§. I. Secutus divisionem et hypothesin semel propositam, ostendit quomodo aliquid singulari iure fiat Nostrum.
His subicit acquisitiones, quae iuris gentium dicuntur c. 8.
§. III. De specificatione hoc loco sufficiebat, quod Grotius posuit. narn subtilior partitio, quam Feldenus afert, ad c. 8. n. 19. et 20. referenda est.
§. autem IV. immerito censura affertur, quasi non imperium et dominium, sed res occupari dicantur. si inspexisset Feldenus lem~ata capitis, non habuisset quod moneret. satis idoneus sibi interpretes Grotius est. occupatio, inquit, duplex; ad imperium, ad dominium. Neque obscura
est locutio seu locutionis permutatio, aut Grotio primum usurpata.
Occupationem vocat Grotius solum naturalem acquirendi dominii modum post prima illa tempora, communionis sc. quae a multis, etiam post lapsum hominis, fingitur, ab alis in statu tantum integritatis collocatur; et divifionis rerum primae, de qua §. I, At divisionem illam rerumprimam quae com~unionem mutaverit, accidisse occupatione et sortitione alii statuunt: alii potestatem paternam, arbitrium electi Principis, et consensum sive pactum hominum, tamquam primos modos agnoscunt; patriae potestatis auctoritatem in Adamo et Noacho; pacti exemplum, in Abrahami et Lothi contentione (gen. 13.) ponentes. In explicanda quoque illa communione, quam statui innocentiae propriam faciunt, fatentur nonnulli, etiam tum fieri et decore et licite illam divisionem rerum potuisse; et praeceptum iuris natisralis de non fur ando, supponere rerum divisionem: et dum, ut iuris gentium (quatenus a naturali distinguitur) fetum, divisionem illam faciunt, ea tamen de Sacrarum literarum auctoritate, et dictamine rationis admiscent, quae aliis vulgatis de illa distinctione sententiis, non satis congruunt. Qualia plura passim sunt obvia apud Theologos morales, ubi de prima rerum [Note: v. Molinae disput. 20. Lessius lib. 2. c. 5. dub. 1. 2. 3.] divisione seu distinctione dominiorum agunt. Undesatis constat, nondum satis excultum esse hoc argumentum, vel quoad historiam rerum divisarum (quae omnino hîc primum auspicium facere debet) vel quoad coniecturas, imo
rationum nata ex ipsis rebus et natura societatis momenta. Tetigimus quaedam in superioribus. sed res opus habet tota et conserta disputatione. Quam alio loco dare, animus est.
Locus Siculi Flacci in Editione Rigaltiana Paulo aliter legitur. Addendus autem est locus [Note: p. 30. p. 215.] Hygeni de limitibus constituendis: Hi autem quibus assignati sunt, de ducebantur intra centuriationem, at quae super fuerunt sub seciva eis concessa sunt, id est eorum rei publicae ex quorum territorio sumpserunt agros: ita ut in eos quos donaverat agros, et in eos qui redditi erant veteribus possessoribus, iurisdictio salva esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri. Legenda est, quae subicitur, disputatio de formula legum, iurisdictionem assignante.
§. V. De facultate legis civilis in antevertendo iure occupandi res mobiles dixit supra II, 2, 5. et infr. II, 8, 5. et 21.
De Iureconsultis in fine §. res nota. Illis persaepe est iuris gentium, ratione usus; quod praeter cives Romanos etiam externis convenit: sicut ex diverso iuris civilis dicuntur ea, quibus tantum cives Romani uti possunt. cum interim saepe et illa a iure civili Romano introducta sint; et haec, iuris gentium haberi aliquando debeant.
§. VI, De dominio infantium et furiosorum, puto rectius sentire, qui id ipso iure naturae niti, nec à gentibus primum introductum, sed explicatum esse docent. Sunt enim et ea iuris naturalis, quae alicui conveniunt ita. ut in
exercitium statim deducantur, sive ab actu primo ad secundum, ut Grotius cum scholis loquitur, ultro pertingant, cum primum, impedimentum vel naturale aetatis, vel fortuitum morbi, recesserit. Nullus enim est hic iuris defectus, ubi actus secundus ad tempus tantum suspenditur. Quod in infantibus quidem clarissimum est. Sed et in furioso subest spes recuperandae sanae mentis. ad quam etsi numquam perveniret, natura tamen iubet, non interverti, sed potius ad eius necessitates sutinendas accommodari, et deinde eo mortuo, ad eos transferri, quibus acquisitione deriuativa debentur eius opes. Scholastici distinguunt [Note: Molin. disp. 18. n. 3. etc. Less. lib. 2. c. 4. dub. 2.] usum dominii, et dominium habituale ipsum: illum in libero arbitrio, hoc in potentiis fundari dicentes. In quo cum recte sentiant, et Apostolum quoque iure naturali dominium infantibus adstruere credant, merito audiendi sunt. quamquam, si quis velit amplius a)kribologei=n, nec dominio, nec usu seu exercitio dominii destitui videbuntur infantes et amentes: licet ope aliorum id iuris exercendum sit. quod per accidens evenit. manet illis ius in re: manet facultas utendi: licet modus utendi ad alienam opem spectet. Quicquid autem vel tutor pupilli, vel qui res furiosi curat, disponit legitime, in eo non suum sed pupilli et furiosi ius exercet vicaria opera. Sed prior explicatio ad civilem usum sufficit. neque ad argutiores de definitione dominii disputationes hoc loco evagari fas est.
§. VIII. incipit restringere et corrigere ea, quae in Mari Liberoliberalius disseruerat, ut supra coepimus dicere. Qua de re vide omnino Seldenum Mar. Claus. I, 26. ut et de textibus ICtorum, quos conciliare Grotius §. IX. instituit, Eundem I, 14. ubi et seq. 15. c. etiam multa ad §. X. XIII. XV. pertinentia. Fuimus supra satis copiosi, et de vectigali (quod §. XIV. tangitur) multa annotavimus ad §. XIV. cap. praecedentis. Ad §. XIII. h. c. ipsius Grotii nobilem historicam annotationem supra laudavimus. quam, si placet, augere potes, dissertatione Thomae Rivii hist. nau. med. lib. 3. c. 38. et praesertim Io. Gryphiandri disputantis erudite, an etiam in mari sit iurisdictio aliqua? De Insulis c. 14. a §. 13. usque ad 74. Seldenus autem ostendit, illa Grotio collecta, non imperii tantum sed dominii occupati exempla esse. M. Cl. I. 8. et 14. et 15.
Quod dicitur, ratione personarum imperium maris per classem obtineri, recte capiendum est. Nam si classis sive exercitus maritimus aliquandiu subsistat in aliquo mari (quod ex variis causis contingere potest) etiam cum de imperio illius maris vindicando nihil cogitatur; non statim dicitur imperium maris acquisitum ratione personarum. Non ignoro equidem consuetudines nauticas, in iis, quae a praetereuntibus classem aliis navibus, tamquam ad agnoscendam auctoritatem classis subsistentis exigi, satis nonnumquam pro imperio, solent. sed imaginarii haec imperii simulacra sunt. An ergo
Grotius hoc vult dicere, si classis perpetuo subsistat in mari, occupari imperium? sicut Augustus duas classes, unam ad tutelam maris Superi, alteram ad tutelam maris Inferi in Italia habuit dispositas.
Quod de territorio in proxima maris parte additur, longe accuratius in Gryphiandri modo laudata dissertatione, et in primis quaestio de vicinitate definienda, tractatur. Adde etiam Alber. Gentil, de I. B. 3, 17. et in Hispanicae Advocationis lib. 1. c. 8.
§. XVI. NObilis quaestio, de mutato fluminis cursu, et terminis imperii proponitur. cuius momenta, quomodo contrariis disputationibus examinent Doctores, ostendit diligenter Gryphiander de Insulis cap. 14, §. 87. usque ad finem. Erudita autem est ratio Grotii, quam definiendi causa ex antiqui Iuris Terminalis prudentia, et finium arte mensoria regundorum disciplina arcessit. Quamquam limitati agri hodie non sunt: quorum conditionem agris ad mensuram concessis sive mensura comprehensis accommodari debere, existimavit Bartolus et eum secutus Noa Meurerus. quos refutat 10. Oetingerus de Finibus regundis lib. 2. cap. 2. et accuratius rem explanat Gryphiander de Insulis, c. 7. an. 52. vusque ad fin. postquam haec discrimina agrorum in praecedentibus explicaverat. sed Grotius tamen II, 8, 12. in iure alluvionis, agrum mensura comprehensum paris esse iuris cum limitato autumat.
Quod de medietate fluminis dicitur, habet coniecturam ex natura rei valde probabilem ac paene certam: ita ut Grotius existimet, iudices [Note: lib. 29. c. 23.] illos apud Marianam (loco in Annotatis iudicato) in pronuntiando hanc ipsam naturalem aequitatem secutos esse. Marianae narratio haec est: ad Hispaniae fines, qua Aquitaniam ad Oceanum attingunt, Fonterrabiae municipes cum Hondaiae Aquitani oppidi incolis de Vedasi fluvii utrosque agros interfluentis Galliamque dirimentis ab Hispania, possessione disceptabant, utrius oppidi iuris esset, non parum saepe armis. In controversia â Regibus dati iudices, ripa sua cuique oppido attibuta fluvium communem fore pronuntiarunt. salutari temperamento quievere tandem ii motus. Potest communis fluvius esse, quoad aequum ius utendi toto fluvio ad piscatum et aliis modis. potest et communis esse, alterutri ad medium alveum, a sua ripa, sicut in Annotatis ad §. XIII. posuerat Grotius ex Iohanne Magno, exemplum de terminis regnorum Sueciae in medio freti Oresundici. Et iuxta communem Dd. sententiam flumina sunt com~unia vicinorum utrinque usque ad dimidium alvei, quindo nimirum flumen duo diversa territoiria interluit ac dividit. sicut late probat et exemplis illustrat Gryphiander. [Note: de Insicl. c. 17. n. 97. usque ad 110.] Habet tamen divisio alvei interdum tantas tricas, ut satis constet, naturalem illam aequitatem pactis gentium haud raro temperatam. Animadvertet, quod dixi, qui voluerit cogitare perceptionem vectigalis in flumine, duobus ad medietatem com~uni. Igitur huc pertinet etiam observatio §. XVIII.
§. XVII. Tribus hic memoratis fluminis partibus aquae, alveo, ripis, addidit quartam Baldus, nempe litus. quem refellit Gryphiander de insulis cap. 11. n. 43. Idem, qui iptim explicat, per mutationem singularum partium, quando flumen mutatum pro eodem aut novo haberi debeat cap. 14. n. 103. etc.
De rebus derelictis §. XVIII. pulchre philosophantur [Note: de I. N. et G. 6, 4.] Hebraei apud Seldenum. et apud Moralistas praecipua quaestio est: quae pro derelictis haberi debeant. In quo genere, caute incedit Lessius lib. 2. disp. 5. dub. 8. Occurrent plura cap. seq. quod hinc pendet.
Quae de cetero adduntur, de dependentia dominii privatorum, et comparatione emphyteuticarii, et feudatarii, illustrabuntur, per ea quae habet Molina disput. 3. n. 11. etc.
Ante omnia hic de differentia vocabulorum constare debet: non quidem quidem quasi usucapio sit mobilium, praescriptio vero imobilium (utraque enim utrorumque est) sed quod usucapio acquisitione dominii per continuationem temporis; praescriptio, exceptione peremptoria
adversus eum, qui dominium affectaret, aestimetur. Quamquam hanc Iuris civilis distinctionem, non tantum Ius Canonicum permutatione utriusque vocabuli neglexerit; sed Doctores quoque sive utriusque iuris interpretes, promiscue utantur saepe his appellationibus.
Fuerunt in hoc argumento valde copiosi et curiosi Theologi morales, id est philosophi, qui legum civilium rationes ex fontibus aequitatis naturalis deducere, examinare, et ad viri boni conscientiam (quae in Christiano accuratius se exserit) accommodare studuerunt. Vix enim in hoc genere, et quasi extra ordinem, habitu Theologico vere sic dicto, utuntur. In iis, pereximia est diligentia Ludovici Molinae [Note: à disp. 60. usque ad 80.] qui viginti circiter disputationibus, hoc argumentum exsecutus est. Attingentur in sequentibus aliqua, in quantum ad exempla vitae congruunt. quae enim subtilius, quam ad usum consuetudinis humanae exquiruntur, extra propositi nostri limites sunt.
Quaestionem illam, an usucapio et praecriptio tantum sit iuris civilis invetum, an etiam iuris natur alis et gentium, aliqui a)krosqigw=s2, nemo satis serio, et solita his scriptoribus diligentiâ tractavit. Cardinalis de Lugo, cum usucapionis et [Note: tom. 1. disp. 7. sect. 1.] praescriptionis originem ab utilitate publica repetivisset, hanc dubitationem subicit: si adeo hoc expediens ad bonum publicum; ergo ex natura rei et ante omnem legem positivam, praescriptio haberet vim transferendi dominium. nam ipsum naturae lumen et natur alis ratio dictaret, hoc ita
fieri debere ad bonum publicum et ad pacem comservandam. Respondet deinde: lumen rationis dictare, hoc esse valde conveniens et expedire, ut lege positiva statuatur, non tamen esse bonum adeo necessarium, ut ab ipsa naturae lege, immediate stabilitum sit. Haec verba vel ita capi possunt, quatenus omnibus legibus posititiis, qua talibus, conveniant; neque enim facile lex aliqua proba civilis reperiatur, de qua id non queas dicere; vel, quatenus legibus de praescriptione, magis et excellentius conveniant, ideo scilicet, quod aequitati naturali sint propiores. Inter leges enim civiles una plus et manifestius, altera minus nec tam manifesta necessitudine de aequitate naturali participare potest. Cur primo illo significatu loqueretur, nihil causa habuit. Si altero sensu dixit, satis apparet, non ausum esse eum contraire vulgatae sententiae, et tamen aliquid non vulgare in iure praescriptionis agnoscere voluisse.
Sicut et alii temperamentum loquendi videntur quaesivisse, quando praescriptionem aequitati naturali non repugnare, aequitatem naturalem secum habere, iure aequissimo et quasi naturae lege niti, scripserunt. Ne diserte dicerent: praecriptio est iuris naturalis. Videndi scriptores laudati Alciato in Tit. Iur. Can. de praescriptionibus: [Note: tom 4. q. 2. §. 6. etc.] et Magero de Advocat. cap. 6. a §. 34. etc. Grotius quoque, cum ab initio capitis rationes aequitatis naturalis indagasset, §. IX. magis ius gentium voluntarium respicere videtur.
ut huc pertineat quod infra dicit II, 19. 6. Haec quamquam ex iure naturae ortum aliquatenus habeant, accipiunt tamen ex humana lege (I.G.) firmitatem quandam etc. Atque ita etiam doctissimus Conringius, in memorabili, et eximie huc pertinente disputatione, si non naturale, saltem gentium arbitrario iure, neglectorum imperiorum iustam occupationem constitutam et ratam esse redditam, ait.
Plures enim sunt, qui iure gentium citra ambages pronuntiant, Neque tamen omnes eodem modo. Seldenus, ad iura gentium intervenientia, ut vocat, refert. Alii de moribus gentium loquuntur. Nemo fortius puto, quam [Note: de eo quod instum est lib. 3. tit. 2. §. 4.] Hugo de Roy, qui usucapionem, in genere, iuri gentium adscribit. cum in ea spectetur rationis natur alis constitutem, necessitatis humanae exigentia, et usus gentium. (Vide an, qui ita describit, nihil aliud dicat, quam, esse iuris et naturae et gentium.) in specie vero, qua talis (inquit) iuri civili Rom. adscribenda est usueapio. Quando igitur quaeritur, an iusta sit lex quae [Note: Hug. de Roy lib. 3. tit. 4.] usucapionem inter homines in stituit, satis apparet, non posse hoc quaeri, si de iure naturali proprie sermo sit, sed nec tum ita quaeri posset, si iure naturali rationali confiiiirmaretur lla lex, ut lioquitur Hugo de Roy. [Notare in transitu licebit, appelatione iuris natur alis rationalis opus non esse, ubi ius animale pro nullo habetur quod ad lib. 1. non semel ostensum est.] De solo iure gentium voluntario et civili quaeri posset, an iuste vel civitas, vel gentes inter se
ita constituierint, sicut et alias cuiusuis legis iustrtia declarari, a iusta legislatoris potestate, et a iusta eiusdem voluntate, potest. Et legis quidem civilis de usucapione iustitiam declarat Hugo de Roy multis factis partibus, non alio tendentibus. Deducit enim 1. à iusta pote state [Note: n. 1.] puniendi sontes. quamquam is non praecipuus legis scopus est, sed accessorius: et in hypothesi, statuti certi temporis, quo quisque rerum suarum et possit et debeat curam agere. Ad hoc caput plura ex sequentibus pertinent: ut [Note: n. 3.] de consensu cuiusuis membri societatis in leges in societate latas: de cultura rebus necessaria: [Note: n. 4.] de favore iustae possessioni a lege addito. quamquam hoc satis debile est; nec exemplis [Note: n. 5.] allatis, non satis scilicet huc quadrantibus, affirmatur. [Note: n. 2.] 2. ex speciali iusta potestate legis, dominia rerum de uno in alium transferendi ob bonum publicum. sive, ut alii loiquuntur: ex iure maiestatis, vel nomothetico, vel, ut Grotius autumat, eminentis dominii. Sed hic locus lubricus est. Ad extraordinaria enim illa et subsidiaria summae potestatisi iura confugere non attinet, ubi ordinariis provisionibus se res explicat. Quae autem de praescriptionibus iure civili traduntur, iuris nomothetici ordinariis [Note: n. 6.] rationibus satis defendi queunt. 3. ex iusta occupatione, adeoque derelictione rei. 4. ex [Note: n. 7.] convenientia cum iure naturali, omnes homines ad ea, quae commune societatis bonum requirit, [Note: n. 8.] obligante. 5. ex convenientia cum iure gentium. [Note: n. 9. et 10.] 6. ex convenientia cum iure divino vel
generaliter, vel specialiter ispectato. Quae in singulis capitibus et hypothesibus permistis excutere, non est necessarium.
Potentissimi autem momenti est in hac quaestione, praesertim in quantum ad publica pertinet, dereclictio rerum, adeoque voluntas derelinquentis, et consensio tacita. in qua colligenda et probanda non uno modo videmas plerosque incedere. Eruditum haud dubie est consilium et ad interiiora proficiens specimen, quod in hoc genere Conringius dedit, de Finibus [Note: c. 19. p. 354. etc.] Imperii. Quo fundamento probe constituto, iam non poterit praescriptio referri semper inter modos acquir endi dominii, qui invito domino priore [Note: v. Less. l. 2. c. 6. pr.] fiunt. Et huius derelictionis respectu videtur placuisse nonnullis, ut dicerent: aliud esse exstingui dominium; aliud. transferri: cum ibi originariae acquisitioni locus fiat; hic, deriuativa intelligatur. cuius discriminis exempla in his disputationibus non solent nulla occurrere: ut fortasse probatam alis subtilitatis nomine differentiam, cur risu et ludibrio exciperet, [Note: Contr, ill. lib. 2. c. 54. n. 10.] somniisque annumeraret, causam satis gravem non habuerit Fernandus Vasquius.
Sed ad singula Grotianae disputationis capita, aliquid annotabimus. Statim §. I. incommodum illud proponit Grotius ex perpetuitate litium et discordiarum, si praescriptio inter gentes siversas omnis negaretur: ut ostenderet, eam rationem, quae, inter alias, movit legum civilium conditores, ut usucapionem decernerent, movere etiam poti???mo movisse
gentes, ut ad communicationem mutuam sive usurpandi iuris gentium, idem consensu vellent constituerentque. Aliiium siensuim nemo hinc exsculperit.
§. II. Exempla sive testimonia adferuntur, [Note: de I. B. 1, 22.] iam olim Alberico Gentili allata pleraque et aliis cumulata. Isocratis locus ex Archidamo perinsignis est, et inde petitus, ubi accurate ostenditur, iure optimo teneri, quae tot aetatibus et saeculis eosdem habuerint dominos. ut parum se peritum ostendat in tractandis veterum scriptis Feldenus, cum ex voce nomi/cous1i (arbitrantur) infitamre asseverationis robur instituit. sed ineptum sit, his immorari.
Illud notatu dignius est: saepe compendium loquendi eos sequi, qui in hoc usucapionis negotio, temporis tantum mentionem faciunt. subintelligi enim debent, quae tempori coniuncta sunt; ut omissio rei, sive animus omittendi, sive indicia omissi dominii, sicut in Isocratea oratione, ipso argumenti, quod a tempore petitur, tractatu amplius elucescit.
Cumque in auribus multitudinis, et in summam, plausibile sit temporis nomem (quasi scilicet, continuatio temporis lucrifaciat alleganti ceteras probationes) inter stratagemata politica est, rudiore Minerva in his nominibus versari, et tamquam generale temporis nomen iactare; explicationibus et adiunctionibus, quae solae rei per se nihil efficienti robur aliquod circumponere queant, ultro vitatis: in locum earum exemplis argumentantium
sine discrimine cumulatis; quo orationi species et copia accedat. Grande specimen habes in scripto Ludovici Gonzagae Nivernensium Ducis ad Henricum III. Gall. R. quo Pinarolii et Savilliani restitutionem dissuadet apud Thuanum; [Note: l. 59. p. 43.] ubi inter alia haec leguntur: nec vero Principes si rogentur, quo titulo tot provincias possideant, aliud, quod responde ant, habere, quam eas ita à Parentibus accepisse. Philippum reposcentibus dNeapolis et Siciliae regna, Mediolansem Principatum, regnum Navarrae. Placentinam arcem, Cameracum, Brabantiae Principatum, non aliud respondere solitum, quàm, ea ita patre accepisse. eodem titulo Venetos, multas Austriacae domus ditiones, Mantuanorum Principum, Ferrariensium et Carrariorum olim, Brixiam denique Episcopis ademptam retinere. nec si rogetur Etruriae Dux, ut Senensium Reip. libertatem antiquam restituat; si Pontifex, cur Bononiae, et Anconae statum antiquum immutaverit, aliud responsuros, et si lex sit, ut Principes, quae à maioribus usurpata possident, restituere teneantur, ad summas angustias plerosque, qui nunc late regnant, redactum iri. etc.
Ita vocabulis temporis, vario consilio uti videmus homines. sed cum, uti dictum est, in tempore nulla sit vis ad efficiendum, devenitur ad coniecturam humanae voluntatis, quae praecipuum in hac disputatione momentum facit. Cumque voluntas non indicata, nullum ius parere idonea sit, de signis et indiciis voluntatis, quaestio est. Indicatur enim voluntas, [Note: Adde infr. Il, 20, 18.] vel verbis, vel factis Apud Quinctilianum
(declam. 247). legas: Promisit, neque unum promittendi genus est. voluntas hominum non tantum voce signata est. etc. Etde verbis quidem, ut recte Grotius, expedita res est. quotiens enim verbo abdicatur dominium, quaestio de praescriptione non invenit locum. Ergo de consensu tatito in omisso dominio aut re derelicta, adeoque de voluntate domini rem suam apud alium esse volentis (id est vero praescriptionis fundamento) praecipue dubitatur. Tunc enim locus dubitationi, et coniecturis. [Note: de I. et I. com 1. disp. 6. sect. 10. n. 99.] Regula communis est (inquit Ioannes de Lugo) ut quando de domini intentione non constat, coniectturis agatur. Haec ad §. III.
Quare §. IV. incipit egregiam philosophiam, quomodo coniectura voluntatis ex factis et non factis petatur. sub factis enim et non facta contineri, quod §. seq. dicitur, omne ssciunt et tradunt. Exempla ponuntur elegantia. Quod abiectum est animo requirendi, derelictum non censetur, Sic qui metu naufragoii, iacturam fecit, [Note: v. Vasqu, C. I. lib. 2. c. 52. n. 6.] non dereliquit proiecta. apud Cardinalem de Lugo, et Grotium in fra II, 7, 1. Sequuntur ex iure civili, de chirographo s. instrumento reddito, remissi debiti tacitum consensum significante. non item, pignore reddito. vide Greg. Tholos. Syntagm. I. Uniu. lib. 21. c. 6. n. 2. Ita chirographum cancellatum apud creditorem repertum, praesumptionem creat remissi debiti. De recusatatacite hereditate sequitur. de cuius repudiatae vel agnitae coniectura, vid. Menoch. 4. praesumpt. 99. etc. Ad contractum privatum domini,
cum possessore tamquam cum domino, compara exemplum de publicis, apud Isocratem; ubi [Note: in Archid. p. 241. edit. Steph. 1604.] Lacedaemonii ita argumentantur: tractavimus cum Persis de conditionibus: Messanam nos iniuste tenere, neque Rex Persarum, neque Thebaninobis unquam obiecerunt. Unde valide auditur illatio: kai/toi pw=s2 a)\n peri\ tou= dikai/ou kri/s1in a)kribeste/ran ta/uths2 eu(/roimen, th=s2 u(po\ me\n tw=n e)xqrw=n e)gnws2me/nhs2, e)n de\ tai=s2 h(mete/rais2 dus1prazi/ais2 gegenhme/nhs2; quodnam autem accuratius de iure iudicium invenerimus, eo quiod et ipsi hostes agnoverunt, et quod in rebus nostris adversis editum est?
In fine huius §. ostendere vult Grotius, sicut naturalis praesumptionis sit, quemque id voluisse, quod sufficienter significavit: ita etiam in usucapione voluntatem eius, adversus quem praescribitur, fundamentum aequitatis naturalis huic iuri substernere. quod scilicet perficiatur irue gentium, ad quod mox acceptilationem cum Ulpiano refert, quae tacitam et legalem seu intrinsecam, non expressam, conditionem admittit.
Addamus hic duo nobilia exempla. Primum ex iure egenorum singulari apud Hebraeos: ubi, si pauperes relicta sibi a domino agri, spicilegia partim colligerent, partim negligerent, ea quae neglexissent, tamquam derelictui habita, à quovis occupari poterant. explicante [Note: de I. N. et G. lib. 6. c. 6. p. 699.] Seldeno. Alterum Cicero proponit l. 2. de invent. c. 51. quid sit navem relinquere, cum esset lex: qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittunto: eorum navis et onera sunto,
qui in navi remanserint. Per se apparet, non intelligi illum casum, quando in adnersa tempestate dominus navis digreditur, et ministris suis aut familiaribus nautisue regimen et conservationem navis demandat. Tum enim nec amittit ipse aliquid, nec relicti in navi, si non potest navis conservari, ad aliquid tenentur. [In quo genere vide memorabilem legem Petri [Note: p. 197.] Arragoniae Regis, in Consulatu Maris.] sed respiciebat lex omnino eos mercium dominos et nautas, qui in nave ita se constituerunt, ut alteri citra alterius voluntatem digredi fas non esset: et i eo, qui relinquit, contra haec conventa, navem, desperationem et navis et oneris praesumebat, sive derelictui habita omnia, declarabat. Sequitur enim exemplum: Duo quidam, cum iam in alto navigarent, et eorum alterius navis, alterius onus esset, vaufragum quendam natantem et manus ad se tendentem animadverterunt: misericordia commoti, navim ad eum applicaverunt; hominem ad se sustulerunt. Posteae aeliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut domnius navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret, et inde funiculo, qui à puppi religatus scapham annexam trahebat,navim, quoad posset, moderaretur: ille autem cuius merces erant, in gladium in navi ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit, et navi, quoad potuit, est ipitulatus. Sedatis autem fluctibus, et tempestate iam commutata, navis in portum provehitur. Ille autem, qui in gladium incubuerat, leviter saucius facile est
ex vulnere recreatus. Navim cum onere, horum trium suam quisque esse dicit. Hic, si lex attenditur, quaerendum est: an dominus navis, ita navem reliquerit, ut desperarit et derelictui habuerit: an vero in navi remanserit, quatenus scapha ut pars quodammodo navis consideratur, et moderamen navis qualecumque extra navem maiorem, è scapha, voluntatem non relinquendi indicare potuerit. In domino mercium, ut apertior desperationis coniectura (quomodo enim navim et merces non haberet derelictui, qui vitam proicere non dubitavit?) nisi quod metus et circumstantia periculi, et exemplum digressi gubernatoris, consilium ipsi et mentem eripuisse videtur. unde miserationis aliquid in eum traheret casus atrocitas. Naufragus quoque ille receptus, si ad servandam navim multa contulit, sine praemio abire non debeat. Ita futurum esset, ut iudex in casu mirabili, et dubitationi non per omnia explicabili obnoxio, legislatoris potius mentem, quàm legis verba ratiocinaturus, nulli ex tribus omnia, nulli nihil, ex aequitatis emergentis rationibus forte adiudicaret. Sed in eiusmodi exemplis commentitiis, saepe de industria implicantur momenta negotii, et difficultates augentur: ponendo ea, quae revera ita fieri non possunt aut solent. Navis enim, quae merces vehit, quae scapham annexam habet, non solet aut potest, per loca tempestatibus obnoxia in fluminibus maioribus, multo minus in mari, ab uno nauta administrari.
Igitur, si hîc, praeter gubernatorem, nautarum reliquorum ministeria ponantur, non poterit is casus emergere, qui fingitur.
§. V. de silentio scientis et libere volentis, ad coniectur am voluntatis valido agitur. Ita si dominus rei, facile possit rem recuperare, negligit [Note: disp. 6. sect. 10. n. 99.] tamen et tacet, videtur pro derelicta habere. quo exemplo Io. de Lugo utitur. in iis, quae naufragio amissa sunt, illud de missis qui requirerent, de promisso mhnu/trw|, non ita accipi debet, quasi, ubi hoc non fit, statim animus dominii retinendi abiectus censeri debeat. Debebat enim com~unis humanitatis lex omnes admonere, ne naufragorum bona pro derelictis haberent, sed ad restituenda dominis promptos se paratosque exhiberent. Verum tum demum coniectura derelicti [Note: lib. 2. c. 5. dub. 8.] dominii procederet, si, ut Lessius figurat casum, res fluctibus procul abrepta est, et dominus sciens, ubi sit quaerenda, non curat eam recuperare, vel quia eam parvi facit, vel quia essent magnae expensae faciendae. Quam in rem plura ibi legas licet. Et adde infra II, 8, 3.
Hic locus de silentio scientis et libere volentis, speciose tractatur in causa Regii, quod Gonzagis ereptum reddi volebat Wenceslaus Imperator, [Note: lib. 4. Gonzag. p. 418.] apud Antonium Possevinum, misso ad Estensem, qui detinebat, Legato. cui Estensis respondit: praescriptam civitatis illius possessionem, quam tot annos in pace habuerit. dedisse pecuniam, quam nec requirat, nec habere possit. Carolum (Imp. IV.) dum Italiam teneret, non consilio, non vi obstitisse, sed silentio annuisse. quod enim voluntatis summae certius testimonium, quàm cum
nutu obtemperetur, longiori usu, ne hiscere quidem? Gonzagis pleraque concessa, Cremonensis ac Veronensis agri: ut quantacumque iactura utilitate pensaretur. An ignorationem in eo Imper atore fingi posse, qui cum Italiam omnem triumphis lustraverit, Mantuae apud quer entes diu substiterit, non tamen paruerit? Verum Imperator speciosius ista, quàm verius dici ratus, non abstitisset proposito, si vires ad exsequenda destinata adfuissent. Satis enim apparebat, si gravioribus mandatis res ageretur, Estensem non obtemperaturum. Unde ad moderatiora flectendum fuit: de quibus Historicus addit: necessitas honestam causam habet; et non semper iustitiae locus est: ne spreta imperia auctoritatem corrumpant; et ceterorum pervicaciam, ut securam, accelerent. Ne tamen iterum silentium Imperatoris obtenderetur, novo Diplomate, Gonzagam Vicarium Imperii, non Mantuae solum, sed et Regii, atque adeo adiacentium locorum constituit hereditaria dignitate. Offendit ea res Estensem, et iam simplicius de causa sua, non dantis, non accipientis, sed possidentis Regium esse, professus est. Igitur silentium istud Caroli, non fuit libere volentis: sed ex necessitate dissimulantis et rem differentis. Ea enim erant tempora, quae omnes controversias exsequendo agitari non sinebant. Neque Gonzagae suum Ius silentio antea transmiserant. Unde nova consideratio de silentio iudicis, parte non silente. Potest enim fieri, ut pars litigans ius suum testatum faciat, iudex autem ob necessitates publicas, et
potiora curarum, cognitionem differat. Quod nec silentium, accurate loquendo haberi, nec iuri partis nocere, intelligitur debere.
Consuetudinis originem et effectum, ut exemplum attingit Grotius, quod silentium Imperantium coniecturam voluntatis naturalem suppeditet. Atque id eo magis huic loco conveniebat, quia praescriptioni consuetudinem comparare, et quoad effectum iuris partim praeferre, partim aequare solent doctores, qui et inter naturales inducendae obligationis modos eam videntur referre, cum dicunt: consuetudinem esse quasi alterum ius naturale. Nec multum abit Ciceronis illud: consuetudine ius est, quod leviter à natur a tractum aluit atque maius fecit usus. Sed, ut haec recte intelligantur, notandum est: consuetudinem saepe ita describi, eo significatu, qui huc non pertinet: de actu et facultate scilicet naturali, absque omni morali respectu sive de eo quod fit, aut facile fit. Huius generis sunt illa apud Ciceronem: ad Graecorum consvertudinem disputare: consuetude exercitatioque capienda: exercitatio, ex qua consuetudo gignitur: indocta consuetudo: consuetudo dicendi. Comoedia est speculum consuetudinis i. e. eorum quae fieri solent. Alia, et huius loci, significatio est, cum consuetudo bona aut probabilis intelligitur: cui vitiosa consuetudo aut mala opponitur. Ciceroni elegantissime dicitur, consuetudo communis sensus. et e)n parallh/lou explicatur: consuetudine institutoque maiorum. Quae vox (maiorum) ubi additur, proprie huc
pertinet, et effectum iuris indicat: sicut consuetudinis ius est, quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobavit. Ubi locum habet illud: [Note: Cic. part. c. 37.] ut nostros mores legesque tueamur, quodammodo naturali iure praescriptum est. Elegans est exemplum, quod Auctor librorum ad Herennium ponit: [Note: lib. 2. c. 13.] Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque ac si legitimum sit, usitatum est: quod genus id: quod argentario obtuleris expensum, à socio eius rectè repetere possis. Est et tertium genus, in rebus quae ut fiant aut non fiant indifferenter se habent: neque, ut in priori genere, momenti plus in alteram partem possident. Huius generis consuetudini, quin minus insit auctoritatis, quàm illi, quae ratione probabilitatis manifesta, et quasi naturali, nititur, in aperto est. Quare cum Cicero et Veteres passim, inter partes et species iuris, etiam consuetudinem numerant: eo maiorem minoremue cum iure necessitudinem habere intelligitur, quo magis minusue cum secundo genere congruit. In civitate igitur, ut consuetudo inducatur, patientia et silentio imperantium opus est. sed quando cum effectu iuris inducta censeri queat, haud aeque expeditum est. Non definitum esse tempus, Grotius fatetur. Sed non debemus praeteruehi scopulum, qui hic latet; Primo enim longe aliud est, si consuetudo contra legem inducitur: ac, si citra omnem ullius legis praeexistentis respectum inducitur, Ubi, quod traditur, legem civilem consuetudine decem annorum praescribi, non potest nisi legis civilis esse. Naturalis
enim coniectura volunttis, qua legislator treditur non voluisse legem valere, cuius contrarium fieri toto decennio permisit, naturalem hanc exceptionem habet; nisi appareat temporis causa, et peculiari ratione, atque adeo non simpliciter, sed cum adiunctione, necessitatis, seu temporariae utilitatis, viam increbrescenti contra legem consuetudini non praeclusam esse. Posset in diuturniore bello, etiam decennio longior consuetudo induci contra aliquam legem: quae lex ex causa peculiari dormiret interim, non exstincta esset: quinimo, bello profligato ultro reuivisceret. Nec tum allegantes consuetudinem sive legi opponentens, facto culpam detraherent, sed minuerent [Note: vide Molinam disp. 77.] quodam modo. II. Non displicet hic subtilitas distinguentium ea, quae contra legem, et quae praeter legem invalescunt. sicut aliquando sub opinione legis aut obligationis obtinet, de quo lege nihil constitutum est. Talis consuetudo, cum absurda et improbabilis non est, favori propior est: nec cum altera, quae cum lege contendit, eodem loco haberi potest. III.Prout autem plus minusue probabilitatis est in consuetudine, eo maiori minorive tempore, ut convale scat, natur aliter opus habere videtur. IV. Adeoque, prout plus minus de utilitate et honestate publica trahit, ita dignior aut indignior est consuetudo, quae in communionem iuris veniat, sive inter iuris partes connumeretur. V. Quin autem, quae contra aut praeter legem invalescit consuetudo, nova lege tolli possit, dubio
carere debet. Cum enim duabus in civitaterebus vivatur, legibus et moribus, mores autem quodam modo in supplementum legum veniant, cedant necesse est mores, ubi ipsa lex sua munia supplere, aut amplificare instituerit. VI. Nisi quod consuetudinis nomine interdum venit, ratio aequit atis utilitatisque tam manifesta, ut legislaetionis omnis supplementum quasi necessarium haberi debeat, neque legislatori facile causa aut voluntas immuytandi obvenire queat. VII. Talia praesertim sunt, quae voluntate omnium et vetustate comprobata, vix unius civitatis finibus coërcentur: sed apud plerasque gentes moratiores pro iustis habentur. Unde mores et consuetudines gentium moratiorum, non raro pro universo iure gentium voluntario usurpari videas. VIII. Sed nimirum et hic obtinent superiora discrimina: neque alio modo consuetudines in partem iuris gentium, quàm in partem iuris civilis, ut veteres tradidere, veniunt. IX. Itaque unius et alterius gentis utilitate manifestâ nitens consuetudo, non statim eo nomine exauditur, quo consuetudines, iuris gentium parti, destinatae aestimantur. Sicuti nec X. consuetudo unius et alterius gentis contr a plerarumque mores invalescens, sustinere nomen consuetudinis potest, ut in disputatione de iure gentium usurpatur. Atque hinc apparet, quomodo utilitas sola, ut ius sit aut aequum aliquid, efficere nequeat. Etiamsi enim utilitas huius et illud gentis manifesta foret, si tamen ceteris gentibus impedimento, oneri, damno sit, denique ceteris nihil prosit, non
potest sortiri nomen vel iuris vel iuri cognatae consuetudinis, quando de iure et more gentium sermo est. Pugnat scilicet cum honestate, paucorum utilitatem cum plerorumque utilitate in conflictum deduci, et inde potius quàm hinc nomina, quae non nisi sub iusti ratione intelligi possunt, constitui. XI. Praeter gentium mores, consuetudinem induci, sensu carct, nec intelligi potest. Consuetudo enim (subaudi, gentium: de hac namque sermo est) non dicitur, dum à paucis inchoatur, sed postquam à plerisque recepta est. Et tum non esse potest praeter mores gentium. nisi addas, priores. i. e. nova consuetudo. Sed rebus humanis per tot vices rerum iactatis, inter ea hoc est, quae evenire non posse dicuntur. XII. Denique consuetudinis nomine (in quo favor iuris inesse videtur) persaepe abuti per stratagema politicum videas Principes Regesque, cum factis, status sui utilitatibus, potentiae, lucro accommodatis, exemplo quidem non carentibus, sed approbatione et voluntate omnium numquam defensis, praetextum quyaerunt. De qua arte, multis sane ambagibus involuta, constructaque, alius est agendi locus.
De rebus deperditis (quarum etiam h. §. mentio [Note: de I. N. et, G. lib. 6. c. 4.] infertur) occupatione acquirendis, digna sunt quae requirantur, Seldeno consignata.
§. VI. et VII. tempus explicat, in quantum hic consideratur, et ut supra ad §. Ii. et III. declaravimus. Nimirum ut in privatis, ita quodam modo in publicis, non potest deesse occasio
de iure suo testandi, illudque profitendi. quod qui non fecerit, ille animum dominii retinendi videtur abiecisse: tam asseverato consensu hominum, ut haec argumentandi ratio naturali [Note: lib. 10. tit. 2. l. 4.] aequitati, ut ante dictum est, comparetur. Notabilia sunt verba Legis Wisigothorum de tricenali praescriptione: Tricennalis, inquit, transcursio temporum cum iam sic constanter inoleverit in negotiis actionum, ut non iam quasi ex instructione humana, sed veluti ex ipsa rerum processissse [Note: c. 12.] natura videatur: et quae sequuntur. Quia (inquit Theodoricus Rex in Edicto) cuivis satis credimus abundeque sufficere, intra XXX. annos et actiones suas rite componere, et eas publico iudicio, vel privata definitione peragere. Sicut autem iure civili, pro conditione causarum, et favore negotiorum, [Note: v. L. Lon. gobard. l. 2. tit. 31.] ab ordinario illo tricennali tempore, ad 40, ad 50, ad 60. annos ascensum est: ita quaeri potest, an in publicis etiam produci nonnumquam tempus ultra centenarium debeat. Praesertim si sequamur cum Grotio eorum sententiam, qui centum annorum tempus, non habent pro immemoriali, seu cuius initii non exter memoria. Certum enim est, eos qui centum annos pro immenso et infinito, atque adeo immemoriali ut loquuntur, tempore habuerunt, [Note: v. Cuiac. consult. 54.] spectavisse rationem conserendi iuris civilis et defectum probationis; ut eius intuitu non extare memoriam dicerent, quod nec à parentibus, nec ab avis in dubio poterat disci accipique. Quae rationcinatio temporis etiam in Annotatis, per usitatissimam triplicis genea=s2
consuetudinem explicatur. Qui autem noluerunt centenario vim immemorialis praescriptionis tribuere, probationem illam extendi ultra centum annos posse, interventu famae et auditionis, reputarunt; neque tamen definire ulteriorem terminum ausi, per generalia hactenus [Note: Lugo disp. 7. sect. 6. tit. 68.] egerunt, ut dicerent, possessionem esse immemorialem, cuius initium memoriam senum, qui [Note: Molin. disp. 76, 3.] modo sunt, etiam ex auditu et traditione suorum antecessorum excedat. et: praescriptionem immemorialem [Note: Dicastill. 2, 1, 1. 12, 245.] probari per testes qui dicerent: quod semper viderunt et audierunt ita esse, neque unquam contrarium; et quod communis est et fuit semper opinio ac fama de hoc facto, nec exstet contrarii vel initii memoria. Quod etiam non est stricte sed ita capiendum: modo ultra centum annos sit; etiamsi intra ducentos: atque ut memoria non tam de monumentis scriptis, id est de fidelissimo memoriae genere intelligatur (ita enim per multa saecula propagari possunt omnia) sed de tradktione auditionis (a)koh=| e)z a)koh=s2) quae licet et ipsa retro possit extendi saepe amplius, amittit tamen ipsa longinquitate auctoritatem. Quo factum est, ut in centenanaria praescriptione, titulaum esse necessarium crederent, quotiens praesumptio iuris in contrarium occurreret; in immemoriali autem, titulus ultro praesumeretur, eaque validitas inesse diceretur, quae in iure potest maxima intelligi, aut per exempla, legis, statuti, consuetudinis, potestatis Principalis irrefragabilis, declarari. Haec subtilitas, magnae probabilitatis
rationibus nixa, iuri gentium, sive etiam naturali, ita accommodanda esse videtur: ut, primum, immemorialem praescriptionem in publicis maioris auctoritatis esse centenaria; deinde, centum annorum tempus forte non semper et in omnibus controversiis publicis ad praescribendum omnino sufficere, statuamus. Ceterum ad supplendam [Note: disp. 6. sect. 10. c. 100.] hanc philosophiam pertinet illud Cardinalis de Lugo, cum existimat: non ita requiri temporis longitudinem, ut absque ea non possit res extrahi à dominio domini sui, et regulam generalem hanc esse: ut quando, sive ratione temporis longinqui, sive aliarum causarum aequivalentium res iam sit extra potestatem domini, ita ut ab illo non possit ullo modo recuperari, eo ipso censeatur iam domino carere.
§ VIII. obiectioni occurritur, et fundamenta praescriptionis naturalia ac perpetua denuo ingeminantur. Sed illud quidem, quod de peccato alieno derelictione rei exstinguendo affertur, parum ad rem pertinere, etiam Feldenus recte animadvertit. nisi quod Grotius interdum aliqua ex regulis caritatis in foro conscientiae admiscet. Sicut et quod de onere administr andorum imperiorum sequitur, in consilii rationem venire posset; ius facere non posset. Profana autem et impia prorsus videntur, quae in Annotatis ad sensum Antiochi comparantur his verbis: Eius animi videtur fuisse Ionathan Saulis filius. vui autem id videbitur? an illi, qui meminerit, Ionathanem tam diligenter in Codice Sacro purgari omni ignaviae nota, aut
cuiuscumque eiusmodi cogitationis, praeter sensum et mandatum Dei? dum unius Dei voluntate scilicet, semel cognitâ, acquiescit; regnoque paterno, cuius naturalis amor haud dubie de cetero inerat animo eius, sola reverentia divini imperii cedit. Putes, accedere hanc glossam, ad illud profanum philosophandi genus, quo Campanella, Davidem occasione rapiendae dominationis usum, adversus Saulem, contra explanatissima Scripturae testimonia, dicere non est veritus. Qui pro Grotio aliquid dicere vellet, quid aliud posset, quàm hoc? Ionathanem acquievisse sane voluntati divinae; huic tamen pietati, adiunxisse illam ex modestiae scitis cogitationem; praeclare secum agi, quod Deus grave et lubricum cuncta regendionus alienis potius, quàm suis humeris imposuisset. Igitur fraudi fuerit, concise locutum esse.
Arati consilio exemploque, non ita utitur Grotius, quasi ea historia praescriptionis prorsus validae et penitus efficaciter oppositae specimen haberet, Iniquum enim indicabat Aratus, à praesentibus possessoribus pristinos possessores (aut eorum posteros, qui ante tyrannidem i. e. ante 50. annos tenuerant possessiones et bona) pereinptoria exceptione seu praescriptione submoveri. sed cum respectus bonae fidei etiam in praesentes possessores quosdam aliquid favoris traheret, non directa iuris via, sed transactionis aequitate, rem componendam, et utrisque satisfaciendum iudicavit. sicut describit [Note: lib. 2. c. 23.] Plutarchus in Arato, et explicat Cicero in officiis.
Ratio potissima quam Aratus attendit, et Grotius laudat, est ea, quod praesentibus possessoribus praescriptionis more (an et lege civili?) se tuentibus eripi possessiones, et restitutis exulibus reddi nequirent, sine perturbatione rei publicae. unde intelligi detur, praescriptionis favorem in multo longiori tempore non sine ratione gentibus placuisse. nisi enim praescriptioni locus daretur, omnium inter se gentium [Note: decret. lib. 1. tit. 11. d. 2.] crebra et inexplicabilia dissidia imminere. Quare etiam Aerodius hoc lemmate proposuit factum Arati: Longo intervallo restitutione facta, possessoribus tutis praescriptione, quid de bonis quondam eorum, quirestituti sunt, observari debeat. et huc accommodavit etiam Albericus Gentilis. Bodinus ad a)mnhsti/as2 exempla retulit, de quo alibi.
[Note: de I. B. lib. 1. c. 22.] Albericus Gentilis duas movet dubitationes, et solvit hoc loco. 1. Non valere in publicis praescriptionem inter Principes, si subsit impedimentum. posset enim Princeps aliquis dicere: cum non fuerit mihi copia iudicis, ut in privatis disceptationibus, sed armorum tantum arbitrium et Mars iudex in talibus sibi locum vindicent, an potui contra potentiorem armis disceptare, meque et mea omnia in casum irrevocabilem dare? Respondet: primo, satis rudi minerva: audendum aliquid esse; deinde, moderatius, esse alia remedia, quibus Principes animum retinendi iuris sui declarent. Et huc pertinent, quae Grotius §. VI. notavit. potuit enim aliquis ad arbitros provocare, potuit scripto
edito ius suum docere; aut quocumque modo iuris sui testationem edere: potuit sibi adversus metum alterius potentiae, querelis ad medios et neutrarum partium allegatis consulere; cuius rei occasio sane numquam deesse potest: quin videamus, infirmissimum quemque adversus potentissimos ius suum, apud alios, amicos aut neutro inclinatos, profiteri. 2. obicitur apud Gentilem; quod Princeps aliquis possit dicere: sibi superiorum temporum praescriptionem et decessorum negligentiam nhon obesse debere suo iure scilicet, non alterius vetenti. Hic nihil aliud respondet, quàm generale illud et à multis dictum: absurdum fore, si negata praescriptione aeternae lites manerent. sed agendum est distinctius. Et de negligentia quidem punienda, supra dictum est, non id praecipue spectari ab iis, qui praescriptionem, tamquam patronam pacis et tranquillitatis humanae tuentur. Imo, quasi per compendium, si quis exceptionem hanc velit repudiare, illi posse reponi: cur tu aut tui nullam tanto tempore idoneam voluntatis ad retinendum dominium significationem edidistis? vobis imputate, si quid molestum est. si poena haec videbitur, vos eam vobis conscivistis. Sed videatur adhuc manere difficultas. Declaraverint idoneis indiciis, voluntatem derelinquendi, decessores: videbitur successor improbans eorum factum, non teneri: quando regna et Principatus, non ut priutata patrimonia à decessorum voluntate, sed à lege et consuetudine in
successores veniunt. De his enim nunc sermo sit: postquam [Note: 1. 3. 8.] quam supra constitit, regna quaedam in patrimonio esse posse. Adhuc tamen videndum erit, verane regna sint, an mixta res publicae, aut praeter nomen regium nil habentes. In mixtis non potuit, qui partem monarchicam sustinuit, plus derelinquere, quàm habuit: multo minus aliquid ab eo derelictum videbitur, quando alienare et derelinquere aliquid etiam lege publica, aut consuetudine nota certaque vetatur. Accedit: quod in mixto statu, ex monarchia e. g. et alia forma, lege interdici potest, ne pars monarchica, etiam sibi delatum ius, suo arbitrio transferre audeat. At que haec satis equidem certa et plana videntur; partis voluntatem, praesertim lege constrictam, adversus totum, non posse allegari. De regibus nomine, non re, nulla hic est quaestio. De solis ergo regnis vere sic nominatis superest dubitatio. Hic dicendum est: 1. etiam in iis quae lege, non patrimonio sunt delata, nisi in delatione facultas haec fuerit diserte restricta, efficaciter posse reges omnittere dominium in partem regni, ex necessitate et utilitate publica: adeoque successores teneri acquiescere facto summa ratione gesto: quod et in dubio tale praesumendum est. 2. Populo quidem non relinqui exceptionem adversus tales verorum regum actus, hinc constat: quod in actus Regis, qua talis, consensisse populum, ex ipsa societatis seu civitatis talis constitutione apparet. neque adeo, ut alterius, sed
ut eiusdem personae moralis actus tales haberi fas est. sed ad successores reges pertinet quaestio, ut dictum est, Quid hi facient, 3. ubi non dubitanter (quid enim tum pro decessoribus obtinere debeat, dictum est) sed eiudenter constat, non fuisse probam et idoneam rationem derelinquendi dominii, sed mera ignavia factam omissionem; et tamen tempus ad praescribendum sufficiens intercesserit? Hic primum existimo, tales casus vix dari. Nam in tanto tempore, quis credat omnes Principes eadem ignavia egisse, ut quod primus male omisisset, insequentes non revocatum cuperent: nullam denique rei male omissae, atque adeo iniuriae suae testationem ederent? Quod si tamen omnino ita evenisset, secundum erit, ut tempus ad praescriptionem sufficiens definiatur. Sicuti enim ne tum quidem tranquillitas rerum humanarum, sive salus rei publicae generis humani, patitur in infinitum vindicari, quae male ab initio omissa sunt: ita de centum annis ante dictum est, quod forte non in omnibus rebus et causis ad praescribendum sufficere debeant. Quod loco, tentandum erit, si qui casus ita queant describi, ut pro exceptis merito habeantur consensu gentium, aut per idoneas rationes haberi debeant; tum, si qua ratio iniri possit ad temporis determinationem nota certiore signandam. Video hic tricas vix extricabiles: sed meditationem huius disputationis fructu non carere in hoc argumento, credere ausim. Tertio: quamvis quaestio consilii à
iure sedulo distinguenda est, iniustum tamen consenssu habetur, corrigere ea, quorum correctio plus in rem publicam damni infert, quàm remedii; sive ad quae mutanda, sine summo rerum omnium discrimine, via non patet. Qui enim rem publicam hoc modo in casum dant, non imprudentes modo, sed iniqui, habentur. Quamquam haec, ut in civilibus pleraque, non simplices aut faciles saepe habent explicatus, ut discriminis et commodorum proba ineatur aestimatio.
Expositis coniecturis naturalibus, et remotis quae obstabant, praescriptionem ad ius gentium voluntarium §. IX. ita refert, ut ob praesumptionem aequitatis naturalis, ex iure naturae revera surgere, et ad id referri; aperta autem et legis auctoritatem habente formula, iuri gentium tribui intelligatur. Quo loco non possum dissimulare, me de receptissima quidem, sed non satis accurata loquendi consuetudine, qua aliquid et iuris naturae et iuris gentium voluntarii dicitur, non adeo magnifice sentire. si praesertim illam philosoohiam sequimur, quae lib. 1. et in prolegomenis est signata: ut iuris naturae dicatur, quod ex certis principiis certa argumentatione deduci potest; iuris gentium, quod ita deduci non potest, et tamen ubique observatur. Ut haec a)ntidih|rhme/nws2 se habeant, en parallh/lou dici non debent. Ad evitandos igitur abusus, et loquendi licentiam, 1. ponendum fuerit: id quod iuris naturae est, non posse dici etiam iuris gentium, nisi ius
gentium aliquid addat, quod modo iam indicato, cum res in terminis iuris naturalis adstrictius coërcetur, deduci non potest. Ut, si quis dicat; usucapionem esse iuris naturalis, non modo quod naturae non repugnet, sed quod fundamenta, quibus nititur, sint dictamina aequitatis naturlalis, de re derelicta, de voluntate idoneis signis declarata, de societate non perturbanda: esse autem iuris gentium, ratione definiti certo modo temporis; sive quid aliud accessit, in definienda ratione possessionis perpetuae, quod à voluntate gentium pendere intelligeretur. Quare Grotius hic, ubi de iure gentium pronuntiat, tam signate ponit, possessionem quae memoriam excedit, non interruptam, nec provocatione ad arbitrum interpellatam, tamquam lege gentium ad transferendum dominium idoneam. Ita Cicero, ius civile, quod in praediis malitiam fraudemque [Note: 3. offic. 17.] vindicat, ductum à natura pronuntiat. Sane malitiam fraudemque vitari in omni vitae commercio, natura iubet. estque adeo hoc iuris naturalis, ubicumque praecipitur ac sancitur. sed ius civile addit, quomodo hoc dictatum naturae, hic et istic, in his illisue negotiis, pro conditione rei publicae et temporis in rem praesentem transferri debeat: ostendit, quae genera malitiae et fraudis sint habenda, et quomodo vindicanda. Ita fit ut ius civile à natura ducatur. 2. sunt qui putant, quicquid est iuris naturae, recte etiam iuris gentium dici: eo quod ius naturale spectet naturam rationalem in se
consideratam; ius gentium eandem, in civili societate seu repulica constitutam, sed haec consuetudo loquendi ad u(po/qes1in operis Grotiani parum est idonea. 3. Solent etiam in vulgari illa formula, hoc est iuris naturae et gentium, ita versari, ut vel iuri gentium ius naturae ut fundamentum substernere; vel iuri naturae us gentium ut complementum addere velint. Id quod nec semper, nec eodem modo, et paribus momentis, fieri posse advertet, qui rem altius putaverit. Ne dicam de a)kribologi/a|, quam supra tetigimus. 4. Quare nec illius consuetudinis hic usus aut respectus esse potest, cum ius gentium pro iure naturae sumitur, sive cum eo permutatur, aut ius civile quodpiam signat. 5. Rectius itaque fortasse ita ageretur: Hoc est iuris naturae, quod gentes ex naturae dictatu agnoscunt: hoc est iuris gentium, quod utilitatum suarum respectu consensus genhtium libere constituit: hoc ius gentium, naturam non habet repugnantem, à iure naturae longius propius abest (sunt enim non unius generis, ut alibi explicatur, quae iuris gentium dicuntur) huic iuri naturae, gentium ius superaddit hoc aut illud: hoc ius naturae, gentes ita interpretantur: hoc ius gentium originem trahit ex his illisue rationibus iuris naturalis: in hoc iure partem natura, partem voluntas gentium constituit. et, si quae confusioni vitandae aptiora occurrent.
Et quandoquidem hic de possessione non interrupta agitur, videndi sunt Doctores et Moralistae, de modis interrumpendae praescriptionis.
Interrumpitur enim praescriptio vel naturaliter, ob cessationem tituli, aut possessionis civilis: vel civiliter per actum iuriidcum. quod [Note: tom. 1. disp. 7. sect. 8. n. 150. etc.] fuse explicat Cardinalis de Lugo. Nobilia sunt exempla talium disputationum apud Livium, quae hic laudantur: ubi Sulpitii quidem actio (35, 16.) robustior est: Masanissae autem rationibus (34, 61.) valida sunt, quae opponi possunt. Ex superioris saeculi hstoria huc repeti potest, illustris controversia de poisisessone Frisiae, quam non interruptam docere contendebat Carolus Austriacus, postea Imperator: interruptam [Note: 1517.] vero demonsrtratum ibat Carolus Geldrus [Note: Hist. Gelr. lib. 11. p. 372. etc.] apud I. Isacium Pontanum. Interalia ibilegas: quid ad rem, quid historiae produnt, Hollandiae Comites Frisiam saepe invasisse, interdum etiam secundante fortuna, partes aliquas parere sibi coëgisse? itaque nihil differunt ius aliquod haheas, an ius opprimas? ex consensu hominibus imperes, an invitis domineis? tranquille possideas, an possessionis causa oppugneris? Nam quis adeo omnium Comitum Hollandiae totam possedit Frisiam? quid sine armis et vi quicquam omnino eius tenuit? quis aliquid trans Flevum potestatis suae fecit, quod non aut ipse aut successor eius rursum amiserit? Negare praeterea quis quamne queat, totos proximos annos centum omnia inter Flevum et Amasum sine Principe ac Domino fuisse, libertatemque illibatam tenuisse?
A §. X. sequuntur quaestiones, de nonnullis ad praescriptionem pertinentibus capitibus. Ac de iure quidem, nondum natis per derelictionem
maiorum decedente, distincte videndum est. Aliter enim facto parentum et maiorum intelligitur nondum-natis aliquid decedere extra quaestionem praescriptionis; aliter res consideranda venit in praescriptione. Ibi enim obvia est et utilis distinctio eorum, qui nondum quidem nati sunt, exsistunt tamen in rerum natura (sicut posthumus nondum natus, in rebus ei utilibus pro nato haberi potest, et infans qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur) et eorum, qui nec concepti sunt, in spe tamen propinqua, ut generari ex certa persona possint, considerantur. Quae distinctio in quaestione praescriptionis locum non invenit. Agitur enim hic non de alis nascituris, quam qui post longissimum tempus ex posteris nasci possunt. At, quomodo extra praescriptionem locum invenia tista consideratio, in Maioratibus, illustre exemplum habes apud Ludovicum Molinam, qui disputatione 634. quaerit: Maioratus esse ne possit in pendenti, aut non, sed ab ultimo possessore transeat irrevocabiliter ad proxime vocatum ex exsistentibus, etiamsi postea nascatur alius proximius vocatus. ubi ex alt. Molinae de primogen. lib, 3. c. 10. n. 1. observat: hanc [Note: n. 2.] quaestionem non excitari de eis immediatius vocatis, qui tempore mortis ultimi possessoris, aut delati maioratus, erant iam concepti, licet nondum essent nati: qui enim concepti iam ernt, pro natis, ad essectum ut ad eos maioratus spectet, ceterisque posterius vocatis praeferantur, reputantur: filii
quippe status attenditur, vel penes tempus concepttonis, vel penes tempus nativitatis etc. sed talem scilicet casum spectari, cum tempore transeuntis Maioratus, unus ex tunc exsistentibus immediate sit vocatus, et postea concipiatur et nascatur aliquis, immediatius post ultimum possessotem vocatus.
De nondum natis, quoad totum populum, itidem ratione carere arbitror, si quaeratur.Fingamus enim casum, si populus dicat: ego video, ante centum amplius annos, ante ducentos, maiores nostros omisisse et derelictui habuisse per ignaviam aut imprudentiam, ea, quae nec omitti nec derelinqui, idonea ratio erat. iisne carebimus, quae male consulti maiores temere omiserunt? Manifestum est, hoc loco non quaeri, de pactis maiorum (ea enim alterius loci quaestio est) sed de praesumpta voluntate derelinquendi. Multa sane hic petitoribus obstabunt. Primo enim non parentes tantum accusabunt (quod et ipsum grave est) sed avos, et abavos. Deinde, infortunium potius suum, quàm eos, qui praescripserunt, criminari poterunt. postquam praesertim (tertio) malae fidei quaestio ipso temporis tractu sublata censetur. Quam si tolli non posse, velis credere, quarto Christiana tamen disciplina monebit, ne Deo mutanti statum populorum, per inania et quaesita ex antiquo vocabula, contendas obluctari. Quid si occasio, vetera recuperandi offeratur? quintum hoc est, quod moneri oportet. lubricum est occasionis nomen. occasio sine titulo iuris, non exaudiri debet apud bonos et prudentes
nemo est subiectorum populorum, quin aliquando possit speculari occasionem rebellandi, legitimum imperum exuendi, res novas moliendi, nam de occsionis diefnitione (ad quaestionem scilicet consilii pertinente) nihil dicam. Quin potius, sexto, una vone praecidam; fieri non posse, ut populus hoc praetexto, salva veritate, utatur. An tanto tempore, nihil intervenerit pactionum, transactionum, aliarum denique actionum, quibus populi status à maioribus acceptus, in praeiudicatum iverit? quod ubi factum est, cessabit de praescriptione quaestio, si accurati esse velimus. Haec de populo, ut populo, loquimur.
Cuius aliam considerationem casus à Grorio, non satis forsitan perspicue, propositus suppeditat. Ait: si populus, à cuius voluntate ius regnandi profciscitur, voluntatem mutet, iis qui nondum nati sunt, ut quibus ius quaesitum nondum ect, nullam facit iniuriam, sicut autem populus expresse mutare voluntatem potest, ita et tacite creditur mutasse. Populus à cuius voluntate ius regnandi proficiscitur, non est omnis populus. bello enim subactis non poterit idem iuris esse, in conferendo iure regnandi. Populus si voluntatem mutat; quando et ubi et quomodi? non potest aliud exemplum, quàm regni, quod populus certae familiae sub lege successionis detulit, intelligi. in electione enim de iniuria nondum natorum quaeri nequit. Ergo, si sequentia addimus, casus integre propositus hic est: si in regno successione deferri solito, non exsisteret, qui succedere posset, et
parentes (ut hic loquitur) ex quibus ius ad successionem habitum, nasci possent, hoc ius in exspectatione positum derelinquerent, ibi tum, si alius derelictum ius occuparet, et imperium in aliam familiam, aut eiusdem familiae alium gradum inferret, neque populus obsisteret, ex praesumpta populi voluntate praescribere, qui occupavit, posset. Exemplum historicum huius casus affertur in Annotatis de Ludovico IX. Gall. R. qui desponsando filiam, Alphonsi Regis Castellae filio, dimisisse sive abdicasse videbatur pro se et liberis ius quod in Castellam, matris Blancae nomine praetendere poterat. Sed in hoc exemplo, ex parte Regis Galliae, non tam est tacita derelictio, quàm pactio, ut de occupatione forsitan iuris derelicti frustra suscipiatur sermo. Iam de populi voluntate quoque dubitari potest, an ei superfuerit in hoc negotio facultas nominandi aut optandi regis. Multae enim solent mutationes in his talibus intervenire.
Addit Grotius: adversus dictamen iuris naturalis, iure civili introduci posse fictionem, qua vetetur occupatio adversus nondum natos. Ut si lege regni alicuius dictum sit: non debere regnum ad aliam familiam transire, donec in regia familia sint, qui succedere possint: usu autem veniat, ut rex improlis sit; neque habeat consanguineos. non debebit decerni successio alii vel familiae, vel homini, donec spes consequendae prolis superest. nisi quod, sub conditione statui posset, si improlis
decedat rex, tum, nec aliter, illum aut istum fore successorem. Hactenus enim privata utilitas famoliae, cui favet lex, publicae utilitati innexa est.
Ex diverso exempla iuris lege civili introducti, quod uno actu alienabile non sit, certi tamen temporis lapsu amitti queat, ponuntur Feuda, Maioratus, et res fideicommisso obnoxiae. De Maioratu unus instar omnium esse potest Lud. Molina, quinque et octoginta disputationibus hoc argumentum persecutus. Querelam adversus maioratus, moribus legibusque [Note: c. I. 1, 8, 8. et 9.] Hispanicis receptos, habes apud Fernandum Vasquium.
§. XI. Producitur philosophia de usucapione, ad acquirendum imperium sive summam potestatem, eiusue partem; tum inter diversas res publicas, tum in eadem republica. De priori genere crebrae et notae controversiae; subicieturque aliquid de exemplis sub finem capitis. Posterius genus, non minimas habet in definiedeo difficultates. Pone exemplum rei publicae seu populi libertatem amantis et magni elatique animi, ibi imperium ab initio per plura saecula reges, vere sic dicti, obtinuerint. evenerit autem, ut facilius se et quietius securiusque imperare crediderint, si de iure regio aliquid remitterent, populique aut optimatium iuri adicerent, sive, quam soli tenuerunt potestatem partirentur, consilio et sensu Theopompi scilicet utendo in instituendis Ephoris. de quo [Note: ???. polit. II.] Aristoteles. Non statim ista perscribuntur
legibus, formulis, conventionibus, id enim si fieret, nullus quaestioni de longinquitate temporis locus esset relictus. primum aliquem talis consilii (nec publice demonstrati, sed domi deliberati) auctorem sequitur successor; hunc item alii: quin et non imitari tantum primum exemplum sed superare et augere aliqui student; ita posset fieri, ut ex imperio simplici evaserit mixtum, et diu perduraverit. imo posset fieri, ut mixtura invalescente, admissi in partem summae potestatis, pleraque sibi trahant, teneantque; imagine tantum potestatis, sive etiam auctoriate loco potestatis apud unum relicta. Ex diverso: fuerit aliquis princeps loco et auctoritate in republica, non potestate: in regimine scilicet polyarchico: aut tenuerit dictaturam militarem. traxerit autem in se paulatim summae potestatis pleraque, in successores transmiserit; qui et ipsi longo tempore invaluerint. Hic tacitum consensum praesumi, atque adeo opinionem iuris gigni, rationis est. Quare, cum tandem, res in legem scriptam per modum conventionis redigitur, videmus laudari consuetudinem antiquam et perpetuam, et iuris elogiis varie honestari. In hac disputatione, quae difficulter ad liquidum perducuntur, ista sunt: an sine contradictionibus et contentionibus, res gesta sit: an, etiam exsortis certaminibus, consensio tamen semper eodem modo et in eundem finem terminata, cursum usucapiendi non impediverit: an consensio tacita pro absoluta haberi debeat, aut subaudita conditione, si pars
quaeplus accepit, in moderato et consueto sui iuris usu permanserit.
Distinctio civilis et herilis imperii, in hac disputatione, quantum ad acquisitionem eiusque effectus, parum loci habet. imperia enim non minus quam dominia acquiruntur, et amittuntur.
In nupera controversia Anglicana, tyranni insessores regni negabant, Regibus Angliae unquam ius regium plenum fuisse. contra quos, etiam si alia argumenta tanto numero non adessent, etiam si ostendi posse,t aliam antiquitus formam obtinuisse; valide tamen defendi poterat; iam à tempore memoriam excedente, ab aliquot saeculis, Reges Angliae liberam et absolutam potestatem tenuisse.
Sed quanto tempore hic opus sit, non satis expeditum est. Sicuti enm, ubi tempus, quale dictum est, decucurrit, vix dubitabilis videtur veritas: ita an de iure suo ante tale tempus, in his casibus nemo possit certus esse (quemadmodum Bodinus, non recte, opinor, statuit; tyrannidem ante centum annos in iustum Principatum migrare non posse) non omnes eadem dicunt. Ex una parte, rei publicae videtur summe periculosum, si ius summae potestatis tam diu sit in incerto: ex altera, rebus novis opportunum haberi potest, si tempus modicum sufficere ad mutationem eiuscemodi credatur, qua summa potestas aut eius pars ab his ad illos migrat. Licet enim coniecturae supplere videantur, quod tempori deest;
dubitari tamen queat, an coniecturis robur augeri aut minui interpretando, satius sit. Favet coniecturis in simili negotio Grotius §. sequente, Cumque in mixto statu, mulita huius generis eveniant, an in quaestione temporis [Note: 2, 6, 8.] dicendum est, quod in re alia dixit Grotius: ubi eadem sit utilitas communis corporis et partis (sicuti, cum res publica nisi sub imperio unius, aut alia mutatione, non potest salva esse) facile etiam ex silentio non longi temporis, consensum et populi et partis intervenisse videri: praesertim si necessitas appareat? An dicendum; quod in mutatione rei publicae, tempore non longo, cum maximo tamen effectu mutationis evenisse cernitur, iuris titulo, ob perturbatum reip. statum, venditari; aut temporis praesertim allegatione demonstrari non posse; sed aliis de voluntate et consensu praesumptionibus niti? sicut §. 14. disputatur. sed nimirum supra dictum est, non esse nudam temporis considerationem in hoc negotio et in tempore non longo, intra limites abnutivos ita inceditur: si coniecturarum satis est, non obstat temporis, cum immkenso comparati, angustum spatium. Ital frequentia actuum in tempore non longo, videtur supplere maiorem temporis modum, in quo rariores actus.
In mixto Rei publicae Riomanae statu, modo pars Aristocratica, modo pars Democratica, ita praeualivit, ut alterius iura ad se traheret. omnia obtentu iuris agebantur, et conventionum vel expressarum vel tacitarum. Ingens rei non
perspicuae documentum, quod viri doctissimi vix audent pronuntiare, aut diversum sentiunt de Rep. Romana illis temporibus: aliis, Aritocratiam, aliis Democratiam appellantibus.
§. XII. transfertur haec quaestio ad leges civiles de praescriptione. praecedentis enim paragraphi parte posteriore quaesitum est, quid de summa potestate eiusue partibus acquirendis vel amittendis fieri piossit usucapiendo et praescribendo, secundum iura gentium, et coniecturas naturales. Nunc §. XII. et XIII. an m eodem genere ius civile locum habeat, exponitur. Nam leges civiles potissimum respiciunt, qui quaerunt: an iura maiestatis praescribi possint. sicut ex ipsa eorum disputatione [Note: de Iur. Mai. lib. 2. c. 2. §. 5. C. I. 1, 2. 14.] apparet: quam ingenti numero Doctorum negantium et affirmantium conserit Arnisaeus. Et Vasquius cum diversas Doctorum sententias retulisset, addit: sententiam quae statuit praescribi posse ius superioritatis adversus Principem, esse de iure cmmuni Romanorum veriorem. nimisque inhaeret iuris civilis vestigiis [Note: lib. 2. c. 6. dub. 12.] Lessius, cum ait, exemptionem et libertatem a subdito contra Principem praecribit cum titulo 40. annis; sine titulo, tempore immemorabili. Et [Note: disp. 74.] Ludou. Molin. totam hanc quaestionem, veluti ex necessitate ad legem civilem adstringit. nisi quod, ob nodos et difficultates quasdam, adiguntur ad extremum, ius gentium respicere: ita ut dicant, affirmantes praescriptionem, niti non praecriptione civili, sed ea quea est iuris
[Note: Vol. 1. disp. 3. th. 31. lit. b.] gentium. Unde etiam in Schütziano opere Iuris publici (in quo multa accuratius solito examinantur) ad ius gentium revocatur disputatio. Praefertur sic quoque ibi negativa: ob rationem denique adiectam. cuius gravissimum momentum esse postea dicemus. sed res explicari temen poterit, etiamsi fateamur: gentibus plerisque Europaeis placuisse, ut praescriptioni hic quoque locus esset; consideratis, quae ante diximus. Neque enim crude hic versandum est. Sed Grotius nunc loquitur de lege civili, qua se ipsum obligare, nemo recte dicitur: quod infra repetitur II, 20, 24. nam similitudo a votis petita parum hic quadrat: illa enim obligatio ad Deum refertur. sicut etiam iusiurandum, quid sibi quis iurasse dicitur, accurate loquendio eodem pertinet. Quod addit Grotius, tempus lege definitum non sufficere ad acquirendum summum imperium aut partem eius: intellige, propter definitionem legis. id est, non sufficit in hac causa, quialex civilis dixit. nam tempus coniecturis naturalibus instructum, de quibus mox sequitur, iam aliam subit aestimationem. possuntque coniecturae naturales interdum eiusmodi esse, ut temporis ratio non in primis habeatur. Neque ulla obscuritas coniecturarum, locum invenit, neque enim, ut rebellibus aut defectoribus patrocinia parentur, sed ut tranquillitati humanae consultum eatur, in quantum per bonas rationes naturalis aequitatis fieri potest, haec est disputatio instituta.
§. XIII. Distinguuntur ea, quae sunt de natura summi imperii, partes necessariae (ut §. praeced. vocat) iura maiestatis, proprietates naturales; ab iis, quae separari possunt natur aliter (salva scilicet manente natura et integritate summae potestatis) aut saltem cum aliis communicari. In priori genere, non esse locum legibus de praescriptione civilibus, dictum est. in posterioribus esse, ait. Unum ponit exemplum, de non appellando: sed adiecta e)piplh/zei et correctione necessaria. de qua re diximus in Dissertatione de iudicis. Exempla plura habes apud Arnisaeism (hac hypothesi scilicet, ut quae communicari [Note: de I. M. 2, à n. 7. ad fin.] in talibus queant, etiam praescribi posse, intelligas) et Scholasticos: ubi in primis quaestio de Tributis, de bonis Principis, de bonis Coronae. Videantur Lessius, Molina, de Lugo, et alii.
In hac disputatione voces communicandi, et iurium maiestatis, satis confuse usurpari videas. Iura maiestatis non posse communicari, imo ne unum quidem posse communicari, ut maneat prior forma rei publicae et simplex status; certum est. ut haud dubie indoctissime agant, qui dicunt: maiestatem non communicari posse; sed iura maiestatis communicari posse, salva et integra manente maiestate. id quod alibi ostendimus. Igitur, si voce communicandi sticte et accurate vellemus uti, in privilegiis concessis non communicat maiestas (nisi latiore significatu) quae sua et propria sunt; sed sua et propria exercet per eum, cui privilegium dedit. Habeat Comes Palatinus potestatem
privilegio acceptam, creandi poëtas, magistros, licentiatos. constet autem eum asinos et prorsus indignos his titulis ornasse. an nullum erit Principis concessoris in hoc arbitrium? tam illud quidem potens et efficax est, ut Princeps possit revocare et abolere illos in tam indignis hominibus titulos: et in ipsum creatorem asinorum hunc privilegii abusum vindicare. Nimirum cum privilegia concedere, sit part iuris maiestatici (ut vocant) nomothetici, non abdicasse censetur hoc ius, qui in nonnullis per alium exercet.
§. XIV. Ex iis, quae supra dicta sunt, fluit definitio quaestionis, de perpetua vindicandi se in libertatem vi erreptam potestate: quam inter colores et praetextus armorum saepe iactari videas. notae sunt disputationes apud Tacitum Armini et Segestis 1. A: 58. et 59. tum Tencterorum et Agrippinensium 4. Hist. 64. et 65. cum e)pikri/s1ei c. 74. Supple hanc philosophiam ex Grotio infra II, 22, 11. et supra 1, 3, 8. I, 4, 15. et 16. Ceterum institutam hanc contra Vasquium disputationem prosequitur doctissimus Conringius in opere de Finibus c. 19. p. 367. etc.
Quod in fine §. dicitur, de praesumpta imperii derilictione, primo inter ea est, quae vix accidere posse videntur; ut Princeps plane quasi exire de imperio, omniaque iura potestatis transmittere velit. Futurum enim videtur, ut, si ipse obliviscatur se Principem esse, alii tamen meminissent. Deinde, si omnino eveniret talis casus, patientia unius Principis non statim exstingueret ius totius Familiae.
Ad extremum §. XV. ait: ea quae merae facultatis sunt, ut iure civili praescriptioni non sint obnoxia (quae tamen regula limitatione restringitur. v. Thes. loc. commun. Iurispr. Tabor. cap. 64. axiom. 12.) ita etiam iure gentium non praescribi. Exempla memorabilia petes ex [Note: p. 174. et 175.] Alberici Gentilis de I. B. lib. 1. cap. 22. Unde etiam pater, hanc quaestionem e. g. de luitione pignoris, non esse indubitabilem.
Subiciemus nunc in materia tam nobili, unum et alterum exemplum disputationis ad Imperium nostrum pertinentis. Statim enim plerique, in hoc argumento, ad eas provincias et principatus, quibus detractis Imperium subinde imminutum est, oculos adiecerunt. Et sicut Lessius aliique, in favorem exemptorum proniores, quicquid ius civile praescribentibus concedit, ultro largiri instituerunt (cum tamen meminisse deberent, rem bello amissam bello repetere esse rem merae facultatis, cuius praescriptioni iura civilia, ut modo dictum est, non abunde favent) dum modo Ecclesiasticam Pontificis potentiam exciperent: ita pro bonis civibus fecisse credendi sunt, qui opertis oculis condonanda Imperii decora non existimarunt, [Note: de causs. exempt, concl. 7. colleg. I. P. vol. I. disp. 3. th. 31.] et in alteram se partem transtulerunt. Inter quos Zachariae Vietoris, et Iusti Sinolt Schützii honorifica facienda est mentio. Sed quia hic quoquie non sufficere credebatur, genertalibus niti, et auctoritatem potius, quam rationem in consilio habere, data est occasio [Note: in oper de Ein, Imp.] doctissimo Conringio, paulo diligentius
ingrediendi penetralia argumenti, et ad exempia singularia studiosius descendendi, Nos, ut dixi unum tantum et alterum exemplum proponemus, non definiendi animo, sed ut ad definiendum alii incitentur.
Celebris est quaestio de Prussia ab Imperio avulsa, et ad Polonos translata. In qua et plurima alia concurrunt, et praescriptionis titulus venditatur. de quo solo agere animus est. Nam altera quaestio, an Prussi se potuerint, evitandae tyrannidis causa, Polonis tradere, absque consensu Imperii, pertinet ad ea, quae infra I, 6. 5. disputantur. Sintque per nos iura cetera nunc suo loco relicta. Praescriptioni autem locum non esse, ex dicendis constare poterit. Facta est [Note: v. Alex. Gagu. descr. Polon. tom 1. rer. Polon. p. 59.] illa secessio anno 1454. Non opus est nobis de interiectis annis multa sisserere. Quàm non habuerit Germania animum dimitendi huius membri Imperii, declarant comitia Augustana anni 1500. in quorum Recessu (art. 40.) primo animadvertitur, tum demum Polonos, protectionis titulo (is enim color valde lenibus conditionibus ad initio est adornatus) ad ulteriora uti voluisse, et iusiurandum exigere tentasse, quod Imperii Germanici iuribus praeiudicaret: deinde, testationem disertis verbis factam esse, Ordinem illum pro Germanica natione institutum esse, et ad neminem alium, quam ad S. Imperium Rom. pertinere, tertio, viam et rationem iuris gentium observatam esse, allegata admonitione ad Regem Poloniae, et oblata iudicii copia. Anno 1507. in Comitiis Constantiensibus
Fridericus Prussiae Magister per legatos exposuit, quo in periculo Provincia Imperii versaretur. [Note: Chytrae. chron. lib. 6. p. 169.] Igitur 1510. Posnaniae legati Caesaris Maximiliani et Imperii comparuerunt, cum Poloniae et Hungariae legatis et magistris Prussiae ac Teutonici Ordinis. Ibi petitum est, ut Prussia tota, et Pomeraniae pars, a Casimiro Poloniae Rege ante 50. annos ablata, Ordini restitueretur, et iuramentum fidelitatis, et militiae onera remitterentur. Polonis contra causantibus, se Prussiam partim sponte deditam, partim armis occupatam ac defensam, iure optimo tenere, et iusiurandum fidelitatis et subiectionis ex foedere (1466. inito) exigere. [Note: Cromer. l. 26. Chytr. p. 176.] Et tum quidem re infecta discessum est. Post Fridericum anno 1511. electus Teutonici Ordinis Magister Albertus Brandenburgicus, fidem iuratam Polono postulanti dare recusavit, Polonorumque armis per diversa terarum distractis, Prussiae suae per sex annos quieta possessione gavisus est. Manavit sane fama, Maximilianum Caesarem in Regio illo concilio 1515. [Note: Id. p. 185. 10. Lud. Dec. tom. 2. rer. Polon. p. 329.] Sigisinundo Poloniae Regi promisisse, se Teutonici Ordinis Magistrum deserturum, si fidem iurare Polono nollet. sed, etiamsi talis conventio privatim facta esset, iuri totius Imperii nihil decederet. Unde Poloni ipsi apud Sleidanum, [Note: lib. 20. pr.] eas conventionem ad Domum Austriacam; ex peculiaribus causis, non ad Imperium referunt. Et Albertus constanter, mandata Imperii et Pontificis asseueravit, ne fidem iutaret Polonis, Germanicaeque nobilitatis, et
multorum Principum auxiliis promissis nitebatur, usque ad tempus illati à Polonis belli anno [Note: Chytr. p. 211.] 1520. Et de Maximiliani alia voluntate postea 1548. constare dixit Magister Pr. Interea induciis interpositis, rem trahi neque per arbitros componi, Polonis conducibile visum est. Ivit temen ipse Albertus, et in Comitiis Noribergensibus [Note: Id. p. 213.] (ubi et inter Principes Imperi locum suum tenuisse dicitur apud Sleidanum) causam Ordinis, Imperii Ordinibus commendavit. Et continebatur Capitulatione Imperatoris Caroli V. ut avulsa revocarentur ad [Note: artic. 9.] Imperium. Sed absentia Caesaris, bella intestina et seditiones Germaniae non permiserunt, ut aliter, quàm legationibus, apud Polonos de [Note: Sleidan. lib. 5. fin.] induciis prorogandis, quamquam frustra ageretur. ita Albertus tandem, imparem se cernens, Prussiam à Polono Feudi nomine accepit, [Note: Chyer. l. 11. tom. 1. p. 224. etc.] et Dux Prussiae factus est ex Magistro. Acta ipsa et formulas Prilusius exhibet in rebus Polonicis. Cum haec 1525. acta essent, Ordo reclamavit, et Waltherum Cronbergium elegit Magistrum, cuius interpellatione Caesar Carolus commotus, transactionem illam, velur in detrimentum IMperii factam rescidit, et nullius [Note: Sleid. l. 7.] esse momenti d. 14. Novembris 1530. pronumtiavit. Cum autem Albertus in proposito maneret, proscriptus fuit à Camera, sollicitante Walthero Cronbergo. qui adversus Legatum Poloniae iterum subinde in Comitiis Ratisb. [Note: Id. lib. 8. an. 1532.] ius Ordinis et Imperii defendit. Cumque Polonus crebris interpellationibus nihil impertraret
de abolenda proscriptione, in Comitiis Augustanis [Note: adde Franc. Mennen. delic. equ. ord.] 1548. iterum inter Polonos et Wolfgangum Magistrum Ordinis disceptata quaestio est delecti, qui cognoscerent, censuerunt: sententiam in Albertum pronuntiatam esse tuendam: sed tamen, quoniam exsecutionis permagnam esse difficultatem videbant, ad Caesarem omnia reiecerunt. Exstat [Note: lib. 20.] apud Sleidanum tota ad ovo repetita controversia. Et post haec, licet maximis impedimentis intervenientibus, non sequentes tantum Caesares, in hunc diem recuperanda, quae Imperio subtracta erant, suam operam obligarunt, sed Comitialibus ea de re deliberationibus actum est. Vid. Recess. August, 1566. artic. 125. et 126. tum Spirens. 1570. art 105. 106. 107. Augustan, 1582. artic. 46. Ratisbon. 1603. artic. 28.
Ex hac ipsa narratione potest intelligi animum recuperandi non ita esse amissum, ut praescriptioni locus detur. Edita est saepius ab Imperio Rom. testatio, ut vidimus, sui iuris: quod, etiamsi illis variis modis factum non esset, insignis tamen vis est in Capitulationibus Caesareis, quibus semper inseritur studium et propositum recuperandi, quae imperio decerptasunt. Quae utique utique Caesaris et totius Imperi vox est; prorsus idonea ad supplendas cotidianas et anniversarias repetitiones et legationes. Quae nec requiruntur ad praevertendam ac interpellandam praescriptionem: et, ut mores saeculi sunt, spernuntur à possessoribus,
qui neminem nisi Martem audiendum censent. Quamvis igitur tempora et securitas Imperii saepe diu non ferant arma sumi ad repetenda ablata; Capitulatio tamen ultrointerpellat pro Imperio. Certe ad praescriptionem, viam intercludit. de qua sola nunc nobis sermo est. An enim consensus aliunde coniectari aut demonstrari queat, alterius disputationis est. Et, an licuerit Prutenis se subtrahere Cruciferis, an se subtraxerint, an ipsi Cruciferi se potuerint ab Imperio avellere; an Pruteni, etiamsi licuisset illis Polonicam opem ambire, in praeiudicium Imperii potuerint valide contrahere: infra erit disquirendi locus. Sicut et illa quaestio alterius generis est: an satius sit et rei publicae conducibilius, quaedam relinquere in eo statu, quo sunt, quàm in pristinum vindicare? Haec enim consilii sunt, non iuris: de quo nun agitur.
In causa libertatis belgicae, quàm non recta praescriptionem temporis allegaverit Grotius in Batavia antiqua, ostendit Conringius. Sed insignis [Note: De fin. Imper. cap. 28.] est confessio ipsius Grotii in libro XVI. Histor. in rebus anni 1607. Refert ibi Rudolphi II. Imperatoris literas ad foederatos Ordines, in quibus ait: àifferrirumoribus, paci ipsos cum Philipporge et Alberto imminere, sed velle inprimis rem publicam suam liberam pronuntiari: mirari, nihil se de tantare monitum, cum Belgica omnis Imperii Romani feudum esset et portio. Viderent ergo ne quid suo iniussu inchoaretur, quod feudi legibus prohiberetur. Subicitur responsum
Ordinum, in quo de feveo (inquit porro Grotius) silebatur: quia et refellere odiosum, et fateri inglorium. Nec minus Philippus et Albertus, ad quos paria de suo iure Imperator scripserat, responso, nihil se moliri, quo ius cuiusquam deterius fieret, iuris disputationem silentio transmiserant. Certe Geldriam utcumque Egmundani invitis Imperatoribus diu tenuere, veteres Principes in fide ac clientela Imperii habuere, qui Tutores primum, dein Comites, mox Duces appellabantur. Traiectinos quoque Pontifices, qui et Transisalanam rexerant, quibusque in profanae ditionis iura Carolus V. successit, sacramentum (Caesaribus dixisse in comperico erat. Post multa interiecta, agnoscit Caroli V. pactionem (superioris saeculi scilicet anno 48. factam, anno 60. confirmatam denuo) qua Geldria et Traiectum pro indubiis Imperii feudis, cetera tamen etiam Batavorum Belgarumque proparte Imperi Germanici haberentur, confertent ad publicàs necessitates, essent in tutela Germaniae, iusque haberent suffragii in conventibus: quae sane sufficiunt ad probandum membrum Imperii, etiamsi addatur, integra de cetereo libertate. Confitetur quin etiam, ex hoc foedere (notabis adversus ea quae in Epistola quadam ab Isaco Grutero publicata et Grotio attributa longe alite disserntur) Batavos Philippi Principatu adversus Hispanorum iniurias opem Germaniae invocasse: et Bredano colloquio ab Arausionensi dictum, Hollandiam et Zelandiam ad Imperium Germanicum pertinere. Id quamquam dicat, captandae Germanorum gratiae factum,
mox tamen iterum, fassus vinculum, ad alium exemptionis titulum decurrit: sed coacti, inquiens, nullis inde auxiliis, sibimet praesidio esse, eo ex tempore aliena et ipsi onera detrectant. Et quid clarius, quam exemplorum comparatio? quando Europam fere omnem Byzantinis se Imperatoribus, cum adversus barbaros non defensa esset, SUBDUXISSE, et Civitatum Italiae libertatem contra Imperatores EODEM IURE niti, disserit. Monemus autem, et hoc loco omitti à nobis alias quaestiones, de diversis libertatis Belgicae titulis: quando de sola prae scriptione sermo est.