Est Deus, esse suum, noscendus trinus et unus;
Prende fide, humanâ quod ratione nequis.
Daß GOtt im Wesen eins vnd drey:
Der Glaub begreifft kein Phantasey.
DEUM esse TRIUNUM Christianâ veritate profitemur, et cuncti in Baptismate confessi sumus ac vovimus, Attestatur id Christus, Matth. 28. Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et S. Ioannesi. Ioan. v. Tres sunt, qui testimonium dant in Caelo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus. Tres sunt personae, non una; ideoque distinguimus, sed unam ab aliâ non separamus. Patri attribuitur Potentia, Filio Sapientiâ, Spiritui Sancto amor et bonitas. O Pater, ô Fili, ô Spiritus Sancte! Unusquisque vestrum Potens est, imo OMnipotens. Unusquisque Sapiens, imo ipsa Sapientia. Unusquisque Bonus, imo ipsa Bonitas. A Vobis sunt omnia, per Vos omnia, in Vobis omnia. Imo a Te, per Te, in Te (quia una sola es Divinitas, ô SS. TRINITAS) sunt omnia. Attestatur David Psal. 85. Tues Deus solus. Et Ecclesiasticus 1. Unus est atissimus Creator omnipotens, et metuendus nimis. Tres sunt, qui testimonium dant in Caele etc. et hi tres unum sunt. 1. Ioan. v.
Sed quid Solem intuemur? Si sapimus, oculos claudemus. Fides Talpa sit, oportet. Nimirum non posse in parvulam fossam exonerari Oceanum, Augustine docuisti. Manu tamen non semel ad tanta mysteria nos duxit Caelum.
In Domino sumus et nos vivimus, atque movemur,
Spiritus hic radiis omnia Lucis agit.
Von GOtt das Wesen vnd das Lebn
Ist aller Ding vnd das Bewegn.
ADEO omnia, sine labore, sine difficultate, sine resistentia. Creavit omnia, conservat, et ab illo omnia pendent, atque in nihilum redirent, sine eius manu sustentante. Omnia egent eius potentiâ; quia sine illa nes Sol lucere, nec ignis calefacere, nec homo se posset movere. Et cum homo, Caelum, Sol, Angeli exnihilo sint, nec actionem, nec motum, nec stabilitat em habent sine illo; Omnia portat verbo virtutis suae, inquit Apostolus Hebr. 1. 111. quia sc. nutu et potentiâ sustentat totum pondus creaturarum; quasi Atlas mundi, simulmovens, moderans, ac gubernans omnia. Est Deus quasi Currus portans totum mundum, et sustentans omnes cteaturas, quae alioquin redirent in nihilum; Ipse quoque fimul est Auriga, currui praesidens, movens et gubernans tum per se, tum per Angelos; quia eorum ministerio rotas huius currus movet, regitque, per eas gyrans Caelos, tempora, resque omnes fortiter ac saviter disponens.
Iactatur mundi mediis Ecclesia in undis:
Sed tamen in portum ducit agetque Deus.
Die Kirch treibt hin vnd her der Nord,
So doch GOtt führt zur Ruh vnd Pfordt.
FIDES Christiana et Ecclesia Catholica innumeras pass est persecutiones, non solum haeretrcorum plurimorum, quiconati sunt diversinmode destruere fidem Catholicam, sed maxime passa cst tribulationes et persecutiones a Tyrannis, Infidelibus, Regibus et Imperatoribus, non uno solum, vel duobus, sed plurimis, et per universum orbem, uta Nerone, Domitiano Traiano, Antonio, Severo, Galeno, Iuliano, Decio, Valeriano, Diocletiano, Maximiano, Maxentio, et aliis multis, et tamen numquam potuit prosterni, licet, persecutiones habuerit non solum in temporalibus, sed et in spiritualibus. Enim vero fuere, qui non modo verbis, sed et sanguine usque ad mortem eam defendere voluerunt. Tanto autem magis praeclara exstitere fidei nostrae testimonia, quanto innumerabiles pene Martyres pro ipsâ sanguinem fuderunt. Ait enim Hyeronimus in Prologo Martyrologi, quod nullus in Anno dies, exceptis Calendis, in quo non possit Ecclesia Festum 5000. Martyrum celebrare; Et hoc valde mirabile fuit, quod in toto terrarum orbe, tanta hominum multitudo, pro co, quem numquam viderant, tantis se cruciatibus exponeret, acmortem libenter sustineret; ltaque vetum:
Fluctant; ast numquam mergitur illa ratis.
Non venit ad Patrem, nisi quem Pater attrahat ipse;
Nostra Dei est manui subicienda salus.
Niemand zu Christo IESU kömbt,
Den nicht der Vatter zeucht vnd nimbt.
DEI in homines amorem testatur Vocatio Qui quantus et amor Dei et honor hominis? Indigni tamen amore hoc et honore multi; Ad nuptias vocati adesse noluêre: nemo autem intravit, nisi vocotus; quia Rom. IX. Non volentis, nec currentis; sed miserentis est DEI. Et Ioan. 6. Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum.
Magna Dei attributa haec duo sunt: Misericordia et iudicium; Sic una in Vena aurea inerat Manna misericordiae, Hebr. us. et Virga Aaron, ad memoriam irae in seditiosos exercitae. Pro parvulis et superbis. Sic placitum est tibi. Matth. XI. Crede, time; mare ne metiare; Labyrinthum inire fuge. Hoc nôris: Praedestinatio pure sit, sine intuitu metitorum; quia misericordiae est actus:
Atreprobatio fit intuitu peccatorum; quia iustitiae est.
Cooperari autem debemus vocanti Deo. Conformandahumana voluntas cum Divina.
Ad verbi sonitum divini rarus anhelat;
Parspotior mundi delicias sequitur.
Viel seynd beruffn, wenig erwöhlt,
Der meiste Theil folgt Lust der Welt.
DEUS Sacro in Elogio, se nominat Patrem familias. Hoc est nomen, quod sibi ipsi tribuit Deus, et adeo illi convenit, ut dicat Iob XXVIII. Quis est pluviae Pater? aut quis genuit stillas roris? OMnium rerum Pater vocatur, usque et guttae a quae, et rotis; quia omnia creat et conservat. Non dicitur Dominus familias, quod est nomen Maiestatis, sed Patersamilias, ut nos contortet atque invitet, ut libentissime ad eius servitium accedamus. Verum homines adeo sunt ducibiles ad proficiscendum in vineam Sathanae, ut quamvis non vocentur, aut praemii aliquid illis promittatur, omnes illuc pergant.
Adusterinaeplantationes, Sap. IV. Plantae illegitimae, quamquam bene agere proponunt, cum vocantem Deum, ac praedicationem audiunt, postquam tamen illinc exeunt, nihil est amplius. Sicut ova, quae sunt in igne, sudant et a se guttas aquae emittunt: ab igne vero separata, ut ante sicca remanent. Unum est ex signis reprobationis, quod quis praedicationes audiat, nec ex illis fructum percipiat. Affirmat id Paulus: Terrasaepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam oportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima, cuius consummatio in combustiovem. Haebr. VI.
Patria non nobis hîc est; quaerenda superne;
Hanc pete, sustuleris si grave carnis onus.
so dein Wandel im Himmel ist,
Deß Fleisches Bürdleg ab zurüst.
IUstus est in Patriam amor. Hunc omnibus natura in sevit, ut vel sanguinem pro eâ fundere dulce sit, et gloriosum. Dulce etiam ac delectabile est vitâ, luce, praesentibus gaudere: verum ad alium longe eminentiorem homo creatus est finem, nempe ut hîc in terris Deo serviat, obtemperat, colat, amet, ac tandem finita mortali hac vitâ, eo in Caelis fruatur aeternum. Ne assimiletur Epicureis. qui Deum, eiusque providentiam negârunt, ac libidinibus fuere et voluptatibus deditissimi, HOrar. lib. 1. Epist. 4. Complures terrae filii, Struthionis instar, volare nescii, mentem ad superna tollere nesciunt, humi tantum cursitant, ac per ima repunt, pressi et amore terrae ac pondere. Astin Caelum cum S. Augustino in Soliloquio animae, c. 21. elevanda mens est, dicendumque Si. mî Domine, pro corpore hoc ignobili et corruptibili tam magna et innumera beneficia praestas a Caelo, aere, terrâ, mari, luce ac tenebris, calore et um brâ, ventis et pluria etc. Qualia, quaeso, quam magna et innum erabilia erunt illa bona, quae praeparasti diligentibus te in caelesti illâ Patriâ, ubi te videbimus facie ad faciem? Si tanta nobis facis in carcere, quid ages in Palatio? etc. Illuc itaque alpira. Illuc per bona operam Stalam tibi fac, ut in Caelum conscendas.
Quidmihi cum vanis thesauris? Nam cor ibidem
Est, ubi thesaurus, Christus, in arce Poli
Mein Gchaß im Himmel drobenligt;
Drumb sich dahin mein Herß stets wigt.
AUrum sitiunt mortales; et propterea tanta est temporalium cura, ut patet in diversis hominum laboribus; alii namque in Scientiis, alii in mechanicis artibus, alii in agricultura laborant.
Impiger extremos currit mercator ad Indos.
Atque idcirco Poetarum nonnemo eleganter cecinit:
Numerus honor atur, sine nummis nullus amatur,
Nummus ubi loquitur, Tullius ipse tacet.
Verum nihil iniquius, quam amare pecuniam, inquit Ecclesia sticus. Et veteres dixêre, nihil esse tam angusti animi, tamque parvi, quam amore divitias. Nihil honestius, magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, sinon habeas, si habeas, ad beneficentiam, liberalitatemque convertere. At complures maiorem habent Marsupii curam, quam vitae, nt est apud NOvium, de propr. rerum. 1. Dixerim ego quam vitae aeternae, terrenis tantum perfas et nefas inhiantes, atque ibi Cor eorum, ubi thesaurus, dicente Christo. Enim vero in Caelis thesaurirandum; qui id agunt, veras sibi, firmas ac numquam perituras acquirunt divitias; namut canit Mantuanus:
Est requies illic, illic aterna voluptas,
Perpetuus isplendor, gaudia, risus, amor.
Deficit humanum, ne defice, quando levamen;
Nam Deus ultra huminum sug gerit unus opern.
Wann Menschen Rath all hat ein End,
So kombt dam Gottes Hülff behend.
SPes ac fiducia in Deum nun quam est deponen da. Huius rei in David vide admirabile exemplum 11. Reg XIII. IOb tribulationes adeo depressêre, ut omnes eum ad ptiorem fortunam numquam reversurum crederrent, at hac eum abysso educit Deus, sterquilinium in iubilum commutat, divitias ei multiphcat, ac centum quadraginta annos vitae addit. Ioonas, quantum libet duplici ergastulo, ventre scil. Cetiac Maris conclusas esset, Deus tamen ad eum pentravit, atque incolumen in littus stitit. Ionae 111. Daniel in lacu Leonum, Regio Sigillo obsignato, versabatur, quà nemo adire praesum ebat, Deus tamen eundem ingressus est, ac Prophetam in libertatem vindicavit. Dan. VI. Spes nobis hîc peregrinantibus est baculus, quo nixi sustentamur, ac viarum molestias superamus, etiam tunc, cùm gravissimae nobis incumbunt. Illa fluctuantis animae sacra est anchora, tutissimum salutis perfugium, quo omnes huius vitae, vere furentis Oceani, fluctus ridentur.
Crede tibi noceat, nec terra, necunda, necignis,
Si tibi naturae Rector et Auctor adest.
Auch über die Natur hülfft GOtt,
Wann sonst kein Rettung ist auß Noth.
NIhil Deo est impossibile, ac penes eum omnium locorum claves custodiuntur; ingreditur ille, et egreditur, quocumque visum fuerit. Extremis in necessitatibus suos servat, eisque fert opem, Tres hi pueri in succensâ fornace costituti erant, flammis undique circum vallati, adeo, ut nullus effugio locus pateret? illa tamen omnia vid divina penetravit, atque ipsos incen dio liberavit. Dan. 11. Quomodò si rugiat Leo, et atulus Leonis super praedam suam, cùm occurrerit ei multitudo Pastorum, a voce eorum non formidabit, etc. Sic ptotegit Dominus etc. Isai. XXXI. Ecce, quot vetbis exaggerat Dominus sedulam curam, quam deservis suis gerit! Duabus dissimillimis rebus se confert: Famelicis Leonibus, et avibus volentibus nidos protegere; quorum alteros naturales vires fulciunt, universos timores contemnant: alteras vero intimus pullorumamor compellit, ne ulla pericula pertimescant, Leo famelicus nullâ Pastorum cohorte, nec canum latratibus deterretur, ut praedam è dentibus dimittat; Avisque, quamvis imbecillis sit, ut pullos tueatur, nullum timet periculum; amorenim vires addit, quae sibi a natura negantur. Quibus similitudinibus voluit Dominus demonstrare, quam securi sint servi sui, siquidem ad defensionem eorum tam supernum amorem ac potentiam habent.
Vique dolisque strophas nectit sinefine Tyrannus:
Sedtr agicam metam non super are valet.
Tyrannen wuten eine Zeit,
Ihr Lohn ist Höll, und Hertzenleid.
TYranni nec lege diriguntur, nec ratione; stat pro ratione voluntas. Hisunt persecutionum Aquilones, Austrique trucas. Prodit Damasus Papa, in vita S. Marcelli, solum Diocletianum brevi tempore XVII. Christianorum milia exquisitis necibus discruciasse. Eusebius de suâ proditaetate, in Hist. Eccles. Lib. VIII. c. 11. carceres omnes Christianis refertos, nec aliis locum maleficis fuisse; Eatem pestas CCXXX. obsorpsit. Cetera quis fando memoret? Sucessetunt Haeeticorum turbines: Arianorum, Copronymi Imp. Iconoclastae; Quis Turbo Lutherus? Quae Furia Calvinus? Dicamne? Nunc Cinis est, ubi Troia fuit. Atfunesti fuêre Tyrannorum exitus. Infelices nacti Mortes sunt Haeretici. Virg. VI. Aen. Discite iustitiam, moniti, et non temnere Divos.
Quisnè Aquilam excelso fore credat in aethere tutam?
Ettutum, quem alis fert Deus ipse aquilae?
Vff Adlers Flugelndich Gott fuhrt,
Daß dich kein Gfahr, noch Leid beruhrt.
MAiori semper necessitati accurrit Deus: Ut cor lateri adest infirmiori sinistro, et ipsi pavore palpitanti sanguis affluit opitulaturus; ita Dominus. Videntur iusti, quasi quorum obliviscatur Deus: Licet verò corpus patiatur, animam ipse gratiâ roborat acrecreat. Tangi sinit corpus, at animam servat, Dei thalamum, eamque dona gratiae plura, quam Salomonis lectulum ambiunt. Semper praesto suis adest Deus, Sennacherib Assiriorum Rexat ctissime obsidebat Hierusalem, Et Rex Ezechias orabat Dominum: permisitque Deus ad extremum discrimen adduci Davidem et Ezechielem; et eo in articulo liberat. Beatus, cuius Dominus defensor eius Sub um bra alatum suarum cum proteget: Itaque si exurgat adversum illum ptaelium, si castra erga cum consistant, non timebit; Dominus protector vitae eius, a quo trepidabit?
Tum Domino servire tenetur et ignis et aether
Eripere aerumnis cum volet ille suos.
Auß Wasser und auß Fewers Noth
Uber Vernunfft errettet Gott.
PErsequebatur Israëlitos Pharao, et ad unum omnes internecioni dare volebat: verum tollens se Dei Angelus de nocte in columna ignis, de die in nubis illos columna ducebat protegebatque. Domius, ait Regius Propheta, Protector vitae meae, a quo trepidabo: Custodit suos per Angelos Deus, multis periculis corpus ac vitam nostram eripiens; cum enim vita nostra variis sit obnoxia casibus ac discriminibus, ab elementis, animalibus, daemonibus atque hominibus, ab his hominem protegit Angelus. Immittet in quit Psalmista, Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Protectio haec manifestè apparuit circa Tobiam, cap. VI. et XII. Apparuit et in filiis Israël, quos per varia pericula deduxit Angelus, Exod. XIII. Hinc et Iudith gratias agens de hac protectione dicebat, Exod. XIII. Vivit Dominus; Quia custodivit me Angelus eius, etc. Quoties ergo vel iter, vel opus aliquod periculosum aggredimur, Angelo, tamquam protectori nos committamus, dicamusque:
Angele qui meus es Custos, pietate supernâ
Me tibi commissum serva, defende, guberna.
Cor Regis in mann Dei est;
Is flectit illo, quo velit.
Der Menschen Hertzin Gottes Hand,
Wo er hin will, dahin ers wand.
COrda Regum in manu Dei sunt, ex, quocumque voluerit, inclinat. Probos iuxta cor suum, dyscolos pro populorum noxis evehet. In furore suo Reges concedit, et in indignatione sua auflert. In pervicacis plebis flagellum Reges sublimat. Reges regnare, et conditores legum iusta decernare praestat. Regum baltheum dissolvit, et renes eorum fune praecingit. Despectionem super principes effundit, et oppressos relevat. Sedes ducum superborum destruit, et mites pro eis surrogat. Consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem adducit. Gentes multiplicat, et perdit, subversasque in integrum restituit. Regum à seevectorum ministeria perpendit, et cogitationes scrutatur. Profunda de tenebris revelat, et umbram. mortis in lucem profert. Apostasiam Rgibus, et impietatem Ducibus imperterrite exprobrat. Gentes in virgâ ferreâ regit, et Cedros Libani confringit. Nullius personam respicit, nullius magnitudinem veretur. Pusillum et grandem aequaliter curat, cuique pro meritis retribuit. Iudicium durissimum Rectoribus minatur, Hierusalem in lucernis lustrat. Potentes potentertorquet, fortiores fortiùs cruciat.. Cui appropin quare, clarescere est, Quem timere, gaudere est. Cui servire regnare est.
Sortes homuncio iacit:
Dei sed ad nutum cadunt.
Die Menschen werffen zwar das Loß,
Nach Gottes willen fält es bloß.
SOrtes ducere assolent mortales. In scripturâ sunt dispares: bonae et malae. De bonâ bonorum gloriatur Paulus Col. 1. Qui dignos nos fecitin partem sortis Sanctorum. In hanc sortem, ut duceret idem gentes, se vocatum, ait: Actor. XXVI. Utcon vertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Sathanae ad Deum etc. De malorum sorte malâ, Eccles. VI. inquit: Animam nequam disperdet, et deducet in sortem impiorum. Infelix sors, vanâ ac momentaneâ. Iam vero hoc etiam attende: sors bona a solo Deo est: Sortes mittuntur in sinum; sed à Domino temperantur, Proverb. XVI.. Ita Dei gratia. datur, cui vult praedestinator Deus. In hanc vocamur. Huic cooperandum. Similes esse debemus lapidi Abeston, de quo Plinius lib. XXXVII. cap. X. Alber. Mag. et Isid. l. XVI.
Arcadiae tellus lapidem producit Abeston:
Ferreus huic color est; naturae mira potestas;
Nam semel accensus conceptos detinetignes,
Exstinguique nequit pellucens perpete flammâ.
Tales et nos esse oportet. Semel accensi ab alto, minimè a Dei charitate.
Non mihi Religlo Cordi est, sed amor regîonis;
Nimirum Regio in Religone latet.
Der Soldat list Religion
Vnd doch nur meint die Region.
NOn difficili, nec improbabili coniecturâ perspicere licet, bella nonnumquam Religionis praetextu adornari, quae tamen eo collimant, ut Regiones praedivites per nefas occupentur. Sub palliatâ fictaque sanctitate Lupum gestant Fel sub melle latet.
Nil minuns, quam Religie eis cordi est:
Verum eis decantatum illud con Venire certum:
Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur.
Templa resque Deo dicatas, velut Antiochus et Heliodorus, profanant; Sacratas Deo Virgines opprimunt; humana divinaque iura contemnentes; sed tandem, ut praefasti puniuntur a Deo, ac pessimâ morte intereunt; Itaque ruminandum eis illud Virgilii:
Discits iustitiam moniti, et non temnere Divos.
Aêra quod lustras pedibus, lustr avimus unos,
Nunc scipione fultus, vix solum geto:
Auff deinen Stand trotz nicht so sehr,
Was du bist, bald kanst nicht sein mehr.
VAna est iuventus, dissoluta. Seria haud sapit, nec capit. Extollitur. Delirat. Caeca est. Senectutum minus aestimat, contemnit. Eum stolida sit, sapientem se reputat. Nihil non audet. Est inconsulta iuventus. Mollis. Effera. Corona vero senum, multa prudentia. Consilium est ratio, et prudentia in senibus est. Senes itaque honorandi. Vitia, ceu Syrtes, effugiunt; nihil ad omne consortium illis commodius est, quam Resp. atque privatas felicissime regere: despicere malos impetus, ac vincere, quianimos nostros in consulte diripiunt: et consulere iuventuti, ac parcere; quid ipsi fuerint, quid tunc senserint, nondum immemores: digni denique, qui longâ senectute suâ Sapientiâ fruantur.
lgnis aquae vires, vice mirâ, aqua concipit ignes;
Mutua naturae semina quaeque gerunt.
All Ding einander sind verwandt,
Drumb eins dem andern reicht die Hand.
AIunt Theologi: Quidquid potest facere causa secunda, nobiliori et altiori modo potest causa prima. Hoc praesupoosito, certum est, naturam posse unam in aliam convertere substantiam; dicit enim Aristoteles: Alimentum per naturam convertitur in substantiam aliti. Virtute caloris gallinae Orui substantia in Gallinam convertitur; Videmus quoque terram, inter extra ignobiliorem, virtute Solis producere aurum, argentum, uniones etc. Hinc Philosophus 4. Meteor., virtute Solis terrae humiditatem converti in arbores, gramina, vinum, oleum, balsamum, acsimilia. Isidorus in lib. Ethymolog. refert essein Scotia fontem, quidquidin eum conicitur, mox vetri in lapidem. In Hibernia esse alium, si bacculus iniciatur, partem, quae aquam tangit, in lapidem, alteram, quae in. terram figtur, verti in ferram. Alchimistae, aesatque hydrargyrum in argentum purum convertunt. Si ergo Natura unam in aliam potest convertere substantiam, a fortiori Deus naturae Auctor, cuius est immensa potestas, in quo cunctae perfectiones altiori modo, quam in creaturis exstant.
Impatiens consortis Amor: sic turturis instar,
In morte ac vitâ Tu mihi sola places.
Die Liebe kein Mit Esser dult,
Ich dir, du mir, allein seynd Huld.
IN recensendis mortalium affectibus, praeter fas ac humanitatem foret, amoris oblivisci, qui in omnium animis, nisi prorsus barbaris, regnans, tamen quosdam vehementiùs suis imbuit curis, sibique propius addicit. Est autem blanda et irrequieta cupiditas, iis ipsis placendi, qui nobis sive forte, sive suâ virtute, sive nostro denique errore placuerunt. Et is quidem, velut insidiis, ita irrepir, ut nos ante sentiamus amare, quam instituamus de amando consilium. Neque arduum in ipsis initiis esset excutere tantum. pondus, nisi sensim, neque sine suavitate incumbens, ita eos ipsos suis lenociniis caperet, quos affligit, praesertim inexpertos, ut putent in humanum facinus fore, sibique omninò incommodum, si in fluentis mali dulcedinem a se ausint severo imperio arcere. Hoc autem affectu, si institutio recta accesserit, nihil in mortalibus magis eximium. Consortis vero minus est patiens.
Quod rarum carum. Falsum est; vulgare quod exstat,
Omnibus est carum; sic tibt ut Ovaprobant.
Was ist gemeiner, als ein Ey
Und doch seyn Nutz ist mancherley.
OMnia cara esse, quae rara, plerique autumant: Aurum arabicum, gemmas ex Indiis allatas corallia, uniones, margarithas, ceteraque e secretis terrae visceribus, eruta, magnaque industria conquistia extollunt, eaque in praetio habent; quodrara sint, eaque ab omnibus suspiciuntur. At vulgare quidem exstat Ovum; magnae nihilominus utilitatis esse nemo negaverit. Finxere quondam Aegyptii Deum in ore ovum tenentem, ac per illud demponstrârunt, mundum ab ipso creatum. Orare itaque licet, velut olim Reges ibant Orantes.
Innumeros numerus numeros numerabilis edit,
Cantio ceu miris fert variata modis.
An der Musir groß Gheimnuß stickt,
Daß der tausend nicht eins erblickt.
INfinitè in infinitum Musica condignè extollitur. Vocatae sunt Nymphae, quod Aron apud Horatium notat illo versiculo:
Vidi docentem, credite posteri,
Nymphasque discentes.
A Cano Camenae dicuntur, ut Festus, Servius, ac Macrobius docent, Carmen suave dant Olympiades Musae,
Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympum.
Plectra gerens Erato, saltat pede carmine vultu.
Cantus suavitate Poëtas reddunt gloria immortales, ac posteritatis memoriae commendandos, Gloriâ et Sapientiâ animos ad caelestium contemplationem, ut autumat Fulgentius, elevant. Cantus suavitate ab omnibus plurimi aestimantur. Cantilenarum sunt Praesides. Lycurgus, et refert Plutarchus, bellici exercitationistudium Musicae admiscuit, quo bellandi vehementia, modulatione temperata, consonantiam convenientiamque haberet, Musis, antequàm pugnas iniret, litans, quo et oratione, praeclarâque memoriâ digna facinora pugnantes redderet.
Esse suum, et vivum Virgo retinebit honorem;
Devirginata hunc perdidit.
Die Ehr deß Menschen leben frist,
Ein Mensch, ohn Ehr, deß Todtes ist.
INter omnes mulierum Status primatum Virginitas tenet; Undè D. Hieron. ad Nataliam: Tria praecipue sunt genera metallorum: Ferrum, Argentum, Aurum: Ferrum est Castitas, coniugalis. Argentum vidualis. Aurum est Virginitas. Virginitas est ut regina, Vidualitas ut Domina, Coniugalitas ut ancilla. Virginitas ut Patria, Vidualitas ut portus, Coniugalitas ut pelagus. Sicut ergo Aquila inter volucres, Luciferinter Stellas, gemmaque inter lapides, ita excedit matrimonium, et viduitatem Virginitas. Illa est sicut Lux Solis, viduitas sicur-Lux Lunae, matrimonium sicut Lux stellarum. Inaestimabilis Virginitas thesaurus. Nè perdas Recuperati nequit. Non potest coronati corrupta. Ut sericum est, quod cum inlutum cecidit, numquam perfecte abluitur.
Veneris detergé mephytim.
Et faciles flammas praesenti stramen ut ignem
In re concipiet: sic iuvenilis amor.
Wann Lieb vnd Lieb beysammen sind,
Bald sich daher ein Fewer entzünd.
FAcili negotio amoris impuri flammas iuvenilis concipit ardor; quem cavere tamen possunt, atque aliorum exemplo etiam tenentur. Iudith mulier vidua, cum ad recens connubium impelleretur, cilicium ornatum praetulit, obiecitque libidini ieiunium, vigilias somno, et otio laborem, inquit Sabellicus. Anna Phanuelis filia, post septimum connubiii annum, vidua facta, ad quartum usque et octogesimum castè fixit. Idem in exemplis. Essenii, populi Syriae, vitam olim duxerunt alienam ab omni mulierum commercio, Venere abdicatâ, inquit Plin. lib. 5. c. 17. Penelope, Icari filia, nullis procorum blandimentis, nullis pollicitationibus adduci potuit, ut, absente per viginti annos marito Ulysse, castitatem corrumperet; Undè Prop. lib. 3.
Haec etiam clausas expugnant arma pudicas,
Quaeque terunt fastus, Icarioti tuos.
Ovid. lib. 3. Eleg.
Penelope mansit (quamvis custode careret)
Inter tam multos intemerata procos.
Per quod quis peccat, per idem punitur et idem;
Incidit insidias, quas alii peperit.
Was du einem andern bößlich gönst,
Zum Lohn mit Billigkeit empfindst.
NEmini malum imprecari, aut vim inferre licet; in illam namque foveam, quam aliis struxêre, incidunt: Thrasius seu Thrasillus, quem ad exorandas à Iove pluvias. Busirim docuisset hospites immolare, interfectus est omnium primus. Ovid. in Ibin.
Ut qui post annos sacri monstrator iniqui,
Elicuit pluvias victima caesus aquas.
Perillus quoque in tauro aeneo (quem ad reos torquendos excogitiaverat) a Phataride combustus est. Ovid. in Ibin.
Aere Perillaeo veros mitere iuvencos,
Ad formam tauri conveniente sono.
Idem Lib. 4. de Arte amandi.
Et Phalaris tauro violenti membri Perilli
Torruit, infelix imbuit auctor opus.
Phaloris quoque Tyrannus eodem posteà tauro inclusus, et crematus est, quo alios prius suffocaverat. Ovid. in Ibin.
Utque ferox Phalaris, linguâ priùs ense refectâ,
More bovis Paphio clausus in aere gemas.
Complura vide in Ravisii Theatro Hist. ac Poëtico.
Omnes res numero, mensurâ, aut pondere constant;
Quicquid ages, certi tramite finis agas.
All ding ihr Zahl, Maß han, vnd Gwicht.
Zum Zweck dein Sach mit Witz anricht.
IN stadio quidem omnes cutrunt, sed unus accipit braviumt. Cor. 9. Margarita, quae tamquam praemium Sanctis proposita fuit, Chistus fuit. Universi cucurrerunt, ut illud arriperent; sed omnes iuxtà fidem defuncti sunt, non acceptis repromissionibus, sed à longè aspicientes, Hebr. 11. Exsultavit Abraham, ut videret diem Christi, Vidit, et gavisus est, Ioan. 8. Vidit quidem, sed arripere non potuit. Sic eum Iacob scalae innixum vidit sed non ascendit per eam. Genes. 28. Odoratus est illum Isaac, cum dixit: Ecce odor filii mei, quasi odor agri pleni, Gen. 27. Sed gustare non potuit. Usque ad summitatem virgae pervenit Iacob: sed arripere haud valuit. Praeclarum cursum fecit Ioseph, qui, ut expeditiùs curreret, pallium reliquit, sed ad umbram solùm pervenit. Ut felix hic cursus absolvatur, à longè ac retrò currendum, ut ad metam, sive ultimum beatitudinis finem deveniatur. Ab infantia currendum.
Tempora stultitìam gravitatem saepè vìcissim,
Deposcunt; prudens desipit atque sapit.
Der klug ist, vnd offtmals ein Thor,
Der kombt jetzt in der Welt empor.
DEsipere in loco dulce. Nonnulli tamen suâ in stultitiâ parùm sapientes iudicati ac habiti sunt: Psylli populi, dum Austrum ventum plùs nimiò haberent invisum, ut sibi acterrae suae obnoxium, sumptis armis in eum hostiliter profecti sunt, ceu vivum aliquem hominem, et non temincorpoream peterent, Herod. lib. 4. et Gell. lib. 6. cap. 11. Melitides fuit stultus ab Homero celebratus, qui eversâ iam Troiâ, venisse legitur, auxilium laturus Priamo, Lucian. apud Erasmum. Amphistides tantae fuit stultitiae, utignoraret, utro ex parente prognatus ellet. Accon vetula ea laboravit delirio, ut solita sit ad speculum, suâ cum imagine, perinde ac cum aliâ muliere confabulari. Caelio auctore atque Erasimo. Iraque abluimus Aethiopem, stultum efficere volentes sapientem, et
Parisios stolidum si quis transmittat asselum,
Si fuit hic asinus, non ibi fiet equus.
Pondere te metire tuo, nec viribus, exi;
Nam tibi par, vel te fortior esse potest.
Niemand veracht, wer er sein mag;
Ein kleiner Held offt widerwag.
QUamvis pusillus, non contemnendus hostis. Sordido sub paliolo vires latent. Exiguos masculos nullius esse valoris, aestimat mundus. Minutae suntgemmae: at magni aestimantur. Frumentum multiplices profert fructus; Caniculus pulcher diligitur magis, ac dilato ore et capite crasso hians canis. Pisces magni non adeò sanitati conducunt, ac Gobii. Echeneis ingentes remorati naves valet. proverbium erat Graecis: Amens longus. Cato infit:
Corporis exigui vires contemnere noli;
Ingenio pollet, cum vim natura negavit.
Licinius Calvus, orator facundissimus, Aristoteles sublimis Philosophus. aliisque parvi erant: attamen omnium doctissimi. Gigantes famosi mortalium erant pessimi. Verum quidem natu grandiores non inepto, semper esse, ac pravos: neque parvos meliores. Neronem suspice.
Ignis ait: Noli me tangere, quisquis anhelat
Exitio, praecpes sponte perire solet.
Wer nach Gefahr vorsetzlich ringt,
Sein Ebentheür plötzlich mißlingt.
Pyrausta vermis est de specic araneorum, favis perniciosus. Volitat ad Iucernas tantisper, dum combustis pereat alis. Hinc adagium: Pyraustae gaudere gaudium: de momentaneâ ac brevi Iaetitiâ; namque momentaneum, quod delectat, aeternùm quod cruciat. Qui semel à recto desciverit, legesque contemnere didicerit, is posteà fit ad omne improbitatis genus propensus. Si quis voluptatum im perium semel aequo animo patiatur, illum postea variarum belluarum induere formam. Neminem posse satis sibi à voluptatibus temperare, nisi divinam opem implorarit; Quare temperans putandus est Dei amicus. Opus esse eximiâ quâdam sapientiâ, ubi quis in aliquam turpem cupiditatem inciderit, ut inde pedem retrahere possit.
Mens hominis latitat quaerendo prlice vocem;
Erumpit subitò mens simulata forras.
Ein böser Topff sich bald verräht,
Also ein Schalck sich leicht verredt.
INsetutabilis est hominis animus: at loquela eum facit manifestum. Loquere, ut te videam, et mendacem oportet esse memorem. Melius verò est tacere, quam malè loqui. Cohibenda est lingua. Pugiones erant priscis sic dolosè tecti, ut nulla esset suspicio latentis ferri, atque hoc vocabant Dolones. Hoc teli genus duplici fuit discrimine; aut enim nodosus valdusque fustis pugionem abscondebat, aut flagellum aurigarium. Maro lib. 7. Aeneid. mentionem facit:
Pila manu, saevosque gerunt in bella dolones.
His dolonibus dolosa lingua rectissime confertur, ---- Linguae dolus tam prisco se stammate iactat, ut cum Orbem soli quatuor homines constituerent, intereostamen doli faber reperiretur. Narrat Poëta vetus, aurei et argentei saeculi felicitatem, sed eà transactâ
Protinus irrupit vena peior is in aevum
Omne nefas, fugere pudor, verumave, fidesque,
In quorum subiere locum, fraudesque, dolique,
Insidiaque et vis, et amor sccler atus habendi.
Convenit effectum causae subolesque parenti,
Quidmala, nî malus, quàm mala mala ferat
Wo Haut und Haar gar nicht ist gin,
Wie solt dar werden Adlich Blut?
ANaturâ maligni ac nebulones rurissimè deflectunt, in omne vitiorum genus declives. Aethiopem potiùs abluas; ac naturam licet furcá impuleris, tamenusque recurret. Nullis legibus, nulla temperantur industriâ, ommbus exosi. Iustis contrarii, innocuos opprimunt. Virtutis culmenne attingent quidem. At
Nobilitas hominis Mens et Deitatis imago.
Nobilitas hominis Virtutum clara propago.
Nobilitas hominis Miserum relevare iacentem.
Nobilitas hominis Mentem frenare furentem.
Nobilitas hominis Naturae iuratenere.
Nobilitas hominis Nisi turpianulla timere.
Nobilitas hominis Terrenas temnere dotes.
Nobilitas hominis Caelestia carpere regne. Ovid. in lib. de vetulâ.
Gualterius de Castilione canit--- Nobilitas sola est, animum quae moribus ornat.
Verum---- Degenerant homines vitiis, fiuntque minores.
Canit Claudianus---- Virtute remotâ
Migratin exilium nobilitatis honor.
Ne quem despectes, nocet et parvissimus hostis;
Panicus et terror, sepè vel error obest.
Eine kleine Sach offt schreckt ein mann,
die er in Wind sonst pflegt zuschlan.
GAlli cantus Leones terret, fugiuntque. Timiditas ad probitatem facta, crebrò in vitia deflectit, si enim in ignavos affectus omnine transietit, qualemcumque securitatem amans, tunc inepta virtutibus, nec privatis aut publicis rebus utilis, in vitium, illudque foedissimum degenerat. Quos autem haec imbecillitas fregit, scire, nisi cum pericula instant, idcircò est arduum, qua sibi conscii tur pissimi metus, diligenter illius indicia tegunt, etiam adornatis ad audaciam verbis, et discrimina quodammodo lacessentes, cum utique illa absunt. Ceterum iniurias, contum eliam, cladem, quam timere tam pati idonei, ad omnem speciem minantis fortunae horrescere; neque haec mala, quae tantoperè metuunt, forti canstantique studio, sed deiecto ac ignobili, declinare; virtutem singulorum atque vim, ne quidem tentatam expertamve, supra suam timidè ducere, cunctosque et odisse, et invitâ ingratâque apud se veneratione mirari.
Optica cum radiis ad passus mille peragrat,
Et bombarda feras eminus icta petit.
Nicht alles für unmüglich halt,
Was du nicht weist und kanst nicht bald.
NOn cuncta esse impossibilia patet in belluarum ac monstrorum domitoribus, atque etiam in iis, qui alios à summis periculis liberarunt. Bellerophon, filius Glauci regis Corinthiorum, falso accusarus Stupri, a Stenobaea Praeti Archivorum regis uxore, expositus est Chimaerae triformi, quam tamen domuit. Ovid lib. 2. de Trist.
Nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae,
Quem letofallax hospita paena dedit?
Alcan Sagittarius Cretensis serpentem confodit illaeso filio suo, quem ille iam habebat in faucibus. Coroebus monstrum toti Peloponeso formidolosum occidit. Ovid. in Ibin.
Quod dextra Cosoebi
Vicit, opem miseris Argolicisque tulit.
Difficilia itaque factu, facilia etiam fieri posse, patet.
Tempore ceu belli sperabo tempora Pacis
Tempore sic pacis sperabo tempora Belli.
Im Krieg zu hoffen ist der Fried:
Im Fried zu förchten ist der Krieg.
NAtura providentia est; ut Corruptio unius sit generatio alterius, inquit Arist. Ipsa sui depastrix, suique reparatrix est. Praedatrices rerum. 4. sunt qualitates sibi contrariae; et caedem aliarum continuò genitrices, novâ exortâ re ex corruptâ priore. Ut nec pulex pereat, quin aliud indè exsistar. Sic omnium sunt rerum vices.
Nunc pluit, et claro nunc Iuppiter Aethere fulget.
Affulgente Pacis tempore, nil acceptiùs ac iucundiùs; etenim
Nulla salus bello, Pacem te poscimus omnes.
Interim dum Pax aurea nitet, de futuris forsan hostibus maturè consulen dum, cavendumque, miles conscribendus, aliaeque ad id necessariae provisiones faciendae; sapientum enim est praevidere futura. Undè Aegyptii virum Sapientem cum ternis finxere capitibus, quorum uno praeterita, altero praesentia, tertio denique provideret futura.
Iusto Deo sic proditor Est odio ceuproditum
Et auctor, ad ipsummalum Unum, ferunt stipendium.
Verräthers, und Verräthereyen,
Sind beydes Gott dem HErren Grewel
TRaditiònem amo, odi tra ditorem. Qui tradunt, hos amo, qui tradidere, illos detestor. Plurimi fuêre tales reperti, indiesque perfidi similes conspiciuntur. Zopyrus Persa benignè à Babyloniis exceptus, urbem eorum Dario prodidit. Harpagus Astyagem dominum suum prodidit Cyro Persarum regi. Iosas Alexandri pincerna Dominum suum veneno suffocavit. Ulysses Calypso nymphum, cuius hospitio septem annos fuerat usus, fide violatâ deseruit. Propert. lib. 2.
Sic a Dulychio iuvene est elusa Calypso.
Vidit amatorem pandere vela suum.
Cleomenes Spartanus Argivos, induciarum ficuciâ consopitos, noctu invadens, alios contrucidavit, alios duxit captivos. Sic
Nusquam tuta fides, nec hospes ab hospite tutus;
Itaque Fide, sed cui vide.
Sit frons aperta, linguaparca, clausa mens,
Qui iure possit dicier Politicus.
Under dem Nahm Politicus,
Manch Bidermann viel dulden muß.
POlitici oculo similes, cuncta vident, se unos non. Adae itidem qui Doctor creatus, rebus omnibus nomina dare scivit, cuiusque apta naturae, at sibi uni non: se vel nudum esse nesciebat. Tales hodiè multi scioli; at suorum nescii atque salutis, rerumque conscienriae. Terrena sapiunt. Aquilae, ac Lynces insaecularibus multi; Tolpae in spiritalibus. Aliis, non sibi sapiunt, consuluntque; Qui sapit fronte est aperta; nil in eo subdolii; complures verò exstant atque exstitere dolosi, velut Ulysses ac Sysiphus: Hom. apud Erasm.
Sysiphus in terris, quo non astutior alter.
Sapiens quoque linguâ est apertâ, mente clausâ; freda namque oris est eluvies, atque omnia in buccam venientia effutire delirum: Vita verò, quae pari cum verbis ambulat gradu, adproba est.
Blandidur caudâ canis, et sua munia praestat,
Heri ferendo literas ad hospites.
Ein Hund sein Herren meint mit Trewn,
Wie solt dann Trew ein Mensch gerewen?
FIdeles exsistunt Canes ac sollertes. Argus canis fuit Ulyssis, qui reversum ab expeditione Troianâ dominum post annos viginti fertur agnovisse. Chiron canis fuit Codri Poëtae pauperrimi Iuvenal.
Et recubans sub eodem marmore Chiron. Durides canis fuit Lysimachi, qui accenso Domini rogo iniecit se flammae, auctore Plinio lib. 8. Gravis nomen est Catellae, qua Arethusa absentis mariti desiderium solabatur. Propert. lib. 4.
Gravidos et catulae vox est mihi grata perennis.
Issa nomen est catellae, quam Publius habuit in deliciis Mar.
Issa est passere nequior Catulli:
Issa est purior osculo columbae:
Issa est blandior omnibus puellis:
Issa est carior Indicis lapidis?
Issa est deliciae catella publi.
Lethargus Hippammonis cum mortuo etiam Domino est tumulatus. Canis Pyrrhi Epirotarum regis in Domini rogum se coniecit.
Ore capit mures felis, pede captat eosdem
Catellus, hosque devorat.
Natur nicht leichtlich läst von Art,
doch sich offt find off frembder fart.
NAturam expellas furcâ: tamen usque recurret.
Tolle periclum,
Iam vago prosiliet frenis natura remotis.
Assuescere à teneris multùm. - - - - Venaticus ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula
Militat in Silvis catulus.
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu.
Neque facilè natura expellitur; nam
- - - - - Ad mores natura recurrit
Damnatos, fixa et mutari nescia. Itaque
Nil dictu foedum, visuque ea limina tangat,
Intra quae puer est.
Magna ergo res est proba prolis educatio, et vel ab ipsis cunis adhibenda;
Ecquis amor Russi, qui uxorem caedit amore?
Nec nisi, quàm plagis uxor amare cupit.
Ist das nicht thorecht Weiber liebn,
So man muß dicht mit Schlägen prüffn!
UXoribus Russorum, ultra Poloniam, longa est captivitas, quas domi seriò continent, dignas quoque maioribus malis: adeò servilibus suprà fidem ingeniis demissas esse aiunt. Virorum in se benevolentiam ex verberum numero aestimant: numquam meliùs suo iudicio habitae, quam cum in saeva ingenia inciderunt. Quidam è Germania in Mescoviam migraverat, vir è plebe, et si nomen in tantilla re placet, Iordanes dicebatur. Hae sit ergo in illa regione, et cùm sibi eae sedes placerent, indè etiam duxit uxorem. Hanc cum charam haberet, omnibusque efficiis mutuam gratiam affectaret, illa deiectis luminibus maesta, crebrò, in singultibus, et ceteris maerentis animi indiciis erat. Viro denique sciscitanti maestitiae causam; Quid tu, inquit illa, tàm egregiè fingis amorem? Num putas latere me, quàm tibi vilis sim? Ubi sunt verbera, quibus te amore docuisti? Hoc certe potissi mùm pacto maritorum in uxores apud nos benevolentia et cura sancitur. Hoc audito, primùm stupor continuit risum, mox utroque vanescente, arripuit caedentae mulieris causam; et illa fustibus mitigata, tum prim ùm bonâ fide amare et colore vitum coepit. Nec tenuit ille modum; grandi enim ictu dicitur huius etiam crura et cervicem afflixisse.
Cui fidas, videas; tanta est simulatio saecli!
Si quis ait, negatis: sin negat, ipsus ait.
Es ist nun worden gar gemein,
Betrügen Leuth mit Mund und Schein.
QUidam in om nibus rerum exordiis induunt non veram, et ideò maiorispecie subornatam prudentiam: veluti maturâ sapientiâ compositi, verba tardè euntia deducunt, lento vultu, et astum cum humanitate fingentia. Non quic quid splendet, est aurum; neque id omne, quod amicitiae nomen habet, samiliaritas est. Aman à fratre Absalone ad convivium invitatus, vitam deperdidit. 2. Reg. 19. Melius est, inquit Salomon, vocari ad olera cum charitate, quàm ad vitulum saginatum cum odio. Fraudulentus est mundus astutus, subdolus, versutus, vafer, veterator, tortuosus, callidus. Aliud agit, aliud simulat. Fando decipit, ut canit Ovid. lib. 1. de Arte.
Tuta frequensque via est per amici fallare nomen,
Tuta frequensque licet sit via, crimen habet.
Veritas mundo est palliata, vel ad alterius odium, vel commodum suum respicit. Vulpes sunt: verum maledictus dolosus. Malach. 1. v. 14. Molliti sunt sermon es eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Psal. 54. Recreant aures, feriunt corda; Itaque
vir vide- , quid cui dic- , dum magnus hab-
Et vide- as, ne fortè ru- as, dum stare vid-eris.
Prospicio, quem despici- , dum laedere qua-
Saepè malum peperit mora: festinatio saepè:
Festina lentè; sat citòpervenies.
Wer eilt mit Weil, zurecht auch kümbt:
Groß Eil sehr offt ein Mißfall nimbt.
IN arenâ consilium;
Temporis in puncto qui sapit, ille sapit;
Nocuit differe paratis; nec enim de die in diem differendum.
Quod facis, hoc cito fac.
Veni, Vidi, Vici. Periculosa cunctatio; Nec tamen semper probatur; periculum enim saepiùs in more.
Unus homo quidem cunctando restituit rem.
Non omni tempore consultum. Et minùs praemeditate aggrediopus, nocivum; Quarè ut Latinis Proverbium est;
Festina lentè.
Sat citò, si sat benè.
Quid Germana fides, quaeras? an dextra vitrumque,
Dextra fidem flabilit, constabîlitque merum.
Der Teutsche Trew, mit Hand und Wein,
Muß stets, beym Trunck, bestettigt seyn.
PRoditores, ac perfidi omnibus sunt exosi. Ptolomaeus Iudaeus, Abobi filius, Socerum suum Simonem Iudaeorum Principem, convivio exceptum, cum duobus filiis interfecit, regnandi cupiditate. Zopytus Persa benignè à Babyloniis exceptus, Urbem eorum Dario prodidit. Anibal Senior appellatus, Astrubalis filius, cùm primo bello Punico totam Italiam vastaret; Cornelium Asinam Consulem, spe pacis vocatum ad colloquium, Punicâ fraude interfecit. Non tales exstant proditores Germani: verùm fidem sibi invicem, atque inter pocula quidem, addictam, sanctè servant. Fraudis, perfidiae, et scelerum ingentium expertes: neque odia sub amicitiae titulis latent, atque omnino ingentia scelera verecundus populus ignorat. Apud hanc gentem aperti mores placent. Omnem speciem reconditi astus odêre. Germaninullâ comitate suaviùs, quàm longo nec sobrio convivio peregrinos excipere credunt: et tunc veri ssimam ab ipsis hospitibus benevolentiam in se expromi, ubi mutuis poculis inundare non abnuunt. Id summa urbanitas, et coëuntibus primâ amicitiâ animis, in foederis locum. Pretiosum est amicitiae pignus, quod bibendo cum Germanis sancitur.
Quid iuvet tratos, et quid iuvet esse minaces!
Contra hostis vimnil ira minaeque valent.
Ein grosser Zorn, so ohne Macht,
Von jederman wird recht verlacht.
AD iracundiam atque indignationem nonnullis maximè proclivis est animus, nec facilè post primos impetus mitigant. Ob muscae aut pulicis unius morsum adeò irâ exaestuant, ut mundum inversuri videantur. Virum stultum, ait Iob. c. 5. interficit iracundia, ac Zelus et iracundia minuunt dies, inquit Eccl. 30. Itaque moderandum irae. Prisci in Symbolum irae moderatae pingebant quercum, ramis oliva intercurrentibns; quòd animusrâ durus sit lenitate temperandus. Pier. lib. 51. Hieroglyphic. Quercus, ait, eâ insignis asperitate, quae omnibus conspicua est, non immerito fertur usque adeò inimica esse oleae, ut eam iuxta se positam extinquat. Olea vetò cùm sit pacis, mansuetudinis ac lenitatis in dicium, excogitatum est Quercum oleâ complicare, cum iracun diam atque in exorabilem animi asperitatem sese ad lenitatem dedisse significandum fuerit. Certè, Arist. ait, Herois esse, tardè irasci, et irae citò oblivisci.
Arma iuvant Leges:
Leges arma iuvant.
Gesetz und Waffen wol beysammen,
Sich fügen, und an ander haugen.
NUnquam pulchriùs, quàm à Sapientibus Resp. gubernantur. Illos, cùm Optimates vocant in publicae felicitatis partem, se ipsos quidem primum, quasi illius genii participes, commendant, tum Reip. nervos addunt, Lex est hominum Regina. Belluarum est, quae sibi invicem ratione persua dere nequeunt, armis, ad hominum ratione disceptare; cùm honorificentissimum telum sit innocentia et aequitas Quisemel à recto descivit, legesque contemnere didicit, is postea fit ad omne improbitatis genus propensus. Bello verò barbarae ac gentes efferae atque effrenes sunt domitae, et domantur atque ad vitam rectè instituendam, administrandamque iustitiam, bello devictae, instituuntur; edoctae id, quod canit Virg. lib. 6. Aeneid.
Discite iustitiam moniti, et non temnere Divos.
Qui solis oculis alienis cernit, et audit
Auribus, atque animo consulit, is miser est.
Das ist gewiß ein elend Mann,
Der frembden Raht stehts flehet an.
OPtarebonos ac sapientes Principes, pieras est. Diversae ad Regum purpuram viae, non unam omnibus mentem iniciunt: seque longè aliis consiliis regere solent: qui novas habenas in rudem adhuc im perii populum moliuntur, quàm quiiam assuefactis gentibus, tutò, ac per ipsarum vota regnant. Rursus alius sensus est hominis sceptrum per suffragia ad epti, alius paternas atque avitas opes tenentis, cum hereditate imperandi. Artibus parta malis regna, Reges aut amittunt, aut secum eversa obruunt. Rex se hominem meminerit. Triumphantibus Romae servus à tergo inclamabat: Memento hominem te esse; Sin, regnorum eversio, Regum est crudelitas, adeoque bestialitas. Miser adhaec Regis est status ac conditio alieno semper nutu atque arbitrio regentis.
Sufflatis caligis mediis incedit in undis,
Interra pedibus qui modo fecit iter.
Kunst der Natur offt ahmet nach,
Was nicht Natur die Kunst vollbrach.
CUncta stupenda ac praecellentia in Orbe Natura produxit: aurum, argentum, uniones, margaritas, etc. rerum omnium species admirando, quibus contemplandis humanus non satiatur animus; tara simul ac portentosa naturae opera conspiciuntur: Naturam ars imitatur: per immensos vela pandit Oceanos, tutaque rransvehitur: Artifisia naturae simillima elaborat; exquisitissima praetiosissimaque fuerunt diversorum opera: Phydiae, Praxitelis, Apellis, Protogenis etc. Naturam pene excedentia; Ars perficit naturam.
Qui manibus mancus, natur â scribere nescit,
En pedibus lepidum scribere discit opus.
Was offt die Natur nicht vermag,
Gewonheit endlich bringt an Tag.
ADmirandum est naturae artificium, atque ingenii humani vis ac potentia. Multi adeò felici ad scientiarum aliquam ingenio nati sunt, ut eis Ars suppetat, quod natura negavit. Nulla eis prudentiae atque industriae signa desunt. Consuetudo altera est natura. Vidimus manibus carentes fila texere, literas pedibus exarare. Consuetudo altera exstat natura. Singulis mortalibus proprium aliquid natura concessit: prorsusque ingenti miraculo, per tot saecula et nomina populorum, admirabilem quandam virtutis indidit lucem, quâ alere se atque enutire suos valeant. Licet verô, tamquam eminentes in condensis silvis arbores, praecipua in geniorum et affectuum genera intueri, quibus homines agi solent, ac propemodum componi, simulque à cuteris insigni discrimine separari.
Quin quod ludentem, lapides talosque moventem
Vidisses pedibus, quae manibus caruit?
Gewonheit auch vielmahl ersetzt,
Was in der Natur ist verletzt.
NOn superflua erit cogitatio recensendi diver sissimas hominum classes, in quibus se unusquisque inveniet, et qualis esse possit, ex imagine deprehen dat; iuvat affectus, impetusque mortalium, bonisfuis stipatos. Faciles eorum industrias admiramur, et qui meliori eruditione imbuuntur. Rerum omnium scientiarumque primos species, etsi à naturâ sibi negatas, facillim è ac pene non cogitantes admittunt: Ingens quidem argumentum esse crediderim, impetu et veluti fortunà tantam rerum copiam ab iis eon quirl. Et ut maximam habent speciem cultae in dolis, et per omnes scientias ad ornatae, debita sapientiae bona occupant.
Materiem natura rudem producit, at arte
Corpus Vulcanus Spirituale parit.
Kunst offtmals übertrifft Natur,
Und bringt ein Oing subtil herfür.
NAturam Ars quandoque excedit; cernere id licet in eductis de subiectâ materiâ nobilissimis atque excell entissimis rerum speciebus ac subtilitatibus, à natura haud productis, verùm ab ingenio humano, arte atque industriâ extractis; imò et quinta, Arte Alchimisticâ, produei solet essentia; Specta Myropolia Unguentariorum et Pharmacopolarum; Plumariorum textrinas, atque officinas Phrygionum, ac admirandas rerum praecellentissimarum species exhibebunt contemplandas, arte effectas, magni splendoris ac pretii, longè naturam excedentes; sicque Artem superate naturam patet.
Errat, qui nuper putat adventasse spagirum,
Corpore in humano prisca Chymia latet.
Die Chimisch Kunstist alt, nit new,
Ins Menschen Leib stickt ihr Gebäw.
RErum naturalium scriptores antiquissimam tradunt esse Alchymiam, quae naturam aeris, hydrargyri, metallorum in argentum excoctum mutare potest, diversarum specierum extractus, olea, spiritus, quintasque efficit essentias, sucus ex diversi generis rebus elicit. Nos affirmamus nihil id novi esse: Verùm à tempore, quo primus hominum creatus est Parens, iam tum viguisse; Latuit enim in ventriculo humano, unam in aliam, vi caloris naturalis, convertente substantiam; non itaque habent, undè se Chymici extollant.
Ex cinere illustre est vitrum, vi flantis et ignis,
Corpora quid nîolim splendida nostraforent?
Materi Kunst offt übertrifft,
Auß schwartzer Asch hell Glas zuricht.
TYpus Resurrectionis et imago quaedam in rebus etiam naturalibus reperitur. v. g. n semine moriente, et posteà repullulante, ac quasi resurgente; Undè Augustinus: Tota huius mundi administratio, testimonium est Resutrectionis futurae: Videmus hiemis tempore arbores spoliari pomis, et foliis, sed et verno speciem resurrectionis exprimere, quae quidem in cipiunt primò surgere in gemmis, ornari floribus, vestiri foliis, postmodum pomis gravari; Interrogo te, ô infidelis homo, qui de Resurrectione dubitas, ubi sunt ista, quae tempore isto, quo Deus disposuit, producuntur? Dic mihi, ubi latitant, antequam producantur? Quae nusquam quidem videntur: sed tamen Deus, qui omnipotens est, secretâ suâ virtute producit. Sic et herba, quae antè vixit, et moritur, rursus reviviscit ex semine; it aet nostrum corpus reviviscet ex pulvere. Haec Augustinus.
Inter Resurrectionis symbola, etiam pulchrum est Symbolum Hydrargyti, sive argenti viri; si enim in minutissimas arenulas, et quasi atomos manu diducas, ita ut in pulvisculos evanescere videantur, mox ut eos rursum manu associas et coniungis, in pristinam formam confluendo redeunt, et quasi reviviscunt.
Omnia vincit amor: sedtandem somnus amorem;
Fortius imperium somnus amore gerit.
Amor nicht alles überwind,
Der starcke Schlaff stürtzt Venus Kind.
OMnia vincit Amor. In recensendis mortalium affectibus, praeter fas esset Amoris oblivisci, qui quosdam vehementer suis imbuit curis, sibique propiùs addicit. Est autem blanda et irrequieta cupiditas. Et is quidem, velut insidiis, ita irrepit, ut nos antè sentiamus amare, quam instituamus de amando consilium. Pertinax amoris est affectus. Licet verò fortis exsistat, vinci tamen potest; à somno quoque; Si Endymonis somnus dormiatur. Somnus porfundior adimit omnem sensum atque animum. Arctum dormiens somnum, ignorat amorem.
FINIS SYLLOG. I.