad L Cornel. de fals. Clar. lib. 5. sent. §. falsi. At ordinat. Caroli U poena est arbitraria, quae etiam Constit. Ferdinandi Anno 59. §. Hiermit setzen, ordnen. continetur. Qui verò probam expendunt, sed privata aestimatione, auto et argento suo mulctandos esse. Constit. eiusd. Ferdin. Anno 59. §. Welcher aber diß wird vbertretten in den Goltgülden. fac. l. 1. C. de pond. lib. 10. Punitur etiam qui antiquam pecuniam recusat l. 1. C. de vet. numis. praeter. Matth. de Affl. in verb. monetae. n. 8. Menoch. d. l. Denique qui probam cudunt, sed ius non habent arbitrio iudicis puniuntur. Constit. Car. V. act. 115. l. ult. C. de fals. monet. Qui vero regale habent, si ius illud venditione, aut alio titulo alienent, aut locent, hoc iure privantur. Constit. Imp. Anno 51. §. So haben wir vns. ubi ad ditur mulcta 4. marcarum auri. Et qui aliam pecuniam, quàm quae legibus imperii permittitur, cudit, incurrit indignationem gravissimam Imperii, et insuper 50. libr. pendere tenetur. Constit. Anno 59. § Hierauf setzen, ordnen vnd wollen wir. Qui verò alienant vel inferunt falsam monetam, solet illa confiscari. Constit. Imp. 80. §. Aber sonsten alle. Et Const. Ratisbon. Anno 76. §. Ferner auch. Ceterum hasce et similes poenas in decretis monetalibus Romani Imperii et aliorum regnorum nec non apud auctores qui de poenis tractant, videre licet: quò lectorem accuratius indagandi causâ remittendum censeo. Hic satis sit tautum summo digito eas indicasse.
REsp. nummis accumulatur frequenti fabricatione, cui studium et cultura metallifodinarum veterum et novarum inservit: Nec non assidua attractione et illatione exoticorum, cui causam praebet inprimis frequentatio nundinarum sive mercatuum, agriculturae et opificiorum, studio commerciis manum quasi porrigente: tum Civilis exterorum concursus et conversatio, cuius occasio multiplex esse potest.
HActenus de conservatione nummorum actum: sequitur ut quoque de incremento eorundem videamus. Siquidem publicè interest, non tantum nummos in rep. exsister,e verum etiam ad potentiam et magnitudinem eius stabiliendam summopere opus est, eos maximâ copiâ adesse. Sunt enim nummi nervi rerum, et quo copiosiores, eo fortiores suppeditant vires et pacis et belli tempore. Imbellem dixeris civitatem, quae aliis bonis abundet nummis destituta. Itaque Principe et politoc non minori curae esse debet nummos cumulare quam fabricare et fabricatos conservare. Non agam hic de augmento aerarii, sed deincremento nummorum, quod et utilitatem publicam et singulorum promiscue spectat. Quibus enim rationibus aerarium publicum sacrum, civile et militare fundetur, quibusque conservetur et augmentetur disserendi locus erit alius depecuniâ publica.
Ut autem duobus modis nummi parantur. Ita quoque remp. iisdem ditari consequens est: puta frequenti nummorum fabricatione et illatione alienorum. Fabricationi inservit studium metallifodinarum, quod materiam suppeditat. Qua de causa Principem sollicitum et industrium oportet esse in cultura venarum metallicarum veterum et novarum indagatione. Ad exemplum Philippi patris Persci. [Livio teste lib. 39. pagm. mihi 488.] Qui metalla et vetera intermissa rece luit, et nova multis in locis instituit. Sunt enim metallifodinae vera mercatura Principum, quibus suas resp. ditare possunt, et quibus nemo praeter illos manum admovere potest. Teuber. in in quaest. part. 1. quaest. 22. P. Heig. p. 1. quaest. Praesupponenda autem erit hîc natura loci. Nam non omnis fert omnia tellus. De Hispaniâ testis est Iustinus et Caelius lib. 8. cap. 22. de Novo orbe alii testes oculati, de Italia Plin. lib. 33. cap. 4. de Pannonia Bonfinius decad. 1. lib. 1. De Germania nostra quid Tacitus pag. mihi 633. de morib Germ. Argentum, inquit, et aurum propitii an irati Dii negaverint, dubito. Nec tamen affitmaverim, nullam Germaniae venam
argentum aurumve gignere. Quis enim scrutatus est? Quid enim desit Germaniae. quod hodie industria hominum non indagatum et inventum sit? de metallis Tacito oppono Georg. Agric. lib. sing. qui Bermannus in scribitur de re metallica. pa. mihi 14. Hodie, inquit, plurimi scrutantur et revera inveniunt: Testis est Goslaria, Fribergum, Cottenbergum, Snebergum, Anneburgum, Vallis Ioachimica etc. de qua eleganter Matthes. in conc. sarept de Misn. venis metallicis Vide Petr. Alb. in Chron. Misn. metall. cap. 16. Quamquam venae auri rariores: videre tamen licet in Misnia aurum purum ignem non expertum, et in Albi et multis rivis inveniri uti testatur Keulman. in catal. rer. fossil pagm. mihi et Albin. d. c. 16. Plin. etiam d. l. 33. c. 4. Apud nos tribus modis aurum invenitur: fluminum ramentis et in Tago Hispaniae: ullum absolutius aurum, Cursu ipso trituque perpolitum, vulgo Weshgolt. Contra Misniam argentifodinis cum aliis Europae locis certare indubium est. Georg. Agricol d. lib. sing. et lib. 8. de nat. fossil. Petr. Albin. d. c. 16. Et eleganter Camerarius, Quid ego de venis atque fodinis argenti et aeris referam, quarum ingens copia in montibus Misnia reperta, non modo suam gentem, sed exteros etiam hominis divitiis atque opibus complevit, et haec lucra plurimos, ut ait Plautus, luculentos reddiderunt. Imitentur itaque Principes exemplum Persci, et principum Germaniae, qui montes horridos sed fecundos metallis cultos effecêre. Et quod ante divitiarum in ultimis terrae visceribus absconditum latebat: assidua industria luci et usui humano exposuere. Quid enim humanum ingenium aspirante gratia divina et natura iuvante non eruat? Habet enim ingenium humanum aeternum incrementum, et ut Iurisconsultus loquitur in l. 65. §. de legat. 3. Omnes adhuc discere possunt, et omne artificium incrementum recipit. Quod probat exemplo Medicinae Thom. Muffetus apol. Tym. pag. 26. et Iustinianus ait: Naturam deproperare edere novas formas. Ut quae terra Germania olim fuerit in universum aut silvis horrida, aut paludibus foeda: hodie silvis densissimis spoliata et culta: et quae valles olim latibula ferarum, hodie habitacula hominum exsistant.
Quod si regio auri argentique copiam deneget, ad nummos alienos attrahendos animum appellat. Ars enim naturam imitari dicitur. Videat Princeps, quibus modis mediisque nummos exoticos quasi aucupari possit, qui partim à frequentatione commerciorum i. e. Iuris emendi vendendique: partima à conversatione populorum dependent. Quâ de causa Plato, quem adducit Iurisconsultus Callistratus in l. 2. denund. negotiationes admodum commendat. Denique, inquit, summae prudentiae et auctoritatis apud Graecos Plato cum institueret, quomodo civitas bene beateque habitari posset, inprimis istos negotiatores necessarios duxit. Sic enim lib. 2. politei/as2, i. e. civilis conversationis ait: Indiget enim civitas pluribus, utique rusticis, et aliis opificibus, et aliis ministrator ibus: Itemque his qui invehant et evehant singula. Hi autem sunt negotiatores. Quibus necessitatem commerciorum et mercatorum utilitatem adstruit. Mercatorum forte qui absque fraude mercimonia exercent: siquidem alias Mercator vix sine fraude esse Imperatori videtur l. 6. C. de dign. et l. 14. C. de re milit. propterea quod superflua è rep. tuâ evehant, et quae necessaria aliunde advehant terrâ marique. Quod absque interventu nummorum fieri vix commode potest, quanqum et permutationi suus sit locus.
Vis ergo civitatem nummosam reddere, ansam praebe exercitus commerciorum, mercatibus et nundinis institutis, qui propterea et Principi reservantur et ab eo impetrantur, l. 1. de nund. l. 1. C. eod. aut a Senatu. Plin. in Epist. 4. lib. 15. Sollers vir praetorius à Senatu petiit, ut sibi instituere in agris nundinas permitteretur. Exemplo est Belgium, Italia, Anglia, Hispania, Gallia, Germania, ubi divitiis florentissimis commercia reddiderunt Amsterodamum, Venetias, Londinum, Lugdunum, Olyssobonum, Lubecam, Francofurtum, Noribergam, Lipsiam. Quam ob causam et mercatoribus varias immunitates indultas esse advertimus, inprimis nundinarum tempore, uti ex decretis Romani Imperii, Ordinationibus Regni Galliae aliisque constitutionibus Electorum et Principum colligere licet. Ceterum ut occasio praebeatur in tua rep. nummis inferendis, operam adhibe, ut studia agriculturae et opificia assiduis laboribus tractentur. Etenim si tellus natura et fecunditate suâ variam materiam proferat (quid enim agendum solo invito Columel. lib. 1. cap. 3?) puta metalla et mineralia, animalia, volatilia, aquatilia, quadrupeda fera et mansueta, arbores, fructus, frumenta, legumina, ligna, et si quae sunt id genus alia ad humanae vitae sustentationem necessaria anne poortuna et optima commerciorum tractatio habebitur? Adeo ut populi ex vicinis et dissitis locis optimos nummos ad merces comparandas cumulatim adferant. Cum nulla Resp exsistat, quae sibi sufficiat. Porro quia terra rudem indigestamque et efforme~ plerumque profert materiam, quae efformata decies materiam manus pretio superare solet: [quandoquidem infinita opera ex ferro, ex plumbo, ex lino, ex lana, ex corio etc. variegata arte elaborari possunt,] operanda, ut ad illa effingenda ingeniosissimorum opificum collegia instituas. Exemplo sit Belgium, Mediolanum, Noriberga, magnum regnum Chinae, ut taceam de priscis. Nam Impp. Romani omnium fere opificiorum corpora Romae institutere, privilegiis tributis, ut operam Reip. locarent. Hi enim opifices non solum opera necessaria suae reip. verum etiam aliis ingenti copia, ingenio et arte adfabre facta suppeditare solent, ut saepe ars naturam superare videatur. Quarum amore animus novitatis et raritatis avidus ducitur, et saepe cum iacturâ nummorum seducitur. Et dolendum est, populos quosdam admodum vecordes et caecos exteris nationibus materiam rudem venalem exponere, spe exiguilucelli. Quam indutam postmodum variis formis centuplo revendant iis, a quibus eam nacti fuerint. Quod si opificiorum usum et copiam in singulis civitatibus habere nequeas (saepe enim natura Solis et soli materiam et Minervam renuit.) invigilandum est, ut uno forte opificii genere ceteris antecellant. Alii enim artificio telarum, aliae pannorum etc. praestare videntur Praeter mercaturam nummorum copiae me/s1ws2 et variis ex causis ansam porrigit conversatio exterorum commerciis tamen semper connexa. Causas intellige prokataraktika\s2, quae exteros ad conversationem civilem instigant. Veluti sunt aulae Principum, summa tribunalia sive curiae. Quandoquidem ob concursum civium nobilium et ignobilium, pere grinorum legetoru~que adventum, qui in aulis et curiis versantur; multosque sumptus impendunt, non potest non subsequi nu~morum augmentum Exemplo est aula Imperatoris, Electorum, Regum: Supremum tribunal in Romano Imperio: Parlamenta in Gallia etc.
Sunt deinde Academiae et Gymnasia, quae peregrinis ad tempus commorantib. studiorum gratiâ hospitium praebent, qui optimos nummos importare solent Exemplosunt (ut taceam de antiquioribus) hodie Germaniae, Italiae, Galliae etc. urbes, quae studiis artium, nec non discentium et docentium frequentia florent et ferme impensis peregrinorum sustentantur, et amplificantur. Viae quoque regiae Die Landstrassen, portus Port vnd Niederlagen, facientibus iter commerciis et nummorum auctioni causam suggerunt. Item urbes ad vias regias finesque imperii sitae. Denique varia incitamenta, quae homines ad peregrinandum movent, puta amoenitas, elegantia, magnificentia urbium, thermarum opportunitas, ludi et spectacula publica, insolentia rerum naturalium et artificialium, et si quae sunt id genus alia. Confer Iohan. Boter. et Hippol. è Coll. etc. Quapropter si Principes suis civitatibus de eiusmodi invitamentis prudenter prospiciunt, utique et nummorum copiae prospexisse videntur. Quos viros veluti vires comitari oportet, sine quibus peregre agere intutum, incommodum et impossibile. De monte pietatis adderem, nisi hunc modum ad aerarium publicum respicere animadverterem. De quo disserentem vide Andr. Friccium lib. 3. ca. 12. n. 12. de emendat. reip. Bern. Scardum lib. 2. histor. Patavinae classe 5. Bodin. Apol. contr. Malestret. Et haec de incremento nummorum parando: quo dicterium spectat vulgatum: Handell vnd Wandell bringet das Gelt ins Land,
REstat tandem de mutatione et sublatione nummorum agere. Quae quidem vix absque detrimento publico et privato fieri potest, et proinde non temere tentanda. Quam tamen si sieri necessaria et gravissima causa urgeat, auctoritate publica et lento gradu fieri publice et privatim expedit. Mutatio autem monetae fit, cum bonitas vel a materia vel forma dependens, vel aliud adiunctum, puta nomen aut figura mutatur. Sublatio cum usus nummorum in Rep. usurpatorum tollitur.
NUmmos edquidem in Rep. constitutos, constantes et perpetuos esse oportet, quod iis salvis salus publica et privata salva. Contra re nummariâ vacillante, statum reip. et singulorum vacillare necesse est, propterea quod incertitudo materiae et pretii incertitudinem quoque bonorum et census cuique pariat, nec cuiquam certo constat, quantum in facultatibus possideat. Unde etiam incerti contractus, reditus et vectigalia atque expensae, seu stipendia publica tam pacis quam
belli tempore incerta et dubia redduntur, et infinita inde rerum confusio et a)taci/a suboritur N. Leon. 52. c. quanto X. de iureiurando. Verum cum nihil tam stabile et firmum, quin sui natura mutationi obnoxium, atque interdum causa in Rep. occurrat, quae mutationem causetur, de illa quoque paucissimis hac ultima parte disserere necessum est. Primum autem in dubium vocari potest, an Princeps prolibitu et iure potestatis monetam legitimam mutare possit absque consensu subditorum? Et respondent Politici et Iurisconsulti, quod non possit: quippe quod Princeps in iustitiam impingat, cum monetas segitimas, in quibus salus Reip. et facultat es subditorum consistunt, temere mutare velit, propterea quod hoc censu subditos bonis spoliare videatur. Covarr. lib. 2. de vet. numis. praete. p. 1. §. 1. c. 7. R. Six tin. de regal. cap. 9. n. 50. Budell. lib. 1. c. 16. n 8. Oresin de mut. monet. cap. 21. Principali tamen potestati Principem mutare posse causa gravissima urgente ratio ipsa dictitat et svadet. Si enim nummus à lege est, salutis publicae et singulorum gratiâ inventus, consectarium est, eundem quoque ab eo, qui legis potestatem habet, id est, a Principe mutarti et tolli posse arg. l. nihil a R. I. Arist 1. polit. 5. et 6. Ethic. cap. cap. 5. c. quanto X. de iureiurando. Albin. Brunus in tr. de augm. et dimin. monet. n. 5. Alexander in l. eleganter §. quod de pig. act. Pet. Gregor. in Syn. Sed quia Princeps nihil contra aequum et bonum, quia fons iustitiae et lex animata interris, facere praesumitur, ideo urgente tantum necessitate ad mutationem eum progredi convenit. In rebus enim novis constituendis evidens utilitas esse debet, utrecedatur ab eo iure, quod diu aequum visum est. Ulp. l. 2. de const. Princ. Michael de monte in discur. polit. tit. de legat. mutat. Quod si contra faciat, non tantum iniuste agit sed et populum ad rebellionem irritat. Exemplo est Philippus Pulcher et alii. A quo facinore Tho. l. 2 c. 3. de regni prin. severe Principes dehortatur. Modestus ergo Princeps in mutandâ monetâ esse debet, etiâ causa urgente. Quid enim monetam mutare aliud quam stateram aut pondus? quod quantum DEO displiceat, sacrae literae evidenter docent Cag. in tr. derat prin. inst. n. 44. Quippe quod mutatio nummorum cum dispendio publico et privato, nec non dedecore Principis coniuncta sit, ut late deducit Ores. d. c. 21. Quaeritur, quae satis praegnantes causae? Quas Principis prudentiae cum varient, committendas censeo. Solent tamen a Dd. quaedam recenseri, utpote si belli necessitas, quod plurimos sumptus et nu~mos, qui nervi belli desiderat, monetam pondere vel materia minui aut valore augeri urgeat. Ut dum bello II. Punico librae aeris pondus minutum esse constat. Plin. l. 33. c. 3. Quadrans, inquit, antea Triuncis vocatus à III. unciis, postea Hannibale urgente Q. Fabio Maximo Dictatore, asses unciales facti, placuitque denarium assibus XVI. permutari, Quirinarum Octonis sestertium quaternis. Ita resp. dimidium lucrata est. In militari tamen stipendio semper denarius pro decem assibus datus. Aliam deinde causam iustam censent, quando Princeps subsidio indiget pro defensione. Paris de Put. in tr. Synd. t. de excess. imp. n. 6. Iohan. Coppius quaest. 59 n 30. Vel quando maxima nummorum copia colligenda esset pro redemptione principis Gabriel Biel. de moneta concil. X. Tollendi verò causa iusta videtur, si vetus pecunia et assiduâ et longâ contrectatione et usu deterior facta fuerit: cuius vice nova recudenda. Que~admodum in moneta papyracea apud Indos fieri refert Ioan Aub. l. 2. c. 18. de mor. gent. quae obsoletâ
et obliteratâ imagine regis cum recenti commutari solet. Vel quando communi aestimatione materies carior et pretiosior redditur. Covar. d. loco. Addenda est et illa causa, quando numismata bona extra fines Imperii clam transferuntur, cui malo alias occurri non posse videtur, quam ut boni conflentur, et exinde alii recudantur, qui bonitate nummis exoticis et vicinis respondeant. Cumalias exteri vix cessent optimos nummos cumulare, et in deteriores mutare, ut exemplo regum Galliae Bodin. probat. de rep. et Anton. Faber. de var. num. deb. solut. lib. 1. cap. 1. Hisce autem et aliis iustis causis. (Vnvermeidliche Krieges vnd Landesnott) deficientibus, consequens est, monetam absque consensu expresso vel tacito populi arg. l. 32. de ll. l. 3. C. quae sit longa consuet. non mutari aut tolli posse, cuius interest eam constitui et mutari. arg. leg. si quis in conscrib. C. de pact. c. quantum peric. 7. 9. 1. d. c quanto, verbo Irrequisito pop. Laudem in tr. de mon. q. 8. decis. 327. num. 6. qui id in regno Hispaniae observari asserit. Sic apud Romanos Marius Gratidianus Praetor, cum hanc rem agitaret, collegium trib. plebis adhibuit, ut res nummaria de communi seutentia constitueretur: Siquidem populus Principi ius monetae regale concessisse videtur, non ut de eo pro libidine disponat, maxima cum iactura subditorum et iniustitia, sed ut ad salutem et utilitatem publicam nummos constituat, conservet, augeat et mutet. Omnia quidem sunt Principis non dominio, sed Imperio iusto et legitimo, uti Seneca ait. Et Nic. Oresm. in tr. de monet. mut. c. 6. confirmat. Princeps ergo cum consensu vel populi totius, aut maioris partis mutet aut tollat monetam Qua ratione populo volenti non infert iniuriam. Et praemonere debet populum publice de mutanda monetâ et modo: Ne interim alii viliori monetâ emant, et fortiori deinde vendant. Unde maximum lucrum cum iactura proximi coniunctum. Quod si secus faciat, non Princeps sed tyrannus habebitur, qui mutando monetam bona adimere, nec alienam sed suam utilitatem quaerere videbitur. In qua parte praecludenda fenestra adulatoribus, qui utilitate communi posthabita lucellum Principis, imo potius suum aucupantur, consuadendo mutationes nu~morum. Unde prudenter et verè ait Bodinus: Summa est et barbarica iniustitia, et inevitabile Reip. damnum, si pretium auri et argenti pro arbitrio suo velit mutare Princeps augendo et diminuendo pedem monetarum. Nec inventurus esset Principem aut populum vicinum. qui cum ipso commercia tractare velit. etc. Et dolendum est privatas imo publicas personas exstitisse, quae iure quasi sibi mutationem monetae vendicarunt, non veriti maiestatem Principis violare. Quod quidem apud eos Principes dolose perpetrare solent, apud quos auctoritate sua facile abuti possunt.
Ceterum mutatio monetae fit vel materia mutata vel forma: proportione vel qualitate. Quoad materiam mutati potest moneta alia meliori suffectâ. Pura si primitus ex aere nummi percussi, postea auri et argenti fodinis repertis, aut aliunde copiâ metallorum suppetente commutentur cum aureis et argenteis exemplo Romanorum Ovid. 1. Fastor.
Aera dabant olim, melius nunc nomen in auro est,
Victaque concessit prisca moneta novae.
Quis enim frugibus inventis glande vesci malit Propterea quod communi
consensu apud omnes populos metalla pretiosa monetis probis destinentur. Contra si forte nummis ab initio puris percussis Metallifodinae et copia auri argentive deficerent salutis publice causa permutatione legitimorum redimantur, de quibus supra. Mixta deinde materies non facile incremento aeris mutari debet, sed perpetuam legem servare. Verum quam frivole sub hac specie peccetur, cuivis obvium est. E re principis est, adulterinis nummis aerarium ditari, sed iustitiae et saluti communi adversum. Sunt qui mixtionis variandae causam putant iustam, ut falsi nummi exterorum obtrusi, hac ratione quasi obtrudantur: neque fore, qui depravatas e rep. exportent. Quod malum quamquam cum quodam detrimento singulorum civium fiat: communi tamen bono, quod nummi intra fines retineantur, repensari videatur. Ex duobus enim malis minus eligendum: et publicum commodum privato anteferendum esse. Videmus enim nostrates non adsportare nummos ex teros corruptos. Verum ut ille ait: Omne fere magnum et rarum exemplum aliquid iniqui secum trahit: ita quoque sine dispendio publico hanc rem tentari posse non puto. Siquidem diminutione et corruptione probae monetae mercimonia valde corrumpuntur et dilabuntur. Commerciis autem e rep. sublatis vel intermissis, continuo ipsa Resp. rerum inopia laborare incipit. Tentet itaque Princeps hanc viam sed sobrie et caute, forte ad tempus, quod multa moderari et corrigere solet. Sequitur ut amplius agamus.
FOrma mutatur, si vel pondus minuitur, vel character innovatur, vel denique aestimatio augetur vel diminuitur. Pondus intelligitur mutari etiam in parte aliqua, minuatur vel si ex uno bini officiantur, eiusdem valotis quo primus. Quae san e mutatio plane illicita et turpissima corruptio est. Perinde enim facit Princeps, qui pondus nummorum corrumpit, acis qui mensuras publicas, quod lege divina et humana vetitum. Ita enim Deus praecepit Lev. 19. ver. 35. et 36. Ne exercete perversitatem in ullo munere, in dimensione, in pondere, in mensura, trutina iusta, pondera iusta, Epha iustum etc. Item Pondus integrum et iustum esto tibi etc. Deut. 25. l. annonam de extra crim. l. si quis de act. empti. l. 1. arbitrio §. 3. de dolo malo. Constet (ait Cassiodorus lib. 1. cap. 10.) populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur. Da certe solidum, et aufer inde si praevales: Trade libram et aliquid inde si potes, imminue. Cuncta ista (nominibus ipsis constat provisum) aut integra tribuis, aut non ipsa quae dicuntur, exsolvis. Non potestis omnino, non potestis nomina integritatum dare, et scelestas immunitiones efficere. Huic fraudulentiae plurimi indulgent, qui ex pondero sis nummis congestis leviores efficiunt et populo imponunt, massa et charactere incorruptis. Quod tamen necessitate exigente, haud illicitum existimatur ad exemplum Romanorum. Plin. Librae pondus aeris imminutum bello Punico, cum impensis Resp. non sufficeret, constitumque ut asses sextantatio
pondere ferirentur. Ita quinque partis factae lucri, dissolutumque aes alienum. Item Fest. d. V. S. in verbo Sextantarii. Observet autem hîc Princeps regulam. Non exemplis sed legibus iudicandum, si rei publicae et privatae bene consulere velit, nisi causa gravissima urgeat.
Deinde forma mutatur characteris innovatione, forte cum antiquae monetae usu interdictio nova introducitur formâ novâ. Propterea quod vel imago contrectatione planitus exstincta fuerit, vel cum nova moneta extranea et falsa, imaginem tamen verae et antiquae referens irrepsetit. Nonnulli enim externi populi figuram nostram nummorum imitati sunt, atque hac ratione suos ad nostros invexerunt And. Friccius ait lib. 1. cap. 14. de rep. emendat. Quo casu si aliter mederi huic vitio Princeps nequeat, interdicta antiqua moneta et falsa, impressionem mutare poterit. Vel si pondere imminuta fuerit antiqua, usu vel etiam arrosione, alia sane possit recudi, forma differente ab antiqua, ut inter utramque aliquid discriminis extaret. Iniquum autem foret et adversus ll. 1. et 2. C. de vet. num. praet. Si Princeps figuram veterum Principum et vultus veneratione dignos reprobaret: suo tantum in nummis inscripto, quod in iniuriam praedecessorum vergeret. Denique cum pecuniae aestimatio debeat esse perpetua, non facile prosiliat Princeps ad pretium nummorum augendum vel minuendum, propterea quod haecres, cum maxima iactura Rei privatae et publicae coniuncta sit. Quid enim certi sperent homines de suis facultatibus et quae certitudo tributorum, et vectigalium publicorum? nisi vel bolli necessitas aut aerarii inopia ex duobus malis minus eligendum exigat. Quo casu interdum nummi viliori pretio accipiuntur: et maiori postmodum expenduntur, ut quodammodo aetarium exhaustum resarciatur. Salus enim publica suprema lex esto. Nummos ex auro et argento aereque cudi e rep. est, ut sibi invicem proportione, id est convenientia quantitatis et qualitatis respondeant. Qua enim proportione aurum ad argentum communi inprimis vel civili etiam lege habetur: cadem quoque percuti nummos publice utile est. Proportio autem in pondere, charactere et aestimatione inprimis elucet: Adeo ut a)nalogikw=s2 nummus aureus co~veniat argenteo quoad pondus, formam et pretium. Putaaureus proportione duodecupla aequiparatur duodecim argenteis et contra. Talis itaque proportio non facile mutanda est, ita ut aureus respondeat quatuordecim aut pluribus aut paucioribus argenteis. Quippe quod hac mutatione lex veluti auri et argenti naturalis, naturaleque aestimium contra ius gentium aut civile cum iactura populivioletur. Nisi interdum raritas et caritas metalli urgeat. Ut si resp. tua auro destituatur, nec tanta copia haberi possit, Aestimium sane aurei nummi. extolli possit aut minui, ut quod ante duodecim argenteis valuerit: in posterum valeat quatuordecim aut pluribus, donec defectus auri aliquantillum resarciri possit natura vel arte. Caveat verò Princeps, ne habendi cupidine temere leges proportionis corrumpat, ut hac technâ populi aurum occupetur vili pretio, quod postea duplicato prostituat. Quod adversus iustitiam, quae cuique ius suum relinquit et nemini aufert.
Denique mutata materia vel forma nummi, aequum et bonum est, nome???
que nummi immutari. Nomina enim rebus con venire debent, ut Iustinianus ait. Et Poeta.
Conveniunt rebus nomina quaeque suis.
Quippe quod suspicionem, falsi non effugeret Princeps, si mutato pretio vel bonitatenummi, antiqua nomina aeque novis communicar er. Libra enim mutata non amplius librae nomen iure reservat. Ita solidus, denarius et id genus alia. Mutatio verò figurae arbitratia et extra periculum posita esse videtur.
Porrò mutatio ne siat de subito, cautio est, cum omnis mutatio periculosa, nec facile mutanda sint, quae semper certa fuere l. fin. de constit princ. Periculosior sane mutatio fuerit, quae maioridamno reip. et singulorum civium obnoxia. Itaque nummi insensibili quasi modo mutandi et tollendi sunt, eoque pacto, ut minimum detrimenti inde Resp. capiat. Imp. Aurelianus monetam novam publice distribuit, et plebem quicquid haberet adulterinae monetae tradere iussit. Quo facto commercia ab omni confusione liberavit ut allegat Robert. lib. 1. rer. iud. cap. 16. Alexius Com. Imp. cum monetam a prae decessorib. suis adulteratam reperisset aeneam cudiiussit, quâ in Imperii expensis uteretur. In vectigalibus vero probos aureo exigebat. Zonar tom. 3. p. 138. Optimus princeps ex eiusmodi exemplis seligat, quid sibi ommittendum vel sequendum, secundum praeceptum Livianum et Iuristonsult. regulam. Non quid Romae fiat, sed quid fieri debeat spectandum. Insuper Politicus attendat etiam in mutatione et sublatione monerae ad species, ut quae frequen tiores in contractibus et instrumentis non repenre tollat, sed potius ad tempus toleret. Definiat quoque qua moneta census et collationes publicae aerario inserendi c. olim 20. X. de censib. Plin. lib. 33. c. 3. M. Freher de numis. census p. 18. Describat quoque nu~mos certis appellationibus et quid significent sua rep. Copp. quaest. 26. Mynsingerus 1. observ. 65. Const. Elect. puta quid nomine Goldgülden, Groschen, Schrek. etc. veniat. Denique ex norma iustitiae et aequitatis leges promulget, quo pretio nummos mutatos expendi et accipi oporteat, novorumque aestimationem publicer, qui pondere, bonitate et valore ab antiquis discrepent. Ubi etiam illa quaestio definienda, utrum contractus an solutionis tempus mutatâ moneta inspiciendum? de qua Mynsing. 4. obser. 1. Gail. 2. observ. 73. Guido Papa decisio. 493. Const. Aug. Elect. p. 2. const. 28. Iohan. Copus decis. 2. et 5. Vasquivius 1. controvers. 2. n. 7. Barcholc. adc. 1. quae sintregalia n. 38. Zangrnus p. 3. de except. n. 38. Molinae. de usur. contr. q. 92. usque ad 100. de qua quaestione singulatim disputata Antonius Faber de var num. debit solut. Adde Virgil. Pingizer. quaest. saxon. 40. Postremo Principi semper ante oculos sit positum. Videat Princeps, ne Resp. aliquid detrimenti in nummis capiat.
Et haec DEI beneficio de Nummis atque re nummatiâ, filo et stylo Politico tradidisse satis sit, ubi tantum ca, quae genuino et legitimo ordine quantum pote, nisi fallor, pettractavimus. Interim bone Lector, candoris tui censioni totum quicquid est committo. Quod si defectum aut errorem persentias, mone mequaeso, lapsui me obnexium esse agnosco, et emendationi facilem fore profiteor.
Vale et me Reip. et tibi faventem ama. Ex Musaeo nostro Torgae die 15. Iulii Anno 604. Qua Deus Opt. Max. me ex gravissimo morbo sanitati pristinae aliquantillum restituit, ut illa die ultimam manum huic opusculo admovere possem, quod alias innumeris impedimentis publicis et privatis interruptum fuit, et desultoriâ pene operâ confectum. Quâ de causâ etiam defectus sui veniam facilius merebitur.
*tw=| *qew=| mo/nw| do/ca e)n u(yi/s2ois2.