05/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization

MORES, LEGES ET RITVS OMNIVM GENTIVM, PER IOANNEM BOEMVM Aubanum, Teutonicum, ex multis clarissimis rerum Scriptoribus collecti Cum Indice locupletissimo. [Illustration: sign of the printer; motto: VIRTVTE DVCE, COMITE FORTVNA.] APVD SEB. GRYPHIVM LVGDVNI, 1541.


image: s002

HENDECASYLLABON AD LECTOREM.

Non sic Herodotum, haud quidem Strabonem,
Haud Trogum, neque Plinium, haud Solinum,
Scriptorem haud Siculum, haud senem Berosum:
Facundis aliquem necex nouellis,
Non Papamque Pium, Sabellicumque
De rebus breuius fideliusque,
His tractasse. Videre nationes
Hîc omnes Asiae queas uagantes,
Persas atque Arabes, Scythas et Indos,
Parthos, Assyrios, Syrosque, Medos,
Europae pariter Gethas, Dacosque,
Thraces, Sauromatasque, Pannonesque,
Germanos, Italos, Gallos, Iberos,
Hybernos quoque Cantabros, Britannos,
Et gentes titulo sub Aphricano,
Poenos, Aethiopes, et incolentes
Aegyptum, et Libyae aridas arenas,
Nonnullasque per insulas morantes:
Turcarum insuper atque Tartarorum
Sectas, Christigenumque nationum,
Quae late dominantur, et gubernant
Nunc regna, Imperia, atque principatus
Mundum praeualide per uniuersum.


page 3, image: s003

SIGISMVNDO GRYM, AVGVSTANO, OPTIMARVM ARTIVM ET MEDIcinae eximio Doctori, Ioannes Boemus Aubanus Teutonicus s. [Abbr.: salutem]

COLLATVRVS me ad celeberrimum hunc morem, quo omnes, qui unquam a se scriptos libros in lucem dedere, unum aut plures e praestantioribus uiris eligere solent, quibus uelut defensoribus patronis, illos adscribant, dedicentque: Cum huc atque illuc multum diuque circunspicerem, cui et ego lucubrationes hasce meas de Getium Moribus, ac earundem uiuendi ratione, nominatim dedicare, et ad propugnandum tradere cumprimis uelim, cui acceptas fore confiderem: Nemo mihi te, splendidissime Doctor, cum dignior, tum aptior occurrit: non eo solum, quod eas sub expensis tuis, tuoque sub mundissimo castigatissimoque literario praelo impressurus, laudem (quantulacunque mihi unquam a grato et humano lectore pro habitis laboribus cesserit) communem mecum habiturus sis: uerum quod te materia ea haud mediocriter delectari notanter cognoui, cum anno superiori similes libellos duos, unum de Septentrionalibus Gentibus, cuius autor Matthias de Michau, alium de Meridionalibus cuiusdam Ludouici de Bononia, impresseris: meque librum praesentem in Germanicam linguam


page 4, image: s004

nostram transferre interpretarique adhortatus sis. Et hoc dignissime: quippe, qui optime diu ante a haec atque alia, quae de externis nationibus memorantur, omnia cognoris, sciasque: licet non ex leuibus circulatoribus, non ex uagis mendicis, qui ut uulgo admiratiores, acceptioresque sint, adeo nefandissime absque omni uerecundia plerunque mentiuntur: ut non ipsis modo non fides etiam minima habeatur, uerum omnibus iuxta, qui aliquid de his aut scribunt, autrecitant: Sed ex grauium fide dignissimorum autorum scriptis, quibus perdius et pernox tu quoque, quandocunque a medicis curis uacare datur, operam summam impendis. Atque ex hinc homini in publica praesertim administratione constituto nihil utilius, nihil gloriosius iucundiusque magis, quam ueraciter aut legendo aut peregrinando cognoscere, qua religione, quibus moribus, qua regiminis forma, quibus legibus, institutisque aliae per orbem gentes uitam traducant. Quod ita compertum est, ut illis, qui extra patrios agros ad secundum uix lapidem unquam peruenerint, quique ingenuorum morum et artium in iuuentute parum aut nihil perceperint, quamuis naturae suae bonitate opulenti, facundi et solertes satis superque in patriae sinu populos moderentur et urbes: tantum tamen felicitatis adimatur, ut propemodum pro despicato quicquid dicant faciantque, ab omnibus habeatur. E diuerso alijs, qui peregre aliquando profecti, sub fidelibus et eruditis praeceptoribus in claris probeque institutis urbibus egregia multa uiderint didicerintque, tantum gloriae et maiestatis adijciatur, ut nihil ab eis attentetur, nihil fiat, quod non secus, quam a diuinissimo oraculo


page 5, image: s005

praeceptum alacriter non omnes amplectantur, cunctisque non summe placeat. Quapropter ornatissime Sigismunde scripta haec nostra, quae ex multis praeclarissimis rerum scriptoribus, iam triennio ferme non sine maximis laboribus in librum istum collegi, congessi, et quantum ingenio atque industria potui, augmentaui, a me obuijs manibus et serena fronte suscipe, susceptaque tanta diligentia, tanta fidelitate perlege, perlustra, examina, ab omnique macula expurga: ut nihil usquam praetermittatur, nihil praeterfluat, quod secum minutuli quippiam subripiat inuoluatque quod postea a lynceis uitiligatorum obstrigilatorumque oculis inuentum, sphingeis unguibus enodatum, uipereis linguis compunctum, exibilatumque, in famae et nominis nostrorum amborum dispendium, atque obfuscationem in omnibus triuijs pro fabula iactetur. Quod ubi diligentissime perfeceris, sub daedaleo tuo literario praelo accuratissime imprimere curabis. Vale.


page 6, image: s006

IO. [Abbr.: IOANNIS] BOEMI AVBANI TEVTONICI AD LECTOREM PRAEFATIO.

MEMORABILIORES gentium mores, ritus, leges, locorumque ubi degunt situs, quos Historiae pater Herodotus, Diodorus Siculus, Berosus, Strabo, Solinus, Trogus Pompeius, Ptolemaeus, Plinius, Cornelius Tacitus, Dionysius Apher, Pomponius Mela, Caesar, Iosephus: et ex recentioribus nonnulli, Vincentius, Aeneas Syluius: qui postea Pij secundi Pontificis maximi nomen tulit: Antonius Sabellicus, Ioannes Nauclerus, Ambrosius Calepinus, Nicolaus Perottus in Cornucopijs: alijque permulti clarissimi rerum scriptores in Commentarijs suis diffuse et ceu per partes celebrauêre: ut in uno libro conscriptos haberes, facileque quando usus deposceret inuenires, historiarum lector cultorque studiosissime, per ocium succisiuis horis undique conquisiui, collegi, et in diarium hunc conscripsi, digessi: non spe lucri ullius, non popularis aurae ambitione: uerumenimuero tam libero et plane otioso studio, quam rei ipsius mira dulcedine atque utilitate. Congessi inquam tum ueteres, tum recentes, bonos item et


page 7, image: s007

malos, indifferenter, ut ipsis tanquam praesentissimis atque optimis exemplis perspectis uitam instituendo: laudabiles sanctosque aemulabundus secteris, culpabiles et obscoenos uitabundus praetereas: Cognoscasque mi lector quam pulchre et feliciter hodie, quam item inculte et simpliciter olim primi mortalium, a creatione sua ad generale usque diluuium et ultra multis seculis, terra fusi uixerint: quum in usu adhuc aes signatum haberent nullum, Mercimonia nulla, beneficia mutuo beneficijs aequarent, Nihil proprij cuiquam esset: quemadmodum aer et coelum, ita terra et aqua omnibus commuties: Non honoribus, non diuitijs inhiarent: cum quisque sibi et admodum paucis contentus in rure sub dio, aut saltem umbrosa sub arbore aliqua, humiliue casa, cum consorte una uel pluribus, cum dulcibus natis securus et pene otiosus ageret: congestis agrorum fructibus pecorumque lacte uesceretur, aquam potaret, uestimentum ex arborum corticibus latisque folijs primum, deinde ex inconcinnatis animalium pellibus sibi consueret: nullis obseptus moenibus, nullis fossis, liber uagansque inter libera et uagantia pecora, ubicunque nox deprehenderit, resideret: non latrones, non fures ullos metueret: laetus prorsusque ignarus eorum omnium esset. Quae postea una cum adolescente mundo ex uarijs discordibus mortalium studijs, uoluntatibus, aemulationibus, subsequuta sunt, quando propter fructuum absque cultura nascentium insufficientiam, aliarumque rerum defectum, bestiarum hominumque externorum imprimis crebram incursionem, grassantemque uiolentiam, congregati hominum coetus eam peruagandi nocendique


page 8, image: s008

libertatem communibus auxilijs prohibituri: quique sibi certos terrae limites, certos agros uendicauêre, in quibus coadunatis tugurijs populariter habitare coepêre: se muris ac fossis praemunire, legesque sibi et magistratus, ut pacate et ipsi inter se uiuerent eligere. Iam non ex rure, non ex pecore solum, sed uarijs inuentis artificijs, uarijsque laboribus uitae emolumenta quaerere: per mare colligatis ratibus quam longissime, deportandi primum colonias gratia, deinde mercandi, ire: iunctis eqius curribus uti, aes in monetam signare, cultius molliusque uestiri, humanius loqui, pacatius conuersari: splendidius uesci, magnificentius aedificare, per omnia iam mitiores, cultiores, prudentioresque esse: agnatam barbariem feritatemque famosam sponte sua exuentes, a mutua caede, ab humanarum carnium esu, a rapinis, a publico et indifferenti matrum filiarumque congressu, talibusque, multis abstinuere: Rationi et uiribus iam innitentes terram, quae tota tunc opacis syluis, nocentibus bestijs, et stagnantibus undis, humano incolatui inconueniens, deserta, horrida, omninoque inculta et infrequens iacebat, industria et labore a saxorum salebris, ab arborum truncis, a superfluis undis expurgauere, planauere: et totam foecundam spectabilemque fecere: Campos aruis, colles uinetis adaptauere, sarculo proscissos frumentum atque uinum largiter producere instituere, qui grauate prius glandes syluestriaque poma dedere, ualles irriguis pratis hortisque amoenissimis decorauere, suprema montium syluis relicta: adeo omne solum fructificationi assignauere, ut quod lignationi pabulationique satisfaceret, superesse uix passi sunt. Loca ad haec


page 9, image: s009

omnia frequentissime incolere coeperunt, passim aedificare, ex modicis pagis amplissimas urbes, ex uillis pagos, in excelsis montibus arces, in uallibus deorum templa struere, fontes ut salubriores utque delectabiliores essent, caesis marmoribus complexi sunt, circum circaque consitis arboribus amoenissime obumbrauere, a quibus in urbes salientem aquam per cannales, latentesque siphones quam longissime deriuauere: ubi naturaliter deerat, defossis in terram puteis profundissime quaesiere, torrentes impetuosaque flumina, quae frequenter prius pro libito in maximam interdum accolarum pernitiem expatiabantur, obiectis aggeribus coercuere: atque ut transuadabilia, nihiloque negotiationibus humanis obstantia essent, immissis in imum palis aut arcubus eductis, ualidissimos pontes superimposuere: In mari scopulos, a quibus nauigantes periclitari solebant, ut plurimum deiecere, Insulis et continenti solo portus multos fecere, ac in quibus admotae naues a uentorum fla tibus secure quiescerent naualia stationesque amplissimas effodere: adeo omnia per terram, per mare excoluere, elaborauereque, ut terra ipsa ad priscum eius situm, natur alemque squalorem hodie comparata, alia esse credi possit, quam quae olim fuerit, deliciosissimo huic horto certe haud multum dissimilis, ex quo propter diuini praecepti transgressionem, infelices protoplasti Adam et Aeua [Reg: Eua] eiecti sunt. Praeterea multas ingeniosissimas disciplinas, multas artes inuenere homines: quibus per excogitatas etiam uarias literarum notas libris, tabellisque (ut ad posteros peruenirent) demandatis, sese extra mortalem conditionem in tantum uindicauere, extulereque, ut indigetum deorum beatissimam


page 10, image: s010

uitam iam consequuti uideri potuissent. Si non mundi princeps iniquissimus Sathan superseminata pestilentissima zizania integrum et felicem hunc statum confudisset: qui ut bomines et numero succrescere cognouit, et melius in mundi delitijs iam habere, inuidia permotus, teterrimis omnis generis sceleribus primum sibi obnoxios factos, mox futurarum supercoelestiumque rerum curiositate affectos, per obscuras oraculorum ambages, iniecta superstitione atque timore, deorum dearumque profanam culturam (ut unus ueri singularis Dei cognitionem aboleret, mortalesque ipsos aliquo insigni malo afficeret) edocuit: hic Delphica, illic Euboica, alibi Nasamonia adita, Dodoneasque quercus maligna inspiratione resonare fecit: quibus in Latio Saturno, in Creta Ioui, Iunoni in Samo, Baccho Thebis et in India, Isidi Osyrique in Aegypto, in Ilio Vestae, in Aphrica iuxta Tritonem Palladi, Mercurio sub Teutatis nomine in Gailli et Germania, Mineruae Himetto atque Athenis: Apollini Delphis, in Rhodo, Chio Patara Liciae, in Troade et Tymbra, Dianae in Delo et Scythia, Veneri in Cypro, in Papho Gnido Cytherasque, Marti in Thracia, Vulcano in Lippara et Lemno, Prapio in Lampsaco Hellesponti alijsque multis in locis (quorum adhuc nomina ob praeclarissima inuenta, et beneficia popularibus suis collata, in recenti memoria erant) diuinos honores fieri excitauit. Deinde etiam postquam Christus Iesus uerus Dei omnipotentis filius assumpta carne apparuisset, atque erranti mundo rursus uerum aeternae beatitudinis iter ostendens, uerbo et exemplo ad patris sui coelestis gloriam, ad bene beateque uiuendum


page 11, image: s011

hortatus esset, missisque in orbem uniuersum discipulis, salubri illorum praedicatione nefandissimos superstitionis ritus damnasset, religionem nouam, nouaque saluberrima uitae instituta promulgasset: et iam eo quidem deduxisset, ut ipsis ab onmibus in orbe gentibus receptis, ad ueram felicitatem desyderari ulterius potuisset nihil: Ipse Sathan in genuinam malitiam reuersus, curiosa hominum pectora, quae destituere coastus fuerat, iterum circumueniens, quaedam in priorem errorem reduxit, quaedam nouis haereticis opinionibus adeo corrupit, adeo excaecauit, ut multo melius ipsis fuisset, ingressam semel ueritatis uiam quodammodo ignorasse, quam sic temere, sic malitiose dereliquisse. Obseruant hodie, diuinoque honore quam deuotissime prosequuntur Asiae minoris, Armeniae, Arabiae, Persidis, Syriae, Assyriae, Mediae, et in Aphrica Aegypti, Numidiae, Libyae, Mauritaniae: In Europa totius Graeciae, Mysiae, Thraciae, Turcici nominis gentes omnes, Christo abiecto, Epilenticum [(perhaps: Epilepticum)] Mahometum et illius uesanum dogma. Scythiae latissimi populi, qui Tartari hodie uocantur, pars Imperatoris sui Chami idola, pars astra, pars etiam unum Deum ex apostoli Pauli doctrina ueneratur. Indiae ac Aethiopiae gentes, quae presbytero Ioanni parent, Christianam pietatem tuentur, sed instituto longe a nostro diuerso. Synceram orthodoxamque Christi fidem, qua gratiose olim orbis uniuersus illustratus fuit, Germani retinemus, Itali, Galli, Hispani, Angli, Scoti, Hyberni, Daci, Liuonij, Prussij, Poloni, Hungari, et insulares Rhodij, Siculi, Corsici, Sardinij, paucique alij. Effecit acerbissimus humani generis hostis hac inducta morum


page 12, image: s012

diuersitate, hac sacrorum et rituum perdita damnosaque superstitione, ut dum unaquaeque gens Deum, quem religiose colit, quemque prae se fert uerum summumque esse, dum se rectam aeternae beatitudinis uiam ambulare: caeteras uero omnes per deuia, per abrupta oberrare magnis rationibus contendit, dumque unaquaeque sectam suam longe lateque propagare et extendere nititur: sese mutuo tantis inimicitijs, tantis odijs habeant prosequanturque, ut ad externas hodie nationes peregrinari non solum non sit tutum, sed fere omnino prohibitum et occlusum: unde fieri persuasum mihi habeo, ut dum uicinarum gentium nomina uicinis gentibus uix cognita sint, pro mendacijs hodie repudientur quaecunque de ipsis aut scribantur aut referantur: quorum cognitio tamen adeo dulcis, adeo utilis, gloriosaque semper reputata est, ut clare constet, non ob aliam causam quam illius amore atque desyderio plerosque relicto natali solo, relictis charis parentibus, coniugibus, liberis, et amicis, relicta (quod magis est) propria salute, cum maximis difficultatibus, periculis, curis, angustijs, ut aliquid experirentur, remotissimas transmarinas interdum assumpsisse peregrinationes: ut compertum habeamus non hac tempestate nostra solum, uerum ab exordio fere mundi omnes perquam maximae autoritatis, prudentiae, eruditionis ab omnibus existimatos, in Reipublicae (pacis et belli tempore) magistros, consiliarios, iudices, censores, administratores, duces publico consensu electos, ascitosque esse: qui ad remotas terrae oras aliquando profecti multorum populorum mores cognouere et urbes: quemadmodum Graeciae atque Italiae priscos illos philosophos, Socratem


page 13, image: s013

Socraticam, Platonem Academicam, Aristotelem Peripateticam, Antisthenem Cynicam, Aristippum Cyrenaicam, Zenonem Stoicam, Pythagoram Pythagoricam: tantas sectas tantamque discipulorum frequentiam instituere conciliareque sibi potuisse conspicimus: quemadmodum ueteres quoque legum latores Minoim et Rhadamantum Cretensibus, Orphea Thracibus, Draconem Solonemque Atheniensibus, Lycurgum Lacedaemonibus, Mosen Iudaeis, Zamolxim Scythis, aliosque multos popularibus suis praescriptas sacrorum caeremonias, ciuilesque disciplinas ferre potuisse uidemus: Quod non a se intra patrios muros eas excogitasse, sed a sapientissimis seculi hominibus Chaldaeis ipsis Magis, bragmanis, gymnosophistis, et ab Aegyptiorum sacerdotibus, cum quibus aliquandiu conuersati essent, deportasse scirent: quemadmodum postremo praestantissimos heroas Creteum Iouem, qui quinquies terrarum orbem perlustrasse praedicatur: Pari quoque studio successuque eius duos filios Dionysium cognomento Bacchum, et fortissimum Herculem, aemulumque illius Thesea, Iasonem cum caeteris argonautis, naufragum Vlyssem, et ex Troia profugum Aeneam, Cyrum, Darium, Xerxem, Alexandrum Magnum, Annibalem Poenum, Mitridatem Ponti regem, quinquaginta nationum linguis loqui peritum, Antiochum magnum, innumerosque Romanorum principes, Scipiones, Marios, Lentulos, Pompeium magnum, Iulium Caesarem, Octauianum Augustum, Constantinos, Carolos, Othones, Conrados, Henricos, Federicos, per factas a se in exteras nationes bellicas expeditiones: immortalem hanc gloriam sempiternamque memoriam


page 14, image: s014

comparare potuisse cognoscimus. Quapropter cum tanta sit in gentium earundemque morum cognitione uoluptas, tanta utilitas, cumque omnibus remotas terras adire inuisereque ob plurimas causas non concedatur, non liceat etiam: uelis suauissime mi lector conscriptos in hoc libro celebriores gentium mores celebrioraque in quibus habitant, loca non minori alacritate, promptitudineque legendo amplexari et cognoscere, quam si te per manus regionatim circunducens fidelissime, quo instituto, et quo in loco unaquaeque gens uitam egerit hodieque agat, et ore ad os referrem, et ad oculum digito demonstrarem. Non moueri, non auerti uelis, quod a rigidiori censore mihi obijci, exprobrarique possit, rem me peruetustissimam, et plus quam a mille autoribus antea pertractatam, etiam non alijs quam eorum uerbis, nunc pro meo, proque nouo aliquo attulisse: uerum institutum meum diligentius introspiciens cognoscas, me tam ex ingenij mei, quam librorum meorum thesauro haud uulgari, tibi (ceu liberalis hic Paterfamiliâs, cui in Euangelio Christus omnem scribam doctum comparauit) dilecto hospiti non aliena modo et uetera, sed mea etiam et plurima noua exhibere. Vale, et quicquid est boni consule, acceptumque habe


page 15, image: s015

DE ORIGINE HOMINIS, OPINIO THEOLOGORVM VERA. CAP. I.

DIVINA maiestas, cum coelum, et hanc uniuersi faciem, quae ab ornatu, et eleganti forma mundus appellata est, ac omnia quae illius ambitu comprehenduntur, quinto creationis die absoluisset: sexto hominem masculum, ut esset, qui illis et praeesset et frueretur, nobilissimum animal fecit: unum omnium animantium quod coelestem mentem sortitum est. Illi, quod ex rubentis terrae uena fieri contigissset, Adami nomen dedit: tum mulierem ex dormientis Adae latere depromptam, ne solus esset, illi in sociam et coniugem commisit: simulque in amoenissimam terrae partem constituit, fluminibus quaque uersus irriguam. Locus a uiridante facie, hilarique aspectu [Gap desc: Greek word(s)] est Graia uoce appellatus. Primo beatissimam uitam agere, malorum omnium expertem, terra sua sponte ferente omnia. Caeterum lege aberrantes amoenissimo incolatu, sedeque illa beatiore depulsi, solum flebiliter uertere. Cohibita deinceps et tellus est, cum nihil ultro ferret amplius, per sudorem et aerumnam uitam agere: subijt inde morbus, tentareque


page 16, image: s016

coeperunt frigora et aestus humana corpora. Cainus primo ex his genitus, secundo loco Abelus, et tum multi alij: ita adolescente mundo: quum iam terra frequentius coleretur, quo maior humanarum gentium uis erat, eo magis uitia inualescere, uitaque in peius labi, iniuria pro innocentia haberi coepta est, pro pietate numinis contemptus: eoque scelus ipsum processit, ut Deus (uix Noe uno mortalium iusto reperto, quem propter hoc cum domo sua seruari uoluit, ut esset per quem humanum genus ex integro reparari posset) cataclysmum immiserit, qui inundans omnem terram, una clade omnia animantia, quae tunc in terris fuere: praeter admodum pauca, quae mystica nauis tuebatur, cum uolucribus etiam extinxit. Post quinos deinde menses, quibus ea inundatio saeuijt, arca in Armenis montibus desedit: Noe cum suis in terram egressus, mortale genus breui tempore propitio numine reparauit: et ut rursus omnis terra incoleretur, filios, nepotes, de pronepotes alios ad alias terrarum oras uelut in colonias habitatum misit. In Aegyptum (ut Berosus habet) cum Colonijs Chami Esennium, in Libyam et Cyrenem Tritamen, et in totam reliquam Aphricam Iapetum Priscum, Atalaa: in Asiam orientolem misit Gangem, cum aliquot ex filijs Comeri Galli, in Arabiam felicem Sabum cognomine Thuriferum, Arabum praefecit Arabiae desertae, et Petreium Petreiae: Canaan posuit in Damasco usque in extima Palaestinae: In Europa regem Sarmatiae fecit Tuisconem a Tanai ad Rhenum flumen: iunctique sunt illi omnes filij Istri et Mesae cum fratribus suis ab Adula monte usque in Mesemberiam Ponticam: sub quibus tenuerunt


page 17, image: s017

Tyrus Archadius Emathius Italiam, Comerus Gallus Samotes possedit Celtas, et Iubal Celtiberos, Fuit breuis illa et immatura filiorum alienatio a progenitoribus (quorum uiuendi ritus et mores nondum adhuc sa tis imbiberant) omnis diuersitatis, quae sequuta est causa. Chamus siquidem ob ludibrium, quo patrem habuit, cum uxore et liberis profugere coactus, in ea Arabiae parte consedit, quae ab eo postea nomen sortita est: posteris nullum sacrorum ritum tradidit, cum nullum a patre accepisset. Vnde factum, ut quum procedente tempore alij post alios ex ea terra rursus uelut in colonias missi, diuersa mundi loca tenuissent (creuit enim supramodum abdicata soboles) quidam in errores inciderint inextricabiles: lingua uariata est: cognitio ueri dei, et omnis cultus perijt. Adeoque quidam inculto et barbaro modo, ut audies, uitam duxere: ut quid differentiae inter eos, et syluestria animalia extiterit, uix uideas. Qui in Aegyptum transiere, coelestium luminum motum pulchritudinemque mirati, Solem et Lunam, uelut certum ipsis numen inesset, pro dijs colere coepere, Isidem hanc, illum Osyrim nominantes. uitali spiritui etiam sub Iouis appel latione: sub Vulcani igni: Aetheri sub Palladis: sub Cereris telluri, alijsque sub alijs nominibus diuinos honores tribuere. Nec tenebrae illae rerum tantum in Aegypto stetere: sed quascunque a principio terras tenuerunt a Chamo procreati: uerae pietatis ignorantia simul et infanda seruitus cepit. Caeterum nulla unquam tellus plurium fuit coloniarum mater, quam Arabiae pars illa, quam is cum suis insedit, tantam humano generi cladem intempestiuum


page 18, image: s018

unius attulit exilium. Contra Semi et Iaphetis prognati, legitime a maioribus instituti, modicis finibus contenti, haud tam late, ut illi, sunt per omnes terras euagati: Quo accidit, ut ueritatis studium, pietatis dico et ueri dei cultus apud unam duntaxat gentem ad Messiae usque tempora in occulto permansit.

De origine hominis opinio Ethnicorum falsa. CAP. II.

VEteres uero illi Philosophi, qui praeter ueri numinis cognitionem, ante multa secula naturam et bistorias tradiderunt, de hominis origine aliter senserunt. Quidam enim mundum ingenitum et incorruptibilem, et genus humanum ab aeterno extitisse, neque habuisse ortus principium credidere. Quidam genitum corruptibilemque arbitrati, et homines dixerunt generationis initium tempore esse sortitos. Nam a rerum primordio et coelum et terram unicam habuisse ideam immixta eorum natura. Exinde distinstis inuicem corporibus coepisse mundum, hunc ordinem, quem uidemus. Aerem quidem motum hunc continuum sortitum, et igneam partem eius superiora loca, propter leuitatem, appetisse. Eadem causa solem astraque caetera cursus suos sortita. Quod uero humori mixtum, eodem stetisse in loco, propter grauitatem. quae cum mixta essent, ex humidis quidem mare effectum, ex durioribus uero terram lutosam euasisse, et omnino mollem. Haec primum quum solis ardore densior euasisset, eius postmodum superficie ui caloris tumefacta, multis in locis humores quosdam esse concretos: in quibus putredines tenui contecta


page 19, image: s019

pellicula sint excitatae, quemadmodum in paludibus Aegyptijs et stagnis accidere uidemus: quum frigidam terram subito aestus aeris calefacit: tum uero in humidis calore adhibito generatio fiat: et noctu quidam circumfusus aer humorem praestet, qui in die, solis uirtute consolidetur: tandem putredines illae ad summum perductae adueniente ueluti partus tempore exustis confractisque pelliculis omnis generis educunt animantium formas: quoram ea quae maiorem calorem sortita sunt, in superiorem regionem uolatilia effecta, abierunt: quae uero plus terrae continebant, serpentia, aliaque terrestria euaserunt animantia. Naturam aquosam nacta in sui generis clementum delata sunt, et pisces appellata. Terra deinceps, tum solis ardore, tum uentis indies magis arescens, a gignendis maioribus animalibus desijt: sed quae generata erant, mutua commixtione alios animantes procrearunt. Eodem quoque modo et homines a principio genitos dicunt, in agris pastum quaerentes, syluestri et incognita uita uixisse: quibus herbae et arborum fructus ultro uictum praeberent. Beluas insuper ijs fuisse infensas, quibus ut obsisterent, coetus hominum ob timorem factos aiunt communis utilitatis gratia, auxiliaque inuicem praebita, et loca habitaculis quaesita: sonus oris confusus quum esset, paulatim discreuisse uocem aiunt, et res omnes suo nomine appellasse. Verum quum diuersis siti essent in orbis locis, non eisdem usos uerbis ferunt: propterea et diuersos literarum characteres extitisse. Primosque hominum coetus suae quemque gentis initium fuisse. Verum primi homines nullo subsidio fulti, duram agebant uitam, quum


page 20, image: s020

ignorarent agrestes fructus in usum futurum condere, et ad egestatem seruare: hinc fiebat, ut hyeme plurimi aut fame, aut frigore interirent. Experimento deinde edoctos, et speluncas aiunt quaesisse, ad uitandam frigoris uim, et fructus seruare coepisse. Ignis ad haec notitia, caeterarumque utilium rerum percepta: et caeteras quoque uitae hominum commoditates breui tempore esse adinuentas, denique necessitatem ipsam rerum magistram factam, singulorum peritiam ingenijs mortalium subministrasse: quibus coadiutores datae sunt manus, sermo, animique praestantia. Et illi, qui eam hominis originem fuisse persuasum habuere, et non ad diuinam retulerunt prouidentiam, Aethiopes omnium mortalium primos fuisse dixerunt. hac coniectura usi, quod Aethiopicum solum ante omnes terras syderis propinquitate intepescere coepisset, quum terra esset ab initio uligino sa: quo contigit, ut ex prima illa humoris calorisque temperie homo sit ipse genitus, atque eam terram in qua nasci contigisset, libentius tenuerit, quam diuersam ullam, quum ignota adhuc essent omnia, quaesiuerit. Ibi ergo exordientes, ubi prius paucula de Aphrica una trium partium, in quas totus terrarum orbis, et hic liber noster partitus est, praemiserimus: de Aethiopiae situ et eius gentis moribus primum, tum singularum regionum, et gentium per ordinem, qua poterimus diligentia, referemus.

De terrae situ et partitione. CAP. III.

MAiores nostri, ut resert Orosius, totius terrae circulum Oceani limbo circumseptum triquetrae esse figurae statuere: eiusque tres partes, Aphricam, Asiam et


page 21, image: s021

Europam. Aphricam ab Asia disterminat Nilus, qui a meridie in Aethiopiam diffunditur, et Aegyptum perlabens, ac nurabili foecunditate irrigans, ostijs non minus septem mari infunditur. Europam ab Aphrica diuidit mare mediterraneum, quod ab occidentali oceano circa Gades insulam, et columnas Herculeas, non amplius decem millibus passuum patens, terras aperit atque intrat, ait Pomponius Mela. Asiam ab Europa Tanais fluuius separat, a septentrione in mediam fere paludem Maeotidem defluens, cum Ponto reliquum Asiae ab Europa diuidit. Aphrica ab orientis parte Nilo, a caeteris partibus mari terminata. Europa breuior, ubi mare attingit latior: unde in iuga exur gens, pergit in crura ad occasum, fastigiatque se molliter, et fit paulatim adductior: ubi finitur, angustissima est. Quantum incolitur fertilitate praestat. Verum maxima incula est, et uel ab harenis sterilibus obducta, uel ob situm coeli deserta: uel multo ac malefico animalium genere infesta. Mare quo a septentrione cingitur Libycum uocatur, a meridie Aethiopicum, ab occidente Athlanticum, a quatuor non amplius nationibus ab initio Aphricum solum incolebatur, quarum duae (sic scribit Herodotus) indigenae sunt, totidem alienigenae. Indigenae quidem Poeni atque Aethiopes: quorum alteri ad aquilonem Aphricae, alteri ad austrum incolunt. Aduenae uero Phoenices et Graeci. Vetustiores Aethiopes necnon et Aegyptij, si uera sunt, quae ipsi de se praedicant, asperi et inculti ab initio: ferinae carnes herbaeque, ueluti pecoribus, uulgo cibus fuere: neque moribus, neque lege, neque imperio ullo usi: uagi temereque palantes, nullas certas sedes habuere: ubi nox oppresserat,


page 22, image: s022

ibi corpora quieti dabant. Postea uero ab Hercule, qui et in eam terram colonias deportasse dicitur, mitiores, cultioresque facti, ex ijs nauibus quibus in Libyam transfretauerunt, tuguria fecerunt, et conuenire cohabitareque coeperunt. Sed de his plura postea dicemus. Inaequaliter terra Aphrica colitur, ad meridiem plurimum ob nimios aestus deserta: contra qua Europam spectat, frequentior illi cultus. Eximia et propemodum portentosa agrorum feracitas, utpote qui locis quibusdam centesimo foenore reddant cultoribus messem. Mirum est, quod de Mauritaniae ubertate dicitur: esse in ea uites, quas duorum hominum complexus capere non possit, uuarum racemos cubitales: Staphilini, Hippomaratri et carduorum scapos duodenûm cubitorum, enormi cras situdine calami Indicis similes, quorum nodi octo capiant modiolos. Asparagos ad haec uideri haud minus notabili magnitudine. Arbores circa Atlantem proceritate insigni enodi, nitore folio cupressi: sed omnium nobilissima Citrus Romanis delicijs inserta. Alit et Aphrica Elepantos, et Dracones, qui ipsis beluis insidiantur, suoque complexu enecant Leones, bubalos, pardales, capreas, et simias, quibusdam locis supra modum frequentes: Sunt et chamelopardales, Rhizes tauris similes. Herodotus cornutos Asinos ibi nasci autor est, Dracones insuper, Hyenas, Histrices, agrestes arietes, Thoas ex Hyaena et Lupo genitas, Pantheras. Ciconias, Pigardos, Sthrutios, et praeter multa serpentum genera Cerastas et Aspidem: cui pesti Ichneumonem minimum animal opposuit natura.


page 23, image: s023

De Aethiopia, et gentis eius priscis moribus. CAP. IIII.

AEthiopia duplex regio est Asiae et Aphricae: altera, quae et hodiae India dicitur, ad orientem solem Rubro et barbarico mari alluitur: ad septentrionem Libyae et Aegypto contigua: ad occasum interiorem ha bet Libyam: ac reliqua parte, qua austro iacet obuersa, alteriiungitur Aethiopiae, quae maior est et australior: sic appellata ab Aethiope Vulcani silio, qui illi praefuit: ut Plinius ait: uel a Graeco [Gap desc: Greek word(s)] cremo, [Gap desc: Greek word(s)] aspectus: quod solis uicinitate torreat. Est enim iugis aestus. Quicquid eius est, sub meridiano cardine est. Montuosa est circa oc ciduum, arenosa in medio, ad orientem deserta. Plurimas habet gentes diuerso uultu et monstruoso, specie horribiles. Primi omnium mortalium creduntur uerissimique indigenae, et seruitutem nunquam experti: Semper genti libertas incolumis mansit. Primo deorum cultum apud eos institutum memorant, primasque sacrorum caerimonias. Duplicem literarum usum, ut quae sacrae dicerentur sacerdotibus duntaxat notae essent: Alterum earum, quae uulgo paterent. Fuerunt tamen literarum figurae haud tales, ut ex illis syllabae coalescerent: sed animantibus extremisque hominum partibus, uarijsque instrumentisus artificum perquam similes: singulisque sua inerat figuris significatio: ut in accipitre celeritas, in crocodilo malum, custodia in oculo, sicque aliae in alijs. Ex sacerdotibus, quem phanatico cursu circunferri uiderint, omnium sanctissimum iudicant. Quem ubi regem creauerint, ueluti numen insit, aut sit ud minus diuina prouidentia eis datus,


page 24, image: s024

uulgo adorant: uitam is agere statutam legibus debet, omniaque facere iuxta patrios mores. Neminem neque praemio neque poena afficere. In quem autem animaduersum uolet, lictorem signum mortis habentem ad eum mittit, quo inspecto confestim, quisquis ille est, domum reuersus sibi mortem consciscit. Tantus regibus honor, tantumque studium ab hit tribuebatur, ut si quando aliqua corporis parte ex quauis causa debilitaretur Rex, domestici homines sponte sua eandem partem debilitarent: turpe existimantes, Rege claudo aut monoculo et non amicos omneis claudos aut unoculos esse. Ferunt quoque consuetudinis esse, amicos ultro in Regis morte uita defungi, existimantes eum interitum gloriosum ueraeque amicitiae testem. Plures syderis propinquitate nudi agunt, ouillis caudis pudenda obtegunt, pauci omnino pe corum uestiuntur pellibus. Alij subligacula capillis contexta ad medium corpus inducunt. Pecuariam rem uulgo exercent: pecora pusilla admodum duri hirtique uelleris. Canes et ipsi nihilo maiores, caeterum asperi et pugnaces. Milij hordeique frequens usus, unde potum etiam conficiunt: caeteris carent frugibus, praeter palmulas, easque perraras. Quidam herbis uictitant, tenuioribusque harundinum radicibus, carnibus, lacte, caseo uescuntur. Meroe fuit olim regni caput: clypei figuram ea insula imitatur, ad tria milia stadiorum cum Nilo protensa. Accolunt pastores eam, qui passim uenantur, et agricolae aurifodinas habent. Herodotus autor est, apud Macrobios Aethiopes aes pluris existimari, quam aurum, cuius tam uilis sit usus, ut Cambysis legati eo profecti, sontes uiderint aureis


page 25, image: s025

cathenis in custodia uinctos. Quidam Sisamum, alij lotum serunt: Hebeno abundant, et Siliquastro: Elephantes uenantur et comedunt: Leones habent, Rhinocerota, Basiliscos, Pardales, Draconesque qui multiplici nexu im plicitos Elephantes haustu sanguinis conficiunt. Hyacinthus ibi et chrysoprasus reperiuntur. Colligitur et Cinnamomum. Arcubus utuntur quadricubitalibus ligneis et perustis: instruuntur bello et mulieres, quarum plaeraeque oris labium aeneo traiectum habent circulo. Venerantur eorum quidam orientem solem, occidentem diris supplicationibus insectantur. Mortuos nonnulli in profluentem deijciunt, alij fictilibus condunt dolijs, quidam etiam uitreis conditos domi in annum asseruant, religioseque interim colunt, primitias offerunt. Sunt qui tradant Regem ab his potissimum declarari, qui forma et alendorum pecorum peritia, roboreque, et opibus caeteros antecellat. Fuisseque ius olim (ut Memphiticis Sacerdotibus) mortis per internuncium imperandae, alteriusque in demortui locum, quum libitum esset, constituendi. Deum alterum immortalem credere, eum qui rerum sit princeps atque uniuersi conditor: mortalem alterum, eumque incertum. Regem, ut dictum est, et eum, qui de ciuitate meritus sit, secundum post Regem, ut deos uenerantur. Et talis fuit ab initio, et iam ante multa secula Aethiopiae status: hi genus ritus et mores. Hodie uero, ut se Marcus Antonius Sabellicus (ex quo maiorem partem eorum, quae hic, et in sequentibus a nobis dicuntur accepimus) ab ipsis locorum illorum indigenis cognouisse di eit: Aethiopae Rex (quem nostri Pretoianem uocant,


page 26, image: s026

acsacerdotem Ioannem siue Ianem: illi Giam, id est, potentem) tam potens est ut duobus et sexaginta alijs regibus imperitare praedicetur: magnorum Antistitum desyderia ad ipsum omnia referri, atque sacerdotia impetrari, quod Romanus pontifex Regum Maiestati dedit. Sacerdos tamen ipse non est, nec ullis sacris initiatus. Primorum Antistitum ingens numerus: atque cuique horum, ut minimum, uiginti obediunt episcopi. Principes atque alios maiores dignitatis Antistites, quum in apertum exeunt, crux praecedit, et aureum uas terra refertum, ut hoc inspectum euntem suae admoneat mortalitatis: illa dominicae passionis. Sacerdotes procreationis causa ducunt uxorem, quam, si morte amiserint, nefas est aliam superducere. Magna diuorum templa, ac nostris opulentiora, plurimumque fornicato opere ad summum educta. Multae piorum ordinum familiae, Antonij, Dominici, Calaguritani, Augu stini, Macharaei. Colore amiciuntur indiscreto antistitum permissu. Secundum deum optimum deiparamque uirginem, summa in his terris ueneratio Thomae cognomento Didymo. Regum ille maximus, quem Giam uocant, a Dauide procreatus, stirpe unius gentis in tot aetates (ut ipsi persuasum habent) propagata. Estque non atro ut plurimi Aethiopum, sed candido colore. Garama urbs regia, quae non muris non parietibus constat, sed tabernaculis in ordinem digestis, ex serico, bisso, purpura intextis. Veteri instituto Rex in aperto agit, nec se intra moenia plus biduo continet: aut quia id turpe ducunt, et molle, aut quod lege quadam non liceat. Dicies centum mullia hominum ad bellum instruit, quingentos Elephantos, equorum ad haec,


page 27, image: s027

et Camelorum ingentem numerum: et haec uel mediocri rerum motu. Suntque in tota gente familiae stipendiariae, ex quibus orti, signo crucis, uelut cauterio insigniuntur, cute leniter incisa. Arcu in bello utuntur: conto, lorica, galea. Sacerdotium in summa dignitate. Secunda dignitas sapientum, quos Balsamatos et Tenquatos uocant: tribuitur etiam non parum innocentiae et probitati, quam primo sapientiae gradu collocant. Nobilitati tertius habetur honos, sequuntur stipendiarij. Iudices de uita hominis decer nunt, decretum ad praefectum urbis deferunt, quem Lycomegiam uocant: locum regis is tenet. Legibus nullis ex scripto utuntur: ex bono et aequo iudicant: si quis adulterij sit conuictus, quadragesima bonorum omnium pars multa est. de adultera domestica ultio: illi quorum interest puniunt. Viri dotem constituunt ijs, quas sibi matrimonio iungunt, non aliunde quaerunt. Mundus muliebris ex auro (quo gens plurimum abundat) Margaritis et serico. uiri et foe minae uestitu utuntur ad pedes demisso, manicato, nec uspiam adaperto, indiscreto colore, praeterquam nigro, qui in ea gente luctificus est. Defunctos lugent quadraginta dies. Lautioribus conuiuijs secunda mensa crudae inferuntur carnes, quibus affabre concisis, respersisque aromate auidissime uescuntur. Lanificio carent, sericum aut linum uestit totam gentem: non unus omnibus sermo, sed uaria loquendi ratio, uarijsque distincta nominibus. Agriculturam exercent, et rem pecuariam. Bina messis est illis: bina etiam aestas. Quicquid Libycarum gentium ab Aethiopia hac seu India usque ad occidentem solem, omnes Mahometi impietatem colunt, uiuuntque eodem fere cultu, quo et Barbari


page 28, image: s028

qui in Aegypto sunt hodie, et Mauri appellantur, ab ipsa, ut creditur, Maurorum euagatione: nam ea quoque gens Libyce non minus infesta fuit, quam Sarraceni: diris illis temporibus, quibus magna in humanis rebus facta est mutatio, mores gentium, pietatis cultus, terrarum nomina passim immutata.

De Aegypto, et ritu gentis uetusto. CAPVT V.

AEgyptus regio in Aphrica, uel secundum aliquos Aphricae proxima, ab Aegypto Danai fratre sic adpellata, quum prius Aeria diceretur. Haecteste Plinio libro v. Ab oriente rubro mari, Palaestinaeque coniungitur: ab occasu Cyrenem et Aphricae residuum habet: a meridie usque in Aethiopiam protenditur. A septentrione mare Aegyptium. Eius insignes urbes fuere Thebae, Abydos, Alexandria, Babylon, et Memphis (hodie Damiata) et Soldani sedes ciuitas Chayrus siue Alcyr amplissima. In Aegypto (ut Plato inquit) nunquam uisum est pluere, sed terram ipsam Nili inundatione quotannis post aestiuale solstitium foecundari. A plerisque inter insulas relata est, ita se Nilo scindente, ut triquetram terrae deliniet figuram: quo contingit, ut a Graecae literae similitudine, sit a multis Delta cognominata. Aegyptij omnium primi duodecim deorum nomina commenti sunt, aras et simulachra delubraque statuisse creduntur: animalia in saxis figurasse: quae omnia plane arguunt eos ab Aethiopibus esse oriundos, qui horum omnium fuerunt autores, ut tradit Diodorus Siculus. Eorum foeminae olim negotiari, cauponari, institoriaque


page 29, image: s029

obire munera consueuerunt. Viri intra murorum parietes texere, hi onera capitibus gestare, mulieres humeris: illae stantes micturire, hisedentes: domi uulgo uentrem exonerare, in uijs comessari. Mulierum nulla neque dei cuiusquam, neque deae sacerdotium habuit. Initiantur non sigillatim cuique deorum, sed gregatim: quorum unus est Pontifex: ubi is defunctus est, filius eius subrogatur. Mares liberi, gentili instituto, parentes haud inuiti alebant: contra cogebantur filiae etiam nolentes. Plerique mortalium in funere deglabrant capita, barbam promittunt. Aegyptij promittebant capillum, et barbam tondebant: panem pedibus, lutum manibus subigebant. Horum fuit (ut Graeci persuasum habuere) et qui ab illis oriundi sunt, uirilia circuncidere. A dextera in sinistram literas digerunt. Horum mares binis uestibus uti moris fuit: foeminas singulis: bipartitus literarum usus, profanus hic, ille sacer, sed uterque ab Aethiopibus sumptus. Sacerdotes tertio quoque die corpora rasitare, ne quid sordis, quum sacra faciunt, intercurreret. Linea ferre uestimenta, semper recens abluta, fassi munditiae gratia se circuncisos esse, quia satius sit mundos esse quam decoros. Vestem sacerdotes lineam tantum gestare, et calceos papyraceos. Fabam neque ab ea seri, neque alibi natam uesci. Sacerdotibus etiam illa uidere prohibitum, eo quod immundum hoclegumen sit. Lauantur quotidie frigida aqua, interdiuter, nocte bis. Hostiarum capita prius execrationibus diris damnata non manducabant, sed aut peregrinis negociatoribus uenditabant sacerdotes: aut si, qui illa emerent, non


page 30, image: s030

affuissent, in Nilum proijciebant. Boues mares eosdemque mundos, ac uitulos uniuersi Aegyptij immolant: foeminas immolare non licet, utpote Isidi consecratas. Cibo e farre, quod quidam siliginem uocant, confecto uictitant. Vino utuntur facto ex hordeo: desunt enim in ea regione uites. Victitant quoque tum piscibus, partim crudis ad solem arefactis, partim salsugine conditis, tum auibus, sed earum crudis prius tamen sale conditis, coturnicibus anatibusque apud locupletes: Eorum cum multi conuenerunt, et a coena discessum est, circunfert aliquis in loculo mortuum e ligno factum, aut pictura et opere maxime imitantem, longitudine cubitali omnino, aut bicubitali: often densque singulis conuiuarum ait, In hunc intuens pota et oblectare, talis post mortem futurus. Minores maioribus natu obuij in uia cedunt atque deflectunt: aduenientibusque e sedili assurgunt: qua in re cum Lacedaemonijs conueniunt: occurrentes mutuo se in uijs adorant manu genutenus demissa. Vestibus, ut dixi, lineis amiciuntur, circa crura fimbriatis, quas Casiliras appellant: super quas candida ferunt amicula alia tanquam superiecta. Laneae uestes neque in aedes sacras gestantur, neque una cum cadauere sepeliuntur. Nunc quoniam omnes, qui olim doctrina aliqua excelluere, quique alijs gentibus leges et uitae instituta praescripserunt, ad Aegyptios prius, ut mores illorum, leges et sapientiam (quibus tum omnes terrae nationes facile anteibant) perciperent, transiere: ut Orpheus, posteaque Homerus, Museus, Melampodes, Daedalus, Lycurgus, Spartanus: deinceps Solon Atheniensis, Plato philosophus, ac Samius Pythagoras,


page 31, image: s031

et huius discipulus Samolxis, Eudoxus quoque mathematicus, Democritus Abderites, et Inopides Chius, Moses Hebraeus, atque alij multi, ut in sacris eorum libris contineri Aegyptij sacerdotes gloriantur: Libet, conueniens etiam esse mihi uidetur, illorum uiuendi ritibus diutius immorari, ut cognoscatur, quid et quae quisque illorum ab his acceperit, atque alio transportarit. Nam ut Philippus Beroaldus super Apuleianum Asinum scribit, plaeraque etiam ex Aegyptiorum religione translata in religionem nostram sunt, ut lineae uestes, derasa sacerdotum capita, uertigines in altari, pompa sacrificalis, musicae modulamina, adorationes, preces, aliaque id genus complura. Aegyptij Reges (ut scribit Diodorus Siculus libro secundo) uitam non aliorum regnantium more, quibus uoluntas pro lege est, traducebant licentia: Sed legum instituta in cogendis pecunijs quotidianoque uictu sequebantur. Eorum cultui obsequioque nullus deputatus erat, neque empticius, neque domo genitus seruus, sed nobilium sacerdotum filij, tum ultra uiginti annos nati, tum doctrina prae caeteris eruditi, ut horum corporis ministrorum die noctuque astantium conspectu motus Rex, nil turpe committeret. Raro enim potentes rerum mali euadunt, ubi desunt suarum cupiditatum ministri. Institutae erant diei noctisque horae, quibus regi, lege permissa, agere fas erat. Mane surgentem Regem primo epistolas omnes missas capere oportebat, ut cognitis his, quae sibi agenda essent, respon so dato singula in tempore exque ordine recte agerentur. His actis, quum in uirorum excellentium coetu lauisset corpus, uestem praeclaram indutus sacra dijs faciebat.


page 32, image: s032

Mos erat sacerdotum principi iuxta aram hostijs deductis, astante Rege, magna uoce audiente populo ualetudinem prosperam omniaque bona precari, Regi iustitiam in subditos colenti: narrare insuper particulatim Regis uirtutes, in deos pietatem, ac religionem, in homines humanitatem seruantis, tum illum continentem dicere, iustum, magnique animi, ueracem, liberalem, omneisque fraenantem cupiditates, paenas insuper mitiores quam postularent errantis crimina exigentem, reddentem uero gratiam meritis ampliorem: plura his similia orans, tandem his execrationem in malos exequebatur. Tum Regem culpa purgans, omne crimen in ministros, qui Regi iniqua suaderent, conijciebat. Quibus actis sacerdos et regem ad felicem dijsque gratam uitam hortabatur, et simul ad bonos mores, agendumque non quae suaderent mali, sed quae ad laudem et uirtutem maxime pertinerent. Demum quum Rex tauro dijs sacra fecisset, Sacerdos quaedam ex sacris libris clarissimorum uirorum consilia, actaque proferebat: quibus rex monitus, imperio pie ac iuste aliorum exemplo uteretur. Non autem pecunijs congregandis uacandi, iudicandique legibus solum antiquis: sed deambulandi quoque lauandique et cum uxore cubandi, omnisque degendae uitaa tempus erat lege praestitutum. Cibo uescebantur simplici, ut quorum mensae nihil praeter uitulum et anserem inferretur: uini potandi certa statuta erat mensura, qua neque farciri uentrem, neque inebriari possent. Denique ipsorum uita ea tenebatur modestia, ut non a legislatore, sed a peritissimo medico ad conseruandam sanitatem composita uideretur. Mirabile uidetur Aegyptios


page 33, image: s033

non ex uoluntate, sed ex lege uitam priuatam agere: sed multo est mirabilias illis, neque iudicandi, neque pecuniam congregandi, neque puniendi quenquam per superbiam aut iram, aut aliam iniustam ob causam, licentiam permissam. Sed ueluti priuatos teneri legibus: neque id aegre ferebant, existimantes parendo legibus se beatos fore. Nam ab his qui suis indulgerent cupiditatibus, multa censebant fieri, quibus damba periculaque subirent: Scientes enim saepius se peccare, tamen aut amore, aut odio, aut alio animi morbo uicti nihilominus aberrant. Qui uero sapientia consilioque uitam instituunt, in paucis offendunt. Hac usi erga subditos iustitia, Reges omnium beneuolentiam adeo assequuti sunt, ut non solum sacerdotibus, sed singu lis Aegyptijs maior Regis quam uxorum filiorumque aut aliorum principum, salutis inesset cura. Vita uero his moribus defunctum, omnes communi moestitia lugent, uestes lacerant, templis clausis forum non frequentant, festa solennia non agunt, dies septuaginta, duos luto deturpantes capita, ac sindone subtus mammas cincti, una uiri mulieresque ducenti ferme aut trecenti circumambulant bis in die nouantes luctum, atque ad numerum cum cantu, uirtutes regis commemorantes. Cibis animantium coctisque ac uino omnique mensae apparatu abstinent. Non lauacris, non unguentis, non stratis lectis, non uenereis utuntur: sed tanquam defuncto filio per eos dies moerentes lu gent. Hoc tempore, quae ad pompam funeris spectant praeparatis, postremo die corpus in arca conditim ante sepulchri aditum ponunt. Ibi breuiarium in uita ab rege gestorum de more recitant, uolentique facultas datur defun


page 34, image: s034

ctum accusandi. Astant sacerdotes, mortui recte facta lau dantes: populus is permagnus est, qui exequias circumstat applaudens ueris laudibus, in reliquis magno reclamans tumultu. Quo accidit ut plures reges repugnante multitudine, solito caruerint sepulchri honore ac magnificentia. Is timor coegit Aegypti reges iuste uiuere, ueritos futuram post mortem plebis iram, atque odium sempi. Antiquorum regum uiuendi mos hic maxime fuit. Aegypto omni in plures partes, quarum quaelibet Graeco uerbo [Gap desc: Greek word(s)] appellabatur, diuisa: cuilibet praetor aderat, qui omnium haberet curam. Aegypti uectigalibus trifariam partitis, priorem portionem percipit collegium sacerdotum magna apud incolas autoritate: tum propter deorum curam, tum propter doctrinam, qua plures erudiuntur. Hanc partem tum ad sacrificiorum ministeria, tum ad priuatae uitae commoda impertiunt: neque enim deorum cultum omittendum putant, neque publici consilij utilitatisque ministris aequum censent uitae commoda deesse. Adsunt enim grauibus in rebus hi semper consilio atque opere regibus, tum astrorum peritia, tum uero sacrificijs futura praedicentes. Ex libris praeterea sacris priorum gesta referunt, quibus Reges in agendis noscant, quae sint profutura. Non enim, quemadmodum apud Grae cos, unus homo, aut unica mulier sacris praeest: sed plures in cultu deorum honoreque uersantur, qui eandem sacrorum curam filijs tradunt. Hi omnes immunes sunt, secundumque post Reges honoris dignitatisque locum tenent. Altera portio ad Reges peruenit, quam et ad bella et ad uitae cultum, tum ad liberalitatem erga strenuos uiros


page 35, image: s035

pro meritis impendunt. Qua ex re fit, ut populares nullo grauentur tributo. Tertiam percipiunt milites: et qui belli sunt instituti ministerio, ut hoc stipendio accepto paratiorem habeant animum ad bellorum pericula obeun da. Est insuper eorum politia in tria hominum genera instituta, Agricolarum, pastorum, et opificum. Agricolae parua quadam mercede a sacerdotibus regeque aut militibus agros mercati, per omnem aetatem ab ipsa pueritia reirusticae sine internussione uacant: quo fit, ut agricultura caeteris, tum ob doctrinam a parentibus perceptam, tum ob continuum usum, praestent. Eodem modo er pastores cura atque arte regendi pecoris a patribus accepta semper in eo gubernando aetatem agunt. Artes quoque apud Aegyptios admodum excultas uidemus, et ad sum mum perductas. Nam soli Aegyptij opifices, omissa rerum publicarum cura, nullum nisi aut legibus permissum, aut a patre traditum opus exercent: ut neque eos do centis inuidia, neque ciuile odium: neque aliud quid ab instituto impediat exercitio. Iudicia uero eorum non casu fiebant, sed ratione: existimabant enim rite facta plurimum uitae mortalium prodesse. Nam punire nocentes, auxilium ferre oppressit, optimam ad prohibenda mala facinora uiam putant. Poenam uero delicti aut pecunia aut gratia, tolli, existimabant confusionem uitae communis fore. Quamobrem ex ciuitatibus clarioribus ut Heliopoli, Memphi, Thebis uiros optimos eligebant, quos iudicijs praeficerent: qui iudicum consessus, neque Athenarum Areopagitis, nec Lacedaemoniorum senatui longo tempore postea institutis cedere uidebantur. Postquam hi


page 36, image: s036

conuenerant triginta numero, inter se eligebant optimum uirum quem iudicij principem constituebant, in locum cuius ciuitas alium iudicem substituebat: his omnibus uictus, sed principi opulentior a Rege dabatur: is aurea cathena signum uarijs ornatum lapidibus a collo suspensum, quod appellabant ueritatem, gestabat. Coeptis iudicijs ac signo ueritatis a principe iudicum proposito, omnibusque legibus, quae octo libris continebantur, in medio eorum constitutis, mos erat accusatorem scribere ea, in quibus alium accusabat, modumque patratae iniuriae, aut damni facti, quanti eam extimaret, scribere. Reo tem pus dabatur rescribendi ad singula: et aut se id non fecisse, aut recte fecisse purgandi, aut iniuriam uel damnum minoris extimandi. Rursus accusatori reoque inuicem respondendi locus erat. Ita bis auditis litigatoribus, cum iudices de controuersia quaesiuissent, princeps signo ueritatis in partem ueriorem uerso, sententiam ferebat: hic mos iudiciorum erat. Quoniam de legum institutione mentio incidit, haud alienum ab instituto erit, antiquas Aegyptiorum leges etiam referre, quo cognoscatur, quantum caeteris praestent, et rerum ordine, et utilitate. Primum periuri capite multabantur, tanquam qui duplici tenerentur scelere: ut qui et pietatem in deos uiolarent, et fidem inter homines tollerent, maximum societatis uinculum humanae. Si quis iter faciens aut hominem a latronibus caedi comperiret, aut quamlibet iniuriam perpeti, neque subueniret auxilio (si posset) mortis erat reus: Si auxilim ferre non posset, denuntiare latrones tenebatur, et iniuriam accusatione prosequi:


page 37, image: s037

qui ea negligebat, plagis ad certum numerum plectebatur, triduoque carebat cibo. Falso quempiam accusans, si postmodum ad iudicium delatus soret, poenam calumniatoribus statutam subibat. Cogebantur Aegyptij omnes scripta nomina sua ad praesides, et simul quo exercitio uiueret deferre: qua in re si quis mentiretur, aut si iniusto uiueret quaestu, in mortis incidebat poenam. Siquis sponte aut liberum aut seruum occidisset, morte damnare leges iubebant: quae non fortunae conditionem, sed con silium facti pendentes, homines a sceleribus deterrebant, et simul uindicata serui morte reddebantur liberi securiores. Patribus qui filios occiderent, non erat poena mortis indicta, sed tribus diebus noctibusque continuis edictum ut circa desuncti corpus assisteret publica etiam custodia astante: Non enim iustum putabant, eum uita priuari, qui uitae filijs autor fuisset: sed potius continuo dolore factique poenitentia affligi, quo caeteri ab simili facto auerterentur. Parricidis ex quisitam imposuerunt poenam. Nam articulatim praeacutis calamis caesos iubebant uiuos supra spinarum aceruum comburi: maximum inter mortales iudicantes scelus, ei mortem per uim inserre, a quo uitam accepisset Mulierum morti destinatarum si praegnantes essent, partus expectabatur: existimantes penitus iniquum esse, eum, qui nihil commisisset, una cum facinoroso poenam pati: aut duos plecti, quum unus deliquisset. In bellis qui aut ordinem reliquissent, aut non parêrent ducibus, non plectebantur morte, sed maxima omnium ignominia: qua postmodo uirtute et recte factis deleta, ad priorem statum redirent. Ed lex et homines assuefaciebat, ut id dedecus


page 38, image: s038

pessimum malum, morteque ipsa grauius censerent. His qui secreta hostibus reuclassent linguam lex iubebat abscindi. Et qui monetam circuncideret, aut adulterinam cuderet, aut pondus uel signa immutaret, aut literis inscriberet, aut de scripto demeret, aut falsas syngraphas afferret, ambae amputabantur manus, ut quae corporis pars peccasset, per uniuersam uitam lueret poenam. Caeteri quoque, aliorum calamitate moniti, ab simili scelere abstinerent. Asperae etiam poenae circa mulierum delicta statutae erant. Nam ei, qui mulierem liberam uiolasset uirilia execabantur: quoniam uno crimine tria haud parua scelera complexus esset: iniuriam, corruptelam, et liberorum confusionem. In adulterio spontaneo deprehensus uirgis caedebatur ad mille plagas, mulier naso mutilabatur. Quo dedecore uultus maculatus ea multaretur parte, qua maxime facies exomatur. Legum quae ad hominum commercia pertinent, Bocchoridem latorem fuisse scribunt. Hae mandant, creditis absque scriptura mutuo pecunijs, si negarentur, stari debitoris iuramento: ut quae iusiurandum ueluti religiosam rem magni extimarent. Nam cum certum sit ijs, qui saepius iurant abrogari fidem: plurimi ducunt, ne boni uiri nomen amittatur, raro ad iuramentum descendere. Legis insuper lator omnem fidem in uirtute constituens, bonis moribus iudicauit assuefieri homines ad probitatem, ne indigni fide uiderentur, debere. Iniquum etiam putauit eis, quibus absque iuramento credita pecunia esset, de re sua iurantibus non praetari fidem. Foenus quod ex scripto contrahebatur, prohibuit ultra contracti mutui duplum exigi: solutio ex


page 39, image: s039

bonis debitoris solum fiebat. Corpus non poterat addici creditori: putabat enim oportere bona tantum subdita, esse debitis. Corpora, quorum opera et bello et pace uterentur, ciuitatibus addicta esse. Non enim aequum uidebatur milites, qui pro patriae salute pericula subirent, pro usuris in carcerem duci: quam etiam legem Solon uidetur ad Athenienses transtulisse: quam Sisatcam appellauit: decernens ne ob usuras ciuium corpora necterentur. Lex priuatim praeterea de furibus apud solos Aegyptios haec erat. Iubebat eos qui furari uolebant, nomen suum apud principem sacerdotum scribere, atque euestigio furtum ad eum deferre: similiter quibus res furto erepa erat, ad eundem rei sublatae tempus diem et horam scribere tenebantur. Hoc modo facile inuento furto, qui rem amisisset, quarta multabatur parte, quae daretur furi: satius legislator esse duxit, quum impossibile esset, prohiberi furta, alicuius portionis, quam totius rei amissae homines iacturam pati. Nuptiarum non idem apud Aegyptios mos est. Sacerdotibus unam tantum uxorem ducere licet. Reliqui pro uoluntate et facultatibus plures habent. Nullus ex eis nec ex serua quidem empta genitus spurius habetur. Solum enim patrem existimant generis autorem, matrem et nutrimentum et locum infanti praebere. Natos adeo parua educant facilique impensa, ut uix credi possit. Nam tum scirporum, tum alijs radicibus, quas sub cineribus coquunt, tum caulibus palustribus, quas partim coctas, partim assa igni, partim crudas pro cibo prae bent, liberos nutriunt: discalciati nudique maiori ex parte ob patriae temperiem uitam ducunt. Omnis sumptus in


page 40, image: s040

pueros, quousque ad aetatem perueniant, a parentibus impensus non excedit dragmas uiginti. Erudiunt sacerdotes filios et literis, quae appellantur sacrae, et alijs quae ad communem spectant doctrinam, ut plurimum Geometriae, Arithmeticaeque studio intenti. Palaestrae aut Musicae non uacant, existimantes quotidianum illius exercitium iunioribus infirmum esse, et periculosum. Ex eoque breuiores uires effici. Musicam non solum inutilem, sed nocuam ducunt, tanquam uirorum animos effoeminantem. Morbos uel ieiunio curant, uel uomitu: idque aut quotidie, aut tribus diebus aut quatuor interiectis: asserunt enim ex ciborum superfluitate omneis creari morbos: eam ergo ad ualetudinem curam esse optimam quae morborum prin cipia auferat. In militiam aut peregrinationem profecti, nulla impensa mercede curantur. Medici enim ex publico uictum sumunt, aegros secundum legem curant ab antiquis medicis comprobatisque scriptoribus traditam. Si quis normam sacrilibri sequutus infirmum curare nequiuerit, omni caret crimine: si praeter ea, quam quae libris continentur, illum curauerit, morte punitur. Credidit enim legislator ea medendi cura, quae plurimo tempore ab antiquis medicis obseruata profectaque sit, haud facile meliorem reperiri posse. Colunt Aegyptij animalia quaedam praeter modum non solum uiua, sed etiam mortua: sicut Felem, Icneumonas, Canes, Accipitres, Ibides, Lupos, Crocodillos, et ciusmodi plura. Non solum horum cultum palam profiteri non erubescunt, sed tanquam in honoribus deorum effusi, id laudi sibi et decori ducunt. Cumque signis illorum proprijs urbes, et uaria loca circumeant


page 41, image: s041

procul ostentantes, quae seruent animalia, ea more supplicum singuli uenerantur. Cum aliquod eorum moritur sindone contectum cum ululatu pectus percutientes sale liniunt: ac Cedri liquore unguentisque odoriseris, quo diutius seruetur corpus unctum, in sacris locis sepeliunt. Si quis aliquod horum animalium sponte occiderit, morte damnatur, Aeluro et Ibide exceptis, quos si quis sponte uel secus occiderit, interficitur accurrente turba, et absque iudicio hominem uarijs supplicijs adfectum interficiunt. Quo timore, qui hos mortuos conspexit, procul astans, lamentatur, testificans animal absque sua culpa mortuum esse. Nutriuntur haec animalia summa cura atque impensa in templorum ambitu a uiris haud quaquam contemnendis. quae similagine et alica uarijsque epulis lacte conditis cibant, anseres tum elixos tum assatos apponunt quotidie. His, quae cruda edunt, aues captas praebent, denique ea omnia magna sustentant cura atque sumptu. Eorum mortem aeque ac filiorum lugent, sepeliuntque sumptuosius, quam eorum facultas ferat, ita, ut Ptolemaeo Lago Aegyptum tenente, quum bos in Memphi ex senecta mortuus esset, qui illius nutriendi curam ceperat, pecuniam, quae in eius sumptu data erat permagnam, ac insuper quinquaginta talenta argenti mutuo a Ptolemaeo sumpta, in eius sepulturam impendit. Videbuntur forsitan haec, quae diximus miranda, sed nequaquam minus admirabitur quis, si quid apud quosque Aegyptios fit consyderet in funere mortuorum. Nam ubi aliquis defunctus est, propinqui omnes amici, qui deturpato luto capite lugentes ciuiatem, quo ad mortuus sepeliatur, circumeunt, interim neque lauantur,


page 42, image: s042

neque uinum capiunt, aut cibum nisi uilem, neque uestibus utuntur splendidis. Scpulchrorum tres habent species, sumptuosos, mediocres, et humiles. In prima argenti talentum exponunt. In secunda minas uiginti. In ultima parum quid sumptus irrogatur. Qui funera mortuorum curant, eo exercitio a maioribus tradito funeris impensam domesticis descriptam ferunt, scrutantes quanti uelint celebrari funus: conuentione facta, corpus eis traditur, ut iuxta impensam curetur funus. Primus Grammaticus (ita enim appellatur) posito humi corpore, circa ilia describit, quantum a sinistra parte incidatur: deinde qui dicitur scissor habens lapidem aethiopicum, quantum lex sinit la tus aperit, subitoque cursu a prosequentibus, qui astant, lapidesque eum execratione in eum iacientibus fugit. Existimant enim odium inhaerere, quicunque amici corpus uulnere illato uiolarit. Curatores uero corporis, hos salitores appellant, honore digni existimationeque habentur. Vtuntur enim sacerdotibus, templaque pariter ingrediuntur. His penes cadauer astantibus, unus per scissuram corporis interiora, praeter renes et cor, ducit. Quae singula alter uino phoeniceo ex rebus odoriferis lauat. deinde corpus totum primum ex cedro, tum alijs pretiosis unguentis ungunt dies amplius triginta. Myrrha deinde ac cynnamomo, caeterisque rebus liniunt, quae non solum id seruare diutine, sed odoriferum reddere queant. Curatum cadauer co gnatis tradunt defuncti. Ita singulis eius partibus etiam superciliorum palpebrarumque pilis integre scruatis, ut omnis corporis species dormientis more integra perduret. Antequam sepeliatur corpus, praedicitur a cognatis


page 43, image: s043

tum iudicibus, tum defuncti amicis sepulturae dies, asserentes illum mortuum paludem transiturum. Astantibus iudicibus amplius quadraginta. numero, sedentibusque in praeparato ultra stagnum Hemicyclio, trahitur nauis ad id composita ab his, quibus ea cura iniuncta est: tum antequam corpus in arcam condatur, permittitur lege uolenti accusare mortuum. Si quis probatur male uixisse, Iudices sententiam ferunt, qua censent corpus eius sepulchro priuandum. Qui deprehenditur iniuste crimen obiecisse, magna multatur poena. Quum deest accusator, aut per calumniam accusatum constat, cognati finito luctu, ad laudes mortui uertuntur, nil de genere eius, sicut Graeci consueuerunt, narrantes. Existimant enim se omnes Aegyptij pariter nobiles esse, sed ordientes a pueritia, in qua uitae institutionem, eruditionemque recensent, ad uiri aetatem descendunt, eius erga deos religionem, iustitiam, continentiam, uirtutesque caeteras commemorantes: inuocatis uero inferis dijs, precantur, ut eum inter pios locent: ad quae uerba omnis multitudo correspondet, gloriam mortui extollens, tanquam dpud inferos cum beatis semper futuri. Sepeliunt postea quique suos, hi in proprijs sepulchris, hi quibus ea desunt, domi apud firmiorem parietem arca corporis erecta. Qui uero crimine aliquo aut foenore sepultura prohibentur, domi absque arca ponun tur. Quos posteri ditiores facti, ac debita crimina soluen tes honorifice sepeliunt. Mos est apud eos defunctorum parentum corpora dare in pignus creditori. Summa illos, qui non redimunt, sequitur infamia, et sepultura ca rent. Mirabitur quis merito eos, qui haec instituerunt,


page 44, image: s044

non solum quae ad uiuentium mores spectarent prosequutos, sed etiam quae ad mortuorum sepulchra cultumque pertinerent. Adeo hoc pacto ad bonos mores quantum fieri posset componi uitam hominum existimabant. Graeci sane, qui fictis fabulis, ac poetarum dictis fidem exceden tibus de piorum meritis malorumque poena tradiderunt, nequaquam potuerunt suis scriptis traducere homines ad uirtutem. Quin econtra potius derisi contemptique sunt ab improbis. Apud Aegyptios uero non fabulis, sed uisu, impijs poena, iustis laus impartita. Singulis diebus utrosque eorum, quae uitae utilia existant admonent: quum uideant cuique pro his, quae egit, debiti praemij memoriam impendi. Qua ex causa ad meliorem singuli uertuntur uiuendi normam. Eas enim optimas esse leges putandum est, quibus non diuites, sed honesti prudentesque homines fiant. et haec de Aegyptijs: nunc de reliquis Aphricae populis.

De Poenis et caeteris Aphricae populis. CAP. VI.

POenorum multae sunt et uariae nationes: Adrimachidae Aegyptum uersus siti, eisdem, quibus Aegyptij, moribus utuntur. Vestem gestant qualem et alij Poeni, uxo res eorum in utroque crure armillam aeream habent: capitis comam nutriunt: pedunculos suos, quos quisque capit, praemordet, atque ita abij cit: quod isti tantum ex omnibus Poenis factitant, solique uirgines nupturas regi exhibent, quae illi placita fuerit eam deuir ginat. Nasamones grandis et dira natio, nauium syrtibus inuolutarum spoliatores: sub aestatem relictis ad mare pecoribus descendunt ad locum augilem decerpturi palmulas, quae


page 45, image: s045

ibi permultae et speciosae sunt, et fructiferae omnes. Ex quibus ibi palmulas immaturas decerpserunt, ad solem siccantes maturefaciunt: deinde lacte maceratas sor billant. Vxores plures singuli e consuetudine habent, et cum his in propatulo coeunt, eodem pene, quo et Massagetae modo: nisi quod hi prius scipionem praetendant. Mos etiam Nasamonibus est, quum quis primum ducit uxorem, ut sponsa singulos conuiuas adeat Veneris gratia: et quisque cum ea concubuit, donum det illi, quod secum habet domo allatum. Iureiurando ac diuinatione tali utuntur per eos uiros, qui iustissimi atque optimi apud illos fuisse dicuntur: iurant illorum sepulchra ungentes, diuinant ad suorum accedentes monumenta: et illi ubi preces peregerint indormiunt: ubi quodque per quietem insomnium uiderunt, eo utuntur. Fidei dandae consuetudo haec est: de manu alterius uterque sumpto inuicem poculo bibit: quod si nihil humoris habuerint, sumptum e terra cinerem lingunt. Garamantes omnium hominum commercia aspectumque refugiunt: nihil bellicae armaturae habentes, nec defendere quidem sese audentes, supra Nasamones incolunt. Circa maritima uero occasum uersua his Macae confines sunt: qui summum capitis uerticem radunt in medio capillos crescerc sinentes, hinc atque hinc in orbem tondentes. In bellum subterraneorum struthionum pelles pro armamento ferunt Gnidanes Macis contermini: quorum mulieres fimbrias pelliceas ferunt, singulae multas: ob hoc (ut memoratur) quod ut a quoque uiro Venerem passa est, fimbriam orat: et ut quaeque plurimas habet, ita praeclarissima censetur, tanquam a pluribus uiris adamata.


page 46, image: s046

Machlyes circa paludem Tritonidem habitantes occiput crinitum gestant. Auses ucro anteriorem capitis partem. Horum uirgines anniuersario Mineruae festo in honorem ipsius Deae indigne inter se bifariam diuisae prae liantur lapidibus fustibusque, dicentes se morem patrium seruare ei, quam Mineruam dicimus: et quae uirgines ex uulneribus decedunt, eas falsas uirgines appellant: sed priusquam pugnando desistunt, hoc faciunt: quae uirgo in pugnam optimam operam nauauit, eam semper com muni sensu aeterae uirgines exornant: tum caetera armatu ra Graeca, tum crista Corinthia, et currui impositam circa paludem circunferunt. Iidem promiscue cum mulieribus non una habitantes, sed pecudum more concumbunt: ubi apud mulierum puer robustus est factus, apud quem uirum habitare sustinet (nam tertio quoque mensc uiri con ueniunt) eius filius censetur. Atlantes a monte Atlante, iuxta quem habitant, appellati, [Gap desc: Greek word(s)] sunt, id est, nomen proprium singuli non habent: Solem transcendentem execrantur, cique propterea omnia conuitia ingerunt, quod torridus et ipsos et regionem perdat: nullo animante uescuntur, nec somnia ulla cernunt. Pastoricij Aphri carne et lacte uictitant, nihil uaccinum gustantes, quia nec Acgyptij suem gustant, nec uaccam alunt, nec Cyre ne foeminae ferire cas sibi fas putant, ob Isidem, quae in Aegypto est: cui et iciunia, et dies festos agunt studiose. At mulieres Barceae non modo gustu uaccinae carnis, sed etiam suillae ab stinent, filij ipsorum ubi quadrimi effe cti sunt, uenas uerticis, quidam etiam temporum illorum lana succida inurunt, ob eam causam, ne ullo unquam


page 47, image: s047

tempore pituita officiat e capite defluens: eaque de re, se aiunt esse optima ualetudine. Eo modo sacrificant: ubi pro primitijs pecudis aurem praeciderunt, eam supra donum abijciunt: hoc acto, ceruicem eius auertunt. Solis omnium deorum immolant Soli et Lunae. Defunctos, ut Graecci, sepeliunt omnes Aphri, praeter Nasamones, qui illos sedentes sepeliunt, obseruantes, ut dum quis coepit agere animam, eum sedentem constituant, ne supinus expiret. Domicilia eorum sunt uirgultis compacta suspensis circa lentiscos: et ea quoquouersus uersatilia. Maxies dexteram capitis partem comatam gestant, sinistram radunt, corpus minio tingunt, asserentes se a Troianis esse oriundos. Zabicum Maxibus confinium foeminae aurigantur currus in bellum. Zigantes (ubi magnam uim mellis apes consiciunt, sed multo plus opifices uiri facere dicuntur) omnes minio inficiuntur, ac simijs uescuntur, quarum affatim gignitur ijs, qui in montibus degunt. Hi omnes Libyci uita syluestri sub dio, ut plurimum habitant, uictu (ferarum more) contenti, nil domesticum edunt: nullis uestibus, praeter caprarum pellibus, tegunt corpora. Potentiores inter eos, nullas habent ciuitates, sed turres aquis proximis, condentes in eis, quae usui supersunt. Subditos populos singulis annis adiurant, ut principi pd reant, obtemperantes, ut socios diligant: abnuentes imperium, ut latrones persequantur. Eorum arma sunt et regioni et moribus congrua. Nam cum sint corporibus leues, patria uero ut plurimum plana, neque ense, neque gladijs, neque armis utuntur in bello. Tris tantum ferunt hastas, lapidesque in uasis ex corio factis delectos,


page 48, image: s048

cum his certantes, tum in congressu, tum etiam recessu: primo ferire hostem conantur ad cursum, lapides recte iaciendos longo usu edocti. Erga externos nullum ius, nullamque seruant fidem. Troglodytae (qui et a Graecis, quod ex pecoribus uiuant, pastores appellantur) Aethiopiae populi coetus ac tyrannos inter se constituunt. Vxores ac filias habent communes, excepto (qui unicam tenet) tyranno. Huic appropinquanti multam tyrannus irrogat certo pecudum numero. Ethesiarum tempore, quo maximi decidunt imbres, sanguine er lacte immixtis paulumque coctis nutriuntur. Aestu solis deficientibus pascuis ad loca decliant palustria, pro quibus solis inuicem certant. Pecora uetusta, aut in morbos cadentia occidunt, exque his per omne uiuunt tempus. Parentum nomina minime indiderunt filijs, sed tauri, arietis, ouis. Et hos quidem patres, hos matres: quoniam ab his, non a pa rentibus quotidianus praebeatur cibus, appellant Vtuntur potu Idiotae Paliuri arboris succo: potentiores ex quodam flore expresso, qui est deterrimo nostro musto persimilis. Armentorum greges secum ducentes uarias, ne ijsdem in locis morentur diutius, regiones mutant. Corpora, praeter uirilia, quae pellibus teguntur, nudi. Pudenda Troglodytae omnes uelut Aegyptij circuncidunt, his demptis, quos a casu claudos appellant. Hi soli intra regionem hesternorum habitantes ab infantia non nouacula inciduntur. Arma ferunt Troglodytae ij, quos dicunt Megauares, scutum ex corio crudo bouis, rotundum, et ferratam clauam: alij arcus lanceasque. Sepulchra nihili penitus curant: nam paliuri uimnibus corpus ligantes


page 49, image: s049

defuncti ceruicem cruribus applicant, deinde cadauer in loco editiori positum lapidibus ridentes obruunt, impositoque supra saxorum aceruum caprae cornu abeunt nullo dolore moti. Bellantur inuicem non ut Graeci, ob iram, aut ambitionem, sed pabuli gratia: In eorum concertationibus primum iactis lapidibus, quoad aliqui uulner antur concerant: tum arcu quo admodum exercitati sunt pugnantes mutuis uulneribus cadunt. Ea certamina dirimunt, quae aetate praecedunt foeminae: quibus nullo periculo in medium prodeuntibus (nefas est enim has ullo pacto laedere) extemplo a certamine cessant. Inualidi ob senium armenta sequi, gutture bouis cauda adstricto uitam finiunt. Qui mortem differt, licet nolentem eodem modo (admonitum tamen antea) uita priuare: ibique habetur beneficij loco. Febricitantes item, aut morbo incurabili correptos, simili adficiunt morte. Maximum arbitrantur malorum, ab eo uitam diligi, qui nequeat aliquid agere dignum uita. Herodotus cribit: Troglodytas specus in quibus habitent excauare, nullo habendi diuitias desyderio teneri: quum paupertati se uoluntariae addicarint: tantum lapide uno gloriari, quem Exaconthalitum nominamus: Serpentum carnibus uesci. Sermonis ad haec ignaros esse, et propter hoc stridere magis, quam loqui. Alia in Aethiopia, quae supra Aegyptu est, habiteu gens, Rizophagi uocantur, radices arundinum, quas ex propinquis locis effodiunt, magna cura lauantes barbari lapidibus terunt, quoad molles factae cohaereant: deinde placentas ad modum lateris, quantum manus capit factas, atque ad Solem decoctas mandunt. Quem solum cibum, ipsi per omnem


page 50, image: s050

uitam suauem atque affatim habent, eo quod pacem continuam seruent. Bellantur tamen cum leonibus, qui e desento wnbrae causa, et ut minores uenentur feras egressi, Aethiopum multos ex paludibus exeuntes dilaniant. Et iandudum ea deleta esset a leonibus natio, nisi natura eis sponte praesidium tulisset. Nam sub ortum Canis mirabilis atque innnumera nullo agitante uento culicum multitudo ad ea loca aduolat. Homines ad paludes fugientes minimelaedunt: leenes abire ex his regionibus compellunt, tum morsu, tum uocis sono territos. His propinqui sunt Ilophagi Spermatophagity: quorum hi quidem fructus, qui aestate ex arboribus decidunt colligentes absque labore edunt: reliquo tempore herbam in umbrosis nascentem locis decer punt, quae uitae subuenit in egestate. Ilophagi uero cum filijs, uxoribusque ad loca campestria accedentes arbores ascendunt, ac teneras ramorum summitates auferunt: tantam ex continuo usu ramos ascendendi peritiam habentes, ut (quod incredibile uidetur) de arbore in arborem uelut aues prosiliant, ascendantque tenues absque periculo ramos, macilentia, leuitateque corporis nixi. quod si quando pedes labantur, manibus ramis comprehensis sese a casu peropportune uindicant: quod si forte deciderint nulla in re propter corporis leuitatem laeduntur: ita ramis tenerioribus dente exesis uentrem farciunt. Hi semper incedunt nudo corpore, communesque uxores ac liberos habent. Pugnant inuicem pro locis armati baculis aduersus alios ac dominantur uictis: moriuntur ut plurimum fame, quum deficiente uisu corpus priuetur eo sensu, quo cibum quaerebat. Reliquam circaregionem Aethiopes tenent, qui Cyneci


page 51, image: s051

dicuntur, numero haud multi, uita ab reliquis diuersa. Syluestrem enim incolentes patriam, et penitus asperam rarisque aquarum fontibus, super arbores ferarum timore dormiunt. Sub auroram ad aquarum decursus armati prodeuntes se abscondunt inter arborum frondes. Sub aestu uero solis agrestes boues, pardalesque, ac uaria ferarum genera, cum caloris tum sitis impatientia ad aquas potus causa confluunt. Repletas, grauesque aqua bestias Aethiopes ex arboribus descendentes adoriuntur, ac lignis adustis, saxisque et sagittis occisas, perque coetus diuisas edunt. Aliquando uero quamuis perraro et ipsi a ualentiori bestia interficiuntur: sed multas ipsi delo et arte ualentiores beluas capiunt. Si quando desint animalia, antea captorum pelles madefactas remotis pilis ad ignem lenem ponunt: dispartitasque singulis auide ad satietatem sumunt. Impuberes pueros exercent ad certum signum iacere, solis cibum praebentes his, qui signum tetigêre: ideo iaculatores optimi euadunt urgente fame. Acridophagi deserto contermini homines sunt paulo caeteris breuiores macilenti ac supra modum nigri. Veris tempore Zephyrus ac Libycus uenti infinitum pene locustarum ex deserto ad eos deferunt numerum. Hae permagnae sunt, sed colore alarum turpi ac squalido. Aethiopes ad id assueti in quandam latam long amque multis stadijs conuallem plu rimum materiei ex propinquis locis ingerunt: quum suo tempore tanquam locustarum nubes a uentis supra uallem defertur, materiem congestam, omnemque loci herbam antea succisam incendunt. Locustae desuper uolantes ingenti fumo enestae paulum ultra uallem ad terram tanta decidunt


page 52, image: s052

copia, ut uictum omni genti abunde praebeant, Has enim Sale (quem regio plurimum fert) superinfuso diutius seruant, cibum gustu eis suauem: hic est solus eorum per omne tempus locustarum uictus. Neque enim pecora nutriunt, neque pisces edunt, procul a mari positi: neque ullum aliud uitae adminiculum habent. Corpore leues sunt, ueloces cursu, et uitae breuis: ut qui longissime uiuunt, quadragesimum non excedunt annum. Finis eorum non solum miser abilis est, sed et incredibilis. Nam propinquante senecta, pediculi alati, non solum uisu uarij, sed specie horridi, ac turpes, in corporibus nati uentrem primo, tum pectus, deinde totum corpus paruo tempore exedunt. Qui morbum patitur primum ueluti scabiei cuiusdam pruritu allectus, corpus scalpit, uoluptate simul et dolore perceptis. deinde exorientibus pediculis, simul effluente sanie, morbi acerbitate ac dolore petcitus, unguibus corpus magno cum gemitu lacerat. Tanta, uero uermium copia effluit: alijs super alios tanquam ex perforato iuase, scaturientibus, ut deleri nequedant: hoc pacto siue cibi, siue aeris causa miserum sortiuntur uitae finem. Extremas ad meridiem Aphriae partes uiri habitant a Graecis Cynnamimi a uicinis Barbaris syluestres appellati. Barbas habent admodum magnas, greges syluestrium canum nutrientes praesidia uitae. Nam ab aestiuo tropico, usque ad medium hyemis Indici boues innumera multitudine eorum patriam ingrediuntur: causa incerta est, utrum'ne alias insectantes se seras fugiant: an pastus penuria, an alio naturae (quae omna miranda gignit) impulsu hominibus ignoto acti, His homines, quum obsistere nequeant, suis freti uiribus, se canibus


page 53, image: s053

tuentur: quibus in uenatione usi boues permultos capiunt. Et hos quidem recentes edunt, hos saliunt ad futurum usum. Multa insuper et alia animantia a canibus capta comedunt. Postremi, qui ad meridiem habitant, in hominis forma ferarum uitam ducunt Ichthyophagi, sub Troglodyticam oram in Arabico sinu Barbarae gentes, Nudi per omnem uitam degunt, uxores filiasque commnes habent, bestijs simulesiut qui neque uoluptatis, neque doloris ullum, nisi naturalem sensum percipiant, neque turpis neque honesti discrimen norint. Habitacula habent non lou ge a mari iuxta promontoria, ubi non solum profundae ca uernae, sed conualles imnensae et angustae speluncae existunt, egressu ipsa natura difficili ac tortuoso. Harum tanquam ad eorm usum natura factarum aditus incolae magnorum congerie lapidum obsepiunt: qua ueluti retibus capiantur pisces. Maris enim fluxu (quod his, diebus singulis circa tertiam ac nonam horam accidit) oras littori propinquas inundante, aqua in immensum excrescens opertis locis omnibus innumeram copiam diuersorum piscium secum in continentem defert: qui cum in diuersa loca cibi gratia diuertant, refluente mari per lapides pisces in sicco destituuntur. Quos incolae cum uxoribus, puerisque concurrentes capiunt, captos supra petras ad meridiem sitas, nimioque solis aestu incensas ponunt, pauloque post reuoluunt: a quibus sic ad solem decoctis, carnem omnem excutiunt, et concauo saxo iniectam pinsunt, admixto paliuri semine, cibum sibi conficiunt suauissimum. Nam sic immixtas carnes in modum longioris lateris formant, ad solemque paulo desiccatas, sedentes, cum uoluptate edunt:


page 54, image: s054

non quidem ad certam mensuram, aut pondus, sed ad satietatem: habent hunc cibum semper uelut e penu promptum: Neptuno pro Cerere eum large subministrante. Quando uero maris tempestate adeo litori uicina loca multis diebus inundantur, ut nulla detur piscandi facultas (quo tempore cibi penuria laborant) Conchas legunt permagnas, quarum testa saxis attrita interiori carne cruda, sapore Ostreis persimili uescuntur. Vbi uero tempestas uentoram ui diutius perseuerat, conchaeque deficiunt: ad ossa siue spinas ex piscibus excussas, et in hunc usum coaceruatas confugiunt: tenetiores, recentioresque ex his dentibus mandunt, duriores edunt saxo contritas, nil brutis anim alibus dissimiles. Epulantur autem palam cum laetitia, ut dixi, cantuque absono omnibus inuicem congratulan tibus: deinde mulieres, ut in quamque quis forte incidit, cognoscunt prolis causa, omni cura ob ciborum, qui praesto sint copiam, uacui. his studijs quatuor diebus intenti, quinto potus gratia ad fontes pergunt gregatim: omnibus simul uocem (uelut inconditum sonum) tollentibus. Est profectio haec haud dissimilis ab armentis boum. Repleto aqua uentre, adeo, ut uix redire queant. Ea die nihil edunt amplius: iacet quisque aqua plenus, distentusque similis ebrio. Postera die denuo ad capiendos pisces redeunt: ita eorum uita per omne tempus transacta ob simplicem uictum raro in morbos incidunt: breuioris tamen quam nos sunt uitae. Natura eorum incorrupta famem sedare maximum ducit borium: nullam aduentitiam uoluptatem quaerens. Haec eorum qui intra sinum habitant uiuendi norma est. At illorum qui extra sinum sunt multo est mirabilior: ut qui nunquam


page 55, image: s055

bibant, et natura ab omni semoti sint animi passione. Hi procul a terra habitabili tanquam in loca deserta a fortuna eiecti piscationi dant operam: humida non appetunt, pisces edunt semicrudos, non quo sitim effugiant, sed fcritate quadam, contenti uictu, quem a fortuna sortiti sunt. Felicitatem summam putant his carere rebus, quae dolorem possent egentibus afferre. Tantea patientiae esse dicuntur, ut si quis educto ense eos percusserit, non diffugiant, et uerbera et iniurias perferentes, solum percutientem respiciunt, nullum neque irae, neque nusericordiae signum osten dentes: Sermone carent, nutu, manibusque significant, quibus indigeant, et quae uolunt. Hae gentes unanimi consensu pacem curant, nulli externo homini infestae. quod uitae genus licet mirabilc, a priscis olim temporibus ed gens seruauit: siue ita longo tempore assueta, siue acta necessiate. Habitaculis non ijsdem, quibus Ichthyophagi utuntur, sed diuersis habitant modis: quidam in speluncis diuersoria habent, ad arctum positis, in quibus tum umbra, tum spirans aura cos ab aestu solis tutatur. Nam quae ad meridiem loca spectant, fornacibus ex nimio aestu similia, accessum ad ea adimunt. Qui sunt aduersus arctum, ex costis cetorum incuruis, quas mare plurimas effert, ex utroque positis latere colligatisque quas maris alga operiunt, habitacula sibi extruunt ad euitandos aestus: Natura sibi artem ex necessitate ad se tuendam reperiente. Et talis fertur ex esse Ichthyophagorum uita. Superest pauca de Amazonibus dicere, quas priscis temporibus in Libya ferunt extitisse, Mulieres pugnaces et ualidas uiribus, non eandem, quam nostrae uitam duxisse. Nam mos fuit illis


page 56, image: s056

certo tempore bellicis ad seruandam uirginitatem rebus exercitari. Transactis militiae annis uiris coniungi prolis gratia. Has solas et principari, et publica obire munera: uiros nostrarum foeminarum instar domesticae rei curam habere, tum obtemperantes foeminis, tum militiae principa tusque ac omnis Reipublicae expertes: post partum nati infantes uiris dantur, quos lacte nutriant, alijsque rebus prout aetas poscit. Masculis mox natis, ut bellicae rei inutiles sint, dexterum brachium frangunt: aut eos interficiunt, uel procul ablegant: Foemellis mamillas, ne crescant, inurunt: asserentes impedimento eas ad bellandum esse. Vnde ad Graecis, eo quod mammis careant Amazones appellantur. Hesperam insulam inhabitasse illas asserunt: dictam ita, quod ad occasum sita sit. Eam uero esse in Tritonidis palude, quae proxima oceano, a flumine, quod in eam defluit, Tritonia appellatur: Aethiopiae contermina et monti, qui Atlas dicitur, omnium in ea tetra maximo. Haec insula permagna est, uarijsque arborum fructibus, ex quibus incolae uiuunt, ferax, multos tum caprarum, tum pecudum greges habet: quorum lacte et carnibus uescuntur: frumento penitus carent: illius usu incolis ignoto.


page 57, image: s057

DE ASIA, ET CELEBRIORIBVS EIVS GENTIBVS, LIBER II. CAP. I.

ASIA ALTERA Tripartitae terrae pars, appellata ab Asia oceani et Thethyos filia Iapeti uxore ac Promethei matre: Siue, ut alij uolunt, ab Asio Manaei Lydi filio: a meridie per orientem usque ad Septentrionem protenditur: terminos habet ab occidente Nilum et Tanaim cum Euxino ponto et parte mediterranei maris: tribus alijs partibus tangitur oceano, qui ab oriente Eous, a meridie Indicus, a Septentrione Scythicus appellatur. Taurus mons mediam quodammodo continentem diuidit, ab oriente in occidentem excurrens, partem ad aquilonem relinquit, partem ad meridiem: alteram Graeci interiorem uocant, alteram exteriorem. Mons hic multis in locis latitudinem habet stadiorum trium milium: longitudinem quantam Asia, stadiorum circiter quadraginta, et quinque milia a transmarina Rhodi ora usque ad Indiae ac Scythiae extrema orientem uersus. Idem in nomina, ac partes multas diuiditur: quarum aliae maiores, aliae minores ambitus comprehendunt. Tam latum autem et patens dicunt esse, quicquid terrae Asiae nomine continetur, ut Aphrica et Europa reliquae


page 58, image: s058

duae partes non magis complectantur, quam haec sola. Coelo temperato est, solo fertili, et propterea omnium animantium genere cultissima, Prouincias siue regiones multas habet: ubi Aphricam aspicit, Arabia est: regio inter Iudaeam et Aegyptum triplex, ut Plinius refert, una Petrea, a Septentrione et occasu Syriae inserta, cui a fronte deserta praetenditur Arabia, a meridie altera, quae felix nominatur. Quidam etiam Panchaiam et Sabeam adiungunt. Arabia dicta ab Arabo Apollinis ex Babylone filio. Arabes longe lateque diffusi diuersis moribus uiuunt, et cultibus plurimis, crinibus intonsis mitrata capita habent redimitu pari, pars rasa in cutem barba. Artes haud ab uno in alium transferuntur, sicut apud nos, sed in patrijs quisque permanet institutis. Qui maximus est natu, is in totam gentem regnum obtinet. Quae possidentur uniuersae sunt cognationi communia. una omnibus uxor. Qui primus domum subierit, posito ante ianuam scipione, cum ea congreditur, cum grandiori natu pernoctat: ita omnes omnium sunt fratres: coeunt cum matribus et sororibus pecudum ritu. Adulter capite plectitur: alterius sanguinis congressus pro adulterio est: domestici in uniuersum legi tinu habentur. Conuiuia fere terdeni celebrant, et in his Musicae artis duo non imperiti: consanguinei sibi inuicem ministrant. Vrbes et oppida sine moenibus pacate inter se agunt. Sesamino oleo utuntur beatissima alioqui rerum ubertate. Ouium greges candidi uelleris: grandiori statura boues: equis omnino carent: quorum desiderium adimit chamelorum copia: Aurum, argentum et plura aromatum genera terrae peculiaria, Aes, ferrum, uestis, purpura, crocus,


page 59, image: s059

costus, toreumata aliunde aduehuntur. Defunctorum corpora stercore abiectiora. Regum cadauer sterquilinijs sepeliunt. Fidem inter homines, ut qui maxime, seruant, quam hunc in modum dant. Quoties foedus inire uolunt, alius quidem medius inter utrunque stans, acuto lapide ferit uolam iuxta maiores digitos ipsorum, qui foedus ineunt: deinde sumpto flocco ex utriusque uestimento, inungit eo sanguine septem lapides in medio positos, inter inungendum inuocans Dionysium et Vraniam: hoc acto, idem, qui fuit sequester foederis inter amicos contrahendi, uadatur hospitem, aut forte ciuem, si cum ciueres agitur. Quod foedus, et ipsi, qui amicitiam contraxerunt, seruare iustum censent. Myrrhae sarmentis ignes fouent: quorum fumo, satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plaerunque incurabiles morbos contrahunt. Cynnamum per sacerdotes legitur, hostijs prius caesis: quas cum litauerint, obseruatur, ut messis, nec ortum solis anticipet, nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum strues hasta diuidit, quae sacrata est in hunc usum: atque ita portio manipulorum etiam Soli dicatur: quae, si iuste diuisa est, radijs inflagrata incendium sponte concipit. Pars eorum, quibus asper uictus est, angues edunt. Nulla illis animi uel corporis cura, ac propterea Ophiophagi nominantur. Nomadibus usus Chamelorum frequens, his pugnant, proculque onera exportant, lacte et carnibus uescentes. Fluuius quem accolunt, auriramenta habet: id non conflant artium inscitia. Debae et ipsi pastores, colunt ijdem et agros aliqua ex parte: gens auri abundans, inter glebas temere iacentes


page 60, image: s060

aureas pilas in glandium magnitudine reperiunt: quibus lapillis affabre interiectis monilia conficiunt haud iniucunda aspectui, ea collo et manibus inducunt. Venadunt aurum finitimis triplo aeris pretio: argenti duplo: cum auri contemptu: tum desyderio, quae commercio parantur. Proximi his Sabaei thure, myrrha et cynnamomo diuites: et in ora huius terrae Balsamum nasci quidam prodiderunt. Habent et palmas odoriferas, et calamum. Serpens ibi palmari longitudine, letalis fere eius morsus: in arborum radicibus cubat. Odor nimius rerumque fragrantia stuporem sensibus inducit, quem bituminis suffitu, et hyrci barba leuant. Penes regem omnis iudicandi ratio. Sabaeorum plaerique sunt agricolae: aromata alij legunt. In Aethiopiam ob negotia nauigant nauigijs corio contectis. Cynnamomum et Casiam ligneae materiae loco igni adhibent. Huius gentis metropolis est, quam Sabam appellant, supra montem sita. Reges ex generis successione habent eos, quibus multitudo honores distribuit bonis malisque immixtos. Regiam nunquam exire audent, ne a turba hominum lapidibus ueteri quodam Deorum responso obruantur, timentes. Sabae ubi regia est, toreumata argen tea, aureaque omnis generis poculorum habent. Lectos insuper tripodasque argenteis pedibus, caeteramque supellectilem ultram fidem sumptuosam. Magnis quoque columnis porticus fulciuntur: quarum capita, tum argentea, tum aurea existunt: laquearia uero, ac portae aureis phialis, pretiosis lapidibus intermixtis totius domus sumptuosissimum ornatum ostendunt. Alia enim auro, alia argento: quaedam lapidibus splendent. Nonnulla, tum elephantorum


page 61, image: s061

dentibus sunt exculta, tum multis praeterea rebus alijs, quae plurimi apud homines aestimantur. Et eam sane multis seculis perpetuam habuere felicitatem. Absuit enim ab eis penitus, quae multos in praeceps dedit, ambitio per auaritiam aliena possidendi. Nec Garraei his minus opulenti, quorum fere supellex omnis ex auro est et argento: ex his et ebore domorum limina, tecta, parietes construunt. Nabathaei omnium continentissimi, in quaerendis opibus mira gentis industria, sed in tuendis multo maior. Qui rem domesticam minuit, publice mulatur: contra honore afficitur, qui patrimonium auxit. Gladio, arcu, lancea et funda in bello plurimum etiam bipennibus Arabes utuntur. Dira Saracenorum gens, pestis illa hominum teterrima, inde sumpsit originem. Abijtque (ut cre dere est) pars Arabum maxima in Sarracenicum nomen: caeterum ueterem appellationem nunc quoque tenent, qui circa Aegyptum habitant, raptu plurimum uiuentes, chamelorum celeriate freti.

De Panchaia et moribus Panchaiorum. CAP. II.

PAnchaia Arabiae regio. Diodorus Siculus insulam esse dicit, ducentorum stadiorum latitudine: tres in ea nobiles urbes enumerat, Dalidam, Hyracidam et Oceanidam. Regio omnis, quam ubi arenosa, fructifera est. Vini maxime abundans et thuris, quod in ea adeo excrescit, ut per uniuersum orbem satisfaciat Deorum sacris. Fert etiam myrrham plurimum, et alia uarij generis aro mata, odorem praebentia, quae Panchai legunt, et Arabis mercatoribus uendunt: a quibus alij pretio sumptas, in


page 62, image: s062

Phoeniciam, Syram, et Aegyptum transuchunt: inde a reliquis orbis mortalibus importatur. Curribus in bello Panchai utuntur more prisco. Politia eorum trifariam partita est. Primum locum sacerdotes tenent, quibus adduntur artifices, Secundum agricolae habent, Tertium milites, quibus pastores adijciuntur. Sacerdotes omnium sunt duces, quibus et controuersiarum iudicia et publicarum rerum arbitria permissa, mortis poena tantummodo excepta. Rustici agros colunt, fructus omneis in commune conferentes. Qui ex eis optime uidentur agro colendo uacare, hi usque ad numerum decem ad caeterorum exhortationem distribuendorum fructuum iudices a sacerdotibus leguntur. Pastores tum ea, quae ad sacra pertinent, tum reliqua in publicum, alia numero, pondere alia, cum omni ferunt diligentia. Nil cuiquam priuatum est, domo atque horto exceptis, sed tum uectigalia, tum caetera sacerdotes percipiunt, aeque illa, prout usus fuerit, dispartientes: ipsis duplum conceditur. Vestibus induuntur mollibus. Oues enim apud eos plu rimum ab alijs differunt mollitie. Ornamenta aurea non tantum mulieres, sed etiam uiri deferunt, torquibus collum ornantes, armillis manus, aures more Persarum inauribus, pedes nouis ac uarij coloris calceis. Milites patriam armis tutantur. Sacerdotes ultra reliquos delicijs uacant, uitam ducentes mundam ac sumptuosam. Stolas lineas maxime tenues, ac delicatas: quandoque etiam uestes ex molliori la na contextas induunt. Mitras insuper gestant auro intextas. Sandalijs pro calceamentis uarij coloris utuntur, summa arte factis. Ferunt et aurea (mulierum more) praeter inaures, ornamenta. Hi maxime Deorum incumbunt


page 63, image: s063

curae, hymnis et laudibus eorum gesta recensentes. Genus eorum a Ioue manasse narrant, quum in Panchaiam uenisset: quo tempore inter homines uersatus orbi imperauit. Referta est ea patria auro, argento, aere, stanno, ferro: quorum nil extra insulam asportari licet: neque uero sacerdotibus extra locum sacrum proficisci fas est, ultra deprehensum interfici licet: Dona plurima aured atque, argentea Dijs a longo tempore oblata in templo seruantur. Valuae eius structura mirabili, auro, argento, ebore, sunt decorae: Dei lectus sex est cubitorum longitudine, quatuor latitudine, aureus totus, opificio splendido, ac uenusto. Simili modo et Dei mensa cum magnitudine tum pari impensa splendoreque iuxta lectum posita. Templum ingens ex albo aedificatum lapide, magnis sculptisque suffultum columnis, duorum iugerum longitudinem, cui aequa est latitudo complectitur. Permagnae Deorum statuae sum ma arte fabricatae templum exornant: circum sacerdotes, quibus sacrorum cura demandata est, domos habent. Ager qui circumiacet stadijs ducentis Dijs sacer est, cuius uectigal in sacrificijs consumitur.

De Assyria, Assyriorumque uiuendi moribus. CAP. III.

Assyria regio Asiae ab Assur filio Sem, ut Augustinus ait, appellata: hodie Syria dicitur, habens ab ortu Indiam et Mediae partem, ab occasu Tygrim fluuium, a meridie Susianam, a Septentrione Caucasum montem. Raro in Assyria pluit: quicquid in ea frumenti prouenit, fluminis irrigatione paratur, non sua sponte, ut in Aegy pto, sed accolarum ingenio et labore: tanta alioquin ubertas


page 64, image: s064

ut ducentena uulgo, et ubi eximie ferax est, trecentena messe redundet tellus: quaternum digitorum latitudine tritici et hordei folia sint. Sesami et milij proceritat instar arborum attollatur. Quae omnia sibi explorata, cunctantius tamen Herodotus memoranda censuit, uelut parum credibilia: is ijs, qui ea non uiderint, talia proderentur. Palmis uescuntur, ex quibus mel et uinum conficiunt. Fluuialibus nauigijs utuntur, in speciem clypei orbiculatis, non puppi, non prora discretis, quae super Assyrios in Armenia salicibus texuntur, crudo corio exteriore parte obdu cto. Amiciuntur Assyrij duabus tunicis, linea una ad pedes demissa, altera linea breui, candidaque stola his superiniecta: calceos pedibus inducunt, quales Thebanae soleae fuerunt: alunt comas mitraque redimiunt: unguentis delibuti in publicum exeunt. Anulum signatorium singuli habent: et sceptrum affabre factum, cui malum, aut rosa, aut lilium aut aliud simile sit impositum. sine insigni aliquo id gestare indecorum ac turpe creditum. Ex legibus, quibus ea gens usa dicitur, ea mihi res memorabilis uisa est, quod uirgines iam maturae uiro in publicum productae, singulis annis, ijs uenales proponebantur, qui uxores ducere uellent, dabanturque primo uenum formosissimae quaeque. Quibus minus spectata erat forma, et quas non modo non quisquam sibi mercaturus fuisset, sed ne gratis quidem alioqui ducturus, ea pecunia, quae fuerat pulchrioribus uenditis in publicum redacta, connubio locabantur. Herodotus autor est: hunc olim morem in Venetis Illyrico finiti mis seruatum, idque fama se compertum habuisse. Ego (inquit Antonius Sabellicus) tenuerine mos ille gentis aliquando,


page 65, image: s065

haud multoplus compertum habeo, tantum affirmare possum: Venetijs, cuius urbis opes hodie terra marique insigniter pollent, inter praeclara ciuitatis instituta, uirgines furto conceptas, et ad limem Pietatis expositas, ex publico ad nubiles usque annos in operto sub tetrica disciplina institui: quae sunt elegantiori forma, quoniam sunt ingenue institutae: aut sine dote matrimonio locari, ijs praesertim, qui periculo aliquo, aut graui morbo seruati, uotorum damnati, eas sibi in uxores deposcunt. Alij pudicitiam sequuti, aut formam, sine dote ipsas sibi uirgines iungunt, modo ij sint, qui liberaliter, quas duxerint, habituri existimentur: aut si nihil horum sit, minus graui dote nubunt, quae forma praestant, quam si facie fuerint parum liberali: etsi pari disciplina institutae. Altera Babyloniorum lex, quo utilior, eo magis memorabilis: quum nullus ab initio in his esset medicorum usus, lege ferunt comparatum, ut qui aegrotare coepisset, eos de morbo con sulerent, qui idem languoris genus passi essent, medicamque ad id leuandum opem aliquam experti. Apud alios scriptum reperio, in publicum aegrotos deferri solitos: legeque cautum, ut qui aliquando agrotassent male affectos circuirent, docerentque singulos, qua ipsi ope potissimum adiuti aliquando a morbo liberati essent. Eorum sepulchra in melle: funebris luctus, qui et Aegyptijs. Qui cum uxore noctu congressus est, nihil prius uterque tangit, quam lotus fuerit. Omnibus Babyloniorum mulieribus olim mos fuit, ex causa quadam in aliqua re Venerea cum hospite permisceri: cum turba et cultu plurimo ad illum uenientibus, quaelibet noto aliquo coronabatur: hospes


page 66, image: s066

quam cognoscere uolebat ponebat super illius genud argentum quantum sibi uidebatur, tum coibat cum ca longe a fano abducta: argentum illud Veneri sacrum erat. Fuere in his familiae quaedam, nulla re alia nisi piscibus uictitantes: quos ad solem arefactos, pistillisque tusos ex eaque materia asseruata, undisque respersa offas conficiebant, torrebantque eas in usum panis ad ignem. Tres fuere magistratus, eorum qui iam militia emeriti erant, nobiliorum alius et senum, seorsum regio posito. Fuere etiam Magi, qui et Chaldaei dicebantur, tales quales in Aegypto sacerdotes ad deorum cultum instituti: per omnem uitam philosophari, astrorum peritiam tenere, nunc augurijs, nunc carminibus sacris, mala hominis auertere, bono afficere: auguria, insomnia, prodigiaque fida interpretatione explanare: nec foris instituebantur, ut Graeci, sed a parentibus disciplinam, uelut haereditariam sortiti: pueri domestice discebant, quia perpetua cura facilis sequebatur profictus: una constansque dicendi ratio, non uaria, et anceps, qualis apud Graecos, ubi qui eam tradere consueuerunt uaria de principijs et rerum causis, atque inter se repugnantia disserebant. Sed hi mundum communi assensu aeternum opinati, neque principium habuisse neque finem habiturum, uniuersorum ordinem et ornatum diuina prouidentia constare: coelestia corpora non suae sponte, fortuitoue motu, sed lege quadam, certoque numinis iudicio moueri. Astrorum cursum uetusta, obseruatione perscrutari, multa ex illorum inspectione mortalibus futura uaticinari. Maximam uim planetis tribuere, praesertim huic, quem nostri Saturnum uocant, Charissimum Solem


page 67, image: s067

omnium arbitrari: et cui praecipua adesset uirtus, Martem, Venerem, Mercurium, et Iouem prae caeteris obseruari. quoniam uelut proprium cursum sortiti, futura ostenderent, tanquam deorum interpretes. Quod ipsum usque adeo persuasum habuerunt, ut quatuor illa astra uno nomine Mercurios appellarent. uentis praeterea, imbribus, astu, cometis, solis et lunae defectu, terrae hiatu, multis denique signis, salubria simul ac pernitiosa praedicere. Imaginari ad haec alia sydera illis subiecta: et ex ijs quaedam nostro hemispherio alia subterraneo uagari. pari ad haec cum Aegyptijs errore duodecim sibi deos finxerunt: quorum singulis mensem, et unum in Zodiaco signum tribuere. Multa quidem regibus natura uaticinabantur: ut Alexandro uictoriam cum Dario dimicaturo. Hircanori deinceps Seleuco et alijs Alexandri successoribus: mox et Romanis successoribus non pauca, quorum euentus fide non caruit. Numerant praeterea sydera quatuor et uiginti: extra Zodiacum, ad boream duodecim: reliqua austrum uersus. horum quae appareant, ad uiuos pertinere arbitrati: reliqua ad eos, qui uita defuncti essent. Haec illi ad alias rerum ambages effuderunt mortalium oculis: ut quae de annorum obseruatione meminerunt quadraginta tria annorum milia a prima suarum rerum memoria ad Alexandri ascensum colligentes, quod impudenti quidem mendacio asserebant, nisi aliquis eam annorum rationem menstruam interpretetur, qualis apud Aegyptios fuit.

De Iudaea, et Iudaeorum uiuendi ritibus, legibus ac institutis. CAP. IIII.


page 68, image: s068

PAlaestina, quae eadem est quae Iudaea, particularis Syriae prouincia, inter Coelosyriam iacens et Arabiam petream, ad occasum Aegyptiaco alluitur pelago: perfunditur et Iordane fluuio ad orientem solem. hanc terram bibliaci libri, et Iosephus eos secutus, Cananeam ap pellant, terram uariarumopum diuitem, frugibus fertilem, aquis illustrem, opimam balsamo: in medio orbis constitutam. quo fit, ut nec frigore nimio rigeat, nec calore torreatur, Ob quam elementorum gratiam aestimauerunt Israelitae siue Hebraei gens antiquissima, et apud quam solam a prima hominis formatione coelestis ac ueri numinis cognitio cultusque et primum idioma permansit, eam esse, quae patribus olim Abrahae Isaac et Iacob promissa a numine esset, terram uidelicet lacte et melle fluentem. ideo Iosue fortissimi ducis ductu quadragesimo anno postquam Aegyptum exijssent, suae ditionis fecerunt, uno et triginta Regibus in ea potenti manu deuictis. Leges Israelitae tenent, ac secundum eas uiuunt, quas a Mose primo suo duce acceperunt: quamuis et multis ante Mosen seculis absque lege aliqua scripta, pie sancteque uixerint, ueritatem diuinis oraculis, animique acumine et magnitudi ne consecuti. Existimabat eximius ille theologus Moses nullam ciuitatem sine iuris et aequitatis cultu diutius con sistere posse. Iam quum bonorum praemijs, et impiorum supplicijs suos ad amplexandam uirtutem, et impietatem fugiendam, satis exhortatus esset: tandem super decem illa legum capita duabus tabulis ad Sinam perlata, alias populo leges ciuiliaque instituta promulgauit. Hae quum adeo multae sint, ut solae integrum librum praestare possent:


page 69, image: s069

memorabiliores tantum hic ponam, caeterea a Iosepho bibliacisque libris petantur. Sanxit Moses, ut pueri initio leges discant: quum disciplinam illae in se optimam contineant. Qui Dei nomen blasphemia laeserit, per diem suspendatur, insepultus abijcitur. ut ex meretricia pecunia sacrum nullum fiat. Septem sint in singulis urbubus principes, qui iustitia et prudentia caeteros antecellant, ut duo cum his leuitici ministri iudicent. In re iuducanda autem si, quid rectum sit, iudicibus parum liqueat, Pontificis, et senioris arbitrio res tota decernatur. Ne unus testis recipiatur, ac ne duo quidem, nisi horum prius sit spectata fides. Tres rite testimonium dicant, Sed ne mulier testis sit neque mancipium, quod in hoc fortuna, leuitas in illa merito suspecta habeatur. Praeterea ne ex consitis arboribus aliquid ante quartum annum attingatur, ut tunc ex frugibus decimae dentur. Propinqui et hospites nonnihil percipiant: quod reliquum fuerit, agricolatoris sit: ut semina munda non mixta terrae condantur, quod dissimilium communione terra non gaudeat: utque uiator non a frugibus arceatur, sed quantum uolet ex his legat, si lectas praesens usus exigat. Si pudor obstet, ultro accersatur. Quae turpem quaestum fecerit, alteriue nupserit, uxor ne ducatur: ut puella pro uirgine ducta, si corrupta sit corpore reperta, flagitijque conuicta, lapidibus obruatur, aut uiua cremetur. Si quis uirginem alteri desponsatam, non inuitam uitiauerit, uterque extremo supplicio afficiatur. Si uis illata fuerit, iniuriae autor poenam luat. Quae sine liberis uidua relicta est, fratri defuncti coniugis nubat, ex eoque matrimonio in successio


page 70, image: s070

nem generis prolem tollat: si eam ducere nolit, causam apud seniores dicat. Si causam probauerint, cui uolet illi nubendi facultas sit. ut luctus in trigesimum diem extendatur, sat esse id tempus sapienti ad lacrymas. Filius si parentibus iniurius fuerit, extra urbem suspendatur. Hostis bello prostratus non insepultus iaceat. Si pignus ab inope creditor acceperit, ante noctem restituat. Qui non fuerit soluendo, apud eum, cui debet, seruitutem seruiat. Si quis contribulem emerit, emptus sexto mox anno liber existat. Qui aurum et argentum inuenerit, inuentum palam praeconis uoce faciat. ut aberrans pecus ad magistrum gregis reducatur, uel quoad dominus existat, custodiatur. Vt Israelitarum nemo uenena conficiat, neque confecta adliunde emat. Qui uenenum alicui miscuerit sceleris conuictus id bibat. Qui oculum alicui per iniuriam eruerit, pari clade puniatur. Si taurus quenquam peremerit cornu, lapidibus obruatur, eius carnes non attingantur. Depositum ut sacrum custodiatur. ut filius patris scelus non luat, nec parentibus erit fraudi, si quid filius deliquerit. Et haec domi. Militiae uero illa, ut bellum priusquam inferatur res per legatos aut praecones repetantur: si res non reddantur, dum placet, rite inferatur. Administrandi belli summa penes hunc sit, qui strenuitate et prudentia alios anteibit: ut miles ex omni multitudine fortissimus legatur. Si hostis obsidione premitur frugiferae arbores ne laedantur. Laesae enim si uocem habeant conuitium facerent populatori. Rebelles uictor ad unum inter ficiat. Caeteri quum uicti fuerint tributarij aut uectigales fiant. Ne qua mulier belli tempore uirile attingat instrumentum, neque uir muliebre.


page 71, image: s071

Vt uescendi san guinis usus in uniuersum Israelitis nullus esset. Lepra infecti, et quibus genitale semen sponte flueret, ciuitate ex pellerentur: et in his mulieres septe nis diebus, quae menstruae essent, octauo redirent: totidem dies aberant, qui funestam domum haberent: Vt sacerdos duabus agnis pro eo faciat, qui fluuium seminis per quietem passus est, ipseque prius frigidam aquam ingrederetur: Parique ratione expiaretur, qui cum coniuge parum legitimis diebus concubuisset. Puerpera XL. dies templo arceatur si marem enixa fuisset, si foeminam octo ginta. Qui uxorem impudicam arbitrdretur, hordeaceae farinae assarium offerret: mox ea ad templi postes constituta in sacerdotis uerba iurare cogeretur, nihil laesam a se pudicitiam. Si falleret, femore dextro disiuncto, uteroque putrefacto moreretur: Si caste iuraret, decimo mense puerum sine uteri noxa eniteretur: tum ut sacerdos dei in membrana nomen diluens phiala det iuratae mulieri bibendum. Adulterio, incesto, sodomiticaeque foeditati capitalem poeram irrogauit. Vt sacerdos manco debili ue corpore altaris ascensu prohiberetur: aleretur tamen sacris oblationibus. Vt terra septimo quoque anno, si quando Cananeam Iudaei obtinuissent, aratri esset immunis. Quae tellus sua sponte ferret quinquagesimo quoque anno, qui Iobeleus dicebatur, tribulibus esset et extraneis communis: debitae relaxarentur pecuniae: libertate serui donarentur: Praedia quae uilius uaenissent, antiquis possessoribus redhiberentur. His ille institutis domi foris que sub id tempus quo uita decessit Israelitas instruxit. Adhibuit et precationem solemnem pro horum successu,


page 72, image: s072

qui rite leges et instituta sancte custodirent, contra diras imprecationes in praeuaricatores. Postremo po pulum sacramento adegit, ut diuinas et humanas leges, quae semel latae essent, perpetuo obseruaret: nec, si quis uiolare esset ausus, impune factum pateretur. Caeterum quia satis constat nullum genus hominum caeremoniarum studiosius magisque religiosum fuisse unquam, quam Israelitae fuere: quae fuerit apud illos sacrificandi ratio ab initio instituta, operaeprecium duco breuiter explicanda. Duobus ab initio sacrorum generibus Iudaei usi sunt, quorum unum holocaustum dixere, idque primores gentis perpetrabant: qui erat siue boue, siue agno rem di uinam facturus, siue quid aliud immolasset, annicula masculaque esse oportebat animalia aris adhibenda: altaris oram sacerdos uictimali cruore perfundebat, inde hostiam. membratim dissectam super aram concremabat. Alterum genus plebeium, in quo maiora anniculis offerebant, cruoreque super aram diffuso renes, adeps, omenta imponebantur flammis: pectora et crura dextera sacerdotibus daban tur: quae supererant, intra biduum, qui rem diuinam fecissent, esitabant. Inopia si qui premebantur, columbas offerre, aut turtures duas, quarum haec in holocaustum abibat, illam sacerdotes sortiebantur. Qui imprudens deliquisset, huic annicula agna erat, aut hoedus piaculum. Qui occulti sibi criminis fuisset conscius, ex praescripto legis caeso ariete expiari oportuit: horum carnibus uescebantur sacerdotes in templo, tam publicis quam priuatis sacrificijs. mundissima farina adijcitur. in agno assarij mensura, in ariete duorum, in tauro trium. Adhiberi et oleum,


page 73, image: s073

quod sacris infundebatur. Agnus mane et uesperi publice immolari. septimis quisque diebus, quae ipsis ex lege maxime sacrae erant, et sabbata dicebantur, geminatae hostiae aris admouebantur. Principio mensis duo boues cum septem anniculis agnis, ariete uno, et hoedo uno piaculi causa. Adij ciebant binos hoedos: horum unus extra fines missus multitudinem expiabat: in suburbana alter delatus, loco purissimo cum totis uelleribus cremabatur. Pontifex taurum in id sacrum, et in holocaustum arictem dabat. Fucrunt et illis alia sacra statis caeremonijs ferijs ue permixta, quale fuit x v. mensis die, quem Macedones hyperueretheum dixerunt. et uertente autumno tabernacula figere: holocaustaque ferijs tenentibus stata quotannis reddere, myrrhae, salicis, palmarum et malipersici ramos, qui haec facerent, gestantibus Xanthico mense: unde principium sumebat annus sub plenilunij diem, sole arietem transeunte: quia his diebus ex Aegypto egredi contigisset, mystico agno faciebant. Inde azymorum feriae, luna itidem plena paucis interiectis diebus, celebres erant genti: tauri duo, aries unus, agni septem quotidie per eos dies holocausto cremabantur, adijciebatur hyrcus unus piaculi nomine. Secunda azymorum primitiae frugum cum olei assario dabantur, et frugum principijs agnus in holocaustum. Erant et pentecostes stati dies, Asarthan id illi tempus uocitabant, id est, quinquagesimam, fermentatos tum panes ex siccis aphitis offerebant: agnas duas in holocaustum, uitulos duos, arietes totidem, duosque pro piaculo hyrcos. De Iudaeis et Mose duce eorum Ethni ciscriptores ab Ecclesiasticis dissentiunt. Cornelius enim


page 74, image: s074

Tacitus XXI. Diurnalium libro egressionem gentis illius ex Aegypto non diuinae uoluntati, sed necessitati tribuens scribit: Orta per Aegyptum scabie et prurigine foeda, Bocchorim regem in Hamonis templo remedium petijsse, iussum regnum purgare, atque illud hominum genus deis inuisum alias in terras ablegare. Quo expulso ubi ingens scabiosorum colluuies uastis in locis relicta consedisset, caeteris per lacrymas torpentibus, Mosem unum exulum monuisse, ne quam deorum hominumque opem expectarent: sed sibi, ut duci, crederent. assensum esse, atque omnium ignaros fortuitum iter arripuisse: sed nihil aeque, quam aquae inopia laborantes: tum iam haud procul exitio totis campis procubuerant, uidisse agrestum asinorum gre gem e pastu in rupem nemore opacam concedere: secutum Mosem, quo sibi in posterum gentem firmaret nouos ritus, contrariosque caeteris mortalibus indidisse. Profana illic omnia, quae apud nos sacra, rursum concessa, quae nobis incesta. Animalis effigiem, quo monstrante sitim, erroremque depulerant penetrali sacrauere, caeso ariete in contumeliam Hamonis. Bos quoque immolatur, quem Aegyptij Apim colunt. Sue abstinent ob scabiem uitandam cui animal hoc obnoxium. Septimo die ociantur, quia is finem laborum tulerit: deinde blandiente inertia septimum quoque annum ignauiae datum: alij honorem eum Saturno haberi ob famem et ieiunia. Panis eorum non fermentatur. Hiritus quoquo modo inducti defenduntur: et quia apud ipsos, fides obstinata, et misericordia in promptu est sed aduersus omnes alias gentes hostile odium: separati epulis, discreti cubilibus: proiectissima in libidinem


page 75, image: s075

gens. alienarum concubitu abstinent, inter se nihil illicitum: circuncidere genitalia instituêre, ut diuersitate noscantur. Nec quidquam prius imbuunt, quam contemnere deos. Animas praelio, aut supplicio peremptorum aeternas putant: eadem cura, et de inferis, et persuasio coelestium. Contra Aegyptij plaeraque animalia effigigiesque compositas uenerantur. Iudaei mente sola, unumque numen intelligunt. Prophanos qui deorum imagines in species hominum fingunt. Haec et multa alia Cornelius Tacitus et Trogus libro XXXVI. scribunt. Iudaeorum sectae tres a communi reliquorum uita discretae erant, Pharisaeorum, Saducaeorum, Essaeorum. Pharisaei cultu austero, et uictu perparco utebantur: traditiones suas statuentes quibus traditiones Mosi determinabant. Pitacia chartarum in fronte gerebant, et in sinistro brachio, quibus decalogus inscriptus erat, quod dixerat dominus, Habebis quasi quid appensum inter oculos tuos, et in manu tua. Ethaec phylateria dicebantur, a phylexe, quod seruare est, et thorat legem. Hi etiam maiores fimbrias alijs ferentes spinas eis affigebant, quibus puncti inter eundum memores mandatorum Dei fierent. Vniuersa Deo deputabant, et Emarmeni, id est, fato agere quidem quae iusta sunt, uel negligere: in arbitrio hominum plurimum esse dicebant, tamen in singulis adiuuare Emarmenem, quam ex motibus corporum superiorum fieri putabant. superioribus suis, et natu maioribus nunquam contrarium respondebant. Iudicim Dei futurum credere, omnem animam incorruptam esse, solas bonorum animas in alia transire corpora usque ad resurrectionem et iudicium: malorum


page 76, image: s076

autem aeternis detrudi carceribus: et quia a communi hominum habitu diuersi erant, ideo Pharisaei dicebantur. Saducaei Emarmenem negabant Deum inspectorem omnium dicentes, et in arbitrio hominum situm esse ut bo num malum ue faciant. Animarum post hanc uitam uel supplicia negabant, uel gaudia. Quod resurrectionem mortuorum futuram negabant, animas mori cum corporibus putantes, nec angelos esse dicebant, solos quinque libros Mosi recipiebant. Ipsi seueri nimis erant, nec inter se sociales, ob quam seueritatem Saducaeos, id est, iustos se nominabant. Essaei uero in omnibus Monasticam agebant uitam, nuptias et foeminarum congressum omnino fastidientes, non quia coniugia et hominum successionem censerent perimendam, sed cauendam intemperantiam mu lierum, nullam earum fidem seruare uiro putantes. Omnia, habebant communia: probra unguentum et balneum du centes, squalorem decus putarent, dummodo in ueste candida semper essent. Nulla eis certa ciuitas, sed in singulis domicilia habebant. Ante solis ortum nihil profanum loquentes, Solem, ut oriretur orabant: post usque ad quintam horam operantes, loti corpus in aquis, simul et cum silentio edebant. Iuramentum habebant pro periurio. Sectae suae neminem adhibebant, nisi sub annua probatione. Recepti autem ad se post annum, duobus alijs annis mores probabant, deprehensum in peccatis a se pellebant, ut her bas pecorum more decerpens, usque ad obitum poeniteret. Quum decem sederent, nullus nouem inuitis lo quebatur. Spuerein medium, uel in dexter am partem sui uitabant. Adeo sabbatum obseruabant, quod nec eo die aluum purgarent. do


page 77, image: s077

labram ferebant ligneam, qua in loco secretissmo fodiebant terram ad aluum purgandam: demissa ueste, diligenter se contegentes, ne splendori diuino facerent iniuriam: ob id etiam statim foueam replentes: uiuebant quam longissi me ob uictus simplicitatem. Palmis enim uictitabant. Pecu niae eis nullus usus erat. Mortem pro iustitia iudicabant meliorem. Animas omnes a principio creatas pro temporibus incorporari. exutas bonas corporibus ultra Ocea num degere, ubi sit reposita eis perfruitio, ad orientem magis malis procellosa, et hyberna loca delegantes. Erant in cis qui futura praedicerent: quidam coniugibus, sed mo derate operam dabant: ne si a mulieribus abstinendum ar bitrarentur, genus humanum deficeret. Syriam hodie Graeci inhabitant, qui et Gryphoni dicuntur, Iacobitae, Nestoriani, Sarraceni, duaeque Christianae pietatis gentes Syriani et Marouini. Syriani Graecanico ritu sacrificant, parueruntque aliquandiu Romanae ecclesiae. Marouini sen tiunt cum Iacobitarum gente. Horum lingua et literae, quae et Arabum. Ad Lybanum montem habitant haec piorum hominum genera. Sarraceni citra Hierosolymam strenui in bello gaudent agrorum cultura. Syriani inutiles. Marouini pauci numero, sed uiri pugnacissimi.

De Media Medorumque moribus. CAP. V.

MEdia Asiae regio a Medo Medeae et E gei Atheniensium regis filio appellata, et populi Medi dicti, ut Solinus refert: Iosephus autem a Medeo Iaphet filio dictos fuisse scribit. Haec regio, ut Ptolemaeus habet, a septentrione mari Hyrcano terminatur, ab occasu maiori


page 78, image: s078

Armenia et Assyria, a meridie Perside, ab oriente Hyrcania ac Parthia, quae montibus excluditur. Sagittandi equitandique studium genti praecipuum ac pene peculiare. Peruetusta et regum ueneratio. Tiara pileus rotundus, et manicatae uestes ab his ad Persas cum imperio fluxere. Proprium Medorum regum fuit plures uxores ducere, mox et in priuatos translatum ut minus septem habere non liceret. Pulchrum et foemina multos habere uiros, pauciores quinque calamitatem arbitrari. Ineunt foedus Medi tum Graecorum ritu, tum seriendo brachia, quo illi humeris connectuntur ac mutuum sanguinem delingunt. Sterilis regio, qua ad septentrionem obuersa est: quo fit, ut ex malis in hunc usum exiccatis ac contusis massam conficiant, ex tostis amygdalis panem, ex herbarum radicibus uinum, ferinis carnibus plurimum uictitantes.

De Parthia et Parthorum uiuendi moribus. CAP. VI.

PArthiam Parthi Scytharum exules a se uocauerunt terram furto occupatam, a meridie Carmaniam, a septentrione Hyrcanum solum, ab occidua solis plagda Mediam, ad ortum Ariam habentem. Regio est nemorosa montana et inops frugum. gens ipsa Assyrijs Medisque temporibus obscurissima. Regnoque a Medis ad Persas translato, uelut uulgus sine nomine, uictoribus praedae fuit. Postremo Ma cedonibus seruiuit. Procedente deinde tempore, ea fuit ipsius gentis uirtus, hi rerum successus, ut non tantum finitimis imperaret, sed a Romanis omnium getium uictoribus bello petita eos magnis cladibus uictos affecerit. Plinius quatu ordecim Parthorum regna numerat. Trogus his orientis


page 79, image: s079

Imperium attribuit, uelut orbis diuisione cum Romanis facta. Administratio gentis post defectionem Macedonici Imperij sub regibus fuit: qui Arsaces ab Arsace primo rege dicebantur omnes. Regum maiestati proximus populorum ordo fuit: ex hoc duces in bello, ex hoc rectores in pace electi. Sermo his inter Scythicum Medumque medius, ex utrisque mixtus: Vestis olim sui moris: posteaquam accessere opes, ut Medis, perlucida ac fluida. Armorum patrius ac Scythicus mos. Exercitum non ut aliae gentes liberorum sed maiore ex parte seruorum habent. Quorum uulgus nul li manumittendi potestate permissa, ac per hoc omnibus seruis nascentibus indies cressit, hos pari cura ac liberos suos habent, et equitare et sagittare magna industria do cent: ut quisque locuples est, ita magnum regi ad bellum ituro equitatum instruit. Itaque Antonio bellum Parthis inferenti cum quinquaginta milia equitum occurrerent soli D C C C. liberi fuere. Cominus in acie praeliari nesciunt, obsessasque expugnare urbes: pugnant autem procurrentibus equis, aut terga dantibus, saepe etiam fugam simulant, ut incautiores aduersus uulnera insequentes habeant: signum his in praelio non tuba, sed tympano datur, nec pugnare diu possunt. Caeterum intolerabiles essent, si quantus his impetus est, uis tanta et perseuerantia foret: plerunque in ipso certaminis ardore praelia deserunt, ac paulo post pugnam ex fuga repetunt: et cum maxime uicisse te pu tes, tunc tibi discrimen subeundum sit. Munimentum equitibus loricae plumatae, idem et equis, quibus bello utuntur. Auri argentique nullus olim, nisi in armis usus. Vxores dulcedine uariae libidinis singuli plures ducunt: nec


page 80, image: s080

ullum grauius flagitium, quam adulterium uindicant: ob id mulieribus non conuiuia solum uirorum, uerumetiam conspectum interdicunt. Quiam autem et in his Strabo, coniuges eos suas amicis in matrimonium tradere, ut libe ros ex eis suscipiant. Carne non alia uescuntur, quam uenatibus quaesita. Equis omni tempore uehuntur, his petunt. bella, his conuiuia adeunt, mercantur, colloquuntur, omniaque publica et priuata obeunt munia, equo sedentes: atque singulare illud inter ordines discrimen, quod seruilis fortunae uiri pedibus commeant, ingenui equis uehuntur. Sepultura uulgo aut auium aut canum laniatus est. Nuda demum ossa terra obruunt: deorum cura ueneratioque praecipua. Ingenia genti tumida, seditiosa, fraudulenta, procacia: quippe uiolentiam uiris, mansuetudinem foeminis assignant: Semper aut in externos aut in domesticos motus inquieti. Natura taciti, ad faciendum, quam ad dicendum promptiores. Proinde secunda aduersaque silentio tegunt. Principibus metu non pudore parent. In libidinem proiecti: in cibum parci, fides dictis promissisque nulla: nisi quatenus expedit.

De Persia, et Persarum moribus, ritibus, et institutis. CAP. VII.

PErsia Orientalis Regio, a Perse Iouis et Danaes filio dicta: a quo et Persepolis totius gentis caput, Po puli Persae dicti sunt. Haec regio ut Ptolemaeus lib. v. scribit, a septentrione Medis terminatur, ab occasu Susiano, ab ortu solis duabus Carmanijs, a meridie parte sinus Persici. cius oppida fuere Axima, Persepolis, Diospolis. Coelum Persa, Iouem credidere. Solemquem Mitram


page 81, image: s081

dicunt, in primis uenerantur: colunt et lunam, Venerem, ignem, tellurem, aquam, et uentos: non aras, non statuas habere, sed sub dio, excelsoque loco sacra operari: cum imprecationibus coronatam hostiam ad aram statuentes. nibil praeter hostiae animam superis dandum existimdre, nec eos etiam quicquam aliud uelle: quorundam tamen in ea gente exta focis imponere moris fuit. Igni sacrificantes arida ligna imponunt cortice adempto, et aruina superiniecta, deinde infuso oleo succendunt, non inspiran tes, sed uentilantes: quod si quis inspirarit, aut mortuum quid coenum ue in ignem immiserit, morte plectitur. In flumine Persae non lauantur, non micturiunt, nec cadauer inijciunt, non etiam spuunt, aut quid calefaciunt, sed aquam hoc modo religiosissime colunt. In lacum uel flumen uel fontem uenientes scrobem faciunt, ibique hostiam iugulant, cauentes, ne quid proximae aquae sanguine contingatur, tanquam omnia polluturi: postea carnibus super myrto, lauro impositis, eas Magi subtilibus uirgis comburunt: et factis imprecationibus quibusdam, oleum lacte et melle mixtum inspergunt: non in ignem, nec in aquam, sed in terram imprecationes per multum tempus faciunt, fasciculum uirgarum myricinarum tenuium tenentes. Reges creant ex una familia: qui regi non paruerit, capite et brachijs amputatis insepultus abijcitur. Refert Policritus quod Persarum Regum quisque suas aedes in monte faciat, et thesauros et tributa, quae exigit, ibi recondat, bene administratae rei monumentum. Exigere eos ex ord maritima argentum, ex mediterranea, quae quaeque regio ferat, ut colores, medicamenta, lanam uel aliud


page 82, image: s082

tale, eodem modo et pecora. Neminem illi ob unam tantum causam occidere licet, neque alicui aliorum Persarum quicquam in aliquem ex familia sua atrox agere. Vxores ducunt singuli multas, aluntque propagandae sobolis gratia, pellicesque plurimas. Reges praemia proponunt ijs, qui uno anno plures procrearint filios: qui creati sunt ante quinquennium ad patris conspectum gentili instituto non perducuntur, sed apud foeminas degunt: ea praecipue gratia, ut si inter educationem quis decedat, nullam e damno patri afferat molestiam. Nuptiae uerno aequinoctio celebrantur. Sponsus malum, aut chameli medullam, nec super haec aliud quicquam coenatus, thalamum ingreditur. A quinto anno ad quartum et uigesimum discunt equitare, iaculari, sagittare, et in primis uera loqui: disciplinarum magistris continentissimis utuntur, qui fabulas, deorum laudes, uirorumque illustrium complexas, cum cantu, interdum uoce tantum ad uitae institutionem referunt. Aeris sonitu uocati unum in locum ad haec discenda pertendunt. Ratio ab his deposcitur eorum, quae pueri audiuerunt. Decursione utuntur, duce sibi, quemsequantur, ex principum filijs aliquo ad id lecto: campus quem decurrant, ut minimum, triginta habet stadia. Ad aestum et frigus perferendum, torrentium transitu exercentur. In armis et in madidis uestibus perdurant, pascuntur, rusticantur. Fructibus Terebinthi, glandibus, piris agrestibus uescuntur: quotidianus cibus, post cursum caeterasque corporis agitationes panis durissimus, Cardamum, et salis granum, assae carnes indifferenter, et elixae: aqua potus. Venantur missilibustelis ex equo arcu et sagittis usi: utuntur et funda:


page 83, image: s083

ante meridiem arbores serunt, radices effodiunt, arma fabricantur, aut lino et retibus student. Pueri auro exornantur, et imprimis delitijs. Pyropus est illis lapis, quem summo in honore habent, et ob id mortuo eum non apponunt: Nec etiam ignem, ob honorem et reuerentiam, quam illi de ferunt. A uigesimo anno ad quinquagesimum militant: foren sem usum non norunt, neque uendunt quicquam neque emunt. Cetro in Rhombi speciem ad bellum instruuntur, ac praeter pharetram sagarim et sicas habent, et pileum turritum: squamosum gestant circa pectus thoracem. Principes Anaxyridem triplum habent, et tunicam manicatam ad genua demissam: intus candida fulturd, exterior pars colore infecta. Amictum aestate purpureum, hyeme uarium, Tiaras magorum infulis similes. Vulgus duplici muniuntur tunica, ad media usque crura demissa: circum caput sindonij ueli uolumen ingens. Lecti et poculorum ornatus ex auro et argento: derebus maximis non nisi medio potu, consultant, eam demum consultationem firmiorem rati, quam quae asobrijs sit inita. Noti interse, et aequales, osculo se in occursu excipiunt. Qui humiliori sunt fortuna, uenientem adorant. Solo sepeliunt corpora, caera oblinentes. Magos insepultos abijciunt, auibus laniandos. Cum matribus instituto quodam peculiari coeunt: et hiritus moresque Persarum fuere. Herodotus et alios quosdam habet haud memoratu indignos, ut quod ridere coram rege, aut spuere nefas duxerint, et flagitiosum. Graecos ab his rideri, quibus persuasum esset deos ex hominibus ortos: quicquid nefas esset facere, idem et dicere nefarium arbitrari. Turpe creditum debere, sed


page 84, image: s084

omnium turpissimum mentiri. Cadauera non prius humare, quam a canibus, aut aliter traherentur. et quod indecorum sit caeterarum gentium opinione, parentes inopia adacti uulgo filias prostituebant: quanquam Baby loniorum id proprium esset. Hodie Persae a Sarracenis ui cti, Mahometique delyrio imbuti in tenebris agunt: bellica olim gens: ut quae diu in oriente sit rerum potita, nunc armis desueta, ueteri gloria excidit.

De India, et Indorum prodigiosis ritibus, moribusque uiuendi CAP. VIII.

INdia, orientalis regio, Asiae terminus, tam uasta perhibetur, ut eam tertiam omnium terrarum partem tradant. Pomponius tantum littoris occupare scribit, quantum per XL. dies noctesque uelificantibus cursus est: appel lataa flumine Indo, in quem ab occidentali plaga desinit, a meridionali mari incipiens, adusque solis ortum porrigitur, et a septentrione usque ad montem Caucasum peruenit: gentes habet multas, et oppidis adeo exculta, ut quidam in eaquinque milia fuisse dicant. nec mirum sit uel de hominum uel de urbium copia: quum soli Indi nunquam a natalisolo recesserint. Fluuios memorabiliores Gangem, Indum, Hypanim, sed omnium maximus Ganges. Terra fauonij spiritu saluberrima in anno bis metit fruges, uice hyemis Ethesias patitur uentos. Vino carent, quamuis non desint, qui hoc quoque Musicanum solum ferre autumant. Nardum fert Australis ora: fert et Cynnamomum, piper, et calamum aromaticum ut Arabia et Aethiopia. Ebenum arborem sold producit, Psitacum auem, monoceron bestiam, Beryllis, chrysoprasis, adamantibus,


page 85, image: s085

carbunculis, lychnitibus, margaritis, unionibus, gemmis abundat. Binae illic aestates, leues aurae, temperius coelum, ubertas soli, aquarum abundantia. Centum ob id et triginta annorum aeuum eorum quidam, ut Musicani, agunt. Seribus uita aliquanto longior. Indis omnibus est promissa caesaries, non sine fuco caerulei aut crocei coloris: cultus praecipuus cum gemmis: habitus discrepantissimus, alij laneis, alij lineis peplis uestiuntur, pars nudi, pars ob scoena tantum amiculati, plurimi etiam flexibilibus libris circundati. Niger uulgo corporis color, in materno utero tales fiunt, seminis dispositione, quales ipsi sunt quige nuere. Genitale semen, ut Aethiopibus, nigrum, statura procera ac ualida. In uictu frugales sunt praesertim in ca stris, nec multa turba gaudent: ornatu plurimo ut dixi utuntur: afurtis magnopere abstinent: legibus utuntur non scriptis, literas non norunt, sed omnia memoriter administrant, et propter simplicitatem ac uitae parsimoniam omnia eis prospere succedunt. Vinum non nisi in sacrificijs bibunt: potum ex oriza conficiunt, et hordeo: cibus magna ex parte oriza sorbilis est. In legibus et contractibus maximam simplicitatem esse, uel ex eo argui potest, quod non multum sunt litigiosi: nam nec commissi nec depositi iura ulla habent, nec testibus indigent, nec sigillis, sed simpliciter credunt: domum frequentius incustoditam habent, quae profecto omnia continentiae sunt indicia. Caeterum non facile quis admittat, ut quod soli degant, et quod non una omnibus et coenandi et prandendi hora sit, sed ut cuique libitum sit. Nam ad socialem ciuilemque uitamilla sunt commodatiora. Exercitam praecipue frictionem


page 86, image: s086

probant, et maxime strigilibus. Ebeno arbore cor pora expoliunt. In tumulis et sepulturis faciendis perparci. In cultu corporis nimij. Nam et aurum gestant, et lapillis ornantur, et sindonem candidissimam induunt, et umbellas secum porant: nam pulchritudinem excolentes, omnia faciunt, quae ad decorandam faciem pertinent: ueritatem perinde recipiunt atque uirtutem: aetatise num praerogatiuam nullam tribuunt, nisi prudentia excellant. Multas nuptas habent, quas a parentibus accipiunt, pari boum emptas, alias obedientiae gratia, alias prolis ac uoluptatis, et nisi castas esse cogant, fornicari licet. Nemo ex Indis coronatus acrificat, nec adolet, nec libat. uictimas non iugulant, sed praecluso spiritu necant, ne quid mancum Deo offeratur, sed integrum. Qui falsus testis deprehenditur extremis decurtatur digitorum articulis. Qui membro aliquo quempiam orbauerit, non modo talionis poenam subit, sed etiam manu truncatur. Quodsi quis artifici manum oculumue ademerit, capitale est. Regis corpus empticiae mulieres curant, quae regem custodiunt, et reliquus exercitus manet extra portas. Si qua mulier Regem ebrium occiderit, munus habet, ut cum illius successore iungatur: succedunt autem filij. Regi interdiu dormire non licet, nocte cogitur cubilia per horas mutare, idque propter insidias. Quum in castris non est saepe exit: nam et ad iudicium exit, et audit: et si hora est, ut corpus curet, quod strigilum fit perfrictione, simul et audit, et a tribus perfrictoribus perfricatur: exit etiam ad sacrificia: tertio dd uenationem: ubi Bacchico more maxima mulierum caterua circunfunditur: stipatores foris


page 87, image: s087

manent, uia funibus obtexitur: quod si quis intro ad mulieres praeuaricauerit, capite plectitur: praecedunt eum tympana et tintinnabula. Quum in locis septis uenatur, assistunt ei duae tresue mulieres armatae: quum uero in locis non clausis uenatur, ab elephante sagittat: mulierum aliquae in curribus sedent, quaedam in equis ac elephantis: quemadmodum et militant: omnibus armis cxercitatae: multum profecto a nostris discrepantes. Atque haec etiam a rerum scriptoribus dicuntur, quod Indi Iouem plu uialem, et Gangem flumen, et indigetes genios colant: et quum eorum Rex capillos abluat solennia celebrent, et maxima dona mittant: diuitias suas certatim ostendentes. In septem ordines olim diuisa uniuersa gens fuit, quorum primus philosophorum erat, qui caeteris numero pauciores, honore et dignitate apud Reges longe anteibant. Hi ab omni opere immunes neque seruiunt cuiquam, neque imperant: recipiuntque a priuatis ea, quibus sacra dijs faciant, et curam habeant defunctorum, tanquam chari dijs: et quae siant apud inferos praecipue norint: proptered dona plurima honoresque eis impenduntur: multum enim prosunt Indorum uitae. Nam anni principio una conuenientes siccitates, pluuias, uentos, morbos praedicunt: caeteraque, quorum cognitio possit utilis esse: futura enim audientes cum populus tum Rex et futura declinant mala, et bonis futuris imminent. Qui autem philosophus falsa praedixerit, nullam, praeterquam quod perpetuo silet, poenam subit. Secundus ordo est agricolarum, qui multitudine superantes caeteros, a bello reliquoque opere liberi, solis agris colendis tempus impartiunt. Nullus hostis eos lacessit neque


page 88, image: s088

spoliat, sed existimans illos in communi utilitate uersari ab omni iniuria abstinet: itaque soluti metu agricolae terramque libere colentes, rerum afferunt ubertatem. Viuunt autem in campis cum uxore et liberis, neque in urbes commeant: dant Regi (omnis enim India subdita est Regibus) tributum: nulli priuato licet agros possidere absque tributo, quintam quoque fructuum partem regibus impendunt. Tertium ordinem conficiunt omnis generis pastores, qui neque in ciuitatibus, neque in uillis morantur. Vtuntur taber naculis, uenatu ac retibus: tutas a feris auibusque regiones reddunt: hoc exercitio Indiam domesticam praestant: multis uarijsque tum bestijs, tum auibus sementi agricolarum infestis copiosam. Quartum locum artifices tenent: quorum pars armis, pars rusticis instrumentis, alij alijs utilibus rebus fabricandis uacant. Hi non solum immunes a tributo sunt, sed frumentum insuper a regia percipiunt. Quinto ordine milites, sed numero secundi, belli disciplina exercentur: omnis ea multitudo armis dedita: tum equi elephantique bello apti ex regia uictum habent. Sextus est ordo Ephororum: hi quaecunque in India aguntur inspicientes regi referunt. Septimo loco existunt, qui publicis consilijs praesunt, numero paucissimi, nobilitate prudentiaque maxime insignes. Ex his enim ad regum consilia, tum ad rem publicam gerendam, tum ad res dubias iudicandas asciscuntur: duces insuper ex his deliguntur, ac principes. Has in partes Indiae politia distributa, haud quaquam licet unius ordinis uirum alterius uxorem ducere, neque exer citium mutare. Neque enim fas est militem agrum colere, aut philosophari artificem. Sunt et apud Indos statuti


page 89, image: s089

principes, qui iniurias ab aduenis prohibent: si qui eorum infirmentur, conductis medicis curant, defunctosque sepeliunt, eorum pecunia proximioribus tradita: Iudices causas cognoscunt, sontes diligenter puniunt. Seruilis conditionis apud eos nemo fuit, imo lege quadam sancitum, neminem omnino seruum esse: liberos aequo iure honoreque haberi omneis, qui assuescerent neque praestare caeteris, neque iniuria quenquam afficere, optime ab omneis fortune casus insti tuisse uitam: stultum sane uideri leges aequas omnibus positas, fortunas non aeque omnibus communes esse. Sed quia Indorum gentes multae sunt, et forma, et lingua, propter latissimum regionis tractum, diuersae, non ijsdem, quos descripsimus, moribus aeque omneis uiuunt, sed quibusdam etiam incultioribus. Eorum qui auroram spectant alij rei pecuariae dediti sunt, alij non. Item alij in palustribus fluminibus habitantes, crudis uescuntur piscibus. egressi arundineis nauigijs exceptant. Singula autem nauigia e singulis arundinis internodijs fiunt. isti ex Indis forunt uestem e tegete, quam ubi e flumine messuerunt incideruntque plectentes in modum storeae, tanquam thoracem sibi induunt. His finitimi auroram uersus sunt Indi pecuarij, carnibus crudis uescentes, nomine Padae, qui talibus uti moribus narrantur. Quoties ciuium aliquis, aliquaue aegrotat, uirum quidem sui maxime familiares interimunt, quod dicant illum morbo tabescentem carnes ipsis corrupturum: et licet se neget ille aegrotare, at nihilominus isti non ignoscentes necant eum, epulanturque. Mulieri uero suae maxime necessariae idem, quod uiro uiri faciunt. Qui autem ad senium peruenit, eo itidem mactato pascuntur.


page 90, image: s090

Ideoque cum hac de causa, tum quia in morbis necantur, non multi sane eorum ad senectutem perueniunt. Est aliorum Indorum haec diuersa consuetudo, ut nullum animan tem interimant. utque nihil serant, nec domos parandas existiment, atque herba uictitent. Est eis semen quoddam milij instar sua sponte nascens e terra suo in calyce, quod cum ipso calyce lectum coquunt eduntque. Quorum quisque in morbum incidit, is in locum desertum pergit, ibique decumbit, eius uel descumbentis, uel defuncti curam gerente nemine. Horum etiam omnium, quos iam recensui Indorum coitus in propatulo est, sicut pecorum. Philosophos habent Indi Gymnosophistas, qui, ut Petrarchascribit, ultimas et umbrosas regionis partes incolentes nudi (quod ipsum nomen indicat) ac uagi in solitudinibus philosophabantur, ab ortu solis ad occasum perstantes: immobilibus oculis orbem candentissimi syderis contuebantur, in globo igneo rimantes secreta quaedam: insistebant alternis pedibus toto die seruentibus harenis citra dolorem, et frigora niuim et flammae aestus perferebant. Inter quos Bracmana gens fuit, quae, ut Didimus eius Rex Macedoni Alexandro, qui illam debellare cogitaret, scripsit, pura et simplici uita uiuit: nullis rerum illecebris capitur. Nihil appetit amplius quam ratio naturae flagitat: facilis huic alimonia: non quam luxuriae sagacitas per omnia elementa perquirit, sed quam tellus ferro inuiolata producit. Mensas epulis onerat innocuis. Hinc est quod genera morborum nec nomina numerat diuersa, sed diuturna salute perfruitur: opem non precatur alter ab altero, ubi uiuitur communiter. Inter


page 91, image: s091

pares locus non praebetur inuidiae, ubi nullus superior est. Omnes diuites facit paupertatis aequalitas. Iudicia non habet, quia corrigenda non faciat. Leges nullas tenet, quas crimina nulla proferant. Vna genti lex est, contra ius non ire naturae. Quae laborem nutriat, auaritiam non exercet. ocium turpe deuitat. Libidini membra ad debilitandum non tradit. omnia possidet, quaecunque non cupit. Quod ferocissima sit pestis cupiditas, quae solet egenos, quos capit essicere, dum finem inquirendi non inuenit, sed et magis quo fuerit locupletata mendicat. Sole calescit, rore humectatur, sitim riuo frangit, thorum ministrat humus, Somnum solicitudo non rumpit, Mentem cogitatio non fatigat, In homines sibi similes superbia non agit imperium, nec quemquam uel minima seruitute exigit, praeter corpus quod solum animo famulari debere censet. In extruendis domi bus igne saxa non soluit, nec admixtione pulueris caemen ta duriora conficis: quin potius in defossis telluris speluncis aut concauis montium latebris habitat: nullos ibi uen torum fremitus, nullius turbinis tempestatem formidat. Tutius se ab imbre defendere speluncam arbitratur, quam tegulam cuius geminus est usus, dum uiuat mansionis, se pulturae quando moriatur. Nullus ibi pretiosus amictus, sed membra papyri tegmine, uel quod uerius, pudore uelantur. Foeminae non ornantur ut placeant, nec sciunt in augenda pulchritudine plus affectare, quam nactae sunt. Ad concubitum non admonet libido, sed sobolis amor. Bel la non gerit, sed pacem moribus, non uiribus confirmat. Nemo parens filij comitatur exequias, nulla extruit instar templorum sepulchra defunctis, nec in gemmatis urnis


page 92, image: s092

funera combusta recondit, quod non honoris esse ducat, sed poenae. Pestilentiam aut alios corporis morbos, ut dictum est, Bracmani non patiuntur, quod foedis actibus coelum non temerant, sed semper apud eos tenet natura cum tempori bus concordiam, et uices suas elementa inoffensa custodiunt. Medicinae remedium parsimonia est, quae non solum illapsos potest curare dolores, sed etiam procurare ne ueniant. Nulla ludicra spectacula affectant, sed theatrum spectare quum uolunt, gestorum monumenta relegunt, quae quum sint maxime ridenda, deftent. Non in fabulis anilibus (ut multi) delectantur, sed in pulcherrima mun dialis machinae, et rerum naturalium dispositione. Mercandi gratia pontum classibus non nauigant. Artem bene loquendi non discunt. Simplex est apud illos eloquentia, communisque omnibus, solum praecipiens non mentiri: forum scholasque minime frequentant, quorum doctrina discors, stabi le nihil certumque diffinit. In honestate una gentis pars, alia in uoluptate bonum constituit. In cultum diuinum innocuas pecudes non mactant, dicentes deum sacra sanguine pollutorum non accipere: cultum potius diligere incruentum, uerbo propitiari orantium, quod solum ei hoc cum homine est, sua ergo similitudine delectari. In Cathaeis Indis multae uxores in unius uiri coeunt matrimonium. et is ubi uita discesserit apud grauissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam: et quae officiosior prae caeteris uiro chariorque fuisse iudicantium sententia comprobatur, illa in habitu ornatuque, quo cultius se exornare potest, uictrix et laetabunda rogum ascendit, ac iuxta mariti cadauer accubat, amplexans illud et deosculans


page 93, image: s093

suppositis ignibus pudicitiae laude contemptis cum coniuge defuncto concrematur: caeterae cum nota et dedecore uiuunt. Liberi ab ineunte aetate non parentum arbitrio tolluntur, sed eorum, quibus id negotium publice iniungitur. tenerorum infantium illi habitum inspiciunt: ac si quisegnes ab initio, aut parte aliqua corporis debiles deprehenduntur, necari iubent. Connubia non opibus et nobilitate, sed formae praestantia conciliant inter se, liberorum magis quam uoluptatis causa. Consuetudo et apud Indos quibusdam haec est, ut qui filias prae inopia locare non possint, in ipso aetatis flore, cum tuba et classicis, quibus bellica significari solent, in forum producant, tum multitudine conuocata puella accedenti primum posteriora humerotenus detegit, postea anteriora, quae quum placita fucrit, et approbata, quibuscunque uidetur illa nubit. Megasthenes per diuersos Indiae montes nationes esse scribit capitibus caninis, armatas unguibus, amictas uestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla uoce, sed latratibus tantum sonantes asperis rictibus. Gangis fontem qui accolunt nullius ad escam opis indigent, odore uiuunt pomorum syluestrium, longiusque pergentes eadem illo in praesidio gerunt, ut olsactu alantur, quod si tetriorem forte spiritum traxerint, exanimari eos certum est, et illorum aliquos in Alexandri castris fuisse memoriae traditum est. Legimus monoculos quoque in India esse: Quosdam etiam tam insigniter auritos, ut aures ad pedes defluant, atque in alterutram earum decubent quarum duritiae arbores conuellant. Quosdam item singulis pedibus, et adeo latis quidem, ut ubi se defendi a calore uelint, resupinati his totaliter inumbrentur.


page 94, image: s094

Apud Clesiam legitur quasdam foeminas ibi semel tantum parere, natosque canos ilico fieri. Esse rursus gentem alteram, quae in iuuenta sit cana, nigrescat in senectute, ultra aeui nostri terminos perennantem. Esse etiam perhi bent alteram foeminarum gentem, quae quinquennes concipiant, sed ultra octauum annum uiuendi spacia non protrahere. Sunt qui ceruicibus carent, et in humeris habent oculos. Sunt praeter eos iam enumeratos syluestres quidam homines caninis capitibus, hirto et aspero corpore, stridore terrifico. Sed haec et alia id genus, quae de India et gente eius memorantur, quoniam magna est opus fide, ut pro ueris recipiantur, quam ne in ijs quidem, quae sunt pene oculis admota, nisi grauate adhibent, qui aliena legunt scripta, parcius sunt referenda. Cathaini hodie eam Indiae partem, quae inter Gedrosiam Indumque fluuium sita est, atque ab his modo Cathainum appellatur, inhabitant. Scythicum genus hominum, et in quibus magna morum mutatio facta uideri possit, si uera sunt, quae Armenius Aitonus de illis prodidit in historia: Sagacissimi sunt, inquit, aiuntque se solos hominum duobus luminibus cernere, caeteros mor tales aut caecos esse, aut altero oculo captos, magnum inge nij acumen, sed iactantia maior. Persuasum est uniuersae genti, se caeteris mortalibus artium subtilitate et scientialonge antecellere. Candidum genus hominum, paruis oculis, natura imberbes: literis utuntur Romanis quadratura similibus, alij alio superstitionis aguntur delyrio. Caeterum omnes uerae pietatis expertes. Solem adorant hi, illi Lunam, quidam fusiles statuas, nonnulli bouem: uariaque per haec monstra, sparsa est gentis


page 95, image: s095

superstitio. Non scriptas leges, non fidem norunt ullam: et quum in opificijs mirum sit gentis acumen, nulla tamen his rerum diuinarum notitia. Timidum genus honunum, mortemque formidans: gerunt tamen bella magis ingeniose, quam fortiter: sagittis in pugna utuntur, telorumque ge neribus, quibusdam hominibus aliarum gentium minime notis: papyracea moneta in usu, quadrata forma, et in ea regis imagine expressa, quae si uetustate obliterari coeperit, obsoletam cum recentius impressa in regia commutant. Supellex ex auro et argento, caeterisque metallis: olei inopia insignis, hoc reges duntaxat unguenti loco utuntur. Et de indis hactenus. nunc de Scythis, qui sunt Indiae contermini, dicendum.

De Scythia Scytharumque feris moribus. CAP. IX.

SCythia, regio septentrionalis, a Scytha Herculis filio, ut tradit Herodotus, dicta: uel, ut Berosus, a quodam alio ex Araxe prisca, quae Noae coniunx fuit, genito indigena Scythiae. Hi olim a primordio paruam patriam possidebant: postmodo paulatim per uirtutem et uires aucti, quum regiones multas sibi subdidissent, in magnum Imperium gloriamque peruenere. Ea primum natio iuxta Araxim flumen parua numero propter ignobilitatem contempta consedit: nacti regem quendam bellicosum, et mi litari uirtute praecipuum, agros ampliarunt. Montanos quidem usque ad Caucasum, campestres uero usque ad oceanum et Maeotida paludem, aliaque loca ad Tanaim usque flumen, a quo Scythia ipsa longo tractu uersus ortum protensa Imao monte per medium uelut in duas Scythias


page 96, image: s096

diuiditur, quarum una Scythia intra Imaum montem dicitur, altera extra: ab alieno imperio aut intacti aut inuicti Scythae semper manserunt. Darium Persarum regem turpi a Scythia submouêre fuga. Cyrum cum omni exercitu trucidarunt. Alexandri magni ducem cum copijs uniuersis deleuerunt. Romanorum audiuere, non sensere arma: gens et laboribus et bellis aspera, uires corporum immensae. Haec inter se olim discreta non erat, utpote, quae neque agrum co leret, neque tectum sedes ue haberet ullas: per solitudines et inculta uagabatur loca, armenta pecoraque prae se agens: coniuges et liberi plaustris uehebantur. legibus nullis obnoxia, iustitiam sponte colebat. nullum furto grauius in tota gente flagitium fuit, ut quae non parietibus aut septis armentum circumdat, sed in propatulo habeat. Nullius ipsi aut auri, aut argenti usus. Lac et mel in cibatu frequens: contra frigora et rigores ferinis pellibus murinisque corpora communibat. Laneus usus ac uestium ignotus genti. Erat is sane uiuendi ritus frequens Scythis, sed non omnibus: plerique eorum, ut loco plurimum distantes, sic ab inuicem uita diuersi, ueluti peculiares inter se fouebant mores, de quibus postca dicemus, ubi adhuc communes quosdam dixerimus. Gaudent Scytharum plures humana caede: quem primum uirum in bello uir Scytha coeperit, eius sanguinem potat: quoscunque in praelio interemerit, eorum capita regi offert: nam capite ablato fit praedae, quamcunque ceperit particeps, alioquin expers. caput hoc modo praecidit, in orbem illud amputat circa aures, uerticeque sumpto excutit, deinde pellem detrahit, et ubi sicut bouis corium, manibus molliuit, tanquam mantile


page 97, image: s097

possidet, eaque ad habenas equi sui appensa gloriatur: qua lia mantilia ut quisque plurima habet, ita uir praestantissimus iudicatur. Multi etiam sunt, qui coria haec humana, tanquam brutorum, consuunt, quibus pro amiculis induantur. Caesorum hostium manus dextras cum unguibus excoriant quidam, atque cum ijs pharetrarum opercula obducunt. Nonnulli totos homines excoriant, et coria super ligna extenta supra equos circumferunt. Capita dicto modo excisa exterius crudo bouis corio superducunt, interius inaurant etiam, qui ditiores sunt, et pro poculis utun tur: hospitibus, qui ad eos ueniunt, uiri alicuius existimationis exhibent, referuntque illos a se esse superatos, id strenuitatis loco ponentes. Semel quotannis singuli regionum principes uinum crateri miscent, de quo Scythae omnes hostium homicidae bibunt, nemo gustat, qui nihil praeclari operis ediderit, sed sine honore seorsum sedet, quae res apud eos maximae est ignominiae: qui uero complures caedes fecerunt, hi duobus pariter, quos habent, calicibus potant. Deos hos solum propiciantur et colunt, Vestam ante omnes, deinde Iouem ac Tellurem, existimantes Tellurem Iouis coniugem esse: post hos Apollinem, et coelestem Venerem, Martem et Herculem: nulli tamen ex ijs simulachra, aras et delubra facienda putant praeterquam Marti, cui ex captiuis centesimum quenque immolant, caeteris tum alia pecora, tum praecipue equos: sues pro nihilo putant, quos nec alere omnino in sua regione uolunt. Rex in quos morte animaduertit, eorum ne liberos quidem relinquit, sed uniuersos mares interficit, foeminis nihil laesis. Foedera cum quibuscunque ineunt Scythae, hoc modo:


page 98, image: s098

Infuso in grandem calicem fictilem uino, commiscent eorum sanguinem, qui foedus feriunt, percutientes cultello, aut incidentes gladio aliquantulum corporis, deinde in calice tingunt acinacem, sagittas, securim, iaculum: haec ubi fecerunt, sese multis uerbis deuouent, poste a uinum epotant non modo hi, qui foedus fecerunt, sed etiam comites hi, qui sunt maximae dignitatis. Regum sepulchra apud Gerros sunt, ubi Borysthenes iam nauigabilis est. Ibi quum rex eorum decessit, ingentem scrobem effodiunt, forma quadrata, dehinc mortuum accipiunt, corpore incaerato, aluo euulsa atque expurgata, quam silere contuso et thymiamate apijque semine et anisi quum expleuerunt, resuunt rursus, impositumque plaustro cadauer ad aliam gentem ferunt, quod qui excipiunt, eadem agunt. Sed regij Scythae aurem decidunt, crinem circumtondent, brachia circumcidunt, frontem nasumque consauciant, sinistram manum sagittis traijciunt: postmodo cadauer ad aliam gentem, cui imperitant, ferunt, quae ipsos comitatur ad eos unde primum uenerant. ubi iam mortuum circumferentes singulas gentes lustrauerunt, quibus imperitauit, apud eos deponunt. qui in extremis habitant et in sepulchris, ij postquam illum super thorum in loculo constituere, hastis hinc atque illinc defixis, desuper ligna disponunt atque pallio con tegunt: deinde ubi in reliqua loculi spatiositate pellicum una omnium charissima, minister unus, coquus, agaso, uia tor, pincerna, equus, strangulati sunt, cum aureis phialis, aliarumque rerum omnium primitijs consepeliunt: circumacto anno hoc iterum agunt, e famulis regis intimos sumunt. Sunt autem famuli regum ingenui Scythae, et


page 99, image: s099

quos ipse rex iusserit, nam nullus uenalitius Regi ministrat: horum ministrorum quinquaginta, ubi strangulauerunt, ac totidem praestantissimos equos, eductis intestinis pallijsque rursus distentis atque consutis: per ambitum regij sepulchri fornicato opere equos et super eos famulos insidentes erigunt, ac ita statuunt, ut procul aspicienti equitatus speciem, defunctum regem custodientis praebeant. Et talis regum humatio est, et sepultura. Habent et priua ti morem quendam in sepeliendo: nam ubi quis decesserit, proximi quique in plaustrum collocatum ad amicos circumferunt, eos singuli amicorum excipientes, epulum praebent, tam propinquis, quam caeteris cadauer comitantibus: ad hunc modum quadraginta diebus circumactum, dehinc humatur, capite prius exinanito, atque abluto: supra corpus tria ligna statuunt mutuo inclinata, circa quae praetendunt lanea pilea, quammaxime possunt constipantes, et in scapham in medio lignorum pileorumque positam lapides conijciunt ex igne perspicuos. Viri Scythae non la uantur, sed uxores eorum infundentes aquam corpora ad lapidem aliquem scabrum conterunt, cypresso, cedro, aut thuris ligno deinde perfrictum corpus, quum intumuerit, illud, faciemque medicamentis oblinunt. Id eas simul be ne olentes facit, ac postero die medicamentis amotis mundas et splendidas. Iurandi iusiurandumque interponendi ipsis per regium solium mos est: quo si quis periurasse a diuinatoribus, qui hoc salignis uirgis experiuntur, conuin citur, sine mora capitis poenam subit, atque facultates omnes amittit, quas accipiunt qui illum periurasse probauerunt. Massagethae populi Scythiae in Asia ultra mare


page 100, image: s100

Caspium uestitu et uictu Scythis perquam similes, quo fit, ut Scythae a plerisque credantur, ex equis pugnant, et pedibus: utroque pugnae genere pene inuicti: sagittis, hasta, sangari (sic enim ferrum quo uulgo accincti sunt dicitur) auro in baltheis et capitis ac axillarm ornatu utuntur: aureos thoraces equorum pectoribus inducunt. Ex auro fraena et phaleras conficiunt: aereas cuspides hastis praefigunt, aere pharetras muniunt. Ferri et argenti nullus apud eos usus. Singuli uxorem ducunt, eaque communiter utuntur, idque Scytharum soli faciunt, si Scythae habendi sunt. Quoties aliquis mulieris libidine capitur, suspensa ad plaustrum pharetra cum ea sine pudore concumbit. Terminus uitae nullus genti praefinitus: ubi quis admodum consenuit, eum propinqui et necessarij in unum coeuntes cum ouibus aliquot immolant, et carnibus pro epulo, ubi decoxerunt, indifferenter uescuntur, quod genus obitus apud eos beatissimum habetur. languore extinctos non edunt, sed terra operiunt, loco damni putantes, quod ad immolationem non uenerunt. Nihil omnino serunt, pecoribus uictitant, et piscibus, quos Araxes abunde suppeditat: lac plurimum potant. Ex Dijs unum So lem uenerantur, cui equos immolant, ut pernicissimo syderi e pecoribus omnibus pernicissimum mactent. Seres mites inter se et quietissimi omnium, mortalium coetus fugiunt, adeo ut caeterarum gentium commercia abnuant: primum eorum fluuium mercatores transeunt, in cuius ripis nullo inter partes commercio, sed disposito rerum pretio, oculis aestimantibus sua tradunt, non emunt nostra. apud illos neque meretrix neque adultera, neque fur ad iudicium deducitur,


page 101, image: s101

neque occisus homo fertur ibi aliquando: sed est apud eos legum suarum metus uehementior, quam genesis constellatio. ... [(reading uncertain: page damaged)] orbis terrae habitant, quia caste uiuant, nec erugine, nec grau... pestilentia caeterisue malis affliguntur. Foemina postquam ...it [(reading uncertain: page damaged)] a nemine petitur, neque quum purgatur: carnibus immundis ... uescitur, [(reading uncertain: page damaged)] sacrificia nulla nouit, secundum iustitiam omnes s... [(reading uncertain: page damaged)] iudices fiunt. Ideo non castigantur huiusmodi plagis, quae pro peccatis accidere solent, sed plurimum temporis perdurantes, absque aegritudine uitam finiunt. Tauroscythae a monte Tauro circa quem habitant. Virgini naufragos immolant, et quoscunque Graecos illuc delatos, hoc modo postquam preces peregerint hominis caput claua feriunt, truncum eius quidam aiunt perturbari e rupe. Nam in rupe praerupta templum est eorum situm, cruci adfigunt caput: quidam de capite suffigendo consentiunt, sed truncum e praecipitio deijci negant, sed humo contegi dicunt. Daemonem, cui immolant, aiunt esse Iphigeniam Agamemnonis filiam. In hostes, quos ceperint, hoc agunt: amputa tam quisque hostis caput domum portat, et fusti suffixum, admodum sublime supra tecta statuit, et plerunque supra fumarium. Ideo in sublimi, locantes, quod dicant eos totius domus esse custodes. Viuunt autem e rapto et ex bello. At Agathirsi excultissimi uiri sunt, et aurum plerunque gestantes in commune cum mulieribus coeunt, ut inter se ger mani sint ac domestici omnes: nihil neque liuoris, neque simultatis mutuo exercentes: caeterum ad Thracum simi litudinem accedentes. Neuri Scythicis utuntur moribus, qui una ante Darij expeditionem aestate, coacti fuerant,


page 102, image: s102

propter serpentium multitdinem, in ipsorum solo procreatam, terram mutare. sibi persuadent, deierantes se quotannis ad dies aliquot lupos fieri, et rursum in [(reading uncertain: page damaged)] habitum et formam redire. Anthropophagi [(reading uncertain: page damaged)] , id est humanae carnis comestores, agrestissimos [(reading uncertain: page damaged)] omnium hominum mores habentes, ...dicijs [(reading uncertain: page damaged)] , non legibus ullis utentes, rem pecualem [(reading uncertain: page damaged)] exercent: uestem Scythicae similem gestant. linguam propriam habent. Melanchleni omnes indumenta nigra gerunt, unde et cognomentun habent, qui soli ex his hu mana carne uescuntur, institutis Scythicis utentes. Budini ingens natio atque numerosa, caesijs oculis omnis ac rufa. Gelonus urbs, a qua et Geloni dicuntur, gentis caput est. Libero Trieterica, id est, triennalia agunt, est Bacchanalia exercent, Graeci quondam fuere, sed Summoti, ibi consederunt. Lingua adhuc partim Scythica, partim Graeca utentes. Sunt tamen Budini a Gelonis, et lingua, et uita dispares. Nam quum indigenoe sint, pecuariae operam dant, solique eius regionis pedunculos edunt. Geloni agriculturae operam dantes, frumento uictitant, et hortos possident, nihil illis neque aspectu, neque colore similes: lorurn regio omnis est arboribus frequens ex lacu, qui ibi etidm ingens est, et multus: Lutras capiunt, castores, aliasque multas feras, ex quarum pellibus renones faciunt, atque induunt. Lyrcae e uenatione uictitant, hoc modo, conscensis arboribus, quae et per omnem eorum regionem frequentes sunt, feris insidiantur. singulis adest canis et item equus in uentrem cubare edoctus humilius subsidendi gratia: ubi quis ab arbore feram uiderit, sagittaque percusserit, conscenso equo illam persequitur, comitante


page 103, image: s103

cane. Argyppaei sub excelsorum montium radicibus incolunt, homines, qui ab ipso natali calui sunt, mares pariter, et foeminae: simis quoque naribus, et ingenti mento, proprio quodam oris sono. Scythicam gestantes uestem, ex arboribus uictitantes, rei pecuariae haud student: unde eis pecorum non multum est. sub arbore quisque cubat: per hyemem quidem ubi arborem pileo albo firmoque contexerint, per aestatem uero sine hoc pileo. his nemo mortalium iniuriam infert. Sacri enim dicuntur esse, nihil martium armorum possident. Iidem finitimorum controuersias dirimunt: ad quos quisque confugit, is a nemine laeditur Issedones talibus moribus uti feruntur, quoties pater alicui decessit, omnes eius propinqui pecora adducunt, quae ubi mactauerunt, concideruntque, concidunt et mortuum patrem illius, a quo in conuiuium adcipiun tur, commixtisque omnibus carnibus conuiuium exhibent. Caput tum defuncti denudatum purgatumque inaurant, eoque pro simulachro utuntur. agentes illi quotannis maiores hostias caeremoniasque haec filius patri, pater filio fa cit, quemadmodum Graeci natalicia. dicuntur praeterea et isti, iusti esse: et ipsarum uxores peraeque fortes ac uiri. et tales olim fuere Scytharum mores. a Tartaris postea subacti, et illorum uiuendi institua complexi, Tartarorum more uiuunt, Tararique uno nomine uocantur.

De Tartaria, gentisque Tartarorum moribus, et potentia. CAP. X.

TArtaria, quae et Mongal dicitur, ut Vincentius scri bit, in ea terrae parte sita est, ubi oriens Aquiloni coniungitur, ab oriente Katheorum ac Solangorum terram


page 104, image: s104

habuit, a meridie Sarracenorum, ab occidente Naymanorum, ab aquilone oceano circundata. Tartaria a flu uio Tartar, qui per eam currit appellata. Regio plurimum montosa, ubi campestris est, admixta glarea harenosa est, sterilis nisi aquis fluuialibus, quae tamen rarissimae sunt, irrigetur. et ob hanc etiam causam multum deserta et infre quens est. ciuitates in ea nullae, nullae uillae, praeter unam, quae Cracuris dicitur. lignis in plaerisque locis adeo inops, ut arido boum et equorum stercore incolae ipsi ignes foue re atque cibaria decoquere cogantur. Aêr et coelum intemperatum et mirificum, tonitrua et fulgura in aestate adeo horrenda ut prae timore homines intereant, iam calor ma gnus est, mox frigus et densissimae niues cadunt: uentorum frequenter tam ualidi flatus ut equitantes detineant, et ad terram homines deijciant, arbores radicitus euerant, et multa damna inferant. In hyeme ibi nunquam pluit, in aestate frequenter, sed adeo parce ut uix terra madefiat. Regio alioquin omnium animalium diues in camelis, bobus, etc. Iumenta, et equos in tanta copia et multitudine, quantum non credimus reliquum mundi habere. A quatuor ab initio populis habitabatur: unus Iecchamongal, id est, magni Mongali dicebantur. Secundus Sumongal, id est, aquatici Mongali. Es illi sese etiam a Tartar fluuio iuxta quem habi tabant Tartaros appellabant. Tertius Merchat uocabatur. Quartus Metrit. Omnes unam corporis formam, unam linguam habebant. Ferus ab initio cultus, sine moribus, sine lege, sine ullo uitae cultu, armenta pascere, obscuri noninis inter Scythas, finitimorum uectigales. Mox gens ipsa in plures uelut tribus diuisa est, coepitque sub ducibus


page 105, image: s105

agitare, penes quos erat totius rei summa: pendere tamen nihilominus Naymanis uicinis accolis tributum. Quum Canguista oraculo quodam primus est Rex ab ijs creatus. Is recepto Imperio primum omnium malorum daemonum cultum abrogauit, edictoque praecepit, ut tota gens Deum optimum maximum coleret, cuius prouidentia regnum credi uoluit a se receptum. Edictum est deinde, ut quicunque per aetatem arma ferre possent, ad certum diemregi praesto adessent. Estque militaris multitudo in hunc modum distributa, ut decuriones centurionibus parerent, centuriones chiliarchis, chiliarchi myriadum praefectis. Inde ad pericli tandas Imperij uires septem principum (ex ijs, qui uni uersae genti ante constitutum regnum praefuerant) filios parentum manu iussit interfici. facessunt illi Imperium: etsi accrbum et atrox, cum multitudinis metu, tum religionis adacti: credere enim uulgo coeli numen eiusmodi regni initijs interfuisse, non regem, sed Deum ipsum uiolari arbitrantes si illius dicto minus obtemperassent. His fretus opibus Canguista primum finitimos Scythas bello subegit, subiectos uectigales fecit, et cum his eos, quibus ipsi ad id tempus tributum pependerant. Inde remotiores populos aggressus tam prospere, tamque feliciter a Scythia ad solis usque ortum, et ab ortu solis ad mediterraneum mare, et ultra, armis suis omnia regna, gentes, et natioenes subegit, ut merito iam se totius orientis dominum et Imperatorem scribat. Sunt autem Tartari omnium hominum deformissimi corpore, ut plurimum, parui, oculos habent grossos et prominentes, multum coopertos palpebris, ita ut ualde parua est apertura in eis: latas habent facies


page 106, image: s106

et imberbes, excepto quod in superiori labro, et mento raros habeant pilos et uolatiles: graciles sunt in medio communiter omnes: radunt caput per uerticem ab aure una ad aliam in occipitium, ita ut rasura illa barbati for nam praetendat, capillos in reliqua parte, quemadmocdum mulieres nostrae, longos nutriunt, de quibus duas tricas siue cordas faciunt, et utranque retro aures colligunt: quo more non Tartari solum raduntur, sed quaecunque gentes eis commorantur. Ipsi porro leues sunt et agiles, boni equites, pedites mali: nullus pedes uadit, omnes et minimi etiam aut equis aut bobus insident quocunque sit eundum: equitant etiam mulieres, equis utuntur castratis, et qui non feriunt: fraena plurimo auro, plurimo argento et gem mis exculta sunt:. campanulas admodum resonantes ex equi collo pendentes gestare gloriosum. Sermone horrido sunt et clamoroso, cantantes luporum more ululant: caput quatiunt quando bibunt: bibunt autem quam saepissime et ad ebritatem, quae apud eos gloria est. Non in uillis aut urbibus, sed in campo ueterum Scytharum ritu sub tabernaculis habitant: pastores enim sunt plerique emnes. In hyeme manere in planitie solet, in aetate uero pascuarumu uberatem sectantes in montibus degunt. Stationes in tentorij modum aut ex uirgultis contexunt, aut filtro leuigatis lignis sustento: in medio rotundam fenestram faciunt, quae lucem praebeat, et fumum emittat: ignem in medio habent, iuxta quem liberi et uxores uersantur. Sagittationibus, luctationibusque uiri gaudent: uenatores mirabi les sunt: cataphracti ad uendadum pergunt, feram conspicientes corona circunstant, et tunc sagittis quas quisque


page 107, image: s107

in illam misit praepeditam capiunt. Panem non habent, nec pinsunt: mappis non utuntur, non mantilibus. Vnum Deum credunt, et ipsum omnium esse tam uisibilium, quam inuisibilum factorem: non tamen aliqua caeremonia, aut ritu colunt, sed potius idola quaedam de filtro aut serico ad hominis formam effigiata, ex utraque tentorij parte constituentes pecorum suorum custiodes esse precantur, atque plurimum reuerentiae exhibent: his primum lac omnis iumenti ac pecoris offerunt: et antequam quicquam uel bibere, uel comedere incipiunt, partem apponunt: quodcunque animal ad esum mactant, illius cor in scypho per integram noctem appositum mane coquunt, et comedunt. Venerantur etiam et sacra faciunt Soli, Lunae, et quatuor elementis. Chaam praeterea Regem et dominum suum filium Dei existimantes, religiosissime adorant, sacrificant, et tantum illi tribuunt, ut digniorem in toto mundo non essc credant, nec aliquem alium nominare patiuntur. Caeteros homines adeo haec gens contemnit, et se pruden tia et boniatc excellere putat, ut alloqui fastidiat et a se explodat. Papam Christianosque cunctos canes appellant, et idololatras, quod lapides et ligna adorent. Ipsi maleficis artibus intenti, somnia obseruant, Magos habent, qui ea ipsis interpretentur, et ab idolis responsa petant, et accipiant. Deum enim cum illis loqui persuasum habent, et propterea ex oraculo uniuersa faciunt. Tempus et praesertim lunationes obseruant: nullum tamen prae alio aut singulari festiuitate aut abstinentia colunt, aequaliter omne habent. Tantae auaritiae et cupiditatis sunt, ut ubi quisbiam aliquid uiderit quod habere desyderat, si illo


page 108, image: s108

potiri cum uoluntate possessoris non possit, dummodo tari non sit, ui rapit: ex praecepto et instituto regum licere arbitrantes. Quum tale mandatum a Canguista, Chaamque primis regibus habeant, quod quicunque Tarta, rus aut etiam Tartari seruus equum, hominem, siue uirum, siue mulierem, in uia repererit literas aut conductum regium non habentem, eum sibi uendicet, et pro suo, perpetuo utatur. Pecunias indigentibus commutant, sed pro grandi et intolerabili usura, unum denarium de decem singulis mensibus accipientes, et de usura usuram, si dilata fuerit. Tributarios suos tantis tributis, tantis exactionibus molestant, et aggrauant, quantis nullae aliae gentes unquam suos exercuisse leguntur. incredibile relatu est: cupiunt semper, et ut domini omnium extorquent, nihil retribuunt. Mendicantibus eleemosynam etiam denegant. in hoc laudantur quod prandio aut coenae superuenientes uolentes comedere non excludunt aut repellunt, sed inuitant, et quibus uescuntur misericorditer communicant. Victus autem immundissimi sunt, utpote qui mensas, ut dictum est, mantilibus non operiat, manutergijs non utantur, quum manus non lauent, non corpus, non uestimenta: panem neque edant, neque conficiant: olera non edant, non legumina, sed tantummodo omnium animantium carnes. Canum etiam et cattorum, equorum ac grandiusculorum murium. Captorum inimicorum corpora, ad crudelitatem suam ostentandam, et uindicandi desyderium, ad ignem quandoque assant, et ubi plurimi comesturi conuenere, dentibus (luporum adinstar) dilaniant, atque ab fumunt, eorum sanguinem etiam ad hoc prius collectum crateris


page 109, image: s109

infusum epotant. Lac iumentinum alias ipsis potus est. Vinum apud eos non nascitur, aduectum, sicut caeteri homines, auidissime bibunt: alter alterius pedunculos comedunt de capite uel aliunde extrahentes, et dicunt, Sic inimicis nostris faciam. Scelus magnum habetur si cibi aliquid aut potus perire permittitur. Ideoque ossa, nisi medulla prius excepta sit, canibus nequaquam proijciunt. Nullum animal ex nimia tenaciate comedunt, et absumunt integrum et sanum, sed quando mutilatum fuerit, coeperitque iam aut senectute, aut aliqua alia pernicie languescere. Multum frugales sunt et in paucis minimisque contenti, bibunt mane unum uel duos scyphos lactis, et interdum toto die aliud nihil bibunt aut comedunt. Vestitu tam uiri quam mulieres fere uno induuntur, uiri mitris ca put obtegunt non multum prosundis, obtusis ante, retro caudatis unius palmi longitudine, pari latitudine, quae ut capiti adhaereant, et ne a uento quidem deturbentur, iuxta aures insutas fascias habent, quibus sub mento connectantur. Foeminae coniugatae canistro quodam rotundo teguntur, unius pedis et semis longitudine, in summitate instar dolij plano, diuersicolori serico, aut pictis pauonum plumis circumornato, gemmis ad haec et plurimo auro, caetero corpore, ut quaeque diues est, ita uestiuntur. potentiores purpura, et serico: quemadmodum earum uiri. Tunicas portant miro modo formatas, fissura earum in finistro latere, a quo induuntur et exuuntur. nodulos quatuor aut quinque habet, quibus clauditur: uestimenta quae in aestate gerunt, nigra sunt ccmmuniter omnid: quae in hyeme, pluuiosisque temporibus alba, infra genua non descendunt.


page 110, image: s110

pelliceis uestibus, quibus maxime utuntur, pilos non occultant et carni applicant, ut nos, sed corium, pilos propter decorem uidendos praebent. Virgines a non coniugatis ac illae a uiris discerni facile nequeunt, quod indiscreto fere omnes a uiris et habitu et gestu sint. Foemoralibus aeque omnes utuntur. Bellum inituri brachia, quae nuda habent, quidam serreis laminis circundant, corrigijs quibusdam concatenatis, quidam multiplicato corio, quo etiam caput obmuniunt. Scutis uti nesciunt, pauci quoque lanceis et longioribus gladijs. Enses habent, brachiali longitudine ab una parte fastigatos, quibus pugnantes a latere percutiunt. Equites sunt agiles, sagittandisque scientissimi. Is omnium fortissimus censetur, qui et Imperij obseruantissimus est: sine stipendio militant, gens in praelijs et rebus gerendis solers, et ad omnia momenta rerum, imperiumque obeundum praesto. Duces et principes bellum non intrant, sed procul stantes, suos adclamant, hortanturque: et quid facto opus sit diligenter prospiciunt: liberos, uxores, et aliquando hominum imagines equis impositas exercitui addunt, ut maior, ac hosti terribilior magis appareat. Nec fuga turpis, si conducibilis sit, aut necessaria. Sagittaturi dextrum brachium ab armatura exuunt: et tanta ui postmodum sagittas excutiunt, ut nullum armorum genus sit illis non penetrabile. Turmatim pugnam capessunt, turmatim fugiunt, uulnifico sagittarum iactu sequentem a tergohostem conficientes. Inde pugnantium paucitatem conspicati subito in pugnam redeunt, homines, equosque sagittantes uulnerant, ac tum maxime uincunt


page 111, image: s111

quum uicti creduntur. Quum regionem aliquam inuadere ueniunt, diuiso exercitu ab omni parte inuadunt ut eis occurri non possit, ac nemo incolarum effugere, ita uictoriam semper in manibus habent. Illa superbisaime utuntur capto nulli parcentes, non pueris, non mulieribus, non senibus, omnes promiscue occidunt, praeter artifices, quos ad opera sua reseruant: occidendos per centuriones diuidunt, seruo cuique ad interficiendos decem, plures, uel pauciores, prout numerus fert, assignantes: quibus omnibus bipenni, ut sues, mactatis, caeteris in terrorem hoc agunt: quemque millesimum accipiunt, et capite subuerso, pedibus ad stipitem in medio caesorum erectum ita suspendunt, ut suos adhuc admonere et andire uideatur: plerique ad iacentum corpora ipsa procedentes e recentibus uulneribus emanantem sanguinem ore excipiunt et ingurgi tant. Nemini quantuncunque etiam se obligauerint seruant fidem, quin in deditos eo modo, et multo grauius saeuiant. Iuuenculas mulieres in quam quisque incidit et quancunque uult stuprari licet: abducuntur quae liberalioris formae sunt, atque in extrema omnium rerum penuria seruire perpetuo coguntur. Incontinentissimi enim omnium hominum Tartari sunt: nam licet uxores ducant quotquot uolunt et sustentare possunt, nullusque (excepta solummodo matre filia et sorore) ipsis aut consanguinitatis aut affinitatis gradus ad matrimonium contrahendum obstet, Sodomitici tamen ultra modum sunt: se non minus, quam Sarraceni indifferenter et impune cum masculis, pecudibus que commiscentes. Mulierem quam sibi coniungunt, pro uxore non habent, nec dotem


page 112, image: s112

accipiunt, donec pepererit: unde sterilem repudiare possunt, et aliam superducere. Hoc mirum est, quod licet mulieres multae uirum unum habeant, propter illum inter se non facile rixentur, cum tamen una alijs praeferri soleat, atque iam cum illa, mox cum alia dormire: unaquaeque autem suam stationem habet, unaquaeque suam familiam: castissime uiuunt, nam in adulterio deprehensi tam uir quam mulier lege ipsa occiduntur. A re bellica feriati uiri pecora in pascua ducunt, et custodiunt, uenanturque, et seluctando exercent, aliud nihil agunt, mulieribus omnia comittunt: his curae est et quae sunt uictui et quae amictui necessaria procurare. Gens ipsa multas superstitiones obseruat: cultellum in ignem mittere, uel eo saltem attingere: carnes item ex olla cultello extrahere magnum nephas est: nihil etiam iuxta ignem securisecant, ne quocunque modo laedant, quem alias religiose uenerantur, et a quo omnia purificari debere persuasum habent. Flagello quo equus impellitur (calcaribus enim non utuntur) corpus aut brachia quietis gratia supraponere, aut flagello sagittas tangere, maxime deuitant. Iuuenes aues non solum non occidunt, sed nec capiunt quidem. Fraeno equum non uerberant. Os osse alio non frangunt. Cibum ac potum, praesertim lac, nemo profundit. In stationibus nemo mingit: quod si obstinate aliquis faceret, absque misericordia occideretur. Si autem necessitas cogat, ut saepius fit, tentorium in quo factum est, et omnia quae in eo continentur, purgari debent, tali modo: duos ignes, tres passus abinuicem distantes faciunt, intra quos hastas duas infigunt, iuxta quenque


page 113, image: s113

ignemunam statuentes. deinde cordula ab una ad aliam ducta, ac buccaranno intecta per medium illarum, ceu per ianuam, quaecunque purificanda sunt traducunt: mulieres duae, quarum hoc interest, in alia parte stant, hinc atque hinc una, aquam inspergentes, ac carmina quaedam submurmu rantes. In conspectum regis nullus aduena, cuiuscunque dignitatis existat, et quantacunque agere habeat admittitur, nisi purgatus prius. Quilimen tentorij in quo Imperator aut ducum aliquis moratur, pedibus calcat, in ipso uestigio interficitur. Praeterea si aliquis morsum fecerit, quem deglutire non possit, cogereturque eundem euomere, accurrunt illico omnes, et foramen sub statione faciunt, per quod extractum crudeliter necant. Multa alia sunt, quae pro inexpiabilibus peccatis habent. ast hominem occidere, aliorum terram inuadere, res et bona aliorum contra ius, fasque diripere, Dei praecepta negligere, pro paruo aut nihilo ducunt. In mundo quodam alio, quem tamen describere non possunt, se post hanc uitam aeternaliter uicturos credunt, et meritorum suorum condigna praemia percepturos. Quum quispiam infirmari coeperit, et morti iam uicinus esse, hastam unum cum nigro panno tabernaculo, inquo decumbit, praefigunt, ut ab ingressu praetereuntem auertat. Nemo enim hoc conspecto inuocatus intrare audet. Postquam uero defunctus est, omnis illius familia conuenit, et funus extra tentorium in locum aliquem antea delectum clam portant, et fouea lata profundaque satis facta, tentoriolum in ea erigunt, mensam ferculis instruunt: atque defuncti corpus prius preciosissimo habitu uestitum ad eam applicantes, una omnes terra obruunt.


page 114, image: s114

Sepelitur etiam cum eo iumentum unum, et equus phaleratusunus. Potentiores in uita seruum unum eligunt, atque cauterio suo inustum secum tumulari faciunt: et hoc ideo, ut in alio mundo his utantur. Dehinc amici alium equum accipiunt, et mactant, carnes comedunt, cutem foeno repletam, atque resutam quatuor palis supra sepulchrum in defuncti signum erigunt. Ossa in animae expiationem mulieres comburunt. Cum cute potentiores aliud agunt, in tenuissimalora illam discindunt, atque his extensis per sepulchri circuitum terram demetiuntur: tantum nanque in alio orbe defunctum sortiri credunt, quantum hic ab amicis illi hoc corio admensum fuerit: Tricesimo die luctum finiunt. Quidam Tartarorum Christiani nominis, sed pessimi, parentes iam senio confectos, ut citius morian tur, multa pinguedine diu obescant, et inde defunctos comburunt: puluerem diligenter collectum, quasi preciosum aliquid obseruant, illo cibaria sua quotidie condientes. Qua autem pompa, qua festiuitate Tartari post regis obitum alium illi substituant, quoniam nedum scribere, sed legere forte taediosum, paucis absoluam. In locum in campis aptum ad hocque consuetum Principes, duces, barones et omnis populus totius regni conueniunt: tum eum cui regnum aut ex successione, aut electione debetur, in thronum aureum collocant, atque procidentes unanimi uoce, et excelsa omnes in hunc modum acclamant: Rogamus, uolumus etiam, et praecipimus ut domineris nobis. Respondet ille: Si hoc a me uultis, necesse est: parati sitis quicquid praecepero facere, quum uocauero, uenire quocunque misero, ire: quemcunque occidi iussero, id intrepidos


page 115, image: s115

facessere, et totum regnum in manus nostras statuere atque committere. Vbi responderunt, Sumus: inquit rursus, Ergo oris mei sermo, decaetero gladius meus erit. fit applausus a populo. Principes interea ipsum e regio solio exceptum supra filtrum in terrastratum humiliter sedere faciunt, ita alloquentes: Vide sursum et agnosce Deum, ac respice filtrum in quo sedes deorsum: si bene administraueris, ad uotum habebis omnia: Si autem male, adeo rursus humiliaberis, spoliaberisque ut ne exile hoc filtrum, in quo sedes, tibi relinquatur. quo dicto, charissimam uxorum adiungunt, et ambos cum filtro eleuantes, hunc omnium Tartarorum Imperatorem, illam Imperatricem salutant. Adsunt tum mox ab omnibus gentibus, quibus imperare habet, dona. Adsunt et quaecunque Rex desunctus reliquit, de quibus nouus Imperator unumquenque principum donat, caetera sibi seruari praecipit, et cum hoc comitia dissoluit. In eius manibus seu potestate omnia sunt: nemo potest, audetque dicere, hoc meum est, uel illius est. Nemo commorari in aliqua terrae parte debet, quam in assignata. Imperator ipse ducibus assignat, duces millenarijs, millenarij centenarijs, centenarij decanis, decani caeteris. Sigillum quo utitur ita inseribitur: Deus in caelo, et Chuichuth Cham in terra: Dei fortitudo, et omnium hominum Imperator. Quinque maximos et robustissimos exercitus habet, quinque duces, per quos omnes, qui obstant, expugnat: aliarum gentium legatis ipse non loquitur, nec etiam in conspectum admittit, nisi tam ipsi quam munera (sine quibus uenire praesertim non debent, nec possunt) a mulieribus quibusdam ad hoc deputatis


page 116, image: s116

prius purgati fuerint. per medias personas respondent, quibus quando et quandiu loquitur (quantumcunque magni sint) flexis genibus auscultare debent, et ita atten dere, ut ne a uerbo quidem aberrent. Nemini enim licet imperatoris uerba mutare: Nemini latae ab illo sententiae) qualicunque modo contraire. In publico is nunquam bibit, neque aliquis Tartarorum princeps, nisi prius cantetur ei, aut citharizetur. Potentiores quum equitant, umbella quae longiori hastae imposita, iuxta eos portatur, obumbrantur: quod et mulieribus eorum fieri dicunt. Et tales Tartarorum genti mores anno ab hinc ducentesimo erant, hi uiuendi ritus. Georgiani quos Tartari eodem fere tempore deuicerunt, cultores Christierant, ritum Graecorum seruantes, Persis uicini: longo terrarum tractu a Palaestina ad Caspiosusque montes eorum dominium extendebatur. Episcopatus decem et octo habebant, et catholicum unum, id est, episcopum uniuersalem, quiloco patriarchae erat. Antiocheno patriarchatui ab initio subiecti erant, bellicosi homines: rasuram in capite faciebant, clerici rotundam, Laici quadratam. Mulieres eorum quaedam equestris ordinis erant, et ad praelium doctae. Georgiani ordinatis iam aciebus in pugnam ituri repletam optimo uino pugillarem cucurbitam epotare solebant, et aduersarios poste a animosius adire. Clerici usurae et Simoniae libere uacabant: cum Armenijs mutuo et perpetuo odio persistebant: Erant enim et Armenij Christiani nominis populus antequam, Georgianis subactis, Tartari illos superauere: sed a fide, rituque orthodoxae ecclesiae in multis discordabant. Diem natalis domini ignorabant, nullas festiuitates,


page 117, image: s117

nullas uigilias, nec etiam quatuor tempora obseruabant. Sabbato Paschae non ieiunabant, Christum eo die circiter uesperam resurrexisse asserentes. Omnibus sextis ferijs infra paschatis et pentecostes festiuitates carnes manducabant. Multum ieiunabant, a septuagesima quidem incipientes ita stricte ut nec in quartis sextisque ferijs oleo, uino, aut piscibus uterentur: plus peccare existimantes, qui his diebus uinum biberet, quam eum, qui Veneris gratia lupanar subiret. die Lunae penitus se ab omnibus cibis abstinebant, die Martis ac Iouis comedebant semel, die Mercurij et Veneris omnino nihil, Sabbato uero et Dominico die esitabant carnes, et reficiebantur laute. Per totam septuagesimam exceptis sabbatis et dominicis diebus missarum officia nemo celebrabat, nec etiam sextis ferijs per totum annum: per hoc enim uiolari ieiunium uolebant. Porro duorum mensium infantes, et quoslibet alios indifferenter communioni admittebant, aquam sacrificio non addebant cum lepore, urso, corniculis, et huiusmodi, sicut Graeci, Iudaizabant. In calicibus uitreis et ligneis celebrabant: quidam sine paramentis et sacerdotalibus uestimentis omnino: quidam cum diaconi et subdiaconi infula tantum operti. Vsurea et simoniae tam clerici quam laici, quemadmodum Georgiani, aeque studebant omnes. Sacerdotes quoque diuinationibus et necromantiae incumbebant. Potationibus magis quam laici uacabant. Vxores ducebant, sed post mortem alterius secunda coniugia utrisque prohibita erant. Adulteram uiro repudiare et aliam ducere licentiam episcopi dabant. De igne purgatorio penitus nihil tenebant.


page 118, image: s118

Negabant etiam obstinate in Christo duas naturas fuisse. In triginta articulis a recto Christianae pietatis tramite eos aberrare Georgiani prodidere.

De Turcia, Turcarumque moribus, legibus, et institutis omnibus. CAP. XI.

TErra, quae nunc Turcia est, maiorem Armeniam ab ortu habet, excurritque ad Cilicum usque pelagus, Septentrionem uersus Euxino terminatur. ab Aitono Turquia dicitur. plures in ea prouinciae: Lycaonia, in qua Iconium caput gentis: Capadocia, in qua Caesarea: Isauria, ubi Seleucia: Licia, quae nunc Briquia, Ionia, quae Quiscum, ubi Ephesus. Paphlagonia, ubi Germanopolis. Lenech, ubi Trapezus. Hoc quicquid est terrae, quae hodie Turciae tenet nomen, non una gens inhabitat, sed Turcae, Graeci, Armeni, Sarraceni, Iacobitani, Nestoriani, Iudaei, Christiani. Secundum leges et instituta plerunque uiuentes, quas Mahometus pseudopropheta Sarracenis Arabiae genti anno salutis sexcentesimo atque undetrigesimo sanxit: uir dubium Arabs an Persa, utrunque enim traditur. Patre malorum daemonum cultore, matre Ismaelita, et ob id Hebraicae legis non ignara. distrahere puerum illi, ambiguumque effingere, dum hic, dum illa suam uterque legem ingerit. Igitur utroque puer imbutus cultu, neutrum adultus recepit, quin homo callidus atque uafer ingenio, inter Christianae pietatis uiros diutissime uersatus, rem perniciosam humano generi ex duabus legibus commentus. Hebraeos aiebat impie facere, qui Christum natum ex uirgine inficiarentur, quando id prophetae, uiri praecipua sanctitate, diuinoque


page 119, image: s119

asstati spiritu, futurum cecinissent, expectandumque multo antea praedixissent. contra Christianos stulte credere Iesum Dei amicissimum natumque ex uirgine, opprobria et cruciatum a Iudaeis perpeti uoluisse. Martinus Segonius Nouomontanus suo haec de Christi regis nostri sepulchro memoriae prodidit. Sarracenos et Turcas, ex antiqua Mahometi praedicatione ridere Christianae gentis homines, qui id conditorium uenerabundi obseruent. Christum prophetam summum affirmantes, ex Dei spiritu, omnis terrenae labis expertem, uenturum iudicem gentium: inficiari tamen uerum ipsius sepulchrum adiri, quoniam gloriosum corpus, diuino conceptum flatu prorsus fuerit impassibile. Haec Segonius, et alia in hanc sententiam, quae a Mahometicae gentis hominibus non magis impie quam stulte in nostros iactari soleant. His pseudopropheta, quum suam gentem malis imbuisset, legem tulit, cui ne ab hominibus sanae mentis quandoque iretur obuiam, abrogareturque ut sordidae et pestilenti, capitalem inscripsit poenam, sanxitque in suo Alcorano, si quis de ea ausus esset disputare. Qua sanctione palam secit nihil synceri in ea lege esse, quam uelut mysterium quoddam texerit, uetueritque tractari, ut quale esset id quod ferebatur, populus haud scire posset. Sergij Monachi Nestorianae impietatis uiri consilio et opera in illa ferenda praecipue usus. Haec ut popularior esset, ex omnium gentium sectis aliquid assumpsit. Christum imprimis laudandum censuit, uirum fuisse affirmans sanctum et omni uirtute praestantem, eundemque supra humanitatis fastigium ponere, nunc uerbum, nunc spiritum


page 120, image: s120

et Dei animam praedicans, uirginis utero natum: ipsam uirginem miris efferre laudibus, astipulari miraculis et Euangelicae historiae quatenus a suo non discrepat Alcorano. Euangelia ab Apostolorum discipulis corrupta esse dicebat, oportuisse per Alcoranum suum emendari: et Christiani nominis multitudini per haec blanditus a Sergio uoluit baptizari: inde in aliorum studia concilianda cum Sabellianis negare trinitatem: cum Manichaeis binarium in diuinis numerum ponere: Negare aequalitatem pa tris et filij cum Eunomio: Spiritum sanctum creaturam dicere cum Macedonio: cum Nicolaitis multitudinem uxorum probare, et uetus testamentum, tametsi id quoque diceret quibusdam in locis non carere uitio: praetexuit his ambagibus incredibilem illecebram, quae facile uita capitur, remissis suae genti Veneris et omnium uoluptatum ha benis. Serpit pestis haec propterea in gentes innumeras, ut iam quota pars hominum prae multitudine illa a uero aberrantium adhuc sit in officio. Ex hoc facile attendi potest quod Christo credat non Europa tota, Mahometo au tem et illius maxima pars cum tota fere Asia et Aphrica. Sarraceni, qui hanc pseudoprophetae impietatem et delyrium primi acceperunt, eam Arabiae partem incolebant, quae Petraea dicta est, ubi uidelicet terra ipsa ab uno latere Iudeae inserta est et reliquo Aegypto, a Sarraco loco Nabathaeis propinquo: siue ut ipsi uolunt a Sara Abraae uxore appellati: unde legitimos se omnium mortalium solos diuinae promissionis successores esse adhuc persuasum habent. Agriculturae quidam uacabant et rei pecuariae, maior autem pars militiae: et ob id


page 121, image: s121

ab Heraclio ad Persicum bellum stipendio conducti, quum se ab illo post consequutam uictoriam fraudari cognouis sent, ira et ignominia accensi Sarraceni Mahometo duce et monitore in Syriam secedentes Damascum occupa bant, ubi copijs et commeatu aucti Aegyptum petebant, qua subacta, Persidem, postea Antiochiam, et hinc Hierosolymam: adeo potentia et fama in dies eorum res cresce bant, adeo indies augmentabantur, ut nihil amplius ipsis resistere posse timeretur: quum Turcae fera et crudelis Scythica gens ex Caspijs montibus a finitimis pulsi iam per Caucaseas portas in minorem Asiam primo, poste a in Armeniam, Mediam, ac Persidem descendentes, ui et armis omnia sibi subiugarent. Sarraceni igitur his utpote Imperij fines defensuri obuiam processerant, sed quia ipsis impares erant in breui ad eam desperationem adducti sunt, ut Mahometi fide ab his recepta, passi sint eos in Perside secum regnare: ut nescias utra gens maiorem fecerit iacturam, quae tato regno cesserit: an quae eam sibi pestem inculcari passa sit regnandi cupiditate. unius itaque fidei uinculum ita utramque gentem copulauit, ut Sarraceni pro Turcis, et contra Turcae pro Sarracenis indiscreta appellatione aliquandiu uocati sint. Nunc ut uideo Turcarum nomen inualuit, altero abolito. Non unum apud hos equitum genus in usu. Sunt Thimarcini, qui stipendiarij interpretantur. ad octoginta, millia: hi uicos, uillas, castella, ut quisque meritus est, Regis indulgentia possident stipendij loco, praestoque sunt Sensacho, duci uidelicet eius prouinciae, cui attributi sunt. In duos hodie diuisi sunt exercitus, Asiaticum et Europeum, ductu inde maiorum ducum


page 122, image: s122

militaturi, quorum hic Asiae, ille Europae praesidet. Hos Bassas gentili lingua appellant. Sunt et Aconiziae fatales dicti, hi sine stipendio militant, semperque agmen praecedunt praedabundi, quintam praedae partem regi debent, manubiarum nomine: sunt hi circiter quadraginta millia. Abijt tertium genus in Charippos, Spahiglanos: et Soluphtaros. praestantissimi horum Charippi equestris dignitatis illustres, et circa Regem frequentes octingenti numero ex Scythis Persisque neque alio genere hominum lecti in con spectu regis insigniter, quum opus est, dimicant. Spahi et Soluphtari sunt, qui ab initio ad turpem usum, pueri adhuc, apud Regem fuere, mox adulti Regis indulgentiae uxorem ducunt, auctique dote coniugis et stipendio plurimum oratorum utuntur officio, Regis latus dextra leuaque stipantes inter eundum. Ad praefecturas et caeteras dignitates ex hoc fere ordine leguntur, Mille sunt et tre centi numero. Triplex in peditibus ordo. Ianizari hi impuberes adhuc ex toto Imperio leguntur a conquisitoribus, aliquandiu militari disciplina instruuntur, sub magistro in publicis gymnasijs, mox militiae ascripti amiciuntur breuiori ueste, et pileo albo, ac sursum uersus erecto: arma, scutum, ensis et arcus: hi castra muniunt, urbes oppugnant, suntque ad uiginti millia, et amplius. Secundi sunt ordinis Asappi, leuis armaturae pedites, ense, scuto, et longiore hasta instruuntur, rubro pileo a Ianizaris discreti hostium equos in praelio confodiunt: horum nume rus ad belli magnitudinem accommodatur, minimum quadraginta, millia, cum rege proficiscuntur: his stipendium cum bello finitur ex hoc instituto. Regius habet exercitus


page 123, image: s123

ad ducenta armatorum millia. Caeterum peditum turba sine stipendio uoluntariorum, aut euocatorum, suntque his Calones mixti, Lixae, fabrilignarij, et qui pugnantibus necessaria ministrant: sternunt uias, per loca ardua et abrupta: pontes fluminibus aut stagnis imponunt, aggeres in hostes erigunt, caeteraque ad expugnationes urbium utilia expediunt. Comitantur castra Numularij, Trapezitae, institores, atque aliorum id genus hominum ingens col luuio, ne quid desit eorum, quae humano usui conducunt. Sed nihil est quod in ea gente magis mirari possis, quam celeritas in agendo, in periculis constantia, obseruatio imperij: ad minima delicta capite plectuntur: profunda et uorticosa tranant flumina, abruptos superant montes, iussi per aequa et iniqua eunt praecipites, non uitae sed Imperij memores, peruigilij, inediaeque tolerantissimi: nulla ibi seditio, nullus tumultus: fremitu non clamore utuntur in praelio: in castris noctu tam pertinax silentium, ut patiantur captiuos dilabi, ne tumultus excitetur aliquis. Hi ex omni mortalium numero hodie legitime militant, ut nemini mirum uideri possit, quid sit, quod res eorum tantum ad hunc diem creuere, quantum ducentesimo ab hinc anno nullius alterius gentis: possitque uere dici, esse id genus hominum inuictum, nisi aut lue aut peste aliqua teterrima, aut domestica discordia uincantur. Vestitus quo mi lites utuntur honestissimus est, nihil indecentiae, nihil inhonestatis omnino habens. In sellis ac fraenis nulla curiositas aut superfluitas est. Armis indutus eorum nemo incedit, nisi quum pugna instet. arma post eos in sarcinis deferuntur. Vexillis non utuntur, sed lanceis, ex quarum


page 124, image: s124

summitate quaedam diuersicoloria fila dependunt, per quae singuli ducum a suis internosci ualeant. Tympano tamen et fistulis ad conuocandum concitandumque ad pugnam utuntur. Registrario, qui magnatum unus est, defuncto bello praesentari omnis exercitus debet, tum ut qui, ut quot bello amissi sint cognoscatur, quum ut in illorum locum alij scribantur. Pro militibus in omnibus congregationibus et conuiuijs orant, sed multo magis pro communi patriae causa caesis: felices beatosque eos appellantes, quod non domi inter coniugum, filiorumque lamentationes obierunt, sed foris inter hostium fremitus ha starumque fragorem. Maiorum suorum uictorias describunt, descriptas cantant et extollunt: multum enim mili tum animos per hoc exercitari existimant. Domus et caetera aedificia, sub quibus habitare solent, de lignis et terra uulgo sunt, pauca de lapidibus: solorum magnatum domus, balnea et Deorum templa ex his uulgo constructa: quamuis et plebeiorum quidam locupletes adeo sunt ut exercitum armare expedireque integrum unus possit: sed quia frugales sint, et omnem sumptum deuitent, humilitatem diligant: uoluntariam hanc paupertatem, et rerum situm patienter ferunt. Ob hanc etiam causam picturas abijciunt, imaginum sculpturas sic abhorrent, sic detestantur, ut Christianos, qui eis tantum delectemur idololatras uocitent, et in ueritate esse contendant. Sigillis in literis, siue regis aut cuiuscumque alterius fuerint, nullis utuntur, nullis signis obmuniunt: fidem habent statim ubi solum modo mittentis nomen audierint aut scribentis stylum inspexerint. Campanarum usus apud eos nullus, nec etiam


page 125, image: s125

Christianos inter eos habitantes habere ac uti permittunt. Pro pecunia aut aliqua alia re non ludunt, ludere repertos ignominijs multis et probris afficiunt et prosequuntur. Ad sedendum scamnum, sedile aut aliud fulcimentum nemo cuiuscunque dignitatis conditioniue existat requirit, sed decentissima quadam et membrorum ey uestium compositione super terram puerorum more recumbit. Mensa supra quam uescuntur ut plurimum e corio bubu lo parata est, aut ceruino non concinnato et adhuc hirsuto rotunditatem habens, quatuor uel quinque palmarum latitudinis circulos multos per circuitum insutos ferreos, quibus quum corrigiae inductae sunt instar bursae clauditur expanditur et portatur. Domum, ecclesiam aut alium locum in quo sedendum est, nisi discalceatus, nemo intrat, quum inhonestum indecorumque ualde habeatur, ut calceatus quis sedeat, quare calceamento quodam utuntur, quod facile et deponi potest et recipi. Locus in quo uel domi uel in ecclesijs sedetur, stratus tegetibus laneis est, aut scirpeis: habentur quoque interdum propter locorum humilitatem, et immunditiam tabulata. Vestimentis utun tur tam uiri quam foeminae satis largis et longis, in anteriori parte apertis, quo honestius curuati naturae opus perficere caelareque possint. Multum enim in egestione cauetur, ne meridiem uersus, quo orantes se uertere solent, faciem conuertant. Multum etiam ne ab homine quopiam conspecti turpitudinem suam ostendant. Curuati etiam quemadmodum apud nos mulieres micturiunt: nam si stando quispiam mingeret, pro stulto aut haeretico ab omnibus haberetur. A uino, quoniam peccati et


page 126, image: s126

omnis immundiciei seminarium sit, ex lege abstinent, uuas tamen comedunt, et mustum potant. Abstinent se quoque a carne et sanguine suillo, necnon ab omni morticino, reliquis comestibilibus cunctis uescentes. Diem Veneris ab omni labore feriati tanto studio et religione colunt, quanta nos dominicam, aut quanta, Iudaei sabbatum. In singulis ciuitatibus ecclesia una principalis est, in qua eo die post meridiem conueniunt omnes, atque oratione solen niter peracta, praedicatio fit. Vnum Deum confitentur, qui nullum sibi uel similem habeat, uel aequalem, cuius propheta fidelis Mahometus sit. Quinquies in die Sarraceni omnes orare tenentur, faciebus ad meridiem uersis: et hoc antequam faciant, perfectissimam corporis munditiam habere, culum, ueretrum, manus, brachia, os, aures, nares, oculos, capillos, ad ultimum pedes etiam decentissime lauare, praesertim post coitum et egestionem, nisi aegrotauerint, uel in itinere fuerint. Si uero aqua eis ad hoc desit, quod tamen contingere raro aut uix potest (quod in omnibus ciuitatibus continua balnea ad hoc habeantur) puluere mundae et recentis terrae perficiunt: ante ablutionem hanc, pollutus quacunque pollutione loqui secum, aut se etiam uidere, quantum possibile est, permittit neminem. In quolibet anno mensem integrum et hebdomadam strictissime ieiunant, interdiu nec comedentes, nec bibentes quicquam: nec etiam se mulieribus commiscentes, post Solis autem occasum ad usque sequentis diei exortum cibis, potibus, ac Veneri ad placitum indulgent. In fine ieiunij et postea iterum sexagesimo die Pascha celebrant, in memoriam Arietis Abrahae ostensi in sacrificium filij


page 127, image: s127

loco: noctisque cuiusdam in qua Alcoranum de coelo datum existimant. Semel quotannis etiam ad domum Dei, quae in Mecha est, ire Sarraceni omnes debent, tum propter professionem suae recognitionis, tum annuos honores Mahometo persoluendos, cuius sepulchrum ibi obseruatur. Religionem seu sectam suam abnegare Sarraceni neminem cogunt, nec istud alicubi persuadere conantur: quamuis Alcoranus praecipiat, ut aduersarios prophetasque eorundem perdant, et omnibus modis persequantur: unde fit ut in Turcia omnium sectarum gentes habitent, et quaeque, ut solet, suo Deo sacra faciat. Sacerdotes praeterea eorum a communi populo non mul tum differunt, nec a priuatis aedibus ecclesiae. Alcoranum scire sufficit et quae adorationem cultumque legis pertinent: meditationibus, literarumque studijs minime uacant. Non enim ecclesiarum aut animarum aliqua cura occupati sunt, sacramenta, nulla habent, reliquiarum, sacrorumque uasorum, et altarium nulla obseruatio, sed uxoribus, liberis, ac caeterae familiae intenti, agriculturae, mercaturae, uenationi, et similibus studijs, quibus uictus quaeritur et uita sustentatur, quemadmodum laici caeterique, incumbunt: nihil est ipsis facere illicitum, nihil prohibitum: a seruitute, ab exactionibus immunes sunt. honoris plurimum ab omnibus percipiunt, ut qui legis caeremonias sciant, ecclesijs praesideant, et alios docere possint. Gymnasia multa et magna habent, in quibus ciuiles leges a Regibus latae pro regni administratione defensioneque plurimi docentur, quorum dein quidam ecclesiasticis, quidam secularibus officijs praeficiuntur. Sunt etiam in


page 128, image: s128

ea secta multi et uarij religiosi, quorum quidam in nemoribus et solitudinibus uitam uillatim ducentes hominum commercia effugiunt, quidam in ciuitatibus hospitalitatem exercentes peregrinos pauperes ad hospitia saltem recipiunt, si non habeant quo reficere possint, ex mendicitate enim et ipsi uiuunt: alij per ciuitates uagan tes in utribus quibusdam bonam atque semper recentem aquam portant, quam cuique petenti bibendam ultro offerunt, pro quo pietatis officio, si quid ipsis porrigitur accipiunt, cupiunt nihil, tantam religionis ostentationem in dictis et factis, in moribus et gestu praese ferentes, ut non homines sed Angeli credi possint: signum quoddam quisque gerit per quod cuius professionis sit internosci habet. Iustitiae Sarraceni seu Turcae exactores strenuissimi sunt: qui hominis sanguinem fuderit pari poena semper plectitur. In adulterio deprehensus cum adultera absque misericordia, absque mora lapidatur. Est etiam fornicarijs sua poena expressa: octingentos flagelli ictus seu uerbera tolerare debet, qui praeuentus fuerit. Fur prima et secunda uice deprehensus totidem ictibus flagellatur: tertia, manu truncatur: quarta, pede. Qui damnum alicui infert, precio aestimato satisfacere compellitur. In possessionibus repetundis ut petitum testibus comprobetur, lege sancitum, utque negator iuramento sese expurget. Testes nullos nisi ualde idoneas probatasque personas, et quibus sine iuramento credi possit admittunt. Inquisitores per regionem multi etiam constituti sunt, qui oratioanum ad quas tenentur, negligentes indagatos talibus qui dem adficiunt ignominijs: tabulam unam cum pluribus


page 129, image: s129

caudis uulpinis illorum collis appendunt, et hinc inde per totam ciuitatem trahentes non dimittunt donec se cer ta pecunia absoluant. Extra matrimonium nemini, qui ad prouectam aetate iam peruenerit, uitam agere licet. Vxores autem ducere legitimas quatuor possunt, et demptis matribus et sororibus quascunque uolunt: nulla sanguinis habita ratione: illegitimas uero quotquot placuerint, et enutriri ualeant. Filij tam ex his, quam ex illis suscepti haeredes in patris bonis aequaliter habentur. Hoc tamen seruato, quod duae filiae filio uno coaequantur. Coniuges duas aut plures non in una domo, nec etiam in una ciuitate habent, ob iuges contentiones earum, atque inquietudines, sed in singulis ciuitatibus singulas. Libertatem uiri eas tertio repudiandi habent, tertio item recipiendi. Repudiatae uero a quo uiro suscipiantur, silubet, permanere possunt. Hae in uestitu honestissimae sunt. In capite mitris utuntur uelis ipsis superpositis, ita, ut decenter hac inuolutae, una ueli extremitas a dextra aut sinistra capitis parte dependeat, qua, si domum exire, uel in domo in uirorum conspectum prodire debeant, sine mora totam faciem praeter oculos uelare possint. Nunquam audet soemina Sarraceni ubi uirorum congregatio est apparere. Forum adire, uendere aliquid aut emere omnino foeminis illicitum. In ecclesia maiori locum a uiris longe remotum habent, et adeo occlusum, ut nemo introspicere possit, nec aliquo modo intrare. Quem tamen non omnes, sed magnatum solum uxores, et nunquam alias quam die Veneris ad unicam orationis meridiane horam, quae apud eos, ut dictum est, solennis est,


page 130, image: s130

intrare debent. Collocutio uiri et mulieris in publico adeo rara est, adeo praeter consuetudinem, ut si inter eos per annum integrum morareris, semel uix uidere posses. Virum apud mulierem in aperto sedere, aut equitare cum aliqua, pro monstro duceretur. Coniugati mutuo, alijs nidentibus, nunquam lasciuiunt, nunquam rixantur, quum nec uiri erga mulieres grauitatem unquam remittant, nec mulieres erga uiros reuerentiam. Magni domini, qui apud suas perpetuo esse non possunt, ad earum custodiam deputatos Eunuchos habent, qui tanta custodia illas obseruant, et tuentur, ut praeter maritum impossibile ulli uiro sit eas alloqui posse, impossibile ipsas posse praeuaricari. Postremum Mahometo, legibusque ipsius fidei tantum Sarraceni tribuunt, ut illas seruantibus aeternam beatitudinem certissime promittant: Paradisum uidelicet delitiarum, hortum dulcibus et amoenissimis aquis quaqueuersum irriguum sub puro et temperato coelo constitutum, in quo quicquid uelint habituri sint: omnium ferculorum genera ad saturitatem, serica atque purpurea indumenta, adolescentulas ad nutum speciosas, cum aureis argenteisque uasis, Angelos pincernarum more in aureis lac, in argenteis uina rubra ubertim propinantes ministros. Contra non seruantibus infernum comminantur interitumque sempiternum. Hoc etiam credunt, quod quantiscunque quis criminibus obnoxius, si moriturus tantum deo credat et Mahometo, saluus fiat.

De Christianis, eorumque origine et ritibus. CAP. XII.

CHristus Iesus dei patris omnipotentis uerus et aeter


page 131, image: s131

nus filius, secunda in sancta indiuidua aequali perpetua trinitate persona, incomprehensibili et a seculo abscondito consilio, atque mysterio, anno ab hinc millesimo quingentesimo uigesimo, ut miseros, et infelices homines in primis parentibus Adam et Aeua per inobedientiae peccatum eheu lapsos, et ob id multis seculis coelesti patria exclusos erigeret, eoque reduceret: ac detrusorum spirituum uetustiorem ruinam, ad quam supplendam praecipue creati fueramus, aliquando in coelo resarciret: Sancti spiritus cooperatione in Iudaea a uirgine Maria de progenie Dauid homo conceptus, et natus est. Tricesimo uitae suae anno usque in tricesimumquartum: quo ex Iudaeorum inuidia cruce affixus perijt, Iudaeam omnem percurrens, Iudaeos primum, deinde alias gentes ab antiqua Mosaica lege, ab idolorum profana cultura ad nouam suam institutionem adhortatus est, Sequates quotquot habere potuit discipulos appellauit. Ex quibus duodecim selectioribus post mortem suam, cum (ut praedixerat) iterum uiuus apparuisset, commisit: ut apostolorum siue legatorum nomine, in orbem uniuersum irent: et quaecunque abeo didicissent uidissentque, creaturae omni praedicarent. Symon Petrus, cui ecclesiae suae regimen principatumque diu antea post se suscipiendum tradiderat, quum post sanctispiritus praeceptionem alij ad alias terrae oras, ut sortiti et iussi fuerant, ad praedicandum diuertissent, primum Antiochiam uenit, ibique ecclesiae cathedram primariam constituens, cum alijs apostolis, qui saepius ad eum uenerant, concilium celebrauit: in quo inter caetera Christianos a Christo


page 132, image: s132

deinceps dici decretum, qui illius dogma orthodoxamque pietatem amplexi tuerentur. Romam deinde sede primaria translata, pro maximo ipse, et successores sui semper habuere negotio, rudem et incultam ahuc Christi sui sectam, eamque professos aliquo bono ordine et gubernatione ex Mosaica lege, quam Christus non soluere, sed adimplere uenisset, ex politijs Romanorum, Graecorum, Aegyptiorum, aliarumque gentium sacris et profanis ritibus, legibus, moribus: ex saluberrima in primis Christi Iesu doctrina, et sancti spiritus inspiratione cultiores facere. Rem aggressi, quemadmo dum non solum apud Hebraeos, sed alias etiam gentes, diuisos uiderint homines in sacros et profanos, et tam his quam illis pulcherrima ordinatione, suos gradus, suas dignitates. Esse monarcham orbis uniuersi tunc Romanum Imperatorem, esse consules, esse patritios, qui et senatores ad arbitrium quorum omnia ordinarentur, esse per terram reges multos, duces, comites, praesides, praefectos, suffectos, tribunos militum, tribunos plebis, praetores, primipilos, centuriones, decuriones, quaterniones, duumuiros, quaestores, aediles, ianitores, scribas, lectores, et priuatos homines utriusque sexus multos. In deorum uero templis Regem sacrificulum esse, archiflamines, protoflamines, flamines, sacerdotes. Pari ordine apud Hebraeos in sacris summum Pontificem esse, minores sacerdotes, leuitas, nazaraeos, luminum extinctores, exorcistas, ianitores siue aedituos, et cantores. Apud Graecos chiliarchos, hecatontarchos, pentacontarchos, decarchos, pentarchos, Esse praeter eos quoque tam apud hos, quam illos diuersos


page 133, image: s133

et uirorum et mulierum religiosos conuentus multos, Saducaeos, Essaeos, Pharisaeos apud Hebraeos: Salios, diales, uestales apud Romanos. Consensere sanctissimi apostoli omnes, ut Petrus et qui ei in Romana sede succederent, imperpetuum Papa tanquam pater patrum, uniuersalis, apostolicus, sanctissimus, et summus pontifex diceretur. Ecclesiae catholicae Romae tanquam monarcha Romanus Imperator, orbi uniuerso praesideret. Consules quorum semper duo erant aequarent in ecclesia patriarchae quatuor, Constantinopolitanus, Antiochenus, Alexandrinus, et Hierosolymitanus, senatores Cardinales exprimerent. Reges qui tribus ducibus. Primates tribus archiepiscopis imperantes designarent, archiepiscopi seu Metropolitani ducibus compararentur, quod uelut illi pluribus Comitibus, sic ipsi episcopis mandarent. Episcopi Comitum similitudinem exprimerent. Coepiscopi siue episcoporum uicarij praesides, praefectos praepositi. Tribunos militum archipresbyteri redderent. Tribunos plebis cancellarij, praetores archidiaconi. Centuriones decani. Decuriones presbyteri parochi. Aduocatos sacerdotes alij. Aediles diaconi. Quaterniones subdiaconi. Duumuiros exorcistae. Quaestores hostiarij, aulae ianitores lectores, cantores, siue poetas. Acolythi scriptores aut caeroferarios praesentarent. Eos omnes communi appellatione clericos, a cleros, id est, sorte, qua ex populo primum in dei sortem elegebantur, uocari uoluere. Septem tamen, quos adhuc Romanus pontifex solenniter sacrificans secum in altari habet, caeteris nominatiores esse. Episcopos scilicet, presbyteros, diaconos, subdiaconos, acolythos, cantores,


page 134, image: s134

quibus singulis in ecclesia sua officia, habitum atque dignitarem attribuere. Episcopis clericos alios ordinare, uirgines uelare et benedicere, pontifices consecrare, manus imponere, confirmare, basilicas deo dedicare, deponendos ab officio sacerdotes deponere et regradari, synodos celebrare, chrisma conficere, uestes et uasa sacrare, et alia quae etiam minoribus sacerdotibus communia, ut cathehizare, baptizare, sacramentum altaris conficere, aulijs communicare, a peccatis poenitentes absoluere, contumaces arctius irretire, euan gelium annunciare. Caput in apice, quatuor digitorum latitudine, in rotundum more Nazareorum radere, et nequw comas neque barbam nutrire, perpetuo castos esse, sacerdotibus omnibus praecipere. Victum his solum ex primitijs, decimis et oblationibus esse, secularibus curis negotijsque omnino uacare, honeste uestiri, incedere, et conuersari: soli Deo et ecclesiae deseruire, lectioni sacrae sedulo incumbere, ut omnia quae Christianae religionis sunt, in quibus alios instituere obli gantur, ipsi perfecte norint. Religiosi conuentus tam uirorum quam mulierum sunt Benedictini, Praedicatores, Franciscani, Augustiniani, Bernardini, Antoniani, Ioannitae, Cartusiani, Praemonstratenses, Carmelitae, Cistercienses, innumerique alij, quibus omnibus ex regula, quam sibi priuatim quique praescripsere, certus habitus, certaque uiuendi ratio est. continentiam, paupertatem atque obedientiam perpetuam professi, ut plurimum, uitam solitariam agunt, quare monachi, id est, solitarij appellantur: quidam abbates, quidam praepositos, aut priores sibi praeficiunt, Episcopi autem Romano tantummodo pontifici subsunt. Cucullo


page 135, image: s135

quamuis non unius coloris fere utuntur omnes, et carnibus abstinent. Episcopis sacrificaturis sacratas uestes ex Mosaica lege desumptas ob perfectionem eorum quindecim numero esse, Sandalia, amictum, albam, talarem, cingulum, stolam, manipulum, tunicam, hyacinthinam, dalmaticam, chirothecas, anulum, castulam, sudariolum, pallium, mitram, pedum, et iuxta altare, in quo sederet, cathedra. E quibus nouem quoque minoribus sacerdotibus communes esse uoluere, amictum, albam, talarem cingulum, stolam, manipulum, castulam. Romano pontifici praeter eas ex Constantini magni largitione, omnia Romani Imperatoris insignia permissa, tunica coccinea, purpurea chlamys, sceptrum, diadema fastigiatum, quibus in magnis festiuitatibus in sacrario rite indutum rem diuinam facturum ad altare stipatum procedere, presbytero a dextro, diacono a sinistro lateribus: subdiacono cum libro clauso caeroferarijsque duobus, et uno cum thuribulo suffumigante praecedentibus: eo peruentum mitram depo nere, atque in imis gradibus peccatorum publicam confessionem cum comitibus dicere, ascenso postmodum altari codicem in cornu arae sinistro iacentem aperiri, deosculari, et missae sacrificium suis caeremonijs perficere, Subdiaconum epistolam, Diaconum euangelium legere. Septies per singulos dies Deum laudare, orareque praescriptis orationibus, tam maioribus quam minoribus sacerdotibus praecepere, circiter uesperum uesperas, sub noctis crepusculo completorium, matutino tempore matutinas, primam, tertiam, sextam, nonam, prima, tertia, sexta, nona diei horis; et hoc, si fieri possit, in ecclesia ante altare


page 136, image: s136

humiliter orientem uersus. Oratio dominica, symolumque Apostolorum, quemadmodum adhuc hodie a uulgo, ab initio tantum dicebantur. Beatus Hieronymus Damasi papae impulsu, psalmos per ferias digessit, et horis singulis proprios deputauit. Nocturnis die sacro nouem: non sacro, duodecim. Laudibus matutinis quinque, Vesteris quinque caeteris omnibus treis. Euangelia, epistolas, aliaque quae ex ueteri ac nouo instrumento adhuc leguntur, praeter cantum, pro maiori parte ordinauit. Damasus antiphonas, quas Ambrosius Mediolanensium episcopus conscripsit, diuiso psallentium choro alternatim cantore instituit et singulis uersum Gloria patri et c. adiecit. Lectiones et hymnos, qui horis singulis praemittuntur, concilia Toletanum et Agathonense approbauere. Orationes, gradualia, tractus, alleluia, offertoria, communiones in missa, Antiphonas, uersiculos, tropos, aliaque quae tam in nocturno quam diurno officio cantantur, legunturque ad decorem et laudem dei, Gregorius, Gelasius, Ambrosius et plaerique alij sancti patres non uno, uerum diuersis tempo ribus aedidere. Missa (sic appellant sacrificium) a lectione primum, eo simplici apparatu tenoreque, quo adhuc san cto paschae sabbato fit, celebrabatur. Coelestinus papa introitum addidit. Thelesphorus Gloria in excelsis, Hymnum. Et in terra Hylarius Pictauiensis composuit. Symachus cantari instituit. Salutationes, quae per Dominus uobiscum septies in ea fiunt, ex libro Ruth transsumptae, Clemens et Anacletus interposuere. Gelasius caetera ad offertorium usque ordine quo paraguntur ordinauit, praeter sequentias, quas Nicolus, et symbolum, quod Damasus


page 137, image: s137

ex Constantinopolitana synodo immiscuere. Praedicatio, quae ex suggesto diebus festis a sacerdote aut diacono ad populum fit, Neemiae aut Esdrae exemplo inoleuit magis, quam instituta est. Monebantur in hac ab initio quum omnes in missa praesentes ex praecepto communicarent, ad matuam concordiam, qui odio insectabantur, ut mundi non polluti uitijs, sacramentum altaris perciperent: ratione cuius publica peccatorum confessione adhuc hodie ea concludi solet, ueteris ac nouae legis instrumenta, decem dei praecepta, duodecim fidei articuli, septem ecclesiae sacramenta, sanctorum uitae et martyria, dies sacri, doctrinae, uirtutes et uitia: et quaecunque alia, quae Christiano homini cognitu necessaria sunt, edocentur. Offertorium Gregorius apposuit. Leo praefationes. Maiorem et minorem Canones Gelasius. Sanctus, beatus Sixtus, Pater noster ex Matthaei euangelio Gregorius. Martialis beati Petri discipulus benedictionem dare episcopos, pacem minores sacerdotes Innocentius instituit, Agnus dei Sergius adiunxit. Gregorius communionem. Conclusionem per Ite missa, per benedicamus domino, et Deo gratias, Leo adin uenit. Duodecim fidei articuli, quos quemlibet nedum constantissime confiteri, uerumetiam credere beati Apostoli mandauere, tales recensentur: Primus unum Deum et trinum esse patrem omnipotentem, coeliterraeque factorem. Secundus, Iesum Christum filium eius unigenitum, dominum nostrum. Tertius, eundem de spiritu sancto conceptum, ex Maria uirgine natum. Quartus, sub Pontio Pilato passum, crucifixum, mortuum, atque sepultum. Quintus, ad inferna descendisse, rursus a mortuis tertia die resurrexisse.


page 138, image: s138

Sextus, ad coelos ascendisse, sedere ad dexteram dei patris omnipotentis. Septimus, uenturum rursus cum gloria, iudicatum uiuos et mortuos. Octauus, spiritum sanctum esse. Nonus, sanctam ecclesiam catholicam. Deci mus, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Vndecimus, carnis resurrectionem. Duodecimus, aeternam post obitum in alio orbe uium. Decem praecepta, quae Deus digito suo conscripta per Mosen Israelitico populo dederat, et nos obseruare uoluere. Primum est, unum Deum credere. Secundum, ipsius nomen uane non assumere. Tertium, sabbata sanctificare. Quartum, parentes et natu maiores honorare. Quintum, non occidere. Sextum, non moechari. Septimum, non furari. Octauum, falsum non attestari. Nonum, rei alienae non inhiare. Decimum, alteri nuputam neque rem concupiscere. Septem ecclesiae sacramenta, quae in posterioribus quinque fidei articulis includuntur, et credi a nobis sancti patres praecepere. Primum baptisus est. hoc ex canonica sanctione, nisi maxima necessitas citius depoposcisset, olim non nisi in fide prius optime instructis et approbatis catechumenis per examina uel inquisitiones septem, quae septem certis per quadragesimae ieiunium diebus ficbant, sacris paschae et pentecostes sabbatis, quibus consecrari in parochijs omnibus solet, dabatur. Quoniam uero prae caeteris ad aeternam salutem id apprime necessarium est: ne quis eo orbatus ex uita hac abscedat: statuere, ut nato mox infan te, patrini huic, tanquam testes, aut fideiussores, rogentur, a quibus ant ecclesiae fores statutus, a sacerdote ad hoc accersito priusquam sacro fonte immergatur, quaereretur,


page 139, image: s139

an Sathani pompisque eius omnibus abrenunciauerit, an fidei Christianae articulos omnes firmiter credat. Patrinis pro eo affirmantibus, sacerdos ter in faciem illi insufflans, exorcizat, catechizatque. Septem postea cum eo per ordinem facit: benedictum sal ori illius primo immittit. Secundo, oculos, aures, nares, terra suo sputo madefacta illinit. Tertio, nomen, quo postea uocetur, imponens, inpectore et dorso oleo sancto in crucis formam consignat. Quarto, baptismo ter sanctae trinitatis nomine, patris et filij et rpiritus sancti: quo etiam alia sacramenta omnia exhibentur, immergit: aut in crucis formam ter perfundit. Quinto, pollice sacro chrismate intincto frontem ipsius cruce notat. Sexto uestem eum candidam induit, Septimo candelam ardentem praebet. Iudaei antea quam baptizantur, ex Agathonensi concilio menses nouem catechumeni in fide instruuntur, diesque quadraginta ieiunare debent, diuitijs se suis omnibus abdicare, seruos manumit tere: filios si quos Mosaica lege circunciderint, a se procul rrpellere. Nemini ob id mirandum, si tam grauate gens illa baptismo admoueatur. Confirmatio, secundum sacramentum, ab Episcopo solum in ecclesia, ante altare adultis, et si fieri possit, ieiunijs, tali quidem ritu Iargitur. Confirmandi cum singulis patrinis omnes adsunt. Episcopus dicta super omnes una oratione singulorum frontes humectato chrismate pollice, crucis forma in patris et filij et spiritus sancti nomine consignat, alapamque maxillae sinistrae in suscepti sacramenti memoriam, ne repetant, incutit. Patrini, ne recens unctio defluat, aut per incuriam abstergatur, mox praeparata ad


page 140, image: s140

hoc fascia frontem obligant, quam non nisi septimo die deponere fas ducunt. tantum huic sacramento sancti patres concessere, ut nomen in baptismate impositum, si displiceat, in huius perceptione ab Episcopo in aliud mutari possit. Tertium sacramentum est sacer ordo: similiter ab Episcopo solum in prima ecclesia in Decembri tantum, nunc constitutis sex anni temporibus, puta singulis quatuor ieiuniorum, eam ob causam institutorum, sabbatis. Sabbato, quod sitientes dicitur, et sacro sancti paschae sabbato confertur, maribus solummodo: et quorum uitae conditio, corporum habitudo, animorum qualitas, satis cognita perspectaque sit. Septem, secundum quosdam, nouem enumerantur, in quibus singulis characterem specialem suscipientis animae imprimi, et eum hominem sacrum deinceps esse, credi sancti patres uoluere: hi psaltes sunt, hostiarij, lectores, exorcistae, acolyti, subdiaconi, diaconi, presbyteri, episcopi: unum tamen sacramentum, non plura, ratione finalis offi cij, quod est dominicum corpus, consecrare censetur. Singulis sua in ecclesia officia, insigniaque ex Toletano concilio constituta. Hostiarijs sacras edes tueri, aperire, et recludere: clauis ob id eis in ordinatione datur. Lectoribus ueteris testamenti sacrarumque historiarum legendi facultas, Codex tribuitur, Exorcistis obsessos malo daemone homines adiurare, in signum, quo illud continetur, liber porsrigitur. Acolytis candelabra, luminaria, irceolos ad aram disponere, atque portare. Candelabrum eis cum cereo, urceolique uacui praestantur. Subdiaconis oblationes percipere, calicem, patinamque attrectare, et ad sacrificium deferre.


page 141, image: s141

Vinum et aquam in urceolis diaconis administrare. uacuus ea de re ipsis calix cum patina ab episcopo, urceoli uino aquaque pleni, et mappula ab archidiacono dantur. Diaconis Dei uerbum gentibus praedicare, et sacerdotis in sacris ecclesiae actibus deseruire committitur, Euangelij liber tribuitur, et stola in modum iugi altero tantummodo eius humero iniecta. Presbyteris Dominicum corpus consecrare, pro peccatoribus orare, atque per iniun ctam poenitentiam deo rursus conciliare potestas. Calixcum uino, patina cum hostia, stola super utrunque humerum, et castula insignia. Quid episcopo datum, supra auditum. Dominica hic tantum die, horam circiter tertiam, insra misse officium priusquam Euangelium legitur, ordinatur, per manus et libri super caput positionem ab alijs episcopis, connumerato Metropolitano, tribus. Episcopi in prima ecclesia ab alijs presbyteris parum aut nihil differebant, communi concilio ecclesiae moderabantur, antequam dissensiones uulgo audirentur, quibus unusquisque se, non a Christo, sed a quo baptizatus esset, hic Pauli, alius se Apollinis, tertius Cephae appellaret. pro uniformitate igitur conseruanda, et schismatibus uitandis, necessario decreuere sancti patres, ut communi appellatione omnes qui baptizarentur, Christiani deinceps a Christo dicerentur, utque singulis prouincijs, prout magnae uel paruae essent, unus aut plures presbyteri probatiores, episcopi nomine, praeficerentur: qui non, ut antea, suo nutu, sed ecclesiae Romnae sacrorumque conciliorum statutis ordinationibusque subditum sibi et clerum et populum gubernarent, instituerentque. Tunc primum piorum principum


page 142, image: s142

auxilio permissuque regiones per totum Christianum orbem in dioe ceses, dioe ceses in conuentus seu capitula, capitula in parochias diuisae: et pulcherrima illa ordinatio, qualis adhuc cernitur, tam in clero quam populo facta, ut populus uicanus dato iure suo parocho obediat, parochus decano, decanus episcopo, episcopus archiepiscopo, archiepiscopus primati siue patriarchae, primas siue patriarcha legato, legatus papae, papa concilio, concilium deo soli. Corporis et sanguinis Christi salutiferum sacramentum sacerdos quisque rite secundum ecclesiae claues ordinatus consecrareque intendens obseruata uer borum forma conficere, ex triticeo pane uerum corpus, ex uino uerum sanguinem Iesu Christi potest. Ipsemet Christus dominus noster nocte, quae passionis suae diem proxime praecessit, cum discipulis celebrauit, et in memoriam sui ipsius celebrandum, manducandumque perpetuo instituit, et consecrauit. Magna fide circa id necessarium, ut primo transmutari panem in corpus, uinum in sanguinem Christi credatur. Secundo, id licet quotidie fiat, Christum tamen non augmentari. Tertio, manducatum in dies non minui. Quarto, sacramento in plures partes diuiso integrum Christum in singulis etiam minimis particulis permanere. Quinto, ab homine malitioso manducatum non coinquinari. Sexto, sumentibus malis mortem, bonis uitam aeternam conferre. Septimo, manducatum, non in manducantem, ut alius cibus, sed manducantem in ipsum conuerti. Octauo, manducatum illaesum in coelum rapi. Nono, tam in exigua et modica panis aut uini forma immensum incomprehensibilemque deum et hominem


page 143, image: s143

Christum comprehendi. Decimo, unum atque idem Christi corpus uno momento multis in locis, multis ab hominibus, et diuersa sub specie percipi. Vndecimo, mutata substantia panis in ueram Christi carnem, uini in sanguinem uerum, naturalia accidentia panis et uini permanere: non carnis aut sanguinis assumere. Duodecimo, digne manducantibus utilitates duodecim maximas, quae in his uersibus enumerantur, subministrare: Inflammat, memorat, sustentat, roborat, auget Hostia spem, purgat, reficit, uitam dat, et unit: Confirmat fidem, minuit fomitemque remittit. Vltimo, tam uiuis quam defunctis, pro quibus a sacerdote speciatim in sacrificio offertur, miro modo saluificum et utile esse, Eucharistiam communionem propterea dici. consecrabatur quidem ab exordio Christianae religionis, et adhuc, ut aiunt, apud schismaticos quosdam, tantae magnitudinis unus panis, qui a sacerdote in scutellam comminutus, omnibus qui sacrificio aderant, communicari satisque esse posset. ex praecepto nanque olim Christiani de eo quotidie communicabant: deinde dominicis tantum diebus. Sed cum nec his etiam digne obseruaretur, praeceptum ut in anno ter uel ad minus semel, sacro uidelicet paschatis tempore, in omnique uitae periculo pro uiatico, quo etiam nomine appellatur, Christianus homo quilibet sanae rationis diligentiori qua unquam possit, et animae et corporis sui ad hoc praeparatione percipiat. Matrimonium, quod est maris et foeminae legitima coniunctio, iure naturali, diuino, gentium et ciuili inductum sacramentum quintum. Sancti patres in Christiana pietate unum, non plura simul, publicum non clandestinum, in ecclesia


page 144, image: s144

uel eius foribus solenniter fieri praecepere, ita scilicet, ut sacerdos accersatur qui uirum primo, deinde foeminam inquirat. In matrimonium contrahendum utrique ne consentiant: quibus consentientibus, quod maxime in eo necessarium est, ipse comprehensis amborum dextris eos in indiuiduae sanctaeque Trinitatis et unitatis nomine patris et filij et spiritus sancti coniungens, iubet hortaturque, ut unanimis huius et mutui coniugij perpetuo memores, uiuentes se mutuo nunquam derelinquant, mutuo diligant, mutuo deseruiant, honorent: procreationi, non libidini studeant: natos ex se pueros honeste et diligenter educent: anulo postea eos subarrat: et aqua benedicta aspersos, porrecta stola in ecclesiam introducit, supplices ante altare, si prius benedicti non sint, benedicit. Mulier rubea uitta, et supra hanc candido uelamine obuelatur, sine quo deinceps in publicum prodire, aut uiris assidere haud licitum. Duodecim esse, quibus ma trimonium contrahendum impediri, contractum dirimi rursus uoluere. Personae utpote errorem, conditionem interpositam, cognationem, crimen apertum, sectae disparitatem, uiolentiam, sacrum ordinem, ligamen, quo alij alter obstringitur, publicam honestatem, affinitatem, coeun di impotentiam. Sextum ecclesiae sacramentum Poenitentia est, a Christo pro altera naufragij tabula datum, Christianus homo quilibet indubie credere debet in quatuor consistere, Peccatorum uidelicet poenitudine, canonica confessione, absolutione, satisfactioneque. Primo, non leui, sed grauissi ma poenitudine in animae penetralibus super perdita, iterumque amissa illa per peccatum puritate et innocentia, quam uel baptismo,


page 145, image: s145

uel superioris poenitentiae beneficio consequutus fuit doleat, et dolore siue poenitudine ea se reconciliandum rursus deo speret, omnia quibus sese innocentiam amisisse, indignationemque dei in se concitasse cognoscit, sacerdoti prudenti, ore proprio humiliter uere loco dei confiteatur, firmiterque credat, a Christo illi ceu suo in terris uicario potestatem concessam esse, ut se a peccatis confessis omnibus absoluere possit. Postremum pro satisfactione, et culparum remedio non grauate, uerum alacriter obeat, quicquid facere iussus fuerit: indubitata fide credat absolutum esse se, quam mox a sacerdote absolutio debita uerborum forma pronunciata fuerit. Vltimum sacramentum Extrema unctio creditur, per oleum, quod ad hunc usum ab episcopo in singulis dioe cesibus, annuo ritu, quinta feria, quae paschae festum proxime praecedit, quemadmodum chrisma consecratur a sacerdote ex Iacobi apostoli praecepto: et Felicis Papae in sede beati Petri quarti institutione morituris tantummodo adultis, atque eam poscentibus praestatur. Praescripta uerborum forma et crebra sanctorum inuocatione, ea corporis membra inunguntur, quibus quinque sensus, uisus, auditus, gustus, olfactus, tactus maxime uigere et homo deliquisse existimatur, utpote os, oculi, aures, nares, manus, et pedes, qua concedi, si digne percipiatur, nedum leuium delictorum omnimodam remissionem, uerum quoque, aut mox pristinam sanitatem, aut obitum maturiorem lenioremque sancti patres credi uoluere. Festi dies, quos per annum ab ecclesia obseruari praecepere, initium a Christi domini nostri aduentu, quem in Decembri apostolus


page 146, image: s146

Petrus per hebdomadas integras tris, et dimidiam ieiunio et oratione ante natiuitatem eiusdem, quae ultimis Decembris diebus continuis octo ingenti gaudio et solemnitate celebratur, omnes auspicantur. Annum in heddomadas quinquaginta duas: hebdomadas in menses duodecim, menses ut plurimum in dies triginta diuisere. Prima Ianuarij die, ut secundum Mosaicam legem Christus praeputio circuncisus sit, ecclesia recolit. Tertia postea, ut a Magis tribus, tribus muneribus adoratus, atque a Ioanne in Iordanis flumine baptizatus, nouae le gis primordia iecit. Secunda Februarij die ut immaculata mater eius patrio ritu obediens templo ipsum intulerit, et sese purgari permiserit: in cuius rei memoriam solennis ab ecclesia eo die processio peragitur, candelaeque cereae benedicuntur. Vicesimaquinta Martij, ut nasciturus Christus uirgini Mariae per angelum annunciatus, sancti spiritus obumbratione in utero conceptus sit: quo tempore, quadraginta etiam dies, quos nobiscum in terris agens ieiunauit: et nos ieiunare passionemque ipsius et mortem, quam ut nos a diaboli iugo liberaret, sponte sua sustinuit, recolere uoluere: ultima illius ieiunij die, quae frequenter in Aprilem cadit, maximo omnium festo, ut superata morte ad inferna descendit, diabolo expugnato redijt suis iterum uiuus, et gloriosus multum apparuit, celebrare. In Maio ut spectantibus discipulis uniuersis propria uirtute in coelos ascendit: Quo tempore beati Mamerti episcopi Viennensis institutione per uniuersum Christianum orbem peregrinationes seu letaniae de ecclesia una ad aliam minores fiunt. In Iunio et Maio


page 147, image: s147

quandoque ut promissus spiritus sanctus discipulis Christi singulis in ignitarum linguarum formis deorsum datus apparuit, ac omnium nationum linguas et loqui et intelligere dedit. Octaua die sequenti festum sanctae Trinitati celebre. Deinde quinta ex Vrbani sexti institutione: ut in ultima coena Christus in perennem sui memoriam saluberrimum corporis et sanguinis sui Sacramentum sub panis et uini speciebus perpetuo uisendum, uescendumque suis postse relinquens instituit, frequenti celebritate recolitur. Decimaquinta Iulij, ut beati apostoli, uelut iussi fuerant, duodecimo anno post domini sui in coelos ascensionem, ad praedicandum gentibus in orbem uniuersum abierunt, nouo festo memoratur. Obitus genitricis Christi decimaquinta Augusti. Natiuitas, octaua Septembris. Vt templo praesentata a trimatu ibi ad nubiles usqua annos deo iugiter seruiendo permanserit, uicesimaprima Nouembris peragitur. Octaua Decembris immaculata illius ex diu sterilibus parentibus conceptio ueneratur. Secunda Iulij die, ut montana transcendens Elizabeth cognatam inuisit. Constituti etiam duodecim apostolis, quibusdam martyribus, nonnullis confessoribus, et uirginibus, sacri dies. Vicesimaquarta siquidem Februarij Matthiae, Marco euangelistae uicesimaquinta Aprilis, quo die Letanias maiores Gregorius fieri ordinauit, Philippo et Iacobo maiori prima Maij, Petro et Paulo uicesimanona Iunij, et eiusdem mensis dies uicesimaquarta Natalis Ioannis baptistae sacra est, Vicesimaquinta Iulij Iacobo minori, Bartholomeo uicesimaquarta Augusti, Matthaeo uicesimaprima Septembris, Vicesimaoctaua


page 148, image: s148

Octobris Simoni et Iudae. Vltima Nouembris Andreae: Vicesimaprima Decembris Thomae: et eiusdem mensis uicesimaseptima euangelistae Ioanni, protomartyri Stephano praecedens dies dicata, Innocentibus pueris subsequens. Laurentio decima Augusti, Georgio uicesimatertia Aprilis. Martino et Nicolao solis ex omnibus confessoribus festa, huic sexta Decembris, illi undecima Nouembris tributa. Catherinae uirgini uicesimaquinta Nouembris. Mariae Magdalenae uicesimasecunda Iulij. Esse etiam sub unius Michaelis nomine omnibus beatis angelis diem uicesimumnonum Septembris sacrum. Et in commune omnibussanctis et electis dei primum Nouembris uoluere. Septimam praeterea quanque diem, quemadmodum Iudaeis sabbatum, Dominica appel latione ab omni seruili operatione prorsus Christianis quietam esse: Solum diuinis laudibus, diuinis sacrificijs in ecclesia operari: Euangelium et fidei praecepta a sacerdotibus praedicantibus addiscere, ac quibuscunque modis coelestis in nos numinis iram diebus sex intermedijs prouocasse timemus, hac die totum deprecari expiareque. Olim quaeque quinta dies pari celebritate obseruabatur: sed ne idololatris gentibus quae Ioui hac die feriabant nonnihil condonaretur, abrogata. rursus fiebattam dominicis diebus quam quintis ferijs ante misse inceptionem per ecclesiarum circuitum a clero et populo solemnis processio, atque aquae benedictae per sacerdotem aspersio. Agapitus instituit, hanc in memoriam Christi ascensionis, in illa gloriosae resurrectionis quae de dominica in dominicam, uelut de octaua in octauam perpetuo festo celebratur:


page 149, image: s149

Per noctes, quae praecipuos solennes dies praecedunt, totas olim ex praecepto clerus et populus omnis in ecclesia diuinis laudibus inuigilabant: sed ob plura enormia scandala et crimina, quae tenebris occultantibus a malitiosis interim perpetrabantur, mos iste sublatus, pro eo ieiunia die praecedenti instituta adhuc uigiliarum nomen retinent. Quinque per annum ecclesiam recolere statuere: A dominica, quae septuagesima a septuagina diebus, quos includit, ad octauam paschae Christi domini ieiunium, passionem, mortem, sepulturam, praeterque hoc primorum parentum miserabilem lapsum, maximosque hu mani generis errores, illos, quibus a ueri nominis cognitione cultuque abducti, ad idolorum et malorum daemonum profanam obseruationem declinauit. Duram item et intolerabilem illam seruiturem, quam sub Aegyptio Pharaone Israêliticus populus seruiebat: quare in canonicis horis Geneseos et Exodi libri leguntur, et tristitiam tam in gestu quam cultu omnem ecclesia ostentat. Ab octauo paschatis die ad octauam penthecostes Christi resurrectionem, ascensionem, et sancti spiritus transmissionem: cumque hoc humani generis deo patri per filium reconciliationem redemptionemque: ac in qua praefigurata fuit, filiorum Israel in terram promissionis restitutionem: noui ob id instrumenti librileguntur et iucundalaetaque omnia repetuntur. Ab octauo deinde penthecostes ad Christi aduentum usque per hebdomadas plus uiginti miracula et conuersationem illius cum mundo celebrare uoluere: praeterque hoc longam illam peregrinationem, quam a restituta salute ad extremum seculi diem de generatione in


page 150, image: s150

generationem longa serie humanum genus facit, unde ob diuersam fortunam qua uelut inaestuoso pelago nauis fluctuatur, ecclesia nequesatis exultat, neque tristatur, uerum ut caute ambulet, uictoriamque ex ingruentibus procellis reportet, uarij ueteris et noui instrumenti libri praeleguntur. A domini insuper aduentu ad ipsius natiuitatem temporis meminisse, quod a Mose ad Messiae, exortum perdurauit, quo certificatum de sua salute humanum genus exlege et prophetis illius aduentum futurumque regnum ardentissimis desyderijs expectauit: prophetias igitur legi, et ieiunim obseruari statuere: ut ecclesia ex his et edocta melius et habilitata domini sui Christi natalem, qui in quarta hebdomada semper celebratur, digne exceptum, laeta salutis suae primordia, ueluti continuo festo ad septuagesimam usque digne et merito pertractaret. Oratoria siue templa, quae Ecclesias appellauere, non nisi Episcopi dioecesani permissu aedificari uoluere, et comportata ad structuram materia fundoque solidiori reperto: eundem ad hoc accitum lapidem primarium angularem in fundamentis benedicere, signo cru cissignare et orientem solem uersus dirigere: tum primum fabris caementarijs superaedificare fas esse, Aedem in humani corporis scu crucis formam. Chorum in quo summum altare, et psallentium clericorum chorus, aquo appellatur, esset, caput praesentare orienti obiectum, rotundum, posteriori aedificio breuiorem: sed propter oculos, qui in capite sunt, magis luminosum, cancellis e re liquo corpore, ueluti collo, distingui. Turrim huic unam, aut duas (forsitan aptius) aurium loco annecti. Campanas in


page 151, image: s151

his suspendi, ad populum ad diurna nocturnaque officia conuocandum. Posterius aedificium, ita quoquo uersum constitui, ut apte brachia ad dexteram leuamque, reliquum corpus cum pedibus porrectum in longum latumque significet. Conclaue concameratum, ut plurimum sub turrium una esse: ianuam in chorum habens, in quo sacrorum uasa, consecratae uestes, aliaque ecclesiae utensilia reponantur. Sacrarium illud dici. Columnas duplici ordine locari, in quarum epistylijs testudinem aut tectum quiescere, basibusinferius altaria applicari, altaria pallis duabus rite instrata, Christi cruce, aut sanctorum reliquias conseruante arcula. Candelabris duobus hine atque hinc dispositis, et libro semper exornata esse. Parietes intus et extra incrustari, uariaque pictura insigniri. In singulis parochijs singulos excauatos et bene munitos lapides haberi, in quibus consecrata baptismatis unda pro baptizandis conseruaretur. Ad dexteram summi altaris parieti aut applicari aut incidiriscum in quo dominici corporis sacramentum ac oleum sacrum pro aegrotis, Chrisma pro baptizandis omni tempore sub clausura haberi uoluere. Suggestum in ecclesiae ad haec medio esse: ex quo festis diebus populus a sacerdote suo, quae sciri opus sit, edoceretur. Clero soli chorum in ecclesia locum esse, profanae multitudini posteriorem partem: diuisim tamen: uiris dextrum latus, mulieribus sinistrum: honesto utrosque et gestu et cultuesse: quicquid contra bonos mores, contra Christianam religionem esset, magna diligentia deuitare. Comas in prima ecclesia tam uiros quam mulieres nutrire, et corpus nudum ostentare mos


page 152, image: s152

fuit. Nihilque aut parum in corporis cultu differre. Mulieres capita obnubere, uiros comas decurtare: et utrosque in habitu discretos esse beatus Petrus prinum praecepit. Admetiri porro sacris aedibus omnibus adiacentem agrum, in quo Christianorum hominum cadauera communiter sepelirentur, Coemiterium appellari, ab Episcopo consecrari, atque omnibus quibus ecclesia priuilegijs uti. Defun ctis non ubique aequaliter exequiae parantur: aliqui enim continuis diebus septem, aliqui nouem, quidam triginta, aut quadraginta, aut quinquaginta, nonnulli centum, reliqui toto anno nigris indumentis obuoluti magis quam uestitilugent, et iusta quotidie faciunt. Cadauer lotum prius sudarioque aut cilicio indutum a suae conditionis uiris, clerici a clericis, laicis a laicis cum cantu Toletanum concilium efferre decreuit, a sacerdote thure suffitum et benedicta aqua conspersum, cum certis imprecationibus sepulchro imponi resupinum pedibus ad orientem, capite ad occidentem solem uersis, terra postca obrui. Sepulchrum in signum Christiani ibi sepulti lignea cruce et circum eam hedera, cupresso, aut lauro insigniri. Christianae religionis instituta haec sunt.


page 153, image: s153

DE EVROPEIS MEMORABILIORIBVS GENTIBVS, LIBER III. CAP. I.

POST ASIAM ad Europam tertiam orbis partem stylus uertendus est, appellatam ab Europa Agenoris Phoenicum regis filia, quae a Ioue rapat, in Cretam abducta fuit. Ab occidente mari Athlantico clauditur, a septentrione oceano Britanico, ab oriente Tanai, Maeotide palude, et Ponto, a meridie Mediterraneo. Terra multiformis, et ad uirorum uirtutem ingenue disposita: ciuiumque et domesticarum ad alios rerum transfusiua. Est enim tota habitabilis: in exigua tantummodo parte propter frigoris uim inhabitabilis: quae finitima Tanaidis et Maeotidis incolis Borystenensibusque in curribus degentibus: habitabilis autem regionis id quod algidum est, et montanum laboriose habitatur. Curatores autem probos suscipientia loca etiam praue habitata et per latrocinia mitigantur. Quemadmodum obtinentes Graeci montes petrasque incoluerunt pulchre ob prouidentiam circa ciuilia artesque et reliquum ad uitam sensum. Romani quoque multas gentes accipientes, quae natura inhumanae erant, ex ipsis locis asperis importuosisque et frigidis, causaue alia male


page 154, image: s154

habitatis insociabiles homines inter se, multis alijs admixtis connexuerunt. Et ciuiliter quidem uiuere agrestiores durioresque docuerunt. Quantum autem Europae ipsius in plano est, naturalemque temperiem habet multum adiuuat ad ista: quandoquidem id quod est in felici regione, pacificum omne est: et quod in tristi, pugnax et uirile: accipiuntque hae gentes aliqua inter se beneficia: aliae enim opem armis ferunt, aliae fructibus et artibus, morumque do ctrina. Manifesta uero sunt etiam non auxiliantium inuicem detrimenta. Habet superius quiddam uis arma tenentium, nisi ea ipsa multitudine superetur: adestque terrae ipsi etiam ultra hoc quoddam naturale bonum, quod easane omnis planicie, montibusque distinguitur. Ita ut usquequaque descriptibile et ciulie pugnaxque subiaceat: plusque esse alterum, id scilicet, quod est pacis familiare: ita ut hoc uincat adiuuantibus etiam ducibus, Graecorum prius, Macedonum uero Romanorumque posterius. Ex hoc autem et ad pacem et ad bellum sufficientissima est sibi. Etenim multitudinem pugnacem abunde habet, et quae agros colat, et quae urbes quoque contineat: Excellit haec et fructus afferens optimos, uitaeque necessarios: et metalla quaecunque usui sunt. odores ad sacrificia, necnon multi sumptus lapillos ipsa extrinsecus petit. Quarum etiam rerum inopibus nihilo deterior, quam abundantibus est uita. Similiterque pecudum exhibens mitium multarum copiam: At bestiarum ferarumque habet raritatem. Et talis quidem natura est Europae in uniuersum, particularis autem pars prima est omnium ab ortu Graecia.


page 155, image: s155

De Graecia, et legibus a Solone Atheniensibus Graecorum longe principibus sancitis, CAP. II.

GRaecia, Europae regio est, a quodam Graeco, qui late in earerum olim potitus est, appellata. Haec ab Isthmi angustijs incipit, et a septentrione in meridiem uecta, qua sol oritur Aegeis, qua occidit Ionijs fluctibus obiacet. Thermopylae mediam dirimunt, ut Itaiam Apenninus, iuga montium a Leucade et mari ad occidentem solem uerso, ad alterum mare, quod ad ortum spectat tendentia. Extremos montes ad occasum Oetham uocant, quorum, quod altissimum est, Callidromum appellant, per cuius uallem in Malliacum sinum iter est, non latius L X passibus. Haec una uia militaris est, per quam, si nemo prohibeat, traduci potest exercitus: caetera loca adeo ardua et perplexa, ut ne expeditissimis quidem sint peruia: ideo pylae, quasi portae, dictae: et a calidis aquis inibi nascentibus Thermopylae. Iacent ad mare uersa, Acarnania, Aetolia, Locris, Phocis, Boeotia, Euboia pene terrae annexa: Attica et Peloponnesus, longius praedictis in mare excurrunt, diuersa montium specie: et qua ad septentrionem obuersa iacet, includitur Epirus, Perrebia, Magnesia, Thessalia, Pthiotae, et sinus Malliacus. Athenae ci uitas liberalium literarum et philosophorum mater, et qua nihil habuit tota Graecia clarius atque nobilius, fuit inter Achaiam et Macedoniam in regione quae Attica ap pellatur ab Atthis filio Athenarum regis, qui Cecropi in regno successit, et Athenas condidit, unde et Cecropia dicta est, et postea a Mopso, Mopsopia: et a Ione


page 156, image: s156

Xuti filio, uel, ut Iosephus scribit, a Iano Iaphet filio Ionia: postremo a Minerua Athenae: Graeci enim Mineruam Athenam uocant. Atheniensibus Draco primum leges conscripsit, deinde Solon Salaminius multis prioribus ob poenarum magnitudinem abrogatis: omnibus enim fere legibus quas Draco tulerat poena erat morte definita, ut otij et desidiae conuicti, capite plecterentur. Qui olera, fructus ue in alieno praedio legisset, eodem quo et parricidae supplicio puniretur. Ciuitatem census aestimatione Solon in ordines distribuit. In primo ij fuere, quibus quingentorum Medimnûm esset census. Secundo dein loco adscripti, qui trecentis censi forent, equosque alere possent. Tertius equorum onere adempto pari censu aestimatus. Et ex his fere ordinibus Magistratus creari: qui infra fuerunt, Mercennarij nuncupati. concionis habendae, iudicandique munia, caeteris exclusi magistratibus obibant. Quam ciuilem institutionem Romae Seruius Tullius magna ex parte imitatus creditur. Concilium in Areopago ex annuis magistratibus constituit, instituti huius Draconem autorem prodiderunt. Quidam secundum haec, quae dixi, ut omnem Solon ciuilis discordiae occasionem in futurum tolleret, ne temeraria multitudo incertis (ut solet) flatibus iudicia turbaret: ex quatuor tribubus, quae Athenis erant, quadringentos legit uiros, ex singulis centum: his permissum, ut quae Areopagitae decre uissent, si aequa uisa forent, probarent: si minus essent placita, pari potestate rescinderent. Atque ita, uelut duabus anchoris nixus, aduersus omnes fluctus immobilis mansurus ciuitatis status uideri potuit. Parricidij, affectataeque


page 157, image: s157

tyrannidis damnati, ne magistratum caperent lege uetuit Nec hos solum ab honorum petitione exclusit, sea eum quoque qui orta in ciuitate seaitione neutram partium secutus esset. mali ciuis esse ratus, quum proprias rationes in tuto collocarit, nulla communi cura solicitudine ue teneri. Habuit nec minus admirationis illud, ut foeminae quae uiros parum. ad rem ueneream idoneos sortitae essent, unum, quem uellent, ex mariti propinquis impune admitterent. Pecuniarias dotes e medio sustulit, ut pauca, uestimenta, et uasa quaedam paruo empta. paterna domo ferret mulier: testatus coniugij societatem, non pretio, sed natorum charitate iungi oportere: ne in defunctos uita, maledicta iacerentur. Si quis in sacro aut in iudicio, ciui conuitium fecisset, quinque dragmis multaretur. Legandae pecuniae, caeterarumque rerum facultatem testari uolentibus permissam, quum prius patrio instituto in familia esse debere censerentur, quae amicitia propinquitati praelata est, et gratia necessitati, in ea cautum ne dementia subdola ue persuasione fieret. Ploratus et lamentationes in alieno funere sustulit. Nec subsidia alimenta ue ulla filius patri deberet, a quo non arte esset aliqua ad usum uitae institutus. Qui illegitimo essent thoro procreati, neu parentes alerent. Enimuero qui meretricio non abstinet congressu, is perbelle demonstrat, se non liberorum procreationi, sed uoluptati studere, seque ipsum mercede priuat. Moechum in adulterio deprehensum impune necari uoluit. Qui uim ingenuae uirgini intulisset, decem dragmis multari. Ius uendendae filiae sororis ue sustulit, nisi adhuc in stupro deprehensae. Qui Isthmia uicisset, centum


page 158, image: s158

dragmas, qui Olympia, quingentas praemium ferret. Qui lupum uictum attulisset, quinque dragmas ex publico acciperet. Qui lupam, dragmam unam: hoc pecoris, illud bouis pretium. uetus fuit Atheniensium hane beluam insectari, quippe quae aeque sit pecuariae rei et agrorum cultui infesta. Eorum liberos qui in praelijs occubuissent publice nutriendos erudiendos que praecepit, quo sane animati singuli fortiter ac strenue in bellis dimicarent. Voluit etiam ut et is qui oculos in bello amisisset, publice aleretur. Praeclare et illud statuit curatorem cum pupillorum matre non inhabitare. Cauit ne is fieret curator, ad quem post pupillorum obitum substan tia spectaret. Illud item, non licere anulario uenditi anuli seruare sigillum. Et qui alteri unum oculum eruerit, ei ambos erui debere. Et quae non posuisti ne tollas, si quis secus facit, capitale esto. Principem si ebrius deprehensus esset, morte multandum. Athenienses ut dies secundum lunae cursum agerent, monuit. Ex omni genere frugum mel et caeram extra Atticos fines asportari permisit. Nullum ciuitate donari nisi opificem, qui cum tota do mo se Athenas contulisset, aut perpetuo exilio natali solo pulsus esset, censebat. Has leges Solon ligneis tabulis, quas Axionas dixere, notatas, in centum annos sanciendas curauit, haud ignarus fore, ut his ciuitas longa temporis intercapedine assueta, in perpetuum deinceps sanciret. Herodotus in decem annos Atticis legibus cautum prodidit. Sed ut sanctiores essent, magisque obseruarentur, aliorum legumlatorum more, qui latas leges ad numen aliquod referre solent, ipse, quemadmodum Draco antea,


page 159, image: s159

Mineruam suarum autorem dixit: atque in uerba sua iurare in foro ad lapidem senatum populumque induxit. Fuerunt Athenienses non aduenae, neque passim collecta populi colluuies originem urbi dedit, sed in eodem nati solo, quod incolunt: et quae illis sedes, eadem origo est. Primi lanificij, et olei, et uini usum docuere, arare quoque et serere frumenta glande uescentibus monstrauerunt. literae certae, ac facundia, et hic ciuilis ordo disciplinae ueluti templum Athenas habent. Tres leges, quae in Neptuni placationem a Cecrope in mulieres, a quibus deus ipse suffragio fastiditus fucrat, et Mineruae posthabitus, latae erant, adhuc obseruabantur, uidelicet, ne ulla unquam mulier senatum ingrederetur, ut nulla earum proles maternum nomen accipiat, ne quis eas Athenaeas siue Athenienses dicat, sed Atticas. Caesos in bel lo Thucidyde autore in hunc modum sepeliunt: facto ante triduum tabernaculo, mortuorum ossa proponuntur, et suorum quisque reliquijs, si quid lubeat, imponit: quum efferuntur, singularum tribuum singulas tribus suae quamque tribus ossa continentes uehicula portant. Vnus item thorusinanis fertur, constratus eorum, qui non extant, qui inter caesos non fuere reperti. Efferunt autem promiscue uoluntarij quique uel ciues uel hospites, foeminis propinquitate coniunctis ad sepulchrum eiulantibus, conduntque in publico monumento, quod est iuxta monumentum Callisti, apud suburbana, ubi semper eos sepeliunt, qui in bello ceciderunt, praeterquam, qui in Marathone, quorum singularem fuisse uirtutem existimantes, eodem in loco sepulchrum fecerunt: postea uero quam eos humauerunt,


page 160, image: s160

aliquis ab ipsa ciuitate delectus uir haudquaquam pro inconsulto habitus, et cui pro dignitate conueniat, super eos orationem habet, qualem decet de eorum laudibus: qua habita disceditur. hoc quidem more sepeliunt, quo per omne belli tempus, quoties id accidit, legitime utuntur.

De Laconia, et Laconum, siue Lacedaemonum institutis. CAP. III.

LAconia in Peloponneso prouincia, quae et Oebalia et Lacedaemonia dicitur, a Lacedaemone Iouis et Thaygete filio: a quo etiam clara et potens ciuitas in eadem regione aedificata est atque appellata. Haec quoque Spartha dicta, est, a Spartho Phoronaei filio: Agamemnonis regia fuit. Lycurgus insignis philosophus Polydectis Regis frater quum uita illo defuncto Imperium relicti filij tutoris nomine aliquamdiu administrasset, ciuitatis statum atque regionis optimis institutis, optimis legibus ex coluit. Quum antea ex omnibus fere Graecis soli Lacedaemonij pessime morati essent, tam circa se quam circa hospites, nullo consuetudinis conuersationisque commercio. Lycurgus ergo audacter rem aggressus, omnia iura, instituta, et priscos uiuendi ritus abrogauit, atque ciuiliora quaedam multoque laudabiliora instituit. Primum omnium seniores de republica electi, qui cum Regibus, qui duo numero creati sunt, consultarent: is ordo uelut arbiter fuit, inter regiam potestatem, et uim multitudinis: ne, aut haec contumacia saeuiret, aut Imperio illi. Octo et uiginti seniores (tot enim fuisse Aristoteles scripsit) duobus regibus assidebant, ne nimium Democratia inualesceret prouidentes, et rursus, ne qui Regnum tenerent, tyrannicum quippiam


page 161, image: s161

molirentur. quae hic ordo decreuisset, caetera multitudo ut sciret necesse erat. Addita deinceps post multos annos Ephororum potestas, huic paucorum administrationi, quae Graeco uerbo Oligarchia dicitur, posteaquam nimis uisa est ferocescere: est que quasi fraenum concilio illi iniectum, accidit id tamen centesimo a Licurgi interitu anno, quum Theopompus regnaret. Alterum ab Oligarchia institutum, agrorum diuisio: persuasit illi multitudini, ut so lum omne Laconicum in medio positum aequis in singulos portionibus diuideretur: oportere ratus ciuem ciui ingenio et uirtute, non luxu, et diuitijs praestare. Abijt igi tur uniuersa terra in sortium nouem et triginta milia: in nouem milia urbanus ager. Paganicus et Municipalis in triplo et amplius maiorem numerum: portio quaelibet ea fuit, quae uiro frumenti medimnos LXX foeminae XII annuos ferret. Habuit a principio animo et res mobiles diuidere, sed inuidiam ueritus, quae inde imminebat (plures enim uidebantur id aegre laturi) omnem auri argentitque usum e medio sustulit, ferreumque nummum induxit, percussitque decussem, quem iussit minime ualere, ac tum demum omnis furandi occasio sublata. est. Ignitum ferrum ex quo nummum percussit aceto extinxit, ut ad rem nullam amplius ob mollitiem utile redderetur. Omnes ad hoc artes ut inutiles urbe eiecit: quanquam artifices ipsi sublato auri usu sua sponte inde transmigrarunt, quum ferrei nummi apud alios in usu non essent. Mox uero ut omnem ex ciuitate tolleret luxum, publica conuiuia instituit, ut diuites promiscue et inopes uni adhiberentur conuiuio, unisque uescerentur epulis. Ac ne lautorum quisquam coenatus


page 162, image: s162

in publicum ueniret: qui minus cupide et hilariter uesceretur, ut parum frugi a proxime accumbentibus obiurgabatur. quo plane instituto omnis uetus e medio luxuria sublata est. Exarserunt ex ea re potentiorum irae, impetuque in eum facto, alter est illi oculus baculo excussus: quare cautum, ne Spartiatae cum baculo amplius ad conuiuium intrarent. Hunc conuiuandi ritum Philias dixerunt, haud dubie publicae amicitiae et humanitatis argumento: uel quod quasi Phiditia dicerent, quod ita conuiuando [Gap desc: Greek word(s)] id est, parsimoniae assuescerent. Qui sacrificij aut uenationis causa conuiuio non occurrissent, his domi coenare permissum, caetera multitudo aderat. conferebant ad hoc conuiuium quotannis singuli farinae medimnum, uini coros octo, casei quinque minas, ficuum quinque semis minas. Frequentabant id pueri etiam uelut temperantae, omnisque ciuilis disciplinae gymnasium: assuescere ibi urbanis sermonibus, iocarique comiter discebant, ac sine scurrilitate cauillari. In re uxoria haud tam pudicitiae quam procreationi ob assiduam militiam est consultum, eousque uxoribus indultum, ut eas uiri heras appellarent. Virgines cursu, palaestra, disco, iaculo exercebantur: ut otio et muliebribus delitijs sublatis robustiores ad tolerandos partus fierent: nudae ut pueri in aperto uersari, saltare et cantare in sacris quibusdam, praesentibus spectantibusque iuuenibus: nudatio illa nihil turpe habuit: aderat namque uerecundia, petulantia omnis aberat. Hinc illa indoles tempestiuaque in Laconicis foeminis ad omnia promptitudo. Qui coelebs uixisset, Gymnicis spectaculis arcebatur, nudusque hyeme forum circuibat,


page 163, image: s163

ne ut caeteri senes in honore apud iuuenes esset. Nubebant uirgines raptu maturae uiro. Paranympha in cubiculum abducta capillos ad cutem resecabat: sponsus inde ad eam ingressus cingulum soluebat, noctu tantum cum ea congrediebatur, nec prius sponsam aspiciebat interdiu quam ex illa factus esset pater. Filiorum et sobolis cura dignis hominibus permissa. Licebat seniorum cuique honestum ex iuuentute ac probum aliquem ad uxorem procreationis causa adducere: atque ubi eam alieno semine implesset, suum quod nasceretur efficere: neque probro dari si quis huic, qui foecundam pudicamque haberet uxorem suadere esset ausus, ut cum ea sibi congredi liceret, ceu bono fertilique solo operaturus liberorum causa. Ridebant ad haec quarundam gentium stultitiam, quod canes et equas nunc precio, nunc gratia optimis eius generis animalibus supponerent: uxores praesidio custodirent: ex illis soli ipsi siue amentes essent, siue aegri infirmique generare uellent. Ius alendi partus nullum parentibus. natus infans in publicum deferebatur ad locum quem Ieschem di xere, ubi magno effecto puero, uiri pueri formam intuiti, si probassent, ex nouem milibus sortium in quas urbanus ager diuisus erat, unam illi curabant adcribi. Infirmum et deformem, ad apothecas, locum haud longe a Taygeto praecipitem ac praeruptum, exponendum dabant, utpote Reipublicae inutilem. Mulieres uino non aqua pueros abluebant, quo liquore admoto constat resolui corpora debilitarique, si qua sunt Comitiali morbo obnoxia. Nulla lotis fomenta adbiberi, nulla teneris crepundia, solitudinibus tenebrisque assuescere, Ob idque externarum


page 164, image: s164

gentium quidam Laconicas nutrices liberis alendis adhibuerunt. Pueri a septimo anno in aequalium coetu exerceri, literasque pro necessitate addiscebant: reliqua disciplina toleratu percipiebatur. Ad cutem pueri tondebantur, nudis calcibus ambulare, duodecimo anno tunicam unam patrio instituto sortiri, neque balneas, neque fomenta scire. Thoris ex arundine constructis quietem capiebant: Hyeme eos quos Lycophones dixerunt thoris immiscere. Iren qui coetui praeerat, is creabatur, qui uno anno aut altero caeteros anteibat, grandiores lignari imperabat, minores onera furto quaerere. Maiorum conuiuia ingredi, inde etiam aliquid furari. qui deprehensi erant in furto, flagris admouebantur: non quia nefas esset furari, sed quod parum prudenter, et ingeniose esset id ab eo factum. Iren quosdam canere iubebat, alios argutas quaestiones proponere: breue esse oportebat, subitumque responsum. quod si quis negligentius fecisset, huius pollex ab Irene acrius mordebatur. Instituebantur ad haec graui uti oratione, sed quae iucunditate non careret, sententijsque breui sermone complexis, ita ut res in prouerbium abierit: facilius philosophari homines posse, quam La conicum sermonem imitari. Operaepretiam est etiam cognoscere quale ab initio studium fuerit omnium aetatum, quanta ad uirtutem contentio, atque aemulatio. In tris distincta erat choros omnis aetas. Tum in solemnibus sacris seniorum coetus canere exorsus, Fuimus olim robusti et iuuenes, canora uoce pronunciabant. Tum adultae aetatis eum excipens, Nos quidem iuuenes sumus et fortes, respondebant: idque si libet experiamini. ad eam puerilis chorus,


page 165, image: s165

Tam boni erimus, et meliores. Plutarchus autor est ad sua usque tempora perdurasse Laconicos quosdam modulos, quibus illi ad tibiam in hostem ituri uti consuessent. Thucydides Laconici huius instituti relator, tibiarum modulos in praelijs usos scriptum reliquit: negat tamen id aliquo religionis ritu, reiue diuinae causa fieri solitum, neque ut uibrarentur animi, excitarenturue ad pugnam (quod cornua et litui apud Romanos factitarunt) sed ut aequali modulatoque sensim gressu conuenientes pugnam capes serent, nec suos ordines distrahi sinerent. Extat Laconici uatis carmen, quo apparet non tibia solum Spartiatas in procinctu usos, sed citharae etiam concentu: qui mos et ipse a Cretensibus sumptus uideri potest. Herodotus Halyatem Lydorum regem scribit fistulatores et fidicinas, et quod pene indignum relatu sit, conuiuiorum etiam deli cias in acie habuisse, eo bello, quod Milesijs intulit. Romani, praeter cornuum et lituorum concentum, ardentissimo nulitum clamore bellum capesscbant: quod longe diuersum ab eo est, quod Homerus de Achaeis scripsit, quos tacitos fecit spirantesque robur in pugnam procedere. Galli tripudio, ut Polybius et Liuius scribunt, scutaque super capita quatientes. Barbarorum quidam cum ululatu praelium ineunt. Ex qua rituum uarietate potest intelligi, caeteras gentes non id quod Spartani in bellico concentu secutas. Capillos praeterea a pubertate ex instituto alebant memorabili legumlatoris dicto, comantibus capitibus multo pulchriora fieri humana corpora, quae si sint alioqui deformia, capillo haud dubie ferocescant. Praelium initurus rex Musis capram immolabat. Domi


page 166, image: s166

Militiaeque certa, uiuendi lege sunt usi, bellicaque exercitatione, patriae non sibi natos arbitrantes. Nullas quaestuosas tractabant artes, bellicae tantum exercitationis studio teneri. Solemnibus epulis reliquum dabatur tempus, eoque per haec uentum est, ut quemadmodum praeclare scribit Plutarchus, Spartani neque nollent, neque si uellent, scirent amplius priuatim uiuere, essentque ex omni parte patriae, dediti. Suffragandi ratio, ut caetera ab alijs gentibus diuersa: pauci ad hoc ipsum delecti conclaue Comitio propinquum subibant: unde ipsi neque quempiam uiderent, neque ab ullo uiderentur. Tum uero, ut primo, alteroue loco competitorum nomina sortito educta essent, quantus uocum assensus ad singula nomina ortus esset, diligenter attendebant: ac quoto quisque clamor loco maior minorue esset ad ipsorum aures redditus, tabella pernotare, ex qua in publicum missa percipiebatur, cui competitorum plures essent uoces suffragatae. Primus ad haec Lycurgus omni superstitione sublata permisit cadauera in urbe sepeliri, tum etiam circa templa sortiri monumenta. Nec uiri nec foeminae nomen licebat cuiquam sepulchro inscribere, nisi eorum qui fortiter in bello perijssent. Lugendi tempus undecim erat diebus finitum. Nec ciuibus peregrinari permissum, ne alienos mores urbi importarent. Quin et peregre eo delati, nisi qui reipublicae utiles essent, urbe excludebantur: ne quid (ut Thucydides habet) Laconicae disciplinae peregrinae gentes imbiberent, quod satis inhumane haud immerito aliquis dixerit. Vel, ut Plutarchus scribit, ne mutuo congressu noui sermones in urbe orirentur, et ex his nouaiudicia, dissonaeque uoluntates,


page 167, image: s167

quae publicae rei perniciosissimae esse solent. Iuuenibus Lycurgus non amplius una ueste toto anno uti permisit, nec aliquem cultius quam alterum: non splendidius, ut dictum est, epulari. Emi singula non pecunia, sed mercium compensatione iussit. Pueros puberes non in forum, sed in agrum deduci iussit, ut primos annos non in luxuria, sed in omni labore et opere agerent. Nihil eos somni causa substernere, et uitam sine pulmento degere, nec prius in urbem redire, quam uiri facti essent statuit. Virgines sine dote nubere iussit, ut uxores non pecuniae causa eligerentur: seueriusque matrimonia sua uiri coercerent, cum nullis fraenis dotis tenerentur. Maximum honorem non diuitum et potentum, sed senum esse uoluit, nec usquam ter rarum locum honoratiorem senectus habet. Regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia, et annuas successiones, senatui custodiam legum: populo que sublegendi Senatum, uel creandi quos uellet magistratus, potestatem concessit. Hae quoniam leges aut noua instituta solutis antea moribus dura esse uidebantur: eorum autorem Apollinem Delphicum finxit: et inde se eas ex praecepto Numinis detulisse, ut consuescenditaedium metus religio nis euincat. Deinde, ut aeternitatem suis legibus daret, iureiurando ciuitatem obligauit, nihil eorum quae sanxisset mutaturam, priusquam reuerteretur: se ad oraculum Delphicum profecturum, consulturum quid mutandum addendum ue legibus suis illi uideatur. Proficiscitur autem Cretam, ibi que perpetuum exilium egit: praecepit etiam moriens ossa sua in mare abijci, ne Lacedaemonem delatis Spartani de non mutandis legibus a iuramento


page 168, image: s168

absolutos putarent. Libet hic quoque assignare quas dignationes Regibus suis Spartiatae olim tribuerunt: duo sacerdotia Iouis Lacedaemonij, et Iouis coelestis: et ius belli in quamcunque libuerit regionem inferendi, ut id nul li Spartiatarum prohibere fas sit, alioqui piaculari crimine teneatur, ut in expeditionibus adeundis primi eant reges, in abeunda postremi sint. Centum delecti uiri eis in militia custodes adsint. In egressibus utantur quotcunque pecoribus libuerit, quorum immolatorum pelles omnes ac terga accipiant. Bellica haec. Alia sunt quae pacis tempore eis tribuuntur: quoties in aliqua republica euisceratio fit, primi in coena reges discumbant, et ijs primis distribui incipiat, utrique eorum duplum omnium quam caeteris conuiuis, libaminaque immolatorum et coria eorum sint. Singulis quoque Calendis instantis mensis singula pecora utrique e publico dentur Apollini immolanda, et farinae medimnum, id est, sex modia, et uini Laconicus quartarius. et in spectaculis singulorum certaminum certis lo cis praesideant, liceatque quibuscunque libeat ciuibus inniti, et utrique binos eligere Pythios. Sunt autem Pythij, qui Delphos ad consulenda oracula mittuntur, quique publice cum Regibus pascuntur. Regibus ad coenam non euntibus binae Choenices, id est, semimodia farinae: et uini singulae Cotylae, id est, sextarij: praesentibus dupla dentur omnia. Eadem ratione pupilla utri danda sit, ei ne cui mater, an cui pater desponderat, nec non de uijs publicis, et si quis adoptiuum filium facere uelit inuitis regibus. Liceat quoque eis pro suo arbitrio assidere in senatu, qui constat ex duo de triginta senibus: si eo non accesserint eorum maxime


page 169, image: s169

propinqui, duo Senatores ius regum obtineant, duos calculos ponendi, tertium pro seipsis. Viuentibus haec regibus a republica Spartiatarum tribuuntur, illa defunctis. E quites per uniuersam Laconicam obitum Regis enunciant, Foeminae per urbem circumeuntes ollas pulsitant: quumque hoc fit, necesse est, ex singulis domibus duos ingenuos, marem et foeminam luctu foedari, magnis poenis (nisi hoc faxint) impositis. Eadem circa funus regum consuetudo Lacedaemonijs est, quae Barbaris Asianis. Nam plerique Barbarorum eodem ritu in mortibus Regum utuntur. Siquidem posteaquam mortem obijt Lacedaemoniorum Rex, oportet eius exequijs adesse ex omni Lacedaemonis regione necessarios quosque Spartiatarum, qui sunt numero uicenorum, quorum et item seruorum atque ipsorum Spartiatarum. posteaquam multa milia in unum coacta sunt promiscue cum mulieribus, frontes suas intrepide plangunt, et ululatu immenso utuntur. Vltimum quenque Regum dicentes semper fuisse optimum. Qui uero regum in bello perijt, eius simulachrum, quum expresserunt, in thoro bene strato efferunt: cuius tumulatione decem dies iusticium est, nullusque magistratuum consessus, sed luctus continuus. In hoc quoque cum Persis isti conueniunt, quod defuncto Rege alter, qui succedit, liberat aere alieno, quicumque Spartiata aliquid aut regi, aut reipublicae debebat. Apud Persas, qui rex creatus est, omnibus ciuitatibus tributum, quod debebant remittit. Cum Aegyptijs etiam Lacedaemonij in hoc congruunt, quod eorum praecones et tibicines et coqui in paterna artificia succedunt: et coquus e coquo, et tibicen ex tibicine: et praeco ex praecone gignitur: neque ulli


page 170, image: s170

propter uocalitatem alijs insidiantes seipsos ingerunt, sed in paterno opere perseuerant, atque haec quidem ita fiunt.

De Creta insula, et Cretensium celebratis moribus. CAP. IIII

CReta, quae et Candia dicitur, insula in mediterraneo mari centum urbium fama clara: haec ut Strabo scribit a septentrione Aegeo alluitur pelago et Cretico, ab austro Libyco, ad occidentem Egilam et Cythera spectat, ad orientem Carpathon. habet in longitudine CCLXX. millia passuum, in latitudine quinquaginta millia. Circuitus eius quingenta octoginta, octo millia passuum complectitur. Insignes iu ea urbes sunt Cortina, Cydonea, Gnosum, Minois regia. et Ida mons omnium qui in ea sunt celeberrimus, celsissimo is uertice assurgit. Apollodorus longitudinem eius duum millium trecentorumque stadiorum tradit, circuitum quinque millium [(transcriber); sic: milliium] et amplius. Artemidorus mille minus. Nullum in Creta animal noxium est. Serpens ibi nulla: nulla noctua: et si inueniatur statim moritur. Capris copiosa, Ceruis eget. Optimi uini feracissima. herbam producit, quae diptamos dicitur: et Alunosam, quae morsa diuturnam famem prohibet. Sfalangos etiam uenenatos gignit, et lapide qui Idaeus dactylus dicitur. Cureta olim uocabatur ab habitantibus Curetibus et per syncopam Creta. Alij dicunt Cretam dictam a Crete quodam Iouis filio Curetum Rege. Alij a Crete Nympha Hesperidis filia. Incultum hominum genus a principio habuit: Rhadamanthus ad mansuetiores uitae ritus perduxit, sequutus inde Minos qui aequitate et iusticia adhuc magis excoluit. Plato autor est Lacedaemonios et alias uetustissimas Graeciae ciuitates hinc


page 171, image: s171

sibi leges et instituta quaesiuisse. Optimum gentis statum euertit primo tyrannicus dominatus, mox et Cilicum latrocinia. Fuit gens ab initio libertatis studiosa, ea se possidere arbitrati, quae non essent tyrannorum libidinibus exposita. fuit et concordiae perpetua cura, quae seditioni diuitiarum auaritiae alumnae inimica est: modice proinde antiquitus frugaliterque uitam agitare. Frequentabant pueri conuentus quos greges nominabant. Adultae aetatis uiri publica inter se conuiuia celebrare, arma reipublicae causa tractare, ab ineunte aetate corpora laboribus exercere. Maris aestus et frigora perpeti, accliues semitas saltusque cursu superare, in gymnasijs pugnas ciere, arcubus et sagittis plurimum uti, in armis saltationem, quam pyrrhicem nominant, uulgo celebrare: flexu corporis haec saltatio fiebat, quo plagae telaque euitarentur. Sagulum et militarem calceum sibi inducere, arma preciosissimum munus credere: tantum ad haec rei maritimae studium, ut in prouerbium abierit, si quis quae nosset se nescire dissimularet, Cretes (diceretur) pelagus nescit. Inter aequales connubia conciliari, ex omnique iuuenum coetu uirginibus sibi sponsos optare ius erat, nec prius pa terna domo abduci moris erat, quam ad domesticam administrationem essent idoneae. Dotis magnitudo fuit, si fra ter adeat, patrimonij dimidium. Pueri ex legibus literas et cantilenas et musicae artis modulamina quaedam discebant. ad uirorum Syssitia perducti humi uilibus tecti amiculis sedebant, illisque pugnam cientibus ministrare puerorum ualidissimus, maximeque elatus ductabat gregem. pro uiribus singuli plurimos aggregabant aequales, ad uenationes egredi, cursu exercebantur corpora, statis diebus


page 172, image: s172

pucrorum coetus ad tibiae et lyrae cantum inter se committi, ut in re bellica consueuere. Huius gentis etiam fuisse quidam memorant laetos dies candido notare calculo, tristes atque molestos atro: etsi plures hunc morem ad Thraces referunt.

De Thracia, Thracumque feris moribus. CAP. V.

THracia, quae hodie Romania appellatur, Europae regio est, inter partes Scythiae computata, Macedoniam sequitur, a septentrione Istrum habet, ab oriente Pontum ac Propont idem, a meridie Aegeum mare. Olim Scy thon, postea Thracia, a Thrace Martis filio, siue ab aspe ritate appellata, Graecis enim [Gap desc: Greek word(s)] asperum dicitur. Regio est, ut Pomponius scribit, nec coelo, nec solo (quam ubi mari uicinior est) satis foecunda temperataque. frigida est et eorum quae seruntur maligne admodum patiens: raro usquam pomiferam arborem, uitem frequentius tolerat, sed nec eius quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium cultores arcuere. In ea quondam urbes celebriores fuere Apollophama, Enos, Nicopolis, Byzantium, quae postea Constantino Constantinopo lis dicta est, et in maius aucta gloriosissimi Imperij sedes et orientis totius caput delecta, Perinthos, Lysimachia, Caliopolis. Amnes Hebrus, Nestos, Strymon. Montes Haemus, Rhodope, et Orbelos. Homines habet feros asperos et numerosos adeo, ut si, aut unius imperio regerentur, aut idem sentirent, ut historiae pater opinatur Herodotus, inexpugnabiles forent, et omnium gentium multo ualidissimi: sed quia arduum hoc illis est, et nulla ratione contingere potest, ideo imbecilles sunt. Habent


page 173, image: s173

autem multa nomina singularum regionum singula, moribus tamen ac opinionibus consimilibut imbuti, praeter Gethas et Trausos, et qui supra Crestonas incolunt: ex quibus Gethae se non mori persuasum habuere, sed ad Za molxim Deum suum post fatum migrare. fuit hic Zamolxis homo Pythagorae quondam discipulus, qui in patriam reuersus, quum animaduerteret Thraces male uiuere et inscite, ipse edoctus Ionicum uiuendi genus et mores ipsis legesque dedit, docuitque, alque persuasit popularibut eas seruantibus post obitum ad se in eum locum ire, ubi super stites omnium bonorum compotes essent. per hoc deitatis opinionem consequutus, e Thracum se conspectu subduxit, atque euanuit, maximo sui desyderio post se relicto. Ad hunc mittunt assidue adhuc cum naui quinque remigum nuncium quempiam ex seipsis sorte delectum, praecipien tes ea quibus semper indigent: eumque ita mittunt: Quibusdam eorum datur negotium, ut tria iacula teneant, alijs, ut comprehensis eius qui ad Zamolxin mittitur, manibus pedibusque hominem agitantes in sublime iactent ad iacula: qui si in praesentiarum extinguitur, propitium sibi Deum arbitrantur, sin minus ipsum nuncium insimulant adseuerantes malum illum esse uirum. Hoc insimulato alium mittunt, dantes adhuc uiuenti mandata. lidemThraces dum tonat fulguratque, in coelum sagittas excutiunt, Deo minitantes quod nullum alium praeter suum esse arbitrentur. Trausi uero in caeteris quidem omnibus idem quod Thraces: uerum circa natalicia suorum atque obitus hoc factitant. Aedito puero propinqui circunsedentes, eum ploratione prosequuntur recensentes


page 174, image: s174

quascunque necesse est illi, quod uitam ingressus sit, perpeti humanas calamitates. Hominem fato functum per lusum, atque laetitiam terrae demandant, referentes quot malis liberatus in omni sit modo felicitate. At qui suprae Crestonas incolunt, ista agunt: singuli plures uxores habent, quorum ubi quis decessit, disceptatio magna fit inter uxores acri amicorum circa hanc rem iudicio, quaenam dilecta fuerit a marito praecipue. quae talis iudicata est, et hunc honorem adepta, ea a uiris et mulieribus exornata, ad tumulum a suo propinquissimo mactatur, una que cum uiro humatur, caeteris uxoribus id sibi pro ingenti calamitate ducentibus atque lugentibus: nam id eis summo dedecori datur. Caeteri Thraces filios ueteri instituto palam uenditare, nec uirgines a parentibus et propin quis adseruari, sed quibus libuit cum uiris concumbere sinunt. Vxorum pudicitiam solicitius custodiunt, easque magno aere a parentibus coemunt fronte notis quibusdam signatas, generosum id iudicatur, ignobilitatis argumentum sine his esse. Nupturae quae prae caeteris specie ualeant prius subtaxari uolunt, et licentia taxationis admissa, non minoribus nubunt praemijs. Quas formae dedecus premit, dotibus emunt quibus coniunguntur. uterque sexus epulantes focos ambiunt. herbarum (quas habent) semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi, pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus hebetatis. Ociari, ex rapto uiuere pro re honesta haberi: contra, agros colere pro despicatissima. Martem uulgo, Liberum, Dianam, et Mercurium religiose colere: perque eum solum iurare, sui generis autorem arbitrari. Corporum magnitudine Thraces


page 175, image: s175

omnes homines antecedunt: caeruleis oculis ac truci uisu, terrifico uocis sono, annosa aetate. Aedificia modice ab humo eleuata, annona eodem semper tenore, uites nesciunt, pomis abundant. In Regis electione non nobilitas praeualet, sed suffragium uniuersorum, populus enim eligit spectatum moribus, et inueterata clementia, etiam annis grauem: sed hic in eo quaeritur, cui liberi nulli sint; nam qui pater fuerit, etiam si uita spectatur, ad regendum non admittitur: et si forte dum regnat pignus sustulerit potesta te exuitur: maxime hîc custoditur ne regnum hareditarium fiat. Tum si rex etiam maximam prae se ferret aequitatem nolunt ei totum licere: quadraginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet. Quod si ipse etiam in pecca to aliquo arguitur, morte multatur: non tamen ut cuiusquam manu attrectetur, sed consensu publico rerum omnium ei potestate interdicta, ipse tandem fame pereat. Optimates ita sepeliunt: prolato triduum cadauere, mactatisque omnifarijs hostijs conuiuantur, illudque defletum prius, deinde combustum sepeliunt, aut aliter humo contegunt, adgestoque desuper tumulo cum alia omnis generis certamina propo nunt, tum praecipue certa cum ratione Monomachiam, hoc est, singulare certamen. Armatura qua (ut Herodotus scribit) in Dariana expeditione usi sunt, talis erat: e pelle uulpina cassides gestabant, tunicis induti, et insuper circundati uarijs sagulis, pedibus et tibijs indutis caliga e pellibus hinnulorum, iacula, peltas et pugiunculos: arcu ualde pugnaces sunt, et exercitatissimi, quem apud se repertum uolunt. una cum Scythis lingua utebantur. Scribit Plinius totam Thraciam in quinquaginta stratageas


page 176, image: s176

diuidi solitam. Sed ea Thraciae pars quae Gethica olim di cebatur, ubi Darius Hidaspis filius pene perijt, hodie V a lachia appellatur, a Flaccis quiritum gente. Romani enim, Gethis superatis et deletis, Flacci cuiusdam ductu eo Coloniam miserunt. unde primum Flaccia, dein corrupta uoce Valachia dicta. Astipulatur huic opinioni Romanus sermo, qui adhuc in ea gente durat: caeterum adeo ex omni parte corruptus, ut uix Romano honuni intelligatur: Romanarum literarum usus, elementorum forma aliquatenus inuersa. sacrorum ritus, qui et Graecis. Daci postea eam terram occupauerunt, a quibus aliquandiu etiam Dacia dicta fuit, nunc Teutones, Siculi, et Valachi tenent. Teutones fortes uiri ex Saxonia illuc a magno Carolo transmissi, a septem urbibus, quas habitant, Seibenburgenses patrio sermone uocantur. Siculi Hungarorum uetustissimi, ex his qui ab initio ex Scythia digressi his locis consedere. Valachorum factiones duae, Dra gulae et Dani, alias Daui. Nam Gethae et Daui seruorum nomina inde olim profecta Graecorum quidam prodidere. Dragulae Danis impares Turcas nostrorum patrum memoria in eam terram induxerunt, quorum armis Dani ad internecionem deleti sunt. Ioannes Huniades, uir acer, Danis demum auxilio fuit, terramque ab hoste receptam sibi uendicauit. Agriculturae reique pecuariae Valachi ut plurimum student, quod originem gentis arguit. Tributum regi pendunt, sed semel tantum: ac id cuique regum: et confestim ab eius declaratione tum singulae familiae dant bouem tributi nomine. sexaginta milia numero et amplius esse traduntur. Iussi ad bellum exire, capitale est


page 177, image: s177

non paruisse. Est Valachia Transsyluaniae contermina ab occasu, ad ortum in Euxinum excurrit: ad boream et septentrionem Rusiam attingit: alluitur ad meridient Istro, circa quem quicquid uagarum getium occupat perpetua illis hyems, triste coclum premit. Maligne olim solum sterile sustentabat, imbrem culmo aut fronde desindebant. In coelo super durata glacie stagno prosultabant, in alimentum feras captabant: nulla illis domicilia, nullaeque sedes erant, nisi quas lassitudo in diem posuerat, uilis et his quaerendus erat uictus, quod horrenda iniquitas coeli, intecta capita.

De Rusia siue Ruthenia, et recentibus Rusianorum moribus. CAP. VI. [(transcriber); sic: V.]

RVsia, quae etiam Ruthenia dicitur et Podolia, tripartito nominatur. Alba, superior, et inferior, pars Sarmatiae Poloniae praetenta, Peuce fluuio ad septentrionem includitur, ad orientem solem Moscus, occidua illi Liuonia atque Prussia extremae Germaniae partes: patent hodie Ruthenorum siue Rhoxolanorum (nam et hoc no mine appellantur) fines octo dierum itinere, a Tanai ad septentrionalem oceanum, babetque id spacium nonaginta et amplius dierum iter, rursus a Germanico oceano, quem Balteum uocant, ad mare Caspium. Regio adeo fertilis est, ut agro rude culto frumentque insperso, tribus perpetuis annis fructum ferat: nec opus est agrum quotannis inuertere, sed inter metendum segete leniter excussa alia in sequentem annum sua sponte crescit. Gramen adeo procerum producit, ut perticam transcendat: unde ibi apum tanta copia, ut mella nedum in aluearijs, aut arboribus, uerum in rupium


page 178, image: s178

et terrae cauernis reponant. Optimus Medo, et hi gran des cerarum orbes, qui ad nos usque aduehuntur, ibi fiunt. Non impiscantur piscinae et stagna Russorum, sed ut aiunt, pisces ex coeli influentia succrescunt. Sal quodam in lacu Katzibeio uocato siccis temporibus colligitur, pro quo genti, cum Tartaris crebra bella. Mirum est quod dicitur in solo Chelmensi desectos pini arboris ramos truncos'ue, duos aut tres annos super terram iacentes in saxa indurari. Est ibi optimae cretae copia. uersus Tanaim et Moeotim calamo aromatico et reupontico abundat, pluribusque herbis et radicibus alijs, alibi non uisis. Vrbs regia Moscouia est, ad Moscum amnem sita, quatuordecim milim passum circuitu. Nullus hic signati argenti usus. Lapis est in medio foro quadram forma, quem si quis ascendit, nec inde ui deturbari possit, principatum urbis obtinet. ingens de ascensu loci et deiectu dimicatio inter indigenas, soepiusque ob eam rem pugnatum inter ciues. Gens adeo ualida est, quod superiori anno quodam bellico tumultu in regis castris centum uiginti milia equitum recensa sint, quorum singuli ordinem ducerent. Arcu in bello utuntur, quod gentile et uetus est illis: est et lancea in usu duodenûm pedum: cataphracti equites supra hamatam loricam ferreum thoracem induunt, umbilicis speculorum modo prominentibus: galerum gestant, pro casside, in conum fastigiatum: equite libentius utuntur in bello quam pedite: pedites allj scorpione utuntur (ballistam Itali uocant) alij plumbeas pilas sulphureo puluere ex aeneis excutiunt machinis Teutonico more. Inuisum genti Regium nomen:


page 179, image: s179

iccirco ducis appellationem libentius usurpant, ut magis popularem: qui ibi rerum potitur, dux dicitur, qui in totam gentem Imparium obtinet: huic pileus paulo elatior quam caeteris proceribus, caetero nihil ab alijs differens: omnis color in usu, praeter nigrum. Viri foeminaeque lineo amiciuntur indusio, eoque tenuissimo, et ad cru ra demisso, auro circa collum rubenti'ue serico excolunt id amiculum, laxior uestis, ac nihil fere a Graecis differens, qualem Turcae quoque et totus septentrio usurpat: manicae tantum laxiores Ruthenis, auroque fimbriate a pectore et humeris: Lutrina pellis ambit exterius uestem. Sola uxor luget uirum, obducto capite albo linteo, et ad ulnas deiecto: quibus fortuna amplior est, quadragesimo die a funere conuiuantur in defuncti memoriam: quorum res angustior est, quinquies hoc temporis interuallo solemni modo epulantur: obseruantur dies obitus, quem anniuersarijs quoque celebrant epulis. quando ex ea stirpe superest aliquis, custodiuntur nomina defunctorum monumentis literarum, ut sciri possit, quo cuiquam die parentandum sit: planctu et lamentaione funus educunt. Patrij moris est mulieres gemmas et uniones ex auribus suspendere, decorum et maribus, sed adhuc pueris: quae iterum nupserit, satis castam ducunt, auersantur ut impudi cam tertio nubentem, par in maribus offensa. Puellae a tergo capillum promittunt, caeterum matrimonio locatae sedulo abscondunt. Viri supra aures tondentur, datur probro huic sexui omnis capillorum cultus. Gens uniuersa [(transcriber); sic: ueiuersa] in Venerem prona, ac bibacissima: hoc laudis loco ponunt, alterum licere arbitrantur, modo id fieri contingat citra


page 180, image: s180

omnem connubij offensam: foenerant uulgo, nec fraudi cuiquam, ne sacerdotibus quidem. Pars multo maxima Rusianorum seruitutem seruiunt, necinuiti, multi quidem et in hti nobiles etiam se coniugem et liberos uendiant: aut quia sic maiore otio fruuntur, aut quod maiore uolupate. Antistites sacrorum Graecanico ritu nigro amiciuntur pallio: horum primores albo. ferunt hi bullam ad pectus suspensam, et tabulam praeceptis diuinae legis inscriptam: minores sacerdotes et ipsi Graece uestiuntur: sacrae uirgines, quod unum genus in ca gente est, ex Antonij abbatis instituto nigra stola amiciuntur. Est et suus sermo genti, Scythicus uero, an alius, parum compertum habeo. Sunt et literae non multum a Graecarum figura abhorrentes. Musicen et Grammaticen discunt utramque Graece, caeteras artes uulgo aspernantur: de summa fidei cum Graecis sentiunt: par in cultu caeremonia, et in coelites ueneratio. Iudicia exercent duodecim numero uri: unus aliqus e collegio cognoscit causam, crimen ue, cognitum ad collegas defert, interdum et ad Regem. Si res maioris est ponderis, quam ut pro collegio uindicari possit, si reus nequeat conuinci, parum ue liqueat factum, cum accusatore cogitur de uita dimicare: atque iu uictor duplici pecunia donatur, qualis fuerit aestimata. Agrorum cultum oppido exercent, equis arant, ager feracissimus praeterquam uini. Ceruisiam potum ex millio, hordeo, atque humulo decoctum potant, et idem fere totus septentrio. Ex canapi, papauere, et nucibus oleum conficiunt: oliuam non fert Rusiana Regio, neque ex ed arbore liquor aliunde inuehitur. Varia alit animalium genera, et in


page 181, image: s181

his plaeraque pellium aestimatione nobilia, quarum alioqui a ueteribus celebrata: piscium ingens copia, et in his Seldis nobilissimus, ex Pareslausco lacu, perquam similis ijs, qui in Benaco capiuntur. Lacus in Ruthenia illustres septem, flumina insignia nouem: et in his quem Borysthenem esse suspicari libet, ob ea, quae de ipsius magnitudine et natura praedicant.

De Lithuania, et Lithuanorum uita. CAP. VII.

LIthuania est Poloniae ad ortumconnexa noningento rum millium passuum circuitu magna sui parte palustris plurimumque nemorosa: et ob eam rem difficilis adi tu, ac quodammodo inaccessa, aquis palustribus cuncta obtinentibus: hyeme commercia cum Lithuanis habiliora, paludibus et stagnis alta glacie concretis niueque superinfusa, fiunt omnia mercatoribus peruia: ut uelut alto mari, quando nulla sit certa uid aut semita, sydera signent iter, Rara in Lithuania oppida, uillarum incolatus infrequens. Accolarum diuitiae pecora pellesque multigenûm ferarum, ut Zobellinet sunt, atque Harmelinae: quibus regio insigniter scatet: cerae ac mellis abundans: usus pecuniae genti nullus: inter se matronae palam concubinos habent uirorum permissu, quos connubij uocant adiutores, contra pellicatus uiris probro datur. soluuntur facile matrimonia mutuo consensu, et iterum atque iterum nubunt. adeo gens una caeteris mortalibus diuerso uiuit ritu, non ut absurdum sit illud Aristippi, Honestum non na tura sed consuetudine constare. Vini rarissimus usus: panis nigricans non cribratus: armenta uinum praebent, multo


page 181, image: s182

lacte utentibus. Sermo genti, ut Polonis, Sclauonicus: hic enim sermo quam latissime patet, ac plurimis quidem gen tibus communis est: ex quibus quaedam Romanae ritum Ecclesiae sequuntur, ut Poloni sunt, Dalmatae, Croatij, Crarnique: Alicae Graeco ritu sacra peragunt, ut Bulgari, Rutheni, et ex Lithuanis plerique. Nonnullae ab his diuersae, proprias haereses habent, ut Boemi sunt, Moraui, et Bosnienses, Hussitarum quaedam obseruant delirium: pars multo maxima Manicheum: quaedam adhuc etiam gentili caecitate tenentur, idola colunt, quemadmodum multi ex Lithuanis. Hieronymus Pragensis, qui Eugenij quarti pontificatu in ea terra euangelium praedicauit, quique gentis illius ritus et mores ad id tempus minus notos nostris hominibus demonstrauit, dicebat Lithuanorum quosdam, ad quos primum peruenisset domesticatim, serpentes habuisse: quibus perse quisque ut dijs penatibus sacrificabant: caeterum tenuisse se, ut praeter unum, qui crema ri non potuit, a suis cultoribus interficerentur: alij ignem colunt, captantque ex eo auguria. Solem nonnulli mallei ferrei specie immani magnitudine, proprium ducem habent, quem Magnum uocant: persaepe tamen regi Polonorum subditi. Caput regionis Vilna est, Episcopalis ciuitas tante magnitudinis est quantae Cracouia cum suburbijs omnibus: domus contiguae in ea non sunt, sed ueluti inrure horti intermediant, et pomaria. Duo fortissima castra habet, unum in monte situm, inferius in plano alterum. Distat haec ciuitas a Cracouia CXX. miliaribus. Tartari quidam circa Vilnam in assignatis pagis habitant, qui agros nostro more colentes laborant, et merces uehunt:


page 183, image: s183

Tartarica lingua loquuntur, Mahometum et sectam Saracenorum profitentur.

De Liuonia, Prusia, et militibus Marianis. CAP. VIII.

LIuonia uerae fidei cultrix, Rutheniae ad septentrionem praetenta et ipsa Sarmaticis finibus: Tartari Scythicum hominum genus crebrius incursant. Liuonianos ad Christi cultum milites nostri traxere, quum antea nullum nisi malorum daemonm nouere. Saepius uario euentu de regni possessione in ea terra bellatum. Sarmaticum mare ab occasu, sinusque incompertae magnitudinis, cuius hostium ab occidente est, non procul a Cymbrica Chersoneso, quam Daciam hodic uocant. Circa sinum ad septentrionem semiferae gentes sunt, cum quibus nullum est linguae commercium, nutu et signis permutant merces. Prusia, unde Pruteni, terra hodie Germaniae ey Sarmatiae particeps a meridie illi occurrit. Eam terram, si Ptolemaeus uerus autor est, Vistula perluit a Torno oppido Gedanum usque: quo in loco Baltheo mari infunditur: ad Sarmaticum oceanum extensa citra Vistulam, ultra Germaniae est. ad orientem solem et meridiem Massouitae sunt, et Poloni accolunt: ad occidentem Saxones Prusiae solum ferax est, maximeque frugiferum, irriguum frequens cultus: Regio amoena, et pecoris abundans piscatus uenatioque multa. Vlmerigi eam terram tenuere, quum Gothi ex Scandinauia insula egressi sunt in continentem, ut Iornandes scripsit, Ptolemaeus Amaxobios, Alaunos, Venedes, et Githones penes Vistulam habitasse autor est. Malorum et haec cultrix fuit daemonum


page 184, image: s184

usque ad secundi Federici tempora. Deiparini milites, qui et Mariani dicunuir, post Ptolemaidem in Syria amissam in Germaniam reuersi, uiri uidelicet nobiles et rei mulitaris periti, ne per otium marcerent, eundem accedentes, Prusiam Germaniae conterminam Christi culum spernere dixerunt: saepe illius gentis homines in Saxones, caeterosque uicinos excurrere, ingentem uim pecorum abigere, esse in animo sibi compescere barbaram gentem, annuat tantum Imperator, prouinciamque fratribus perpetuo iure possidendam tradat, si eam armis acquirant. Iam enim Massouiae duces, qui eius se terrae dominos affirmabant, ius suum fratribus concesserant. Grata oblatio Federico fuit, qui collaudato proposito, quas uoluere fratres sub aurea bulla literas concessit. Illi sumptis armis breui tempore quicquid Prutenici iuris citra et ultra Vistulam fuit subegere: subactam ac bello quaesitam, suae ditionis fecere. uicta gens Christi fidem complexa est, et cum fide Teu tonicam linguam. Fuit ad Visiulam amnem quercus, ubi uictrix gens a principio castellum erexit. mox, ut sunt res hominum, quae tenui principio in maius augentur, oppidum frequenti cultu adoleuit, Mariaeburgum dixerunt. Caput gentis est, atque, sedes eius, qui uniuersi ordinis magisterio fungitur. Sacrae huius militiae origo Teutonica est, nec quisquam nisi Teutonicus his sacris initiatur: atque idem claris ortus natalibus, et cui proponitur, ut aduersus sacratissimae crucis hostes paratus sit omni tempore dimicare: albo pallio amiciuntur, nigra cruce insuta. omnes alunt barbam, praeter eos qui sacris operantur, et sacerdotes sunt: Dominicam orationem milites ipsi pro canonicis


page 185, image: s185

horis usurpant: neque literas discunt: diuitijs abundant: nec minor quam regibus potentia. Saepe cum Polonis de regni finibus acceptis atque illatis cladibus contendere, nec totis uiribus belli fortunam experiri recusauerunt.

Est Prussiae atque Lithuaniae contermina regiuncula, quae Samogithia dicitur, syluis et fluminibus circunsepta, quinquaginta milliarium longitudine: cuius gentes procerae et pulchrae staturae, agrestes tamen, moribusque inculti. Matrimonia plura celebrant. et absque sanguinis respectu, patre mortuo filius nouercam, fratre frater glotem in uxorem accipiunt. Aes nullum habent, humiliter aedificant, ex lino culmoque tuguria in carinarum aut galearum formam, in quorum culminibus fenestram unam fa ciunt tam patentem, ut toti aedificio lucem superne praebeat. Focus perpetuo igne in singulis unus, circa quem familia uniuersa sedens, non solum ut cibos coquat, uerumetiam ut uehemens frigus, quo pro maiori anni parte terra haec congelata constrictaque iacet, propellat. Vaporaria seu stubas habent nullas. Gens ad diuinationem et au guria inclinata, praecipuum ei numen ignis, quem sacrosanctum perpetuumque esse persuasum habuere, quod in aedito colle ad fluuium Neuyasa assidua lignorum suggestione per sacerdotem aleretur. Vladislaus Poloniae rex, qui eam ad Chisti fidem compulit, illum una cum turri, in qua conseruabatur, extinxit, disiecit, et syluas quas non minori religione quam ignem sanctas, proque deorum habitatculis Sarmatae (iuxta poeticum illud: habitarunt dij quoque syluas) colebant. et nedum syluas, uerum quoque quicquid eas subijsset, sanctum minimeque uiolandum censebant,


page 186, image: s186

ut aues erant et ferae. Malorum daemonum praestigio uiolantes eas statim in manibus et pedibus contrabebantur. Erant in his syluis singulis familijs suus focus et sacra domus constitua, in quibus defunctorum suorum corpora cum equis, sellis et meliori eorum uestimento comburere mos fuit. Conuenire eos noctu credebant, ideoque sedilia ibi ex subere contexta disposita, in quibus optimus medo, escaque ex pasta in casei forma omni tempore large subministrabatur, ut ipsis uescerentur. Prima Octobris die in his syluis maxinum festum peragebant, ex omniregione uniuersus populus congregatus, quaeque familia in sua casula cibo et potu, ut melius potuit, patrio instituto indulgebat, tum ad focos dijs in primis quem Perku mo, id est, tonitrum dicebant, libabant. Cum Lithuanis et Polonis linguam unam habent, nam et Polonico sermone sacerdotes eis in ecclesijs praedicant. Romanae ecclesiae morem obseruant, licet Rutheni alij ad meridiem et Moscouitae ad septentrionem habitantes Graecorum ritum teneant, obedientiamque non Romano, uerum Constantinopolitano pontifici promittant. Ad septentrionem his Mocouia protenditur terra quadringentorum milliariorum patens: argento diues, tam ualido ubique praesidio conclusa, ut nedum aduenae, uerum indigenae, etiam absque literis ducis exire atque intrare non possint. plana omnino regio est, non montosa, nemorosa tamen, et ut plurimum paludosa, plurimis maximis fluminibus Occa, Volha, Dzuuina, Borystheneque, et Dineper irrigua: piscibus ob id uarijs, et feris abundat, quemadmodum Lithuania, a qua non multum discrepat, nisi quod frigidior est, quia septentrionalior.


page 187, image: s187

Vnde pecora parua habet, et communiter mutila. Moscua metropolis regionis duplo maior quam Praga Boemiae, lignea, ut aliae ciuitates, aedificia ha bet, multas plateas, sed dispersas, latissimi campi interiacent. Mosca amnis ipsam intersecat. arx in medio urbis in plano sua. septendecim turribus et tribus propugnaculis adeo pulchris et ualidis, ut similia uix reperiantur. Sedecim in ea arce ecclesiae, quarum tres sanctae Mariae, sancti Michaelis, et sancti Nicolai muratae, caeterae omnes ligneae: Tres quoque in ea amplissimae curiae, in qui bus nobiles aulici morantur: palatium in quo dux est Italico more constructum pulcherrimum, sed non amplum. Multos nobilissimos ducatus habet, ex quibus ingruente bello plusquam ducenta millia hominum duobus aut tribus diebus contrahuntur. Aqua genti potus et medo liquorque fermentatus, quem quassetz uocant. arant ligneo aratro: frondibus arborum aut spinis arpicant: segetes propter longum frigus, raro maturescunt: ideoque in stubis desiccant, triturantque: aromatibus et sublimatis calfactorijs contra frigus uarijs utuntur. De auena et melle aquam ardentem siue sublimatum faciunt. et lacte etiam, adeo forte ut saepius ab eo inebrientur. Vino et oleo carent. Ne inebrientur inebriantem potum omnem terrae princeps capitis poena prohibuit: bis aut ter tamen in an no conceditur. Monetam habent argenteam maiorem et minorem, non rotundam, sed quadrangularem oblongam. Dzuuingis hanc dicunt. Sclauonica lingua loquuntur. Sectam et religionem cum Graecis unam obseruant. Episcopi eorum patriarchae Constantino politano subsunt,


page 188, image: s188

et ab eo confirmationem postulant. Christum adorant, praeter Kosanenses, qui cum Sarracenis Mahometum uenerantur. et Scythas quosdam alios, ad septentrionem, qui linguis proprijs loquuntur, et idola colunt. Inprimis unum, quod Zlota baba dicunt, id est, auream uetulam, tanta ueneratione, ut nemo id pertranseat, quin saltem pilo ex ueste tracto, si aliud nihil habeat, coram eo prostratus pro oblatione proijciat. His populis quamuis sermo sit unus, Sclauonicus uidelicet, est tamen adeo impar, et externis linguis hic et alibi confusus, ut mutuo se non plane intelligant. Idololatriae tempore pontificem maximum unum habebant, quem Criue nominabant: in ciuitate Romoue (a Roma dicta) habitabat. Communis gentibus illis mos est, ut non solum seruos ut pecora, sed etiam filios, et semetipsos uendant, et abducere quam longissime patiantur, ob uictus tantummodo sufficientiam, quamuis grossissimis cibis uescantur.

De Polonia, Polonorumque recentibus moribus. CAP. IX.

POlonia Europae regio, uasta et plana, unde et hoc nomen accepit. Significat enim Sclauonica lingua, qua et ipse utitur: Pole planum: Sarmatia alio nomine uocata. Haec Slesiae ad occidentem contermina est, Prutenis et Massouitis a septentrione, ab oriente Ruthenis, a meridie Hungaris, Carpato monte, quem Crapak accolae uocant interiacente, haec in partes duas diuiditur, quarum quae Saxonibus Prutenisque uicina est, maior Polonia dicitur: altera Hungariae ac Russiae obiecta minor uocatur. Regnum uniuersum in quatuor uelut regiones diuisum,


page 189, image: s189

quas in orbem Rex quotannis inuisit, singulae ternis mensibus alunt Regem, regiumque comitatum: caeterum si casu consilioue is in una regni parte diutius esse perseuerauerit, nihil debetur ipsi amplius. In Cracouia celebri et amplissima urbe regia est, totiusque regni gaza. caeterae ciuitates parum nitidae sunt: ex maceria domus fere omnes compositae, plaeraeque luto collinitae, plaga regionis nemorosa. Gens in uniuersum prudens, multaque comitate in hospites: bibacissimum genus hominum, ut totus septen trio, sed rarus uini usus: ignotusque genti omnis uinearum cultus: factitia ex tritico, alijsque generibus seminum potio in usu est: solum ferax, triticique abundans. Est et pascuis idoneum, armenta late pascuntur: uenatio multiplex: equus syluester ceruino cornu, bos ferus, Vrum Romani uocant. Plumbum dumtaxat ex omnibus metallis fodiunt Poloni, et salem saxorum duritie: nullumque toto regno uberius uectigal: mellis copia tam ingens, ut non satis illis atque Ruthenis loci supersit: quibus illa recondant: arbores nanque omnes et syluae aluearibus mellificantium nigricant. Literarum figuratio ex gentili et graecanico mixta: promiscuus et fidei ritus inter Romanum et Grae cum: uirorum et mulierum uestitus Graecanico similis.

De Hungaria, Hungarorumque uiuendi institutis. CAP. X.

HVngaria nunc sane ea regio est quae olim Pannonia fuit, licet haec hodie illius fines in totum non impleat, nec tam late quondam patuit, quam hodie Hungaria. Enimuero a Laytha flumine inferiorem tantum Pannoniam usque ad Sauun amnem complexa, ultra Danubium


page 190, image: s190

Poloniam attingit, terramque complectitur, quam Gepidae et Daci tenuerunt: patetque Imperium gentis multo latius quam terrae nomen. Erat haec terra, ut prisci rerum scriptores habent, nouem circulis, quos hagas Germanica lingua dicimus, circundata, quorum singuli ita sti pitibus quernis siue fagineis uel abiegnis extructi erant, ut de margine ad marginem uiginti pedum spacium tenderetur in latum, totidem erigeretur in altum: ciuitas autem uniuersa aut durissimis lapidibus aut tenacissima creta repleretur: porro superficies uallorum eorundem integerri mis cespitibus tegeretur. Inter quorum confinia arbusculae plantatae erant, quae abscisae proiectaeque ut plurimum herbas et frondes proferebant. De primo autem circulo ad secundum uiginti milliaria Teutonica protendebantur, et inde totidem ad tertium, et ita usque ad nonum, quamtuis alius alio semper contractior erat. Intra hos aggeres uici uillaeque ita constitutae, ut ab una ad aliam uox hominis audiretur. Aedificia ualidissimis muris praemunita: portae non satis latae propter hanc causam ut per eas latrocinandi gratia quaquauersum exire ingredique facile possent. Tubarum clangore unus circulus alteri cuiusque rei certa signa data. Pannones ab initio eam terram tenuerunt, Paeones olim dicti, inde Huni habuere, gens Scythica. Mox Gothi ex insulis Germanici oceani profecti, post Gothos, Longobardi ex Scandinauia etiam oceani insula: nouissime Hungari ex alia Hungaria Scythica egressi, quae non longe a Tanais ortu extat, et Iuhra hodie dicitur: misera adhuc regio, utpote sub frigidissimo coelo iacens, duci Moscouiae tributaria. Non tamen


page 191, image: s191

aurum argentumue, quibus omnino carent, sed pretiosas animalium pelles Sabellorum scismorumque pendunt homines. Non arant, non seminant, neque panes habent: ferarum carnibus et piscibus uescuntur: aquam potant: sub tugurijs ex uirgultis contextis inter densas syluas humiliter habitant. unde fit, ut homines syluestribus feris commorantes, uestimentis se non laneis neque lineis induant, sed pellibus nuper aut lupo aut ceruo ursoue detractis. Solem, lunam, astraque alia alij adorant, et quicquid eis primum occurrit. Propriam linguam habent. Corallia piscantur et balaenas, ex quarum cuterhedas bursasque faciunt: axungiam pro impinguatione seruatetam exteris nationibus uendunt. Mediocris tumoris montes ad eam partem qua oceano incumbit, habet, quos pisces quidam Mors uocati dentibus se promouendo scandentes, dum superiora nacti ulterius nituntur, praecipites decidunt et moriuntur, eos illi colligunt eduntque: dentes quos latos et albos ualde habent, reseruant, et mercatoribus pro mercibus alijs permutant: Manubria cultellorum ex illis optima parantur. Habet Hungaria nostra ad occasum Austriam et Boemiam, ad meridiem Illyrici partem, quae Adriatico est pelago obuersa: ad orientem solem Seruiam, quam Triballi et Mysij tenuerunt, nunc a quibusdam Sagaria uocatam: ad arctum et boream Poloni, Moschique finitimi. Vrbs regia est Buda, a Bada Athilae fratre appellata. Ager regionis quatenus colitur tritico fertilis est, auro atque argento diues. Mirum est, quod indigenae narrant esse in Pannonia riuum, in quo si saepius ferrum mergatur, Cuprum fieri, Viri uestes


page 192, image: s192

superne excauant, circa interscapilium, linea subtus tunica, circa collum et humeros quodamtenus apparens, quam partem serico, et auro fere omnes exornant, indifferens in caliga, cothurno superinducto: capillos inungunt, concinnantque: lineo galericulo contegunt, raroque nec nisi in otio resoluunt, qui mos et a plerisque Germanis obseruatur. Muliebris uestitus strictior, et ad collum subductus, ut omnia tegantur, tantum lineae tuniculae ora emineant pretiosissime ornata: uestibus togam superinducunt, serico caput aut lineo componunt uelamine, ac praeter oculos et nasum caetera fere abscondunt: gem mis et margaritis uulgo utuntur. Cothurno calceantur uiri foeminaeque, ad media crura inducto. annum lugent defunctos, et quosdam biennio. Barbam rasitant, praeterquam superiore labro. Orthodoxae fidei cultus ex lege iudicant. Est et alia iudicij ratio, si causa anceps sit, nec aliter liquere possit, lis ferro decernitur, reus et actor dimicant. Rex aut qui regis uicem gerit, spectat iudicatque secundum eum qui superior fuerit. satis uicisse credunt, cuius aduersarius aut pugnam cunctatus inibit, aut lineis areae, quibus pugnae locus circumscribitur, exciderit. Qui ex equo dimicant, lancea prius, dein gladio utuntur. Pedites praeter uerenda, caetera nudi pugnant. Suus genti sermo, etsi Boemio non multum absimi lis. Habent et priuatas literas, sed Romanis libentius utuntur. Ferox hominum genus et in bello ualidum, equestri praelio magis quam pedestri idoneum. Regis imperio parent, aut regijs ducibus, Cataphracto equite in bello utuntur, et leui armatura, sed parcius omnino, turmatim


page 193, image: s193

confligunt, non tamen toto agmine. Nulla gens Christiani nominis Turcarum arma magis exercuit. Nul la ab his rursus magis exercita, est. adeo paribus animis uarioque cuentu est semper utrinque bellatum. Alia Hungaria quae huius mater est, linguaque et moribus pene adhuc illis similis, ritu Barbarico uiuit, idolis seruit.

De Boemia, et moribus Boemorum. CAP. XI.

BOemia Regio, Germaniae limitibus inclusa, aquilonis flatibus obiacet: Hungaria illi orientalis est, australis Bauaria, Noricus ager occiduus, Polonia borealis. Latitudo eius longitudini fere par: trium forte dierum iter. Sylua Hercinia tanquam natiuo muro undique cingitur. Albi fluuio media irrigatur, atque quodam alio Multauia nomine, ad cuius ripam Braga sita, est amplissima urbs et totius regni caput. Solum hordei et tritici ferax, pabulo, pecore atque piscibus abundat, olei sterilis est, quemadmodum Germania ipsa: uino non omnino caret, ceruisiam optimam facit, quae Viennam usque Austriae uehitur. Boemi Germanis licet undique circunsepti sint, Germanica tamen lingua non loquuntur, Dalmatarum aduentu Teutonica illinc pulsa. Etenim in eorum annalibus repe ritur, fratres duos ex Croatiae populis egressos, alterum in Boemia, alterum in Polonia consedisse, mutasseque et gen tibus prioribus linguam et terris nomina, Volaterrano autore. Mos uetus et Germania lingua a plaerisque in hanc usque diem obseruantur. In templis enim plebes sermone Teutonico docentur, in coemiterijs Boemico. Solis mendicantibus olim libertas fuit, qua uellent lingua populos instruere.


page 194, image: s194

Nullae genti leges sunt, nulla sanctiora instituta, quod libet licet: quippe Christianae fidei non solum non cultus, ut qui Vualdensium sectam amplexi tutentur, tum auorum nostrorum memoria Hussitarum ueneno infecti, Orthodoxae fidei cultum parum hodie integre custodiunt. Romanum pontificem in ordinem redigunt, negantque caeteris Antistitibus augustiorem esse ac uenerabilio rem, inter sacerdotes nullum discrimen ducentes. Presbyterum non dignitatem, sed uitae meritum efficere potiorem. Animas corporibus excedentes aut in aeternas euestigio poenas demergi, aut perpetua consequi gaudia, purgatotorium ignem non inueniri, quo aliquando expientur. Stultum arbitrantur defunctis parentare, auaritiae sacerdotalis inuentum esse: Dei optimi maximi diuorumque simulachra e medio tollunt. Aquarum, palmarumque ac caeterarum rerum benedictiones irrident. Mendicantium religiones malos daemones inuenisse. Sacerdotes pauperes esse debere, sola eleemosyna contentos: non opes, non pecu niam possidere. Liberam cuique uerbi Dei praedicationem patere. Nullum capitale peccatum, quantumuis maioris mali uitandi gratia tolerandum. Qui mortalis culpae reus sit, eum iudicant neque debere saeculari, neque ecclesiastica dignitate potiri, nec etiam parendum esse ei. Confirmationem et extre mam unctionem inter ecclesiae sacramenta minime teneri. Auricularem confessionem nugacem, et superuacuam esse: sufficere in cubili aut alio secreto loco sud quenque Deo peccata confiteri. Baptisma fluuialis undae nulla interiecta sacri olei mixtura recipiendam. Coemiteriorum inanem usum, quaestus tantummodo causa repertum: quacunque tegantur


page 195, image: s195

tellure humana corpora, nihil distare. Templum Dei late patentis ipsum mundum esse: coartare maiestatem eius, qui ecclesias, monasteria, oratoriaque construunt. Sacerdotales uestes altarium ornamenta, pallas, corporalia, calices, patenas, uasa huiusmodi nil habere momenti: sacerdotem quocunque loco, quocunque tepore sacrum Christi corpus conficere posse, petentibus ministrare: sufficere si uerba sacramentalia tantum dicat: suffragia sanctorum in coelis cum Christo regnantium impetrari, in Canonicis horis cantandis dicendisque frustra tempus teri. Nullo die ab opere cessandum esse existimant: quam quae dominica nunc appellatur. Celebritates sanctorum reijciendas. Ieiunijs quoque ab ecclesia institutis nihil inesse meriti. Fama est etiam Boemorum sacerdotes infantibus ipsis et cunctis alijs indifferenter sub utraque specie corpus Christi ministrare hostia quam qua nos utimur aliquantum grandiori. Georgius Poggebratius huius instituti autor fuisse dicitur. Picardus quidam ex Gallia, gentem alio delirio infecit: is non paruam uirorum mulierumque plebem contractam nudam incedere iussit, Adamitas uocauit. autor omnis licentiae Ve nus publica et mixta, reliqua horrenda auditu crimina hoc duce coeperant, et in quibusdam locis adhuc durare, sed occulte, a multis dicitur. Nam subterraneos Boemorum quidam (qui ex hoc Gruebenhaimer appellantur) sacra operaturi subeunt, inter quae cum a sacerdote pro more illud Genesis pronunciatur, Crescite et multiplicamini, ac replete terram: lumina quae ibi habentur continuo omnia extinguuntur, et tunc neque aetatis ulla, neque sanguinis attenta reuerentia promiscue uiri et in quam per tenebras


page 196, image: s196

quisque incidit mulieres cognoscunt. peracto scelere quum in locum suum se quisque receperit, luminaria rursus incenduntur, et sacrum peragitur. Est execrandus hic damnatae gentis ritis non multum diuersus a bacchanalibus illis quae in Hetruria primo, mox Romae etiam noctu, multa uini et epularum crapula mulieres maribus mixtae in abdito celebrauere, nullo neque sexus, neque aetatis respectu habito ad promiscua puerorum ac matronarum stupra, atque aliorum flagitiorum, quae ex ipsis tanquam ex officina quadam prodibant, quorum sacrorum capita, Qu. Martio Philippo et Posthumio Albino Consulibus Romae capitali sunt supplicio affecta, ut scribit Sabellicus Enneade quinta libro septimo. Hanc Boemorum impietatem, nesandam haeresim quatuor reges Venceslaus, Sigismundus, Albertus et Vladislaus extirpare non potuerunt, quamuis saepius totis uiribus attentarunt.

De Germania, et institutis eorum plurimis. CAP. XII.

GErmania Regio Europae amplissima tota septentrionalis, a Gallis olim Rheno fluuio diuisa fuit, a Rhetis et Pannonibus Danubio, a Sarmatis Dacisque mutuo metu et montibus separata, caetera oceano ambiente. hodie extra hos fines Rhetiam, Vindeliciam, Noricam, et superiorem Pannoniam, Alpes, partemque Illyriae et usque ad Tridentina claustra Germania obtinet: Belgarum quoque fere tota natio Gallici quondam iuris, omnisque Rhenus in Germaniae nomen linguamque concessit, ut iam se Gallos dici nesciant: si audiant, indignentur. Heluetij quoque in Germaniae nomen et linguam tempolabente


page 197, image: s197

transiere. Itaque magnam Galliae Transalpinae partem ipsa Germania sibi uendicauit. Prutenos ferocissimam gentem et idolis deditam intra trecentesimum annum ex infidelium manibus milites Teutonici ui et armis rapuerunt, ubi et lingua Teutonica introducta est, et Christi cultus genti imperatus. unde habita ad primaeuos illius terminos consyderatione, uidebitur certe illa sibi fere plus soli extra usurpasse, quam intus prius continebat. In duas uelut partes ab initio tota Germania diuisa fuit, ut quae Alpibus propinquior est, superior sit Germania appellata: altera ad septentrionem atque oceanum uersa, inferior. Durat haec partitio sub Alemaniae appellatione (quae a Lemano, ut quidam autumant, lacu est) in hunc usque diem. Prouincias tam haec quam illa multas habent: superior a Mogano flumine, quod Franconiam perlabitur, ascendendo; Bauariam habet, Austriam, Styriam, Athesim, Rhetiam, Heluetiam, Sueuiam, Alsatiam, prouinciam Rhenensem, Moguntiacum adusque. Inferior, Franconiam, cuius magna pars meridiem uersus etiam in superiorem protenditur, habet, Hassiam, Lotharingiam, Brabantiam, Gelriam, Selandiam, Holandiam, Phrisiam, Plandriam, Vuestualiam, Saxoniam, Daciam, Peninsulam, Pomeraniam, Liuoniam, Prussiam, Slesiam, Morauiam, Boemiam, Mysnam, Marchiam, Thuringiam. Fuit Germaniae terra ab initio, ut Cornelius Tacitus scribit, etsi aliquando specie differebat, in uniuersum aut syluis horrida aut paludibus infoecunda, humilior qua Gallias, uentosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit. frugiferarum arborum


page 198, image: s198

et omnis culturae impatiens tellus, pecorum tamen foecunda, sed plaerunque improcerorum. auro, atque argento immunis, et propterea uilis despectaque ab omnibus. Hodie regio adeo amoena est, adeo pulcherrimis nitidissimisque urbibus, castris et pagis passim exornata, exculta, ut non Italiae, non Galliae, non Hispaniae ipsa cedat. Coelum satis clemens habet, Campi fertilitatem optandam. Sunt colles aprici, nemora opaca, frumentorum abundantia, uitiferi montes, clarissimi amnes, Rhenus, Danubius, Moganus, Albis, Necharus, Sala, Odera, et multi alij fluuij, et riui lympidissimi totam terram rigantes. Sunt fontes dulcis aquae, sunt thermae calidae, sunt minerae salis plurimae: metallorum item fertilitate nullis terris cedit. Vniuersa et Itaalia, Gallia, Hispania argentum ex Germaniae negotiatoribus fere omne habent, metallaque non parum multa, nec auro est priuata. Quod si hodie priscorum quisquam ab inferis resurgeret, ac oculis intima regionis contemplaretur, nunquid non multum is miraretur? aut quid diceret tandem, si uideret quanta nunc esset locorum salubritas, coeli humana temperies, ubertas soli, uini frumentique quanta copia, arborum consitiones quae, splendor urbium, templorum sacra, et erga Deum religio, urbanitas ciuium, uestitus hominum, rei militaris peritia, apparatus bellicus, caeteraque ornamenta Germanorum, nobilitasque quam sycera. profecto, ut reor, non diceret terram informem, asperam coelo, tristem cultu. uideret sane quam uerum sit illud, quod dicitur, Saepius bonam materiam cessare sine artifice. Nam etsi alijs regionibus mitior hyems sit, fructusque nobiliores, minus tamen aestus temperatus est,


page 199, image: s199

unde et frugum corruptio: adde animalia uenenosa, et alia ad humani generis perniciem intentissima. difficilis satis erit iudicatu, quae cuique prouincia comparanda sit, quae anteferenda. Dicta autem est Germania recentiori appellatione quod eius populi fere omnes inter se perinde ac fratres, pares existerent tum corporum dispositione, tum moribus atque uiuendi ritibus. prius Teutonia a Tuiscone Noe filio, et Alemania a Manno eius filio, qui gentis autores conditoresque memorantur, uocitata fuit. Quamuis plaerique gentem indigenam, id est, inde genitam, nec aliunde prouectam arbitrentur. et eius opinionis hic est, qui ita uersificatus est:

Gens inuicta manet toto notissima mundo,
Terra ubi se deuexa globo demittit in arcton,
Solis et algoris patiens, durique laboris,
Ingrata ignauiam uitae tolerare quietem:
Indigena haud alia ducens primordia gente,
Sed coelo producta suo Demogorgonis aluus
Protulerat: patulas ubi cuncta creata sub auras.
Germanos uocitant Itali, Graij sed Adelphos,
Quod fratrum soleant inter se uiuere more:
Nomen nobilibus quod adhuc uenerabile nostris
Pectoribus, similes ingentes corporis artus
Prodiga cui natura dedit, per lactea colla
Candida proceris tollentes corpora membris.
Flaua coma est, flauentque oculi, flauoque colore:
Temperie iustam retinent sua membra staturam,
Vox habitum mentis cum gestu et pectora prodit,


page 200, image: s200

Vox quae nil muliebre sonat, sed tota uirilis
Martia crassiloquo testatur corda palato.
Commune his studium uenari, equitare, uagari,
Atque suum uarias uictum quaesisse per artes:
Vel Bacchum uiduis crescentem iungere palis,
Aruaque quadrijugo proscindere pinguia aratro:
Nec patrio tepuisse solo iuuenilibus annis,
Sed mox doctiloquae praecepta adijsse Mineruae,
Vel uaga ueliferas duxisse per aequora naues,
Atque suis terris uarias adducere merces,
Nec censere nefas animum intendisse rapinis,
Dum fera belligeri meditantur praelia Martis,
Atque illum regum celsas quaesisse per aulas,
Quatuor ad fines quas Teutonis ora coercet:
Siue per Hercyniae nemorosa cacumina syluae
Dentatos prosternere apros, syluisque uagantes
Aeripedes ceruos, ursosque agitare feroces.
Vnguibus accipitres trucibusque iubere rapinas
Tollere, et euulsas dispergere in aethera plumas.
Hinc animus dubijs audens se credere rebus,
Nec segnis timidusque mori, roseumque cruorem
Pro patria et charis certans effundere amicis:
Atque auidus caedis, si qua ulla iniuria laesit,
Quique fidem sancto et constanti pectore seruet
Relligionis amans, superûmque et cultor honesti,
Et ueri iustique tenax mens consona libris,
Ficta coloratae fugiens mendacia linguae.

Praelium inituri Germani sacrum hymnum Herculi canebant, quem uolebant aliquando in eam terram uenisse,


page 201, image: s201

graui et terribili sonitu, non dissono, caeterum ad terrorem quaesito pugnam capessebant. Truces oculi pluribus ac caerulei, rutilae comae, procera corpora, ad primos impetus subita et praeceps natura. Caeterum laborum ope rumque impatiens. Sitim et aestum, ut Galli, non ferunt: frigorum patientissimi. Auri et argenti his olim usus nullus. Argentea uasa eorum legatis data, aut principibus muneri missa, non minori contemptu quam fictilia tractabant. Commerciorum usu aurum et argentum ab his pri mo receptum. Credita et a quibusdam tellus ipsa talium metallorum expers, quin et ferri inops: quo accidit, ut olim rari uterentur gladijs in praelio, sed longiori hasta, quam ipsi frameam uocant: et in ea breui ferro, habili telo, siue cominus siue eminus dimicarent. Eques scuto et hasta instruebatur. Pedites missilia spargebant, plura singuli. Nudi in pugnam, aut breui sagulo utebantur, nulla cultus occultatione, scuta tantum coloribus, hisque lectissimis distinguebant, paucis loricae usus, uix uni alteriue cassis, aut galea. Equi nec forma nec uelocitate conspicui: nec in gyrum ut Italici, sed recto tantum conatu aguntur. Scutum in pugna amisisse, praecipuum flagitium, ut sacris et publico concilio excluderentur eiusmodi clade adfecti. Multi tali infamiae superstites uitam laqueo finierunt. Reges nobilitate legebantur, nec his libera infinitaque potestas fuit. Exercitus is ductabat, qui praecipua uirtute praestaret, quique exemplo magis, quam Imperio polleret. uincere, uerberare, animaduertere in quenquam nullius ius esse praeterquam sacerdotum, ut non Imperio, sed diuinitus flagitia uindicari crederentur.


page 202, image: s202

Signa quaedam Deorum lucis detracta in praelium gestari praecipuum in pugna incitamentum. Omnes suas necessitudines in proximo statuebant, ut in suorum conspectu, aut gloriose uincerent, aut cum laude caderent: liberi, coniuges, parentes sanctissimi pugnae testes adhibebantur. Ad matres et uxores accepta uulnera deferebant: nec illae et numerare et exigere plagas formidabant. Eaedem cibos, hortationesque pugnantibus suggerebant. Proditum memoriae est inclinatam aciem aliquando illarum hortatu restitutam. Creduntur ad haec arbitrari aliquid sancti, prouidique in foeminis esse, earumque consilia propterea non aspernari, responsaue negligere. Mercurio certis diebus humanas hostias immolabant: Herculi et Marti ex caeteris animalibus. Sortes et auguria in usu. De minoribus rebus principes ciuitatis consultabant, de maioribus uniuersa ciuitas. In inchoandis rebus noua luna aut plena obseruabatur. Noctium non dierum numerus supputabatur in ea gente. In concilium armati uentitabant: Sententiam approbaturi frameas concutiebant, id honoratissimum assentiendi genus: contra aspernati fremitu significabant. Transfugae et proditores ex arboribus pendentes, ignaui et imbelles atque infami corpore coeno obruti, aut a palude aliqua superiecta crate necabantur: tanquam scelera in aperto ponenda essent, uitia contegenda. nihil publice, aut priuatim magistratus agere, nisi armis instructi. In commeatu et affectatione incredibilis aemulatio: qui maiori iuuenum globo stipatus in publicum processisset, praecipua celebritate apud suos et finitimos esse. Turpe et in omni uita infame suo duci superstitem in praelio


page 203, image: s203

esse, nisi uictoris ex acie decessisset. Princeps pro uictoria, comites pro principibus dimicabant. Bella ultro appetere, utpote quibus omnis a re bellica esset quies ingrata. Inertiae et ignauiae dabatur sudore aliquid quaerere, quod posset cruore parari. Bellorum cura destituti somno et cibo uel fortissimi quique indulgebant, domo et agrorum cura foeminis et senibus delegata, ut mirum uideri possit, duo tam diuersa eidem genti adfuisse, et inertiae amorem, et odium quietis. Vicatim plurimum discretisque domicilijs habitabant. Tegumen fuit sagum, fibula, aut si ea defuisset, spina consertum: locupletissimi ueste distinguebantur, non fluxa, sed stricta, ac pene singula membra exprimente: idem foeminis habitus, qui et uiris. Atque Germani ipsi omnium fere, qui ad Septentrionem et Ortum habitant, soli unica uxore contenti ab initio fuere: quanquam et in his nonnulli plura celebrarent connubia. Non uxor uiro, sed uir uxori dotem comparabat. Nec ad delicias quaerebatur cultus, sed iugati boues dabantur, fraenatus equus, et scutum cum framea et gladio. Mira in foeminis pudicitia, nulla spectandi fuit illecebra, nulla conuiuiorum ratio, rara in tam numerosa gente adulteria: cuius conuicta mulier resectis capillis, nudatam coram propinquis maritus domo exactam, toto uico uerberibus agebat: profligatae pudicitiae nulla uenia: non aetas, non forma, non opes connubium corruptis conciliare poterat. Nemo tamen uitia ridere, id enim seculum corrumpere et corrumpi arbitrabantur. Sic unum mulieres maritum accipere, ut unum corpus et unam uitam: nec ulla cogitatio ultra, nec longior cupiditas, tanquam


page 204, image: s204

matrimonium amarent, non maritum. plus apud illos boni mores ualuerunt, quam alibi bonae leges. Serus in iuuenibus usus Veneris, atque eo minus exhausta pubertas: nec connubia uirginum properabantur, ut ualidior esset procreatio. Homicidium certo pecorum numero luebatur, atque uniuersa domus satisfactionem capiebat. Conuictibus et hospitali mensae supra modum studebant. Nefas habebatur quenquam domo aut epulis arcuisse. Gaudebant muneribus, nec data imputare, aut obligari acceptis. Diem, noctemque potando continuare. Temulentia nulli probro data est. Crebrae post crapulam rixae, raro conuitijs, caede saepius transigebantur: de pace et bello in conuiuijs consultare, quasi nullo alio tempore simplicius paterent hominum curae, aut ad res magnas magis incalescerent. Gens minime astuta, simpliciter omnia arcana detegere: postridie acta retractabant, ut de summa rerum deliberarent, dum fingere nescirent: decretum uero ferrent, dum errare non possent. Potus ex hordeo in similitudinem uini corruptus: proximi fluuiorum accolae aduectitia uina in usu habebant. Cibus simplex, agrestia poma, recens farina, et lac concretum, potus immoderatior. Vno spectaculorum genere usi, ut nudi iuuenes inter gladios et frameas sese celeriter expedirent. Exercitatio artem parabat, ars decorem. Aleae adeo studiosi, ut caeteris amissis nouissimo iactu de libertate contenderent: uictus uoluntariam seruitutem adibat: et quan quam iuuenis et robustus, ligari se et uendi patiebatur. Annum in hyemem, uer, et aestatem diuisum habebant, autumnum uini et caeterarum frugum inopia nescientes.


page 205, image: s205

In funere lamenta et lacrymas cito abstergebant, in dolore et tristitia permanebant diutius: foeminis tantum lugere permissum, uiris meminisse solum. Et hi olim fuerunt Germanorum mores, talis uiuendi ritus. Sed quae mutatio longo temporum interuallo, ut in caeteris gentibus, sit facta, ex praesenti rerum statu deprehendi potest. Omnis hodie Germanorum conditio siue status quadruplex est. Primus clericorum tam saecularium quam religiosorum, utrique magnis et largis redditibus, censibusque prouisi, ab alijs plurimum honoris percipiunt, non solum, quod Deo optimo maximo sacrificent, sanctorum laudes cantent, ac animarum curam habeant, sed etiam quod scripturas intelligant, et ipsas interpretentur, uitamque coelibem agant. Nam qui in his minus probantur, facile ab inerti uulgo aspernari solent. Vestitu religiosi quique suo, et satis decenti utuntur. Seculares tunicas portant fluxas, pullo ut plurimum colore, caput mitra lanea tegunt non multum fastigiata, sed capite auretenus satis adhaerenti. Ex collo quum in publicum procedunt fasciam dependunt, quidam sericam, quidam laneam, honestatis tantummodo causa. Superducunt et calceis crepidas siue san dalia, quae domum reuersi deponunt. Ocio maior pars uacat, literis pauci intendunt, pomeridianas horas ludendo potandoque deducentes. Iniurias suas minores sacerdotes ad Episcopum deferunt, et aliquando ad Romanam curiam: unde graui damno eos, qui nocuere aliquando afficiunt, et sibi securitatem parant. Secundus status nobilium est, hic gradus multos habet: sunt enim principes, sunt Comites atque Barones, atque inferioris gradus milites.


page 206, image: s206

Principes non solum dignitate et generis claritudine, sed et potentia caeteris antecedunt, terras habent et dominia latissima: Comites et Barones, caeterique nobiles per regionem dispersi florum ad instar interlucent. Sed illud in nobilium ordine mirum uideri potest, quod principes ipsi, atque comites Caesari, quoties Imperij necessitas exigit, obsequia tanquam subiecti praestent: milites exemptos se dicant, et nisi ad stipendium nemini seruiant, nec subditos suos seruire sinant: et tamen Romanorum Imperatorem dominum suum ac principem esse dicant et recognoscant. Prophanari et non parum minui generis sui splendorem existimant, si mercaturam, artemue aliquam mechanicam exerceant, Si plebeiam aut sibi inferiorem uxorem ducant, Si aliena urbe ciuium more habitent. Ipsi urbanorum consortia, commercia omnia perosi, arces et robustiora, splendidioraque aedificia in montibus, syluis et rure collocata cum familia sua libere habitant. Quidam principum aut regum curias frequentant, et bel la sequuntur: alij de reditibus suis et patrimonio uiuentes domi manent, communiter tamen uenantur, quod solis ipsis licere longo usu et concessa libertate contendunt: priuatis leporum praesertim, caprearum, hinnulorum, ceruorumque uenatio in aliquibus locis oculorum effossione, in quibusdam truncatione capitis interdicta: noxias tamen feras captare cuique licet. Laute insuper nobiles ipsi epulantur, uestiuntur splendide, auro et argento, diuersicoloreque serico tam uiri quam mulieres domi et foris exornantur: multo familiarium coetu incedunt, et incessu adeo maturo et praemeditato, ut a plebeis mox ut uideantur internosci


page 207, image: s207

possint. Equis si longius eundum sit, et non pedibus uadunt: dedecorosum enim hoc ualde ducunt, et merum egestatis indicium. Sed praedari, ubi necessaria desint, non uerentur. Iniurias illatas raro iure, saepius congregato ex socijs equitatu, ferro, flammis, et rapinis ulciscuntur: coguntque per hoc eos, qui intulerunt, ad satisfactionem. Gens superba, inquieta, auara, ecclesiae praelatis et eorum bonis insidias semper, subditos rusticos irremissa seruitute exercet. incredibile dictu, quantum miseros et infelices homines uexet, quantum exugat. Esset Germania nostra ter, quaterque felix, si Centauri isti Dionysij et Phalarides, aut eijcerentur, aut saltem ipsorum tyrannide refraenata et potestate diminuta, priuatim quemadmodum in Heluetia, nobiles uiuere cogerentur. Sequens status oppidanorum est, quorum quidam Caesari tantum subiecti sunt, quidam principibus aut ecclesiae praelatis. Qui Caesari parent libertates multas habent, mores etiam et instituta quibus in communi ferme utuntur. Singulis annis ex ciuibus magistratus suffragio creatur, apud quem summa potestas cum Imperio sit, in caput animaduertere cuiusque habet, hoc ordine: Si de criminibus agitur, assident in concilio hi, quos sibi ciuitas, delegit, rei ipsi ligati adducuntur, accusatoribus et reorum defensoribus dicendi copia datur, quibus auditis, eunt in sententiam, non ut leges censent, quas non nouerunt, sed prout ratio eis dictat atque iudiciorum consuetudo habet, quod et in ciuilibus causis obseruatur: excepto quod Caesar in his appellari potest, in illis uero non. In omni fere Imperiali ciuitate duplices ciues sunt, ingenui


page 208, image: s208

et plebei. Mercantijs et officinis plebei intendunt, ingenui (qui et patritij dicuntur) patrimonijs tantum reditibusque suis contenti equestrem ordinem imitantur. Si plebeiorum quispiam ditior factus, se illis commercio aut consuetudine commiscere contenderit, repellitur. unde longo iam tempore uterque status in suo ualore perdurat. Reipublicae administratio tamen fere communis est, et utrisque permissa: nec eis plebs seruire aut subiecta esse uidetur, sua cuique substantia tuta est, et libertas, saluis legibus, ut uiuere uelint: in communi, iustitia per totam regionem ab illiteratis administratur. In singulis oppidis et nonnullis pagis etiam uiri duodecim, uitae integritate ac honestate praecipui cliguntur in iudices, nullo habito respectu sciantne literas uel non. illi iudicandi munus necessario subeunt: licet remunerationem seu mercedem inde nullam expectent, praeter honorem, pro commu ni tantummodo bono, suis negotijs posthabitis, iudicijs statuto tempore intendunt, iurantque singuli se unicuique iudicaturos secundum quod eis uisum fuerit iustius atque melius. Nec a sententijs eorum maiores nostri appellabant, indignum fore putantes, tantorum uirorum gratis iudicantium decretis contraire. Hodie uero passim ab eis appellari coepit: quod ferendum esset, si iudices, ad quos appellatum fuerit, in iudicando consuetudinem priorum iudicum seruarent: sed hoc a paucis attenditur, imo plerunque priorum iudicum sententiae, alio quin nullam iniquitatem continentes, ob id solum quia contra leges scriptas prolatae inueniantur, retractantur, in quo sine eorum demeritis et iudices primae instantiae imperitiae sugillantur,


page 209, image: s209

et uictrix pars grauatur. hoc quam iustum sit, uiderint ipsi. Ciues insuper honestissime inter se et amicissime uiuunt: in locis publicis et priuatis frequenter conuenientes mercantur, conuiuantur, colludunt, colloquuntur, raro alterutrum decipiunt, raro contendunt: quocunque tempore, quocunque etiam loco, tam uiri quam mulieres obuiantes inuicem honorant et saluant. Victu, uestituque priuatis diebus ferme omnes Germani admodum frugali et simplici utuntur, festiuis parum splendidiori, Operantes in die quater comedunt, ociosi bis. Habitus quo uiri induuntur, communiter laneus est: quo mulieres, lineus: sed adeo utrorunque diuersus et colore et forma ut raro unus sicut alius uestitus appareat. Aduenticijs et nouis uestimentorum formis iam plurimum gaudent, Italicis, Gal licisque praesertim, a quibus ante paucos annos obtusa calceamenta uiri, cum fluxis et discissis rnanicis tunicas, et texta pilea, quae pyretia uocant, receperunt. gestabantur mea adhuc memoria rostrati calcei, uestes curtae atque strictae, caudata capitia. Sed ista antiqua uirorum frugalitas hodie ad mulieres uenit, mulieribus commissa est. hae depositis multiplicibus peplis, quibus grandia olim capita faciebant, unico tantum hodie uelantur, modestius incedunt. Aurum, argentum, et uniones, exquisita item uestimentorum fimbria ex uarijs et preciosis animalium pelliculis aut sericis fere omnino abiecerunt. Quid dicam de uestium Syrmatis, quae nisi apud nobilitatem uix magis conspiciuntur. Satis honestus hodie foeminarum uestitus est, satis decorus, nihil haberet quod merito reprehendere quis posset, si a quibusdam superne nimium non excauaretur.


page 210, image: s210

In funeribus et parentationibus nigris amiciuntur. defunctos dies triginta. lugent, ac ipsis interim ter iusta persoluunt. primo uidelicet die, septimo atque tricesimo. Ad Dei cultum deditissimi sunt: nullus artificum est, qui mane, antequam laborare incipiat, aedes sacras non intret, et diuino officio intersit. serui atque ancillae ad hoc a dominis quasi compelluntur, turpe putant eique non modicum exprobrandum, qui ex pigritia, aliaue inani causa sacra negligunt. Eleemosynas multas tribuunt. Nulla fere ciuitas est in qua non fratrum mendicantium conuentus sunt, peregrinorum inopum publica hospitia: Aluntur etiam iuuenes ephebi, qui studiorum causa paterna domo digressi uoluntarie hincinde exulant, tam multi interdum in una ciuitate, ut mirari possis unde nutriantur, illi a ciuibus ex pietate hospitantur: uictum domesticatim cantantes mendi cant, eum tamen large accipiunt. propter hoc quod aedibus sacris, et sacerdotibus deputati diuina officia cantent ad clericatumque instituantur. Domus publica iuxta singulas parochias una est, in qua artium et disciplinarum studio tam hi quam ciuium filij quotidie conueniunt. qui ipsis praesunt, docentque, uiri non minus uirtute, quam doctrina spectati sunt: delinquentes et literarum neglectores ferulis percutiunt, aut uerbis duriusculis castigant. Priuatae aedes pene omnes contiguae sunt, atque pro ciuium facultate uicorumque dispositione constructae. Diuites lapidibus caementoque superbe aedificant: pauperes luto et ligno tan tum humilius: tegulis tamen latericeis aut scissili lapide aedificia sua utrique tegunt, ob decoremne aut aduersus incendium affirmare non possum. In Saxonia et alijs plerisque


page 211, image: s211

locis dolatis asserculis operiunt: qua re oppida parum uenusta uisuntur, et igni magis obnoxia sunt. plateae ut plurimum silicibus stratae sunt. Portae seu exitus urbium celsis turribus insigniti, in quibus diurni custodes aduentantes equites tuba significare solent, ut hi qui portas inferius obseruant praemoneantur, et eas in maiori tutela habeant. Vrbes communiter natura et arte munitae, aut iuxta uorticosa flumina uel in montes sitae sunt: quae in plano resident, muris, fossatis, uallis insuperabilibus circumseptae turribus et propugnaculis innumeris, ueluti ex terra, prominent. Est etiam multarum ciuitatum circumiacens ager fossis adeo profundis et amplis conclusu, ut ab externa populatione et is tutus sit. Eorum postremum, qui in rure pagatim, uillatimque habitant, quique illud colunt, et propter hoc rustici uel rurales appellantur, si credere uelint, satis misera et dura conditio est: seorsum ab alijs quisque cum familia et pecore suo humiliter uiuit. Casae luto, lignoque e terra paululum eductae, et stramine contectae domus. Panit cibarius, puls auenacea, aut decoctum legumen, cibus. Aqua serumue potus: Toga linea, perones duo et pileus fucatus, uestitus. Gens omni tempore inquieta, laboriosa, immunda. In uicinas ciuitates ad uendendum portat quicquid tam ex agro, quam ex pecore fru ctus percipit: sibique ibi ediuerso comparat, quorumcunque eget. Artifices enim secum habitantes nullos aut paucos habet. In sacra aede, quae in singulis uicis communiter una est, festo die ante meridiem omnes conueniunt et a sacerdote suo Dei uerbum et sacra audiunt: post meridiem uero sub tilia aut alio publico loco, de suis rebus tractant.


page 212, image: s212

Iuniores postea modulante tibicine choream ducunt, senes petunt cauponam, et uina bibunt. Absque armis in apertum uirorum nullus uadit, gladijs ad omnem temporis fortunam praecincti. Viros singuli pagi inter se eligunt duos aut quatuor, quos rusticorum magistros appellant, contentionum illi contractuumque sequestres sunt, et reipublicae dispensatores: administrare tamen non habent, sed domini, aut qui ab his eis praeficiuntur barbaro nomine Sculteti. Dominis crebro per annum seruiunt, rus colunt, et semine conspargunt, fructus metunt, et horreis impor tant. ligna secant, domos aedificant, fossas effodiunt Nihil est quod seruilis et misera gens ipsis debere non dicatur. Nihil etiam quod iussa facere absque periculo recusare audeat: delinquens grauiter multatur. Sed nihil est genti durius, quam quod praediorum quae possidet, maior pars non sua sit, sed illorum, a quibus certa frugum parte quotannis redimere debet. Et tales hodie in uniuersum Germanorum mores sunt, hi uiuendi ritus.

De Saxonia, Saxonumque et priscis et recentibus moribus. CAP. XIII.

SAxonia Germaniae particularis regio, ab Occasu Vise ra fluuio, aut ut alij uolunt, Rheno terminata, ad Aquilonem Dacos habet, et mare Balteum: Francones ad Meridiem, quibus Boioarij et Boemi obtenduntur: ad ortum Pruteni: intra quos terminos quam multae gentes diuersis nominibus hodie includantur, ex supradicta Germamaniae descriptione intelligi potest, quas omnes Saxonici iuris esse uolunt. Terra a Saxonibus populis nomen accepit, quos quidam reliquias Macedonici exercitus, qui secutus


page 213, image: s213

magnum Alexandrum immatura ipsius mortc per totum orbem sit dispersus, esse dixerunt. Quidam eos a Britannia quaerendarum sedium causa nauigijs digressos Germaniae adnauigasse et propulsatis Thuringis eorum terram occupasse. Erat enim Saxonica gens ab initio inquieta nimis, finitimorum sedibus infesta, domi tamen pacata, et ciuium utilitatibus placida benignitate consulens. Generis quoque ac nobilitatis suae prouidissimam curam habens, nec facile ullis aliarum gentium uel sibi inferiorum connubijs infecta, proprium, syncerum et tantum sui similem populum facere conata. Vnde habitus quoque ac corporum magnitudo, comarum color tanquam in tanta numero hominum idem pene omnibus. Quatuor in genere differentias habuit. Nobilium, liberorum, libertorum atque Seruorum. Et id legibus cautum erat, ne ulla pars suae sortis oblita terminos in copulandis coniugijs transgrediatur. Sed nobilis nobilem ducat uxorem, et liber liberam, libertus coniungatur libertae, et seruus ancillae. quicunque uero contra faciat, cum uitae suae id damno luat. Legibus ad malefactorum uindictam optimis utebatur. Multa quoque utilia et secundum naturae legem honesta in morum probitate habere studuit, quae ei ad ueram beatitudinem promerendam suffecissent, si aliqualem creatoris sui Dei optimi maximi notitiam habuisset. Frondosis arboribus, fontibusque uenerationem exhibuit, et trunco ligneo non paruae magnitudinis sub diuo erecto, quem patria lingua Irminsaul, Latine uniuersalem columnam dixit, quasi omnia sustinentem. Coluit etiam Mercurium, cui certis diebus humanis hostijs litabat. Deos suos neque templis


page 214, image: s214

includere, neque humanae speciei assimulare pro diuinitatis magnitudine et dignitate licitum arbitrata est. His lucos et nemora consecrauit, ab illorumque nominibus dixit. secreta non nisi cum maxima reuerentia contemplabatur. Auspicia et sortes gens illa quam maxime obseruabat. Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputabat, eosque notis quibusdam discretos super candidam uestem temere, ac fortuito spargebat. Mox si publica con sultatio fuit, sacerdos populi, si priuata, ipse paterfamiliâs precatus deos, coelumque suspiciens, ter singulos tulit, sublatisque secundum impressam antea notam interpretatus est: et si prohibuerunt, nulla de eadem re ipsa die consultatio erat. Si permissum est, euentuum adhuc fides exigebatur. Auium uoces, uolatusque interrogare proprium gentis erat. Equorum quoque praesagia ac monitus experiri, publice alebantur ijsdem in nemoribus ac lucis can didi et nullo mortali opere contecti, quos pressos sacro curru sacerdos, uel Rex, princepsue ciuitatis comitabantur, atque hinnitus ac fremitus obseruabant: nec ulli auspicio maior fides adhibebatur, non solum apud plebem, sed apud proceres etiam atque sacerdotes. eos enim ministros deorum esse, et diuinorum consiliorum conscios. credebant. Erat et alia auspiciorum obseruatio genti in usu, qua grauium bellorum euentus explorabat: eius uidelicet gentis cum qua bellandum fuit captiuum quenque interceptum compellendo cum electo popularium suorum decertare: uictoria huius uel illius pro praeiudicio accipiebatur. Carolus Magnus diutino bello gentem omni impie tate abiecta Christianam fidem assumere coegit, quam et


page 215, image: s215

hodie cum caeteris Germanis religiosissime obseruat, Regio multis augustissimis et sumptuosissimis basilicis, tem plis, et coenobijs clara: quod Alberstadio est beatae uirginisacrum, prophanis non patet, tantum initiati subeunt. Inducitur tamen unus aliquis e populo cineritio die, hominum opinione nequissimus: hunc uelato capite, pulla ueste sacris admouent. quibus rite peractis, templo eijcitur: eiectus toto ieiuniorum tempore nudis calcibus urbem pererrat, diuorum templa uisitabundus. Sacerdotes illi uictum suggerunt, mox in dominica coena iterum templo inductus, post olei consecrationem ab uniuerso clero expiatus dimittitur eleemosyna prius accepta, quam pie offert templo. hunc Adam uulgo uocant, quia ut protoplastus ille omni uacet crimine, per eumque ciuitas creditur expiata. Est ager Saxonicus rerum omnium praeterquam uini ferax, argenti atque aeris fossiones multas habet. Ad Goslariam et plerisque alijs locis salem ex fontium quorundam aquis albissimum coquunt, et uectigal ingens percipiunt. Hordem et triticum serunt, ex quibus non solum candidissimum panem efficiunt, sed etiam ob uini caritatem potum Ceruisiam, quae adeo sitienter et immodeste ab ipsis bibitur, ut ubi in symposijs, conuiuijsque pocillatores nec hyalis nec cantharis sat infundere possint, repletum mulctrale apponant, et scutella iniecta hortentur quemque pro libito potare. dictu incredibile est, quantum huius liquoris in se immodestissima gens capiat, quantum mutuo ad bibendum cogant et hortentur. non sus, non taurus tantum ingurgitaret. Non ad ebrietatem atque uomitum potasse sussicit, sed rursus ad sobrietatem,


page 216, image: s216

dies noctibus noctes diebus continuantes. Qui cunctos potando superat, is non solum laudem et gloriam deportat, uerumetiam, pro quo contenderunt, ex bene olentibus herbis aut rosis sertum aut quid aliud in praemium. Serpit ab illis eheu perditus mos fere in totam Germaniam, ut eo modo etiam iam fortissima uina bibantur, cum ineffabili malo. Hospiti uel alteri cum locum, in quo bibitur, subeunti, potum quotquot habent, assurgunt, et porrecto poculo ad combibendum officiosissime hortantur. Inimicus arbitratur qui saepius inuitatus non praetenta causa compotare recusat: caede nonnunquam et multo sanguine hoc dedecus expiatur. Cibatu Saxones duro et inconcinno utuntur, lardum, aridae hilae, cepae crudae, butyrum salsum et nondum adhuc liquatum peculiaris genti cibus. Dominicis diebus in plerisque locis coquunt quo per hebdomadam uescantur. Infantes non ut apud nos pulte, quae farina et lacte concinnatur, nutriuntur, uerum solidiori cibo qui bene masticatus a nutricibus ad deglutiendum tenello ori immittitur: unde Saxones tali cibo in tenera aetate assueti, et tolerantiores redduntur et ualidiores. Linguam peculiarem habent. Vestitum et caetera cum alijs Germanici sanguinis indiscreta.

De Vuestualia, et iudicio Vuestualis a Carolo commisso. CAP. XIIII.

VVestualia Saxoniae limitibus inclusa, Rhenum ab Occidente habet: Visurgum, qui etiam Visera dicitur, ab Oriente: a Septentrione Phrisiam, et Holandiam: meridiem Hassiae montes excipiunt, quos Obnobios Ptolemaeus appellare uidetur: ex quibus Amasis fluuius oritur,


page 217, image: s217

qui Padeburnam, et Monasterium, non ignobiles ciuitates, mediam ferme prouinciam intersecat: et per Phrisiam defluens, fertur in mare. Sala quoque Drusi, qui Augusti priuignus fuit, clade celebris. Haec regio olim, ut Strabo scribit, a Bructeris inhabitata est. Alij a Sycambris dicunt. Hos populos Carolus Francorum Rex, qui Magni cognomen tulit, bello uictos, primum ad Christianam fidem compulit. caeterum quum saepius rebellarent, repetitoque idolorum cultu Christi religionem spernerent, nec iusiurandum quouis modo aduerterent, ut metu poenae gentis temeritatem Carolus compesceret, occultos iudices instituit, quibus potestatem dedit, ut quamprimum deierasse aliquem comperissent, aut fregisse fidem, aut ali quod aliud scelus perpetrasse, mox illum, ubi primum comprehendi posset, pro arbitrio necarent, nulla citatione, aut expurgatione praeuia: uiros graues ac iustos elegit, qui plectere innocentes haud ab re possent. Terruit ea res Vuestualos, ac demum in fide continuit, quum saepe in nemoribus et proceres et mediocres uiri laqueo suspensi inuenirentur, nulla accusatione prius audita: quaerentibus tamen causam, constabat fidem fregisse, aut magnum aliquod scelus commisisse. Id iudicium ad nostram usque aetatem perdurat, uocaturque Vetitum. Qui ei praesunt, Scabini appellantur, quibus tanta praesumptio est, ut etiam per totam Germaniam iurisdictionem suam extendi uelint. Secretos ritus habent, et arcana quaedam instituta, quibus malefactores iudicant: ea nondum quisquam repertus est, qui uel pretio uel metu reuelauerit. Ipsorum quoque Scabinorum maior pars occulta est, qui


page 218, image: s218

per prouincias discurrentes, criminosos notant, et inferentes iudicio accusant, probantque ut eis mos est: damnati libro inscribuntur, et iunioribus Scabinis committitur executio. Rei ignari suae damnationis ubicunque reperiun tur supplicio afficiuntur. Degenerauit autem hodie iudicium: nam et uiles interdum personae admittuntur, et ciuilia negotia tractare audent, quibus erat solum de cri minalibus permissa potestas. Regio est admodum frigida, uini et frumenti inops: pane uescuntur nigro, ceruisia potus est. Vinum quod Rheno aduehitur magno emitur precio, eo tantum opulenti, et raro tamen utuntur: bellicosi indigenae atque ingeniosi: unde inoleuit prouerbium: Vuestualiam uitiosos ac fallaces homines potius gignere quam stultos. Praesuli Coloniensi parent.

De Franconia, et Francorum multis ritibus. CAP. XV.

FRanconia, siue Francia orientalis, Germaniae pars et fere meditullium, a Sycambris quibus Valentiniani Caesaris tempore ob Halanos deuictos Francorum nomen contigit appellata. Sueuiam et Baioariam a meridie habet, Rhenus illi occiduus est, ab ortu Boemi accolunt, Hassi et Thuringi Saxoniae populi a septentrione, Regio latis ac densissimis syluis, asperisque montibus clausa. difficulter adiri potest: intus plana est innumeris turritis oppidis, castris et pagis exculta. Sylua quae Hercynia dicitur aeditissimis iugis per circuitum obfirmans eam ueluti natiuo muro ambit. Moganus nauigabile flumen, Sa la, et Thuberus, Neccharus etiam perlabuntur. Valles in quibus decurrunt amplae et profundae sunt, earumque utraque


page 219, image: s219

latera uitibus consita: uinum producunt, quod ob sui praestantiam ad remotissimas gentes transportatur. Terra praeterquam ea pars quae Norica hodie uocatur atque ubi fluminibus uicinior est, arenosa nimium non est, ut Aeneas Syluius scriptum reliquit, nec nimium etiam filicosa. Fertilis omnis est, Hordeum, triticum, et omne frumentum legumenque satum multo cum foenore reddit. Nulla Germaniae prouincia plures et maiores caepas gignit, nulla grandiora rapa, et caulis capita. Adde Glycerhysam radicem melleam, quae in Babenburgensi agro tanta copia effoditur, ut ingentes currus ea onerari uideas. Est etiam undecunque ter ra cultissimis pomarijs et pratis amoena. Hominibus omnigenisque pecoribus abundans. Est piscatio propter fluuiorum copiam multa. Maior tamen uenatio. ferae in nemoribus a principibus fouentur: aperta stabula hae plurima habent in quibus hyemis tempore pabulum et interdum sal accipiunt, seque a coeli inclementia tutantur: eas captare aut saltem persequi priuatorum nemini concessum. Principes quibus Franconia subiecta est, quinque sunt, Burggrauius Nornbergensis, Comes Palatinus Rheni, duo seculares: Babembergensis, Herbipolensis, Maguntinensis, tres ecclesiastici. Herbipolensis terrae ducatum habet: quare dum sacris operatur, in altari denudatum gladium habet atque uexillum. is die quo Metropolim primum cathedramque episcopalem possidere intendit, pro more ciuitatem ipsam ingenti ac exquisitissimo equitatu accedit, in quam admissus, intra portas de equo descendit, et paludamento omni abiecto griseam et uilem tunicam induit, funeque praecingit, atque in ea palmis et capite nudus humiliter in basilicam


page 220, image: s220

ad patres concanonicos ascendit, quibus fidelitate promissa in cathedram sublimatur: ducitur tamen prius ad Episcopi cuiusdam statuam, ibique serio admonetur, ut talem agere uelit, qualis ille fuerit, qui ex humili et abie cto scholasticulo per discordiam contemptumque electus ecclesiae statum optime administrauit. Huic cathedrae nul lus ex Ducibus aut etiam Comitibus progenitus praeficitur, sed qui ex inferiori nobilium ordine sint. Non quod principem sustentare non possit, quum opulenta et potens satis existat, uerum ut Episcopatus apud eos perma neat ex quibus maior Canonicorum pars constet. Est etiam Herbipolensis ecclesiae praepositura insignis, quam quoties nouus possessor intrat, debet ille in multis per regio nem pagis, ob decimam, quam in his habet, referta uino ingentia dolia in publicum statuere, et scutellas aliquot imponere, ex quibus quicunque uelit bibere possit. Franconiae gens a caeteris Germanis et habitu et corpore nihil differt: laboris patientissima est: in uinetis colendis tam uiri quam mulieres exercentur: nemini otium datur. Vinum quod inde percipit ob domesticam egestatem uulgo uendit, ipsa aquam bibit. Ceruisiam contemnit, nec facile ad se deferri permittit. In Herbipoli ieiuniorum tantummodo tempore, et extra ciuitatem in naualibus haec uenditur, ut hi, qui tum se a uino abstinent, eam aquae loco habeant. Insolens gens est, superbaque multum sibi arrogans, multum praesumens. alias nationes contemnit: cauillisque adeo plaerumque prosequitur, ut qui cum ea morantur, nisi lingua prodat patriam suam non dicant. Eos qui haec patienter ferunt facile secum commorari patitur, et ueluti per hoc approbatos


page 221, image: s221

coniugijs admittit: unde multi Sueui, multi Bauari, Hassique in Franconia habitant. Ad Dei insuper cultum propensa est: duo tamen non mediocria uitia sunt, quibus plus satis hodie gens illa indulget, blasphemia uidelicet et la trocinium, illud decorum, hoc honestum reputans, et sibi ex longo usu licitum. Multos mirandos ritus obseruat quos ideo referre uolo, ne quae de externis scribuntur inanes fabulae aestimentur. In trium quintarum feriarum noctibus, quae proximae Domini nostri natalem praecedunt, utriusque sexus pueri domesticatim eunt ianuas pulsitantes, cantantesque futurum saluatoris exortum, annunciant et salubrem annum: unde ab his qui in aedibus sunt pyra, poma nuces et nummos etiam percipiunt. Quo Christi Iesu natalem gaudio in templis non clerus solum sed omnis populus excipiat: ex hoc attendi potest, quod puerili statun cula in altare collocata, quae nuper aeditum repraesentet, iuuenes cum puellis per circuitum tripudiantes choreas agant, seniores cantent more haud multum ab eo quidem diuerso, quo Corybantes olim in Idae montis antro circa Iouem uagientem exultasse fabulantur. Calendis Ianuarij, quo tempore et annus et omnis computatio nostra inchoatur, cognatus cognatum, amicus amicum accedunt, et consertis manibus inuicem in nouum annum prosperita tem imprecantur, diemque illum festiua congratulatione et compotatione deducunt. Tunc etiam ex auita consuetudine ultro citroque munera mittuntur, quae a Saturnalibus, quae eo tempore celebrabantur a Romanis Saturnalitia, a Graecis Apophoreta dicta sunt. Hunc morem anno superiori ego ita uersificaui. Christe patris uerbum etc.


page 222, image: s222

Natalemque tuum celebrantes octo diebus
Concinimus laudem, perpetuumque decus.
Atque tuo exemplo moniti munuscula notis
Aut cappum pinguem mittimus, aut leporem,
Aut his liba damus signis et imagine pressa.
Mittimus aut calathis aured mala decem,
Aured mala decem, buxo cristata uirenti,
Et uarijs caris rebus aromaticis.

In Epiphania domini singulae familiae ex melle, farina addito zinzibere, et pipere, libum conficiunt, et regem sibi legunt, hoc modo: Libum materfamilias facit, cui absque consideratione inter subigendum denarium unum immittit, postea amoto igne supra calidum focum illud torret, tostum in tot partes frangit, quot homines familia habet: demum distribuit, cuique partem unam tribuens. Adsignantur etiam Christo, beataeque uirgini et tribus Magis suae partes, quae loco eleemosynae elargiuntur. In cuius autem portione denarius repertus fuerit, hic rex ab omnibus salutatus, in sedem locatur, et ter in altum cum iubilo eleuatur, ipse in dextra cretam habet, qua toties signum Crucis supra in triclinij laquearijs deliniat, quae Cruces quod obstare plurimis malis credantur, in multa obseruatione habentur. Duodecim illis noctibus, quae Christi natalem Epiphaniamque intercurrunt, nulla fere per Franconiam domus est quae saltem inhabitetur, quae thure aut aliqua alia redolenti materia aduersus dae monum incantatricumque insidias non subfumigetur. Quo item modo tres praecedetes quadragesimale ieiunium dies peragat, dicere opus non erit, si cognoscatur, qua populari,


page 223, image: s223

qua spontanea insania caetera Germania, a qua et Franconia minime desciscit, tunc uiuat. Comedit enim et bibit, seque ludo iocoque omnimodo adeo dedit, quasi usui nunquam ueniant, quasi cras moritura hodie prius omnium rerum satietatem capere uelit. Noui aliquid spectaculi quisque excogitat, quo mentes et oculos omnium delectet, admirationeque detineat. Atque ne pudor obstet, qui se ludicro illi committunt, facies laruis obducunt, sexum et aetatem mentientes, uiri mulierum uestimenta, mulieres uirorum induunt. Quidam satyras aut malos daemones potiusrepraesentare uolentes, minio se, aut atramento tingunt, habituque nefando deturpant: alij nudi discurrentes Lupercos agunt, a quibus ego annuum istum delirandi morem ad nos defluxisse existimo. Non enim multum diuersus est a Lupercalibus sacris, quae Lycaeo Pani in men se Februario olim a nobilissimis Romanorum iuuenibus ce lebrabantur: qui nudi, faciesque sanguine foedati, per urbem uagantes, obuios loris caedebant, quos nostri saccis cinere refertis percutiunt. In die cinerum mirum est quod in plaerisque locis agitur. uirgines quotquot per annum choream frequentauerunt, a iuuenibus congregantur, et aratro pro equis aduectae, cum tibicine, qui super illud modulans sedet, in fluuium aut lacum trahuntur. Id quare fiat, non plane uideo, nisi cogitem eas per hoc expiare uelle, quod festis diebus contra ecclesiae praeceptum a leuitate sua non abstinuerint. In medio quadragesimae, quo quidem tempore ad laetitiam nos ecclesia adhortatur, Iuuentus in patria mea ex stramine imaginem contexit, quae mortem ipsam (quemadmodum depingitur) imitetur: inde hasta


page 224, image: s224

suspensam in uicinos pagos uociferans portat. Ab aliquibus perhumane suscipitur, et lacte, pisis, siccatisque pyris, (quibus tum uulgo uesci solemus) refecta, domum remittitur: a caeteris quia malae rei (ut puta mortis) praenuncia sit, humanitatis nihil percipit: sed armis, et ignominia etiam adfecta, a finibus repellitur. Eodem tempore et talis mos obseruatur: Intexitur stramine uetus una lignea rota, atque a magno iuuenum coetu in aeditiorem montem gestata, post uarios lusus, quos in illius uertice illi toto die, nisi frigus impediat, celebrant, circiter uesperam incenditur, et ita flammans in subiectam uallem ab alto rotatur: stupendum certe spectaculum praebet, ut plaerique, qui prius non uiderint, Solem putant, aut lunam coelo decidere. In Paschate uulgo placentae pinsuntur, quarum una interdum duae, adolescentibus una, puellis altera, a ditiori aliquo proponuntur: pro quibus in prato, ubi ante noctem ingens hominum concursus fit, quique agiles pedestres currant. Ad parrochialium templorum dedicationes, quae Christiano instituto quotannis festiuo gaudio, et commessatione a totis pagis peraguntur, adolescentes ex alijs locis non templa, sed choreas uisitaturi, cum armis et tympano, ueluti ad pugnam, quam et saepius aut inueniunt, aut suscitant, turmatim eunt, redeuntque, capitibus ob id multoties cruentantibus. Tribus illis diebus, quibus apostolico instituto maiores letaniae passim per totum orbem peraguntur, in plurimis Franconiae locis multae cruces (sic enim dicunt parochianos coetus, quibus tum sanctae crucis uexillum praeferri solet) conueniunt. In sacrisque aedibus non simul et unam melodiam, sed singulae singulam


page 225, image: s225

per choros separatim canunt: et puellae et adolescentes mundiori quique habitu amicti frondentibus sertis caput coronati omneis, et scipionibus salignis instructi. Stant sacrarum aedium sacerdotes diligenter singularum cantus attendentes, et quamcunque suauius cantare cognoscunt, illi ex ueteri more aliquot uini conchos dari adiudicant. Pentecostes tempore ubique fere hoc agitur: Conueniunt quicunque equos habent, aut [(reading uncertain: print faded)] mutuare possunt, et cum do minico corpore, quod sacerdotum unus, etiam equo insidens, collo in bursa suspensum defert, totius agri sui limi tes obequitant, cantantes, supplicantesque, ut segetes deus ab omni coeli iniuria et calamitate conseruare uelit. In die sancti Vrbani uinitores in foro, aut alio publico loco, mensam locant, mappis, fronde, et plurimis redolentibus herbis instruunt, desuper statunculam beati pontificis statuentes: quam, si dies serena est, largo uino coronant, et omni honore prosequuntur: si uero pluuialis, id non solum non faciunt, sed luto proijciunt, et aqua immodica perfundunt. Persuasum enim habent, illius diei tempestate auspicioque uinum tunc florescens et augmentari et dimi nui. In nocte sancti Ioannis baptistae in omnibus fere per Germaniam uicis et oppidis publici ignes parantur, ad quem utriusque sexus iuuenes, et senes conuenientes, choreas cum cantu agunt: multas etiam superstitiones obseruant. Artemesia et uerbena coronati in manibus flores, qui a similitudine calcaris militaria calcaria dicuntur, gestantes, ignem, nisi per eos, non aspiciunt: oculos id per totum annum a languoribus conseruare credunt. Qui abire intendit, ille herbas, quibus, ut dixi, praecinctus fuit,


page 226, image: s226

igni inijcit, dicens, Abeat, et comburatur cum his omne infortunium meum. Ante arcem in monte, qui urbi Herbipoli supereminet, ab episcopi aulicis, etiam ignis fit, cui orbiculi quidam lignei perforati imponuntur, qui cum inflammantur, flexilibus uirgis praefixi, arte et ui in aerem supra Moganum amnem excutiuntur: Draconem igneum uolare putant, qui prius non uiderunt. Fiunt eodem tempore figulino opere ollae quaedam, ita multis foraminibus discissae perforataque, ut partes uix sibi cohaereant: puellae illas emunt, et purpurearum rosarum folijs obductat imposito lumine ex domorum culminibus pro lucerna suspendunt. Tunc temporis adolescentes pagis totas pinos inferunt: quarum inferioribus ramis absectis, superiores speculis, uitris, sertis, bracteolisque splendicantibus exornant, arborem terrae infixam per totam aestatem ita stare sinunt. Autumni tempore cum uuae iam maturae sunt, non antea uindemiare cuiquam concessum, quam domini, quibus decima debetur, hoc permiserint: non enim ille hodie, cras alter legit, sed quotquot in uno colle uina habent, uno uel duobus diebus omnes omnia abcerpunt: indicitur hodie in illo, cras in altero legendum: decimae in uallibus sub uinetis excipiuntur. qui tardius, quam iussum est, uindemiare uolunt, non solum cum licentia facere debent, sed etiam suis expensis decimam in domini torcular inferre. Herbipoli cuique uindemianti ob exhibitam credo in decimando infidelitatem iuuenis addicitur, qui diligenter notet, et iubeat etiam, ut quodque decimum uas lectum absque fraude domino suo tribuatur. Finita uindemia hi pueri omnes in campo conuenien


page 227, image: s227

tes singuli se de stramine, quod ad hoc aduectum est, una aut duabus facibus armant, quibus sub noctem incensis can tantes ciuitatem ingrediuntur. Hoc more autumnum se expurgare atque exurere dicunt. Martini et Nicolai sanctorum praesulum utrorunque dies miro gaudio, mira festiuitate Franconiae gens colit, diuersimode tamen, in sacris aedibus et altari haec, illa in mensa et popinis. Nemo per totam regionem tanta paupertate premitur, nemo tanta tenacitate tenetur, qui in festo sancti Martini non altili aliquo, uel saltem suillo uitulinoue uiscere assato uescatur: qui uino non remissius indulgeat. Quilibet enim tunc noua uina sua, a quibus se adhuc usque abstinuit, degustat et dat degustare, omnia. Erogantur in Herbipoli et plerisque locis hac etiam die pauperibus ex pietate uina. Spectacula publica eduntur, duo aut plures frendentes apri circo in duduntur: ut mutuo se exertis dentibus uisceratim dissecent: quorum carnes ubi uulnerati conciderint, partim ple bi partim potestatibus diuiduntur. In die uero sancti Nicolai adolescentes qui disciplinarum gratia scholas frequentant, inter se tres eligunt. unum, qui episcopum: duos qui diaconos agant: is ipsa die in sacram aedem solenniter a scholastico coetu introductus, diuinis officijs infulatus praesidet: quibus finitis, cum electis domesticatim cantando nummos colligit, eleemosynam esse negant, sed epi scopi subsidium. Vigiliam diei pueri a parentibus ieiuna re eo modo inuitantur, quod persuasum habeant, ea munuscula quae noctu ipsis in calceos sub mensam adhoc locatos imponuntur, se a largissimo praesule Nicolao percipere: unde tanto desyderio plaerique ieiunant, ut quia eorum


page 228, image: s228

sanitati timeatur, ad cibum compellendi sint. Et tales hodie Franconum famosi mores sunt, tales annui ritus.

De Sueuia, Sueuorumque moribus et priscis et recentibus. CAP. XVI.

SVeuia Germaniae prouincia aetate nostra istis finibus describitur, ab oriente Baioarijs, ab occasu Alsatensibus et Rheno iungitur, Alpium iuga a meridie habet, a septentrione Franconiam, A Sueuis Populis dicta, qui ex ea Scythiae parte quae hodie Liuonia et Prussia est digressi, ibi considerunt, autore Antonio Sabellico, et confirmare istud Lucanus uidetur inquiens: Fundit ab extremo stauos aquilone Sueuos.

Alemannia prius nominata fuit a lacu Lemanno, qui et Lausanensis uocatur, Suprema portio totius Germaniae Sueuia est: duobus clarissimis fluminibus Rheno et Danubio irrigatur: quorum alter modico fluxu in occidentem oceano miscetur. Hic ediuerso in orientem per innumeras gentes uolutatus pontum influit. Terra partim pla na, partim montosa. Ager fertilis, cuius nulla pars inculta iacet, praeter quam aut lacus, aut montes uel syluae occupant. Nemora in ed multa, et ob id genti uenatio frequens, aucupium peculiare, frumentorum abundantia, pecorum magna uis. Conualles plurimae perennibus riuis clarissimae undique amnes procurrunt, qui se uniuersi in Rhenum et Danubium exonerant. Tota insuper prouincia salubritate gaudens, celebratissimis urbibus, uicis et castellis referta. Arces excelsae natura et arte munitae, et quod ad Christianam religionem pertinet pulcherrimis atque ditissimis templis, collegijs, monasterijs uariorum ordinum


page 229, image: s229

sexus utriusque, basilicis, parochialibusque ecclesijs est exornata. Circa montes ferrum, argentum, et metalla procreat. Gens populosa, fortis, audax, et bellicosa. procera corpore, flauo crine, uenusta facie, et decora, ingenio singulari praedita: praestantissima Germanorum a Plutarcho dicta. Cuius gloria eo usque creuisse memoratur, ut uirtute et armis Imperium orbis meruerit, illudque ultra unius seculi spacium magnificentissime tenuit. Sed uiduata postea suis prin cipibus, nescio qua fortunae iniquitate dicam aut ignauia mox substitit, quasi non extet, quo famam suam extendere, aut quod minus est tueri possit. Caius Iulius Caesar in quarto Commentariorum de hac ita scribit: Sueuorum gens longe maxima ac bellicosissima, Germanorum omnium centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa e finibus educuntur: reliqui, qui domi remanserint, se atque illos alunt. Hi rursus inuicem anno post in armis sunt, illi domi remanent: sic nec agricultura, neque ratio, atque usus belli intermittitur, sed priuati ac separati agri apud eos nihil est: Neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet. Non frumento solum, sed uulgo lacte et pecore uiuunt, multumque sunt in uenatione, quae res et cibi genere et quotidiana exercitatione et libertate uitae (quod a pueris nullo officio aut disciplina consuefacti nihil omnino contra uolunatem faciant) et uires alit et immani corpore homines efficit: atque in eamse consuetudinem adduxerunt, ut sub coelo frigidissimo habitantes neque uestem ullam praeter pelles habeant, quarum propter exiguitatem, maior corporis pars nuda et apera est, lauantur in fluminibus.


page 230, image: s230

Mercatoribus est ad eos aditus magis, eo quod quae bello ceperunt uendant, quam ut diquam rem ad se deferri desiderent: quinetiam iumentis, quibus Galli maxme delectantur, quaeque impenso parant pretio, Germani non utuntur: sed quae apud eos sunt et natura praua, et deformia, haec quotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. Equestribus praelijs saepe de equis desiliunt, ac pedites praeliantur: et eos eodem uestigio remanere edoctos, ubi usus est, celeriter repetunt. Neque moribus suis quicquam inhonestius aut inertius putant, quam ephippijs uti. Itique ad quemuis ephippiatorum equitum numerum (quamuis pauci) adire audent. Vinum ad se importari omnino non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effoeminari arbitrentur. Publicae esse laudis putant quam latissime a suis finibus uacare agros, hac re significari magnum ciuitatum numerum suam uim sustinere non posse. propter quod una parte a Sueuis circiter mille sexcentorum passuum agri uacare dicuntur. Cornelius Tacitus, ubi de Germaniae situ et gentis moribus scribit, de Sueuis ita refert: Maiorem inquiens Germani partem proprijs adhuc nationibus nominibusqque discreti sunt, quanquam in communi Sueui uocentur. Insigne (inquit) gentis est obliquare crinem nodoque substringere: sic Sueuia a caeteris Germanis, sic Sueuorum ingenui a seruis separantur: apud eos usque ad canitiem horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in ipso uertice religant, principes ornatiorem habent. Statuto tempore in syluam augurijs patrum et prisca formidine sacram omnes eiusdem sanguinis


page 231, image: s231

populi legationibus coeunt, caesoque publice homine celebrant, barbari certe ritus horrendaque primordia. Est et alia luco reuerentia. Nemo nisi uinculo ligatus ingre ditur, ut minor, et numinis potestatem praese ferens: si forte prolapsus, attolli et insurgere haud licitum: per humum euoluuntur, eoque omnis superstitio respicit, tanquam inde initia gentis, ubi regnator omnium deus, catera subiecta atque parentia. Pars quoque Sueuorum, ut idem Cornelius habet, Isidi sacrificat. peculiaria caetera Germanis et ipsis sunt communia. Verum enimuero non solum apud Sueuos, sed et apud omnes fere gentes mutati sunt mores: et quod dolendum plurimum est, fere in peius. Nam hodie potentiores Sueuorum fere omnes mercaturae uacant, societatem siue confoederationem unam multi ineunt, ac certam pecuniae summam quisque ponit, qua non solum aromata, serica, atque alias pretiosas merces, quae ad nos a transmarinis et remotissimis regionibus transuehuntur, emunt, sed uilia etiam ut coclearia sunt, acus, specilla, pupae, et huiusmodi: praemunt etiam uina et frumenta, quod ego tamen non laudo: quum id non minus opificibus et agricolis graue damnosumque sit (qui sua ante tempus gryphonibus istisne potius dicam uel mercatoribus, uendunt quae postmodum necessitate cogente duplo aere redimere ab ipsis debent) quam toti prouin ciae: quae, quibuscunque indiget, non apud uicinas gentes, a quibus minori pretio habere possit, accipere debet (sic enim a corruptis munere principibus impetratum) sed ab illis in Stutgardia, aut alias ubi emporia habent. Ipsi tamen per se non negotiantur, sed communibus seruitijs,


page 232, image: s232

qui contractam rursus pecuniam una cum lucro congregantes certo tempore rationem ponunt, singulisque dominorum lucri partem fideliter praebent. Priuati Sueuorum nulla alia re, nullo artificio magis occupantur, quam lini operatione, cui adeo incumbunt, adeo dediti sunt, ut in quibusdam Sueuiae locis nedum mulieres et puellae, sed adolescentes et uiri hyemis tempore colo admouentur. Panni genus faciunt cuius tela linea est, intextum bomby cinum, Pargath illud uocantes: faciunt et totum lineum, quod Golsch appellant. Compertum habeo, apud Vlmenses solum quotannis utriusque generis pannos parari centum milia, ex quo quisque coniecturare potest quam incomprehensibilis incredibilisque summa in tota regione elaboretur. Ad remotissimas nationes isti panni transuehuntur, et maxime bis in anno ad Emporium Franconafordense: ubi quam ingens uectigal Sueuicae nationi accedit. Praeterea quoniam bonis mala commixta semper sunt: et nulla ex omni parte perfecta: sunt Sueui in Venerem supra modum proni: foemineus sexus uirili ad malum facile consentiens: immature uterque praeuaricatur, sero resipiscit. Ego huic uitio maxime suffragari existimo quod, quemadmodum in alijs Germaniae prouincijs, ecclesiastica cen sura, publici illi sornicarij, adulteri, raptores minus insectentur. Prouerbium ortum, unam Sueuiam latae Germaniae satis meretricum transfundere: quemadmodum Franconiam copiam dare raptorum et mendicantium, Boemiam Haereticorum, Baioariam furum, Heluetiam carnificum, et lenonum, Saxoniam potatorum, Frisiam atque Vuestualiam periurorum, Rhenum gulonum.


page 233, image: s233

De Bauaria et Charinthia, et earum Priscis Legibus moribusque quibus hodie uiuunt. CAP. XVII.

BAuaria Germaniae prouincia ab Auaribus Hunorum reliquijs: qui Noricis expulsis in ea terra consedere adiecta B litera appellatur. Baioaria etiam a Boijs Cisalpinae Galliae populis hoc loci aliquando moratis dicitur, Noricum olim fuit. Hungariam ab oriente habet, ab occidente Sucuiam, a meridie Italiam, a septentrione Franconiam atque Boemiam. Danubio insigni fluuio ex Sueuia profluente irrigatur, Austriam, Stiriam et Charinthiam in se comprehendit: quod ijdem fere homines, ijsdem moribus et lingua utantur, Noricis praeterea finibus quondam contenti erant. Beatus Lucius Britanniae rex primum, deinde sanctus Rupertus, ultimo Bonifacius Moguntinus Archiepiscopus Christianam pietatem edocuit. In quatuor Episcopatus Bauaria diuiditur, Saltzburgensem, Patauiensem, Phrisingensem, Rhatisponensem. Nulla Germaniae prouincia pluribus cultioribus urbibus illustratur. Saltzburga, quae Iuuania fuisse creditur Metropolis est, Monachium ducalis sedes hodie, olim Schiren fuit. Haec terra priusquam in prouinciam redigeretur, a proprio rege ad Arnolphi Imperatoris usque tempora administrata est: eum ut Parthia suum Arsacem et Aegyptus Ptolemaeum, ipsa Cacannum nominauit, deinde duces habere coepit: hodieque tenet. Qui ex una illustri Agilolfingorum familia diu eligebantur omnes. Gen tis mores uiuendique instituta ex legibus, quas orthodoxa fide recens suscepta habuere, cognosci possunt: tales fuere,


page 234, image: s234

ut liberae conditionis homo Chirographo et sex testibus, quorum nomina, et manus suas imponat, confirmet, si uillas, terram, mancipia, pecuniam, aut quid aliud ecclesiae donauerit, schedam praesente sacerdote alteri superponat. Nec ipsi nec posteris illius potestas eius rei sit ulterius, nisi ecclesia permittat. Apud Episcopum defendatur quicquid ecclesiae Dei datum fuerit. Dei iudicium et sanctae ecclesiae offensam incurrat, restituereque cogatur aut a rege aut principe, quicunque ecclesiae, aut eius rebus iniurius fuerit, uncias auri tres pro multa, persoluat. Negans ante altare populo sacerdoteque praesentibus secundum pecuniae summam iuret. Qui seruum ancillamue ad fugiendum persuaserit, reuocet: et alium intere a pignoris loco sistat, solidis quindecim componat. Seruo occulte ecclessiae res concremanti manus amputetur ac oculi eruantur, ne tale quid de caetero perpetrare uideat: dominus uero eius restituat, quicquid incendio consumptum fuerit. Liber homo ex integro omnia restauret, et ob temeritatem solidis LX. componat: negans XXIIII. sacramentalibus nominatis ante altare coram ecclesiae defensore digitis super Euangelij librum positis iuret. Reo ad ecclesiam confugienti securitas esto: nec domino phas, seruum inde abstrahere, aut quouis modo laedere: qui contra fecerit, iudice cogente componat ecclesiae XL. solidis. Qui in minoribus ordinibus constituto noxius fuerit, dupliciter componat, quo parentes componuntur. In maioribus constituto tripliciter. Presbyterum si quis autem occiderit CCC. auro appreciatis solidis: Diaconum CC. ecclesiae in qua ministrauere exoluat: et si pecuniam habuerint nullam,


page 235, image: s235

seipsum, uxorem, liberos seruitio eo usque mancipabit, donec statuta, pecunia redimat. In Episcopum saeuiat nemo, etiam si cui molestus fuerit: sed coram rege, duce, aut plebe conueniatur super homicidio, fornicatione consensuque hostili. Si inimicos prouinciae introduxerit, si perdere, quos saluare debuerat, uoluerit, deponatur, aut in exilium relegetur. Qui sanctimonialem ex monasterio abductam contra ecclesiasticam legem sibi matrimonio coniunxe rit, restituat. Episcopus ducis auxilio eam uelit nolit mo nasterio rursus intrudat. Ipsum uero aut se emendare compellant aut prouincia eijciant. Presbyteris et diaconibus extraneam apud se in domo mulierem habere non liceat, ne consuetudine deceptus polluatur, indigne Deo offerens, et populus ob id plagam sustineat. Sacerdotum ac aliorum clericorum causae ab Episcopis solum secundum canones iudicentur. Coloni et serui ecclesiae secundum quod quisque habet, tributa decimasque persoluant. de mo dijs decem unum, de particis decem unam, de decem fascibus unum, de decem apum uasis unum, pullos quatuor, oua quindecim tribuant. Ligna, lapides, calcem ad sacrarum aedium structuram aduehant: ultra uires tamen degrauetur nemo. Qui regionis duci insidias struet, aut hostes prouinciae inuitauerit, aut ciuitatem aliquam prodiderit, tribus testibus conuictus, in ducis potestate sit, bona eius confiscentur. Verum per inuidiam ne quisquam pereat: cum uno de se testante duello confligens, si uicerit, absolutus abscedat. Si ducem aliquis suum interfecerit, interficiatur et ipse, ac res eius confiscentur in publico in sempiternum. Seditionem aduersus ducem mouens,


page 236, image: s236

duci sexcentis, caeteri factiosi CC. solidis componunt. In hosticum cum educitur exercitus, propter scorta aut casas non rixetur, nec etiam propter pabula uel ligna, tollat quisque quantis indigeat, tollentem nemo prohibeat. secus faciens uel disciplinae hostili subiaceat, uel coram Comite suo uerbera quinquaginta sumat. Comiti in Conutatu suo, ne hostibus absque ducis iussione damna inferantur cura sit: ipse persoluat, si sua negligentia peccatum fuerit. Liber si damnum intulerit quadraginta solidis multetur, aequaliaque omnia restituat. Seruus capite plectetur, dominus illius ne talia perpetraret, quia non prohibuit, pro ipso restituat. Aliquid ex exercitu surripiens criminis conuictus seruus, manibus mutiletur, nihilosecius dominus eius restituere compellatur. Liber ad rei restitutionem solidis XL. componat. Si quisquam aut a rege aut duce iussus aliquem interfecerit, defendat eum et liberos eius rex siue dux cui obediuit. Et si is morietur, alius, qui succedet tutelam ipsius assumat. Si dux contumax et rebellis decreta regis contempserit, ducatu priuetur, seque aeternae salutis spe omni frustratum sciat. Si ducis stultus et arrogans filius patrem adhuc iudicio praesidere, exercitum ductare, equum ascendere, arma gestare potentem: qui necdum surdus, neque caecus est, qui regis mandatum strenue exequi ualet: malignorum consilio principatu deturbare nititur, exhaeredetur, aut, si libet, in exilium perpetuum ablegetur, quia contra legem in patrem peccauerit. Qui temeritate aut ebrietate in ducis aula scandalum suscitauerit, quicquid mali sequetur, lege componat, solidis XL. plectetur, seruus manum perdat. In ducis


page 237, image: s237

aula qui temere aliquid iacere conspexerit, surripiens, ubi nocte una celarit, furti alligetur, in publico solidis quindecim componat, quod domus ducis domus publica censeatur. Imperium ducis detrectans quindecim solidis multetur: et quicquid facere iussus fuerat adhuc perficiat, ut placita omni quintodecimo die in Comitatibus regionis omnibus peragantur. Liberi omnes conueniant: qui neglexerit, solidis quindecim multetur. Iudex ut iuste iudicet librum penes se legis habeat, ex eo causa omnis componatur. Neque personam neque munera respectet iudex, sed de compositione, dum recte iudicarit, partem nonam accipiat. Sin perperam, duplo, quicquid lata sententia abstulerit exoluat: insuper solidis quadraginta multetur. Ducis caedes parentibus aut regi solidis DCCCCLX. componatur. Parentes ducis sexcentis, obseruato, ut ducis compositio parentum suorum compositionem triplo excedat. Agilolfingi, de quorum progenie dux perpetuo eligitur, compositionem quadruplam habeant. Huosi, Trozzi, Sagani, Hahilingi, Aennoni, primi post Agilolfingos duplam. Liberum quisquis interfecerit, parentibus aut duci bis octuaginta solidos exoluat. Si oculum, manum, uel pedem amputauerit, quadraginta: si claudum fecerit, duodecim: si mancum, uiginti. Simplex uulnus tribus solidis, dentem molarem duodecim, alios omnes sex componat. Peregrinos homines inquietare aut laedere summe prohibemus: contrafaciens dupliciter componat, et fisco CLX. solidos exoluat. Si occiderit, solidis auro appreciatis centum multetur. Seruus liberum aut molestans aut uenundans, praesentatus iudici aut manum aut oculum amittat,


page 238, image: s238

absque insigni nota nequaquam dimittatur. Liberti dimidio componantur mitius quam liberi. Nuptias intestatas prohibemus, unde socrum, nurum, priuignam, nouercam, fratris aut sororis filiam, fratris uxorem, uxoris sororem uiro ducere liceat nulli, fratrum aut sororum filij matrimonio nequaquam sese coniungant: facultates eorum a iudice confiscentur, qui contra fecerint. Qui dominicam diem scruili opere profanauerit, nec semel et iterum monitus cessat, L. uerberibus dorsum illius frangatur: si nec adhuc cessauerit, tertia ipsi bonorum pars auferatur: tertio si attentauerit, libertatem perdat, seruus sit, qui die sancto noluit esse liber. Seruus uapulet, et si non emendauerit, dexteram perdat: Peregrinus monitus nisi cessauerit, XII. solidis multetur. Qui liberum praeter uoluntatem seruitute deuinxerit, aut illius haereditatem bonaue inuaserit, XL. solidis componat, restituatque quae occupauerit omnia. Si quis cum alterius coniuge libera concubuerit marito CXL. solidis componat: et si deprehensus interficeretur, absque uindicta suo in scelere iaceat. Cum libera consentiente fornicatus, si in coniugem ducere noluerit, duodecim componat solidis. Dominus seruum qui liberae uim fecit parentibus illius ad poenam dedat: interficere ius esto, si libet. Si quis uirginem liberam praeter eius ac parentum uoluntatem rapuerit, solidis XL. libertam VIII. ancillam IIII. componat. Liber liberam uxorem absque culpa dimittens parentibus solidis XL. componat. Mulieri dotem et quicquid asportauerit secundum familiae, ex qua nata est, stemma legitime persoluat. Si liberam liber post desponsationem repudiauerit, aliamque superduxerit, XXIIII.


page 239, image: s239

solidis puellae parentibus componat. Sacramentalibus XII. iuret, eam, neque ob crimen aliquod, neque ob parentum inuidiam dimittere, uerum ob solum amorem, quo alteri teneatur. Qui alterius sponsam sibi rapuerit, restituat eam, et bis LXXX. solidis marito componat. Mulier quae alteri potionem, ut aborsum faciat, commiscet, si ancilla est CC. uerbera accipiat, Ingenua libertate uiduata seruitio deputetur. Si praegnans mulier icta aborsum fecerit, ipsa si morietur, qui icerit tanquam homicida teneatur: si foetus tantum, nondum uiuens XX. solidis. uiuens L. uueregeldum persoluat, solidosque tres et tremissem. Si in ducis cu ria, in aedibus sacris, in fabrica, aut molendino, quae domus publicae sunt, liber homo quid furatus fuerit, nonuplum componat, secundum rei ualorem iuret, siue campionibus depugnet. fur nocturno in furto deprehensus, si occidatur, non uindicetur. Qui alterius seruum ad furtum uel aliud nefas in domini discrimen persuaserit, fraude detecta, tanquam fur damnetur, nonuplum exoluat. Seruus quod tulit restituat, et insuper flagellorum ictus CC. extensus publice accipiat, dominus incommodi nihil patiatur. Fur quascunque res subtraxerit iudici praesentatus secundum legem uindictae subiaceat. Verum morti non prius damnetur, quam nonnulla illi, qui damnum pertulit, compositio de furis facultatibus fiat. Qui aliquid in prouincia emerit, diligenter prius interroget, furtiuum sit, necne. Furtiuum si emerit restituere cogatur, atque in fiscum pro fredo solidos XII. persoluat: qua lege in eum etiam animaduertitur qui furtiuum commendatum susceperit. Compositionem a fure, nisi coram iudice, suscipiat


page 240, image: s240

nemo. Latrocinij culpis subiaceat qui iudicem suum rem celat. Quoties de agrorum finibus contenditur, constituta olim signa ab inspectoribus quaerantur, nec aduersus ea longae possessionis tempus patrocinetur, uenditor osten dat, si nulla apparuerint: et si contentio tanta sit ut sedari non possit, campionibus depugnetur. Nemo nouum terminum aut signum sine alterius partis consensu, sine inspectore constituat. Liber si contra id fecerit, lege solidis VI. multetur: seruus CC. flagellorum ictus extensus publi ce sustineat. Si liber liberi parietem aut sepem dissipauerit uel irruperit, tribus solidis componat, et damnum restituat. Columnas trabes spangas tribus solidis ad restitutionem componat. Asseres lateres et aliud quicquid aedificio continetur singulis solidis. Pignorare absque du cis permissu liceat nemini: contrarium faciens, pignus euestigio illaesum reddat, duci XL. solidos pro fredo exoluat, laesum ad arbitrium iudicis componat. Qui messem iam maturam alterius demessuerit, solidis sex componat. Negans sacramentalibus secundum legem suam sex iuret. Qui segetes alterius incantando uitiarit, conuictus XII. solidis componat, familiam illius anno toto alimentis prouideat, aequale reddat, si quid perdiderit. Negans sacramentalibus XII. iuret, aut campione se defenset. Si quis alieno seruo uel ancillae ad fugam aut auxilio aut consilio adfuerit: XII. ipsum, eam sex solidis componat, reducatque: si negare uelit, XII. sacramentalibus iuret, aut campionum se pugna expurget. Nemo alienum animal etiam in damno deprehensum quouis modo laedat occidatue. sed penes se eousque retineat, donec domino aut uicinis damnum


page 241, image: s241

acceptum indicabit, qui locum laesum cum aequali illaeso signent, in messis collectione quod laesus non laeso minus protulerit, is cuius animal damnum intulit rependat. Qui uero contra legem hanc, animal occiderit, cadauer sibi habeat, domino aliud aequale reddat. Si oculum excusserit, quanti animal aestimabitur, tertia precij parte componat. Si caudam uel aurem, uno solido. Si cornu tremisse: duplentur, si hoc in domini contemptum odiumue perpetrarit. Qui pacta mercede equum aut bouem cuctodiendum susceperit, sua culpa periclitatum ab integro persoluat, et mercedem nullam requirat: uerum iuramento si se absoluerit, corium reddat. Qui aurum, argentum, uestes aut alias quascunque res uendendas siue custodiendas in aedes suas receperit, si fortuito incendio una cum rebus suis consum ptae fuerint, quod sibi non profuerint iuramento dato, nihil persoluere cogatur. Qui auxiliatoris specie ex incendio aliquid rapuerit, proditus, quadruplum exoluat secundum legisque statuta componat. Rem in contentione locatam nec ulli donare nec uendere liceat. Mulier in uiduitate post mariti obitum permanens aequalem ut filiorum unus usufructuariam portionem possideat. Si uero ad alias nuptias transierit, eo die cum dote et rebus suis domo egrediatur: filij inter se portionem, quam consequuta fuerat, ut reliquam diuidant, Patris bona filij de diuersis etiam coniugijs suscepti aequaliter haereditabunt, Matris unusquisque tantum suae. Ancillae filius cum liberae filio haeres non esto. Si quis sine liberis morietur, nisi testamento caueatur, uxor, quoad uiduitatem obseruauerit, bonorum medietatem omnium retineat, propinqui reliquam accipiant. Si uero


page 242, image: s242

et ipsa morietur, aut alteri nupserit, cum bonis suis, et quae lege debentur, abeat, prop inquis et haec pars cedat. Viro aut muliere defunctis, si usque ad septimum gradum propinqui nulli reperiantur, nisi testamento uel donatione caueatur, res eorum omnes, fiscus indipiscatur. Qui rem aliquam uendiderit, precio accepto, emptionem aut charta aut testibus ratam faciat, duo, tres uel plures testes adhibeantur. Venditio nisi uoluntaria et libera, firma non sit. Qui rem alienam domino ignorante uendiderit, ipsam lege restituat, et aliam aequalem addat. Si reperiri nusquam poterit, duas similes pro ea reddat. Qui arram in quacunque re dederit, nisi placitum mutatum fuerit, stare contractui debet, aut hanc ipsam perdat, et precium quod debuit exoluat. Si quis rem uiciatam uendiderit, infra dies tres recipiat, uel sacramentali uno uitium ignorasse iuret, et stet emptio. Seruus suo non domini peculio redemptus, fraude cognita domino restituatur, quia non precium, sed res serui ignorans acceperit. Commutatio tantum roboris habeat, quantum emptio. Qui agrum aut pratum alterius suum dicens inuaserit, sex solidis propter temeritatem componat et exeat. Testem aure tractum nisi super mortuum testari uelit, repelli nec debet nec potest. In mortui causa hic duello probetur: si uicerit ulterius, non impugnetur, sed credatur ei. Ex pluribus testibus unus tantum sorte eductus iuret, ita dicens: Testis sortitus sum, testem me exhibeo, sic mo Deus iuuet et illum, cuius manum teneo, testis aure tractus sum, ueritatem praesenti in causa dicere. datis deinde ad sacrandum armis, solus altera manu uerbum ipsum cum uno sacramentali iuret. Mendaciter iurasse conuictus causam


page 243, image: s243

restituat, XII. solidis componat, aut innocentiam suam campione defendat. Si campionum unus ab altero inter decertandum interficiatur, si ingenuus, ab eo, qui iniuste eum inuitauit, XII. solidis nec amplius componatur. Qui liberum mortuum monumento refossum spoliauerit, parentibus illius solidis XL. componat, et ipsum etiam furtiuum quod tulit. Si quis occulte liberum occiderit, cadauer in profluentem aut alio abiectum condigna sepultura et exequijs priuet, XL. primum solidis, deinde Vueregeldo componat. Qui uero liberi hominis cadauer ad littus deuolutum aquis iterum immiserit, solidis XX. componat. Seruus eo mo do occisus atque absconsus nonuplo, id est, CLXXX. soli dis componatur. Qui uestitu a se interfectum spoliauerit du pliciter componat. Cadauer hominis mutilas singula mem bra singulis XII. solidis componat. Si repertum ne a feris dilaceretur pietate motus humauerit, a parentibus aut domino illius solidum accipiat. Qui alterius nauem loco submouerit, illaesam aut aequalem reddat. Extra aquam uero protractam si celauerit, interrogatus negauerit, ut furtiuum componat. Qui canem uenaticum abstulerit, ipsum aut similem reddat, et sex solidis componat: pastoralem tribus. Illis legibus Bauari ante aliquot secula paruere: non nullisque adhuc. siquidem qui Christianae pietatis obseruantissimi sunt, ad externa augustiora templa sturnatim peregrinantur, Aquisgranum praecipue. duo etiam prouinciae loca miraculis sanctorum et peregrinorum frequentia clara, Virgo Maria Otingae, et beatus Vuolfgan gus. Regio uitibus praeterquam ubi australior est non seritur. Nemorosa multum est et montuosa. Sues glandibus


page 244, image: s244

syluestribusue pomis credo tanta copia nutrit, ut ueluti Hungaria boues, ita haec sues caeteris Europae nationibus large suppeditet. Est gens adeo suillis et ipsa moribus fa mosa, ut caeteris Germanis comparata Barbari (Barbari dico) nomen ipsi optime conuenire nemo non uideat. Duobus uitijs plus alijs insignes, inhospitalitate uidelicet et furto. Vestitu ut plurimum blauo colore amicitur, ocreis libentius quam caligis calciatur. Baioariae, siue Ba uariae ad Austriam contigua est partim Carinthia partim Styria. Est Carinthia montana regio Carnis ad ortum, Styriae ad occasum ac meridiem iuncta, Alpes Italas et forum Iulij contingit: multae in ea ualles collesque feraces tritici, multi lacus, multi amnes, quorum praecipuus Dra uus, qui per Styriam ac Pannoniam in Danubium fertur haud inferior Sauo. Imperium Austriae principes obtinent, et archiducem appellant, cui ea regio paret. quoties nouus princeps reipub. gubernationem init, solennitatem nusquam alibi auditam obseruant. Non longe ab op pido S. Viti in ualle spatiosa dirutae ciuitatis uestigia uisuntur, nomen loci uetustas perdidit: nec procul hinc in patentibus pratis erectus lapis marmoreus est, quem, cum dux creandus est, rusticus quidam cui per stirpis suae successionem haereditario id officium debetur, ascendit, ad dexteram bouem habens foetam, nigri coloris: ad leuam equa illi sistitur strigosa macieque insigni, frequens circa populus agrestiumque turba ingens: dux inde futurus exaduerso mouet purpuratorum multitudine septus: praecedunt principatus signa, omnesque in toto comitatu egre gie culti praeter futurum ducem. Is agresti habitu, pileo


page 245, image: s245

tectus, calceos et pastoralem baculum gerens, pastorem agit magis quam principem. Hunc uenientem intuitus qui lapidem obtinet: Illyrica uoce (sunt enim Charinthij Illirij hoc est Sclauoni) quis est hic, ex clamat, qui tam superbe incedit? Respondet circunfusa multitudo principem regionis aduentare. Tum ille, iustusne iudex? salutem patriae quaerens? liberae conditionis? dignusne honore est? Christianae pietatis cultor? ac defensor? clamatur: est quidem et erit. Rursus idem, quaero quo me iure hac a sede dimouebit? Respondet ducalis aulae magister, Sexaginta denarijs hic abs te locus emitur: iumenta haec tua erunt, ad bouem et equam manum intendens, Vestimenta quae dux exuet habebis, erisque tu cum domo tua tota liber a tributo. Quibus dictis, Rusticus malam principis percutit, alapa leniter incussa, iubetque aequum iudicem esse, praemioque abducto, loco cedit. Tum lapidem dux occupat, nudum gladium uibrans ad omnem se partem uertit. populum affatur, polliceturque se aequum iudicem futurum: ferunt et aquam agresti pileo oblatam potare in futurae sobrietatis argumentum. Deinde ad Solemnensem ecclesiam, quae in proximo tumulo sanctae Mariae uocabulum et nomen habet, perductus, sacrificijs interest. Quibus peractis, humili ueste, qua adhuc indutus est deposita, paludamentum induit, splendideque cum proceribus suis conuiuatur. Postremo in pratum reuertitur pro tribunali sedens, ius dicit et funda confert. Hic honos principis inuestiendi rusticis datus est, quod illi primum in ea terra Christi fidem accepere, nobilibus et principibus in errore adusque Caroli magni tempora permanentibus, quando et ipsi baptismati admoti sunt.


page 246, image: s246

Fuit Carinthiae dux uenator Imperij, unde ad eum lites et contentiones uenatorum omnium deferebantur: uoca tus in iudicio coram Imperatore querulantibus non nisi Sclauonica lingua respondebat. Est et alia huius prouin ciae consuetudo in oppido Klagen furibus durissima: si quis in furti suspicionem uenerit, euestigio suspenditur: postridie de suspicione iudicant, si sontem inueniunt: pendere sinunt donec per partes ad terram defluat cadauer. Insons repertus sepelitur, exequiaeque ex publico persoluuntur. Penulis natiui uelleris haud fucati Charinthij teguntur, uulgoque capita pileo obmuniunt, sermone loquuntur Sclauonico. Stirij uero agrestes uulgo populi sunt et strumosi, adeo quidem ingenti struma, ut ipsis loquelam impediat: et mulier lactans illam post tergum perinde atque saccum reijciat (si fama uera est) ne infanti impedimento sit. Strumae causam aquae aerique, quibus uescuntur incolae tribuunt. Styriani ipsi cultu et sermone Germani sunt, praeter Draui accolas, qui Illyrica utuntur lingua. Sal ibi coquitur quod ad finitimas gentes defertur. Regio ferri et argenti ferax, sed principum incuria parcius foditur. Valeria olim dicta fuit, montana plurimum praeterquam ad ortum, qua Pannoniae finitima est, ea parte uastam effundit planiciem.

De Italia, Italorumque moribus. Item de Romulo et eius ciuilibus institutis. CAP. XVIII.

ITalia Europaeregio, prius Hesperia ab Hespero Atlantis fratre, qui a fratre pulsus, et Hispaniae, et Italiae dedit nomen: siue, ut Macrobius inquit, ab Hespero stella


page 247, image: s247

quod illius occasui subiecta sit. Oenotria etiam dicitur, uel a bonitate uini quod in Italia nascitur, nam Graeci Oenon uinum dicunt: uel ab Oenotrio Sabinorum rege. postea Italia ab Italo Siculorum rege, qui agriculturam Italos docuit, et leges posuit: nam ad eam partem uenit in qua postea Turnus regnauit, et a suo nomine appellauit, ut Virgilius probat:

Est locus, Hesperiam Graij cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:
Oenotrij coluere uiri, nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

Timaeus autem et Vatro a bobus uocatam putant, quoniam Tauri Graeca ueteri lingua ita appellati sunt, a quorum multitudine pulchritudineque Italiam dixerunt. Latium pars illa ubi hostia Tyberina sunt dicitur, quem admodum Ausonia, ut Aristoteles inquit, pars ad Thyrrhenum uersa. Crucis forma inter Adriaticum et Thuscum mare iacens, ab Alpium iugis et Apennini porrecta se paulatim tamen ad Rhegynum usque attollens uerticem, et littora Brutiorum. In ultimo sui in duo cornua scinditur, quorum alterum Ionium spectat mare, alterum Siculum: in extremitate Rhegium oppidum habens. Eius longitudo ab Augusta Praetoria per Romam Capuamque porrecta usque ad oppidum Rhegium, Solino teste, deciescentena et uiginti milia passuum colligitur. Latitudo uero quadringenta decem, ubi latior: ubi breuior, centum triginasex: habetque umbilicum in agro Rheatino, qui dudum ex latere maris superi Rubiconem fluuium pro finibus habuit. Diuiditur Italia in multas regiones, a Varo flumine ad Macram


page 248, image: s248

Liguria terminatur, ubi Genua illustris ciuitas. inde ad Tyberinum amnem Hetruria, ubi Pisae. a Tyberi ad Lyrim Latium, ubi Roma, intus Antium in ora. a Lyri ad Sarnum Campania, ubi Neapolis. Inde ad Silarim Picentinorum regio, ubi Surrentum et Salernum. a Silari ad Laium Lucae nia, ubi Pestum et Buxentum. a Laio ad Leucopetram Brutium in quibus rhegium Iulium. a Leucopetra ad Iapigium promontorium, quod et Salentinum magnae Graeciae ora est, ubi Croton et Tarentum. ab Iapigio ab Brundusium Calabra, ubi Hydruntum. a Brundusio ad Garganum Apulia, ubi Barium et Salapia. a Gargano ad Sari fluuij hostia Frentinorum regio, ubi Isconium. a Saro ad Apernum amnem Marrucinorum ora, ubi Orton. ab Aperno ad Aesium fluuium antiquissimum Italiae terminum Piceni, quorum Ancon. ab Aesio siue Asio, ut quidam scribunt, ad Rubiconem recentius Italiae confinium Senones, quorum Phanum fortunae, Pisaurum et Ariminum. a Rubicone ad Padi ho stia Boij, quorum Rauenna. a Pado ad Tiliauemptum Veneti, ubi nunc Venetiae, a Tiliauempto ad Natisonem Carni siue Foroiulienses, ubi Aquileia. a Natisone ad Arsiam Iapiges et Istri, quorum Tergestum et Formio amnis, et ipse aliquando Italiae finis. Apenninus mons totam terram uelut in duas diuidit plagas, hanc ad occasum et meridiem, illam ad septentrionem et ortum obuersam. ab Alpibus primo in Liguriam excurrens, mox inde Cisalpinam Galliam et Picenum ab Hetruria et Sabinia dirimit, Anconemque progreditur, unde aduersus in Apuliam et Garganum montem extenditur, Marrucinorum Pelignorum Frentinorum terram a Latio Campania sepa


page 249, image: s249

rans: Vltimus eius conatus ex Gargano est ad Leucopetram, hinc Apuliam habens, Calabriam, et magnae Graeciae eoram, Picentes inde Lucanos et Brutios. Est Italia metallis grauida, ubique uitalis et perennis salubritas, eximia coeli temperies, campi fertiles, aprici colles, innoxij saltus, opaca nemora, munifica syluarum genera, mira frugum, uitium et olearum fertilitas, nobilia pecori uellera, opima tauris colla, perspicui et piscosi lacus, flumina, fon tesque saluberrimi, portus plurimi, ipsa auide ad mortales iuuandos in maria procurrens, et uelut gremium omnium gentium commercio pandens, ut uere dicta sit a quibusdam terrarum omnium alumna, atque eadem parens, coelestium prouidentia electa, quae sparsa congregaret imperia, molliretque efferatarum gentium ritus: discordes ad colloquia linguas munere literarum, Latinoque sermone congregaret. Caeterum ut gentes sileam (nam longum esset numerare) quas Itali Romani lingua et armis uicere, tantum una Quiritum ciuitas uirtutum omnium ualuit exemplis, quantum omnis Graecorum eloquentia praeceptis, qui quasi ita futurum diuinassent, ut haec una terra omnibus esset genti bus imperatura, quotam ipsius partem magnam Graeciam dixere: et ut breuiter dicam, non sine prouidentia accidit, ut quum Deus optimus terras inuisit, tum ibi cunctarum gentium arx esset et Imperium, ubi mox Christiani nomi nis futurum erat caput. Color Italis et statura pene diuersa est. In Cisalpina Gallia, Venetoque recessu color uulgo candidus, cultus et sermo accuratior: contra in Hetruriae tractu Latio Campania, Lucania et Brutijs aquilus, capillus niger, breuior statura, et macilenta, sermo et cultus


page 250, image: s250

simplex. omnia similia in Piceno et his qui superi maris oram accolunt in magnam Graeciam usque nisi quod in Apulis, Calabris et ijs qui extremam tenent Italiam uictus et sermo cum Graecis promiscuus durat. Tota Italia ut omnis fere Europa uno matrimonio semper contenta fuit. Repudium ex urbe Roma translaticium. Hic Spurius Carbillius steri litatem coniugis causatus, primus uxorem repudiauit. Tri plex olim in regionis ciuitatibus conditio fuit, Seruilis, Libertina, et Ingenua. Ingenuorum triplex ordo, Plebeius, E quester et Patricius. Sacrorum ratio penes pontifices et flamines, et alia quaedam collegia esse, alia alijs daemo nibus sacra facere. Summus honos et potestas in dictatore, a quo nulla fuit prouocatio. Ea dignitas semestris fuit, et ad eam per gradus fiebat a quaestura accessus, per aedi litatem, praeturam, Consulatum et Censuram: non quod semper per hos gradus iretur, explendusque esset numerus, sed in dignitate, potestateque hic ordo erat, ut in re bellca certi militiae gradus: miles centurioni parebat, Centurio Tribuno, Tribunuss Legato, Legatus Consuli seu alteri cuius essent auspicia. Magister equitum dictatori. Legitima militia decennium habuit, si non prius debellari cum hoste contigisset, aut missio aliqua intercidisset, quae nomine et re non una fuit. Praeter legitimam illam cuius nunc mentio facta est, fuit et Causaria: haec ut priore illa minus pulchra, ita reliqua honestior, quae ab re ignominiosa dicta est. Miliaris aetas ex Seruij Tullij praescripto a septendecimo anno in octauum et quadragesimum decurrebat. Pacati in toga agebant, bellantes in sago, et pa ludamento. bella feciali iure inferebantur, illataque solueban


page 251, image: s251

tur non nisi legitime. Ciuitates aut sociae, aut coloniae, aut municipia dicebantur. Municipibus alijs ciuitas cum suffragio data, alijs sine suffragio. Coloni ut membrum ciuitatis erant, et Romanis uiuebant legibus, municipes suis. In his Decuriones erant, quod Romae Senatores. Purpura patricium distinguebat ordinem ab equestri, aurum equestres a plebeio. Maiestatis iudicia totius populi erant: rerum capitalium, iudicum, qui ad id sorte lecti essent, ex ea decuria, quae eo anno iudicaret: ciuilum rerum, praetoris centumuir alis hastae, aliaque aliorum. Et hi olim Italicarum ciuitatum et gentium in uniuersum mores erant, institutionem hanc a Romulo trahentes. Romulus enim postquam ciuitatis Romanae muros, fossas, munitiones et necessarias extructiones perfecisset omneis, ad ciuium statum se conuertens ita ordinauit. Diuisa imprimis trifariam omnis po puli multitudine singulis partibus singulos praefecit duces clarissimos: deinde trium rursus earum partium unam quanque diuidens in denas partes aequales, harum quoque duces designauit uiros fortissimos, uocauit partes maiores tribus, minores curias. homines tribuum ducatus habentes tribunos: qui uero curijs praesiderent, curiones dici po terant. Erant autem et in decurias diuisae curiae, ducesque earum decuriones appellati. Omnibus itaque in tribus et curias diuisis, Agrum in triginta partes diuidens, suam cuique curiae partem tribuit, tantum ipse agri accipiens, quantum quidem ad sacrificium, templaque satis esset: partem quoque agri publicam relinquens. sicque una diuisio regionis et hominum communem continens aequabilitatem fuit. Altera item ho minum ipsorumque fuit commoda, et honores pro dignitate


page 252, image: s252

cuiusque partiens. Illustres enim genere et spectatae uirtutis uiros tum diuites, et quibus erant filij ab ignobilibus discreuit, humilibus et egenis, uocauitque tenuioris fortunae homines plebeios, et qui melioris erant conditionis patres: his de causis progenitos eorum deinceps patricios uocabant. Romulus ubi maiores a minoribus discreuerat, leges dehinc posuit, statuitque quid utrosque agere opus esset. Sacra quidem patricios perficere, magistratus gerere, ius dicere, ac secum quoque publica administrare. urbanis ipsos maxime negocijs intentos esse. Plebeios autem his muneri bus solutos, cum inexperti essent, et ob inopiam negotiosi, agricolari simul, et pascere pecora, quaestuariasque exercere artes. Ne uero dissiderent, aut iniurijs locupletum in humiles, aut leuium, egenorumque hominum in excellentiores inuidia: commendauit ipse patricijs plebeios, unumquemque eorum permisit, quem uellet sibi patronum eligere, patrona tum uocans, susceptum pauperum, humiliumque patrocinium, et officia instituens utrisque commoda, benluolas ciuilesque eorum coniunctiones fecit: ut illi tuerentur clientes, tanquam patres filios: clientes econuerso patronis obsequiosi essent: communiter autem utrisque neque pium, neque phas erat accusare se inuicem, nec aduersus se testimonium dicere, nec cum inimicis numerari, sicque firmior erat Romanorum concordia. Consiliarios post haec instituit, centum uiros ex patricijs eligens, fecitque delectum eorum hocmodo. Ipse unum ex omnibus optimum designauit, cui committenda essent urbana negocia: cum ipse exercitum extra fines duceret, tribuum unicuique edixit, ut tres uiros ex se deligeret, qui aetate et generis splendore, sensuque excellerent: post hos autem nouem


page 253, image: s253

uiros, etiam curijs singulis imperauit tres maxime idoneos ex patricijs eligere, posteaquam nouem istos primis a tribubus electis addens nonaginta, quos curiae suffragijs praetulerant, eo quoque quem ipse elegerat duce addito, cen tum consiliariorum numerum expleuit, et a Romanis Sena tus dici coeptus est, qui ob autoritatem Patres, ob aetatem Senatores dicti sunt. Deinde trecentos uiros ex generosis simis familijs eligens robustissimis corporibus, quos Curiae renunciarunt, eodem modo quo antea Senatores, singulae denos iuuenes, eos semper circum se Romulus habuit. No men commune omnes habebant, Celeres uocati, ab exequendi ministerij celeritate, custodes regis erant. Regis autem haec officia, primum quidem templorum, sacrificiorumque principatum tenere, agereque eum omnia in honorem, cultumque Deo rum pia. Deinde legum, morisque patrij custodem ipsum fieri, iurisque simul omnis Senatum cogere, populum conuocare, potestatemque sibi in bello Imperatoriam esse. Senatorio ordini honorem et potestatem talem attribuit, omni de re, de qua referret regno, cognoscere atque suffragium ferre, et quod uisum maiori parti esset id uincere. Plebi deinde tria haec dedit, magistratus creare, leges sciscere, et de bel lo decernere, cum rex uellet, neque tamen potestatem horum absolutam, nisi et senatus approbasset. Ferebat populus suffragium non uiritim, sed per curias conuocatus, et quod pluribus uisum esset curijs, ad senatum referebatur. Nunc autem mos iste suffragiorum in plerisque locis conuersus est, neque enim de plebiscitis senatus iudicat, sed eorum quae senatus cognouit populus est dominus. Ex hac autem diuisione Romuli non ciuilia modo negocia, sed bellica quoque


page 254, image: s254

Celeres isti exequebantur. Quandocunque enim ei uisum esset exercitum educere, nec tribunos tunc per tribus, nec per curias centuriones, neque praefectos equitum creari opor tebat, sed rex tribunis mandare, illique curionibus, e quibus deinde decuriones edocti statutos sibi quisque milites educebat. Vna enim decenter instructi aderant. Mille etiam pugnatores elegit, ut quidam scribunt, quos ob numerum milites nominauit. Tum ipse se Imperij insignibus, et cae tero habitu et duodecim lictoribus cum fascibus praecedentibus augustiorem populo reddidit: in quo fascium numero duodecim uultures, qui ei augurium fecerunt, uideri po test Romulus secutus, nisi ab Hetruscis morem ipsum aliquis potius sumptum dixerit, quibus cum duodecim populi essent, magistratumque unum communi nomine crearent, singuli suum illi apparitorem dare consueuerunt. Sella curulis Trabea et aliorum Romanorum regum insignia omnia inde haud dubie fuerunt. Romulus etiam ciuitatis uires augere uolens, causam honestam commentus, et rem in honorem Dei referens, templum loco in umbroso erigit, confugientibusque ad illud sponsor factus est per speciem religionis erga deos, nihil eos mali ab inimicis accepturos: ac si permanere apud se uellent, ciuitates etiam participes faciebat, tradebatque agri portionem, quam bel lo quaesierat. Fuit item et aliud institutum, ut ne captas bello urbes funditus euerterent, aut in seruitutem redigerent: uerum missis in eas colonijs pro portione aliqua regionis colonias Romanorum facerent urbes uictas et reipublicae participes. Caeterum post Titi Tacij caedem, cum quo et Sabinum et Romanum populum in unum confluxum


page 255, image: s255

quinque annis gubernarat, Romulus ad sacra conuer sus publica et priuata multa instituit. Legem de matrimonijs tulit, ut mulier uiro socia esset pecuniarum, et caeterarum rerum, sacrorum etiam, et ut uiueret ad mariti sui morem, domusque ut ille dominus, ita et haec domina. Morienti uiro sine liberis succederet: si cum prole, aequa sit illi pars sua. Adulterij conuictam uir et cognati ut uellent necarent. Si uinum bibisset domi, ut adulteram punirent. quo instituto uideri potest apud Romanos morem inualuisse, ut quoties uiri domum se reciperent, filias et uxorem exciperent osculo: an, ut Portius Cato prodidit, olerent temetum. ut enim corruptionem insaniae principium arbitrati sunt, ita corruptionis ebrietatem. Parentum in liberos ut omne ius sit statuit, siue uellet coercere, siue uerberare, siue uinctum rustico operi detinere, uen dere quoque permisit et occidere. Si quis a patre uenditus se in libertatem uindicarit, ut iterum ac tertio patri ius uendendi sit. Fuit id legis caput, CCC. deinceps anno in duodecim tabulis relatum. Mitigauit tamen nonnihil austerum carmen Numa Pompilius, qui tulit nullum patri amplius ius in filium oportere esse, ubi illius iussu duxerit uxorem. Sequuta et alia instituta. Ne quis liberae fortunae sedentariam exerceret artem. Militaris disciplina et agricultura ciuibus permissa: unde laudationis mos ille manauit ad posteros, Bonus miles, bonusque colonus. Impersectum putabat rex utranque uitam alteram ab altera separari, necesse esse et humum exerceri, et belli obiri munera, ut lex Lacedaemoniorum habet. Operi omnes pacis tempore uacare rustico praecepit, permisit tamen mercari etiam,


page 256, image: s256

quando res aliqua desiderabatur. Nec religionis immemor, templa, aras deorumque simulachra constituit. Adiecit et dies fastos, sacrificia, ferias, nundinas, et alia pleraque ad deorum cultum pertinentia: peregrina sacra, et ea in primis, quae Graecanico fierent ritu urbe exclusit, praeter Herculea iam inde ab Euandri temporibus instituta. Alicarnaseus Dionysius Varronem secutus LX. ait sacerdotes, qui publica sacra facerent tributim, curiatimque ab eo institutos, additos et his Aruspices diuinationum interpretes: Curiarum singulis genius suus cum sacrorum ministris datus, communisque omnibus Vesta, et annus in decem menses digestus: quibus nemo non potest intelligere fuisse Romulum diuinarum, humanarumque rerum non im peritum, nec ante Numae regnum populum Romanum sine moribus et religione, ut plerique autumant, mansisse. Has ciuiles disciplinas Romulus dedit. Numa Pompilius qui post eum regnum accepit, plures alias adiecit: annum ad cursum Lunae in duodecim digessit menses, quum Romulus ex decem antea constituisset: mutatoque mensium or dine, Martius, qui primus tum fuit, ac ineuntem inchoabat annum, duobus Ianuario et Februario praelatis, tertius in ordine est factus. Fastos quoque dies fecit et nefastos, quibus nihil cum populo agi poterat. Flaminem unum Ioui creauit, qui Dialis est dictus, cum insigni ueste, currulique sella excoluit. Adiecit et alios duos, Marti unum, Quirino alterum, ab insigni quod capite gestabant, quasi Filamines dictos. Vestae uirgines legit. Hae decem primos annos sacrorum ritum perdiscebant: totidem deinde operabantur sacris, tertio decennio rudes, et nuper captas


page 257, image: s257

instituebant: postea uero, si quae nubere uellet, fas erat al terum mallet sequi. Salarium his ex publico constituit: perpetua uirginitate interim alijsque caerimonijs uenerabiles fecit. Si qua incesti conuicta esset, ante ora ciuium moesto silentio efferebatur, uiuaque circa Collinam portam in subterraneum specum demissa, tellureque superingesta necari. Gradiuo Marti duodecim sacrauit Salios: hi mense, qui ab eo nomen traxit, plures dies celebribus locis urbis solenne ducebant tripudium: tunica uersicolori tegmine puniceo distincto amicti, aeneo baltheo, et gladio succincti: dextera lanceam uirgamque gestabant, leua thra ceam ex aere peltam, altioribus pileis, et in conum exeuntibus capita insigniebant. Nihil ab his diuersos fuisse, Dionysius opinatus est, quos Graeci Curetas dixêre, Romani a solenni saltatione Salios. Pontifex est deinceps ab eo creatus, cuius potestati omnia sacrorum iura subiecit, quibus hostijs, quibus diebus, ad quae templa sacra fieri oporteret formula edocuit. Interiecti etiam sunt tot sacris ordinibus Feciales, his ea cura tradita, ut Romani nullum iniuste bellum inferrent cuiquam. Hi si qua per iniuriam Romanis adempta essent, res ablatas ab hoste repetebant: quae si non redditae essent, Bellum composito ad id carmine indicebant. Pari potestate sontes, res iuste repetentibus ad supplicium dabant, legatorum iniurias uindicabant: hi quae pia in foederibus essent tueri, sancire pacem: eandem si minus legitime pacta esset, irritam habere: si quid Imperator, aut exercitus contra publicum iusiurandum deliquisset, scelus expiare. Puerum trimo minorem lugeri uetuit, neque natu grandiorem plures menses lugendum


page 258, image: s258

censuit quam uixisset annos. Tempus longissimi luctus in decem menses extendit. Populum in diuersa distribuit collegia Tibicinum, artificum, architectorum, infectorum, sutorum, coriariorum, fabrorum, figulorum, et ex uariarum artium opificibus contractis unum omnium nouissimum, sua singulis sacra uenerationesque dijs reddendas distribuit. Seruius Tullus in classes et centurias omnem ciuium multitudinem diuisit. Quorum ordinum ratio haec fuit, ut hi, quorum res centum millibus censerentur, in prima classe essent, quae centurias habuit octoginta. Pari numero iuniorum seniorumque, ut hi ad urbis custodiam praesto essent. Iuuenes foris bella gererent: arma utrisque imperata, galea, clypeus, lorica, ocreae, et haec quae corpus tegerent, in ho stes hasta et gladius. Additae huic classi duae fabrorum centuriae, qui in bellum machinas ferrent, et ob id inermes. Altera classis ex uiginti facta est centurijs, quarum census ab quinque et septuaginta millibus ad centum millia extendebantur: arma illis scutum, galea, ocreae, lorica duntaxat adempta: tela in hostes eadem: idem aetatis discrimen. Tertiae classis census in quinquaginta milia descendit, totidem centuriae, nec in armis quicquam praeter ocreas ua riatum, par centuriarum numerus. Quartae classis census adhuc minor, quippe qui a quinquaginta millibus in summam dimidio minorem contraheretur, nihil his datum praeter uerutum. Quintam classem triginta, centuriae expleuere, fundam his et lapides missiles ferre in pu gnam commissum. Cornicines, tibicines, cum ipsis censi, in treis centurias distributi, quadraginta, millibus aestimata est haec classis. Minor deinceps census reliquam habuit multitudinem,


page 259, image: s259

cui ob inopiam militiae munus tributumque Tul lus remisit. Ciues iuramento adegit, ut singuli bona sua aestimare, quibus parentibus orti essent, quos filios haberent, cuius ipsi aetatis, cuius uxores, liberique, quae illorum nomina, quo urbis loco, aut quo regionis pago domicilium haberent. proposita his, qui fallerent, poena, ut ademptis bonis, ipsi uerberibus caesi, uenderentur. Peditum numero distributo, ex primoribus ciuitatis nouos scripsit equitum ordines, ut cum ijs quae fuerant sub Romulo inauguratae: quaeque illis postea a Tarquinio additae duodeuiginti essent centuriae: dena millia aeris singulis ad emendos equos data ex publico, et ad eos alendos duo millia in annum constituta: uiduae equitibus attributae, quae annuam pecuniam penderent: fuerunt equitum peditumque centuriae centum nonaginta tres, quibus in ferendis suffragijs, sua omnibus ordinibus seruabatur dignitas, ut qui plurimi censi essent, maiora bellorum onera sustinerent (nam ita comparatum a Seruio erat, ut non uiritim, ut antea, sed pro census aestimatione singuli tributa penderent) hi primo loco suffragia inirent. Caeterum habuit prima classis octoginta peditum centurias, inibantque cum his equites suffragia, quod Diony. demonstrat, ut octo et nonaginta centuriae primo loco in suffragium uocarentur. Excedebat hic numerus dimidium suffragiorum, quo factum, ut his suffragantibus conuenisset, pro decreto haberetur, quicquid id esset, quapropter missus esset populus in suffragid. Si hic, quod raro accidere solebat, uariatum esset, secundae classis centuriae uocabantur: atque aliae deinceps aliarum ordine, ita, ut fere nunquam sit ad extremam


page 260, image: s260

classem peruentum. Tulli regis prudentia comparatum, ut ordines in eo paria facerent, ut ijs qui maiora sustinerent onera, id commodi suffragijs reponeretur: quibus licet nemo exclusus uideretur, uis tamen omnis pe nes equites et primae classis centurias esset constituta: in quorum potestate fuit creare quos uellent magistratus, sancire leges, bella indicere: quorum trium potestas ab initio fuit a Romulo populo data. Deinde Tarquinio ex urbe eiecto iterum mutata regiminis forma est, pro regibus Consules habere coeptum, quibus omnia insignia permissa quae fuerant et regum, praeter coronae togaeque palmatae usum, cum Brutus cum Collatino libertatis uindex hanc dignitatem centuriatis comicijs consequutus Ciues sacramento adegit, ne mortalium quenquam amplius Romae regnare paterentur. Senatorum numerum in trecentorum summam expleuit, Regem sacrificulum creauit, qui ea sacra perpetrauit, quae reges facere consuessent. Ieges Valerius tertius consul tulit, quibus prouocatio a consulibus ad populum est permissa, ut capitale esset, huic, qui iniussu populi magistratum caperet. Ciuium uestigalia tol lerentur, quo contigit, ut uulgo promptiores ad quaestus et opificia sint homines facti. Addidit et alio capite, ut qui tyrannidem affectaret, impune occideretur. Aerarium in quod publica pecunia reponeretur, Saturni templum constituit. populo, ut duos quoque quaestores crearet, permisit. Creatus tamen non longe post magistratus, ab cuius Imperio nulla esset prouocatio, Dictatoris ei nomen inditum, a dictandi quae uellet potestate, siue a dicendo potius, quia non populi suffragio creari contigisset, sed ab


page 261, image: s261

uno esset dictus, qui tum summum in urbe Imperium haberet. Hunc creandi dictatoris morem uideri possunt Romani a Graecis accepisse: quibus, ut Theophrast. tradidit in libris quos de regno scripsit, in certum tempus tyrannos, quos Esymnetas dixerunt, legere moris fuit. Semestris illius dignitas apud Romanos fuit, nec alio pacto creari solebat, quam cum uis aliqua maior repente exorta ingentem urbi cladem minitari uideretur: huic caeteros magistratus eligere licebat, ut magistrum equitum, qui secundam post eum dignitatem gerebat, praesertim in equites et accensos: iungebatur dictatori, sicuti regibus tribunus. Spurio Cassio et Posthumio Cominio consulibus plebi datum est ut et suum haberet magistratum, qui sacrosanctus esset, qui inuiolabilis, cui auxilij latio aduersus consules esset: diserte expressum, ne patrum cuiquam eum magistratum capere liceret, hic Tribuni plebis nomine dicebatur. tanta fuit ipsorum postea insolentia, ut, nisi eis placerent, decreta consulum et senatorum cassarent: comitijs creabantur, siue au spicijs, siue religione primum duo numero, deinde tres additi, ad ultimum adhuc quinque. Tria Comitiorum genera Romae olim usurpata sunt: Curiata, cum ex generibus hominum suffragium ferretur, nomenque ideo rei datum, quod curiatim per lictorem calarentur. Centuriata, quum ex censu, et aetate fieret, quorum ratio abunderelata est: caeterum, ut illa per lictorem, ita haec per cornicinem calari solita. Tributa reliquum genus appellatum, ex regionibus et locis conflata. Ex patribus centuriatis Comitijs Decemuiri sine prouocatione creati. Et in eos publicae administrationis ratio omnis a Consulibus translata est, ut olim a regibus ad


page 262, image: s262

consules, hi condere leges iussi, decimo die ius singuli in orbem dicebant, quo in decem tabulas complexo, quod faustum felixque esset, leges decem tabularum populo promulgauere: duodecim fasces praecedebant eum, cuius erat iurisdictio, caeteris singuli accensi. Sed diu non durauit magiftratus ille, quippe qui ut Tribunitia potestas ab eo ex urbe in perpetuum tolleretur a patribus excogitatus fuerat, re cognita, ab ipsis tribunis ipse sublatus est. Tum lege cautum ut quod plebs uellet, totus populus teneret. Et alia: ut qui Tribunis plebis Aedilibus iudicibus noceret, eius caput Ioui esset sacrum, familia ad aedem Cereris liberi liberaeque uenderentur. Item, ut alter ex plebe consul deinceps crearetur: atque ut inter patritios et plebeios connubia promiscua essent. Censores praeterea creati duo, quibus scribarum ministerium, tabularum cura censendi formula commissa. Res parua ab initio, sed quae procedente tempore multo maiora quam ab initio credibile fuerit, habuit incrementa. Tanta illis dignatio, tanta autoritas, ut omnis mo rum ciuilisque disciplinae ratic ipsorum esset. Regimen ad haec senatus, equitum Centuriarum, omne decoris ignominiaeque discrimen, horum priuata et publica locarecognoscere: uectigalia populo Romano locare, censum agere, lustrum condere, Senatores e senatu remouere, notare infamia, quinto quoque anno creabantur. Magistratus et alius superadditus, qui ius diceret. Praetorem hunc uocare placuit, huic omnis publici priuatique iuris potestate permissa, nouum ius condere, et uetera abrogare facultas: erat unus ab initio, qui urbanus dicebatur, quo non sufficiente (quod multi pe regrini in ciuitatem uenirent) alius creatus est, peregrinusque


page 263, image: s263

uocatus, quod plerunque inter peregrinos ius diceret: honorarium ius illud appellabatur a magistratus honore, regia illis insignia, et apparatus consulibus pene aequalis. Permansit hic ciuitatis status ad Iulij Caesaris usque tempora, qui monarchiam, quae longa postea Imperatorum serie retenta est, iterum induxit. Ludus Romae celebrabatur, qui magnus Circensis etiam et plebeius dicebatur, eius pompa ex Capitolio per forun in circum maximum mittebatur tali apparatu: Equitum filij, quibus aetas apta esset pompae, equis sedentes, quique pedibus stipendia facturi erant, suis alis centurijsque discreti praecedebant, ut exteris gentibus ostenderetur qualis quantaque iuuentutis indoles, in spem ciuitatis interim subolesceret: hos aurigae scquebantur, quadrigae bigaeque, et equi desultorij. Mox athletae leuiorum grauiumque certaminum, pudenda tantum uelati, caeterum corpus nudi, cursu, palaestra, caestibus certaturi. Saltatorum deinceps chori, uirorum primus, alter pubescere inci pientium, postremus puerorum. Ordine deinde tibicines subsequi, utres et tibiolas inflantes, citharoedique lyras septichordes eburneas, et quae barbita nuncupata sunt, habentes. Saltatorum cultus tunicae punicae cingulis aereis strictae, enses lateribus pendentes, tela breuiora uiris, galeae aereae cristis insignes, pennisque excultae. Praeibant choris uiri singuli saltationis et tripudij modum praemonstrantes, bellicos motus, atque uehementer proceleumaticis et rithmis imitantes. Enoplia saltatio in his usurpata, quae et Pyrrhica nuncupata est, a Pallada, ut creditur, reperta, alij Curetes eius salationis autores arbitrati sunt. Eno plios choros Satyriscorum coetus euestigio sequebatur:


page 264, image: s264

erant hi in Syllenos et Satyros figurati, cauillabundo motu ridicula in magnis imitantes. Atque hunc demum ordinem tibicines alij, et citharoedi uario sequebantur concentu. Ibant inde qui passim thura et aromata thuribulis adolebant, multaque odorum fragrantia deorum simulachra auro argentoque caelata uirorum humeris ferebantur. Tum demum Thensam summi urbis magistratus, magna omnium ordinum caterua religiose sequebantur. Circi area in qua hic et alij ludi agebantur tria et dimidium in longitudine stadia habuit, latitudo quaternûm fuit iugerûm: id soli spatium inter Palatinum et Auentinum iacens, tribus lateribus porticus paululum repandae claudebant, C L. milium spectatorum capaces, sedilia circa aream caemento extructa erant, in quo sedentes spectarent. Scaeniciludi in eo etiam agebantur, tali primum ratione. Ludiones ex Hetruria accersebantur, hi ad tibicinis modulos saltantes, haud indecoros more tusco reddebant motus. Imitari hos primo Romana iuuentus, incomptis inter se carminibus iocularia fundentes, nec motus interim absoni a uoce, mox diligenti usurpatione eo processit usus, ut uernaculi eius rei artifices, quia nihil iam a Tuscis ludionibus distarent, Histriones appellari sint, quia Hetrusca uoce Hister ludio uocaretur. Hi deinceps non inconditum et rude carmen, alternisque ut a principio iactatum usurparunt, quod Fescennio fuit simile, sedmodulatas satyras, descripto ad tibicinem cantu, decoroque motu peragebant. L. Andronicus ab Satyris digressus fabulam argumento fecit, factamque cum saepius egisset, obtusa demum frequenti usu uoce, puerum qui caneret ante tibicinem statuit, inde


page 265, image: s265

ut ad tibicinis latus histriones canerent receptum. ubi igitur res a risu et soluto ioco auocari coepta est, ludoque in artem paulatim uertente, iuuentus fabularum actu histriolubus relictis ueteri instituto ridicula uersibus intexta inter se iactabant: unde exordia fabulis potissimum Attellanicis coinserta extiterunt. Id Ludionum genus ab Oscis acceptum, iuuentus tenuit, nec Histrionibus attingere permissum. Hic qua ratione Senatus populusque Romanus suos uita defunctos imperatores consecrare, coeloque inferre so lebat, referendum duco. ipsi nanque ut Herodianus scribit, locabant in regiae uestibulo super eburneum lectum auro stratum imaginem, defuncto principi perquam similem: recumbebatque pallida effigies in modum aegrotantis: circa lectum, magnam diei partem assidebat senatus omnis, ad leuam pullis uestibus amictus: ad dexteram lectae ex omni nobilitate matronae, in albis uestibus: Is enim color lugubris fuit in muliere olim: omni alioqui ornatu detracto, id septem diebus defuncto datur: Medicis uelut adhuc sperantem interuisentibus, denuntiantibusque in dies morbum ingrauescere. Ad postremum, quasi tum demum uita. defunctum, equestris senatorijque ordinis iuuenes per uiam sacram in forum deferunt, lecto in rostris deposito, pueri puellaeque patricij generis composito ab utraque parte coetu hymnos in defunctum canunt, flebili carmine modulatos. Dein eburneo lecto cum effigie ex foro in campum Martium translato, ingens ibi suggestus quadrata forma lignea tantum materia contexitur, multis gradibus in phari speciem fastigio assurgentibus. Singuli auro et purpura instrati, signis ex ebore factis, uarijsque picturis insigniter


page 266, image: s266

excoluntur: ac quo altiores illi minusque patentes, eo minores his imagines prominebant: interius erat moles aridis referta fomitibus. Effigie secundo gradu collocata, omnibusque odoramentorum generibus omnifariam admotis, quae ceratim a tota ciuitate eo congerebantur: nobilissimi iuuenes equestris ordinis trabeati tabernaculo obequitabant motu quodam Pyrrhichio solennique decursu. Circumagebantur et currus, quibus insidebant rectores personas illustrium principum gerentes: ac tum demum ab imperij successore face admota circunfusa multitudo ab imis partibus molem incendit: ac simul ignis coepit inualescere, ex aedificij fastigio aquila emittitur, quae principis animam in coelum ferre putabatur. Qui per haec Romanorum princeps consecratus esset, uana superstitione inter deos colebatur. et haec de urbis Romanae statu. Hodie Italia omnis Christianam pietatem religiosissime obseruat, sacrorum caeremonias ex Romanae ecclesiae instituto: nisi forte in ultima eius terrae parte pauci Graecum seruent ritum, et ipsi quidem Graeci generis, unum connubium ut Itali olim, sed citra repudium: neque id permittitur nisi magna de causa, Romanique pontificis permissu. Regum nobiliumque principum primogeniti ueteri instituto regnum obtinent: in priuata fortuna uirilis stirpis liberi ex aequo fiunt haeredes, sed legitimo thoro nati. Triplici iure utitur Italia pontificio, Caesareo, et Muni cipali: constat hoc ex legibus quas aliae ciuitates alia sibi de causa condunt: ad bonum aequumque spectant Iudicia rerum ciuiliumque negotiorum: hic iudicum ordines exercent, illic magistratus: nam non una ubique est regiminis forma.


page 267, image: s267

Prima nobilitas militiae, si felix sit, Sequens rei literariae, Sacerdotium magis uenerabile facit, quam nobile. In claritudine literarum Theologi primas sibi partes uendicant, secundas ab his Iuris scientiae periti: sunt et Medici in admiratione, sed maiore quaestu, Mathematici, Dialectici, Astronomi, et Poetae magis inter se clari, quam uulgo conspicui. Grammatici extremi omnium: ut qui inter pueros consenescant. Est et sacris oratoribus grande nomen, sed maior ueneratio: ob pietatis studium frequentiore agunt theatro, quam forenses. His maior quaestus, quam no men. Est et Mercatura in magna celebritate, nam precium hodie, ut semper in precio est. Pictores, Statuarij, Fusores in maiori admiratione, quam agricolae: etsi ut auditum est prima laus apud maiores his debebatur. Romani propemodum soli Italorum pecuaria exercent, sed mercenaria externorum hominum opera. Vestitus alius alij, sed Venetis laxi tate insigni ac prolixitate: et in his urbicus municipali sumptuosior. Secundum Venetos ciuilis et nitidus Florentiae, et caeterae Hetruriae. Mediolanensibus ac toti Aemiliae, Liguriaeque floridior, sed paulo contractior. Romae Aulicus prolixitate uarietateque colorum omnes alios antecellit. Romanus multo frugalior, sed cui suus non desit nitor, praeser tim in foeminis. Neapolis magis nitido utitur quam sumptuoso, et externus gratior Italico. Caetera Italia simpli cius uestitur, nec unus habitus omnibus: quippe quem nostra memoria saepius uariari contigit. Ecce in Aemilia et tota Gallia Cisalpina gaudent principes foeminae in Hispanico habitu uideri. uiri in Gallico malunt. Iam et Romae muliebris sexus Tuscum nuper affectabat: Venetiarum matronae


page 268, image: s268

his paucis annis ulnas pectus et humeros nudabant: nunc omnia contegunt, ac laxioribus utuntur manicis, et in Hispanicum degenerant. Veteres Romanorum statuae et numismata arguunt nullum apud maiores fuisse tegen di capitis usum, nec caliga fuit nisi militaris: est hodie utrunque uulgatissimum, sed tegere caput translaticium in Italia, ut credere est: quod nomen etiam declarat. nec la nei aut linei thoracis adeo frequens usus olim: quod ex ueteri statuarum figuratione potest intelligi: nunc omnis iuuenum cultus his sese propemodum effert. Italicus sermo neque ille est, qui olim fuit, nec omnino ab eo diuersus: sed barbaris uocibus plus minusue adulteratus, ut haec aut illa regio fuit externis gentibus magis obnoxia. Littoralis Histriae ora Veneta plurimum utitur lingua, quae com pta est, et grauis, pluriumque linguarrm flore conflata: quod facile contigit in frequentissimo Italicarum gentium commercio: olim multo simplicior fuit, ac minus au ribus grata. Carnicus sermo plures sonat linguas, ac nescio quid ab Italico diuersum, dulcior auditu, quo Taruisium, Patauium, Verona, Vincentia, Mantua, Ferraria utuntur: sed in his urbicus gratior agresti. Cisalpina Gallia externum quendam et a nostro alienum sonat. Nulla alioquin gens cultior aut urbium apparatu, aut uictus frugalitate. Rauennae, Arimino, Pisauro, Fauentiae, Bononiae, et uniuersae Aemiliae, Flaminiae uenustus sermo. Tuscis breuis, et uelut Laconicus, in alieno, quam suo ore, gratior. quod Romae nuper offendebat commercio gentium in dies magis excolitur. Picinis et Sabinis et Marsis crassior castigatiorque, Vmbris, Apulis, Lucanis, Brutijs, Samnitibus


page 269, image: s269

et caeterae Italiae rudior lingua ac minus peregrinis imbuta, praeter Neapolim, ubi plerique Hispanicum affectant. quod si quis altius spectet, atque in uniuersum iudicet, nulla est ciuitas, nullus populus, qui non aliquid a finitimis differat. autor Antonius Sabellicus Enneade 11. lib. 1.

De Liguria, Ligurumque prisco uiuendi more. CAP. XIX.

LIguria Italiae regio pro maiori parte montuosa, inter amnes Varum et Maicram, ab altero latere Apenninum habens, ab altero Padum Tusciam attingens: cuius caput nunc est Genua. A Ligysto Phaetontis filio di cta, conuersione y in u, ut Pictor Fabius prodidit: horum gens Siculi fuere, ut Thucydides arbitratur. Magna pars Italiae est ab his olim possessa. Siculi ab Oenotris Italia eiecti Siciliam tenuerunt. Ligures labore plurimo continuo uitam duram agunt: nam multis arboribus oppleta regione materia est ad naualem fabricam praecipua: arbores tanta crassitudine, ut diametri octonos pateant pedes. Vnde quidam caedendae materiei, quidam subigendo agro a lapidum asperiate cultu difficili uacant: ita enim terra lapidosa est, ut gleba absque saxo nequeat effodi, ob quod uitae aerumnosae natura assueti: licet multo in labore uersentur, parum tamen percipiunt emolumenti: continuum uero exercitium, et uictus parcitas corpora eorum macilenta efficit ac robusta. Mulieres quoque uirorum labores perferunt, assuetae und cum uiris opus facere. Venationibus continuo uacant, captisque feris fructuum inopiam sustentant. Niuibus insuper montanisque asperitatibus assueti agiles corpore ac ualidi redduntur. Nonnulli


page 270, image: s270

messis raritate carnes partim domesticas edunt, partim se rinas, aqua in potum sumpta. Oleribus utuntur, prout fert regio eorum, ad quos neque Ceres uenit, neque Dionysius, prae caeteris dijs hominibus utiles. In terra cubant ut plurimum, rari sub tecto aut in tugurijs iacent. Plures ad concaua saxa, speluncasque ab natura factas, ubi tegantur corpora, diuertunt. Hoc pacto prisco more absque apparatu aliquo uiuunt. Denique mulieres uirorum, uiri ferarum robur et uires habent. Asserunt in bello saepius uegetum Gallum ab gracili macilentoque Ligure ex prouocatione singulari certamine uinci. Arma habent leuiora, quam Romani. Operiuntur corpora scuto longo ad formam galaticorum facto, tunicaque succincta. Armantur etiam ferarum pellibus, ac ense mediocri. Quidam Romanorum consuetudine, quos in ea re imitati sunt, arma immutarunt: feroces sunt, et acu to ingenio, non in bello solum, sed in communi uita. Mercaturam exercent, nauigantes per Sardionum Libycumque pe lagus, sponte se grauibus maris periculis obiectantes, scaphis enim haud satis caeterarum nauium more praeparatis nauigant: quo fit ut imminente tempestate grauia subeant uitae discrimina. Gens haec ut Ant. Sabellicus primo libro VII. enneadis habet, adhuc ferox est, et ad rebellandum nata, ut quae diu Romana exercuit arma: plurimum pecore uictitat, lacte, hordeaceaque potione.

De Tuscia et gentis eius antiquis moribus. CAP. XX.

TVscia Italiae regio celebris, a sacrificijs, ut quidam arbitrantur, dicta: nam Graeci [Gap desc: Greek word(s)] sacrificare dicunt, uel a thure, quo maxime in sacrificijs utimur, uela Tusuclo


page 271, image: s271

sculo Herculis filio, quod ueteres probant. Olim Tyrrhenia dicta fuit. Dubium a Tyrrheno Atys, an Herculis et Omphales, an (ut alij scribunt) Telephi filio, qui in eam terram duxerit colonos. Dionysius a Tyrsibus aedificiorum genere, quibus Tusci uterentur, id nomen factum suspicatur. Romani eius terrae populos nunc Tuscos nunc Hetruscos dixere. Graeci uero Tyrrhenos. Veterem illorum opulentiam, tum pelagi nomen demonstrat magna ex parte Italiae praetenti, tum fines terrae, ab infero ad superum mare, et ad Alpes propemodum promoti. Satis constat quia quicquid terrae intra Alpes iacet et Apenninum Vmbrorum olim fuisse, qui inde a Tyrrhenis sint eiecti, Tyrrheni a Gallis, Galli a Romanis, Romani a Longobardis, qui postremo nomen ipsi terrae indiderunt. et quod ad celebritatem nominis attinet, Latini, Vmbri, et Ausones a Grae cis Tyrrheni sunt olim uno nomine appellati. quidam etiam Romam ipsam Tyrrhenam urbem opinati sunt. Fuit Tyrrhena gens fortitudine egregia, magno potita imperio, ci uitates condidit plures atque opulentas. Classe quoque po tens, cum diutius mari imperitasset, Italum pelagus ab se Tyrrhenum denominauit. Pedestri quoque exercitu praeualida, tubam primo adinuenit, et bello admodum utilem, et ab illis Tyrrhenum appellatam. Duces exercitus plures insignibus decorauit. Lictores, currulem sellam, praetextam uestem, fasces, sceptrum eburneum, alia multa dedit: domibus porticus addidit, in quas seruorum concurrentium turba diuerteret: quae imitati postmodum Romani, inque melius aucta ad suam rempublicam transtulere. literis quoque et rerum naturalium inuestigationi ac


page 272, image: s272

theologiae plurimo tempore impenso. Prae caeteris in fulgurum interpretatione et arte augurandi uersata est, adeo ut nostra etiam aetate uniuersus ferme orbis, tum admiretur uiros, tum haruspicibus utatur. In scientia faciendorum sacrorum ia etiam floruit, ut Romani qui non seruandae tantum, sed et amplificandae religionis cupidiate incendebantur, decem principum filios senatus consulto singulis Tusciae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderent: hinc ludibrium illud malorum daemonum ad Romanos defluxit. Hinc Bacchanalia, quae ut foeda et perniciosa, magno sunt bonorum consensu, autorum suorum supplicio uindicata, ex totaque Italia sublata. Patriam Tyrrheni uberem incolunt, quam studio curaque efficiunt fertiliorem. Mensa his in die sumptuose praeparata, omnia quae ad epularum delicias pertinent abunde subministrant, Stragulas insuper uestes floribus distinctas, poculaque aurea uarij generis, ac ministrorum seruorumque numerum permagnum in usu habent: multiplices ubi non so lum serui famulantur, sed etiam liberi plures. Gens in uniuersum magis adhuc superstitiosa est, quam pugnax.

De Galatia Europea, et Galatarum priscis moribus. CAP. XXI.

GAlatia magna Europae regio fuit, ultra Celticam ad notum oceanumque uersus pertinentesque oras, et Hercinium montem (scribit Diodorus Siculus) et a terminis Istri ad Scythiam usque protensa. Sic appellata a Galate Herculis et Celticae cuiusdam mulieris filio. Haec a pluribus nationibus incolebatur, regioque ut plurimum ad arcton sita, frigidaque adeo, ut quae hyemis


page 273, image: s273

tempore pro aqua niuibus oppleta existat: glacies quoque immensa adeo patriam occupet, ut flumina congelata sint peruia transeuntibus, non solum paucis, sed exer citibus quoque cum curribus atque impedimentis. Complures magni fluuij uario fluxu per Galatiam fluunt, quorum hi ex profundis stagnis, hi ex montibus, partim in Oceanum ut Rhenus, partim in Pontum ut Danubius, alij in Hadriaticum mare decurrunt ut Eridanus, qui et Padus. Sed hi omnes fere hyemis tempore congelati securum transitum iniectis desuper (ne labantur) paleis euntibus praebent. Vinum et oleum propter eam frigiditatem regio non producit, quare coacti homines potum sibi ex hordeo com parant, quem zitum appellant: aqua etiam in qua lauant fauum mellis utuntur. Vino praeter modum adeo delectan tur, ut a mercatoribus importatum purum bibant, minimoque potu ebrij, aut somnum inducant, aut insaniam: quo fit ut mercatores Italici plures quaestu ducti uinum, tum nauibus, tum per terram curribus deferentes pincernam puerum mercantur pro uini amphora. Vniuersa Galatia argento caret, auro abundat, illud natura ipsa praebente. Nam cum fluminum decursus, difficiles flexus habeat, superans ripas a montibus fluens aqua, arenam auream passim per campos eijcit, qua conflata, auroque puro educto ad ornatum corporis mulieres uirique utuntur: etenim et manuum articulos, et brachia armillis aureis exornant. Circa collum grandes torques gestant ex solido auro, et in digitis anu los. Thoraces etiam auro exornant. Priuati quid ac mirabi le in deorum templis potentiores obseruant, plurimum auri ipsis dijs oblati per pauimentum spargentes, neque id quisquam


page 274, image: s274

incolarum, quamuis gens auri sit auida, propter religionem contingere audet. Sunt Galatae molles atque albi, corpore oblongo. comas quamuis habeant natura rufas, studio tamen augent naturae colorem. Calamistro capillos inflectunt, fronte illos ad ceruicem reijcientes, ut Satyris aspectu pue risque appareant persimiles: capillos arte efficiunt crassiores, ut nihil differant ab equorum iubis. Barbam quidam radunt, nonnulli nutriunt. Parce nobiles quida genas radunt: barbam adeo fouent ut corpora operiat. Quo accidit, ut cum edant, repleatur cibo: cum bibant, ueluti per cannale potus uideatur inferri. Coenant sedendo omnes, non tamen in sedibus, sed in solo super luporum aut canum instratis pellibus. Ministrant eis pueri iuniores aetate tenera: iuxta eos ignes fiunt, in quibus ollae sunt et uerua plena carnibus. uiros bonos melioribus carnibus honorant, quemadmodum Poeta Aiaci scribit, Impensum ab optimatibus honorem, quando singulari Hectorem certamine uicisset. Hospites ad, epulas, qui sint, qua causa uenerint rogates. Consueuerunt quoque sumpto cibo ad uerborum, prout casus tulit, concertationem surgentes ex prouocatione certare inuicem, nulla habita uitae cura: increbuit enim apud eos Pythagorae sententia, qua dixit, animas hominum esse immortales, rursusque eas defunctis corporibus post certum tempus in alia corporareuersuras: ob hanc causam in defunctorum pyram epistolas scriptas quidam conijciunt, tanquam eas mortui sint lecturi. In itinere ac pugna bigis utuntur, quas rhedarius ac assessor ducunt. In bellis obuium hostem iaculo ex curru primum appetunt, tum relicto curru pedites ensibus certant: quidam adeo mortem contemnunt, ut pu


page 275, image: s275

gnent nudi. Custodes corporis ex liberis hominibus pauperes eligunt, qui et pro aurigis in pugna seruiant, et ferant scutum. instructam aciem praeire consueuerunt, et ad singulare certamen fortissimos hostium prouocare, arma ut hostem terreant quatientes. Quum quis strenue in acie pugnauit, tum maiorum, tum suas laudes ac uirtutes decantant: res hostium deprimunt, tanquam uituperatione dignas. denique omneis in bello audaces extollunt uerbis. Capita hostium in acie cadentium abscisa equorum alligant collis. Hostium spolia sanguine perfusa famulis tradunt in foribus domorum cum cantu atque hymnis affigenda, quemadmodun feras solent uenatu captas. Hostiu nobiliorum capita aromatibus uncta in thecis condunt summa diligentia, ea hospitibus ostendentes, nulloque pro precio ea uel parentibus uel liberis uendunt. Vestes ad terrorem intonsas ac uarij coloris ferunt, quas illi uocant braccas. Sagula ferunt uirgata, hyeme quidem crassiora, aestate subtilia. Fictilia in usu habent densa ac floribus distincta. Arma ferunt, scutum ad staturam hominis longum, proque libito cuiusque ornatum. Quidam in scutis animalium formas aereas paulum eminentes gestant, et ad ornatum, et ad corporis tutelam fabricatas. Aerea galed caput muniunt paulum eminentiore, in qua aut cornua impressa sunt, aut auium uel quadrupedum effigies sculpta. Tubas habent suo more barbaras, ut quae asperum sonum et turbulentum reddant. Thorace ferreo utuntur quidam, alij armis a natura datis nudi pugnant, pro ensibus ferreas spatas gerunt oblongas, aerea cathena a dextero latere pendentes. Nonnulli tunicis aureis aut argenteis zonis cinguntur,


page 276, image: s276

iaculis insuper bellantur, quae illi lanceas uocant, ferro cubiti aut amplius longitudinis paulominus duobus palmis lato: enses haud minores sunt, quam apud caeteros uenabula, habentque tum rectos tum curuos non solum ad corpora caedendum, sed etiam ad perforandum aptos. Aspectu sunt terribiles, uoce graui atque aspera. Sermone utuntur breui ac subobscuro, multaque ex animo dubia loquuntur: plurima ad iactantiam in eorum laudem dicunt, et ad caeterorum contemptum. Minaces sunt ac detractores, opinioneque inflati, acuti ingenio, et a doctrina minime alieni. Sunt et apud eos melodiarum poetae, quos ipsi Bardos dicunt, hi cum organis ueluti cum lyra cantant, hos laudantes, alios uituperantes. Philosophi quoque ac Theologi, quos uocant Saronidas, praecipue ab illis coluntur. Vtuntur insuper diuinatoribus, qui apud eos cum augurijs et sacrificijs futura praedicent, maximi existimantur, omni eis obtemperante plebe: de rebus magnis consulturi mirabilem ac incre dibilem obseruant ritum: ense hominem iugulant, quo labente, tum ex casu, tum ex membrorum laceratione, tum etiam ex sanguinis effluxu futura dijudicant. Est apud eos moris nullum absque Philosopho sacrificium facere, existimantes per diuinae naturae conscios sacra fieri oportere, tanquam deis propinquiores. Horum intercessione bona a dijs censent petenda, quorum consilio, et pace, et bello fruantur. Poetae uero apud eos tanti habentur, ut cum extructa, acie exercitus eductis ensibus iactisque iaculis propinquant, non solum amici sed hostes eorum quoque interuentu a pugna abstineant, ita apud agrestiores barbaros ira cedit sapientiae, et Mars reueretur


page 277, image: s277

Musas. Galatarum foeminae non tantum corporis magnitudine sunt uiris similes, sed robore etiam. Pueri ut plurimum cani sunt, aetate prouecti colorem paternum assumunt. Eorum qui subtus arcton habitant Galatae, quique Scythiae sunt propinqui, utpote caeteris agrestiores, nonnullos aiunt humanis carnibus uesci, quemadmodum et hi qui eam Brytanniae partem, quae Iris dicitur habitant: horum fortitudine feritateque diuulgata tradunt eos, qui priscis temporibus omnem ferme Asiam discurrentes Cimerij dicebantur, ipsos esse, qui paulo post corrupto nomine pro Cimerijs Cimbrisunt appellati: iam prisco more dant latrocinijs operam, rapientes aliena, suis omnibus contemptis. Hisunt qui Roma capta, cum Delphici Apollinis templum spoliassent, magnam Europae partem, non paruam Asiae tributariam fecere, agris eorum quos subegerant possessis. Nam qui in Graeciam peruenerunt Galatae, de se partem occupatam Gallograeciam dixerunt, et Galatiam minoris Asiae regionem, quae ab oriente Cappadociam et Halym fluuium habet, ab occidente Bithyniam et Asiam, a meridie Pamphiliam, a septentrione pontum Euxinum. Caeterum Cimbri de quibus iam nobis sermo est, Gens dirae supra modum feritatis, impietatisque in deorum sacrificijs inauditae: sequebantur exercitum mulieres Sacerdotes diuinationis peritae, quarum canus capillus erat, alba uestis, lutea e car baso subter tunica fibulis annexa ahenis, incinctae zonis, pedes nudae, captiuis per castra strictis occurrebant ensibus, quos sternentes humi ad aerem protrahebant craterem uiginti capacem amphorarum. Habebant et pulpitum quo agiliter ascenso, tollentes in sublime captiuum


page 278, image: s278

super lebete iugulabant. tum profuso in craterem san guine inde cum stillaret uaticinium edebant: alij uero scisso uentre intestina speculabantur suis uictoriam clamitantes. Noxios quoque quinquennio seruatos affixos sudibus sacrificabant, et animantia ex hostibus capta una cum hominibus interfecta, aut supra ingentem pyram posita comburebant, aut alijs adficiebant poenis. Et quamuis Cimbri mulieres habeant speciosas, ad mares tamen praeter modum sunt cupidiores. In ferarum pellibus humi dormientes, ex utroque latere excubitores habent. In ipsis certaminibus extentas ad carrorum uelamina pelles tantis pulsant ictibus, ut ingenti cum horrore fragor efficiatur. Sed illa admiranda eorum impudentia, quod speciem corporis facile alijs offerunt in propatulo, neque hoc turpe ducunt, quin potius ignauum abnuere gratiam oblatam. Fertur a Valerio Maximo Cimbros et Celtiberos in acie gaudio exultare consueuisse, tanquam gloriose et feliciter uita essent excessuri. Lamentari uero in morbo, quasi turpiter perituri.

De Gallia, Gallorumque ueteribus et recentibus moribus. CAP. XXII.

GAllia lata Europae regio, inter Gallicum internum mare, oceanumque Britannicum, Rhenum, Alpes, et montes Pyreneos iacens: Pyreneis iugis ad occasum includitur: ad septentrionem et Boream Gallico, Britannicoque oceano: ad orientem solem Rhenus illi paribus pene spatijs ex alpibus in occanum, quibus Pyreneum iugum ex interno mari ad externum procurrit: qua maridiem spectat, Narbonense illi praetenditur pelagus. Gallia appellata a candore populi, Gala enim lac dicitur. Triplex est,


page 279, image: s279

Tonsa siue togata, quae et Cisalpina dicitur, sed Italiae fi nibus includitur. Comata cognominatur omnis Transalpi na Gallia. eam in tres prouincias a tribus populorum generibus historici diuiserunt, Belgicam uidelicet, Celticam, et Aquitanicam, terminos illarum ita statuentes, ut a Scalde ad Sequanam Belgica sit dicta: mox Celtica ab eo ad Garunnam, quae eadem est et Lugdunensis: inde ad Pyrenei excur sum Aquitanica olim Aremonica uocata. Augustus quadrifariam diuisit addita Lugdunensi puincia. Ammianus in multijugas prouincias diuidit, utpote, qui primam et secundam Lugdunensem, et primam et secundam Aquitanicam faciat. Braccata, quae et Narbonensis dicitur, a Braccis uestium genere sic uocitata. Belgica, quae Rheno adiacet, pro maiori parte lingua Teutonica utitur, prouincias habet, Heluetiam, Alsaciam, Lotharingiam, Lucelburgam, Burgundiam, Brabantiam, Gelriam, Holandiam, Selandiam: quae omnes, nisi Rhenus antiquus terrarum limes abscinderet, Germa niae nostrae potius annumerandae essent, ex quo hodie et consequenter etiam non montes, non flumina pro regionum terminis habentur, sed singulae linguae et imperia, et eousque unamquamque regionem extendi dicant, quousque gentis illius sermo uersatur. Galliae populos Graeci communi appellatione olim ab eorum Regis nomine Celtas dixere, et ab illius matris nomine Galatas. Franci hodie uocantur, et Gallia Francia, a Francis Germaniae populis, a quibus olim fere tota subacta est, ut Baptista Mantuanus in Dionysio suo: et M. Antonius Sabellicus lib. III. X. enneadis habent. Caesar dictator Gallicas gentes lingua, legibus et institutis inter se differre dixit, multa tamen multis communia esse,


page 280, image: s280

ut factiones exercere, quae non solum in ciuitatibus et pagis, sed in singulis pene familijs uulgo reperiantur, ut qui ingenio et opibus polleant, inter se de principatu contendant, ut cuncta suo potius quam alterius arbitrio fiant, quod ut gentile, ita uetus esse, nec temere institutum uideri, ut tuta plebs esset a potentiorum iniuria, nusquam gentium plebs alioqui contemptior: quippe quae olim seruitij pene loco haberetur, omnis publici consilij expers, plaerique tri butorum, aut alieni aeris magnitudine grauati, uulgo soliti se nobilioribus addicere, ut a caeterorum iniuria tutio res essent, omnia in eos iura, ut in seruos, habituris. Duo hominum genera in praecipuo honore esse, Equites et Druides. alij Bardos et Vacies Druidibus adijciunt, quorum hi naturalium rerum causis dediti essent inuestigandis, illi laudationibus et Poeticis rebus. Caesar uno nomine omnes Druidas uocat, hi sacrificia curare publica et priuata, religiones interpretari, Adolescentes disciplinis instituere, quorum coetibus praecipue uenerari: ijdem de caedibus, de finibus, caeterisque controuersijs cognoscere, poenas constituere: si quis siue publicam, siue priuatam personam gerens decreto non stetisset, sacrificijs interdicere, quae praecipua fuit in gente animaduersio. Druides omnem hominum congressum et sermonem declinare, ne contagione polluerentur: his petentibus neque ius dici cuiquam potuit, neque honos ullus publicus communicari: unus omnibus praeesse, cui in uniuersum ordinem summa erat potestas. In huius defuncti uelut antistitis locum alius suffragio surrogabatur: cogebatur horum concilium certo anni tempore in Carnutum finibus. Est is locus Galliarum fere medius,


page 281, image: s281

controuersiasque ex uniuersa gente eo delatas suo com ponebant decreto. uulgo postea receptum, id institutum, sed ex Britannia translatitium, Parlamentumque uocatum, de quo postea. Druides a bellicis rebus aberant, neque ad tributum cogebantur. Multa millia uersuum ediscere necesse crat, qui tali se disciplinae tradidisset: ut plaerique uiginti annos in ea comparanda morarentur: neque fas erat quippiam ad eam cognitionem pertinens literis commendare, quod ad memoriae cultum, et scientiae autoritatem putaretur pertinere. Caeteris Gallis tempestate ea Graecae literae in usu fue re. Credere Druides animas non interire, sed in alia transire corpora, atque metu mortis ita sublato audaciores in periculis fieri. Multa de syderibus disputabant, de mundi et terrarum magnitudine, de rerum natura, et Deorum po testate. Mundum ipsum aeternum, ignem et aquam uicissim praeualere. Alterum genus equites, hi caeterorum ordinum religiosissimi, uerum graui morbo affecti aut in pe riculis constituti, pro salute humanam hostiam mactabant, Druidum ministerio adiuti: Alij simulachra habebant immani magnitudine, uiminibus contexta, eaque uiuis corporibus plena circumiecto igni absumebantur. supplicia eorum qui latrocinij alteriusue noxae conuicti essent dijs gratissima arbitrari. Mercurius in praecipua ueneratione esse, quem omnium artium inuentorem praedicabant, Viarum et itinerum ducem, et ad quoestum faciendum plurimum prodesse. Marti in pugnam ituri quicquid cepissent pro uictoria uouebant, uisebanturque ob eam in plaerisque urbibus ingentes tumuli, bellicis spolijs constructi. Si quis ex praeda aliquid fraudasset, grauisupplicio


page 282, image: s282

id scelus uindicabant. Se ex Dite procreatos persuasum habuere, ob idque initium festorum dierum ab ea nocte capere, quae festamlucem praecessisset, rati noctem illi sacram esse. Liberos ad conspectum suum non prius uenire patiebantur, quam per aetatem adoleuissent, ut militaria iam obire munia possent, turpissimum arbitrantes filium adhuc puerum patri assistere. Viri quantas ab uxore pecunias dotis nomine accepissent, tantundem domesticarum fortunarum aequa aestimatione cum dote conferre: quicquid inde fructuum perciperetur, id diligenter asseruari, eiusque esse, qui superstes alteri fuisset. Viri in uxores, sicut in liberos, uitae et necis potestatem habuere. Si qua ueneficij conuicta esset, a propinquis mariti igne saeuisque cruciatibus necari. In funere omnia, quae uiuis clarissima fuissent, cremare cum defunctis. animalia etiam ipsa: nec multum antequam C. Caesar eam terram debellasset, clientes et seruitia funebri rogo inferebantur. In ciuitatibus quae optime institutae erant primores multi gubernabant: Ducem unum primis temporibus ad annum eligentes, sicut et in bello unus a multitudine designabatur Imperator. Si quis de republica aliquid a finitimis fama compertum haberet, id ad Magistratus deferebat, quaedam suo arbitrio occultare, caetera pro concione palam facere. De republica nisi in publicis loqui nemini licebat. Qui in consilium ultimus ueniebat necabatur. Qui tumultuabatur, ad eum minister stricto occurrebat ense, et minitabundus silentium imperabat: qui si non desistebat, secundo ac tertio ididem factitabat, denique tantum illi abscindebat e sagulo, ut quod residuum esset,


page 283, image: s283

redderetur inutile. Magistratibus aurea sunt gestamina, collo torques, manibus et lacertis armillae. Vulgus sagis uestitur, scissoque pro tunica amictu, qui uix nates integeret dimidias, lana quidem aspera, caeterum oblongis uillis, unde et sagula hirsuta texunt, quae lenae uocantur. Comas studio nutriebant, corpora genti proceriora, et uulgo candida, et secundum ea armatura aequalis, gladius longus a dextero latere dependens, clypeus etiam longus, hastae ad proportionem. et Meris peltae genus est: arcubus plaerique utuntur, cum telo certiorem infligunt ictum, quo in aucupijs potissimum utuntur, paucissimi bellum fundis et fuste ineunt. Humi cubant coenitantes in stramentis assident: plurima cum lacte illis esca: carnibusque multifariam praesertim suillis et recetibus et salitis. Sues in agris nutriuntur, et proceritate robore et celeritate praestates adeo, ut insueto cuipiam accedenti non minus quam a lupis periculum immineat. Tam copiosi illis et ouium et porcorum greges sunt, ut hinc saginarum et salsamentorum abundantia, non solum Romae, sed et pluribus Italiae partibus suppeditetur. Domicilia ex pluteis et cratibus in testudinis speciem faciebant: et quidem permagna multis impositis lacunaribus. Ferox omnibus ingenium, ingenita simplicitas, plus uirium quam consilij inbella afferunt. maius bellorum quam agrorum studium. Mira foeminarum foecun ditas ut ter centum et amplius armatorum millia gens una Belgica ad bellum olim mitteret: uictoria supra quam dici possit, uincentibus laeta, uictis stupor. E praelio decedentes ceruicibus equorum hostium capita suspendunt, eaque domum delata, ut sint spectaculo postibus affigunt.


page 284, image: s284

Illustrium uirorum capita cedrinis condientes odoribus peregrinis ostentant, nec tantidem auri redimi dignabantur. Gentile et uetus aureos torques ex collo suspedere, manibus et lacertis armillas inducere, uestes auro pictas gestare. Hominem diuinationi destinatum in tergo ferientes, ex ipso impatientiae afflictandique modo uaticinium capiebant. Traduntur et alia humanorum sacrificiorum genera, quosdam sagittis configebant, et intra sacras aedes patibulo suffigebant, magnamque e foeno cordo statuam apparantes, eique lignum iniectantes pecoraque et uarias immittentes beluas, atque homines, holocaustu faciebant. Erant Galli ex assiduo labore et exercitio fere omnes olim macilenti corpore, uentresque minime propendebant: nam saginam adeo deuitabant, ut adolescetes, qui zonae mensuram uetre excederent publice multaretur. Caeterum, Romanorum commertio multa mutari contigit, tempus inde omnia in melius uertit. Obseruantissimi itaque hodie uerae pietatis sunt, regis imperium late omnia tenet. Matrimonia Italico ritu celebrant, liberales artes multis curae existunt, et in primis diuinarum artium studia. Gymnasium, quod Parisijs est, id demonstrat, omnium quae hodie sunt in terris celeberrimum. Sunt et Romanarum literarum appetentissimi, ac latinarum aemuli, in eo studiorum genere, nec Graeca aspernantur. Penes magistratus iudicia sunt, regum est hos legere. In bellis cataphracto equite utuntur, pediteque leuiter armato: utuntur et sagittarijs, qui longiores intendunt arcus: nec corneos, ut Scythae et totus fere oriens, sed ex Taxo, aliaue duriore materia. comitantur bellica tormenta exercitum, curribus uehuntur: magis ordine quam agminibus dimicant, maiore


page 285, image: s285

ferocia quam arte, quanquam hanc quoque in administrando bello haud negligant. Atallos uocant caduceatores, hi belli pacisqua nuncij colunt regem incredibili affectu. Multa religio in templis, in religione sanctitas, sacrorum antistitum maiestas, in clero dignitas et ueneratio multa, frequens in caeremonia cantus: et ob eam rem Musicae studium his propemodum peculiare. in uestitu et calceatu, uel nostra memoria uariatum. me puero (inquit Sabellicus) Gallicae gentis aulici omnes citra clerum amiciebantur manicato sagulo, uix dimidias nates tegente, in multas scutulas ab imo ad summum complicato puluinatoque circa humeros. Calcei anteriore parte in tenue cornu protenti semipedalis longitudinis, qualis nunc species uisitur in gentilibus auleis: tegmen capitis, id Biretum di cunt, oblongum, ac ueluti in conum exiens. At nunc omnia mutata, Calcei a fronte uehementer expansi in modum ursini pedis, retro castigatior forma, ac uix calcanei capax. laxior uestitus ac multo demissior quam antea, ad media fere crura descendens, laxis manicis ab una parte desectis, tenijs uersicoloribus tectis et ex obliquo cancellatim sago assutis. Laxus pileus ac plurimum punicei coloris, sed Biretum multo laxius, male capiti cohaerens, ut nihil sit alio qui ipsa gente cultius. Cepit his paucis annis nostrorum hominum animos incredibile studium eius cultus imitandi, atque adeo mos inualuit, ut tota fere Italia Gallico spectaretur habitu, manifesto praesagio eorum quae postea secuta sunt. Mulieris habitus nihil fere mutatus. Et Galliam Baptista, Mantuanus in Dionysio suo libro secundo metrice sic describit:


page 286, image: s286

Gallia terreni pars est non infima mundi,
Sed longe lateque patens, Hispanica tangit
Oppida ab occasu, sese coniungit ab ortu
Italiae: nostro hinc pelago qua respicit austrum,
Clauditur Oceano, geminas qua respicit Vrsas,
Vnde uenit Boreas hybernaque frigora surgunt,
Et uada Theutonici tangit uastissima Rheni.
Terra hominum, frugumque ferax, armenta, gregesque
Vberibus pascens glebis, non languida coelo
Tabifico, non mortiferis infesta uenenis,
Vt Libye: non perpetuis adoperta pruinis,
Sicut hyperborei montes: non torrida ab aestu,
Qui faciat steriles, ut decolor India, campos.
Non etiam noctis pallens semestribus umbris,
Quale sub arcturo positum mare, et ultima Thyle:
Sed nec ut Aegyptus, qua fusa palustribus undis,
Sed coelo et tenerae foecunda uligine terrae.
Et paulo post.
Igneamens Gallis, et lactea corpora: nomen
A candore datum populis: muliebria pingit
Ora color Tyrius: Paphium meditata decorem
Ex geminis fecit natura coloribus unum:
Laeti, alacres, lusu, choreis et carmine gaudent:
In Venerem proni, proni in conuiuia, proni
Ante dapes ad sacra Deûm: seruire, iugumque
Ferre negant: fugiunt sigmenta et hypocrisin, ore
Liberi, ut ingenuis mos est, tetricosque perosi:
Venatu, aucupio, campos, montana, lacusque
Sollicitant: bellandi usu laetantur, equorum
Terga fatigantes: loricae hastilia et arcus


page 287, image: s287

Deliciae genti: sub dio ad sydera somnum
Carpere, fuscari sole et ferrugine, pulchrum est:
Puluere conspergi, grauibus sudare sub armis,
Pro patria, pro cognatis, pro regibus ire
In pugnam et gladios, et morti occumbere dulce est.
Aegoceros genti dominans: si credimus astris,
Si damus hoc coelo arbitrium: cito mobile pectus
Cordaque largitus, rerum sitibunda nouarum.

Non inconueniens alienumque ab instituto uidetur huc praecipuum regiae Francorum ornamentum Parlamentum ponere. quis illud a principio instituerit, aut unde originem habeat, a scriptoribus aliud non traditur, quam ut supra significaui a Druidibus receptum, aut longo tempore ad nostram usque aetatem obseruatum credere est. Nam et illud, quemadmodum Druidum concilium, Carnuto quotannis tempore et loco, quem rex designasset, habebatur, hoc modo: Conueniebant ex cunctis prouinciae ciuitatibus uiri consuetudinum et iudiciorum periti, ad idque antea munus delecti, qui ius cuique per prouocationem disceptanti dicerent. Sed quia uaga esset incertaque institutio, decreta Parisius curia et sedes est: suntque ad eam iudices designati qui ibi consistentes perpetui prouocationum definitores essent: Illorum octo ginta numero sunt, annua stipendia ex fisco regio percipiunt. In curias quatuor diuisi sunt, seorsumque singuli sedent, et suos praesidentes habent. In prima, quam ipsi Cameram uocant, praesidentes quatuor sedent, Consiliarij triginta: hi contentiones et causas audiunt, dilationes et quae ad iuris cognitionem attinent constituunt, leuiora quaedam et temporanea


page 288, image: s288

definientes. In secunda uero et tertia cameris aequati sedent tam in hac quam in illa XVIII. Hi Enquestarum, id est, inquisitionum consiliarij dicuntur, quod inquisitionibus praesint, ex clero et laicis constituti: Praesidentes utrique quatuor habent, sententias dicunt, quas constitu tis diebus praesidentium unius primae curiae pronunciat: idque Arrestum, id est, ratum et fixum uocant: quod ab eo prouocari nemini liceat: qui ibi reus iudicatus fuerit, LX. librarum Turonensium pretium persoluere curijs debet, et quandoque magis: nam si causam suam non satis intellectam aut discussam existimaret, et ob hoc sibi iniuriam factam, reuoluendae in iudicium causae suae ipse potestatem habet: uerum non prius auditur, quam duplicatam dictae pecuniae summam deposuerit. Quarta, curia eorum est, quos Requestarum, id est, supplicationum et palatij magistros appellant: ab illis eorum causa tantum agitur qui regijs obsequijs deputati sunt, aut priuilegio donati: ne ab alijs curijs infestentur: huius curiae iudces sex tantum sunt: et ab eis prouocare ad Parlamentum licet. In decidendis causis cum nodus aliquis, hoc est, magna difficultas offertur, haec omnium curiarum consiliarijs congregatis discutitur: quod etiam fit in his quae Rex de republica statuit, huius enim senatus decreto omnia aeduntur. Habet et Parlamentum coniudices, dum adsunt Franciae pares, et alij supplicationum magistri familiares regis comites, qui post primae curiae praesides primi sedent. Illis enim cum Franciae paribus regalium, et parium causae diffiniendae committuntur. Sunt autem Franciae Fares ex omni nobilitate duodecim selecti, Remensis, Laudunensis,


page 289, image: s289

Lingonensis, Episcopi Duces: Bellouacensis, Nouionensis, Catalaunensis, Episcopi Comites uocati: Ex saecu laribus etiam sex, Burgundus, Normandus, Aquitanicus, principes Duces: Flandrensis, Tholosanus, et Campanus, principes Comites. Illos duodecim, ut refert Rhobertus, Carolus magnus primum instituit, et secum in militiam ductos Pares appellauit, quia aequali inter se digni tate regi astarent, nec cuiusquam quam senatus Parlamen ti iudicio obtemperarent, coronandoque regi adessent. Ei hi fuerunt et sunt hodie Gallorum siue Francorum mores, talesque eorum decantati ritus.

De Hispania et moribus Hispanorum. CAP. XXIII.

Hispania maxima Europae regio, inter Aphricam et Galliam iacens, oceani freto et Pyreneis montibus clauditur, terris optimis comparanda: nullis post habenda frugum copia, siue soli ubertatem, siue uinearum prouentus respicere, siue arborarios uelis: omni materia afflu it, quaecumque aut precio cara esse possit, aut usu necessaria, udeo, ut non ipsi sincolis tantum, uerum etiam Italiae urbique Romae cunctarum rerum abundantiam sufficiat. Argentum, gemmas, et aurum, si requiras, habet: ferrarijs nunquam deficit, nec cedit uitibus, uincit olets: nihil otiosum in ea, nihil sterile: non coqunt ibi sales, sed effodiunt. Non uiolento sole torretur, ut Aphrica, neque assiduis uentis, ut Gallia fatigatur: salubritas coeli per omnen regionem aequalis, nulla paludum graui nebula inficitur, sed marina aura perstatur: lini spartique in ea uis ingens: minij certe nul la feracior terra. Cursus amnium non torrentes, rapidique, ut


page 290, image: s290

noceant, sed lenes et uineis campisque irrigui aestuarijsque oceani affatim piscosi. In nulla tanmen re magis olim commendata est, quam equorum pernicitate, quos ibi a uento concipi memoriae proditum est. A montibus Pyreneis incipit, et per columnas Herculis circuiens usque in Borealem oceanum protenditur, ita ut omnia in eo circuitu ad Hispaniam spectent. decem millibus stadijs, ut Apianus scribit, eius latitudo commensuratur: longitudo prorsus eadem esse uidetur: ab una tantum parte scilicet Pyrenei montis dorso Galliae adhaeret, a reliquis omnibus mari cingitur. Tribus distincta nominibus est: nam pars Tarraconensis dicitur, pars Bethica, et pars Lusitania: Tarraconensis in qua ciuitates clarissimae Pallantia, Numantia, quae hodie Soria dicitur, fuere: altero capite Gallias, altero Bethicam Lusitaniamque contingens, mari latera obijcit. mediterranco qua meridiem, qua septentrionem spectat oceano. Alias uero duas fluuius Anas separat, Ita quod Bethica, in qua urbes clarae Ispalis et Corduba fuere, maria utraque prospiciat: ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Mediter raneum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, latere ad septentriones, fronte ad occasum uersa. in ea ciuitas Emerita quondam clarissima fuit. Haecregio primo Iberiae ab Ibero fluuio, postea ab Hespero Atlantis fratre Hesperia diacta est, ultimo ab Hispali quae hodie Sibilia uocatur Hispania. Corpus hominum ad inediam laboremque, animi ad mortem parati, dura omnibus et stricta parsimonia, bellum quam ocium malunt: si extraneus deest, domi hostem quaerunt. Saepe tormentis pro silentio rerum creditarum immortui, adeo illis fortior taciturnitatis cura, quam uitae.


page 291, image: s291

uelocit as genti pernix: inquies animus plurimis. militares equi, et arma sanguine ipsorum chariora. Nullus nisi festis diebus epularum apparatus, aqua calida lauari post secundum Punicum bellum a Romanis didicere. In tanta seculorum serie nullus illis dux magnus praeter Viriatum, qui annos decem Romanos uaria uictoria fatigauit. Foeminae res domesticas agrorumque culturas administrant: ipsi armis et rapinis inseruiunt: breui utuntur ueste ac nigra lanam habente similem caprarum pilis. Peltas in bello paruas ex neruis confectas, quibus tegatur corpus, habent: his in bello ea agilitate utuntur, ut et ictus et sagittas euitent: iaculis ferreis hamatisque utun tur, galeas ferunt aereas cristatis palmis, gladios ex ferropuro ad palmi mensuram, quibus in conferta utuntur pugna. Ferrum suo more ad conficienda arma praeparant. Nam ferreas laminas in terram abscondentes, ibi tamdiu esse sinunt, quoad debiliori parte ferrugine absumpta ualidior supersit: ex eo tum enses fortissimos, tum caetera ad belli usum arma necessaria componunt. hoc pacto fabricata, adeo caedunt omnia, ut neque scutum, neque galea, neque aliud quid eis obsistat: duobus gladijs fulti, cum equestri certamine superiores euaserint, ex equis desiliunt, et pedestrem adiuuant pugnam. Iaculis longe iaciunt et summa arte: in acie diutius perseuerant: mobili corpore leuique, ut facile fugiant hostem et insequantur. Bella ad numerum aggrediuntur, hosti obuiant cantando. In pace cho reas leui satu exercent, cum quadam crurum agilitate. Er ga nepharios homines atque hostes crudeles sunt, cum aduenis humani atque hospitales. Aduenientes enim externos hospitio


page 292, image: s292

benigne recipiunt, adeo ut aemulatione quadam inuicem pro illorum honore certent. Quos aduenae sequuntur, hos laudant, amicosque Deorum putant. Mulieres ferrea monilia collo gestant supra uerticem coruos incuruos ha bentia, et ante frontem longius incumbentes, ad quos, cum uelint uelum attrahunt, ut extentum faciei umbracu lum praebeat, idque ipsae pro maximo ducunt ornamento. Quadam item in parte tympanulum circumducitur, ad posterioresque in occipite neruos capiti usque ad auriculas adstrictum in altum latumque paulatim supinatur. Aliae synciput expilatum enudant, adeo ut amplius quam frons ipsa pateat. Aliquae impositum ad pedis mensuram in sublime stylum erigunt, cui caesariem circumtexunt, deindeque pileo nigranti exornant. Carnibus uarijs affluenter uescuntur. Potum ex melle conficiunt, eius copiam praebente affatim patria. Vinum emptum bibunt, mercatorum opera aduectum. Mirabilis apud eos haec obseruatur consuetudo: quod licet in uictus munditia elegantes existant, una in re tamen ista immundi uidentur, et spurcitie pleni, nam uniuersum corpus Iauant urina, dentesque fricant, hanc optimam corporis curam existimantes. Fuit olim tota. Hispaniae terra (ut nihil obmittatur quod ad regionis cogni tionem attinere cognoscitur) diuisa in ulteriorem et citeriorem Hispanias. Citerior eadem quae Tarraconensis ad Pyrenea usque iuga protenditur. Vlterior in duas per longitudinem prouincias diuiditur, in Bethicam et Lusitaniam. Superioribus annis Hispania in regna quinque diuisa est, in Castellae Regnum, Aragonum, Portugalense, Nauarrae, et Granatae.


page 293, image: s293

De Lusitania, et uetustis Lusitanorum moribus. CAP. XXIIII.

LVsitania ulterioris Hispaniae pars, quae hodie Portugallia appellatur, Bethicam a meridie, Tarraconensem ab ortu, ab occasu et septentrione oceanum habens: dicta, ut Plinius scribit, a Luso Liberi patris ac Lysa cum eo bacchante. Sunt Lusitani Hispanorum fortissimi, scrutatores insidiosi, ueloces, agiles, atque uersatiles. Scutis duuûm pedum latitudine utuntur curuis ad anterio ra prospectantibus, quibus neque fibula, neque ansa nulla est, his in bello ea agiliate utuntur, ut et ictus et sagittas eui tent. Gladiolus aut pugio lateri adhaeret. Plurimi lineos Thoraces habent, perpauci loricis utuntur, aut cristatis Cassidibus, nonnulli neruatis galeis, Iaculum longe iaciunt, et summa arte: in acie diutius perseuerant, mobili corpore leuique, ut facile et fugiant hostem, et insequantur. Peditibus ocreae adsunt. unusquisque plura fert iacula. quidam utuntur et hastilibus, cuspides sunt aerae. Aliquos Durio amni uicinos Spartano ritu degere tradunt, duobus utun tur unguentis, ad calefaciendumque ignitis utuntur lapidi bus, et frigida lauantur. Vnicus illis est cibus mundus quidem et simplex. Sacrificijs dediti exta prospiciunt, nihilque concidunt, inspectant et lateris fibras et contrectantes uentura coniectant. Ex intestinis quoque hominum maxime captiuorum diuinationes captant, sagis uelantes. Inde ubi plaga infigitur ab intestinis sub aruspice primum ad hominis casum uaticinantur, abscissas captiuorum dextras dijs offerunt. Omnes montium habitatores uictu simplici utuntur, aquarum potores, humi cubitores.


page 294, image: s294

Longas ut foeminae inferius diffundunt comas. mitratis frontibus pugnas ineunt. Hirco maxime uescuntur, quem et Marti immolant, sicut et captiuos et equos. Faciunt etiam Hecatombas, id est, centenario numero sacrificia quolibet ex genere, ritu Graecanico: et, ut in quit Pindarus, omnia centena immolant. Gymnica etiam conficiunt certamina. Armis exercent ludos, et equis, et caestibus, et cursibus, et tumultuaria pugna, et instructo per cohortes praelio. Montani homines duabus anni partibus querna uescuntur glande, quam cum siccauerint frangunt, molunt, panes conficiunt, et ad tempus reponunt. Hordeaceo utuntur uino, nam uitis inopia summa laborant. idque ita confictum euestigio absumunt. Conuiuia inter consan guineos celebrantes, pro oleo butyrum usurpant, sedentes coenitant: aedificatos in pariete hemicyclos habentes. Primus sedendi locus coenantibus in orbem aetati praestatur et honori. Inter potandum ducto ad tibiam uel tubam choro saltant instexis exulantes pol licibus. In Basteranis mulieres inuicem manibus promiscue innectuntur. Omnes fere pullis amicti uestibus, et sagis, in quibus inuoluti per stramenta cubant. Terrea illis ut Gallis in usu sunt uasa. Mulieres in roseis degunt ornamentis. Numerorum loco graui admodum sarcinarum permutatione utuntur: uel extensi argenti laminae frustum abscissum exhibent. Destinatos neci lapidibus obruunt. Paricidas extra montium confinia uel ultra flumina eiectos saxis opprimunt. Coniugia de more Graecorum contrahunt. Aegrotos uetusto ritu Aegyptiorum in plateis deponunt, ut qui eo morbi genere tentatisunt, commonefacere


page 295, image: s295

eos ualeant. Hic est montanis uiuendi ritus quem conmemoraui, eis inquam, qui boreale Hispaniae latus terminant. Memoriae proditum est, Cantabros, qui extrema Lu sitaniae seruant, cum in hostium potestatem perueniunt et deinde cruci affixi, laetitiae peana canere. Viros uxoribus dotes tradere, et filias haeredes designari, a quibus fratres earum uxoribus exhibentur, tantaque feritate esse, ut matres filios, ne in hostium manus perueniant, trucidare, et illud etiam filios parentibus facere. Cuidam deo sacra faciunt, cuius nomen non extat. Rotunda luna tempore nocturno ante fores per omnes domos pernoctant choreas agitantes. uirorum et mulierum communis est utilitas. Rem ipsae rusticam exercent, Puerperaeque uiris ministerium exhibent. Hispanum et illud est, ut de more toxicum apponatur, ex olere apio consimili conficiunt, nullum afferens dolorem, ut si quid offeratur inuiti, in promptu illud habeant. Eorundem et illud est, ut sese pro ijs, quibus conci lientur immolent, et pro eis morti se deuouent.

De Anglia, Scotia, Hybernia, alijsque multis insulis, et Insulanorum moribus. CAP. XXV.

ANglia, quae et Britannia ab eruditis dicitur, insignis in Oceano insula triangulari forma Siciliae similis. Haec undique a circumfuso mari complexa est nusquam iuncta continenti, sed ab omni orbe nostro diuisa, quae et quondam ab albis rupibus, qui ad eam nauigantibus primo apparent, Albion dicebatur. Troes eam quandoque incoluerunt, qui Troia a Graecis uastata Valladis oraculo digressi classe in hanc insulam uenerunt, atque Gigantes


page 296, image: s296

tunc eam incolentes multis praelijs uictos expulerunt. Hos uerum et ipsos post multos annos Saxones illustris Germaniae populus Anglae reginae auspitio expulerunt, et agros opesque Insulanorum inter se partientes, ut linguae pariter et gentis memoria in deuicta insula sempiterna foret ab Angla ductrice sua terrdam illam Angliam dixerunt: quamuis plerique sic appellatam putent, quasi nostri orbis angulum. Galliae et Hispaniae septentrionem uersus opponitur, Ambitus quadragesies octies et septua ginta quinque milibus passuum constat: dies longissimus XVII. horarum deprehenditur, et aestate lucidae sunt no ctes. Sunt Angli caeruleis oculis, facie adeo uenusta et statura procera, ut beatissimus Gregorius cum forte Anglorum pueros Romae uideret, Bene, inquit, bene Angli dicuntur, quia uultu nitent ut angeli, oportet illis ministrari iter salutis aeternae. In bello sunt intrepidi, optimique sagitarij. Foeminae candore et forma insigni, Vulgus ignobile, ferum et inhospitale: mitior nobilitas ac magis obuia ad omne humanitatis officium: aperto capite, alteroque ge nu flexo hospites salutant: osculantur etiam si mulier sit, atque in cauponam ducunt, potantque una, quod facere mi nime probro est, modo omnis lasciuia absit. In bello non agri uiolantur, non urbes, sed ad internetionem alterius partis dimicatur. Omnia uictorem sequuntur. Prouinciarum omnium prima Christianam pietatem complexa est, pecoris et lanificij abundans, Lupos non gignit, nec illatos nutrit. Iccirco uagum pecus et sine custode securum. Est Anglia etiam metallis diues: Aurum habet, argentum, plumbum, et cuprum. Insunt et Margaritae, et Gagates


page 297, image: s297

lapis, qui ardet in aqua, et oleo extinguitur. Vinum non gignit tellus, sed pro eo Ceruisia in usu est. Sunt et exotica uina. Vici et uillae in Anglia plurimi sunt, et urbes numero multae. Lundonia gentis caput regiaque sedes, quae nunc corrupta uoce Londres, copia negotiatorum celebris. et tales infra paucos annos Anglorum mores erant, Caesaris uero tempore alios tuebantur. Nefas tunc erat leporem, gallinam, aut anserem gustare, alere tamen uolu ptatis gratia. Mediterranei plaerique lacte et carnibus sine frumenti usu, uictitabant, amiciebanturque pellibus. Glasto ora inficiebant, qui color est caeruleus, ut in pugna hor ridiores essent, capillo promisso, praeter caput caeterum corpus rasitare. Mulieres uno tempore denis et amplius uiris matrimonio locari, habereque eas fratres cum fratribus communes, parentes cum liberis: ac si qui ex his nati essent, liberi habebantur. Strabo autor est, Anglos proceros homines supra Gallorum staturam esse, capillo breuiore, in quo tamen cum Caesare dissentit. nemora undique obsepta, urbes illis fuisse et in his tuguria, sub quibus et domini et armenta stabulabantur: pluuium ibi coelum esse magis quam niuale, cum disserenaret, late nebulam obtinere terram, ut quatuor circiter horas meridianum solem non aspiciant. Scotia suprema Angliae pars est, ad septentrionem tenui freto siue ftuuio ab insula dirempta: nec procul inde Hybernia, Hyrlandiam uulgus uocat. Indiscreti insulanorum habitus, indiscreta fere omnia, eadem lingua, ijdem mores, subita ingenia, et in ultionem prona, ferociaque in bello insignis, sobrij, et inedae patientissi mi, eleganti forma sed cultu negligentiore. Scoti a pictura


page 298, image: s298

corporis nuncupati ut quidam arbitrantur. uetus et uulgare fuit pectus, brachia, manus, encausto figurare, quod in paucis hodie seruatur, atque ijsdem syluestribus, ueteres scriptores, Britannorum fuisse aiunt, quum in pugnam ituri essent, corpora sibi tingere, ad terrorem ut credere par est. Inuidi natura, ac caeterorum mortalium contemptores. Ostentant plus nimio nobilitatem suam, ut in summa etiam egestate suum genus referant ad regiam stirpem. Gaudent mendacio, nec pacem colunt, ut caeteri Angli. Scribit Pius pontifex dies ibi brumales trium ferme horarum esse. caeterum et illud mirabile in ea gente obseruasse, Mendicantes circa diuorum templa lapides in eleemosynam, a praetereuntibus congerere, quibus ad usum ignis uterentur. Caret lignis ea regio: lapis qui datur sulphurea est materia aut certe pinguis. Refert quoque Aeneas inuestigatam a se ibi arborem esse, sed non repertam, cuius caduca folia in subiectum amnem prolapsa in uolucres uerti dicerentur. adijcit audiuisse postea a locorum peritis id nuraculi in Orcadum una spectari.

Hybernia Insula inter septentrionem et occidentem solem dimidio minor quam Britannia, cui propinqua est, ab hyberno tempore, ut quidam putant, appellata, adeo pabulosa est ut ibi pecuaria (nisi aestate a pastibus arceantur) in periculum agat satietas. Nullum noxium animal gignit, non araneum, non ranam, nec alit aliunde inuectam: omnia noxia animalia alio asportata solo pulucris iniectu necat. Apes in ea non reperiuntur, mira coeli temperies, fertilitas insignis. Gens tamen inhospita, inculta, crudelis. Sanguine interemptorum hausto prius uictores


page 299, image: s299

uultus deturpant. Fas atque nefas eodem animo ducunt. Puerpera si quando marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os paruuli summo mucrone auspicio alimentorum leniter infert, et gentilibus uotis optat, non aliter, quam si in bello et inter arma mortem obeat. Qui cultui student, dentibus marinarum beluarum insignium ensium capulos exornant, candicant enim ad eburneam claritatem. Viris praecipua gloria in armis est. Montium incolae carne, lacte et pomis uictitant, magis uenationi et ludis, quam agrestibus operibus dediti. Mare quod inter Hyberniam et Angliam interluit, undosum, inquie tum toto anno: non nisi aestiuis pauculis diebus est nauigabile, nauigant autem uimineis alueis, quos circundant ambitione tergorum bubalorum. quantocunque tempore cursus tenebit, nauigantes escis abstinent: freti latitudinem in centum uiginti millia passuum diffundi, qui fidem ad uerum ratiocinati sunt aestimarunt. Qui Sylluram insulam tenent homines etiam nunc uetustum morem custodiunt. Nundinas ac nummum refutant, dant res et accipiunt, mutationibus necessaria potius quam precijs parant. Deos percolunt, scientiam futurorum pariter uiri et foeminae ostentant. Ebudum insularum quarum quinque sunt, incolae fruges nesciunt, piscibus tantum et lacte uiuunt. Rex unus est uniuersis: nam quotquot sunt, omnes angusta interluuie diuiduntur. Rex nibil suum habet, omnia uniuersorum: ad aequitatem certis legibus stringitur. ac, ne auaritia a uero diuertatur, discit paupertate iustitiam, utpote cui nihil sit rei familiaris: e publico alitur. Nulla ei datur foemina propria, sed per uicissitudines


page 300, image: s300

in quamcumque commotus sit usuariam sumit. unde ei nec uo tum nec spes conceditur liberorum. Thyle insularum ultima, quae circum Britanniam iacent est, in qua aestiuo solstitio, sole in Cancri sydus faciente transitum, nox fere nulla, Brumali solstitio perinde nullus dies. Pomorum copia est, qui illic habitant, principio ueris inter pecudes pabu lis uiuunt, deinde lacte, in hyeme conspergunt arborum fructus. Vtuntur [(transcriber); sic: Vtununur] foeminis uulgo, certum matrimonium nullis.

Aliae quoque existunt insulae in Mediterraneo occidentem uersus, quae a Graecis Gymnesiae ab incolarum nuditate, qui aestatis tempore absque uestibus incedunt: ab accolis uero ac Romanis Baleares, a fundae iactu, quod rectius quam reliqui lapides iaciant, appellati. Harum media reliquis maior est, demptis septem, Sicilia, Sardinia, Creta, Euboea, Cypro, Cyrno, Lesbo. Abest ab Iberia, quae Hispania est, diei unius nauigatione. Minor ad orientem spe ctat, nutriens plurima omnis generis armenta, sed mulos praecipue, qui et magni sunt, et sonora uoce. Vtraque insula fertilis ac fructifera est, referta est habitatoribus, ut qui triginta hominum millia excedant. Ad uini potum, quod raro apud eos est, sunt promptiores. Oleo omnino carent: ideo ex Lentisco et Procidipe mixtis ungunt cor pora. Mulieres adeo prae caeteris appetunt, ut mulierem a praedonibus captam tribus aut quatuor redimant uiris. Habitant in saxis concauis, iuxtaque praecipites petras. Effafossis cuniculis ad corporum tegumenta utuntur, et uitae securitatem. Aureo nummo aut argenteo non utuntur, quae afferri ad insulam prohibent: existimant enim eo pacto, cum auro atque argento careant, sese facile omnes uitae


page 301, image: s301

insidias euasuros. Hanc obrem cum olim cum Carthaginiensibus militassent, ex stipendio impenso mulieres ac uinum emptum secum tulere. Mirandum uero quod in nuptijs de more seruant: in epulis enim quae cum domesticis amicisque in nuptijs fiunt, primus secundusque et deinceps secundum aetatem reliqui nuptam cognoscunt: ultimus sponso locus aduxorem datur. Priuatim quid etiam, et a caeterorum moribus alienum in defunctorum sepulchris obseruant. Lignis enim membra corporis incisa in uas conij ciunt, supraque saxa accumulant. Arma eis sunt fundae tres, una caput cingunt, altera uentrem, tertia in manibus gestatur. In praelio lapides multo maiores quam reliqui ita robuste iactant, ut ab aliquo tormento lapis missus uideatur. In urbium expugnatione lapidum iactu eos quidem qui supra ex propugnaculis moenia tuentur uulnerant. In pugna uero scuta, galeas, omneque armorum genus confrin gunt: ita autem recte lapides propellunt, ut raro effugiat ictum appetitus locus, quod eis continuus a pueritia usus praebet, a matribus ad id certamen coactis. Imponunt enim supra erectum lignum panem, signum quod iactu petant, neque ante cibum capiant, quam panem lapide eiectum pro cibo sumunt permissu matris. Nunc de insula in oceano uersus meridiem repeta, et quae in ea praeter fidem narrantur, deque inuentionis causa paucis sunt explicanda. Iambolus a pueritia eruditus post patris, qui mercator fuit, obitum, et ipse mercaturae operam dedit, per Arabiam transiens ad aromata emenda, cum socijs itineris a latronibus captus primo cum uno ex conseruis pastor deputatus est, deinde una cum eo a quibusdam Aethiopibus comprehensus, ultraque maritimam


page 302, image: s302

Aethiopiam ductus. Hi cum essent externi, in expiationem eius regionis captisunt. Mos erat his qui in ea loca incolebant Aethiopibus a priscis temporibus ex deorum responso traditus. perque progenies uiginti, annos uero sexcentos (progenies enim triginta perficitur annis) obseruatus duobus homnibus expiationem facere. Habebant praeparatum nauigiolum ad ferendas maris tempestates aptum et quod duo uiri facile regere possent. In id sex mensium ui ctu, quod satis esset ambobus imposito, uiros inducentes mandabant, ut secundum oraculi responsa nauiculam uersus meridiem dirigerent, uenturos eos ad insulam esse felicem et humanos homines, qui beate uiuerent. Eodem modo et eorum patriam, si ipsi in insulam salui peruenissent, sexcentis annis in pace felicitateque futuram. Sin uero longitudine maris territi cursum retro uerterent, tanquam im pios ac scelestos omni eorum genti magnarum calamitatum causam praebituros. Aethiopes uero aiunt dies agere iuxta mare festos, sacraque facere, optantes, quo solita fiat expiatio, prosperum nauigantium cursum. Hi post quatuor mensium nauigationem multis acti tempestatibus ad insu lam deferuntur figurarotundam stadiorum ambitu quinque millium. insulae appropinquantibus, accolae quidam obuij scapham deducunt, alij accurrentes mirantur alienigenarum aduentum, eos humaniter benigneque suscipiunt, quae apud se erant illis communicantes. Sunt eius insulae homi nes corpore ac moribus haud nostris similes, eadem tamen corporis forma, sed quae magnitudine quatuor cubitos excedat, horum ossa ueluti nerui quo uelis flectuntur reste ctunturque, Corpore sunt plusquam nos, agili ac robusto.


page 303, image: s303

Nam si quid manibus ceperint, nemo eripere ex digitis po test: pilis corporis adeo perpolita, ut ne parua quidem lanugo appareat. Pulchri sunt, decori, et corpore composito. Aurium foramina multo nostris patentiora, quemadmodum, et lingua a nobis differunt. Habet enim eorum lingua priuatim quid, tum a natura, tum ab ingenio datum: diuisam enim linguam natura dedit, qua scinditur in inferiori parte, ut ab radice duplex esse uideatur. Ita uaria utuntur loquela, ut non solum uoce hominum loquantur, sed auium diuersarum imitantur cantus. Et quod mirabilius uidetur una cum duobus hominibus perfecte simul respondendo, tum disputando loquuntur: una enim linguae parte uni loquitur, reliqua alteri. Purum ibi esse integro anno aerem constat, quemadmodum poeta scribit, Pyrum supra pyrum, ma lum supra malum, uuam supra uitem senescere: esse insuper tradunt continuo diem parem nocti. Circa meridiem nullam fieri rei alicuius umbram cum supra uerticem sol existat. Viuunt autem secundum cognationes ac coetus, qui tamen quadringentos non excedant. Habitant in pratis ferente absque cultura sponte sua uberes fructus terra. Nam insulae uirius aerisque temperies terram sua sponte frugiferam, ultra quam satis est, reddit. Nascuntur apud eos arundines plurime ferentes uberem fructum al bo eruo persimilem: hos collectos spargunt aqua calida, quoad auctus ouis columbae magnitudinem aequat, ex his postmodum contritis panem conficiunt dulcedine praestantem. Sunt etiam in ea aquarum fontes permagni, ex quibus partim aquae calidae ad usum balneorum, ad curandosque morbos manant. Partim summa dulcedine frigi


page 304, image: s304

dae, quae ad ualitudinem conferunt. Est quoque omnium doctrinarum maximeque astrologiae apud eos cura. Vtuntur literis quas habent uiginti et octo secundum uirtutem significandi, characteres uero septem, quarum quaelibet quatuor interpretatur modis. Longissimae sunt aetatis, ut qui annis centum quinquaginta uitam agant, et absque aliquo (ut plurimum) morbo. Si quis febriciat, aut corpore aeger fuerit, mori statuta lege compellunt. Non scribunt per latus, ut nos, sed a superiori parte recta linea ad inferiorem. Mos est eis ad certam usque aetatem uiuere, qua perfecta, uariam sibi mortem sponte constituunt. Gemina est apud eos herba, supra quam si quis iacet in suauem deductus somnum moritur. Mulieres minime nubunt, sed omnibus sunt communes. Simili modo et filij educantur, communique amore sunt omnibus. Abducunt saepius a nutrientibus infantes ne matres filium recognoscant. Quo fit, ut cum nulla sit apud eos ambitio, aut praecipua affectio, concordes absque seditione uiuant. Esse insuper ea in insula animalia magnitudine quidem parua, sed natura et sanguinis uirtute admirabilia, corpore sunt rotundo ac testudinibus simili, duabus lineis inuicem per medium transuersis, in quarum cuiuslibet extremo sit auris et oculus, ut quatuor oculis uideant, totidemque audiant auribus. Vnicis uentre atque inte stinis, in quae commesta confluunt. Pedes circum habent plures, quibus in utranque partem ambulant. Huius beluae sanguis mirabili asseritur uirtute. Omne enim corpus concisum dum spirat hoc tinctum sanguine cohaeret. Quisque coetus nutrit magnas diuersae naturae aues, quibus experiuntur quales filij sunt futuri. Impositis enim


page 305, image: s305

supra aues infantibus, si uolantes per aera immoti non expauescant, educant. Si uero timore, ignauiaque deficiunt, proij ciuntur, ut neque diutius uicturi et animi exercitio inutiles. Cuiuslibet coetus senior alijs tanquam rex cui parent omnes, imperat. Annis centum quinquaginta actis seipsum uita ex lege priuat. post eum senior accipit principatum. Mare quo insula circumdatur fluctuosum, et quod motus ingentes facit, dulcis est aquae gustus. Arctus et pleraeque stellae quae nobis apparent minime ab illis conspiciun tur. Sunt et aliae septem insulae pari magnitudine, paribusque fere interuallis distantes, quae eiusdem gentis, legisque existunt. Omnes eas incolentes, quamuis terra sua sponte abunde uictum ferat, his tamen modeste utuntur. Simplices enim cibos appetunt, nutrimentum quod satis est quaerentes. Carnibus tum assis tum elixis uescuntur. Coquorum artem uarijsque saporibus condita ut inutilia reijciunt. Deos et eum, qui omnia continet, solemque, et reliqua coelestia colunt. Pisces, auesque uarij generis capiunt. Nascuntur ibi sua sponte arbores fructiferae, Oleae et uites, ex quibus olei et uini copiam educunt. Serpentes magnos sed innocuos insula producit, quorum carnes mirae dulcedinis edunt. Vestes parant ex lanugine molli ac splendida ex medio arundinum sumpta, qua maritimis tincta ostreis uestimenta purpurea conficiuntur. Varia existunt animantia, ut quia propter opinionem haud facile credita. Certum uiuendi ordinem seruant, unico cibo dietim contenti. Nam certo die pisces, alio aues, quandoque terrestria animalia edunt, oleo aliquando simplicique mensa utuntur. Diuersis sunt exercitijs dediti, quidam inuicem ministrant, alij piscantur,


page 306, image: s306

scantur, alij exercent artes, nonnulli circa alias res usui commodas occupantur. quidam acceptis senibus partitis inuicem operis seruitio uacant. In sacris ac diebus festis hymnos in deorum, et maxime Solis, laudes canunt, cui se et insulas dicarunt. Mortuos in littore sepeliunt, cadauer cum mare fluit arena obruentes, ut aquae fluxu, inundationeque exaggeretur locus. Calamos ex quibus fructum decerpunt augeri aiunt, minuique ad Lunae modum. Fontium aqua dulcis ac sana caliditatem seruat, nisi frigida aquae aut uinum immisceatur. Iambolus et qui cum eo accesserat cum septem annis in insula mansisset, tandem inuiti eiecti sunt, tanquam mali, malisque moribus assueti. Igitur praeparata rursus scapha, cibisque impositis abscedere coacti mensibus quatuor ad Regem Indiae peruenere, a quo postea saluo conductu per Persidem in Graeciam dimissi sunt.

De Taprobana insula, et gentis eius moribus. CAP. XXVI.

TAprobanen Insulam antequam temeritas humanae exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbene alterum putauerunt, et quidem eum, quem habitare Antipodes crederentur. Verum Alexandri Magni uirtus igno rantiam publici erroris non tulit ulterius permancre, sed in haec usque secreta propagauit nominis sui gloriam. Missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedoniae, terram istam quanta esset, quid gigneret, quo modo haberetur exploratam notitiae nostrae dedit: patet in longitudine stadiorum septem nulia, in latitudine quinque milia, scinditur amne interfluo. Nam pars eius bestijs et Elephantis repleta est, maioribus multo, quam quos India: partem homines


page 307, image: s307

tenent. Margaritis scatet, et gemmis omnibus: sita est inter Ortum et Occasum, ab eo mari incipit quod fretum Indiae est. A Prasia Indorum gente dierum uigintiquinque primo in eam fuit cursus: sed cum papyraceis et Nili nauibus illo pergeretur, mox cursu nauium nostrarum septem dierum iter factum est. Mare uadosum interiacet altitudinis non amplius senûm passuum. Certis autem canalibus adeo altum, adeoque depressum, ut nullae unquam anchorae ad profundi illius ima potuerint peruenire. Nulla in nauigando syderum obseruatio, utpote ubi septentriones nequaquam aspiciuntur, Vergiliae nunquam apparent: Lunam ab octaua in sextamdecimam tantum supra terram uident. Lucetibi Canopos sydus clarum et amplissimum: Solem orientem a dextra habent, occidentem a sinistra habent. Sub Claudij adhuc principatu aes signatum ignorabant. Pecunia maxime stupuisse traduntur, quod signata disparibus foret uultibus, paremtamen haberet modum ponderis. Excedunt homines corporum magnitudine alios omnes, Crines fusco imbuunt. Caeruleis oculis, atroci uisu, terrifico sono uocis, quibus immaturamors est. In annos centum aeuum trahunt. Alijs omnibus annosa aetas, et pene ultra humanam extenta fragilitatem. Nulli aut per diem, aut ante diem somnus. Noctis partem quieti destinant, lucis ortum uigilia anteuertunt. Aedificiamodice ab humo tollunt. Annona semper eodemtenore est, uites nesciunt, Pomis abundant. Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas praeualet, sed suffragium uniuersorum: populus enim eligit spectatum moribus et inueteratae clementiae, et iam annis


page 308, image: s308

grauem. Sed hoc in eo quaeritur cui liberi nulli sint. Nam qui pater fuerit, etiam si uita spectatus est, non admittitur adregendum: et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate. Idque eo maxime custoditur, ne regnum haereditarium fiat: deinde etiam si rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere. Quadraginta rectores aecipit, ne in causis capitum solus iudicet, et sic quoque si displicuerit Iudicatum, ad populum prouocatur. A quo datis Iudicibus septuaginta, fertur sententia, cui necessario adquiescitur. Cultu rex dissimili a caeteris uestitur. Quodsi etiam ipse in aliquo peccato argutus sit, ac conuictus, morte multatur. Non tamen ut cuiusque attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate etiam colloquij potestas punito denegatur. Culturae student uniuersi, uenatibus indulgent, nec plebeias agunt praedas, cum Tygrides et Elephanti tantum requi rantur. Maria quoque piscationibus in quietant, marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo ut superficies earum domum faciat, et numerosam familiam non arcte receptet. Maior pars Insulae huius calore ambusta est, et in uastas deficit solitudines, latus eius mare alluit peruiridi colore, fructicosum adeo, ut iubae arborum plerunque gubernaculis atterantur. Mirantur aurum, et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea uarietate, Margaritas legunt plurimas maximasque. Ethaesunt gentes, hae nationes, quarum mores ritus et instituta ab historiogra phis ipsis passim celebrata sunt, et potissimum quae potue runt aliqua sui excellentia et dignitate ad cognitionem


page 309, image: s309

nostram peruenire. permulas adhuc esse fateor, quae a me aut praetergresse sunt, aut parcius attrectatae, cum de illis scribere non plura potui quam inueni, ut qui apud eas non fui, nec cognoui, neque qui omnium conscius esset (praeter immoralem deum) dicere satis posse existimaui. Ipse enim solus est, qui nouit omnia, et solus qui potest, Ipse est, qui prima ipsius orbis fundamenta in orbem coniecit, et immensi maris aditum et semitam mortalibus patefecit, quique uitae huius commoditates omnes, diuitias, dignitates, hono res praestitit: quiuesydera discernens unicuique, quam uoluit, sortem tradidit: quibusdam enim ut terram colerent, atque inde sibi diuitias et opes compararent, alijs autem ut pelago acti; aut piscarentur sibi uictum, aut mercimonia commutarent. Alijs ut scientiae et philosophiae studijs se dederent, atque inde honores aucuparentur et laudes. Multis etiam ut caeteris honores iuberent et imperarent. Ideo non mirandum, si homines uariam inter se, non solum fortunam, sed etiam naturam, mores, et uiuendi ritus sint consecuti: quum uidemus regiones et loca eam quoque uarietatem adepta, postquamuna quidem lacteos homines pariat, alia subalbidos, alia fuscos, alia prorsus adustos, aut similes multis floribus, quales Assyria generat. Sic enim statuit Deus, ut homines uarij quoque ingenij, et multiformis animi ac industriae, quemadmodum et caetera, nascerentur, atque ut unusquisque sua contentaretur sorte.


page 310, image: s310

ANDREAS PALEOSPHYRA GVNDELFINGIVS LECTORI S. [Abbr.: SALVTEM]

A MARONE licet Ithacus Vlysses scelerum Inuentor, ab Homero Polytropos, ab alijs technarum architectos, et uersutiae omnis conciliabulum appelletur: attamen sapientissimus, peritissimus, atque patientissimus heroum omnium et praedicatur, et habetur, quod peregre profectus, externorum hominum mores multorum cognouit, et urbes, ab aduersante nimium sibi fortuna per Scyllam atque Carybdim actus, Syrtium, Cyclopis, Syrenum, et Circes molestias tulit. Quis ergo non uideat, quis non intelligat quam decorum, quamque utile sit ad tanti principis uestigia quam remotissime peregrinari, alienas terras inuisere, unde peculiaria gentium aliarum studia, mores, exercitia, linguae, leges, dogmata sacra et profana omnia, esus, uestitus, aedificandi ratio, locorum situs, cultusque, et denique rerum naturae omnium ediscantur. Quoniam uero propter impedimenta pleraque aetate maxime nostra omnibus hoc non conceditur, ut non minus illa haec in patrio sinu quiescendo cognoscerentur, elaborauit Boemus hic meus, Literarum humanarum scientissimus, ex innumeris classicis scriptoribus conscriptum praesens opus. In quo tres terrae partes, partium regiones, et loca, locorum homines, hominum mores et ritus memorabiliores explicantur omnes, tanta diligentia,


page 311, image: s311

tanta arte, quanta a nemine ante eum unquam prius pertractati dinoscuntur: ex racematione diligenti uindemiam, ex spicilegio messem fecit, succosum non minus, quam iucundum, nec iucundum minus, quam utilem atque pernecessarium librum, adeo, ut nisi quae in ipso de homine praedicantur, ille, qui humanitati studet, cognouerit, magis instituto aberret suo, quam materiarius, quem materiae, in qua laborat, natura siue conditio fugerit. Quare humanarum rerum, humane Lector, eas hominum res intuere, lege: atque ubi quanta in eis utilitas, quanta, humanae uitae institutio sit, experieris, gratias Boemo nostro age immortales.

[Gap desc: indizes]