14 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 25, image: s025

LIBER PRIMUS. DE CONSTITUTIONE NUMMORUM IN REP.

De notatione et Synonymis Numi. CAPUT I.

REs in Rep. neccssaria, civilis, Nummus a)po\ tou= no/mou. i. e. à lege. Aliàs Pecunia et Moneta, nec non modificatè Aes, Argentum, Aurum dicitur.

SI quis beatitudinem civilem bonorum fruitione constantem accuratè perpenderit, partibus eam et gradibus velut quibusdam, quae vel animum, vel corpus, vel fortunam hominis spectat, absolvi animadvertet. Indubium enim est, multiplicium rerum sufficientiâ et abundantiâ ad vitam politicam opus esse. Puta quae ad victum, amictum, domum, instrumenta etc. necessaria. Quae bona Naturalia appellamus. Quippe quae à naturâ ad naturam tentant, sine quibus homo nec vivere, ne dum civiliter vivere possit. Quae quamquam ratione dignitatis et praestantiae caetetis bonis, inprimis quae animum boant, longè cedant: attamen necessitatis intuitu primum gradum sibi vendicare videntur, quibus homines in civili caetu primum vivere et sese sustentare possint, deinde civiliter vivere: Adeò ut Politicus primum de eatumrerum cura et copiâ sollicitus esse debeat, postmodum ad alia progredi. Quae cum societatis civilis commercio non sufficiant, aliud quippiam Legis beneficio et dispositione Politicâ adinveniendum fuit, quod rerum naturalium vices aequabili commensuratione subiret, quod respectu rerum naturalium Res civilis vel Legitima dici potest, propterea quod à civili vel legitimâ otdinatione formam (qippe quod u(poqe/s1ei tantum constet, quamquam materies à natura) accipiat, et usui civili in serviat. Nec enim per se nummus succurrit indigentiae humaneae (Midas enim Ovid. in Metamor. lib. 11. abundans auro fame periisset) Nam

Copia nulla famem relevat sitis arida guttur
Urit; et inviso meritus torquetur ab auro.

Sed veluti instrumentum quoddam, quo naturalia facilè et commodè parantur et permutantur. Idcirco suo et conveniente nomine (Nomina enim rebus convenire debent, ut Iustinian. ait) Numus a)po\ tou=no/mou id est no/mis1ma, (quod à


page 26, image: s026

verbo nomi/zein, quod praeter alia sancire et statuere significat,) in digitatur. Ita enim Festus de V. S. Nummus ex Graeco nomismate nascitur. Et Aristot. 5. Ethie. 5. *kai\ dia\ tou=to t)o)/noma e)/xeino/mis1ma, o(/pou) fu/s1ei, a)lla\ no/mw| r)sti\: Ideo nomisma nomen habet, quod non naturâ, sed à lege est, id est, quod communi consensu et rationenaturali, quae lex quaedam tacita, ut Iurisconsultus loquitur in l. 7. de bon. dam pretium pecuniae constitutum sit. Aliis dici videtur quasi o)no/mis1ma ab inseriptiene, ex Prudentio:

En Caesar agnoscit suum,
Nomismanummis inditum,
Cui nummus omnis scribitur.

M. Freherus lib. 1. parer. c. 14. Portionem ctiam monetae dici putant nomisma, N. Orsinus cap. 4. de monet. Alias no/mis1ma quoque morem et consuetudinem notat, ut Thessalicum nomisma, quod in proverbium abiit, de fraude et dolo Thessalorum (qui Demostheni perfidi dicuntur) accipi videtur. Adrian. Turneb. lib. 27. Advers. c. 29. Quam verè autem lsidorus lib. 15. Orig. 17. nummum à Numa Pompilio, Romanorum Rege deducat, quihbet facile colligit, quem Phodiginus lib. 10. c. 21. lect. antiq. quasi Numia pecunia à Numa, sequitur. Scribitur Numus Plaut. in Aulul. et passim in p. ac Nummus. Fr. Hotomannust. de variâ Numi et Nummi appellat. 32. Quamquam utriusque differentem appellationem assignet. Nummus ergo omnem pecuniam generatim significat signatam. Ita enim Ulp. in l. 75. de leg. 3. Nummis indistincte legatis hoc receptum est ut exiguiores legati videantur. Confer. l. aureos etiam 196. de. V. S. Speciatim vero et s1unekdoxikw=s2 sestertium denotat. Cic. in Verrin. Varro lib. 3. c. 6. de re rust. Plin. lib. 10. c. 20. Quamquam etiam usu interdum utrumque coniungatur, ut dicatur Nummus sestertius Colum. lib. 3. Valer. Max. lib. 5. c. 10. Bud. de Asse lib. 4

Nummus quoque significatione pecuniae continetur, Aliâs pecuniae verbum ad omnia xrh/mata refertur, quae nummos metitur. Arist. 4. Ethic. et August. in lib. de disciplin. Cristian. Tertium, ait, quicquid homines possident in terrâ omnia quo rum domini sunt pecunia vocatur. Antiqui enim, quod habebant, totum in pecoribus ponebant l. 4. l. 5. l. 178. l. 222. de V. S. l. pene de constit. pecun. Specialius signifieat tantum ea, quae pondere, numero et mensurâ constant l. 19. l. 30. de legat. 1. Denique pecuniam numeratam d. l. 4. l. 5. de V. S. ubi Iob. Goedd. quod numerari posfit, et signatum aes, argentum, aurum Isidoro dicitur. Pecuniam vero dictam asserit Plinius à pecude lib. 15. c. 3. et lib. 3. c. 3. quod Romanorum aes primum ovium, boumque effigie signatum fuit. Iul. Scalig. lib. 5. Epidorp.

Si dicitur à pecude ipsa pecuniarectè
Fiet, pecus ut habeat quod suum vocavit.

Unde non immerito Isidori etymon reicitur lib. 10. c. 17. quasi quod pecunia à pecudibus dicta, quod corio pecudum nummi incisi et signati. Et Cassiodori lib. 7. dum inquit: Pecunia à pecudis tergo nominata Gallis auctoribus: quem sequitur A. Robertus lib. 1. rer. iudicat. c. 16. p. 140. Ioseph. Scaliger vero derivat pecuniam à verbo pecuinus et pecunius, A quo, inquit, dicimus pecuniam, subintelligendo rem in verbo Pecunia in Fest. Hinc fluxisse videtur vox Penning et Pfennig, Pecuniam quoque Deum coluerunt. Iuu. Saty. 1.


page 27, image: s027

-- Etsi funesta Pecunia Templo
Nondum habitasinullas nummorum ereximus ar as.

Forte quod pecuniam largiri et tueri credita Aug. lib. 4. de civit. Dei c. 24

Deinde etiam Moneta dicitur à monendo Isid. lib. 15. c. 17. quod moneat, quod non sit fraus in metallo vel pondere, Quin imoquod etiam Auctoris seu Principis Math. 22. vel valoris publici, vel alterius cuiusdam rei nos moneat Coras. lib. 3. miscell. c. 13. n. 3. Math. Hostus lib. 1. de re numm. c. 4. Quo Theodoricus Rex apud Cassiodor. lib. 6. c. 7. alludit. Monetam que facis denostris temporibus futura saecula commonere. Sed et Paneg. Plin. Haec eborereddantur, haec marmore, haec in coloribus vivant, haec in aere moneantur, haecgemmis augeant, pretium Inde Ioach Camer. de moneta veteri ait Monetam à monendo dictam volunt, propter subiectionem diversorum temporum atque civitatum, nec non pretii quae omnia de signis intelliguntur. Aliter accipit Harmenop. monh/ta, inquit, kalei=tai to\ a)nxe\ tu/pwn s1fragisth/rihn h)/bkleuth/rion, meq) w(=n o( tw=n nou/mmwn tu/pos2 diaxara/tteta. B. Brisson de V. S. in verbo Moneta, M. Freherus c. 2. de monet. pag. 15. Sic quoque accipitur in l. 6. §. 1. p. ad L. Iul. pec. pro officinâ publicâ et palatina. Monetarii, inquit Iurisconsultus dicuntur, qui in monetâ publicâ operantur l. 2. de fut. monet. l. 4. et 6. C. Theod. eod. l. 2. Cquib. ex causis. l. 1. l. 7. 13. de min. lib. 6. de dign. lib. 11. Firmicus lib. 8. cap. 13. Vop. in Aurel. Suidas, Maer. 2. in som. Scip Amoneta descendisse videtur Germanicum Münte et Münze, unde Münzen i. e. Pregen oder gelt sehlagen Gallis Monnoye. Iunonem etiam Monetam à Romanis cultam Suidas scribit, quasi symobolon, quod in bello adversus Pyrrhum et Tarentinos de pecunia laborantes benigno responso, ope consilioque iuvisset. In cuius templo nummi percussi Cic. 1. de divin. B. Brisson. de V. S. Rosin. 2. antiquit. c. 6. Ioseph Scaliger in Festo in verbo Corniscarum, ait, Cornices in tutela Iunonis, praeter. fabulas, cognomen etiam ipsius Deae docuerit Moneta. Nam inde granuli monetae et monetulae dicti. Posterior aetas per d. Monedulae. Glossar. exponit mnhmos1u/nhn.

Denique aeris nomine omne nummorum genus, sive aurei sint, sive argentei, etiam continetur l. 159. de V. S. l. 5. §. Sedsi dedi p. de tribut. l. 2. l. 27. §. huius legis ad L. Aquil. l. 26. in fin de pignor. act. sive ex corio Sen. lib. 5. de benef. c. 14. et passim apud scriptores Propterea quod veteres primum nummis aereis usi. Plin. li. 18. c. 3. lib. 33. c. 3. Ubi etiam argenti nomen pecuniam numeratam notat, ut argentum praesentarium Comico. Cic. in top. Quamquam legato argento vel auro, signatam pecuniam continerinon placeat Iurisc. l. 29. in pr. et §. ult. l. 27. §. 1. p. de aur. et arg. Sen. lib. 1. de bon. c. 11. Quemadmodum etiam aurum passimpro nummis usurpatur, ut apud Virgil. Auri sacrafames Plaut. Effodio aulam auri plenam. Quarum vocum usus quoque apud Graecos et Hebraeos habetur. Pollux lib. 9. Hostus. kob. 1. 3. r de e. nummar.

Et haec de significatione vocis, et synonymis attigisse satis sit, cum prior verborum, posterior rerum interpretatio esse debeat l. 1. p. sicertum pet. l. 1. §. dolum p. de dolo. l. Senatus. de donat. caus. mort.


page 28, image: s028

De definitione et divisione Nummi, qui Verus est et Quasi. CAPUT II.

NUmmus est materies seu Res, publico valore constans, cetera quae inaequalia commercii aequaliter dimetiens.

Estque Verus vel Quasi.

Verus, qui veris et legitimis causis partibusque constat, communi populorum consensu approbatis. Proinde perfectus, bonus et probus censetur. Qualis est, qui ex metallo pretioso, aerève perfectâ formâ, auctoritate publicâ factus est: Cui Malus, reprobus et falsus opponitur.

Quasi, qui ad similitu dinem veri fingitur, ex materiâ extraordinaria formaque im perfectiori. Unde Nummus sictus et imperfectus exsistit, qui vero similis habetur ratione materiae et formae: effectrice verò et fine nec non effectu convenit.

UT patesiat ab initio, quid Nummus, quem in Rep. constitui oportet, desinitio eius necessariò praemittenda est, quae to\e)=??? et naturam eiusdem generatim declaret. Cu. 1. off. Solet autem Nummi definitio admodum variari, ut vix exinde intelligere liceat, quid nomine Nummigeneratim denotetur. Nos conabimur rem ex causis derivare et subiecto, quibus ritè positis, finitionem positam esse credemus.

Generis loco Materies ponitur, autotitate Pauli Iurisconsulti in l de contrahen. empt. verb. clectra est materia. Et quidem convenienter. Quippe quod ex historiis constet, variam olim adhibitam fuisse, et adhuc adhiberi materiam ad formam nummi rccipiendam. Etenim non ex aere, argento et auro tantum, ut Isidoro visum lib. 15. c. 17. Orig. nummi conflati fuêre: verum etiam ex aliis rebus facti, propterea Metallum minus rectè loco generis assignari videtur, sed vox quaedam generalior, quae ambitu suo omnes includat, ex quo nummus factus, seu fieri possit, qualis est materies, quae generaliter exprimit, ex quo aliquid fit. l. 7. §. Cùm quis ex aliena. p. de acquir. rer. domin. Licet interdum pro qualitare et genere usus accipiatur l. 166. de v. s. l. 16. C. de praed minor. et aliâs à ligno separetur l. 55. de leg. 1. l. 12. de usuf. l. 167. de V. S. l. 18. §. si quis caverit. p. de pignor. act l. 45. §. pen. p. de iur. sisc. l. 14. §. 1. de peric. et commod. rei vend. l. 47. p. de act empt. Sivetamen quis malit Rei appellationem substituere, quae generalissima et ad omnia, quae vel in patrimonio nostro sunt, vel extra patrimonium et ad omnem contractum causam que pertinet l. 5. §. 23. de v. s. l. 1. p. si ait. pet l. 1. p. derer. divis. l. rei appellatio. de U.S.


page 29, image: s029

Causa altera, quae dat esse, forma est. l. Iulianus p. ad exhib. Materics enim formas varias induere et exhiberepotest l. 80. §. 1. p. ad L. Falcid. Ut itaque materies illa lecta formam et nomen nummi induat, quippe quae aliâs suo genuino, nomine et forma insignita maneret, opus est legitima dispositione, quae valorem publicitus introducat, quo indito, Nummus sua forma et titulo proprie esse incipit Qui valor quidem olim pondere tantum constabat, at postmodum, et hodie aliis quoque partibus formahbus plenius perficitur. Generatim tamen cuiu slibet nummi formam publicus valor complectitur. Propterea etiam Nummns a)po\ tou/ no/mou nomen obtinet, quod non natura, sed lege, suum esse habeat, seu quod publica auctoritate valorcm et pretium adipiscatur: Arist. 5. Ethi. 6. et 1. polit. 6. Quod IC verbis. Eaque materies usum praebet non tam ex substantia quam ex quantitate exprimit. Et Plutar chus in vita Phocionis ininuit, dum Nummos praestantiores, quo minori materia plus valoris ac pretii comple ctantur esse scribit. Nummos itaque non foret illa materies, nisi valore publico insignita esset, quo esse habet, et ab omni rudi materia, et ex qua nummus fieri potest, aliisque speciebus rerum omnino distinguitur. Cum aliud sit aurum, aliud aestimatio et valor eius l. Titia p. de. aur. et arg. legat. ubi IC. ait. Legatis alicui decem pondo auri, satis iuste legatum solvi, si vel ptetium auri praestetur. Valor autem hic publicus intelligitur, qui publica auctoritate et astimatione innititur, sive ponderae tantum, sive charactere et pretio simul publicis. Nec enim pactis privatorum constat, sed lege IC. sanctionesummi Principis. Quod IC. verbis demonstrat, Electa materia, cuius publica et perpetua aestimatio quod in nummos anti quis expressi m: Publice signato. Ex pecunia public â. Ex argento publico. Et in illo Muss DIUS IV. VIR. P. P. F. id est Auropublice feriundo. Et L 12. ta. Magistratus monetalis creati pecuniam signabant. uti ex verbis constat: Minores migistratus as, argentum publice signanto. Porio ut de sine certo constet, cuius gratia nummum auctoritate et valore publico cudi oporteat adduntur verba, Cetera dimetiendi Nimirum ut omnia, omnesque merces differentes, quarum communicatio in Rep. necessaria est, nec aliâs commode fieri potest, valore suo aequaliter dimetiatur et aestimet. Quo verbo utendum, cum aliud vix reperi liceat, quod finem et mundus nummorum congruentius exprimat. Propterea quod veluti communis et certa sit mensura, ad cuius rationem pa/nta ta\ xrh/mata et bona dimetri oporteat. Dimetitur vero cetera omnia inaequalia (nec enim se ipsum metiri potest l. 42. p. de sideius.) aequitate sui valoris. Quod permutatione universum fieri nequit, ob innumeras rerum differentias, quae natura suâ nisi medio quodam, ad aequalitatem redigi non possunt. Nec enim opus fuisset nummo, si permutatione etiam in ae qualia potuissent fieri aequalia. Inde Atistoteles 5. Ethicor. 5. ait: gi/netai pw=s2 me/s1on, pa/nta ga\rmetrei=. Idemque IC. verbo explicat: Cuius publica et perpetua aestimatio difficultati permutationum aequalitate quantitatis subveniret. Nec ultra merx utrumque, sed alterum pretium vocatur: seu ut Iurisconsultus loquitur in d l. 42. aestimatio rerum, quae mercis numero habentur, in pecunia numerata fieri potest. Cuius vim Franci verbo Pretier efferre possent, quod idem ac pretium assignare et constituere. Propterea aevod pretium proprie contractui enitionis


page 30, image: s030

venditionis conveniat, cui nummus primario inservit §. pretium. Instit. de empt. vendit. Ibi Imp. Pretium autem constitui oportet. Nam nulla emptio sine pretio esse potest. Item Papinian. in l. 72. de contrah. empt. Emptionis substantia consistit ex pretio. Et Paul. l. 2. §. 1. eod. Sine pretio nulla venditio est. Item l. 1. derer permut. l. 2. locat. cond et similibus textibus. Quamquam etiam pro mercede positum reperiatur l. 10. in fin. p. de acquir. possess. l. ult. §. ult. p. ad L. Rhod l. locavi. 51. l 58. p. locati. alio sensu l. 52. §. in coëunda. p. pro socio. Livius lib. 32. et passim. Res verò quas dimetitur et aestimat, sunt omnia illa, quorum mutua communicatio per contractus et conventiones fieri potest. Quod commercium dicitur l. 5. de iust. et iur. l. 24. §. 1. de minor. l. 6. de captio. et ut Theophilus ait, komme/ teionrsti\n h)\ tou= dunasqai pepra/s1kzn, h)/ ar)gurazein e(cous1i/a: quod Ulpian. lit. 19. instit. Ius emendi vendendique invicem definit. At quoniam non omnium rerum commercium esse potest: ideò etiam nummus eas res dimetiri non potest, quae commercio et usu humano exemptae sunt, puta, liber homo, res sacrae et religiosae, publicae l. 34. §. ult. de legat. 1. l. 83. § sacram de V. O. §. 1. Instit. de inutil. stip. l. 6. de contrah. empt. Omnium enim rerum, inquit Iurisconsultus in l. 34. §. 1. p. de contrah. empt. quas quis habere vel possidere vel persequi potest, venditio rectè fit. Quas verò natura vel ius gentium, vel mores civitatis commercio xemerunt, earum nulla venditio est: vel ut Aristot. 4. Ethic. xrh/mata de\ le/gomen pan/ta o(stw=n a)ci/a nomi/s1mati metrei=tai. Adeò ut xrh/mata omnia, quorum pretium pecuniâ constitui potest, id est facultates, subiectum nummi statuantur. Inde instrumentum dicitur permutandi divitias naturales, et certa mensura commut abilium et venalium, Item medium permutandi divitias naturales aequivalens. Nicolao Oresinio et Gabriol. Byelio. Et haec de definitione declarandâ sufficiunt, quae causas et subiectum complexa, verior et concinnior ceteris videtur, quod ex subsequentibus clarius elucescet. Aristotelis quidem definitio finem et subiectum continet, ceteris causis omninò omissis. Suidas verò no/mis1ma to\ ko/mma tou= tetupwme/nou xalkou= notam expressam signati aeris definit. Aristophanis interpres no/mis1ma to\ tu/mma tou= tetupwme/nou xalkou= h)\xrus1ou=, notam percussam signati aeris aut auri. Georgius Agticola verò, quod sit bractea aurea vel argentea, vel aerea vel orichalcea, vel plumbea, vel denique ferrea, in rotundam plerumque vel quadratuam figuram formata, et iussu regis aut civitatis publicè signata. Quae definitiones vel mancae vel superfluae. Quid enim bractea, quae Isidoro dicitur, tenuissima lamina a)po\ tou= bra/xein, quod est h)xei=n, id est. à crepitando lib. 13. cap. 17. loco generis, quasi nummus tantum tenuissimi corporis? Et quid necessum fuit species metallorum interserere, quae tamen omnigenam materiam nummi non continent? Et quid figuram, quae accidentaria et varia esse potest, addere? Numquid etiam quaelibet civitas monetaeius habet? num denique pecunia signata tantum nummus? Quâ ratione aes rude Romanorum olim appendi solitum, nummi nomine in dignum? Nullum verò verbum valoris et dimensionis publicae, quae formam et finem exprimunt. Eadem meneta (ut verbo Apuleii in Apologiâ utat) percussa est definitio Monetae Hosti, Budelli et aliorum, quam hîc perstringere longum et taediosum foret. Hermannus Vulteius Iurisconsultus clatissimus, nummum definit, quod sit valor


page 31, image: s031

materiae, quae definitio nimis at cta videtur. Hotomannus: quod sit lamina metalli ad certum pondus examinata, et publicâ lege certo pretio taxata, certaque nota in signita. Marquardo Frehero Iureconsulto celeberrimo placet definitio ex l. 1. quod sit materiâ formâ publicâ percussa, usum dominiumque ex quantitate magis ptaebens quam substantiâ in tr. de re monetaria. c. 2. in pr. et lib. 1. parerg. e. 14. et in dissert. de num. censur. p. 23. imagine et superscriptione nummum censei ait Itaque concludo; Cum nummum ex metallo, vel à pondere vel figura tantum definire insufficiens, ex partibus autem et accidentibus non sit definire, sed describere; Nummum esserem, quae publico valore m erces in aequales aequaliter dimetiatur. d. l. 42. p. de fideiussor. l. 1. de contrah. empt. Porro haec definitio generalissima omnes species nummi complectitur, sive sint nummi veri sive sint ficti: Interest enim Reip. non tantum genuinis nummis: verùm etiam interdum exigente necessitate fictis ad similitudinem verorum uti. Iccircò summa quoque divisio nummi subnectenda fuit: quâ nummus vel Verus vel Quasi habetur. Verus qui causis legitimis constat, inprimis essentialibus, materia pretiosa, id est, auro, argento, vel minus pretiosa, id est, aere, quem ius et usus communis gentium ubique ferè approbavit. Quod ex declaratione causarum subsequentium plenius patescet. Quasi qui fingitur instar ucri, de quo suo loco infra.

De efficiente Nummorum, id est, de eo, qui Ius Monetae habet. CAPUT III.

AD Veri nummi naturam penitius intelligendam Causae, tum qualitates, partes et species eius accuratius considerandae sunt. De causis primum externis, postmodum internis dispiciemus.

Externae sunt Efficiens et Finis.

Efficiens Nummi in Rep. est Princeps, quinon tam cudere, quàm pretium imponere, omnia que re quisita et qualitat es nummorum in sua Rep. eiusque partibus necessariorum praescribere, nec non alienos nummos assumere potest et debet.

Ius verò cudendi Magistratibus committi aliisque permitti solet, tam praescriptione et consuetudine immemoriali, quàm privilegio in opportunitatem et commoditatem commerciorum, tum consequenter in salutem et honorem Imperii. Adeò ut qui eo iure voluntate Principis utuntur, nummos non pro libitu cudere possint, sed legibus nummariis conformes, quos Princeps suo arbitrio nutu que sustinet et moderatur.


page 32, image: s032

REs nummaria consistit in constitutione, conservatione et curatione, auctione atque mutatione nummorum. Sunt enim nummi primitus constituendi in Rep. id est, vel fabricandi, vel fabricati aliunde assumendi, constituti post conservandi, accumulandi et mutandi interdum. Constitutio deducitur ex causis qualitatibus, partibus et specieb. Inquirendum itaque est in causas nummorum, suquidem rem scire est rem per causas cognoscere, quarum quaedam essentiam ingrediuritur nummi Materia et Forma: quaedam veroò nummos extrinsecus efficiunt Effectrix et Finis. De externis primum, post de internis agemus, ut sciamus, à quo nummus verus in Rep. constituatur et ad quem scopum: ex qua materia et quâ formâ: quibus cognitis ad qualitates, partes et species progrediemur: denique quo artificio nummum fabricari oporteat. Primum quod efficientem nummi attinet, cum intelligimus, qui ius monetae fabricandae aut assumendae, nec non mutandae sibi vendicat, quod à solâ Principis auctoritate in Rep. dependere dicimus. Quippe cuius esse solâ lege, seu dispositione legitimâ constat, quae nemini nisi Principi in Rep. competit, cuius est, virtuteimperii leges condere, et quicquid legitimum constituere l. fin. C. de ll. l. 2. C. de vet. iur. enucl. §. sed et quod Principi Inst. de iur. natur. l. 32. p. de ll. Tum quia nummus omnium rerum vices suâ aestimatione sustinere debet, non potest non aliâ quam publicâ auctoritate inniti, quae tantum potestatis impertit, atque omnem fraudulentiae suspicionem segregat. Com aequum sit nummos bonitate substantiae vel auctoritate saltem publicâ omnium rerum pretia aeque definire, atque iustitia fundari, quâ iustus et aequabilis valor innititur. et conservatur l. 1. de contrah. empt. l. 32. p. de sideiuss. l. 1. C. de retor. nomism. potest. siquidem Princeps salutis et utilitatis publicae causâ est in Republ. ut omnia expediat, quae ad conservationem eius spectant l. bene a Zenone in fin. C. de quadr. praescript. l. 3. de offi. praef. vigil. l. 8. C. de ll. l. praecipimus 32. C. de appell. l. 20. C. de nupt. Quod si enim cuivis privato ex suo auro et argento nummos facere liceret, quâ auctoritate acciperentur à concivibus et extraneis? Nulla sane. Cum legis potestas tantum publica. Deinde quae suspicio fraudis subsequeretur? cum praesumptio fidei et veritatis longe alià in publicâ auctoritate, quam privata. l. censur. 10. de probat. Aliciat. de praesumpt. Principem vero hîc termino politico accipimus, qui summum habet imperium in Rep. sive sit unus numero l. princeps de ll. l. 1. de constit. princip. l. digna vox. C. de ll. lo/gw| tantum, id est, vel populus vel optimates arg l. ubi fundus 56. in fin. p. de cendit. et demonst. l. 33. de ll. l. 3. p. de east. post. Iac. lib. 1. Ita enim olim penes populum Romanum in populari statu ius monetae fuisse testantur leges nummariae, quarum Plin. lib. 33. meminit, et refert eas Ioan. Rosin. l. 8. antiq. p. 2. c. 20. Hotom: dell. Rom. Papiria, Livia, Clodia, et Charondas in not. ad constit. Galliae lib. 15. t. 221. Postquam vero omnis potestas et imperium in unum translata, qui Imperator dicitur à Dione lib. 52. non ut olim pattâ victoriâ, qui dux belli §. serui Inst. de iur. person. tw=n pole/mwnh(ge/mwn Theoph. ibid. Sed qui summum imperium tenet, alias a)ntokra/twr et pantokra/twr dictus unâ etiam ius monetae translatum intelligitur, quod summae potestatis pars haud postcema l. in toto. de R. I. Legum enim potestas etiam nummum complectitur quippe qui lege sit et exsistat. Cuius rei exemplum illustre adducit ex Laonico


page 33, image: s033

Chalcocondila lib. 2. et lib. 3. de rebus Turc. Annaeus Robertus lib. 1. rer. iudicat. cap. 16. Tamberlanes, inquit, quem Graeci Temirem vocant, cum de pacis conditionibus victor et ferox cum Baiazete Turcarum Imp. ageret, postulavit ut in Baiazetis ditione numisina Tamberlanis ad mitteretur, eoque uti solo liceret, quod insigne subiectionis vinculum Baiazeti intolerabile visum fuit. Exemplo est Perennius, qui quod ius monetae usrparit, à Commodo Imperatore trucidatusfuit, ut testatur Herodian. in Commodolib. 1. Et propterea nummorum curam et ius Impp. Romanos sibi reservasse ex legibus patet. l. 2. Cod. de fals. monet. l. si quis. C. Th. eod. Carol. V. Const. III l. 1. C. de vet. numism potest. N. Leon. 52. Bodin. derep. lib. 1. cap. ult. Andr. Knich tr. diprivil. ducum Saxoniae cap. 5. verbo Müntzgerechtigkoit. Budellis de moneta 1. c. 4. n. 5. Arnold. Clapmar lib. 1. de arcanis Imp. cap. 16. Laelius Lechius in polit. lib. 1. cap. 5. pag. mihi 91. lib. 2. cap. 6. n. 18. et inter Regalia (Maiora vocant Dd) idem ius ideò relatum c. 1. quae sint regal. Quod Gunterus lib. 8.

At primum Ligures super hoc arege rogati
Vectigal portus, cudendae iura monetae
Libera Romano liquerunt omnia regno.

De quo et Rodericus lib. 2. c. 5. Sigon. de regn. Ital. lib. 7. c. 12. Quod et iuri divine congruit Maccab. c. 5. Math. 22. Denique testatur de Ungarorum regno Otto Frisingensis. Nullus, inquit, in tam spatioso ambitu, Rege excepto, monetam vel telonium habere audet. Quod ius Bonfinio teste etiam Turcae nulli cedunt. Nec intelligitur hîc princeps tam cudere monetam, quàm pretium, pondus, characterem atque bonitatem eius praefinire: quin etiam alienos assciscere, quod mutua commerciorum necessitas exigit. l. 1. C. de vet. numis. potest. l. 5. de iust. et iur. Tacit. do morib. German. Quod et decreta Imperii, nec non historiae et orinationes aliarum rerump. comprobant: hoc ius monetae cudendae aliis magistratibus committi solet, ut in Rep. Romanâ Triumviri monetales constituti l. 2. §. eodem tempore. ibi Eberlinus de O. I aeris, argenti, auri flatores et literis A. A. A. F. F. id est, aeri, argento, auro flando, feriundo in nummos notati, quorum mentionem lib. 7. epist. 13. Cicero facit: Treviros vides censeo: an duo capitales: mallem auro, argcnto, aere essent: eorumque auctoritatem lib. 3. de ll. ex LL. XII. tabb. refert: Minores magistratus eas, argentum, aurum publicè signando. Ex Cassiodoro verò, Ammiano et aliis constat, Comites sacrorum largitionum sub Impp. hoc ius habuisse. Idem enim censetur, quod quis per alium facit, ac si ipse fecisset c. quod quis per alium. de R. I. in 6. §. 1. p. quod cuiusque univer. l. 1. de off. procoss. Quae regula politica in omni statu locum et usum habet.

Deinde ius monetae aliis quoque permittisolet, tàm praescriptione et consuetudine immemoriali, quae tacitum Principis consensum prae se gerit, nec tituli allegatione opus habet l. ex hoc iure. §. ductus. p. de aq. quotid. et l. 1. §. ult. p. de aq. plu. c. hoc quippe. 3. 9. 6. c. conquestus. 9. c. mos antiquus. 65. distinct. l. testam. C. de testam. quàm privilegio Damhoud. in praxi crim. cap. 65. n. 1. Myns. lib. 4. obser. 34. Müntzerordnung Anno 59. §. Wer es auch sach. Arrest. Pap. lib. 1. c. 1. t. 1. Chopp. de Doman. lib. 1. t. 7. n. 15. Guid. Pap. decis. 498. Petr. Gregor. lib. 36. c. 2. n. 25. Syntagm. Cum Principis et privilegium dare. l. 1. et 3. de constit. pr. §. sed et quod princip. Instit. de iur. nat.


page 34, image: s034

gent. et civili. l. exfacto, de vulg. et pupill. l. Neratius de R. I. Quamquam hoc ius Maiestati principali individuum esse. Bodin. lib. 1. c. 10. et aliis videatur, nec citra laesionem Maiestatis aliis cedi posse, adeoque kkinter maiora regalia tantum, quae summis principibus superiorem non recognoscentibus competere dicuntur, referendum Dd. in c. quae fint regalia. Verum in hoc iure et aliis similibus aliud iure. Cc. receptum videmus et usu. c. super quibusdam. §. praeterea, de V. S. Mynsing. d. l. Privilegii exempla ex historiis constant: Ita Sylla tempore belli Mithridatici Lucullo signandi nummi ius in Peloponneso petmisit, unde is nummus Luculleius diu dictus Plutar. in Lucull. Et quod post alios honores Caesari concessos etiam fuit is, quod ipsius imagine pecuniam percusserunt Dio lib. 44. p. 242. adserit. Et Severus Imp. ut Claudium Alinum aliquâ spe imperii irretiret, multa ex Senatus auctoritate concessit, kai\ nomi/s1mata a)utou kopei=tai e)te/treye. Herod. in Severo. Antiochus etiam filius Demetrii Simmoni Sacerdoti ac Principi gentis Iudaeorum concessit cudere proprium numisma regioni suae lib. Maccab. c. 15. v. 5. et 6. Ita Regi Bohemiae et Electoribus S. R. Imperii ius cudendae monetae aureae et argenteae concessum patet ex aurea bulla c. 10. Reges verò Galliae quibusdam impertiunt privilegium monetae, aureâ tamen monetâ non comprehensa, cuius ius in signum et praeeminentium summi et regii imperii reservant. Uti deeisum fuit in causa regis Galliae et Ducis Burgundiae Anno 1464. Et pactis expressum est inter ludovicum XI. et Principem Auraniae, cui non licitum aliam monetam nisi ex atgento, suo nomine et notâ formare. Nec Iustinianus voluit, ut rex Persiae, aut quisquam alius regum barbarorum auream monetam percuteret, Procopioteste. Hodie sanè ius monetae cudendae Principibus omnibus, Abbatibus, Comitibus et Civitatibus quibusdam in Romano Imperio usurpari videmus. Plerumque tamen in signibus imperatoris cum Aquila et globo imperii impressis et epigraphe additâ RUDOLPHI IMP. AUG. P. F. DECRETO. Plerumque dico. Nam videas quoque Electorum et Principum aliorum nummos, qui suam tantum epigraphen et symbolum continent. Nec liberum est illud ius cedere alii, aut vendere Müntzordnung. Ferd. Anno 59. Abschied zu Speier. Anno 70. §. Als denn auß der Müntzgerechtigkeit keine Mercaney. Quo in casu Principes prudentiores certis pactis et legibus suae reip. prospicere solent, ut nummi ligibus monetalibus conformes feriantur. Adversus quas si committant ii, quibus hoc ius concessum, illud perdant, et poenas luant, siquidem omne privilegium abusu amittitur. l. si quis C. de offic. praef. praetor. orient. c privilegium. 11. 9. 3. Abschied 66. §. 31. Chopp. in lib. 2. de Doman. t. 7. quod monetae ius, ut eo pacto concedatur aliis, utilitas publica et privata exigit, ne ob defectum nummorum alicubi commercii exercendi tam pauperi, quàm diviti desit occasio.

Et haec de eo, qui ius monetae habet, dixisse satis sit. Singulare exemplum est in salvatore nostro IESU CHRISTO, qui potentia divina in ore piscis nummum fecit. Math. 17. Ioh Matthesius in Sarepta hom 14 in pr.

Quis verò nummos primum invenerit et percusserit, in quaestione esse solet? Quod historica fide definiendum Sun qui Phidoni Argivo ex Graecis nummi inventionem asscribunt. Pollux lib. 9. Strab. lib. 9. Aelean. lib. 12. variar. histor. Alii primum auctorem faciunt Atheniensium Erichthonium, alii Lycios, alii Lydos, alii


page 35, image: s035

Naxios, alii Phoenices, alii alios. Pollux d. lib. 9. Herod. lib. 1. Caelius lib 21. c. 48. Plin. li. 33. c. 3. Suidas. Ceterum rem perantiquam esse nummum, et fuisse in populo DEIpost diluvium Gen. 20. Matthesius in Sarepta conc. 14. (Falsò tamen à Iosepho Caino attribuitur lib. 1. c. 3. antiq.) sacra historia testatur, dum mentionem argenteorum et siclorum facit. Camer. in Polit. Arist. lib. 1. c. 6. et libel. de re nummar. Matth. Host lib. 1. c. 2. Alex. ab Alex. lib. 4. c. 5. Pet. Greg. li. 36. c. 2. n. 19. Basil. de Vigin. in Notis ad Liv. Polyd. Virg. lib. 2. Inven. 20. Georg. agric. lib. 1. de pretio metallor. Steph. Forcat dialog. 68. Carol. Molinae de contract. q. 100. nu. 795. etc. Cotman. lib. 7. c. 6. Pinell. in Rub. l. 2. c. 1. n. 2. et. c. 3. n. 1. C. de rescin. vend. Corras. lib 3. miscell. 13.

De fine et usu Nummi, Cur in Rep. necessarius. CAPU IV.

FInis Nummi est cetera xrh/mata dimetiri et aestimare. Cuius prokatarktikh\ difficultas permutationum, cui in Rep. et extra eam subveniat. Quod exsequitur. et consequitur coaequando inaequalia aequalitate quantitatis. Adeò ut omnium rerum vices et functiones, quae in bonis et commercio esse possunt, subeat et sustineat. Et proinde non immeritò loco bonorum, quorum valorem et aestimationem continet et definit, habeatur. Absolutus finis et cum aliis communis est salus Reip. cum sine Nummis nulla Resp. aut societas. civilis, pacis ac belli tempore benè et feliciter subsistere queat. Quamquam etiam aliàs varius usus nummorum in Rep. esse possit, principalem finem subsecutus. Nummis comparantur numismata antiqua, quae vulgò Medaglie appellantur, in honorem, gratiam et memoriam Principum etc. de stinata.

OMnis benè constituta Resp. continetur rerum aequè ac personarum publicarum, nec non privatarum nexu. Nec enim Resp. subsistere, aut appellari posset, si nihil publicum et commune haberetur, quod ad istius fundationem et conservationem faceret. Iccirco in quavis rectè ordinatâ rep. quaedam bona in communi et publico patrimonio relinquuntur, quae moderatores eiusdem semper sarta tecta tuentur et defendunt. Cetera verò omnia privatis assignarunt, quae utilitatem inprimis ptivatorum, aequè ac publica rem et statum reip. spectant. Quibus prudenter unitis, optimè et de republicâ et privatâ constabit, l. 1. §. huius studii, de iust. et iur. l. diligenter. C. de aquaeduct. lib. 10. Arist. 2. polit. c. 1. Arod. lib. 1. rer. iud. c. 63. Chopp. de doman. lib. 1. c. 16. n. 7. Bodin. derep. 1. 6. 1. P. Heigius p. 2. q. 10. n. 82. et seqq. Qua de causâ iam olim paradoxon Platonis, Thomae Mori et Anabaptistarum de


page 36, image: s036

communione omnium bonorum, non tam sententia Politicorum et Theologorum, quàm divino et communi omnium gentium iure, quo dominiorum distinctio introducta l. 5. de iust. et Iure. §. singulor. Instit. de rer. divis. ibi latè Harbrechtus, Rudol. Goclenius in quaest. polit. Ioh. Ferrar. Momanus lib. 6. c. 6. derep instituenda. et in benè constitutis rebusp. hactenus servata fuit, explosum est.

Ceterum cum homo sit animal politicum l. 1. et 2 de LL. nec sibi sufficiens, sed qui in politiâ, i. e. in conversationecivili l. 2. de nundi. vivereteneatur, et ahenâ operâ et opeindigeat, in venti sunt modi quidam, Ratione naturali et civili dictitante, quibus rerum et bonorum in civili socierate necessariorum communicatio fieri queat, è quorum numero permutatio fermè prin. ipem locum occupat, Gentium consensu introducta, et usu ubi que frequentata, ut nullum olim mercimonium, nisi in permut atione consisteret, et cuius nomen omnibus conventionibus, atque ipsi emptioni-venditioni commune esset, uti ex versu Timenis Agell. lib. 3. noct. 17. constat pollw=n d' ar)guri/wn o)li/ghn h)/llacas2 bi/blon. Permutare enim Graecis a)lla/ttesqai. Unde quod pretio emitur, aere mutari dicitur. Apulei. in Apolog. Saepenumerò et vinum et olus et pomum pretio mutavi. Colum. lib. 8. cap. 5. Plinius lib. 19. c. Idque. Paulus in l. 1. de contrahen. empt. ex Homer. Iliad. 6. et Imp. in §. pretium. Inst. eodem. exemplo testatum faciunt. Utrumque enim quod olim interveniebat. Merx dicebatur l. 1. de rer. permut. d. l. 1. l. 32. §. uxori, de usufruct. nec aliud merx, aliud pretium erat. Verum enimverò cum difficultate suâ permutatio omnibus non expediret, quippe quod non tantum difficilis sit rerum permutandarum ob distantiam locorum tractatio et transportatio, sed quod etiam ancipiti contrahentium laesioni obnoxia sit, ob maximam rerum eiusdem aequè ac diversi generis differen tiam, quam diiudicare non cuiusvis videtur ingenii, neque ita in trivio esse, tum quod hominibus sit inaequalis rerum copia et inopia, ut saepè abundent iis, quibus nec aliis opus, contra saepè careant, quibus alteri opus. Accedit, quod res multae servando servari non possunt, quorum distractio commodè maturanda. Propterea etiam quod homo plurimis rebus ad victum et ad amictum indigeat, nec ab uno permutatione rei alicuius, omnium copiam adipisci possit, sed à pluribus: Unde sanè opus est, re quadam dividuâ, ut multa et diversa à multis et diversis comparentur: Quin quod plerumque rerum inaequale pretium, puta ovis et ovi et bovis: Denique quod omnium rerum incerta, fluxa et variabilis aestimatio, ade ò ut quamquam res diucersae quaedam uno tempore aequipolleant, postea tamen alio tempore aestimatione varientur. Nam ut Plato inquit, Rerum omnium pretia videris et tempore et lege et voluptatibus et moribus et fortunâ vel augeri vel minui. Quod Iurisconsultus innuit in l. pretia. 63. p. ad L. Falcidiam. Quibus de causis medium quoddam vestigandum fuit, quod suâ aequipollentiâ difficultati permutationum subvaeniret, et veluti arbiter bonae fidei a)pros1mpolh/pws2 kai\ i)/s1ws2 aequalitatem rerum definiret, et commerciorum rationem facilem redderet. Quod non tantum in republ. sed etiam extra fines eiusdem pernecessarium fuit. Quippe quod nulla Resp. omnium rerum copiâ sibi satis sit: sed quàm plurima ad vitam civilem necessaria et utilia aliunde petere teneatur. Quod divinâ quadam providentia constitutum, ut haec terra alia, illa alia, haec praestantiora, illa


page 37, image: s037

viliora proferat, ad amicitiam humanam ubique colendam et conservandam, ut nisi homines ipsa natura, quae cognationem inter eos fecit l. 3. de Iust. et Iur. ad concordiam instiget mutuam, saltem mutua rerum indigentiâ constringat, ut eleganter Poeta liac de re canit lib. 1. Georg.

Non omnis fert omnia tellus:
Hic latae segetes, illic felicius uvae,
Arboreifetus alibi, atque iniussa virescunt
Gramina.
Continuo has leges, aeternaque foedera certis
Imposuit natur a locis

Quod Apuleius pressius declarat: Olitori, inquit, et cauponi merito concessum est, olus et vinum ex nobilitate soli commendare, vinum Thasium et olus Phasium. Quippe illa terra multumad saporem meliorem iuverit, et regio fecunda et caelum pluvium et ventus clemens et Sol apricus et solum siccidum. Nummus itaque factus est et fieri debet in Rebus pub. commodioris rerum communicationis et commerciigratiâ, cuius interventu-Emptio venditio perficitur §. 1. Instit. de empt. frustra dissentiente Forcatulo, qui etiam absque nummis olim factam esse emptionem, venditionem probare conatur dial. 49. n. 1. et 5. Originem eius Paulus Iurisconsultus repetit in l. 1. de contr. empt. Olim non ita erat (in quit) nummus, nec aliud merx, aliud pretium vocabatur, sed unusquisque secundum necessitarem temporum et rerum utilibus inutilia permutabat. quando plerumque evenit, ut quod alteri superest, alteri desit. Sed quia non semper nec facile concurrebat, ut cum haberes, quod ego desiderarem, invicem ego haberem, quod accipere velles, electa est materia, cuius publica ac perpetua aestimatio difficultatibus permutationum aequalitate quantitatis subveniret, Quod et Athalaricus Rex Gothorum innuit apud Cassiod. 6. varior. 7. Principis, inquit, imaginem subdit os videri pascere per commercium, cuius consilia in vigilare non desinunt pro salute cunctorum. Adeo ut nummus originem ex iure gentium trahat l. 5. de Iustit. et Iur. nec obstet, quod Ius gentium cum genere humano proditum, nummus tamen olim ita non fuerit: siquidem ratio naturalis, quae veluti lex quaedam tacita cum genere humano prodiit, singula tamen effecta eodem tempore simul non prodidit: uti ex bessis, seruitutibus. et manumissionibus certo colligere licet. d. l. 5. de Iust. et iur. Ludovicus Charondas lib. 1. verisimil. cap. 7. et lib. 3. cap. 11. Nicol. Or???smius de orig. et iure monet. cap. 1. Aequè verò necessarium esse nummum ad commutationem extra fines civitatis, ac in ipsâ civitate praeter supradicta Aristotelis testimonio, et exemplo Germanorum comprobatur. Ita enim Aristoteles 1. pol. 6. versione Lambini. Partim supportandis iis, quibus homines egebant, partim exportandis, quibus abundabant, necessario nummi usus comparatus est: Et paulo post: Nummus elementum et extremum est perumtationis. Et Tacitus inquit. Et videre est apud illos [Germanos] argentea vasa legatis et principibus eorum muneri data, non in aliâ vilitate, quam quae humo finguntur. Quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et ar gentum in pretio habeant; formasque quasdam nostrae


page 38, image: s038

pecuniae agnoscant. Interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Ita hodie in regno Calecuti monetam patriam haberi, sed ratione commerciorum Persiae quoque et Portugaliae nummos ibi valere Franciscus Belle Forestus in historiis regni Calecuti testatur. Quamquam constet olim populos permutatione solâ aut potissimum usos et adhuc uti, ut Belle Forestus l. 2. Cosm. de populis quibusdam Asiae et Africae refert, Porro finem suum nummus consequitur aequalitate quantitatis, ut Iurisconsultus ait, dum ceteras res omnes, quae inaequales sunt et admodum differentes, et propterea maximam commercii difficultatem pariunt, aestimando et dimetiendo aequales reddit. Siquidem nulla fieri potest iusta bonorum commutatio, nisi ad aequalem proportionem redigantur, ut valde iniqua et stolida videatur Glauci cum diomede permutatio, de qua Homer. Iliad. 6.

*xru/s1ea xalkei/wn e(kato/mboi e)/nnea boi/wn.

Ad quam Martialis lib. 9. Epigr. 75, alludit:

Tam stupidus numquam nec tuputo Glauce fuisti,
Chatcea donati chrysea qui deder as.

Nemo enim cum alterius damno locupletari debet, quod sane fieret, si quis ovem cum bove commutare cogeretur, aliis rebus aequalis pretii deficientibus. Quod diverbio dicitur Ein Ross vmb eine pfeifen. Aequalitas ergo cum ipsis rebus fieri non possit, nummus substituitur, qui valore aequalitatem rerum conciliat. Hinc Iurisconsultus ait in l. Si ita 42. p. de fideiuss. Aestimatio rerum, quae mercis numero habentur, in pecunia numerata fieri potest. et Arist. 5. Ethic. 5. tou=to ga\r pa/nta poiei= s1u/mmetra, metrei=???r\ pan/ta no/mis1ma. Omnia nummus aequalia facit, quia omnia metitur. Cuius rei exemplum ex Festo de v. S. assumamus: Ouibus duabus, inquit multabantur apud antiquos in minoribus criminibus: in maioribus autem triginta bobus. Nec ultra hunc numerum excedebat multatio, quae posteaquam aere signato uti Civitas coepit, pecoraque multatitia iniuria corrumpebantur, unde etiam peculatus, crime~ usurpari coeptum est facta est aestimatio pecoralis multae, et boves centenis assibus, oves denis aestimatae. Ideoque nummus aestimatione sua omnium rerum vicem subit et sustinet. Et possibile est, ait Imp. in l. 2. C. de const. pecu. Omnes res in pecuniam converti. Si enim certa domus, vel certus ager, vel certus homo, vel alia res, quae expressa est in constituendis rebus ponatur, quid distat à nomine ipsius pecunia? ubi Baldus ait, Habens pecuniam censetur omnem rem habere. Et sequndum Curtium Iunior. in l. 2. §. mutui datio p. Si cert. petat. Pecunia in star polypi cuiusvis rei vicem sustinere posse dicitur, per l. Si ita fideiuss. de fideiuss. l. vinum 12. si cert. petat. l. datie §. cum per venditorem de act. empt. l. quoties in die 59. d. V. O. l. si quis stipulatus fuerit 57. de solut. l.Titio Seio 81. in pr. de legat. 2. Unde nummus non immerito Instrumentum humanae societatis utilissimum habetur et dicitur.

Ex quibus iam liquet, utilitati et saluti publicae nummum in societate civili adinuentum esse, et in Rep. necessario requiri, sine cuius adminiculo non potest perfecta et beata dici commodissimo koinwni/as2 medio destituta, quâ civilem unionem subsistere oportet. Anton. Faber cap. 1. de solut. P. Negelinus in libello de statu civilip. 1. c. 11. Casus 1. Spaerae 6 9. 4. Danaeus 4. polit. 11. pag. 288. Tiallingus in §. huius


page 39, image: s039

studii. Inst de Iust. et Iurep. 28. Lauterbach. 4. pol. 14. Budaeus in l. 1. de con. empt. Polyd. Vir. 2. inv. c. 20. Pin ad Rub. C. de resc. ven p. 1. c. 1. Conanus l. 7. c. 5 Confer. Dd. in c. 1. quae sint regalia verb. Monetae. Tiraq de resr act. ligna. §. 1. gl. 20. n. 9. uti de Lithvanis Munsterus et post eum Belle Forestus l. ???. Cosin. et alii de ndis, qui iandudum noviter detecti, referunt. Sive belli, sive pacis tempore qua de causa nu~mi Nervi Reip. dicuntur. B. Aem. l. 8. et pecuniam nervos dixisse principatus Vespas Dio. refert. Et Plutarch. in Cleomeneait: Qui primus pecuniam hetuos rerum di xit, is praecipue ad bellum respexisse videtur. Cui Tacit. consentit: Pecuniae belli civilis nervi. Et luriscons. in l. §. 1. 20. de qu???stion. Et Impp. in N. 128. c. 15. et N. 161. Quicquid Machiavellus et Achilles Tarduccius disputent, pecuniam nervos belli non esse, quos Scipio Ammiratus [quem Scipio Gentilis prudentissimum virum vocat] Cosimus Bartolus et alii satis tefutant. Confer Steph. Guazzium de civili conversatione lib. 2. p. 262. Nummus ergo utilitatis publicae et privatae causa quam prudentissime inventus cst, et in Republ. constituitur, frustra omnino Plinio refragrante, qui lib. 33. cap. 1. dicit. Proximum scelus fecit, qui primus ex auro denarium signavit, quod ipsum ltet auctorem. Et Poeta 3. Aeneid.

Quid non mortaliap ctoracogis
Auri sacra fames?

Plaut. in Capt. Odiego aurum, multa multis suasit perperam. Gelt betreugt. die Welt. Item Ouid.

Effodiuntur opes, irritamenta malorum,
Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum.

Quasi nummi itritamenta malorum et avaritiae causa, quae radix omnium malorum sacris et profanis literis testantibus. Cum scelera non rebus, sed malitiae hominum imputanda. Nummorum usum Indi non nouêre, numquid propterea à vitiis abfuêre? Aut si quis re bona abutatur, ideo res per se mala sit? cum et optimum quod est, abusu in deterrimum converti, et medicamentum ad salutem proficuum ad occidionem adhiberi possit. l. 236. de V. S. l. 3. §. ad l. Cornel. de serv. Cassiod. 1. var. 10. Pecuniae ipsae quamvis usu celeberrimo viles esse videantur, animadvertendum est tamen, quantâ à veteribus ratione collectae sint. Nec enim abusus rerum usum tollat, quin quaeque salutaria et utilia Reip. de subdito tollenda.

Sic animis accepta malis sanctissima quaeque
Munera degener ant let halibus aequa venenis.

Nec omnia, quae fieri possunt, pro factis habenda, ait Apuleius: Et merito invehit in calumniatores metallorum Leonardus Port. lib. 1. de sestert. Deus enim Optimus Maximus omnia benè fecit Genes. 1. vers. 13. Mathei in conc. Sarept. 1. Zanchaeus de oper. creat. lib. 3. cap. 6. Nicol. Oresm. de monet. origin. cap. 1.

Et haec de primario et genuino usu nummi, qui in dimensione omnium earum rerum, quae mercis loco habentur, consistit, satis sit disseruisse. Quem alius secundarius et varius subsecutus est in civili societate. Cum enim nummus ex numero earum rerum sit, quae functionem in genere suo recipiunt, et in pondere,


page 40, image: s040

numero,mensurâ consistunt l. 2. §. 1. de reb. cre Boet. in Top. Cic. mutuo daripotest. Tum quoque usuras parare, quae fructus et reditus ex pecunia lurisconsultis dicuntur l. qui quadraginta 88. §. fin. ad L. Falcid. l gener aliter 24. § sicui legatum de sideicom. libert. Usurae 34. l. videamus 38. de usuris, Cuiac lib. 9. obser. 15. Qua si quis tollat è reppotissimam partem negotiationis tolli necessum fore Iac Curt. lib. 7. cap. 29. et P. Heigius lib 2. quaest. 1 post alios politicos et Iurisc onsultos complures adstruunt Deinde nummus licet per se infructuosus, interdum locari potest Vinc Caroc. in tr. in loco tit: de usur. q. 4. n. 7. per l. 3. parag. fin. commod. Et usumfructum in nummis constitui cautionis reme dio Senatusconsulto cautum est in l. 1. t. t. p de usufr. rer. ear. quae usu consumuntur Praeterea quoquecum aliis rebus nummum permutari posse ex l fin. p. de cond. ea data. l. cum hi §. si cui p. de transact. l. ita constante p. de iur. dot l. si mulier. p. de pactis. §. constituitur Inst. de usucap. Plin lib. 31. c. 8. Forcat. in Necyoman. dial. 49. Sotus lib. 7. de Iust. et Iur. q. 2. Covarruv de mutat. Mon. c. 7. n. 3. Uti duplex usus calcei et tegendum, et ad permutandum esse potest Aristotelis. polit. 6. et 7. Nummum vero nummis permutari posse non dubium est. Cuius permutationis genus praecipuum Cambium à verbo Cambiare, Quo Apuleius utitut, à Graeco kara/ptw, unde Francis Change i. e. a)moibh/, unde a)rgoramo/ibous2, Germ. Der Wechsell, quod et Isaacus Casaubonus et Priscanus li. 10. in Apuleii Apologia p??? 37. Desider. Heral. 1. ad vers c. 4. notavit. Unde numulariorum et campsorum, id est qui permutant nummos, exercitium increbuit. Quorum artes examinat quoque Sotus lib. 6. de iust. et iur. q. 9. Caietanus et Berandutius de omb. Denique ipsos nummos etiam vendi solitos l. 9. §. 2. monstrat, in qua lege Cornelia cautum ne quis nummos stanneos plumbeos, emere vendere vellet. Quales ad peregrinos refert, puta Philippaeos, Tetrachmum Atticum, Siclos Leu. 27. et aliis Barnab. Briss. lib. 1. antiqua 8. Quos ceterarum rerum exemplo deduci in emptionem solitos Vol. Moetian. lib. de asse indicat, uti etiam de Victoriato Nummo. Plin. testatur lib. 33. c. 3. qui nunc Victoriatus, inquit, appellatur, lege Clodiâ percussus est. Antea enim hic nummu ex Illyrico advectus, mercis loco habebatur. Est enim signatus victoriâ et inde nomen habet. Ieseph. Scaliger in Fest de V. S. in verbo Patres. Idem videtur innuere l. 28. de usufr. Nomismatum aureorum vel argenteorum, quibus pro gemmis uti solent, ususfru ctus legari potest, et l. 27. §. 2. de aur. et arg. leg. quae Itali Medaglie. Galli Medaillons, Un e Medallias et Medalliones appellant, et nummis vulgatis distingunt, sive primitus communi nummorum usui destinati, postea loco mercis habiti sive in honorem principum, aliumve singularem usum tantum percussi, de quibus Anton. August. in tractatu de num. antiq. dial. 1. Sebast. Erizzus et Aeneas Vicus per discursus agunt. Quo eriam locus ex Suetonio in vitâ Caesaris Augusti pag. 53. referri videtur. Festos, inquit, et sollennes dies profusissime, nonnumquam ioculariter tantum celebrabat: Saturnalibus et quando aliâs libuisset, modo munera dividebat, vestem et aurum et argentum, modo nu~mos omnis not ae etiam veteres regios et peregrinos. Cum quo Herod. in Commodo consentit. Quum diem sestum, inquit, (Saturni) civitas agitaret, in quo potissimum Romani invicem se colunt, salutantque et nomismata alter alteri, ceteraque omnifariam munera missitant, Idem de severo et Dio li.


page 41, image: s041

44. de Iulio refert. Quales nummos à communiusu nummario non planitus segregatos fuisse probabile est. Eoque magis, quò magis ad honorandos Principes resveg stas famae et posteritati consecrandas facti essent. Quod genus monetae et hodie in Exsequiis, nuptiis et victoriis Principum frequentari solet. Propterea quod vix commodiori modo, quàm quottidiano usu et aspectu nummerum memoria Principum et rerum gestarum recoli queat.

De materia Nummerum genuina et ordinaria, Auro, argento, utriusque pretio et aere. CAPUT V.

CAusae Nummi internae sunt, Materia et Forma. Materia Nummi est vel Ordinaria et genuina, vel Extraordinaria et Impropria. Forma quoque perfecta vel imperfectior habetur. Atque inde nummus Verus vel Quasi exsistit.

Ordinaria materies ea eligi debet, quae sua natura et proportione, rebus ubique coaequandis habilis et stab. lis esse potest. Qualis est materia pretiosa metalli, auri et argenti ubique valentis et durabilis. Protium utriusque iustum plerumque duodecupla aut undecupla proportione confertur. Quod olim et hodiè admodeum variatum.

Deinde quoque materies minus pretiosa interdum adhiberi solet, nimirum Aes, quod minus durabile et incerti pretii, et proinde minus asotum. Ade ò ut aurum et argentum ubique nummorum materiam promiscuam fermè: at aes quasi unius aut alterius Reip. aut Ioci propriam tantum censeamus. Hinc nummi fiant aurei, argentei, aerei. Ex auro et argento in primis et frequentissimi sunt cudendi, non tam ob praestantiam, quàm communem aestim ationem Exaere verò rariores. Cuduntur autem vel metallo simplici vel mixto.

AQuo nummos et quo fine cudi oporteat, dictum est: Ex quâ verò materiâ et quâ formâ nunc declarandum est. In quibus causis totius rei cardo vertitut, iis que benà perspectis, quivis nummiessentiam facilè cognoverit. Materies, quaeformae receptaculum est ptiori loco describenda, quàm duplicem fecimus: Genuinam et ordinariam, quae propriè et quàm commodissimè nummis congruit: et Impropriam, quae minus Altera quidem adhiberi solet tempore libero, quando legitimae materiae copia haberipotest: altera verò necessitatis tempore, et extra ordinem tantum substituitur. Ceterum ordinariam materiam eam eligi oportet, quae formae et fini nummi perquam idenea sit, quae cum in valore et dimensione


page 42, image: s042

consistat, commodior certè non potest reperiri et adsumi, quàm quae naturâ suâ valorem et pretium in se continet, i. e. talis materia, quae communi hominum consensu in pretio et aestimatione habetur, non tantum in eadem rep. sed in alienis quoque, quarum commercia mutua et necessaria esse oportet. Quamquam enim princeps legem pretii dicere possit: id tamen ultra fines sui imperii extendi non potest: l. si. de iurisd. om. iud. Quantivis pretii etiam suos nummos aestimaverit, nisi et bonitas materiae insit, exteri in aestimationem non consentirent; Cum pretium materiae commune et naturale, non civile in commerciis attendant. lccircò Principi non est licuum pro libitu monetas cudere, verùm cum monetarum usus iuris gentium et communis arg. l. 3. de iust. et iur. necesse quoque est, ut ex tali materiâ formet, quae ubique sui valorem praestet, et iuri gentium respondeat, cuius Principes ministri sunt. Quod et ipsa salus et utilitas publica à commerciis dependens: nec non dignitas principis, qui ad versus aequum et bonum in praeiudicium subditorum et exterorum nihil praesumitur atrentare, summoperè exigit, quodque exempla optimorum Impp. comptobant. l. 1. C. de vet. numism. praet. Nou. Leon. 12. Deinde materies talis esse debet, quae formae capax i e. ponderis, characteris et aestimii: et durabilis, ut finem suum perpetuò consequi queat. Iccircò nummum ex materia non tantum pretiosa. (quia et gemmae et alia id genus pretiosa sunt) sed etiam aptad ad formam recipiendam cudi oportet, nimirum, quae flexilis, ductilis et ad numerandum habilis sit: tum quae etiam durabilis et censtans, cum nummus rerum vices et aestimationes certò et perpetuò subire, et futurae hominum necessitati et utilitati inservire debeat. Quod ICtus innuit, dum ait: Electam fuisse materiam, cuius perpetua aestimatio foret: quo vetbo tam materiam aestimatam, quàm legem aestimationis à Principe dictam intelligere videtur, cum una praesupponat alteram. Et cum nulla alia in re, quàm in metallis tam idonea materies ad nummos valentes et constantes reperiri possit, placuit sapientioribus, communigentium assensu tria metalla, Aurum et Argentum potissimum, atque partim Aes prae reliquis ad materiam nummorum in benè constitutis rebus pub. adsciscere. l. 2. §. deinde cum esset. de O. I. §. 1. Insti. quib. mod. re. contr. ohlig. Quemadmodum apud Hebraeos, Graecos, Latinos, Exod. 25. l. 35. p. de pactis. et passim in scri ptoribus aureorum, argenteorum et aereorum usum fuisse, et adhuc quoque Rebusp. benè ordinatis usurpari videmus; Ceteris metallis, quod minus apta, omninò repudiatis. l. 9. vers. eadem de falsis. Molinaeus q. 200. n. 76.

De auro nemo est qui dubitet, quin illud et ob perfectionem et ob praestantiam, constantiam et colorem, quibus ceteris metallis praestat, inprimis ob summum valotem, quo cetera veluti regina superat, ad formandos nummos adhibendum. Quip pe quod communi omnium populorum, quibus natura et usus auri rectè cognitus, consensu, pretiosissimum metallum censeatur, de quo Picus Mirandulanus eleganter et latè et Plin. lib. 33. c. 2. Arist. de meteor. lib. 6. Georg. Agric. lib. 5. de auro et caus. Matth. Host. lib. 7. c. 1. et Poeta canit:

Uni nil deperit auro
Igne, velut Solem consumit nulla vetustas:
Ac neque rubigo aut aerugo consicit ulla:
Cuncta adeo firmis illie compagibus haerent.


page 43, image: s043

Post quod secundo gradu Argentum locatur. Namque

Vilius argentum est auro.

Cuius praestantiae intuitu Principes quidam in signum Maiestatis singulare, aureos: nammos sibi tantum cudendos reservarunt, usum que auti vendicarunt. Uti ex L. Longobardicâ. C. de eo qui fals. monet. lib. 1. de legib. Longob. constat, et testatur Procop. lib. 4. de bello Goth. Non aliis quàm Imperatoribus et Regibus Francorum licuisse aureo nummo suam imprimere figuram. Uti quoque Helena, Constantini mater, simul atque renuntiata fuit Augusta, nummos aureos sub esfigie suâ cudi iussit Zonar. tom. 3. Impp. quoq, Romanos vetuisse, ne privati cuiuspiam effigies auro insculperetur Niceph. lib. 8. c. 3. refert. Auri etiam spargendi ius sibi reservavit Iustinianus N. 105. c. 2. P. Faber lib. 1. Semestr in cap. de magist. Rom. Andr. Spaeckhan cent. 2. quaest. et Arnol. Clapmarius lib. 3. de arcan dominat. cap. 9. Quod Leo tandem sustulit N. 94. Et quis ignorat, Regum et Principum aequè profanorum ac sacrorum palatia et opera magnificentissima et splendidissima facta esse ex auro lib. 1. Reg. 10. Plin. lib. 33. c. 3. kDion in Nerone et alii. Hodie in Imperio Romano Regi Bohemiae, atque Electorib Ecclesiasticis et Politicis concessum et reservatum esse Ius nummi aurei et argentei, Aurea bulla testatur. Tempore tamen Salomonis tanta fuit copia auti, ut argentum nihili pensum fuerit. 2. Chron. 1. v. 15. et 1. Reg. 10. v. 20. Nec quicquam fecerunt aurum Indi olim, eius verum usum et praestantiam ignorantes, ut refert post alios Naiolus in Canicul. colloq. 19. Verum copia aut vilipendium huius velillius populi communem aestimationem nondum sustulit, quemadmodum etiam barbaros populos edoctos, autum in summo pretio habere certu est. Nec refert, Lycurgum usum monetae aureae et argenteae prohibuisse, et ex solo ferro admisisse levi sanè ratione, quasi auro. et argento è Rep. exulare iusso non amplius supersit studium divitiarum, sed virtutis tantum. Athen. lib. 6. dipnos. Nicol. Gragius lib. 3. de rep. Lacedaem tab. 10. c. 1. Quasi aliarum rerum et nummorum ferreorum etiam, aut alius metalli publica auctoritate aestimatorum cupiditas et desiderium essenequeat. Aurum ergò primaria et pretiosissima materies nummorum habetur, id nimirum, quod ex venis metallicis natum et effossum, vel quod ex arenulis fluminum collectum. Quid ergò de auro artisiciali seu chymico censes? Annenummis idoneum? Sunt qui id fieri planè negant Forcat. dial. 6. nu. 6. et nuperrimè post alios Nicolaus Guibertus Apologia adversus Alchymistas. Quibus obviat natura, cuius opera frustra nituntur excedere, ut loquitur Oresmius cap. 2. Sunt qui id sieri et factum esse fide oculatâ testantur. Martinus Delrius lib. 1. disquis. Mag. Salmuth in Notis ad Novareperta. Pancirol. lib. 2. Quorum litem meam non fecero. Quod si hoc facticium aurum veri naturam adaequet, quid in materiae nummorum suâ constantiâ et pretio idoneum satis videatur?

Porrò auri et argenti proportio ex auctoribus colligitur varia, quâ utrumque com mutari solitum, uti referunt ex lib. 3. Reg. 10. et 2. Paral. 1. et Ioseph. 3. antiqu. Pollux lib. 9. Sueton. 57. Liv. deoc. 4. Tacit. lib. 17. Herod. c. 3. Plin. lib. 33. c. 3. Georg. Agric. lib. 2. de pret. metall. Leon. Port. lib. sing. de sestert. Ioach. Camer. de monet. vet. pag. mihi 304. Co varruvias, Gripsepsius Polon. lib. sing. de num. Matthias Hostus, Budaeus de Asse lib. 2. et 3. Alcia. lib. 3. c. 9. dispunct. Bodin. 6. de rep. cap. 3. Hotom. de renummar. t. de auri et


page 44, image: s044

argenti proportione pag. 349. Budellus lib. 1. c. 18. et. 23. etc. Duodecuplam verò proportionem auri et argentum omnes fermè approbasse populos Bodin. lib. d. 6. c. 3. derep. et in Apolog advens. Malestret. Carol. Molin. de monet. q 100. n. 778. Ant. Fab. de solut. c. 1. Ioac. Cam. de nxmmis. adstruunt. Quam et Plato in Hipparcho manifestè probat, verba sunt: Si quis dimidiam auri libram erogans, duplumreportet argenti, lucrum an damnum sit? Sam. Profectò Socrates. Nam pro duodecuplo duplum solummodo cap t. 5. Veruntam en plus accepit. an non plusest duplum dimidia. Hipp. Non eius dem dignitatis ac pretii est argentum, cuius est auru. Et hodie illam vel undecuplam plerumque frequentari Cov rr. de vet. num. coll. t. 1. c. 3. n. 3. et seqq. asserit Nostrâ, in quit, aetate una quidem auri pars undecim argenti partibus, aliquando duodecim aestimatur, et pluris etiam ob auri inopiam, vel eius aestimationem ex eo contingentem, quod aurum sit purum absque ullâ argenti vel aeris misturâ. Verùm nos hîc loquimur tantum de auri purioris et argenti puri propotione. Nam mixti varia esse potest prout fit varia mixtio. Qualis sitproportio argenti ad aurum hodie in Romano Imperio, ex ordinat. Imperii constat, nimirum undecupla cum quartâ parte, quam declarat Budell. lib. 1. de monet. c. 18. et 23. n. 12.

Praeter aurum et argentum adhiberi solet quoque interdum Aes 8vulgò Cuprum ab Insula, ex quâ primù ad nos pervensisse fertur Kupffer oder Ertzt. Mathes. homil. Sarept. 7.) quod minus pretiosum est et pretii incerti, quod ferè singulis locis varitat, et admodum obnoxium rubigini, quae notam et ipsam materiam exedit. Quâ de causâ nummus aereus minus constans erit, et propterea hoc metallum eti~ minus frequentari solet in nummis. Bodin. derep. d. lib. 6. c. 3. et in Apol. adversus Malestrettum. Georg. agric. de pretio metallor. Confer Camer. oper. succisiv. 1. c. 14. et lib. 2. medit. Nisi in quibusdam Rebusp. aut civitatibus, quae auri et argenti copiâ destituuntur, quarum fines non facilè egreditur, ex quo nummi minimi pretii percutiendi, egenorum gratiâ, cum argenti etiam minima particula pretiosa sit.

Nummum verò primum apud Romanos ex aere factum Plin. lib. 33. c. 3. Aeneas Vicus lib. 1. de num. antiqu. c. 13. tradit, qui As dicitur Gell. lib. 20. c. 1. Et quidem Aesgrave, Festus notat apud Romanos in usu fuisse. Quod ubi demaiore summâ agebatur. plaustris convehi necessum Livio teste. Virgil. in Ecolg.

Nonnumquamgravis aere domum mihi dextra redibat.

Item:

Inde domum cervice levis, gravis aereredibat.

Post exauro et argento:

Aera dabaent olim melius nunc nomen in auro est:
Victaque concessit prisca moneta novae.

Isid. lib. 16. c. 17. orig. Prius, inquit, aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta, sed ab eâ quae coepit, nomen retinuit. Unde etiam aerarium dictum Plin. d. lib. 33. c. 3. Uti in Moscovia quoque et regno Narsugae praeter auream et argenteam ex aere quoque moneta reperitur. Lud. Barthen. lib. 3. de Indis cap. 13. Belle-Forest. in descript. univers. p. 1670.

Optimi verò et frequentissimi nummi ex auro et argento formandi sunt. Rariores verò pretii inconstantiam ex aere, pro cuiusque regionis aut civitatis sufficientiâ


page 45, image: s045

ad usu alia et communia victus et amictus commercia exercenda, quemadmodum in bene constitutis Rebus pub. videmus. De quibus metallis etiam regulariter accipien dus Isiodor lib. 15. c. 17. Orig. Quia in numismate, inquit, tria requiruntur. Metallum, figura et pondus. Si ex iis aliquid defuerit, nummus non erit.

De mistione metallorum in Nummis. CAPUT VI.

NUmmi ex auro et argento puro cudi possent. Quale aurum Obryzum et viginti quatuor ceratiorum: Argentum duodecim denariorum in Marca dicitur. Verum hodie argento et aere saltem modice et iuste misto formantur. Nam caetota metalla mistioni inepta habentur. Mistionis causa censetur soliditas et durities nummotum. siquidem purissimi aut quatiuntur facile, aut usu leviter conteruntur. Tum quoque ut impendium fabricationis aliquantillum repensetur. M od ica vero et aequissima mistura illa est, quae puritati metalli proximior, Qualis est, cum vicesimaquarta tantum portiuncula in Marca auti et alieno metallo. At in marca argenti particula sive denatius duodecimus tantum ex aere admiscetur. Haec mistionis lex species mixturae sive gradus metalli vulgo Liga, Aloy Das Pagament, Der zusatz, Schrott vnd Korn, Das Gehaldt dicitur. Quod si inaequalior et impurior mixtio fuerit, auri et argenti proportio et aesimatio dubia et inconstans exsistit. Populo sane valde noxia, nec non corruptioni et depravationi facile obnoxia vulgo Billon.

DIctum est ex qua materiâ idoneâ in bene constitutis Rebus pub. nu~mos cudi oporteat, nimirum ex auro et argento regulariter, et interdum ex aere. sequitur utiam dispiciamus ex purisne an mixtis inter se metallis eos conflari Reip. expediat. Et sane ut perpetuo de certâ auti et argenti aestimatione constaret, quae aequalitate bonitatis, et pretii communi rerum dimensioni conveniret, omnisque falsitas et occasio adulterandi [cum mixtum et corruptum metallum pro simplici non fac le posset subici, obstante pondere, sono et naturâ differente] hac ratione cessaret, tum ut negotiatio communior, frequentior et certior nummorum bonitati redderetur, et pretia rerum perpetuo et certo constarent, nihil utilius et salubrius bono publico videri posset, quam nummos exmetallis puris puros cudi, ut disputat Bodinus li sing Gallice scripto, quem approbat Freher. in Notis


page 46, image: s046

ad N. Oresmium p. 43. Quales olim apud Hebraeos fuisse Auss lauter vnd Clar feinem Silber vnd Golde Mathes. in Sareptâ cone. 14. pag. 227 ex 1. Chron. 29. Dan. 2. colligit. Item Abraham dicitur agtum emisse quadringentis siclis argenti, probae monetae. Quemadmedum etiam Datium Regem persarum, ut sui monimentum quale nomo unqua reliqueret, ex auto quod pote purissimo et excoctissimo nommos percussisse, Daricos dictos. Et Ariandem, quem Cambyses Aegypto praefecerat ex purissimo auro nummos formasse refertur. Verba sunt Plutatchi in Melpom. *darei=on me/n gar xru/s1ion ka qarw/taton a)peyhs1a=s2 e)s2 to\ dunatw/taton no/mis1ma e)ko/yato. *aruandhs2 d' ar)/xwn *aigu/ptou ar)gu/rion ta=n to to=u to e)po/iei, kai\ nun= e)/p a)rgu/rion ka qarw/taton to\ ar)u andiko\n, i. e. Darius enim ex auro purissimo, quantum pote decocto, numisima percussis. Ariandes vero princeps [praefectus] Aegypti idem ex argento fecit. Et nunc etiam argentum purissimum Ariandicum dicitur. Quae mixtio olim LL. Corneliâ et Iuliâ de peculatustricte prohibita. Et Tacitum Imperatorem interdixisse, ut si quis argento publice privatimve aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capitale esset, cum proscriptione bonorum. Et Vopiscus scribit. Et probat Gothus Rex apud Cassiod. lib. 7. vat. 32. hisce verbis. Auri flamma nulla iniuria permixtionis albescat, atgenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa qualitate permaneat. Moscoviticos quoque nummos ex purissimo argento cudi, et aurifices plerosque ibidem monetatios exsistere: adeo ut ei, qui argentum infectum vendere velit, tantum nummorum argenteorum rependatur, nisi quod manus pretium solvendum sit, Die Münzarbeit, scribit Rauhein Cosmogr.

Autum vero et argentum purum intelligitur, quod a metallis alienis arte defecatum est, siquidem arte utrumque metallum ad tantam puritatem posse reduci Chimici hodie asseverant, ut nihil heterogenei metalli remaneat, contra vulgi opinionem, qui in marcâ auripuri ficati saltem quadtantem ceratii alieni metallirelin qui putat. Quod aurum 24. ceratiorum et passim aurum obryzum dicitur, unde et obryzati solidi l. universos C. de vet. numis. prae. l. 1. C. de obligat. vot. lib. 12. Plin. l. 33. c. 3. quod Gellius lib. 6. noct. 5. aurum purum putum. Aliciat 5. parerg. cap. 9. Covarruv. c. 3. §. 1. n. 4. de vet. num. collat. Forcat. dial. 6. n. 5. Argentum purissimum est 12. denatiorum, quod etiam argentum pustulatum dicitur Sueton. in Nerone uti legit Isaacus Casaubonus in Not. ad Suet. l. 31. in pr. locati ibi Gothofr. in Not. Alciat. 6. parerg. c. 4. Forcat. n. 7. seu pusulatum. Eberlin. in l. 2. de o. i. cap. 26. n 11. Cuiac. 7. observ. 39. Turneb. 24. advers. Item putum Mart. lib. 1. epigram. id est, excoctum et purum, vulgo Fingolt, Lötig golt, fein Silber Gallis Argent de Copelle. Inde vusgata formula Dasbeste fein golt soll auf 24 Karat gradiret sein, vnd das Silberauf 12 deiner.

Ceterum cum metalla purissima usuram aut tractationem sine magno intertrimento ferre non possint Bud. de ass. l. 3. Georg. Agric. de pact. metall. tum quoque ut impeudia ad fabricationem nummorum necessaria [quae vel Principi in solutionem sumptuum, quod Gallis Se igneurage: vel magistris monetariis in mercedem cedunt, quod Brassage Germ. Schlegelschatz) repensentur, apud plerosque gentes consuetudine fere communimetalla temperari solent. Siquidem nummos populi sumptibus fabricari oportet. Budell. in in. de monet. lib. 1. cap. Oresm. cap. 7. Et cum


page 47, image: s047

compertum esset, mistionimetallorum commodius argento et aere mihil esse, placuit prudentioribus auto et argento ad fitmitatem et soliditatem nummorum conciliandam, tum ad expensas recompensandas aes admisceri. Quamquam in aureis nummis etiam argentum potius tingendi quam firmandi causâ commisceri videtur. Ita Electreos quoque, id est, auro argentique remixtos olim signatos. Ita enim Lamprid in Alex, Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem hle ctreos aliquantos, sed plurimos tamen aureos. Additamentum aeris vulgo vocant Das Roth, Eo quod artifices aes sivecuptum Roth indigetent, a colore, quem a sulpure nancisci dicitur. At argenti Das Weiss, Mathes. in Sarept. conc. 7. p. 101.

Ne veto mixtura illa confusionem et corruptionem metallorum pariat, modus certus et quantitas additamenti definitur in utroque metallo. At cuius rei declarationem sciendum est, quod artifices marcam (moribus Germanorum superiori aevo, quibus in usu fuit, ut omnia per marcas computarentur, praesertim argenti, uti ex instrumentis, legibus etc. apparet. M. Freher. lib. 2. c. 2.) auri (quae Bessem assis seu 8, uncias continet) dividant in viginti quatuor Ceratia vulgo Karat seu scrupula singulis proinde unciis tria ceratia assignando. Argenti vero marcam in 12. denarios pattiantur, id est, autum in 24. argentum in 12. portiunculas. Quo pauciores itaque partes fuerint in uttoque ex aere admistae, eo praestantius metallum censebitur. Quippe quod aurum et argentum eo propius ad puritatem suam atte quaesiram et elaboratam accedere intelligatur. Nam

Modus omnibus in rebus optimum est habita,
Nimia omnia nimium exhibent negotium
Hominibus ex se.

In Paenulo Comicus ait. Proinde attendat Princeps ad illud in mixturâ metallorum in Capr. act. 2 fc. 2.

Proximum quod sit bono, quodque a malo longissime
Id volo.
Non ego omnino lucrum omne esse utile homini existimo:
Estetiam, ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.

Nam quod additur, quantum fieri potest, modicum sive minimum esse debet, siquidem communis lex gentium in percutiendis nummis obsetuanda sit, ut etiam aliae gentes tecum contrahant. Adeo ut duritiem tantum conciliet, et saltem expensas aliquantillum resarciat, ut ferme eadem ratio sit metalli et pretii nummi. Ad exemplum Romanorum, quod colligitur ex l. 1. C. de ponder. verba sunt. Aurum quod confertur a collatoribus, ut si quis vel solidos voluerit vel materiam appendere, aequa lance et libramentis suscipiatur. Item ex l. 1. l. 9. l. cum aurum §. 1. de auro et arg. leg. l. plane. §. sed si pondus p. de leg. 1. l. 35. C. de donat. Exemplum quoque in Leone Asso habemus lib. 3. p. 141. In quibus etiam nummis Nicolaus O resnius modicam mistionem desideret, ex c. 3. colligitur. Numquam, inquit, debet fierimixtio, nisi tantummodo in minus pretioso metallo, de quo consuevit fieri minus pretiosa moneta. Rursum talis mixtio non facienda est nisi pro utilitate communi, ratione cuius motieta est in venta. Sed numquam est necessitas nec apparet communis


page 48, image: s048

urilitas faciendi mixtionem in moneta aurea, ubi habetur argentea, nec videtur posse bonâ intentione fieri, neque unquam facta est in communitate prospere gubernata. iccirco in auto misturam prudentiores aequam et puriorem esse arbi rati sunt, si 23. partibus auri marca et vicesima quarta alieni metalli constet, cum purum putum autum vigintiquatuor partibus contineatur. Cuiusmodi bonitatis au reos in Gallia percussos Budaeus et Bodinus asseverant Argentiveto mistionem aequabilem censuerunt, si marca vudecim denarios argenti et d. odecimam partem aeris continear, cum purum 12. denariis constet. Budeli. lib. 1. cap. 8. de monetis. Et exoptandum esset (haud tamen sperandum) talem proportionem metallorum in mistione ubique gentium observari. Verum ab hac lege in Rebusp et Regnis admodum exorbitatum est. Unde nummorum vartetas et incertitudo subsecuta in mundo, maximo cum subditorum et Rerump. detrimento, nec non corruptione et adulterarione nummorum coniuncta. Quod autum in Hispaniâ reperitur et in Gallia 22. et 21. Cer. item 19. et 18. Cer. ex quo Rhenani cudi dicuntur etc. ut Host l 8. c. 4 Budell. lib l. c. 10. Budaeus de asse l b. 5. et alii testantur. Adeo que immutatam esse bonitatem nummorum in Galliâ ab hinc annis centum, ut 50. solidi veteres praestantiores et meliores sexaginta solidis, qui nunc in usu sunt, deprehendantur. Ana. Robert. asserit et Camer. de monet. vet. p. 337. Quod ad argentum, eius mixtio quoque supra modum varia. Kivius Drusus in tribunatu plebis octavam partem aeris argento miscuit. Et refert mixturas differentes aeris et argenti Budell lib. 1. cap. 3. Cetertum hîc non iudendum, quid Romae aut alibi factum, sed quid fieri debeat cum salute publicâ et utilitate singulorum l. 12. de off. pro coss. quod ratio publica exigit et exempla optimarum Rerump. comprobant. Factâ ergo iustâ mistione auri, argenti et aeris, definiendae quoque sunt certo numero singularum librarum sive marcarum partes. Quot nummos nimirum ex singulis cudi oporteat. Ut certitudo et bonitas nummorum eo firmior red datur: Puta in Romano Imperio Du cati cudendi sunt ex Marcâ Coloniensi auri puri XVIII qui valituri sint 104. cruciferos. Aurei Rhenenses XXII qui valituri sint 75. cruciferos. Reichs Abscheid. Anno 69 §. 55. et seqq. Quo ad argenteos percutiuntur Taleri et Floreni. Taleri (dicti a valle Ioachimicâ Jochims thaler, ubi primum cusi ma imâ copiâ taxa~atur cruciatis 68. Reichs Abscheid 9. §. 35. qui postmodum recepti sunt, ut marcae Co lon. Cöluische Marek argenti puri octavam pendant. Reichs Acscheid 65. §. 117. Floreni G Iden ex marca, cum semisse fiant. 60. crucigeros valeant, semisses quadrantes, sextantes pro ratâ valeant, Halbegülden 30 Kreutzer. Item 20 Kreutzer, Ortsuglden, 16 Kreutzer. Item Der Sechstheil gulden, 10. Kreutzer vulgo Schreckenberger.

De forma Nummi, valore publico, et speciatim de pondere. CAPUT VII.

FOrma Nummi consistit in valore publico. Valor publicus à pondere, charactere et pretio dependet publicis et iegitimis. Quorum ofrmalium requisitorum uno deficiente nummus imperfectior absolutâ forma


page 49, image: s049

destitutus censebitur. Nummo ergò cuique ex auro et argento, et maioribus inprimis, etiam mixtis certum et uniforme pondus assignandum est. Quod deinde cum singulis nummi partibus, quas continet, conferendum.

HActenus de vetâ et genuinâ nummi materiâ actum: sequitur ut de formâ eiusdem absolutâ, quae esse rei dat l. Iulianus. p. adexhibend. et potissima rei cuiusque causa est, dispiciamus. materies enim nihil ad esse nummi formale confert, sed formae receptaculum est. Nec enim nummus est quod ex auro, argento et aere est, sed quod hisce metallis potestas nummi auctoritate publicâ indita atque tributa est. Quamquam nummus discrimine materiae melior deteriorve esse et censeri queat. Quae tamen bonitas à materia dependens nihil de formâ nummi participat, ac vulgus contra opinatur. Varii variè formam nummi adstruunt, nos eam valore publico seu quantitate publicâ cum I Cto contineri censemus. Quamptimum enim metallo valor publicus seu potestas valendi impertitur, nummus esse et nomen habere incipit, nec amplius aurum aut argentum, sed nummus appellatur, l. qui falsam 19. ibi Formare ad L. Cornel. de fals. quo sublato nummus esse desinit, et materies seu massa pristinum nomen recipit. l. eleganter. §. qui reprobos. p. de pignor. actio. atque privatis postinodum in usu promiscuo esse potst. Verum quid valor pu blicus complectatur non omnibus convenit. Nos valorem nummi non unicâ parte aestimationis definimus, sed latius extendentes à tribus requisitis formalibus dependete arbitramur, quibus cuiusque nummiforma absoluta et perfecta constat, siquidem id perfectum, quod omnibus partibus constat l. 1. de O. I. Pondere, charactere et Aestimatione publicis et legitimis, id est, quae publicâ auctoritate et iustitiâ publicâ innituntur. Cum nummus non fu/s1ei: sed no/mw|: non naturâ, sed lege con ster, ac propterea forma nummi publicitus imponenda et sustinenda sit. Quod ICtus designat, dum ait: Formâpublicâ percussa. Adeo ut nemo privatorum, licet etiam ex optimâ materiâ, nummaum formare possit, ut publicum valorem obtineat, sed instar adulterini deputetur. Haectria ad formam nummi absolutam et perfectam constituendam in optima rep necessario requiruntur. Nam taediosum admodum esset, creberrime ad probationem recurtere: neque etiam posset pecunia accuratè dignosci, utrum bonimetalli et legitimae mixtionis esset, hisce requisitis privata. Quâ de causâ electae materiae pondus certum tributum fuit, et imago impressa et aestimatio indita publicâ fide, quae omnibus nota materiae bonitatem, pondoris veritatem et aestimationis iustitiam praeseferret, suspicione fraudulentiae semotâ. Quamquam gl. in c. quanto, in verb. patris. ext. de iureiur. materiam tantum electam, ponderis quantitatem et publicam figuram consideret , aestimio omisso. Olim quidem absque signatione Romanos aere rudi usos testatur Plin. lib. 33. c. 3. que appendi solitum. Et Servius Rex primus apud Romanos aes signasse scribitur. Econtra rationi consentaneum non videtur, olim nummis ex corio factis (qui pro genuinis in rep. Lacedaemo niorum habebantur) certum pondus tributum fuisse, sed signatione et aestimatione tantum publicâ formam suam habuisse. Verùm nos hîc non videmus, quid factum aut fieri soleat, sed quid in rep bene constitutâ fieri


page 50, image: s050

debeat. Neque vice ordinariae aut verae monetae corium, aut quodvis aliud praeter autum, argentum et aes ad formam recipiendam nummo idoneam, communi politicorum decreto, et natutali ratione dictitante agnosoimus. Ut vero forma nummi solâ lege constat: ita legis quoque est formam nummi ab initio minus perfectam perfectiorem reddere arg. l. 6. de iust. et iur. cum natutam deproperet edere no vas formas et perfectiores. Quemademodum id factum fuisse ex multis iuris arriculis patet. Propterea nullus hodie nummus praefectus censetur, qui hisce tribus requisitis non constet. Pondus itaque nummis ex auro et argento potissimum ob pre tium metalli, quod pondere aestimmatur, communiter assignandum est certum et legitimum, ut de valore publico, tatione etiam materiae bonae certò et publicè constet. Est autem pondus legitimum pondus consequens quantitatem substantiae infectae et nummo destinatae. namtantum debet esse pondus in numismate, quantum in materiâ ex quâ fabricata est, saltem deductis expensis laboris. Deinde etiam legitimum est pondus, simul auctoritate publicâ innitens, ut omnis fraus et impostura, quae summo eum damno subditorum et detrimento Reip. committeretur, certitudine ponderis caveri et evitari possit. Quod enim fide publicâ est assignatum, imperitam plebem magis de veritate confirmat et saepe etiam labore et difficultate ponderandi sublevat: idque eò magis, quando certum et uniforme pondus nummis eiusdem generis et gradus inditur, ne plebecula simplextam facile inaequalitate ponderum in paribus nummis decipiatur Adeo ut qui eiusdem ponderis, eodem quoque sint valore. Inprimis verò pondus certum nummis grandiorib. assignaandum, quod cum singulis deinde partibus minutioribus conferendum, ut totum partibus et partes toti an)alogikw=s2 respondeant, minutissimis saltem nummulis exceptis, quotum pondus non tam accuratè attendi solet. Nec tantum in nummis eiusdem metalli, verùm etiam diversi, puta auri et argenti id fieri publicè expediret, ut quia proportione et analogiâ mutuâ haec metalla communiter funguntur, proportione etiam ponderis mutuiter convenirent, unde publitati facile de valore aureorum et argenteorum relata diiudicare liceret. Cumaliâs negotium sit dissicilimum et iudicii accuratissimi pondera certò discriminare, proportione et ponderibus inaequaliter et inconstanterin nummis aureis et argenteis constitutis Verum quanta varietas et incertitudo ponderum in nummis hodie passim in rebusp. exsistat, cuiliber satis notum est, ut vix fides publica satis tura videatur, etiam rusticis et plebeis, nisi libripendii fide. Sed hîc non videndum quid fiat, sed quod fieri aequum et bonum sit. Quod iura et instituta Rerump. comprobant. Ita enim Iurisconsultus ait: Electa est materia, quaeusum dominiumque praebet non tam ex substantiâ, quaem ex quantitate: quod verbum Matthias Colerus pro pondere accipit in process. exsecut p. 4. c. 10. n. 7. p. 283. per text in c. quanio. ext. de iureiur. ibi Ut reprobata moneta, quae legitimo pondere fuerat defraudata, alia cudatur, quam ad legitimum pondus reducas. Fr. Duar. 1. disput. 6. Valorem publicè constitutum ex Quantitate intelligit. Cui Robertus 3. Sent. 6. contradicit. Budaeus verò pro Quantitate verbum Qualitate substituit, sed minus convenienter. Nos, quia hîc comparatio fit quantitatis et substantie, à qua quantitas ex parte segreganda, Quantitatem pro valore publico, qui generatim formam designat, et speciatim pro pondere valori


page 51, image: s051

incluso accipim as. Quum non tantum in aestimatione seu pretio publico: vetùm etiam in pondere legitimo nummus consistat, quod aliâs metione trantum factâ Fotmae, id est signi et aestimationis publicae I Ctus inconsideratè praeterisse argueretur. Ita Imperatores in l. 1. C. de vet. num. praete. Solidos, inquiunt, veterum ptincipum veneratione formatos ita tradiac suscipi. ab ementibus ac distrabentib. iubemus, ut nihil omninò refragationis oriatur, modò ut debiti ponderis sint. Cui similis constitutio in Cod. Theod. respondet: Etin l. 3. C. eod Impp. Obryzatorum omnium solidorum umforme pretium constituunt. et propterea idem quoque pon dus constituisse intelliguntur. Et Leo Imp. in N. 72. plenum pondus in nummis exigit. Quibus ordinationes Romani Imperii, Constitutioves Caroli U tum regui sispan. Gall. Angliae et aliorum populorum iustituta conveniunt.

De charactere Nummi. CAPUT VIII.

NUmmus deinde signandus est charactere publico, puta Principis vel principis et eius, qui iussu aut privilegio nummos cudit. Haec signatio plerumque continet Epigraphen, i. e. nomen et titulum. Deinde effigiem, insginia vel quodvis aliud symbolum Principis aut cudentis, aut utriusque. Quae pro arbitrio Principum et Rerump. eorum ve qui ius monetae habent ob causas varias admodum variari potest publicae memoriae, gloriae et dignitatis causâ. Ut exinde liquidò pateat fides et auctoritas publica verae et bonae monetae evius sit: et ut aliquid digni monitu moneat praeter pondetis et materiae iustitiam.

ALterum requisitum formale est signum publicum, puta Principis, aut eius, qui iussu vel permissu Principis nummos cudit. Aliâs dicitur Effigies, Nota, Imago, Forma publica, Inscriptio, Superscriptio, Moneta, Figura: quamvis figuram rectius de qualitate externâ significatu Geometrico accipias: Species in l. 1. C. de vet. numis. praet. Typus, typarium character, symbolum, sphragisterium, Iconium, singulati et tropico sensu Prudentio in hymno 11. pei\ stefan/wn Aenigma:

Is ipse tantum non habet
Argenteorum aenigmatum
Augustus, arcempossidens
Cui nummus omnis scribitur.

Ut notat Meurs. p. 2. Exercit. Crit. cap. 10. in prin. Germ. Der Schlag, das Bildt, das Ger reg, die Vberschrifft.

Pondere itaque certo assignato forma seu figura publica imprimenda est, quam speciem probam Impp in l. 1. C. de vet. numis. praete. et Leo Imp. formam non adultetatam vocant et exigunt. Cuius rei causam Aristor. 1. polit. 6. reddit: Primum, in quit, numisma magnitudine et pondere finitum erat, tandem verò et forma


page 52, image: s052

impressa, ut eos a dimensione liberaret. o( ga\r xara/kthr e) qi/th tou= po/s1ou s1hmei=on. Character enim seu figura quantit atisgratiâ impositus. Quod ius signandi, quia fidem et auctoritatem publicam nummo confort, Principis maiestati et Principatus insignibus meritò reservatur. Nam publicâ nota nummos insigniti oportet n. ntam ut exinde ius regium appareat, quàm ut fide publicâ omnis fraudis in nummis praescindatur occasio et suspicio: Siquidem character deber esse testis veritatis et iustitiae in monetâ, i. e. quod sit verae materiae, iusti ponderis et aestimii. Intutum enim foret, tantam rempsubidini singulorum committi. Si enim. quilibet hanc libertatem haberet, quanta variatio et incertitudo valoris sequeretur? quanta falsificatio? Unde aequalitas in commerciis et commutationibus non posset fervati, cuius tamen gratiâ nummum cudi oportet. Quin cavendum, ne etiam alius extraneus Principis monetam similem figurâ minoris pretii cudere ausit. Cuius rei gratiâ plerique Impp. imaginem suam prae ceteris (quemadmodum etiam aliâs in operibus publicis sui nominis inscriptionem affectatunt l. 3. p. de oper. publ.) eligere maluerunt. Quippe ut intuitu vultus principalis subditi recor dentur maiestatis, auctoritatis, amoris et fidei sui Principis. Hinc Frid. Aenobat. ad Ligur. lib. 3.

Rege figuratam Regis patert esse monetam:
Caesaris et Domino sub Caesare fulget imago.

Ita Vespasianus ad Imperii maiestatem designandam initio Imperii curavit, ut An tiochiae aurum et argentum suâ effigie signatetur tacit. lib. 2. histor. Quemadmodum etiam ex formulis et epistolis Cassiodori liquet lib. 7. epist. 32. ubi inquit: Mo netae debet integritas quaeri, ubi et vultus noster imprimitur. Quidnam erit tutum, si in nostrâ peccetur effigie? etc. Et lib. 6. c. 7. variar. Ut figura, inquit, vultus nostri metallis usualibus imprimatur: monetamque facis de nostris temporibus futura saecula commonere. O magna inventa prudentum, ô laudabilia instituta maiorum! ut et imago Principum subiectos videretur pascere per commercium, quorum consilia vigilare non desinunt pro salute cunctorum. Iuven. Sat. 14.

Concisum argentum in titulos faciesque minutas:
Et Satyr. 7. Cum lance beatâ
Dacicus aut scripto radiat Germanicus auro.

Quod ius nulli privatorum, neque magistratui absque consensu Principis usurpare licet, quin maiestatem principis laedat. Auctor in notit. utriusque Imp. Potentia regalis pro licentia speciem suam tantum in auro argentoque signavit: quae pro reverentia figurae nullis usibus proficiens ad honorem regium sacrata permansit. Quâ de causâ Darius Aryandem praefectum AEgypti capite plecti iussit, quod effigiem suam nummis impressisset. herod. lib. 4. in Melpom. Et Commodus eadem severitate in Perennium ob id criminis animadvertit, Herodiano teste. Nisi Princeps aliquem privilegio monetae donet, ut de Albino Caesare à Septimio Severo Imp. in consortium imperii adscito Herodianus scribit. Ceterum Severus, inquit, quo omnia credibiliora forent, cisdem illis ad Senatum relatis, nummisque eius imagine percudi iussis, statuisque erectis, simul aliis collatis honoribus, etc.


page 53, image: s053

Et de Belisario legitur, quod euni Iustinianus tanto honore dignatus fuerit, ut percusso nu~mo se in alterâ parte, ina lterâ Belisarium armatum cum elogio effingi et signari voluerit. Cedteno teste. Et de Odenato, quem Gallienus in Iroperii consortium assumpsit. Ex Pollione constat, De magistratibus vero, quibus munus cudendi mo netam creditur, ut olim Trium viris monetalibus l. 2 de O. I. et aliis, minus dubii est, quin Princeps seu populus quoque ius signandi possit concedere. Quodtamen omne eo pacto et modo fieri oportet, ne maiestas Principis quicquam laedatur aut minuatur. Cum ius monetae sit velut insigne Principatus, et ius praecipuum, quod Principis maiestatem oculariter omnibus semper demonstret cap. 1. quae sint regalia. Unde etiam Seneca de beneficiis scribit, et Sueron. in Tiber. Eo rem processisse in crimine Maiestatis, ut capitale esset, nummo vel annulo impressam imaginem latrinae aut lupanari intulisse. Quendam etiam Maiestatis damnatum, qui verbum suum verberasset, qui denarium argenteum Tiberii imagine signatum palam gestasset manu, Philost in Apol. Tyen. lib. 1. Atque Princeps quidem privilegia quae habet, aliis tribuere possit, nec tamen citra diminutionem maiestatis suae iura summi imperii communicare l. Princeps de ll. 9. l. benea Zenone. C. de quadrup. praescrip. Principis ita que solius aut cui commisit, ius est imprimendi chatacteris. Porro qualis imago esse debeat, inquirendum est. Quae res quamquam definiti certò non possit, generatim tamen concipi potest, nimirum talis, quae auctoritatem publicam de monstret: Deinde eo artificio invertnta, insculpta, ne quis eam facile imitari possit: Denique ut quid memoriâ dignum aut monitu designet, nec unquam Principis aut populi famain fidemque et auctoritatem laedat au diminuat. Signa veto nummorum varia fuêre: quae olim pro libitu principum aut remmp. ex causa varia imposita. Adeo ut quaecumque Principi placuerint signa Maiestatis dignitatisque imperialis, aliusvereigratiâ impressa fuerint. Quroum historiam hîc referre instituti nostri non est: quicumque eam tamen desideret, scripta Antonii Augustini, Aenoae Vici Constantini Landi, Sebastiani Erizzi, Adolphi Occonis, Leonhardi Bortii, Ful. Ursini, Marquardi Freheri dere monet. vet. Rom. c. 1 Ioh. Matthesii in Sareptana contione 14. Lazii de Rep. Rom. lib. 3. c. 3. Casparis Wageri de antiquis nummis Hebraeorum Chaldaeorum et Syror. l. 2. Camerarii etc. adeant, de nummis praeserim antiquis, quos vulgò Medaglie vocant Item Alex. ab Alex. lib. 10. genial. dier. cap. 31. Rhodigin. lib. 10. c. 2. Quorum exemplu* exstat singulate apud Leon. Af. lib. 6. cap. 48. descript. Afric. Reperiuntur adhuc, inquit, non procul ab oppido [Deusen a Romanis condito) nonnulla antiquitatum monumenta, quae sepulcra esse dicas: in quibus argentea quaedam numismata reperiuntur, literis quibusdam atque hieroglyphicis insignita figuris, quarum interpretationem numquam à quoquam percipere potui, Quia ut Iurisconsulti verbo utar, non omnium quae à veteribus constituta sunt, ratio reddi potest. In quibus maximam varietatem figurarum et symbolorum invenient, praesertim Romanorum, qui ferè in sigulis nummis monumenta rerum antiquarum et gestarum impressa relinquere voluerunt. Adeo ut interdum certiora reigestae indicia ex nummis, quam ex historia depromi videantur. Verbitamen causâ unum atque alterum libet addere exemplum. Hebraei scilo suo insculpserunt virgam Aaronis efflor escentem


page 54, image: s054

cum throbulo fumante, seu urna sacra recondendae mannae cum literis Ieruschalaim Ketz scham, sancta lerusalem: et sChekcli Israel: sidus Istaeliticus, ut refert Arias Montan. in Antiq. Indaic: et explicat Anton. August. d. lib. dial. 2. Beza ad 17. Matth. Quem mihi vir quidam amicus praeter ceteros varios visendum exhibuit. Numisma census à Pharisaeis Christe exhibitum continuisse vultum Caesaris Tiberii privigni et adoptivi Augusti cum inscriptione. Ti. Caesar. Augusti F. Imperator in unâ partetat in alterâ parte aversâ forte: Pontifex Maximus vel aliud quippiam elogii, et forte Dianam Ephesiam, cuius D. Lucas meminit Act. 19. Freherus l. sin. p. 4 putat in desert. de nummis census et de remo. cap 2. p. 18. de quo Prudentius.

En Caesar agnoscit suum
Nomisma nummis inclitum
Cui nummus omnis scribitur.

Priscum nomisina atheniensium didraxmon, signatum fuit bovis effigie, pereussum à Theseo vel ad monumentum suae victoriae cum superasset Charanthonium sive Minois Taurum, vel ad celebrandam rem rusticam Camer. p. 314. de monet. vet. Plinius refert lib. 33. c. 3. quod primum aes Romae signatum fuerit à Servio nota pecudum, unde et pecunia appellata, quod etiam Plutarchus in Publicolâ testatur. Didymus vero ait: oi( ga\r ar)xai=oi pmw=ntes2 to\n bou=n dta\ polla\ me\n, kai\ o(/p de\i/ero\n e)nexa/ratton tw| me\n e(ni\ me/rei tou= nomi/s1matos2, tw| de\ e(te/rw| tou= bas1ile/ws2 pro/s1wpon: i. e. Antiquicolentes bovem obmulta quidem et quod vere sacrum est, significabant in una parte nummi bovem in altera personam regis. In Latio signatum fuisse refert Macrob l. 1. alterâ quidem parte effigiem Saturni, in altera navem. Uti etiam notavit Dasider. Heral. li. 1. advers. ca. 8. Augustus argenteo nummo notam Capriocorni sideris, quo natus erat, Sueton. in Aug. Iulianus Imper. cum assiduis Taurorum sacrificiis sese ia ctaret, aram et taurum nummis imprimi voluit Niceph. lib. 10. c. 27. Alii ut magnum ederent pietatis et venorationis argentum, salvatoris nostri imaginem insculpserunt cum inscriptione. IHS XPS REX REGENANTIUM. IHS XPS EMMANVEI: IESUS CHRISTUS BASILEYS BASILE*wN. Constantinus Magnus imaginem crucis in testimonium suae fidei Niceph. Sozomeno Eusebio et aliis testibus. Cuiusmodi signis olim et hodie aureos et argenteos signatos videmus, puta cum symbolis: CHRISTUS VINCIT, CHRISTUS REGNAT, CHRISTUS IMPERAT. Lips. 3. c. 16. de auro et in not. ad cap. 15. lib. 3. Annal. Hodie decreto Imp. An. 59. §. 3. et seq. Floreni signantut Aquilâ bicipite et nomine Imp. in serto pectori eius globo imperii Des Reichs Apffell, de quibus in signibus in Aurea bulla 22. et 24. Lips. de cruc. 3. c. 16. Ulysses Aldobrandus vol. 1. ornithologiae pag. 81. Lazius lib. 7. cap. 6. de rep. Rom. Lipsius. 2. Ann. Tac. in notis Stevechius in not. ad Veget. l. 2. p. 102. Adde Ioannem Meurseum in mantisa ca. 8. Globoinditus est numerus Crucigerorum hac nota 60. Unde vulgo Ein sEchzeger Thaler. Deinde altera parte continentur insignia, et nomen Domini monetalis. Quaecumque ergo forma seu figura nummo publicae fidei gratia imprimatur, omnem illam ab nutu et moderamine Principis dependere in proatulo est, ut semper constet cuius permissu et auctoritate nummi in rep. cudantur, sive interdum signum Principis cum cudentis signo coniungatur, sive tantum illius, qui ius


page 55, image: s055

monetae à principe habet, exprimatur, quod tamem intelligitur auctoritate principali inniti.

Ceterum videant principes, netalia symbola usurpent, quae suspicionem, invidiam et odium pariant, et dignitatem ininuant. Quale fuisse scribitur, quod in signum pacis olim in Galliâ nummo impressum in honorem nuptiarum regiarum Anno 72. die 24. Augusti celebratarum:

Pacem annuntio vobis:
Et Constricta hoc discordia vinclo.

Et inter hoc nomen utriusque coniugis cesso geniali implicatum atque expressum. Verum quam simulatum et quam subdolum symbolum pacis fuerit, crudelissima laniena eo tempore perpetrata testatur, cuius etiam nummus percussus testis erit perpetuns. Quale etiam Netonis, qui percussit nummos citharoedico habitu indigno Principe. Sueton. Denique erep. esset, nummos diversi valoris diverso charactere insigniti, ut hac ratione plebi imperitae consulatur.

De aestimio Nummorum. CAPUT IX.

DEnique publicam et aequam, certam et perpetuam aestimationem in primis ex bonitate materiae et iusto pondere indi oportet.

TEritum et postremum requisitum formale est aestimium pretium sive aestimatio publica nummi: in specie valor et vulgò Die Valvation, à Gallico evalver, quod aestimare. Nec enim satis est, nimium pondus et characterem publicum habere, nisi etiam aequo, constanti et certo aestimio publicitus definitus fuerit l. 3. de in lit. iur. l. 30. de eo quod certo loco. l. 1. de contrah. empt. verbo: Cuius perpetua esset aestimatio. Quippe quod nummus instar legis, quae publicâ et constanti auctoritate innititur lib. 1. de ll. Sotus de iust. lib. 3. cap. 5. Ut omnibus rebus venalibus , quarum aestimatio vatia est, semper et constanter adaequari l. pen de constit. pec. adeoque suum finem adipisci possit. Publicè autem debet esse aestimatio, id est, auctoritate Principis imposita: tum quae publice valeat. Pretium equidem metallorum privatus quiliber pro arbitrio dicere potest, et pluris minorisve materiam distrahere. Nam in emendo et vendendo naturaliter concessum est, quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris vendere, et ita contrahentes invicem sese circumscribere, ut Paulus l. 22. § 3. locat. cond. l. 16 §. 4. de min. modo temperati fiat l. 2. 4. v. 11. C. de rescind. vend. l. 3. C. comm. utr. iud c. pen. de empt. Sed quanti aestimatum est metallum publicitus in nummis tanto valore seu pretio etiam expendendum et accipiendum est. Unde non amplius metalli formati pretium ab arbitrio subditorum dependet, neque quis impune legem pretii nummarii transgredi potest l. 7 §. et generaliter. l. Ius publicum 3 8. p. de pactis l. Neratius. 20. de relig. et fumt. fun. l. quod bonis 15. §. 1. p. ad l. Falcid. l. ult. ff. de seruis et legit. Uti enim


page 56, image: s056

privatilegem condere nequeunt, aut ius publicum mutate d. l. ius publ. de pactis. l. fin. C. de LL. Ita quoque puri tatione nummi aestimium definire non poslunt. Quamquam hodie, proh dolor, cum maximo res publicae et privatae detrimento libidinem et avaritiam privatorum valorem nummi admodum variare animadvertamus.

De inde quoque aquam aestimationem indi oportet. Aequa antem illa esse intelligitur, quae ex aestimio iusto materiae et pondetis iure gentium derivatur. Quippe quod valor auti et argenti ferme communi omnium populorum consensu idem agnoscatur ob communem commerciorum legem et necessitatem. Et ptoinde eundem valorem nummo ex valore metalli assignati oporteat. Quamquam enim pecunia ex eorum sit numero, quae in iure et quantitate consistunt in quâ non tam corpus, quam valor et potestas attributa spectetur l. 1. §. non solum ad L. Falcid. Quod Iurisconsultus exprimere voluit. Materiam usum dominiumque ex quantitate magis, quam ex substantiâ praebere l. 1. de cont. empt. et fa. l. 29. et 94. de solut. et propterea nummi inter res incorpotales referuntur. l. quisquis 95. p. de legat. 3 l. plane 34. §. 2. de legat. 1. l. suis cui l. 94. de solut. l. Lucius 24. depositi. Attamen quia ad legitimum et genuinum nummum communi gentium calculo approbatum non tantum forma perfecta: verum etiam materies legitima pretiosi metalli requitatur, cuius aestimatio consensu populorum recepta ferme aequalis: Idcirco pretium nummi perfe cti ex materiâ bonâ, qualis superius deseripta, et iusto pondere deduci debet, ut eodem valore, quo materies infecta apud gentes nummi facti in commerciis suscipiantur. Quod Aristoteles 3. Ethi. innuit, dum Nummum lege nimitum communi populorum, non naturâ constare asserit. Siquidem nummum ius gentium introduxit l. 5. de Iust. et Iur. dial. 1. de contrah. empt. Bonitatem autem materiae non tantum simplicis, sed et aequaliter et modice mistae intelligo: Propterea quod et illa communi gentium usu et consuetudine ubiquelocorum obtinuit. Ponderis insuper: iusti proportione differente differens aestimium quoque assignandum est, ut bonitas materiae et iustitiae ponderis, nummi verum valorem suggetat. Posset enim nummus constare materia bona,s ed non iusto pondere: et contra pondere iusto, sed non materiâ verâ. Utrumque ergo concurrat oportet in aestimio. Adeo ut qui nummi pondere et materiae bonitate conveniant, eodem quoque aestimio, quamquam specie et inscriptione differant, convenire debeant l. 3. C. de vett. numism. praete. Quae con venientia ut Iuri naturae congrua, etiam Barbatis aequa videtur, uti constat ex Solino, stupuisse tegem Taproban pecuniam, quae cum liberto Antonii Plocami capta fuerat, quod tametsi signata dispatibus fotet vultibus parem tamen haberet modum ponderis, cuius aequalitatis contemplatione Romanam amicitiam flagrantius concupivit. hanc communem aestimandi legem Princeps violare nec potest nec debet, quin in ius gentium impingat et subditos laedat: nec quisquam fuerit exterorum, qui cum tali principe facile contrahet, et commercia exercebit, co quod pretii definitio non absolute in arbitratu Principis consistat: sed potius iuris gentium esse censeatur, quod Princeps temere labefactate aut minuere non potest, si bonâ fide et lege communi cudere velit nummos non tantum in suâ, sed etiam in alienâ rep. valituros. Cui


page 57, image: s057

sententiae comm initer Interpretes iuris, nec non politici prudentiores et aequiores adstipulantur; Principem non posse pluris numismata aestimare, quam materies ipsa rudis certo pondere absque charactere aestimetur, ut restatur Curtius Iunior in l. 2. §. mutui. nu. 12. p. si cert. petat. Math. de Affl. decis. 90. Molinaeus q. 180. mu. 798. Gabriel. Sect. 4. sent. 15. nu. 9. Budaeus lib. 1. de Asse. Ut quidem aestimare publice nummos sit iuris regii, quod nulli privatorum usurpate licet (quippe quod ptivatus legem ferre non possit) et tamen nihilominus Princeps ex materiae bonitate et pon dere ptetium assignare teneatur. Ut etiam Leo Imp. in N 52. exigit, verbo aequaliter aestimetur. Contratium vero exemplum habemus in Nicephoro Phoca Orientis Caesare, qui numisma attenuavit, tetartero excogitato. et quamquam lege et moribus receptum esset, ut omnes nummiimagine aliquâ Imp. insigniti, modo pondere nihil decederet, idem valerent: ipse tamen suâ imagine formatos aliis praeferri voluit, aliorum pretio depresso: quâ re non leviter subditis nocuit, ut refert Pet. Gregor. lib. 36. Syntag. cap. 2. n. 16. Aequa itaque et iusta aestimatio nummi erit, quae metalli rudis pretio aequiparatur, vel id parumper superat, fabricationis saltem expensis deductis. Quae regularis et iusta dicitur, propterea quod non minor nec maior sit, quàm lex gentium, metallique modice misti aestimatio requirat. Contra iniusta, quae turpis lucri causa pro libitu Principis inditur, pretium metalli excedens: vel quae à contrahentibus adversus ius publicum nummis tribuitur, quae Conventionalis dici potest: de qua Anton. Faber c. 2. lib. sing de solut. Aequa esse aestimatio praeterea debet esse certa et perpetua, ut nummus ubique et semper certo res aliâs dimetiti queat. Iurisconsultus in verbo Perpetua aestimatio d. l. 3. nu. 10. si cert. petat. Fr. Hotoman. quaest. illustr. 15. Iohan. Borcholt in c. 1. quae sint regalia. nu. 68. Propterea quod metalli aestimatio certa: tum ut Reip. et cuique privatorum semper de bonis certo constet. Nisi quod interdum urgente causa valorem mutari Rei pub. expediat, de quo inferius agetur. Hisce ergò tribus requisitis formalibus, formam nummi perfectam esse arbitramut quae non tantum ab aestimatione publicâ uti Robert. lib. 1. ret. Iud. cap. 16. opinatur, sed etiam a charactere vero et pondere iusto dependet, d. l. 2. de contr. empt. l. 1. C. de vet. num. praete. N. 72. et lun. C. Theod si quis solid. aur. mod.

De quantitate, figura, aliisque Nummi adiunctis. CAPUT X.

HAec de causis Nummi. Adiuncta sunt eiusdem magnitudo et figura, quae si rotun da tract abilior et dur abiliot quavis aliâ censetur. Deinde quodvis aliud adiunctum, puta Numerus, qui in ptoportione cum reliquis Nummi valorem aperiat. Annus quo percussus. Nome~ nummi, quod plerumque tacitè subintelligi, at in publicatione exprimi solet.


page 58, image: s058

NUmmi natura hactenus ex causis cognita fuit. Atqui cum nummus ut artificiale quoddam et factitium, quantitatem et figuram certam desideret: Prudentiores eam nummo attribui censuerunt, quae eius functioni et durationi perquam accommoda, qualis est magnitudo modica, et parva, ut eius tractatio et calculatio eo facilior. Siquidem olim aes grave, quod plaustris vectum, apud Romanos difficultate non catuit. Livio teste lacedaemoniorum etiam moneta fertea fuit grandis ponderis, ut pretium decem minatum, id est, sestertiûm quatuor M et domi requireret spatiosam aediculam, ubi reponeretur, nec transferri nisi vehiculo atque iumentis posset, ut refert Ioach. camerat. de monet. vet. p. 275. Quamquam Lycurgus huius instituti auctor pleraque malorum facinorum genera hac ratione eici posse putarit: quasi nemo furari, aut aliena rapere, aut fidem fallere depositi, aut donis corrumpi possit, cum non facile occultari potuissent: Tum et figuta totunda, quae consensu Mathematicorum perfectior habetur. Proinde etiam exercitio commerciorummagisidonea, et minus obnoxia adulterationi, corruptioni, arrosioni et fractioni. Alia olim figurâ factos testatur Lazius lib. 3. de rep. Rom. c. 3. Asperi, inquit, erant angulares. Suet. in Nero: Exegitque ingenti studio et acerbitate asperum. Sertatos quoque fuisse forte qui negligentius forent elaborati, quorum circum ferentia extrema tamquam serrae in cisutas praeferebat, quae tamen opinio Lipsio in Not. ad Cor. Tacit. de morib. Germ. non placet. Angulares quondam Germanos signasse historia constat matthes. in homil. pag. 231. Et hodie tempote belli, vulgò vocant Klippen. Oblongos nummos instar ovi in Mu scoviâ reperiri refert Ioan. Rauhe in Cosmograph. et Indam gentem etiam moneta papyracea forma quadrata uti Auban. lib. 2. c. 18. de mor. gen. Item in insula Orno nummos extare instar longiusculae laminae argenteae, in utraque parte Persicis literis insignitos refert Franc. Alveres cap. 31. pag. mihi 63. Ligneos asperos quadratos allegat Alex. ab Alex. 4. genial. dier. c. 15. Pett. Greog. lib. 36. c. 2. nu. 4. Sixtin. in tr. de regal. d. cap. de moneta. Quadrangulorum meminit Iustinianus N. 105. cap. 2. §. Quid autem oporteat spatgere. Quos tetragwni/ous2 a formâ quadrata ita dictos putat Andr. Speckhan (2. Cent. Class. 1. q. 6. nu. 5. in fine.)

Deinde solent adiungi nummis numeri, qui partes integti exprimant, et qua ratione nummi minutiores toti respondeant. Ut praesenti exemplo utamur: Florenus Imperialis Reichsgülden notatur numero 60. qui crucigeros sexaginta vulgò Kreutzer denotat, cuius partes deinde semisses percutiuntur humero 30. denotatae. Item aliae quarum quatuor totum efficiunt vulgo Dretsgülden. Aliae denique quarum sex totum, vulgo Schreckenberger singulae 60. et sic deinceps, que madmodum constat ex Ordinat Ferdinandi Anno 1559. Ita quoque solent grossi atgentei Misnici numero 24. notari, quod viginti quatuor efficiunt integtum talerum. Nec tamen perpetuum est hoc adiunctum, saepissime enim ex collatione, publicatione et taxatione nummorum numerus elici solet.

Annus quoque et nomen nummi aliquoties imprimi, auttacite subintelligi solet. Nomen vero admodum variari. Interdum enim a charactere insignito nomen inditur, uti Graecis dicitur bou=s2 à bove, glau)c anoctuâ. A pondere et aestimatione Libra, solidus, denatius, obolus et similla quae nomina sunt ponderis


page 59, image: s059

monetis apptopriata. Ab effectrice nummus regius Sueton. in Aug. cap. 75. Inde etiam nomen Philippi tropikw=s2 id est, Philippei, ut Horatius:

Regale numisma Philippi.

Plaut. in Bacchid.

Numenisi ducenti Philippi redduntur mihi.

Nam nummi Principum quorum imagines continetent, nominibus appellatiselebant, ut ex Martiali 4. Epigram. 28.

Et centum Dominos novae monetae.

Iuvenal. S.

Dacieus aut scriptoradiat. Germanicus auro.

A materiâ auteus, argenteus, aereus. A sine speciali no/mis1ma fili/as2 Plutarch. Siclus sacer Levit. 27. Numisma census Luc. 25. Marquard. Frheer. in singul. dissert. pag. mihi 17. A natione et pupulis Graecus Barbaricus, Persicus. Pollux lib. 9. A toto et partibus Aes, stater, seinistater: A loco vernaculus, patrius Plutarch. in Lysand. Peregtinua, extetus tranq. in Aug. Plat. lib. 5. de ll. Herod. histor. lib. 3. Elegantet hac de re Leon. Portius in tract. de sestertio: Rudibus, inquit, metallis ptimo ut virgulis, vel in latitudinem diffusis, postea ad deprimendas adulterantium frau des signatis in commerciis usos mortales fuisse satis constat. Quibusdam versis imaginibus impressis hominum et animalium ut sagittarii, noctuae et aliatum rerum diversa nomina imposita sunt. Darici, Philippi à regibus, pondere et numero rebus impressis, Graecis Drachmae, Tetracia, oboli: Latinis Denarii, Bigali, Quadrigati, sestertia. Quorum nomina et pretia adeò volventibus saeculis in disuetudinem abierunt, ut pauci quid denarii, quid minae, bigati, talenta, paucissimi quid sestertia, intelligant, ita ut scirent cum nostri temporis nummis conferre, de quibus Pollux. Et refert variarum gentium nummos ordine literatio lib. 2. cap. 3. de re monetat. Marquard. Freherus. Nostrum hîc est tantum eos, qui vulgares sunt, observare. Coronati sunt Gallis aurei nummi et Scutativulgo Kron. Italis Scudo, Gallis Escur, Du ati aurei a Venetis, genuensibus et Anglis percussi. Philippei Phikipsthaler à Philippo Caroli V. Imp. Filio, aliâs Königsthaler. Regall. Pistoleti anrei Italici, Hispani Burgund Helvet. Item Regales argenti Spanische Müntze, Angloti et Sterlingi in Angliâ, Scotiâ et Hiberniâ. Tectones a vultu regum, Floreni à Florentinis aureis Florentzer Gülden, qui postea in Rhenenses degenetatunt, à quatuor Principibus et Electoribus ad Rhenum dicti, et a ceteris etiam usurpati. Quos postmodum etiam Floreni ex argento secuti. Turonenses argentei vulgò Turnois, Milaresii vulgò Milreis. Portugall. Pagatini, nummuli Veneti, à papgare, quod ad solvendum patatissimi. German. Straßburger Müntz, Rappen, Gülicher, Schnaphan von Reutern: item vulgo Rabengülden dicitut, Quod rex Hungariae perfossi sui corvi, cum Smaragdum auro inclusam abstulisset, imaginem aureis nummis imprimi curavit. Mathes. d. concil. 14. ubi plutimas species et earum nomina refert, ut dicatur Batz ab urso Beer oder Betzen impresso, quod tam en commune nomen postea exstitit. Roß oder Schisfschnabell arosa et navi, Jochimsthaler quod eo in loco percussi magnâ copiâ: Schillingus a siliquâ nomine detorto.


page 60, image: s060

De sectione et differentiis Nummorum, et quâ proportione inter sese invicem aurei et argentei cudi debeant. CAPUT XI.

SEquitur Nummi distributio, nimirum in partes sectio, et in species quodammodo distinctio. Nummi enim partitio in partes minutiores et minutissimas faciunda est, quae collectae integrum restituunt et complent, quae Graecis ke/rmata et kerma/tia dicuntur. Portiones autem debent esse quantitatis habilis ad contrectandum et ad numet andum: ut ad quas vis maximi, minoris et minimi pretii merces commutandas seu emendas valeant, atque tam pauperi quàm diviti inserviant. Partes autem istae quò magis numeris integris constiterint, eò perfectiores erunt, et usui populi commodiores, ob facilitatem commerciorum, tum quoque nummorum commodiorem permutationem. Partitioni convenienter adhiberi videtur sexagenarius: Iccircò eius ratio inprimis in nummis habenda esset. Quamquam hac in parte pro arbitrio prudentis legislatoris per alios numeros fieri possit et soleat partitio.

Altera distinctio nummi ex materiâ et charactere desumitur. Ut alii aurei, alii argentei, alii aerei percutiantur. ex auro et argento commodius, et rectius cuderentur nummi eodem pondere et figura, qui sibi proportione aequabili responderent. Adeò ut duodecim argentei auteo quidem eius dem ponderis et figurae responderent. Diversi ponderis nummi diversâ etiam figurâ cudendi, ut simplicitati plebis consulatur. Maiores nummi ex auro et argento, Minutiores ex argento etiam; At minimi ex aére tantum, aut argento misto, sed modo certo pro cuiusvis loci necessitate desiniti, ut tantum in illo noti et fungibiles habeantur.

HActenus natura nummorum ex definitione, causis et qualitatibus innotuit: Sequitur ut de partitione, et distinctione eorundem agamus. Ars naturam imitatur. Ut verò natura bona naturalia, nobilia et ignobilia pretiosa et minus pre tiosa, nec non etiam vilissima produxit, quae tamen universa et singula necessaria sunt et prosunt vitae humanae: Ita quoque nummum differentias rerum naturalium imitati oportet, ut singula dimetiri possit suâ quantitate. expedit ita que Rei publ. et commerciis hominum, vatios nummos ob varia rerum pretia in Republ.


page 61, image: s061

haberi cum impossibile sit, integtum nummum maximi valoris cetera quae que dimetiri posse, nisi in minutiores quoque partes secetur, quibus omnis generis et pretii merces aequaliter aestimari, et tam pauperi quam diviti, tam peregrinanti, quam in loco commoranti inservire ubique possit. Siquidem pauperis interrest victum et amictum obolo compatare, quem opulentus aureo Ere quoque est peregrini, ut nummulos secum ferre queat qui ferine ubique valeant, nec portanti molesti sint. Nisi quod inensâ argentariâ haec difficultas in diversis Rebusp. sublevari queat, quod tamen vix absque intertrimento (Ohne das Wethselgeldt) fieri posle videtur. Nummi itaque minimi valoris, maioris et maximi cudendi sunt, qui ubique in eadem Rep. valeant aut saltem permitrendum singulis provinciis et ditionibus, facilioris et commodioris commutationis gratia minutiores nummos pecutere, qui tantum in destinatis territoriis valore suo fungantur, ubi excussi sunt. Ut ita singulis in locis plebi et paupertati consulatur. Quales equidem nummos certâ quantitate desiniri oporter, quâ ditioni unâ cum aliis maioribus sufficere videantur, ne populus varietate partium et specierum oneretur, nec ansa fraudulentiae praebeatur. Cum sint, qui maiores et optimos nummos congerere et ex illis villissimos cum inaequali additamento cudere soleant, atque quaevis loca istis supplere Quin quod etiam creditoribus hac in parte prospiciendum, quibus, aliis suppresiis aut deficientibus nummis, invisis maxima copia minurissimorum in solutum obtruderetur. Quandoquidem minutiores portiunculae non aequè ac maiores librae srue marcae bonitati respondent. Denique etiam attendendum, ne abundantiâ minutiorum aestimatio contra publica edicta augescat. Quo in casu si Princeps augmentum futurum persentiscat, facilime et maturè percussionem nummorum ad tempus suspendere poterit. Ideoque etiam in benè constituta Rep. desiniri solet, quâ quantitate minutiores nummos viliores et ex aere in solutum accipere creditores teneantur. Propteres quod creditoribus molestum sit, et taediosum accipientibus multum temporis in numerando et expendendo consumi: tum etiam quod moneta minuta gravior sit et ampliora spatia occupet: adeoque maiori cum periculo et difficultare de loco in locum transferatur: minimi etiam vel plane nullius valoris in aliis locis exoricis cen eatur: siquidem usus eiusdem uti dictum plerumque limitibus loci certis, ubi cuditur determinatur. Considerandum est bonitatem maioris longe differentem esse a bonitate minutioris. Quandoquidem ad percutiendos minutiores nummos maiores expensas erogari, et proprerea maius additamentum adhiberi oportet. Unde etiam reductionem eiusmodi nummorum difficiliorem esse animadvertimus. Quâ de causâ constitutum est decreto Imp. Ferdinandi 1559, ut hem cogatur ultra 25. Florenos minutissimae monetae (nisi pacto aliud eautum sit) in solutum accipere.

Causam habes, cur et quo termino minutiores nummi in Rep. cudendi. Quâ ratione vero in partes quam commodissime integrum hummum partiri oporteat, iam inquirendum est. Placuit autem prudentioribus, praeter alios numeros sexagenarium qui subdivisionibus maxime idoneus, quo et Geometrae et Astronomi utuntur eligere. Quippe quod partes huius numeri etiam numeris integris


page 62, image: s062

constant, puta semisse 30. quadrante 20. triente, sextante 15. etc. quemadmodum exemplum in Florenis Imperialibus habemus. Florenus taxatur sexaginta nummulis crucigeris Creüzer, cuius semis. 30 Ein halber zülden Quadrans 20, triens 15 sextans vulgo Schreckenberger. Inde nummi minutiores, qui tres, qui duos, quiunum crucigerum valent. Expedit evim conttahentibus et simplici plebi, computationem fieri per numeros integros, ut eo facilius emere vendere, tum quoque eo facilius num nos permutate possint. Quandoquidem indubium est, fractos numeros non difficultate vacare. Non diffitendum tamen est, aliis alios quoque numeros placere, quod prudentiae relinquitur, ut ex partitione taleri Misnici, qui in duas, in quatuor, octo et 24. partes secatur, quae grossi dicuntut, et singuli in 12. portiunculas vulgò Pfenning vnd dreyer oder gröschlein dividuntur, quae talerum conficiunt aestimatione quidem, sed non aequali bonitare ac ceterae partes maiores. Quippe quod plus additamenti et aeris in minutioribus nummis contineatur, et necessario admisceri oporteat, quam in integro taleto, ob ampliores sumptus percussioni impendendos.

Et haec de sectione nummi, quae olim pondere fiebat distincto. Hodie verò et pondere et numero. Altera distin ctio nummi est in quasi species. Sie nim Princeps auri, argenti et aeris copiam habere porest, consultum est, ut aureos et argenteos ob pretiositatem metallorum in rep percutiat. Minores etiam ex argento. Brob vnd kleine Mnntz Sortten. Quod ex auro minores fieri non possint, pretium metalli obstat. Cum etiam minima auri portiuncula pretiosissima et inhabilis propterea ad vilissimas merces dimetiendum. Quae ratio in argento etiam militat. Quamquam prudentiores rectius censent ex mero aere minurissimos et minimi valoris nummulos, quam ex argento aeroso fieri. Verum obtinuit usualem pecuniam fieri aere admixto apud omnes fere gemè gentes, utisunt Albi Weisse Bazzones Bgtzen grossi Bohemici Dreykreutzer, Dreyer, pfenningi Heller. Ut pauperes etiam minimi pretii res comparare et ditiores vero eo liberalius et frequentins pauperibus eleemosynas erogari possint.

Ut autem aureorum et argenteorumr atio eò certius constet, nummos aureos eodem pondere et figurâ cudendos suadent Politici, ut qua proportione utrumque metallum conveniat, etiam eadem tatione ex ponderis et figurae convenientia appareret, puta auri et argenti propottio fere duode cupla est. Unde argenti nu~mi duodecim eiusdem ponderis et figurae nummo aureo convenirent, sine quantacumque statuatut à Principe ratione additamenti proportio. Caetetos vero qui pondere differunt, etiam diverla imagine signari consultum et utile esset, propterea quod inde non tantum facilime de certitudine valoris constare, verum etiam causâ corrumpendi, et adult erandi averruncari possit. Quocircâ dolendum est, hodie tam diversi ponderis aureos et argenteos nummos diversissimaeque bonitatis exstate, et in unâ eademque rep. admodum cumulari. Aerosos autem nummulos definitâ tantum copiâ pro cuiusque loci ratione necessatio cudi publice interesset. Quippe quod fraudes facilius in corruptione istorum committi, nec tam facile observati queant, adeoque indies deteriores in crebrescant. Quo sit, ut optima moneta Grosse Sortten à falsariis in pessimos istos nummulos convertatur, lucri


page 63, image: s063

faciendi gratiâ/ Die alten vnd gutten Thaler kommen selten wieder zum liechte. Namque ut Vol. Maertian. lib. de Asse. Omnis nummus argenteus ex numero aeris potestatem accipit. Et auson. ait:

Auri magnus bonos, auri pretiumtamen est aes.

Ita sane hodie aerosos nummos aureis et argenteis cum maximo compendio commutati videmus. Ceterum hîc non spectandum et imitandum quid fiat, sed quid fieri debeat. Qua ratione olim nummi apud Romanos, Graecos, Hebraeos et alios populos convenerint, satis luculenter demonstrant scripta eorum, qui proportiones istorum perscrutati (utut a)kribw=s2 et examussim collatio fieri vix possit) et cum nummis nostri temporis contulerunt, ad quos Lectorem remitto, cum instituti nostri non sit, omnium nummorum historiam et collationem instituere.

De probitate et auctoritate Nummi, id est, quid sit verus, probus et publicus Nummus: et cuius sit in conversatione civili. CAPUT XII.

EX antedictis probitas Nummi duplex etuitur: Intrinseca et extrinseca. Intr in seca constat bona materia et forma perfecta, id est, pondere, imagine et pretio legitimis. extr in seca, quae a legitima causa efficiente dependet. Quamvis vulgo intrinseca describatur massa bona et pondere iusto. extrinseca charactere et valore publico. Genuinus ergo et probus nummus est, qui bona materia, pondere, charactere et pretio legitimo constat: Graece no/mis1ma gnh/s1ion, no/mimon, e)/ntimon, do/kimon: Contra Improbus, adulterinus, ki/bhlon, a)do/kimon. Unde tandem nummi legitimi auctoritas proficiscitur, ut a nemine probari possit et debeat impune.

HAcenus de causis nummi: Ex quib. bonitatem eius duplicem adstruimus: intrinsecam et extrinsecam, alio quidem sensum, quam quo vulgus ac cipit, sed veriori. Unde nuµ~mus vel bonus et genuinus vel probus (a)rgu/rion do/kimon) purus vel malus et adulterinus dicitur Cic. 3. off. Pollux l. 9. et passim IC. l. Lecta de re. cre. l. Tit. p. de const. pec. Li. l. 38. Argenti probi Attici, Apud Fest. Puri probi Bonitatem dico nonformam quip pe quod forma nu~mi sit unica tantum intrinseca, quâ nu~mus esse habet, et quae unâ cum nu~mo ingeneratur, nec ab eo separari potest, quin nu~mus esse desinat. Unde fa cile diiudicare licet, quo fundamento vulgo forma essentialis et accessoria seu extrinseca in figura et pretio adstruatur, cum nullius reivera forma duplex essentialis et


page 64, image: s064

accidentalis, ne dum nummi dati posset. Quippe esse est cuiusque rei unum et simplex, unione unius formae et materiae, quâ distinguitur ab aliis omnibus. l. Iulianus p. ad exhib. Bonitatem vero rerum non tantum ex formis, sed etiam materia alisque argumentis aestimati posse manifestius est, quam ut demon stretur. Ideoque etiam duplicem bonitatem nummi hîc colligimus: primum intrinsecam partim in tuitu materiae, quâ constat, partim formae, per quam est Utraque enim est intrinseca, quod utra que causa de ipsa rei essentia et rem ipsam ingrediatur, eique in haereat. Vulgus alteram, quae in materia est, bonitatem intrinsecam: quae in forma extrinsecam bonitatem, quae a valore nummidependet, ignoratione forte formae, quae numquam accidentalis et extrinseca est, ac proinde etiam bonitas, quae aestimatur, non alia nisi intrinseca censenda est. Covarr. quaest. pract. c. 8. de vet. num. praet. Molinaeus de contract. q. 93. n. 716. Rectius quis alteram materialem, alteram formalem bonitatem dicat. Extrinsecam deinde bonitatem ratione efficientis seu cudentis nummum, quae non alia, quam Princeps aut Resp. esse potest, esse arbitramut. Utut enim privatus ex optimâ materia, iusto pondere, pretio et charactere legitimo auderet auctu privato, falsarius tamen haberetur, et respectu auctoris falsus nummus censeretur: quippe auctoritate publicâ destitutus, quae valorem publicum impertitur. l. 2. C. de fals. monet. l. sacrileg. §. quin cum in moneta p. ad L. Iul. pecul. Ex quibus constat bonum nummum esse primum ratione materiae bonae, auri aut argenti, cum aequabili etiam additamento. Deinde formae, quae iusto pondere verâ imagine, et publica aestimatione continetur. Denique ratione Principis, qui publica auctoritate nummos cudit. Guius auctoritas non privata, sed publica est adeo ut à nullo in commerciis reprobari possit aut debeat, quin poenam Principis incurrat. Uti enim nemini fas est legem violare: ita quoque nummum, qui instar legis, respuere autreicere nefas est. Quippe quod ius quod publicum privatorum pactis tolli non possit l. Ius publ. p. quod de pactis. sed legibus omnibus obtemperare convenit, qui in eadem rep, vivunt l. 1. de LL. modo nummus legitimus sit, quippe quod e(pome/nws2 cuique liceat nummos reprobos reprobare, quorum etiam effectus in solutione nullus est: l. Eleganter 24. §. 1. de pignor. act. Paul. 5. sentent. 25. l. 1. C. de vet. num. praete. N. Leo. 52. Item lib. 3. Longol. LL. 28.

Hic ergo officium erit Politici, ut in examine nummorum veterum et recentiorum bonitatem et materiâ et formâ legitimâ, id est pondere, signo, pretio iusto aestimat, et cum nummis suae reip. conferat, ut quantum differant, aut conveniant, patescat, quâ factâ collatione explorabit, quâ aestimatione [si opus fuerit] in suâ rep. admittendi. Quod partim fide et comparatione historicâ, partim adminic ulo attificum monetalium et Zygostatae facie. Quam artem examinandi olim nummulatii tenuisse dicuntut ubi ex Theocr. Idill. 12. Maxim. in Sermon. 8. Lucian. in Parasito. M. Freherus in pareg. refert. Uti videmus Ant. Aug. Const. Laudum, Vicum Eriz zum, Golzium et alios in characteres, inscriptiones causasque veterum numismatum inquisivisse. Ponderis verò et valoris rationem investigasse, et cum suis nummis contulisse Bortium, Budaeum, Gallicos cum Romanis, Graecis et aliis exoticis. Georgium Agricolam Misnicor. Covar. Hispanicos: Iob:


page 65, image: s065

Matthesium et Hostum Hebraeos, Graecos, Romanos cum nostratibus. Bilibaldum Birckmeierum Noribergicos cum aliis etc. Quae res summi studii est et acutissimi iudicii: Haec enim examinare non cuiusvis esse ex Cic. ad Att. constat: Videne qua lacuna sit in auro, ego ista non intelligo. Et ex Plauti dicto: Ersi, inquit, nihil sit tam simile, quam solidus solido, tamen etiam distantia quaeritur in auro, uxltus, etas et color, literatura, patria et gravitas adscriptulos queritur in auro plus quam in homine: sed eius tantum, cui de historiâ et notitiâ veterum nummorum et nostratium saris su perque constat, et qui naturam metallorum, ut de Georgio Agricola Bodinus in Meth. c. 5. testatur, perspectam habet. Imò haec numquam poterunt ad unguem et kata\ to\ a)kribe\s2 exquiri, cum non solum in diversis temporibus ac locis ac gentibus, sed his eriam iisdem pecuniam ac nummos detrimentis quibus dem manuum variare compertum sit. Camer. pag. 322. de monet. vet. Postremo hîc observandum est, Nummospercussos ratione materiae et formae quoad dominium esse Principis. Quod enim ex meo fit, meum est, et quod meum est, ad alium non pertinet. Verùm quamprimum eorum dominium subditi adipiscuntur, non amplius sunt Principis, sed singulorum. Quippe quod dominia iuris gentium. l. 5. de iustit. et iur. l. 1. de acquir. rer. domin. §. sing. Instit. de rer. domin. Nec obstat quod Salvator noster Matth. 22. ait: Reddite Caesari, quae sunt Caesaris: et Deo, quae Dei sunt. Quasi diceret: Caesaris estimago: Ergo numisma Caesaris. Quippe quod longè alio sensu hoc protulerit. Nimirum ideo reddendum esse numisma Caesari, non quod ipsius numisma, sed quod tributum numismate Caesari debitum solvendum esset. Nam cui tributum, tributum: et cui vectigal, vectigal. Apost. Quod Caesari ideo debetur, quod pro Republ. vigilet et laboret et publico bono monetam percutiat. l. bene a Zenone. Cod. de quadr. praescript. l. 1. de contrah. empt. Nicolaus Oresm. cap. 6. de monet. Nec obstat quod omnia principis l. deprecatio ad Leg. Rhod. de iact. l. bene a Zenone. Cod. de quadr. praescript. Quod Seneca recte declarat: Non dominio, sed imperio. Cui et in quem populus porestatem et imperium transtulit l. 1. de constitu. Princip. Frider. Pruckman. §. soluta potest. cap. 3. num. 117. Iohan. Copus quaest. 44. decission.

De arte et modis fabricandi monetam, Officinis, Magistris et ministris monetariis. CAPUT XIII.

AEs fabricandae monetae consistit in praeparatione et efformatione metalli. Efformandi modi frequentiores reperiuntur duo Fusio et Percussio. Cui nuperrime Impressio accessit. Cuius rei gratiâ Officinae certae publicae, quoad fieri potest, quam paucissimae constituendae sunt. Tum magisturi et ministri idonei et probi praeficiendi, ut omnis fraus


page 66, image: s066

et corruptio evitetur. Ex ministris praecipuus est examinator monetarum, qui nummos probat, quem aliâs Lygostatam, vulgo Wardinum appellant.

DE naturâ, divisione et bonitate nummorum hactenus actum: sequitur ut paucis etiam de arte et modis fabricandi nummos videamus. Cum maximè. sit è re publicâ et privatâ, nummos quàm facilimè et exactissimè et optime formari. Arsfaciendae monetae in tribus potissimum consistit: In metalli excoctione et praeparatione: deinde in concisione, ut in portiunculas et laminas metallum concidatur: Denique ut typario cudatur, feriatur, percutiatur et signetur. Steph. Pighius Campensis in Hercul. Prod. Laminas formis subiciendas hoc fere modo praeparant. Certum pondus metalli puri culinis iniectum liquefaciunt in fornacibus adduntque mixturam: auro argenti tantum, et argento tantum aeris, quantum permittitur lege monetariâ imperiali vel decreto Principis, aut civitatis, cuius impensis moneta formatur. Iam liquidum ac ita temperatum fundunt in canales ferreos et formant in bacillos bipedales: quos deinde malleis subiciunt et extendunt in laminas crassas aut tenues, latas aut strictas, prout ratio, pondus et magnitudo monetae formandae postulat. Itaque lamina facilime formas supplet, et eo minus superflui reddit formae vicissim tantae perfectionis nummos proferunt, ut correctoribus parum negotii fiat in iis ad aequilibrium sive legitimum suum pondus per bilances redigendis. Quam fabricandi rationem Georgius Agricola, Mün sterus et Belle Forestus describunt latius: Et generatim colligere licet ordine paululum inverso ex Lucano:

Primus Thessaliae rector telluris Ionos
In formam calidaepercussit pondera massae,
Fudit et argentum flammis, aurumque moneta
Fregit et immensis coxit fornacibus aera.

Totius huius negotii modus et ordo ab ipsis artificibus peti debet, cuius meminisse tantum hîc satis sit. Quantum observare in moneta Veneta et alibi licuit. Ceterum historia et experientia monetalis artificii duos modos suggerit, Fusionem et percussionem notiores. Fusio antiquis in usu fuit, cui Percussio successit. Iccircò non frustraneae disquisitionis est, cur Percussio suffecta fusioni, et numquid ma gis expediat percuti nummos, quàm fundi? Optimum sanè modum nummos formandi cum esse unusquisque intelligit, quo nummi perfectiores et constantiores pondere et figurâ, tum quoque minus obnoxii corruptionir redduntur: et qui quam facilimè et commodissimè Rei pub. expediri queat. Quod si quis iam commoda fusionis perpendat, facilè persentiet, nummos fundendo rotundiores fieri. Quò autem rotundiores, eò etiam perfectiores esse et minus obnoxios praecisioni, arrosioni, ruptioni et flexioni consectarium est: tum quod forma expressior et diuturnior infusae monetae in haerere videatur: quod sane maximum est in nummo, quo ab aliis omnibus dignoscitur, et suum esse habet. Accidit etiam quod numismata quae que aequali pondere, formâ, magnitudine et crassitie proveniant ex usione. Unde ad???lterationis et confusionis metalli falsi, quippe quae facilè


page 67, image: s067

additamentum insitum vel falsum detegat, omnino impatiens est, ut acute et argure disserit Bodinus, auctoritate in nitens artificum, qui metalla certo pondere et volumine atque proportione dimetiri et probare sciant. Ut taceam de molestia et taedio ex malleorum agitatione, a quibus fusio plane libera est. Propterea videtur maior numerus nummorum fundi posse uno die, quàm alioquin integro anno percuti. Exemplo denique sunt Hebraei, Persae, Aegyptii, Graeci, Latini: qui monetam in formâ proplasticâ fecêre. Quem modum Bodinus ob praedictas causas recipiendum esse in Remp. suadet de rep. et apol. advers. Malestret. Unde certe concludendum esset, antiquiorem fundendi modum longe praestantiorem esse. Quaerat ergo quis, quae ratio alteram percutiendi suffecerit? Sunt qui causam inopiam auri et argenti assignant. Quamprimum enim coeptum fuerit auro et argento laborare, exhaustis undique fodinis et metallis ubique consumptis, usu deperditis etiam occulcatis et dissipatis, coactos fuisse Principes monetam tenuiorem fabricare verisimile est, ad quam signandam etiam malleolus satis fuit. Quem percutiendi modum non pauci subsecuti sunt abusus et incommoda. Ex quâ causâ Bodinus dicit percutiendi modum antiquiorem fuisse ob penuriam metallorum, cui alterum suffecerunt veteres, maiorem copiam auri et argenti adepti. Quod prudentis viri iudicio diiudicandum relinquitur. Ceterum hodie modus percutiendi in omnibus rebus publ. adeo frequentatur, ut alter omnino in desuetudinem abiisse videatur. Paucis eum describit Ioan. Matthesius in Sareptanâ cap. 12. p. 249.

§. Es ist heute zu tage nicht ein gemeine kunst in der Gießkammer eine beschickung zu machen, vnd ordentliche vnd gebürliche korn vnd schlag behalten, vnd ein rund vnd rein geprege auff ein Circkelrechte vnd ebene Platten pregen, wie auch hierzu viell mühe vnd harter arbeit gehöret, wann man die grossen stück Silber mit Meisseln zuschrötet, vnd in die Tiegell eindinget, vnd hernach das Roth nach gesetzter prob zusetzet vnd recht beschicket, wie es der halt erfodert. Item: So man auß dem zerlassenen werck Silber zinnen geusset vnd dünner schlege, vnd nach dem sie wieder glüet seyn zuschrötet, oder schröttling drauß stücklet, vnd mit Quetschhammern breit schlägt oder quetzscht, vnd in der Glüepfannen wieder abglüet, vnd folgend mit der Benemscher beschneidet oder benimmet, das ein jeglich stück sein schrott vnd gewicht beheltt. Item: Wann man solch benommen Gelt wider darzu gleichet, und es zum dritten mall glüet, und darauff in den Beschlagzangen mit Plathämmern beschlägt, und kurtz beschlagen Gelt drauß macht, und nach dem es abermall geglüet und beklopft, und die Platten weiß gemacht, wann sie in Weinstein gesotten werden, Alßdann werden die Platten rein gepreget, wann Pregstock und Pregeisen rein geschnitten, und wol auff einander gefüget, und der preger seiner kunst gewiß und fertig ist. Da aber die geschlagene Müntz nicht rein oder zu grund angangen und sie keppicht vergrieffen, verruckt, zukevet, oder zerschreckt ist, das nennet man von der Lisen, der im Schmidestock, der von Schmieden oder stücklein also genennet, Lisalien, die setzt man neben dem andern, so ihr schwehr und gewichte nicht haben, wieder in


page 68, image: s068

tiegell, vnd geusset vnd münßet es von newen. So viell mühe vnd arbeit gehöret hier zu, wann man was reines vnd saubers außmachen will.

Haec ille quae propter terminos artis linguâ Germanicâ addi placuit.

Tertium modum quidam adinvenere in mola, verum usu compertum est, signa non satis exptimi, et materiae semper aliquid decedere, et ipsum sonitum a monetis incude percussis longeè differre: neque etiam eiusdem ponderis nummos efformari, propterea quod laminas tenuiores in uno quàm in alteroloco exstitisse animadversum sit. Cuiusmodi elegans exemplum exstat in Hercule Prodico Stephani Pighii: Novum nostriseculi inventum formandae monetae, nimirum quod aurei, argentei, aereique nummi non flando feriundóve fiant, aut malleis cudantur: sed expeditissimè praelis inprimantur. Aquaria rota impetu magno circumagit machinam ferream organo horologico non absimilem. Constat enim ex rotis dentatis multis sic inter se connexis, ut impellant coactae per rotam aquariam. Volvunt autem in medio machinae iunctos duos cylindros ex chalybe in summam duriciem remperatos. Quorum unus alteri suppositus est, et aguntur ambo simul rotis illis dentatis motu adversum sese, ut superior deorsum, inferior sursum semper rotetur. In his cylindris artifice manu sunt insculptae nummorum formae et characteres per circuitum, eâ magnitudine et proportione, quâ nummus iusto cum pondere suo debet exprimi. Habet autem in circuitu suo cylindrus quilibet tot formas eiusdem nummi similes, quot pro spissitudine capere potest, easque non nihil exstantes cum marginibus acutis à reliquâ cylindri superficie, quo possint superabundans metallum e caelatura separare, et è caelatura separare, et è characteribus eicere. In superioribus cylindri formis celatae sunt cruces aut Principum imagines cum suis titulis atque parergis quae in uno numismatis latere debent exprimi. Sic inferioris cylindri formis, quae in altero latere scilicet in signia Principum aut civitatum. Hactenus Pighius.

Porrò ut omnis fraus in cudenda moneta evitetur, officinarum et artificum quoque monetalium ratio habenda est, adeò ut prudentioribus placuerit officinas publicas certo numero constitui: quarum quò pauciores, eò circumspectius in illis agi praesumatur, et minus fraudulenter. Publicae verò publicâ fide et auctoritate inmi debent, exemplo Romanorum et aliarum rerum publ. Etenim Romani templum Iunonis ad hanc rem destinabant, in quo tria genera monetarum, pura et simplicia ex auro, argento et aere formabantur. Triumviros quoque monetales constituebant, quorum curâ monetae publicè in conspectu omnium conflabantur. Et ne quis in pretio deciperetur, certum locum quoque constituerunt, in quo monetae probarentur Marii Gratidia ni rogatione, ut post alios notat Eberlinus in l. 2 de Origin. iur. et M. Hostus in tractat. de re nummar. In Caroli Magni Capituli lib. 13. defalsa moneta habetur: Quia in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut nullo alio loco moneta sit, nisi in palatio nostro, nisi forte iterum a nobis fuerit aliter ordinatum. Ita quoque constitutum est in Imperio Romano. Possunt tamen nihilominus quaedam monetae (Müntzen) permitti iis, qui metalli fodinas habent, in quibus tantum


page 69, image: s069

nummorum cudant, quantum metalli ex venis metallicis lucrari possunt. Alias quicumque ius monetae concessum habent, et indultum a Principe, teneantur tantum in principalibus seu publicis offieinis suos nummos percutere, adeo ut quantumcumque auri et argenti commercio consecuti, id eo conferant et nummos exinde formari curent. Quîratione quam tutissime corrumpendi technae amputabuntur. Constitutio itaque officinarum prudentiae politicae relinquitur, ut si Monarchia aut Resp. tam late diffundatur plures necessario instituantur. Hisce officinis perficiendi sunt magistri et ministri probi, periti, et iuramento obstricti. Nam ut Plaut. in Poenulo:

Proba materia est, si probum adhibesfabrum.

Tum quoque magistratus monetarii ordinandi, qui probent et examinent monetas, antequam in vulgus distribuantur, num iustè sincereque fabricati fuerint à monerariis arg. l. 1. ad L. Iul. pecul. QUibus hac de causa privilegia concedenda l. 2. C. quibus ex causis. l. 7. et 13. C de murilegul. l. 6. C. de dig. l. 2. C. de fals. mo. Cum omnia in monetâ fieri fide publicâ, Reip. et privatorum utilitas su~mopere exigat. Quos vero et quali discrimine eiusmodi magistros, ministros, et magistratus monetales constitui oporteat, prudens legisl tor aestimabit, ex necessitate et utilitate rei nummariae, suaeque Reip. statu, collatione aliarum ordinationum, quales in imperio Romano, Hispaniae et Galliae regno exstant, facta Imprimis vero summa diligentia et fide eligendus est is, qui vulgò Waradin aliâs Zygostata et Socimastes dicitur arg. l. 2. C. de ponderat.

De Quasi nummo: materia extraordinaria formaque imperfectiori. CAPUT XIV.

QUasi Nummus est, qui verum imitatur, materia extraordinaria et forma imperfectiori constans. Estque materies extraordinaria et impropria, quae minus habilis est, et in defectum ordinariae suffici solet. Puta ferrum, plumbum, stannum, orichalcum, corium, carta etc. Forma nummi im perfectior illa habetur, quae requisitis formalibus ex parte destituitur: Hi nummi quasi et fictitii respectu nummi genuini et veri pro falsis habentur, neque locum et usum nisi necessitatis tempore, puta belli, obsidionis, aliusue calamitatis publicae obtinent. Qui eo pacto Civibus distribuendi, ut causa tandem cessante legitimorum per mutatione redimantur.

MAteries ordinaria in Rep. semper et ordinariae locum habet. At interdum necessitas urget, ut nummi ex materiâ impropriâ extra ordinem cudantur


page 70, image: s070

Quales equidem nummi respectu eorum, qui ex auro, argento et aere constant, pro falsis haberi solent: at causa necessitatis pro legitimis usurpantur. Est vero talis materies, quae et minus pretiosa et minus habilis et durabilis ad nummos formandos deprehendictur. Propterea etiam non nisi cum incomm odo subditorum et detrimento Reip. loco or dinariae assumeretur: quippe quod nemo exterorum talem pecuniam probaret et acciperet, auro et argento ubique gentium com muni consensu ad materiam ordinariam constituro. Nemo vero extra territorium legem dicere potest leg. fin. p. de iurisdict. omn. iud. Quin nec ipsis subditis ista lex obtrudi potest, quae contra aequum et bonum et commune ius gentium tales nummos qui commerciis et contractibus impedimento essent, neque bonitate suâ cetera quaeque dimetiri possent, nisi necessitatistempore quae legem non patitur l. fin. de off. procoss. Et quanquum olim in quibusdam Rebusp. eiusmodi materies, quae nobis extraordinaria et im propria aestimatur, ordinaria et legitima habita fuerit, quod vel alia idoneor defuerit, vel ad placitum Legislatoris ex causa electa fuerit, alia commodiori neglecta et reiecta, nihil tamen id derogat rationi civili, quae in rep. bene constituenda talem materiam, eligendam dictitant, quae iure gentium commerciis tam exoticis quam domesticis exerce ndis approbata fuit. Extraordinaria itaque illa esse potest, praeter metalla supradicta quaevis alia materies, si modo aliquantillum habilis loco legitimae substitui queat, nec unquam, nisi urgente necessitate, puta ob defectum auri, argenti, aeris, bellis diuturnis exhausti, aut aliâ ex causâ deficientis, quae, ut Seneca ait, usum numeratae pecuniae praestet, Qualis est materies reliquorum metallorum aliarumque rerum ad nummos aptarum, eoque magis, quò magis olim ex eiusmodi materia in quibusdam rebusp. nummos factos et usurpatos fuisse videmus. Extraordinariam monetam exempla omnium fermè aetatum et populorum suppeditant. In Rep. Lacedaemoniorum moneta aurea et argentea, antiquata Lycurgus ferrum substituit, non ut adulteraret monetam, sed ut av atitiae causam praescinderet. Plutar: in vita Lycurg. Nicol. Crag. lib. 3. de rep. Lacedaem cap. 2. Freher. in Notis. ad Oresmium. Ioach: Camerar. de monet. vet. pag. mihi 276. Ut quoque apud Clazomenios. Arist. 2 Oeconom: et apud Byzantinos. Inde Aristoph. in Nebulis s1idhre/s1ion u(pe\r e)n buzanp/w| Pollux liber 9. ferreos nummos in usu fuisse testantur. Tales quoque in regno Angote extare figurâ rotundâ sed rudi Fr. Alvares: refert. cap. 52. Cum tamen ferrum ob vilitatem et rubiginis vitium communiter a nummis excludatur, quod veros nummos ex pretiosâ et stabili materiâ cudi oporteat. Dionysium quoque tyrannum Syracusanum stanneis nummis usum Arist. et Iul. Pollux asserunt. Et stanneo nummo olim Episcopum quendam annonae caritate frumentum commutasse scribitur apud Maiol in Canicul. Ita apud Nigritas Libyae populos è plumbo candido, et apud alios Indiae populos è plumbo et stanno nummos haberi argento etiam abundante. Barbossus in Summar. Ind. Et Belle Forest. in descript. univers. referunt. Barth. lib. 3. c. 16. de Indis. Angliam etiam talesnovisse Erasmus testatur Chiliad. 3. 75. 2. Mentio praeterea fit nummorum plumbeorum apud Plautum in Mostell, Tace, inquit, faber, qui cudere soles plumbeos nummos. Item Martialis.


page 71, image: s071

Et centum veteres tui sodales
Constemus tibiplumbeâselibrâ.

Et apud IC. in l. 9. §. 2. ad leg. Cornel. de falsar. Verum eiusmodi apud Romanos publica auctoritate formatos et usurpatos fuisse, secus ac Budellus opinatur ex historiâ Romanâ non liquet. Quin potius tales peregrinos et adulterinos fuisse, et diverbium indetractum ad vilitatem rei aut hominis inopiam notandam crediderim, ut ERas. in proverb. explicat, cui consentit M. Raderus in Martial. epig. 29. Quemadmodum plumbeum ingenium et plumbeus pugio a Cicerone ac cipitur. Ita nummos ex Orichalio fuisse, ex Plauti Milite colligi videtur. Cedo tres mihi Orichalio ita amtos istis moribus. Et Philostr. lib. 2. de vita Apollin. Numismata sunt, inquit, Indis ex orichalco aereque nigro confecta. Insuper nummos ex corio factos historia restatur. Sen. lib. 5. de benef. c. 14. Alex. ab Alex. 4 genial. dier. 15. Aes alienum habere dicitur, et qui aureos habet, et qui corium publicâ formâ percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat Et Stob. serm. 145. nomi/s1mati xrw=ntai s1kunti/nw| numismate utuntur scorteo Quid Nicolao Gragio lib. 3. de rep. lacedaem. cap. 3. videtur aut vetustissimae consuetudinis aut extremae necessitatis fuisse Suidas auctorem citat Tranquillum, qui tradiderit Numam regem primum ferreae et aereae monetae usum introduxisse, cum antea uterentur coreis et testaceis quibusdam numismatis: uti refert Cam. p. 330. Atque ab illo Nummulos vel nou/mis1ma fuisse nominata. Et D. Hieron. Ut cum montes aureos pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum ex thesauris tuis proferas. Plato vero de Carthag. in Dial. Erixia scribit. In pellicula exigua illigatum est quanta est stateris amplitudo. Qud vero illigatum sit, nemo scit, nisi qui faciunt. Deinde hoc obsignato pro nummis utuntur. Ridiculum censet Steph. Forcat. dial. 48. quod Iason putat, olim fuisse iure gentium nu~mos ex corio, nam verba Iurisconsulti. Olim non ita erat nummus. Ergo, inquit, aliter erat, veluti ex corio quasi nummus ex corio potius sit à iure gentium, quam ex aere aurove. Cum verba olim non ita idem ac nullo modo significent l. 2. de condict. ob turp. causam l. aediles §. sed vim de aedil. edicto. Valla lib. 11. cap. 34. Ex corio quoque nummos factos nostris temporibus historiae probant. Pandulph. Collenutrius. Ant. Flor. Chron. An. 1240. Addit ad Chron. Abb. Ursperg. Naucl. Geneal. 42. Annaeus Rob. l. 1. rer. iud. c. 16. Appollinar. Calderin. in dicrus. pol. 7. Matth. Host. lib. 1. c. 7. Et Bod. in Apol. contra Malestret. Legimus, inquit, in antiquis nostris historiis, quod in opia pecuniarum moneta facta fuerit ex corio, cum clavo argenteo, quaeres demonstrat summam egestatem auri et arg enti tum temporis in Gallia fu isse. De nu~mis ex papyro certum est ex Ioh. Aub. l. 2. c. 18. de mor. gent. et Ioseph. Barb. in Rol. Pers. c. 19. Ceris Inda Carabini moneta pyracea et figura quadrata utitur, Regis imagine impressa, quae forte vetustate obliterata cum nova commutari solet in regiâ. Et Cham. Rex Tart. ex anteriorib. mori corticib. nu~mum formare scribitur, qui tantum auroritatis habet, ac si ex auro conflatus esset, nec prius tamen valorem publicum adipiscitur, quam colore rubro tinctus fuerit. Cuius ratione~late describit. Belle For. col. 2. c. 6. t. de Tartariâ. Ex charta quoque nostra aetatein obsidione Leid. factum nu~mum ipsus vidi cum


page 72, image: s072

Leidae in Batavia peregrinandi causa com morarer, cuius signram designat Budel, l. 1. cap. 1. de monet Refert denique Wolfgangus Laz. lib. 3. de rep. Rom. cap. 3. Numam Pompil. congiarium populo Romano asses ligne os et scorreos dedisse, ex Eusebio in Chronicus. cui consentit B. Gregor. lib. 36. Syntagm. c. 2. n. 4. Sixtin. in tr. de regal. cap de monet. Sebast. Erizzus de numism. antiq. p. 8. Ex panno ex lino apud Ramas Helmbol. in Chron. Gothefred. in l. si is cui nummos de sol. Hot. quaest. illustr. 15. Nec dubium est et alia ad materiam et loco nummorum in Rep. usurpari posse. Denn Wer nicht kalch hat/der mufs mit thon mauren. Matthes. d. l. p 231. Exlupinis aqua maceratis genus ludicrum nummorum factum opinatur, Hotom. dere nummar. pag. 8. cum aliis cruditis viris ex versu Horatii 1. Epist. 7.

Nectamen ignorat, quid distent aera Lupinis.

Et ex Pluti Poenulo attestante Lambino: Macerato hoc pingues fiunt auro in Barbaria boves. Item ex materia quaedam subnigra, quam succini genus opinatur fuisse idem Hotom. de quo Agricola lib. 16. denat. foss. 4. Diogenem Cynicum tales in sua civitate pro nummis habendos sanxisse Camer. p. 388. Et Caesar de Britannls lib. 5. de bello Gallico p. mihi 130. scribit Hominum est infinita multitudo, creberrimaque adificia, fere Gallicis consimilia, pecoris magnus numerus. Utuntur vero nummo aereo aut annulis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Petr. Gregot lib. 33. cap. 2. Syntagm. n. 4. ex libro quisubicitur. Notitia utriusque Imperii Antiquorum monetam ex terra excultâ politam et are solidato exstitisse adducit. Populos quosdam in Africa ex sale particulas quasdam effingere loco nummorum refert Paul. Ven. l. 2. cap. 38. Basil. de Uigenere in annot. ad Liv. Alios loco eorum corallis uti Paul. Venet. d. lib. 2. ca. 37 alios conchyliis Iacob Car tier de novo orbe. Horum moneta [inquit, Leo Afer. lib. 7. ca. 5.] aurea est nullis figuris insignita. In rebus autem minutioribus cochleis quibusdam utuntur, quae huc ex Persarum regionibus convehi solent. Harum quadringentae aureo aequivalent. Alios nucibus, quae dacylis similes ex fructu, quem Cacath. appellant Belle Forest. in descript. anivers. alios è lapillis quibusdam Venet. 2. cap. 49. alios monetam ex Porcellanâ candidâ [quae quid sit Ioannes Gonsalvus Mendoza lib. 1 cap. ulti. hist. Chinae Item Panciorlus descirbit et alii] formare, Forestus. Item in regno Angote vice monetae Sale uti. Fred Alvares. cap. 52. Qui populi vel simplicitate, vel inopla aliorum metallorum, vel arbitrio etiam metallis abundantes vice nummorum aliis rebus utuntur. Uti de Lusitanis refert Strabo lib. 3. Maiol. in colloq. 19. p. 837. In Lusitaniâ equidem semper argentioopia fuit, nec ullus tamen nummus cum Principum insignibus prodibat, sed ex virgulis argenteis tantum abscindebatur, quantum rei permutandae pretio aequari posset. Idem de rege qui vulgo Priester Iohan. refort ca. 38. Fr. Alvares. pag. mihi 126. et Iovius. li. 18.

Haec de materia impropria, quâ praesuppositâ qui potest esse forma absoluta? Quippe quae vel pondere vel signo careat. Nam verus nummus perficitur pondere, charactere et pretio. Apud Romanos olim nummus pondere tantum constbat. Plin. teste. l. 33. c 3. Nam, ait, aere rudi usos, quod appendi solitum. Et Livio lib. 4. Et quia nondum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes etc. Quales aureos etiam in regno Tunitut. scribit Leo Afer. dicto lib. 7.


page 73, image: s073

cap. 5. Horum, inqiit, moneta aurea est, nullis siguris insignita. Aureorum enim sex cum duabus unius aurei tertiis unciam unam pendent. Ita in regione Thebeth, virgulae aureae certum habentes pondus esse referuntur loco nummorum Paul. Venet. 2. cap. 39. Vel si pondere destituatur, ex corio, cartâ, ligno factus nummus. Pecunia, inquit Cassiod. lib. 7. epistol. 32. à pecudis tergo nominata à Gallis auctoribus sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est. Qui hîc innuere videtur scorteam olim pecuniam Romanis et rudem in usu fuisse, sine signo et pondere, uti observat. Franc. Hotoman. Ex Sepecâ vero locus fide dignior adfertur supra. Ex quibus elicitur nummum tali materia et formâ constantem imperfectum et quasi nummum haberi. Id enim perfectum est, quod omnibus partibus constat, l. 1. de Orig. iur. Ceterum tales nummi fictitii usum tantum habent tempore non libero et causâ urgente, quo finito et redimendi sunt bonis nummis. Ad exemplum Romanorum, de quibus apud Sallustium Caius Manlius Saepe maiores, inquit, vestri misertae plebis Romanae, decreris suis inopia eius inopiae opitulati sunt ac novissimè memoriâ nostrâ propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus aere solutum est. Simile refert Camerarius p. 276. cuius verba refert de Friderico Aenobarbo (quem opinatur) in pecuniâ auri et argenti corium signasse, claviculis argenteolis et statuto pretio persolvisse stipendium militi, pollicitum primâ se oblatâ copiâ illud auro et argento redempturum esse, quâ fide habita exercitus in officio mansit et Imperator victoriâ potitus. Idem exempli adert Ioan, Ferrarius Montanus lib. 6. de rep. in obsidione Magdeburgensi Caesarianorum plusquam annua et pergravi Et memini chartaceos nummos in Leidensi oppugnatione distributos magistratum redimere voluisse, sed cives ad perpetuam liberationis divinae memoriam illos veluti testes retinere maluisse. Haec de fabricatione: Sequitur de assumptione Nummorum.

De Nummis alienis Antecessorum et ceterorum Principum assumendis. CAPUT XV.

HAec de Nummis Principis propriis, quos suâ auctoritate cudit. Atqui cum in Repub. principum anteriorum et veterum nummi olim percussi frequenter usurpati fuerint, non tantum aequum, verùm etiam summè necessarium est, veteres nummos tolerare et probare. Quemadmodum etiam, quia commercia inter vicinos et exteros populos necessaria, necessum est alienos adsciscere et admittere. Eâ nempelege, ut bonitati propriorum nummorum aequaliter aut saltem maiori ex parte conveniant. Ut autem Principes vicini et alii eadem bonitate mutuiter nummos percutiant, pacto potest stabiliri publico. Quod necessitas commerciorum, aequitas et salus publica postulat.


page 74, image: s074

NUmmos necessarios esse in rep. supra demonstratum fuit. quos Princeps sua auctoritate cudat, ut fidem publicam mercantur. Quod quàm commodè fecerit, si regio eius metalli fodinis abundet, quas iure regali sibi potest vendicare, aut decimam saltem c. 1. quae sint regalia: ibi Dd. Iohan. Copus in decision. P. Heig. p 1. 8. quaest. Quod si vero destituatur, ut tamen subditis de nummorum sufficientia prospiciatur, necessum est ex metallis aliunde procuratis nummos formare, vel nummorum exoticorum usum in sua Rep. certis legibus stabilire. Scal. in verb. Patres in festo de V. S. Quod equidem summè necessarium in rep. recenter constituta. Ceterum cum hodie nulla resp. sit, quin iam dudum antea ratio et cura nummorum in illa exstiterit: ideo Principis non tantum est novos cudere, verum etiam percussos olim anteriorum Principum sua auctoritate confirmare et rolerare. Quippe quod patrimonium et commercium civium in iis consistant, non minus ac in novis, quae numquam absque maximâ iacturâ subditorum et detrimento Reip. variari vel mutari vel abrogari possunt. Ut enim veteres leges, ita quoque nummos antiquos conservari è rep. est et dignitate. Nam praeterquam quod reip. intersit omnium nummorum, qui nervi Reip. copiam habere: tum certò scire, quis census civium, quae ratio tributorum, vectigalium, multarum: Signum quoque est ut reverentia ex hibeatur praedecessoribus. l. 1. et ult. C. de vet. num. praete. Theod N. 25. Leo N. 52. Nam contra facree esset facere irreverentiam praedecessoribus suis, et ambitio varia, ut Oresm. loquitur. Quemadmodum Romanossuorum antecessorum memoriam et monetam religiosè conservasse constat. Veruntamen cum nummis cuiusque certa lex et bonitas esse debeat, Principis est, eo pacto veterum numismata in sua rep. tolerare, quatenus bonitate, legibus nu~mariis et suis nummis conveniant: Ita enim Impp. in l. 1. C. de vet. numism. praete. Solidos, inquiunt, veterum Principum veneratione formatos ita tradi ac suscipi ab ementibus ac distrahentibus iubemus, ut nihil omnin ò refragationis oriatur, modò ut debiti ponderis sint et probae speciei. Et Imp. Leo N. 52. eleganter ait: Si pecuniarum nervi sufficiens et copiosa illarum materies est, remque publicam pecuniarum vis stabiliat, rectè profectò veteres defectum, velutmorbum quendam ac tabeminde profugarunt, dum omne genus numismatum etsi ad veteres et priscos Principes referretur, similiter valere voluerunt etc. Adeò ut posteriores Principes etiam declinante imperio et fisco ad in opiam aliquantum redacto, nummos deteriores cudere quàm antiquos conflare et typo suo recudere maluerint. Freher. l. 1. c. 1. de monet. per l. 6. C. Theod. ibi illa pecunia Maiorina dicitur. Et Iudaeos suis nummis cum Romanis usos, vel ad rationem eorundem suos redactos computasse constat Math. 20. Mar. 12. Luc. 12. Ioh. 8. Act. 19. Proinde Aristophanes Athenienses meritò reprehendit, qui novos nummos licet dereriores veteribus praeferebant. Propterea etiam laudabile in stitutum est Regum Arragoniae (uti refert Pet. Belluga in specul. Prini) ut ad coronam tendentes more maiorum sollenne ius iurandum dantes, inter alia quoque iurent, Se antiquas monetae leges non infringere, nec cursum nec pedem monetae mutare velle. Quo c. quanto 18. de iureiur. pertinet verbum: Usque ad certum tempus patris sui conservare moneram. De Niceph. Phocâ Cedrenus scribit: Quod cum lege et consuetudine esset receptum, ut


page 75, image: s075

omnes num mi imagine Imperatoriâ notati, modò ponderi nihil decederet, idem valerent: ipse suâ imagine insignes praeferri aliorum depressis pretiis voluit: eaque re haud leviter subditis in commerciis incommodavit. Neque Maecenas videtur Augusto prudenter suasisse, ut nulli provinciae alterius ponderis, mensurae vel monetae, quàm Romanae usum concederet Dio lib. 52. Nisi interdum causa subesse queat, ne omnis nummus admittatur in Rep. uti ex l. 1. et 2. C. Theodos. Si quis pecum. confer. Deinde necessitas commerciorum alienos nummos assumendos cogit, siquidem nulla resp. sibi sufficiens, ut mercibus alienis carere possit. Commutatio enim dum absque nummis titè fieri nequit, nummi certè sunt ad mittendi, qui inter populos contrahentes valorem et cursum, ut vocant, obtinent die geng vnd gebe sint. Res non in diget ex mplo, nisi quis Germanorum veterum mores attendere velit ex Tacito: Proximi, inquit, Romanis ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt. Inferiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Pecuniam probant vererem et diu notam Serratos, Bigatosque etc. Eâ vero lego consultum est, exoticos admittere, si bonitate suis respondeant, si minus saltem bonitati proximiores certo pretio publicitus definiet, quo subditi eos in comerciis expem dere et accipere teneantur, aerosis et deterioribus omninò exulare iussis. Ita in Romano Imperio exterorum regum et principum nummos certa aestimationtolerari videmus.

Ut verò nummorum aequalitas bonitas inter Principes concilietur, pacto id potest fieri publico, ut nisi eiusdem bonitatis nummos cudant, nullibi locum et valorem habeant. Quod Bodinus, Faber et alii magni nominis Politici, atque ipsa ratio civilis consuadent. Quemadmodum etiam decretis Imperialibus cautum. Formam pacti monetalis videre licet apud Saurium Im Notariat Spiegel. pag. mihi 204. Privatis verò consilium dat A. Robertus: Quandoquidem hodie bonitas metallorum valde est imminuta et variata, ut caveant solutionem fieri non tantum in aurea moneta, verum etiam quae sit bona materia, iusto pondere singulatim adiecto numero aureorum, quot in unaquaquelibra computari debeant. Sunt enim iura vigilantibus scripta, ut Iurisconsultus loquitur, et quod quis suâ culpâ sentit damnum, non videtur sentire. Haec de constituendis Nummis in rep. politicè disseruisse satis sit.