Corda ferit verbo patulas resonante per aures,
Perque oculos signis pectora fida movet.
Durchs Wortund Zaichen würd regiert
Die Kirch, daß Sie Gotts Krafft verspürt.
DEI verbum sacro in elogio multis ac diversis rebus comparatur: Malleo conterenti petras. Igni consumenti. Lucernae, Iumini ac Iuci, in viam Domini pedes nostros dirigendi. Pani, ciboque spirituali, de quo vivit homo. Emplastro salutari, cuncta sananti. Auro, margaritae, unioni etc. S. Iacobus admonens homines, ut ex verbo Dei fructum percipiant, et secundùm illud operarentur, admirabili quadam similitudine ex plicuit, quod ex eo, quia illud audientes non servarent, proveniebat, quod illud opere non exsequerentur, dicens, Iacob. Estote factores verbi, quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo etc. Ubi notandum est 1. illud: Fallentes vosmetipsos; decipit namque homo se ipsum. cùm solummodò contentus est verbum Dei audire. Posuit quoque similitudinem viri; quia quisunt viri, et non feminaeis moribus assuefacti, si faciem in speculo conspiciant, est tam celeriter, et, (ut aiunt per transennam), ut statim obliviscantur imaginis suae illic perspectae.
Ut vigilent homines, de nocte dieque laborant;
Ni Deus aspirit, nillabor omnis erit.
Wo Gott sein Gnade nicht verleit,
Vergebens müh ist, und arbeit.
ABsque Dei benedictione frustrà iacitur rete, frustrà laboramus. Complures diu noctuque ut victum sibi atque alimenta comparent, variis affliguntur curis, et sollicitudinibus premuntur, toti in labores incumbunt, currunt, sudant, cunctas corporis animaeque vires in defesso labore admovent: verùm nileis indè emolumenti provenit; Eccur? In Dei nomine non incipiunt, nec in eius verbo laxatur rete. Benedictio Domini divites facit, non labor solus atque industria. Quicquid agitur extrà Christum, nihil est. Cum laboribus nostris omnibus, citrà Dei gratiam factis, frustrà laboramus; Sine me nihil potestis facere. Ioan. XV. Nisi Dominus aedificaverit domum etc. In cunctis negotiis nostris, in Dei nomine laxandum est rete, alias nil efficimus.
Vindicta compedit mihi,
Quâ par resarciam tibi.
Die Raach dem HErrn allein befihl,
Zu seiner Zeit vergelten will.
MIhi vindicta, et ego retribuam, inquit Dominus, Deut. 32. Solent canes se mutuò mordere, et allatrare; Sic multi in proximos insurgunt, verbis mordent, dentem infigunt contumeliis, allatrant et in absentes detractionibus, et cum personam nequeunt, eius famam laedunt et honorem. Multi Christianorum sese rodunt, dilacerant, devorant, odiique ac invidiae veneno se pascunt interius, aut potiùs depascuntur. Horatius quoque:
Invidus alterius rebus marcescit opimis.
Cain videns Abelis fratris sui fortunas, feliciore semper incremento quàm suas augeri, eundem interemit. Gen. 4. Christiane, nequa quam feritatem pones? In vindicandes vindicat Deus. In fratres Ioseph miserè ab ignoto fratro tribulatos. Gen. 44. In Iezabelem praecipitatem, et à canibus discerptam. 1. Reg. 21.
At ècontra iniuriarum remissores Deus remuneravit iniuriarum non minima est praedestinationis nota.
Lex immota Dei est, non hâc, nec flectitur illác,
Addere cui quic quam, aut demere, grande nefas.
Unwandelbar ist Gotts Gesetz;
Drumb nichts darzu, nichts darvon setz.
AD verbum meum nihil addes, nec de eo quicquam demes; aliàs disperdet te Deus. Nihil autem est 1. Propter pronuntiationem Propheticam, in articulis fidei Christianae, quod non fuerit priùs à SS. Prophetis divino spiritu pronuntiatum. 2. Propter Scriptorum Sanctimoniam, qui non sunt mentiti; Nam, qui considetat, quantae sanctitatis fuerit Moyses, de quo dicitur Eccl. 46. Dilectus Deo et hominibus Moyses. Et Propheta ait Ps. 102. Notas fecit vias suas Moysi. Et ipse Deus inquit de Moyse: Ore ad os laquorei. Palam. non per figuras et aenigmata videt Deum. Num. 12. Praetereà, quis dicere posset Esaiam, Hieremiam, Danielem, Ezechiam, ceterosque Prophetas fuisse mentitos, de quibus ait Augustinus: Dico illorum hominum non tantùm linguam, sed et vitam fuisse Propheticam. Quis Ioannem Baptistam, in utero matris sanctificatum, credet mendacia protulisse? Quo quidem Ioanne non sutrexit maior inter natos mulierum, quique tantae fuit sanctitatis, ut Messias esse putaretur. Quis hoc credet de Petro, Paulo, Ioanne Evangelistâ, ceterisque Apostolis, de quibus Augustinus ser. 2. de Epiph. Apostoli, velut alii Caeli, narraverunt nobis glotiam Dei? 3. Propter martyriorum tolerantiam. 4. Propter Ecclesiae stabilitatem fit mitatem, et permanentiam.
Fortuitum in mundo nihil est; Deus omne gubernat,
Et quod fortuitâ vi cecidisse putas.
Nichts in der Welt ohngefehr gschicht, Durch Gott das Glücke steht und bricht.
NIhil prorsus in Orbe fit (peccato solùm excluso) sine Dei voluntate. Fortunae seu ridentis, seu saevientis imperium nullum est. Haec idololatratum somnia sunt, qui humanae vitae vicissitudines, à nescio quâ deâ, dispensari fingebant. Augustinus irridens: Quomodo ergò, inquit, dea Fortuna aliquandò bona est, aliquandò mala? an forte? quandò mala est, dea non est, sed in malignum daemonem convertitur. Aug. l. 4. de Civ. cap. 18. Christiana spientia fortunam omnem exsibilat. Bona et mala, vita et mots, paupertas et honestas à Deo sunt. Quandoquidem itaque Dei nutu imperioque fit, quicquid fit in orbe, par est, ut omnia demanu Dei acceptemus, sanctissimae illius Voluntatin ostram per omnia, et in omnibus ita conformantes, ut nihil incertis eventibus, nihil casui, nihil fortunae adscribamus: haec veterum monstra sunt, inter Christianos minimè toleranda. Vera, sapiens et sancta est Philosophia illa. Dominus fecit haec omnia. Nam, quod monuimus: Bona et mala à Deo sunt.
Quid dubitas, olim quòd corpora nostra resurgent?
Defuncto ex grano florida vita redit.
Was newgebohren wieder soll werdn,
Muß zuvor sterben in der Erdn.
PHilosophis quidem ignota fuit Resurrectio; Pausum enim irridebant in Areopago multi, Act. 17. cùm audissent resurrectionem mortuorum. difficile illis erat intelligere, quomodo idem corpus, post tot transmutationes resurgat, et eidem animae uniatur. Sed, si divinam omnipotentiam consideremus, nihil est difficile illi, qui ex nihilo corpus et animam potest creare, quod et docet Augustinus Enchir. c. 38. Undè haec facilitas describit ut Ezech. 37. Ubi constituitur Propheta in campo, pleno ossibus mortuorum, et vox ait ad ipsum: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi. Domine Deus, tu nôsti. Et iussus est Propheta clamare: Ossa arida audite verbum Domini: Ecce, ego intromittam spiritum in vos, et vivetis, etc. Hinc etiam Daniel de hac Resurtectione loquens, dicit Dan. 12. De his, qui dormiunt in pulvere, evigilabunt alii in vitam aeternam, alii in opprobrium. In qua scriptura significatur, tam Deo facilem esse resurrectionem, quàm sit dormientis suscitatio.
Qui cupis in vitam caelorum pergere, prisci
Linque hominis, nec nonindue schema novi.
Wer wandern will ins newe Lebn, Der muß die alte Haut ablegn.
PER gloriosam Resurrectionem suam Christus nos instruxit: 1. Ut sicut ipse à mortuis resurtexit, ita et nos à morte peccati resurgere debere. Recordare, quomodo corpus Christi à peccatoribus in acerbissimâ eius passione deformatum, accedente Resurrectionis momento, reformatum sit ita, ut nivem candore, ac splendore Solem superârit. Paulò antè non erat ei species, neque decor, et in puncto Resurrectionis suavissimâ pulchritudine, et purissimâ luce praeditum apparuit. Ad hunc modum mediteris resurrectionem animae, quae in peccato mortua erat, ac per gratiam reviviscit; in puncto enim illo, ex imagine diaboli horrendâ, transit ad similitudinem Dei, ex tenebris infernalibus ad serenissimam lucem, ex deformitate turpissimâ, ad pulchritudinem, quae lapites molliret. 2. Ut sicut Christus post Resurrectionem in novitate vitae ambulavit, ita et nos, ut ultrà non serviamus peccato. Rom. 6. Serpentis instar veterem exuentes pellem.
Solis ad aspectum si acies mortalis hebescit,
Enthea scrutari mens tua caecanequit.
Der irrdisch Mensch gar nichts versteht,
Was in deß Geistes Krafft besteht.
INaestimabile damnum sibi acquirunt, qui Deum per peccati consensum et affectum deserunt. Ex hac Dei derelictione emergens damnum est Caecitas, quoad cognitionem rerum caelestium; Quemadmodum enim Sole absente, nullam rerum formam distinguimus, sed omnia obscuritatis velamine obteguntur, ut dignosci nequeant, rerumque excellentiae ponderari nequit; Sic etiam absente iustitiae Sole Christo, adeoque fidei lumine, intenebris errorum versamur, ut cognoscere res divinas omninô non valeamus; Undè veluti febricitantibus non sapit cibus; quia palatum infectum habent; Ita neque nobis, sic derelictis, manifestum evadit, quàm dulcia sint eloquia Dei.
Per foedam ergò peccati ruinam, quâ à Dei gratia excidimus, usque adeò caecutimus, ut nigrum album, et bonum dicamus malum. Ambulabunt ut caeci, inquit Propheta Sophonias, cap. 1. quia Domino peccaverunt, et David: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Psal. 81. Esaias quoque cap. 59. Palpavimus sicut caeci parietem, impegimus meridie, quasi in tenebris.
En quale ante oculos! cùm saeva podagra dolores
Elicit, et planctus ignibus usta suis!
Wer allhie leid die Brunst der Gicht,
Darff leiden dort kein Fegfewr nicht.
FElleae bilis filia, ipso timenda nomine, atrox tyrannis Podagra! membrifraga Erinys. Ossium commissiones ut subintras, Tyrannidis regiam. ossa decurtas corpore integro, et manus privando manibus, pedibus pedes, resumptis viribus redivivos, morte enecas quottidianâ. Quanta calamitas! Plumarum in eqvuleo non extendis, sed contorques miseras, ut gemitum extorqueas; aqueas compedes inicis pedibus, manibus, numquam suae restituenda libertati. Semel hospes, semper hostis; Saevitiae notas corpori inscribis tales, ut catalogo mortuorum asscribas vel vivos. Crudeliter adeo ludis cum homine, ut moriatur antè mortem, et membtis emortuis suum praecedat funus; Ignis non es; nam exstingui non potes: accendis tamen flammas; Nix non es; nam liquefierinon potes: congelas tamen in calcem aquas. Patibula erigis, ô quot! Certè subalaribus patibulis affixi sunt podagrici. Quaeris, quid sit podagricus? Est viva spirans fornax calcaria. Si patienter feratur, loco erit Purgatorii. Hîc ure, hîcseca, modo in aeternum parcas.
Arguit enculpae, Cor idem argutam probat, atque
Iudicat et damnat, plectit et exsequitur.
Wer sündigt, hat in seim Gewisse
Den Kläger, Zeugen, und Schultisse.
MAxima poena suum gestare in pectore testem. Potius Ursis, Leonibus, Lupis, aliisque ferocissimis cohabitandum foret bestiis, quàm furentem adeò atque insanientem gestare in corde vermem. Caino hunc in vita vermem sentienti totus non sufficiebat Orbis, in tantas fuerat conscientiae augustias redactus; Iudas Iscarioth, ideò desperabundus, laqueo vitam finivit. Pravae mentis gravamen est atque animi perturbatio sive anxietas. Indicat id Salomon, Sap. 17. Semper timet saeva perturbata conscientia. Festes sunt primi Parentes, qui in voluptatis exsistentes Paradyso, quamdiu in innocentiâ primâ perstitere, et gratiâ ornati, magnâ cordis quiete fruiti sunt; At quam primum divinae Maiestatis praeceptum violârunt, gravata est eorum conscientia, tantusque timor cor eorum invasit, uta facie Domini abscondere se tentârint, Conscientia illos pressit. Ipsa comparatur iusto iudici, perpetuae Accusatrici, expertissimo Medico, truculento Carnifici. Luculentum anxiae conscientiae testimonium habetur in supradicto Cain, Filiis Iacob, Herode atque innumeris aliis. Pravae conscientiae gravamen ingens est animi tristitia. De salutis aeternae consecutione desperatio.
Qui ditat, Deus est, Deus est, qui pauperatidem,
Seu bona, seu mala sint, fecit in urbe Deus.
Das gut und böß der HErr bereit,
Zur Gnad, und Straff, in Grechtigkeit.
REgius Propheta de Deo loquens, inquit Ps. 111. Gloria et divitiae in domo eius, caelesti, ac terrenâ. Ab ipso omnia. Paupertas et honestas a Deo sunt. Deducit ad inferos, et reducit. Ditat et pauperat. Humana itaque voluntas divinae in omnibus conformanda; Haec caelum est extra caelum, ac vera vitae beatitudo. Beatus es, et bene tibi erit. Ps. 127. quisquis hanc propriae voluntatis cum divinâ conformationem perfectè attigaris, omniaque velut de manu Dei cupidè amplexatus fueris: haec tua in hoc Orbe inferiore beatitudo erit; fruêris perenni quodam gaudio, et laetitâ non multis notâ; hac enim felicitate fruuntur homines intimâ familiaritate Deo coniuncti: Beatus es, et bene tibi erit. Uti autem in caelo nulla est vicissitudo, nullum (sic loquar) heri aut hodie, sed continuus quidam sibique semper simillimus aeternae voluptatis affluxus, isque invariabilis, et numquam non simul totus; Ita et ii, qui hac suae et divinae voluntatis unionem adepti sunt, iam penè immutabiles, quicquid aerumnosae vicissitudinis intercurrit, rationis imperio premunt: Omnis eorum gustus et oblectatio est Dei beneplaci beneplacitum. Quietem illorum, si fortè quid incurrat, nihil est certè quod evertat. Patet in iobo. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion commovebitur in aeternum.
Ne tenta Dominum, concessis utere causis,
Audacem infelix sequitur exitium.
Auffdeinen Wegen soltugehn,
So würd dich kein Unglück bestehn.
IMpavidae ad pericula mentes, suique plus nimiùm socurae, crebrò in exitium trahuntur. Impetu insignes sunt, ad flagitia licet divertentes. Temeritate feruntur illi homines in vitii partes. Hunc affectum, cùm non satis sibi cavet, sui fiducia corrumpit, cuncta despiciens, superbiae quoque malis infectus est, in iactationem proclivis. Arrogantia omnis à Deo tandem deprimitur, eiusque concitat iram praesumptio. Eiusmodi deliri sunt, in obvia se vitae discrimina praecipitantes.
Medio tutissimus ibis.
Qui amat periculum, in illo peribit. Fortunae nimium confisi, pereunt tandem. Dionysius iunior Syracusis (ubi tyrannidem exercuerat) pulsus, exulavit Corinthi, ibique Ludimagistrum egit, teste Cic. Polyerates Samiorum tyrannus, post multos ridentis fortunae Zephyros, ab Orcete, Cyri praefecto, superatus, et suspendio est affectus. Quos evehit fortuna deicit:
- - - - - - Unde superbus
Tarquinius regno pulsus fuit.
Marius, septies Consul, qui de Iugurtha triumphärat, Cimbros et Theutones subegerat etc.
- - - - In caeno iacuit, cannaque palustri,
Pertulit et tanto multa pudenda viro.
Ovid. lib. 4. de Ponto.
Et Terra, et Caeli, velin his quaecumque peribunt,
Vox tua in aeternum dia, Iehova, manet.
Das Wort deß HErren ewig steht,
Ob Himmel und die Erd vergeht.
VErbum domini manet in aeternum, uti et Ecclesia eius, ceu firma petra, aeternum dùrat:
Fluctuat: ast numquam mergitur illa ratis.
Nec portae inferi praevalebunt adversus eam; Innumeras quidem passa est persecutiones, non solùm haereticorum plurimorum, qui eam conati sunt diversimodè destruere, sed maximè passa est tribulationes, et persecutiones à Tyrannis, Infidelibus, Regibus, et Imperatoribus, non uno solum, vel duobus, sed plurimis, et per universum orbem, ut a Nerone, Domitiano, Traiano, Antonio, Severo, Galieno, Iuliano, Decio, Valeriano, Diocletiano, Maximiano, Maxentio, et aliis multis, et tamen numquam potuit prosterni, licet persecutiones non solum habuerit in temporalibus, sed et in spiritualibus. In hanc, si salvus esse velis, tibi intrandum, et in eâ, usque ad vitae finem, perseverandum.
Qualis amor Christi in nos, te Gallina docebit,
Quae generat pullos, educat atque docet.
Die Gluckhen, mit ihren Küchelein,
Christi Lieb gegen dir zeiget fein.
GAllina pullos suos nutrit, amat, foret, protegit. Ita Christus Gallinae se comparat; Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum Gallina congregat pullos suos sub alis. Diligis, Domine, ait Sapiens, Sap. XI. omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; Omnis enim Artifex diligit opus suum. 9. Ethic. Amor vero Salvatoris cunctos mundi excedit amores:
I. Amorem naturalem, qui est inter patrem, matrem, et filium; nulla enim mater filium in tantùm dilexit, quantum ipse Dominus nos amavit. Et ideò inquit Esaias c. 49. Numquid oblivisci potest mater infantuli sui, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego non obliviscar tui. Ecce, in manibus meis descripsi te: Illa autem scriptura non fuit facta calamo, aut atramento artificiali, nec in chartâ animalis mortui; sed calami fuêre clavi, atramentum sanguis eius pretiosus, scriptores perfidi iudaei ac milites, charta verò delicata ipsius caro in Cruce extensa, literae fuerunt cicatrices.
II. Amorem Matrimonialem; si enim uxor fornicatur à viro, repudiata ulterius, ut communiter, non recipitur: verùm si hominis anima Christum sponsum deserit, ac diabolo adultero consentit, eam tamen Christus paenitentem recipit.
III. Amorem Socialem, qui est inter amicos; nullus enim homo pro inimico mori vellet: vix autem, qui pro amico bono: Haec tamen perfecta est Charitas: nos autem non eramus iusti, sed impii; Et tamen Christus pro nobis mori voluit.
Cassus amor nihil est; quid enim sine fomite flamma?
Frustra est, invitâ siquis amat Venere.
Lieb haben steht eim jeden frey,
Ob gleich kein Gniß und Gwin darbey.
AMor a naturâ homini est insitus. Ad hunc affectum si institutio recta accesserit, nihil in mortalibus magis eximium. Malè nihilominùs severi homines amorem aversantur, eumque foedâ et enervi imagine sibi fingunt: quo nihil in humanis rebus sinceriùs, modò in iustis limitibus, et à virtute factis, ardens, non etiam suo incendio quae vetantur corripiat. Neque in adolescentibus tantum, aut maturae aetatis hominibus blanda illa cupiditas concitatur; sed et pueras in innoxiis sollicitat annis, ut intelligas hunc ignem dignis pectoribus penè non tam accedere, quàm innasci. Nec existimes, in dispari tantum sexu hunc affectum convenire; Nam et Alcibiadem Socrates amavit, nec Lycurgus in turpem instituit disciplinam, ne quis iuvenum suo amatore vacaret. Hic amor quidam benevolentiae nexus est, quem amicitiam appellaveris; itaque AMA.
Qui veritatem praedicat,
Tandem misellus vapulat.
Wer will eim andern sagen wahr,
Darüber geräth in Gefahr.
OBesquium amicos, veritas odium parit. Animalia complura Leo suum inspelaeum vocârat; approperante Lupo, petiit Leo, quonam pacto sibi regia sua probaretur? nimium quantum fetere, Lupus infit; hac veritate obiectâ discerptus est Lupus miser: vulpes vero, cum se catharro laborare diceret, salva evasit; Sic etiamnum plures
Astutam servant sub pectore vulpem.
Et iam veritas exulat aulis: regnat palpatio. Audax ibi, qui loqui veritatem audet. Amos 7, c. Idololatriam Ieroboae Regi exprobrans, à summo Pontifice eicitur aulâ et regno. Ut Balthasaro Regi Babyloniorum veritas annuntiaretur; non ausus ost Deus ei virum mittere, sed manum hominis scribentis contrà candelabrum in superficie parietis aulae regiae. Dan. 5,4. Nathan Propheta Davidi nuntiasse veritatem iussus a Deo, ante alte petit exordium, quàm adrem descendat: et parabola de ove pauperis caesa a divite ob luxum convivii, eum circumvenit; Lataque ab Regesententiâ, edixit demum: 2. Reg. 12. Tu es ille vir etc. Adeo plena est periculi functio aulicae potentiae veritatem insinuare; Quocirca benè Lucanus:
- - - - - - Exeat aulâ,
Qui cupit esse pius; nam
- - - - - Virtus, et summa potestas
Non cocunt.
Hart als ein Stein ist, der nicht jung liebet in Ehren,
Frostiger als Eyß ist, der keine Wärme fähet.
Wer nichts von Menschen Liebe weiß,
Ein Stein ist, oder kaltes Eyß.
DEI mandatum est, ut se proximumque diligamus. Amor duplex est: Amicitiae, quo amamus alterum propter se ipsum: Concupiscentiae, quo amamus alium propter emolumentum exipso. Ille huic praestat: Utroque summè diligentus est Deus:
I. concupiscipili; 1. Quia Proverb. 3. Omnia, quae desiderantur, huic non valent comparari. 2. Hinc Moysi ait, Exod. 33. Ostendam tibi omne bonum. 3. Exclamat S. Anselmus: Curergò per multa vagaris, ô homuncio, quaerens bona animae et corporis. Ama unum bonum, quod est omne bonum, et satis est.
II. Amore amicitiae amandus Deus est, quia Deus est. 1. Ps. 68. Quid est mihi in Caelo, et à te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? 2. Non vult amore profano diligi Deus: sed amore, qui sit omnia super. 3. Hinc D. Thom. in Opuic. de Amore Dei, ait: Dei proprium est, ut sit centrum totius amoris; est enim summum bonum; cui proinde debetur omnis amor.
Amandus verò est proximus, propter Deum.
Post Venerem triste est animal, sed regula paucis
Stringitur exemplis, quod tibi schema refert.
Nach Lieb, kombt Leidt:
Trawren, nach Frewd.
MAeroramorem comitatur. Nimis, quàm certum; itaque cave sis omnes pudicitiae hostes, praesertim temperandum oculis, ne in feminas, potissimùm si comptulae sint, curiosiùs defigantur; imò, ut etiam tui ipsius minùs decentem aspectum declines; Sic aegris noxios cibos, ne quidem videri sinimus, ne concupiscant. Libri quoque turpes abiciendi. Sunt homines (propè canes dixerim) ut quas obscaenitates ipsi admiserint, non pudeat, quasi foedum vomitum proicere in miseras chartas, undè alii legendo resorbeant; perindè ac si forent parum inoesti, nisi alios suis sordibus incestarent. Ita proponitur et propinatur tartareum fel sub melle, et in auro Babulonicae meretricis, miscetur praesens venenum. O calamos Syrenes! ô Leonones libellos! Venio ad imagines foedas, spectacula eo periculosiora, quò fixius diuturniusque spectari possunt. Hic est scopulus multorum foedo naufragio infamis; nam didicere, quod spectârunt. Quas habes eiusmodi imagines, perde, ne te perdant. Tandem familiaritatem cum mulieribus fuge. Hîc sunt syrtes, hîc scillae, hîc charybdis, hîc blanda exitia Syrenum, hîc quicquid uspiam est castis moribus formidandum.
Quid rem scire iuvat, nisi scis, quo tempore agenda
Prudenter, quo sit res quoque tuta loco?
Viel wissen, und nichts recht verrichtn,
Ist Narrenwerck, und unnütz dichtn.
QUi supra pueros sapiunt, posteà infra decus virilis prudentiae delirant. Equis certè, iuvencisque, in primorum annorum libertate incuriosos impetus effundere concedimus, ne tunc primùm robur enascens timeat ad vincula accedere. Adeò caecae mentes, quod in ceteris animantibus videmus, in nostris pignoribus aut negligimus, aut nescimus. Neque tamen in infinita libertate primahaec aetas dimittenda est. Sit illis mediocris trreor supplicii, summa parentum reverentia, et semper, quantum sibi liceat, ignorent; Nam si procax est alicuius pueritia, nimiaque ferocai exuberat, tunc facessant lenitatis ista praecepta, tumorque, naturae vitio enascens, quem saepe parentum lenitas ad ulceris maturitatem foret, adhuc crudus ac facilis exsecetur. Hocmodolepida pueritia suae et parentum voluptati relinquetur, et, postquam expleverit stultitiam innoxiarum cupiditatum, ipsa aetas paulatim studia mutabit, radicesque virtutum adolescent, quas ipsi iam non impetu, sed iudicio amabunt. Tunc afferent ad adolescentiam, et ad crepusculum prudentiae, mentem liberam placidamque, quae ad illius lucis pulchritudinem vi suae institutionis obversa sit.
Fortiter ut quid agas, nisi agas prudenter, idemque
Pondere in exitium praecipitatur onus.
Macht ohne Raht,
Zu trümmern gaht.
CUnctis in rebus consilium, et ratio, et prudentia adhibenda sunt. Minus praemeditate nil agendum, nî paenitere mavis;
Quicquid agis, prudenter agas, et respice finem.
Serò sapiunt Phryges. Post factum paenitet actum. Seneca in Lib. de 4. virtutibus, ait: Tria suntad prudentiam pertinentia: praeterita recogitare, praesentia ordinare, et futura praevidere, ideò de imprudentibus dicitur Deut. 32. Gens absque consilio est, et sine prudentia. Utinam saperent, scilicet praeterita, et intelligerent, scilicet praesentia, et novissima providerent. Tempus praeteritum recolendum, à Deo illud nobis fuisse concessum, ac proprie nostrum, certum et indultum: praesens autem ac futurum, est omnimodè incertum nobis; dubium, et in solius Dei potestate situm. Praesens quod attinet, cum id adhuc divina bonitas nobis concesserit, paenitentiae ac emendationi vitae, bonisque operibus tribuendum est. Futurum attendendum, per firmum in caepto bono perseverandi propositum. Quid prodest Vineam magno labore phantasse, si antè vindemiam vites iam unis refertas, excidas et evellas. Sic plane nihil proderit nobis, quamvis multa praeclarissima praecedentibus temporibus operati fuerimus, si antè finem desistamus.
Mirâ naturae vice femina nasculus exstat,
Et quae sponsa fuit, iam tibi sponsus erit.
Offt die Natur was newes bringt,
So die Vernunfft unmöglich findt.
OMnium rerum sunt vices. Inversus est mundi ordo.
Esse equus optat bos piger, optat arare, caballus.
Virgo virum, vir feminam agere pervellet. Et currus bovem trahero perspicitur, Alter in alterius officum irrumpere, adeoque nemo sua sorte, contentus esse. Qui subest praeesse vult, atque imperare; idque totum ex vana animi elatione provenit, quae tamen deicitur deprimitruque; etenim
Saepius ventis agitatur ingens
Pinus, et celsae graviore casu
Decidunt turres, feriuntque summos
Fulmina montes.
Sed: Beatus ille, qui procul negotiis,
Paterna rura bobus exercet suis.
Humilitas exaltat. Quantum origo fontium deprimitur, tantùm ascenduntipsi. Te iactas eum, qui non es; et superbis. Rideturmeritò Epicurus, quodse sapientem diceret, et hoc ipso esset insipiens. Humilitas beat. Quò eam amplectimur arctius, hoc plura in nos bona confert.
Maturè sapiens trutinat, cito perficit, at post
Actus, Concilium concipit insipiens.
Ein Weisser zuvor als erwegt,
Ehe er das Werck mit ernst anfeht.
REgum sapientissimus praevidens plerosque mortalium, longa sibi inaniter in futurum saecula polliceri, singulos hortatur à vanis huiusmodi conceptibus abstinere, nec solùm non in plura annorum lustra sed nec in crastinum diem durationem conicere, inquiens Prov. 27. Ne glorieris in crastinum, ignorans, quid superventura pariat dies, q.d. Ne glorieris de futuris, dicendo. Cras genio indulgebo, deliciis me tradam, agros emam, plantabo vineam, de hoste meo me vindicabo; autaliam vitae rationem instituam; nescis enim an crastinâ die supervicturus sis. Verè Horatius:
Quis scit, an adiciant hodiernae crastina summae
Tempora Dii superi?
Quàm multi illâ ipsâ horâ acmomento, quo vel maximè se vivere, ac deliciis vacare arbitrabantur, exstincti sunt.
Multa negat Ratio: at vera Experientia monstrat;
Sae hominem causae, re sibi teste, latent.
NOscitur, non omnium rerum constare rationem, sed experientiam; Undè enim provenit, quòd, cùm tria sint lucidissima, Oloum, Argentum, et Ignis, ac nihil habeant in se nigredinis, dant tamen aliis, quae non habent; nam Oleum lucidum nigras maeulas infundit. Arge ntum candidum lineas nigras tingit; et Ignis fulgidus ligna ac paleas nigra facit? Quid est, quod paleae tantae sint catiditatis, quod poma cruda maturant, et tantae frigiditatis; quòd nives mediâ in aestate conservant, ne fluant; cum tamen calidum et frigus sint contraria, et duo contraria in eodem subiecto esse non possint? Calx, in quo ignis latet, et cùm naturaliter aqua ignem exstinguat, oleumque ignem nutriat: tamen si quis aquam in calcem infundat, mox ignis latens urcre incipit, et si oleum affundatur, mox ignem illum exstinguit? Adamas ferro non frangitur, ac nullo consum itur igne, et hircino tamen fanguine mollescit. Sapiens ait: Cunctae res difficiles, non poetest homo eas explicare sermone. Quid, quod fulmen aliquandò manum hominis ferit, et ramen chyrothecam, in quâ manus erat, non laedit? Argentum in marsupio liquefacit, et marsupium ipsum non urit? aliquandò vas percutit et confringit, et tamen vinum, quod naturae liquidae est, per tres dies, vase fracto, non fluit? Reddant rationem de his minimis, qui divina requirunt.
En vapor ignivomus rupes clam rumpit et arces,
Milia quas equitum vincere non poterant.
Ein Feind braucht Vortheil, oder Macht;
Drumb weißlich nimm dein Sach in acht.
SApientia dolusque ac stratagemata Ducum saepiùs hostem, quàm armatorum impetus evertit; Ob hoc variae illorum fuerunt quondam coronae, Gemmatae, Aureae, Vallares, Murales, Rostrales, Givicae, Triumphales. Summamrerum praeclarè gestarum mercedem Romani existimârunt, si suos Imperatores, Duces, Equites, Antesignanos, ceterosque milites strenuos, (pro suo quemque tamen merito, dignitate, gradu, commissaque provinciâ) certis coronis honestarent. Triumphalis, laureis ramis baccisque circumtexta, invictis triumphatoribus offerebatur, Quibus, ut hostium victoribus et domitoribus, tota Urbe Româ, magnificis curribus et rhedis circumvectis, triumphum agere, Senatus ipsius decreto fas erat. Prius tamen edocto senatu de quinquies mille hostibus uno praelio caesis. Tribuno militum, Equitive, qui hostium obsidionem strenuè sustinuissent, ab iis, qui liberati servatique fuerant, dabatur Corona obsidialis, sive graminea, omnium honoratissima, illustrissimaque. Quercies alii foliis ac fastigiis textâ coronâ donabantur. Muralis dabatur corona ex auro conflata illi, qui primus vi atque armis hostium moenia transcendisset. Alii aliis decorabantur; nec inquirabatur, an virtute aut dolo evasissent victores.
Quos vis insanos domat haud privata parentum,
Hos labor emendat publicus atque fames.
Durch Hungerszwang und durch Arbeit
Zur Frömmigkeit kom~n böse Leuth.
INobedientiam ac protervorum isthaec merces tribuitur. Inhas eos angustias nonnumquam Gula redigit, inobedientia, pravaque societas otium, lusus vitiaque complura. Quare ad rectam filiorum institutionem Parenres tenentur, et nemo ignorat, quanti ad Reip. salutem, si probe curetur, et ad eiusdem perniciem intersit, si negligatur. Quemadmodum Deiiussu liberi parentibus honorem, amorem, obsequium, atque obed entiam in omnibus, quae rationi sunt consentanea, debent; ita et eiusdem summa voluntas est, ut parentes Liberis amorem praestent illos alant, bonisque moribus instituant. Ecclesiasticus ait c. 7. Filii tibi sunt erudi illos, et curva illos à pueritiâ illorum. Vides hîc quoties, et quam seriò Deus parentibus Liberorum curam imperet? Sit ergò prima ea parentibus cura, liberis non aurum, non peritura fortunae bonacumulare, sed virtute et sapientiâ exornare. Liberos qui ditare, potiùs studet, quàm probos mores docere, similis est illi, quineg lecto pede calceos curat, ait Plutarchus de Liberorum educatione. Novellam et teneram adhuc arborem facilè est, aut curvam in altum surrigere, aut in quancumque libet partem inflectere, cuius deinde annis roboratae vitium mutare nemo potest.
Alata inventa est mola, corpore mobilis olim;
Corpore iam immota est, mobilis at capite.
Von Alterslang erfunden,
Sich endert zur Stunden.
Qui non assuescit virtuti, dum iuvenescit,
A vitris nescit desistere, quando senescit.
ATramenti guttae, quae candidam vestem aliquam foedant, si statim lavantur, facile delentur: quod si eas senescere sinimus, vix tolli possunt. Plantae, si in eoloco, in quo natae sunt, relinquuntur, aut nullum, aut certe amarum afferunt fructum; et ideo transponi debent, et hoc maturè; quia si duriores fiunt, difficilè alibi radices agere poterunt, et si agant, tenuissimae erunt, et exiguae virtut is, ita ut possint à quocumque vento avelli; Ita etiam si puer in pravâ illâ inclinatione, in qua natus est, relinquatur, quos afferet fructus a marierunt; ideò antequam durior disciplinae et inftirutioni fiat, transponi debet, ut optimas in virtute radices agat, neque facilè tentationum vent s possit avelli. Malorum filii malâ depravati disciplinâ, rebus omnibus inutiles sunt, praeterquàm quod diabolo tradantur in escam, et saepè permittit iusto iudicio Deus, ut, qui virtute non educati, cum iam grandiores sunt, parentibus parere recusent, neque canitièm eorum venerentur, quos neque Deum ipsum venerari docuére.
Nec rubor, aut pallor cohibet me dicere verum
Vel diviti, vel pauperi.
Ohn Ansehen der Person
Ich red, und niemand schon.
COrruit Veritas in plateâ. Inundavit mendacium. Illa est exosa Dynastis. O rem deplorandam! Potentes rerum adeò fastidire verum. Verè Comicus: Obsequium amicos, Vetitas odium parit. Unanimis est impiorum concordia ad pietatem et veritatem impugnandam. Omnia vitia contrà unam virtutem conspirant, omnia falsam unam veritatem impugnant. Verùm Scriptura, Libri vera annuntiant, nemini pareunt, revelant iram Dei de eoelo super omnem malignitatem hominum. Nihil ad gratiam proferunt. Non externas hominum qualitates, divitias, potentiam, formam, nobilitatem, sexum, atque id genus alia respiciunt, arguunt peccantes, Veritatem docent. Aliud nihil, quàm quod sugg essit Veritas, Orbi getegunt.
Nec quicquam invidies oberit, cui fata favendo
Prosunt: quod Dii dant, nemo vetarepotest.
Was dir Gott gann,
Nimbt dir kein Mann.
ANacharsis Philosophus causam plerique doloris hominum rogatus edicere, ait: Invidiâ est quâ plùs, de alterius prosperitate ac virtute plerique dolent, quàm de vitiis. Isid. Nulla est virtus, quae non habeat contrarium invidiae malum. Sicut eos; ait Stobaeus, qui in Sole amoulant, umbrase quitur, ita incedentis per gloria comes est invidia. Ideò Themistocles; Dux Ahten., teste Plutarcho, iuvenis dictitabat: Novi gesta mea necdum famam mereri; quod ea nondum invidia comitatur. Ut rectè quidam in vidiam appellârit fortunatorum antagonistam. Similis draconi, Apocalyp. 12. qui caudâ suâ stellas trahebat; Ita virtutes in animâ rutilantes nitritur obfuscare Invidia. O quot ista Maegera tragoedias civit! Angelos concivit ad rebellionem. Cain. Gen. 4. armat in fratrem. Fratres Gen. 37. in Iosephum. Esau in Iacobum Gen. 25. Saulem in David, 2. Reg. 14 Denique Sapient. 2. Invidiâ diaboli mers intravit in orbem. Oviperam genitricis ventrem disrumpens, ut vivere non incipiat, nisi per mortem parentis! O rubigo edax domicilii sui! O Atcana, vertis in venenum, quod attingis!
Tria sunt, quae altissima quaeque infestant:
Sumam petit livor, perflant altissima venti;
Summa petunt dextrae fulmina missa Iovis:
Net magnas patiens exurgere laudes
Invidia.
Non lambente boves linguâ, sed calce resistunt:
Frustrà etiam imbellis bella repellit homo.
Es ist schwer widr Gwalt zu streben,
Und sich gegn grossen Macht erhebn.
NE Hercules quidem contrà duos. Saepe quidem in variis regionibus eversi sunt Reges; quibus expulsis, et per verae libertatis imperitiem, devotis, successit aut caecae popularitatis imperium, aut permissa proceribus potentia, di est, multiplex, pro unico quod expulerant, regnum. Ac ut membra, quae violentia de naturali sede dimovit, non nisi per violentiam in articulos suos redeunt, ita provinciae quae hoc modo ab optimo gubernationis genere diverterant, prius errorem multis cladibus expiârunt, quàm antiquae, et à se proiectae rectitudini redderentur. Subeundum itaque subeundumve iugum est, si excuti nequit. Ferendum patienter. Sustine ac patere nè patiaris. Patientia colligitrosas. Excrementicia hirundinum faece excaecatus thobias, sinistrum illum casum tulit constantissime. Quum Cambyses Rex Persarum, filium praexaspis (a quo monitus fuerat vitandae ebrietatis) sagittâ confodisset, pater dolorem suppressit, atque etiam regem laudavit, ut sagittarlae artsi peritum. Cato nullis unquam. casibus est mutatus, nulli succubuit calamitati Itaque magnanimus esto, Erit.
Tandem patientiae victrix
Quid iactas vires animi? quid atumen adoras?
Nemo sibi satis est; Rex eget ipsus ope.
Ohnguten Rath nichts solst anfangen,
So du wilst Glück und Sieg erlangen.
NEmo ingenio suo fidat, aut industriae. Propriis in causis Talpae sumus: in alienis Argi. Dubiis in rebus Sapientum exquire consilium. Corona senum multa prudentia. At sincerum ii consilium dare debent. 1. Apocal. 1. Visus Princeps sedere in throno, et viginti quatuor seniores, albis, vestiti, circum; ita sunt candidi consultores; candor enim symbolum est puritatis. Sint quoque taciti; hinc prisci fanum Consisii habuêre subterraneum; quod celanda sint consilia: et in eo candidam aquilam oum crista glallinacea diversi colore; quod qua~vis pugnacissimis, Regibus consulere ad pacem debeant. Henr. Farn. l. 1. de sim. Reip. Lacones, nacti victoriam stratagemate, sine snaguine multo, bovem Marti: at multo cum sanguine partam, Gallinaceum offerebant. Ergo Consiliarius imitetur Deum, dicatque cum eo, Ierem. 29. Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis. Aelianus prodit, Persis in more fuisse, ut consulere olentem Reip. sisterent in laminâ aurea. Hancferebat praemium, si Reip. salutare ipsius concilium accidisset: Sin' infelix: virgis plateatim caedebatur. Consiliariorum ergò tarda et firma sint consilia. Valeat apud ipsos Delphicum istud: Festina lentè.
Quam fragile est fortunabonum? sic molle repente
Frangitur ut vitrum! Prô mala fida Dea!
Ah! Glück und Glaß,
Wie bald bricht das?
FOrtuna vitrea est; cùm splendet, frangitur. Permulti ex prospera fortuna ad humilem miseramque redacti sunt. Dionysius iunior Syracusis (ubi tyrannidem exercuerat) pulsus, exulavit Corynthi, ibique Ludimagistrum egit, teste Cic. Polycrates Samiorum tyrannus, post multos ridentis fortunae Zephyros, ab Orcete, Cyri Praefecto, superatus, et suspendio affectus est. Xerxes, qui Aegyptum subegerat, à Themistocle victus, ab Arthabano est interfectus. Mithridates rex Ponti, qui annos quinquaginta Romanos variis cladibus affecerat, Asiam occupaverat, Quintum Oppium Proconsulem, et Aquileium legatum in vinculi coniecerat, à Lucullo primùm, deindè à Pompeio superatus, mortom sibi intulis. Tarquinius Superbus regno pulsus est. Horat. lib. 1. Serm.
Inde superbus
Tarquinius regno pulsus fuit
Senior vero marius, qui septies Consulfuerat, de iugurthe triumphârat, Cimbros et Theutones subegerat, Apuleium et Glauciam seditio sos interemerat, victus à Sylla aliquandiu delituit in Minturnensium paludibus. Ovid. lib. 4. de Ponto:
Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumphe,
Quo victrix toties consule Roma fuit;
In caeno Marius iacuit, cannaque palustri,
Pertulit et tanto multa pudenda viro.
Heu! quam vanus amor? Cui numquam videre tutum,
Fit citò caecus amor, vanus abitque citò.
Lieb ist ein Liecht,
So bald verblicht.
AMor est pulchritudinis defiderium. Plotinus triplicem constituit pulchritudinem: quae nihil aliud est, quam gratia ex plurium concinnitate coerta; atque ea vel est in animo, ex virtutibus parta; et venustas nominatur: vel in corpore ex lineis, et coloribus simul max mâ congruitate coalescnetibus; et decus est: postremosonorum iucunditas pulchritudinem reddet vel maximam. Haec pulchtitudo tres habet sensus illi subservientes, interiorem mentis oculum, corporis visum, et aurem accommodam sonis percipien dis, tactui vero nullus relinquitur locus; Valeant igitur libidinis incendia, fugertur procul intempestiva titillatio. Obscaenus namque amor hominem in alium mutat; ac saepè exuit, et b rutescat. Aestus venereus Euphrati similis est, rapidissimo et vorticoso flumini. Nefas est. Ignisest. Tali ab igne procul! Ex parva scintilla in magnum gliscit incendium. Isti sunt pauci ex innumeris, Luxuriae effectus. Momentaneum aeternum.
Iudicio ingenioque vatet rarò unus et idem;
Ingenio sua vis: Enthea iudicio est.
Witz und Verstand
Selten verwand.
PRaestans est in gerenda Rep. praerogativa, possemagnis et virilibus ingeniis, quae rei familiaris angustia aut aliae difficultates premunt, propitiam manum dare, et veluti adesse Naturae implorati. Quod ut illi facere est decorum, ita nec impune possunt omittere, scilicet veltacitâ indignatione bonorum castigari, vel assiduâ exprobrantis virtutis imagine apud se hanc culpam luentes; cum enim hoc ipso attolli meruerint, quod aut sint, aut credantur, primae illius et prudentis industriae viri; quid morantur suam sortem agnoscere, et ingenii similitudine iunctos cognatâ charitate complecti? Nec ignorant, qui ii sint, aut unde petendi. Bene consultum generi humano, si tanta prae stantium animorum messis esset, ut, distributis inter illos rerum publ. negotiis, superessent adhuc vacui aliquot superfluo et in utili munere a Numine Orbi ponati. Multo parcius cum felicitate hominum actum, rarumque in omni aetate ac populo fuit altum ingenii a cumen, purum, aptu~que omni vitae cuicumque incubuerit, escultum disciplinis, exsertâ fortique verecundiâ natum omnia nec quid nimis audere. Illas mentes cùm Optimates vocant in publicae fesicitis partem, se ipsos quidem primum, quasi illius genii participes, commendant, tum Reip. nervos addunt, numquam pulchriùs, quam a Sapientibus gubernatae.
Et iustâ causâ, paribus quoque cominus armis
Vim vi licet repetlere
Gewalt vertreiben mit Gewalt,
Im Rechten hat sein gewiß Gestalt.
DNella verò perduellium detestabilia sunt. Quid? Istane vera nobilitas repetere cum sanguine vindietam? Haec vero batnbara est veritas. Si homicidia vel pariant, vel tueantur nobilitatem: iam quintum Decalogi praecipiet iniquitatem; quod prohibet duella et vindictam. O perversum nefas! Vera nobilitas virtutum agnoscit parentem, et colit: non impietatem. Ovidius in lib. de vetula canit:
Nobilitas hominis mentem frenare furentem.
Et: Virtute remotâ,
Migrat in exilium nobilitatis honor.
Vindicta haec, et victoria est, Iram vicisse suam. Et
Fortior est, qui se quam qui fortissima vincit. Moenia.
Ambrosius, Chrysostomus, homil. de David? admirabiliorem aiunt fuisse Davidem ignoscendo Sauli, quam vincendo Goliam; Quare, Magistratus, ferro in duellorum victores animadvertite: in victos et victores excommunicationis fulmina torquete Praesules: Pastores caesa cadavera coemiteriis arcete. Ierem. 22. Sepeiantur sepulturâ asini putrefacti, et proiecti extrà portas Ierusalem; Nam Psal. 138. Viri sanguinum declinate à me.
Kipper und Wucher sind fast gleich,
Ein jeder mit Betrug wird reich.
Wer Roß vertauscht,
Gut Geld begehrt,
Höher im Preiß,
Ist das nicht Kippn,
Und Wahr verkaufft,
Im gringen Wehrt,
Als er selbst weiß,
Und gfährlich wippn,
So ist es doch gleich Wuchers Griffen.
AVaritia est infelix malorum radix. Duae res, quae maxime impellunt ad maleficium; Luxuries, et Avaritia sunt, ait Cic. lib. 2. ad Heren. Val. max. l. 3. Aritia neque habendo fruitur felix; et cupiditate habendi miserrima est. S. Chrysost. in Matth. Avarit. a est it satiabilis ebrietas, iniustitiae fomes: Avarus communis omnium hostis. Hier. Avaritia est bursa Principum, cellarium latronum, rixa parentum, sibilus hominum. 1. Tim. 8. Est radix malorum omnium. S. Basilius Horn. 17. in Ditescentes: Mare terminas habet: nox leges non transgreditur: solus avarus nullum circumscribit tempus, terminum nescit: sed ignem imitando, omnia comprehendit, ac depascitur. Mich. 6. Adhuc ignis in domo impii, thesauriiniquitatis; Quaeista? mensura minor; irae plena. Claudianus ita de avaro canit:
Plenus saevitiae, lucrique cupidine fervens;
Non Tartessiacis illum satiaret arenis
Tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis.
Aurea pactoli, totnmque exhauserit Hermum,
Ardebit moiore siti.
Fabricat ex uno fraudando stellio nummum,
Centena: heu tanti lucra nefanda mali!
Auß einem Thaler hundert macht,
Ist das nit List, und Betrug verbracht?
AUgustinus Epist. 3. Avaritiâ~ inferno comparat: Infernos enim quantos mortuos devorat, numquam dicit: Satis est; sic, etsi omnes thesauri confluxerint in avarum, numquam satiabitur. Stroza pater avaritiae notam cuidam imponit Scauro, ubi ait: Isai. 57. Corimpii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Inprimis Avari. Nam Chrysostom. hom. 36. in Matth. Ut sine fluctibus maro unquam; Sic animi avarorum numquam absque turbatione. Et antiquam priora componant, alia invaserunt. Hugo de S. Vict. l. de claustro animae. Superbia clausit diabolo caelum. Gula
Scaurus habet villas, urbana palatia, nummos,
Pinguiaque innumeris praedia bobus arat:
Huic tamen assidue maior succrescit habendi
Numquam divitiis exsatiata fames.
Et canis et felis concordia rara: sed ambo
Saepè solent rixas dissimulare suas.
Schimpff und Ernst kombt offt zusam~n,
Bistu klug laß dich nicht fangen.
DUo contraria se mutuo expellunt. Canis et Felis rarò concordes. Amicitia ficta ac simulata est, Fel sub melle latet. Fide, sed cui vide. Loquuntur pacem cum proximo: mala autem in cordibus eorum. Eiusmodi erat Iudae proditoris. Talis adhuc indies multorum est. Ptolemaeus Iudaeus, Abobi filius, Socerum suum Simonem, Iudaeorum principem, convivio exceptum cum duobus filiis interfecit, regnandi cupiditate. Zopyrus Persa benigne a Babyloniis exceptus, Urbem eorum Dario prodidit.
Froditor alterius, non tibi fidus erit.
Helena Deiphobum, Troianum, cui post mortem Paridis nupserat, dormientem Graecis prodidit, foribus eius apertis, auctor Virg. Appolonius Samios, quibus erat praefectus, Philippo dedit occidendos. Boleslaus tertius Rex Bohem orum Moschonem Regem Poloniae simulatione colloquii exoculavit. Grimoaldus Pipmi Filius, Dagobertum, Sigisberti secundi filium, fidei suae post mortem patris commissum, interfecit, ut Austrasiae regnum, cui praeerat pubpillus, sibi vendicaret: Non itaque omne, quod splendet, est aurum, nec quod amicitiae nomen habet, semper est amicitia.
Moris erat saltare solo: sed videris ecce
Iam slatare salo, per glaciam Batavos.
Der Fürwitz hat viel Lust erdacht,
Auch offt in Gfahr und Schaden bracht.
MAgna mortalium audacia est ac temeritas. Poëtae Phäetonis arguunt temeritatem, quòd patris currum acceperit regendum, quum tamen non esset idoneus auriga. Ovid. lib. 1. Trist.
Vitaret caelum Phaëton, si viveret, et quos
Optavit stultè, tangere nollet equos.
Gigantes ausi sunt iovem armis lacessere, et in eum scopulos iaculari, ut volunt Mythologorum fabulae. Auctor Aethnae:
Tentavere (nefas) olim detrudere mundo
Sidera cativique Iovis transferre Gigantes
Imperium, et victo leges imponere mundo.
Icarus confictis à patre Daedalo pennis suprà modum intumescens, ausus est mediocrem parentis volatum deserere, et in sublime niti, donec liquefactis a Sole pebnnis, praeceps deciderit in mare, Ovid. lib. 1. Trist.
Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.
Vana est imaginatio,
Scopum Iehova dirigit.
Die Menschen ihn fürsetzen viel,
Dehn doch steckt Gott ein ander Ziel.
HOmo proponit, Deus disponit. Resistit Deus praefidentibus in robore, et per parvum quid. Nemroth robustus gigas, ut diluvium fortè aliud evitaret, turrim moliri caepit vastissimam: at Deus obstitit, quò minùs perficeret: Homo, quanta moliris subindè? Sed, quia non ex, vel cum Deo, ideò retardat ea Deus. De cuius vi Psalm. 143. Tange montes, et fumigabunt. Sublime elude conatus, et in fumum abibunt. En Goliatham 1. Reg. 17. à vertice et calcem obarmatum, terorique cunctis; à lapide sternitur non magno: à morbo gigas et Rex. In exercitu Antiochi, 2. Machab. 6. ingenserat Elephas: et is ab no Eleazare suffossus corruit. Elephantinos viros casus quàm levis perdit? Adamas fertur non nisi peraegrè diffringiposse! ast ut unum fragmen absiliit, continuò in pulverem redigitur; Ita homo, etsi colosseus, et chalybeus; morbo tamen mortique cedit, inque pulverem collabascit.
De Fryhit beter iß, dann Gold,
Seg Voglicken, endfloch ind hold.
Wormit kanstu schätzen Freyheit?
Dann unerträglich Dienstbarkeit.
LIbertas pretiosior auro.
Alterius non sit, qui suus esse potest.
In cavea non canit Luscinia. Quomodo cantabimus cantinum Domini in terra aliena? Super flumina Babylonis, illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. Intolerabilis est ervitus misera. Onus est gravissimum. Onera verò vitae sunt varia: Do hoc Ecclesiast. 40. Occupatio magna creata est omnbus hominibus, et iugum grave super filios Adam, à die exitus deventre, usque in diem sepulturae. Oneris huius pars est cerruptibilis humana. Praelatorum austeritas. Hominum malitia. Mundivanitas. Ipsa hominis vita, quâ haud aliud onerosius. Onus quoque conscientiae est, nempè peccatum. Ab oncre vitae avocari tantò beneficium maius est, quanto eo gravior. Nec mirandum, inquit S. Hieron. Epist. ad amicum aegrotum, tom. 9. quod sic mortalium vita populetur in mundo; in quo nemo nascitur ridens. Malorum primitias in primis lacrimis gustamus. Primam vocem, ait Salomon. Sap. 7. similem omnibus emisi plorans, et similis est exitus. O angustam et anxium tempus vitae, ubi cum initio nominatur et finis! Itaque hinc avocari gratia est. Saeculum, ait ibidem S. Hieron. pelago comparatur; in quo rarasunt prospera, solus exitus securitatis est portus.
Somnia portendunt, et vana sophismata multi,
Queîs mola rem populi promovet una magis.
Ein Handwerck frombt viel mehr der Statt,
Dann Hophistrey, so kein Nutz hat.
QUi Sophisticè loquitur, odibilis est, et in omni re defraudabitur, aiunt Philsophi. Eiusmodi exstitêre complures, ac parum Rei pub. adiumenti attulêre: Verum artificia, longo temporis decursu comprobata plùs incrementiatque utilitatis intulerunt. Abietarii, sive fabri lignarii Acupictores, id est Phrygiones, qui aurum et colores vestibus intertexunt. Actuarii, sive ab Actis Notarii, qui veloci stylo acta actionesque describunt. Acupedarii, optimi cursores. Alutarii, sutores coriarii. Amphorarii, pincernae. Apiarii. Arcarii, arcarum fabri. Architecti. Arcularii, Aucupes. Aviarii. Aurifices. Aurigae, curruum et vehiculorum ductores.Balneatores. Bractearii. Calceolarii. Calones, militum servi. Carnarii. Carnicoctores. Carpentarii. Caupones. Caellarii. Caementarii. Ceroplastae.Chirurgi, medici vulnerarii. Faenisecae.Fullones. Furnarii. Hamiotae. Helciarii. Herbarii. Institores. Lactarii. Lanarii. Laniones. Lecticarii. Librarii Lintearii. Lixae. Medicamentarii. Molendinarii. Myropolae. Navitae. Odorarii. Oeconomi. Oenopolitae. Piscarii, aliique diversarum artium cultores, usibus humanis apprimè necessarii. Apage Sophista.
Ut moriar, vivo, moriorque, utpostmodò vivam;
Nam cinere exusto moxridivivus ero.
Daß ich sterb, leb ich,
Daß ich leb, sterb ich.
MOrs sequitur vitam indubitata. Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. Ut sidera in Oriente orta, post mille cursus ac recursus, demum in Occidente occidunt omnia; ita uno progressi ortu, occumbimus pari occasu, Sed non eventu pari. Simonides Philosopus, Plut. teste in Consolat. ad Apollon. poscenti ab se Pausania, Rege Lacedaemoniroum, sibi è Philosophia mnimosynon promeret, è quo melior evadere posset: aiebat: Hominem te, et mortalem memineris. Noverat is Regis fastum, atque animos: et huc nullum efficacius illo antidotum. Solon Athen., ad elatos Graecorum spiritus retundendos, templi Delphici valvis inscripsit: Nosce te ipsum, quis, undè, quò tendas; Nam vivendo morieris; moriendoque vives; Credimus namque, quod sicut Israelitae simul et Pharaonitae, Exod. 14. sunt Aegypto egressi: verùm ad mare cùm ventum, hi submersi; illi egressi sunt in terram sanctam, sine vel morbo, vel vestium attritione, ita corpora ex terrâ egressa, iudicii Divini mare transire habent; in quo peccatores peribunt, iusti per transibunt ad gloriam. Quales duo cum Ioseph capti, Gen. 40. ambo è carcere sunt educti, sed hîc in malam crucem, ille ad pristinam dignitatem. Et verò potens est Deus nos resuscitare; Nam, qui ex nihilo creavit omnia, faciliùs porest idem mortuos ad vitam revocare.
In cassum irritas, catulo latrante, Leonem;
Facto opus est, quoties nil ubi verba valent.
Viel Worte nichts thun zu der Sachen;
Die That die muß das Werck verschaffn.
MUlta verba, opera pauca. B. Iacobus cap. 1. admonens homines, ut ex divino verbo fructum perciperent, et secundùm illud operarentur, admirabili quadam similitudine explicuit, quod ex eo, quia illud audientes non servarent, proveniebat, quod illud opere non exsequerentur, dicens: Estote factores verbi, et non auditores tantùm, fallentes vosmetipsos; quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranri vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est, qualis fuerit. Posuit similitudinem viri; quia qui sunt viri, et non femineis moribus assuefacti, si faciem in speculo aspiciant, est tam celeriter, et (ut aiunt per transennam,) ut statim obliviscantur imaginis suae illic perspectae: non ita mulier, sed prolixae se contemplatur, ac faciem secundùm speculum exornat. Siquidem ergò hîc S. Apostolus comparatverbum Dei speculo, advertite in eo maculas defectusque vestros, eosque corrigite, ac valdè prolixè in illo vos aspicite, ac secundûm illud animas vestras componite, ut fructum bonaque opera proferatis.
Munia sic quisquis peragat sibi credita vitae,
Mors donec solvat fessa laboris onus.
Ein jeder bleib in seim Beruff,
So wird er sterben mit Behuff.
UNiversalisrerum omnium Dominus, quinos vocat ad observentiam suae S. Legis, est Dominus tantae nobilitatis, ut de eo dicat David. Ps. 85. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis; et multae misericordiae omnibus invocantibus re. Tanta est eius suavitas, ut ad se nominandum, non dicatur Dominus familias, quod est nomen Maiestatis, sed Paterfamilias, ut nos confortet, ut libentissimè ad eius ser vitium accedamus. Ut primum ratio nis usus illucescit, iam Deus est tecum, ne ad sathanam discedas. Sunt homines tam ducibiles ad proficiscendum in vineam sathanae, ut quamvis non vocentur, nec conducantur, aut aliquid praemii illis promittatur, omnes illuc pergant. O animae Christianae, quare non erubescitis, cùm tot vocationibus non respondeatis. Perseverandum est autem in Dei servitio usque ad sinem, Vitaenim aeterna non nisi perseverantibus dabitur. Matth. 24. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hanc con ditionem saepè repetit Scripturâ, ut eam tantò profundius animis nostris imprimat. Corona non datur inchoantibus certamen, aut cursum, sed currentibus usque ad metam. Stabilis mane in bono proposito, atque in gratiae staru firmus. Non aliud vult Scriptura sacra, dum monet, ne simus claudicantes, ne simus ut sidera errantia, ne ut Luna mutabiles.
Principium trium est, quo cuncta creata ligantur;
Si dubitas faciunt haec resoluta fidem.
Daß alles Ding besteht vff drey,
Das Putterfaß dir zeigt hierbey.
SIc in Angelis tres sunt Hierarchiae, in unaquaque tres Ordines, in unoquoque Angelo tria distincta: Essentia, Virtus et Operatio.
Item Deus triplicem ordinem creaturarum instituti: Spirituales, corporales, et partim spirituales et corporales.
Hic numerus trinusfrequens est, et mysticus in S. Scripiurâ.
Tres sunt filii Noë, ex quibus omnis natio derivatur, Gem. 6. 10.
Trium Deus specialiter dicitur, Abrhae, Isac et Iacob. Exo. 3. 6
Trium dierum viam ambulant exeuntes Aegypto. Exod. 8. 27.
Tres in montem ascendunt: Moyses, Aaron et Hur. Ex. 17. 10.
Tria erant in arca: Virga Moysis, Tabulae Legis, et Manna. Hebr. 9. 4.
Tres erant Urbes refugii ultrà citraque. Deut. 4. 41. N. 35. 6.
Ter in an~o Templum invisebant Iudaei. Exod. 23. 17. et c. 34. 24.
Ter se Elizaeus mensurat cum puero. 3. Reg. 17. 21.
Ter Daniel orat, ac ter genua in die flectit. Dan. 6. v. 10.
Tribus diebus Ionas est in ventro Ceti. Ionae 2. 1.
Tribus diebus et tribus noctibus ieiunat Est her. Esth. 4. 16.
In novo Testamento.
Tres Reges tria dona ferunt. Matth. 2.
Ter eundem sermonem orat Christus. Matth. 26. 44.
Tribus diebus in morte Christus. Mar. 8. 31.
Tribus diebus non manducans, necbibens Paulus. Act. 9. 9.
Tres linguas sanctificat Christus, sub quibus omnes aliae. Io. 19. 10.
Tres Apostoli in Transfiguratione. Luc. 9. 28.
Tres status et Imperia Christi: Caelestium, Terrestrium et Infernorum. Phil. 2. 10.
Tres ab omni parte portae in Civitate Dei. Apoc. 21. 13.
Haec ex multis pauca
Nocte dieque serit lites Plutonia Coniunx,
Anne verò haec purgans scaeva sit ignis anus?
Das mag auch wol sein ein Fegfewr;
Ein alt Weib keiffend, ohne Stewr.
NOn est animal virulentius muliere malâ; Hinc Ecclesiast. 29. Brevis omnis malitia super malitiam. mulieris; Undè sig nificaturus Deus, nolle se ultra misereri Israelis, Oseae mandat, ut ducat uxorem, filiamque primogenitam nominet Absque misericordia; quia non addam ultrà misereri domui Israël. S. Ioannes A poc. 9. scribit se admiranda vidisse: Locustas similes equis paratis in proelium, habentes caudas similes Scorpionum, dentes Leonum, capillos mulierum, et potestas earum nocere hominibus. Obstupescendum profectò, Spiritum Sanctum, ad declarandam locustarum harum malitiam, cuncta adeò horrenda apponat, equorum saevitiam ad proelia paratorum, Scorpion um virus, dentes Leonum, ac suprà caput earum capillos mulierum ut malâ muliere nihil esse peius denotaret. Sapiens ac breve dictum est: Brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Eccl. 25. Benè Comicus.
Feris omnibus agrestior mala mulier.
Par est leaenae et mulieris crudelitas.
Euripides in Phaenis:
Mulier efferacissimum malum est:
Ubi mulieres; ibi omnia mala sunt.
Chrys. Quid Leone saevius? Quid serpentibus aut draconibus atroncius: Sed haec animalia in malo, mulieri inferiora sunt.
Menander: Mare ignis, mulier tria mala.
Aetas quaeque vices habet, et sua temperat acta,
Praeferat inventis ut meliora bonis.
Wer etwas bessers heut erfind,
Billich das Lob und Vorthel gwint.
HUmani generis, sicuti ceterorum omnium, praecipua in cunabulis custodia est. In arboribus raminascentes obsequuntur Agricolae: cuius ductu vel in altum enituntur, vel ad terram proni deflectunt; Ita puerorum animi, parentum velut obstetricum manibus fingi possunt. certâ et in sequuturam aetatem mensurâ imagine.
In adolescentiam deinde productos, primamque iuventutem, ipse impetus sanguinis, viresque iam se nimis cognoscentes, prorsus immutant, et animum abripiunt per inconsultae fiduciae ac saecuritatis aestus. Tunc primùm idonea deliciis aetas est, nec plus de voluptatum sensu gaudet, quam quod illas audeat impunè experiri. In posterum consulere ideò nesciunt, quia adhuc crudae vires non reputant sc obnexias esse fortunae: et praetereà laetarum rerum species runc animos ita implent, ut severiori prudentiae, quae primo aspectu molesta est. in iis nihil vacet.
Excipit iuventutem stata aetas ac virilis, media inter adolescentiae praecipitia, pondusque senectutis. In hac adeò cum animo corpus viget, ut tunc demùm verè hominem esse credideris.
Sed hanc denique pulcherrimam vitae partem senectus, velut aliquo aestu sensim inundans, sanguini primùm, et mox ingenio, suum frigus insinuat. Omnia solent anxiâ nimis cogitatione versare, tam quae ipsi effugêre, quàm quae alios perdiderunt. Sic rerum vertitur ordo.
Saepè parit petulans languorem lingua: quid ergò
Lingua doles, quum tu causa doloris eris?
Ein böse Zunge viel böses stifft,
Doch mit ihr Gifft, sich selbst vergifft.
PEriculosum lingua membrum est; Ut verissimum sit Iac. 3. Qui non offendit verbo, hic perfectus est vir. Quo perfectior Iob: quem etsi omnibus membris percusserit sathan; non tamenin lingua. Fortè ut hanc ad peccandum relinqueret potentem; Undè Iob 19. Adhaesit os meum carnimeae, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. q. d. omnia afflicta sunt in me, sola lingua superat intacta. Fortè, quia tam est periculosa, duplici eam Deus septo munivit. Plinius ait, duas in eâ venas esse! una ad cerebrum, adusque cor altera pertinens; id discamus tum moderatu esse sollicitam ac difficilem: tum. orationis cum ratione et corde esse consensum oportere. Quare Eccl. 28. Verbis tuis facis stateram, et frenos ori tuo rectos: et attende nefortè labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum: daemonum. Freni sunt Dei amor, timor; pudor tui et hominum; silentium, secretum, detractionis odium.
O scintilla! quantes saepè das ignes?
Eccles. 22. metuebat Sapiens: Quis dabit oti meo custodiam; et super labia signaculum certum; ut non cadam in ipsis, et lingua mea perdat me? Plùs diffidebat linguae, quàm fidaret suae Sapientiae. Ac tantò sapiebat diviniùs.
Cernis in exemplis Hecubam, quam duxit Adonis;
Si placidè et benè vis nubere, nube pari
Deins gleichen nimm dir zu der Ehe,
Sonst haben wirst Unruh und Wehe.
VErè bonum est homini mulierem non tangere. 1. Cor. 17. Quia uxorem accipere, est libertatem vendere. Socrates percunctanti, Quid sit uxorem ducere? ait: Quod nasaâ conculdi; ut enim nantes circum nassam pisciculi vellent intus esse; sed foris, qui sunt intus; ita uxoratiac liberi. Quae his rosae videntur, ac mella; istis sunt spinae, sunt ac fellea. Nemo novit, ubi me calceus premat: ego sentio: dicebat Aemilius Paulus, cognatis disuadentibus, ne uxori pulcellae, praenobili, daret repudium. Plutar. in Aemil. Paul. 4. Cicero repudiatâ Terentiâ, roganti Hircio suam duceret sororem, actis gratiis, negat amori et Philosophiae convenire, nec eâ dem sede morari posse. Hier. l. 1. contra Iovinianum. Quare, ut Philemon Comicus aiebat, Hominem in vita semel conscendere mare, mirandum est; at expertum repetere, hoc mirum. Mare malorum mulier.
Saepè etiam est fatuus, vel simplex pusio vates:
Abdita cùm Fatum vera aperire volet.
Narren, und Kinder sagen wahr,
Was finster ist, wird durch sie klar.
TAndem Veritas in lucem prodit, atque omnibus conspiciendam se praebet. Exore parvulorum, quin et stultorum veritas manifestatur; Et veritas tandem omnibus praevalet. Iucunda est illa Historia, quae tertio Esdrae libro ad longum describitur, quod sc. tres Regis Darii Ephebi, quam ipso Rege, eiusque Consiliariis, ac totius regni Viris Doctissimis; disputârint, quidnam in toto universo fortissimum exsisteret; Vinum primus, alter Regem, tertius mulieres, prae omnibus autem veritatem eminere, asseruit; Veritas enim manet, et invalescit in aeternum; nec enim apud eam est accipere Personas, neque differentias, sed quae iusta sunt, facit omnibus. Benedictus Deus Veritatis. Et desiit loquendo. Et omnes populi clamaverunt: Magna est Veritas, et praevalet.
FINIS SYLLOGE II.