QUemadmodum sim ad hanc qualemcumque commentationem scribendam inductus, abunde ad primum Operis Grotiani librum denarravi. Unius nominis auctoritate, si inter bonos agitur, iterum res tota confecta dari potest. Illustrissimus, inquam, BOINEBURGIUS, cum animadverteret, omnino aliquid desiderari in illo studiorum transitu, cum à Moralibus, quae vocant, ad Iuris Civilis peritiam via affectatur: neque à quoquam hunc hiatum, rectius quàm à Grotio expleri posse crederet; coepit de ratione communicandae cum pluribus in Germaniâ huius sententiae cogitare, neque aliam commodiorem reperit, quâm si ab invidia vulgari, et sinistris opinionibus passim disseminatis, perpetua quadam annotatione opus incomparabile, si non vindicaretur, saltem contra genium saeculi laudaretur. Cur ad me iverit, ipsi sua potest constare ratio: ego, cur obsequerer, multis magnisque causis
adductus sum. Et his primum, quae hominem à communi humanitate non alienum quemvis permoverent. Ne quid enim de generosa Viri stirpe dicam, quae saeculo, quod à Christo nato tertiumdecimum usurpatur, tres Wormatiensi Cathedrae Episcopos dedit, luculentisque in Imperio Germanico dignitatibus et meritis exsplenduit; nobilitas animi, studium patriae, industriae vigor, consilii exprompta copia, venerabilem longe lateque effecerant. Iam eruditio nihil vile aut insolidum complexa, et in praesentes rei publicae usus, supra quàm dici potest, per altitudinem ingenii expedita; tum benignitas in literatos inusitata; sicut infinitos habent testes et debitores, ita meam praedicationem non desiderant. Nondum ergo displicet mihi meus error, si quis est, quem tanto auctore, in suscipienda hac scriptione, erravi: cum praesertim vel uno hoc nomine, plura illi, quàm quae praedicare aut referre possim, debeam, quod illius suffragatione Eminentissimo ac Serenissimo Electori Moguntino (cui parem quae ferent saecula?) primum traditus, atque commendatus,
ea consulendi studiis publice utilibus adiumenta vel habeo vel spero, quorum nec me, nec forte alios unquam paenitere poterit. Sed Electoria quidem beneficia non enarrari debent propter viam. Provexit me in huius rei mentionem, occultus quidam solatii non ineffecacis sensus, quo adversum calumnias, novi et inauditi criminis struendi artificio infames, recreari iuvat. Diu iam sprevi nuntios, non segniter equidem afferentes quae incredibilia videbantur. Sed tandem amicorum fido relatu didici, me incusari tamquam vituperatorem Grotii. Proh vices rerum! Illinc gravantur nimias Grotii laudes; hinc criminantur reprehensiones. Neutri me terrent: quia neutri bonis artibus grassantur. Sed respondebo tamen utrisque; non de utrisque: neque horribilia eorum sacra nunc enuntiabo, quamquam larga forte hic seges esset. Fuisse et esse me inter eos, qui divinum Grotii ingenium, et merita, singulari quadam vi ad ornandam Civilem Prudentiam adornata et accommodata, ingenue, intrepide, simpliciter aestimant veneranturque,
iniuria mei candoris et tot optimorum virorum conscientiae sit, si referre studeam. Inter tanta rerum testimonia, quid opus est verbis? Si satis aestimare non potui tanti viri dotes artesque, dicatur mihi defuisse eruditio, quam hodie unus tantum et alter, me profecto non invidente, sibi vindicant: dum observantia et studium Grotiani nominis integrum mihi indelibatumque servetur. Si nimis laudavi, malo in hanc partem peccare, si peccavi, ut satis laudari non posse Grotium existimem. Facio hoc tamen, non ut adulator, aut mancipium ab alieno nutu pendere solitum: sed retinens libertatis nemini obnoxiae, de summo quidem, sed homine tamen me loqui commemini. Quid igitur istuc tantum facinoris in me admisi, si de Theologia Grotii et sententiis ad religionis negotium spectantibus, absque omni verborum contumelia, id dixi, quod viri magni et Grotio amicissimi semper dixerunt scripseruntque? Fateor, me in hoc genere, neutrorum consilio uti cupere, vel quibus ludus est et iocus, religio; vel qui placendi studio, non minus ac alia
dissimulari oportere ista arbitrantur. Et hanc quidem sentiendi, ac quae sentias, dicendi libertatem, ne summi quidem Principes constrictum eunt. Nedum, ut sub domino privato esse mentem aut calamum patiar. Aliis licuerit aliter de Grotio sentire; ac, si possunt, efficere, ut non minus in Theologia, quàm in plerisque aliis literis, palmam omnibus praeripuisse credatur. At enim, dixi etiam: non reperiri in Hebraeorum libris illum consensum, quem Grotius laudat, de verberibus regi inflictis. Demonstratum id quidem est et iam in literas relatum, à viro rarissimae in hoc genere eruditionis, contra Iuris Regii Hebraeorum doctissimum scriptorem. An hoc ad iniuriam incomparabilis doctrinae ac scientiae Grotianae pertinet? An viviunt hodie, non dicam inter eruditos (sinemus enim perlibenter frui suo genio illos, qui unis sibi hoc nomen trahunt, si modo desinerent odisse, quibuscumque parum sane cupientibus fama aliquam eruditionis opinionem interdum conciliat) sed inter eos qui tamen aliquem rerum usum habent, neque in negotiis sui
saeculi sunt hospites et peregrini, quibus persuaderi queat, repertum esse unquam hominem, omnibus scientiis ac disciplinis ex aequo eruditum, et nihil ignorantem? An hoc cadit in humanam sortem? An qui de scientiarum orbe olim et hodie loquuntur, id agunt, ut ex nonnullis quidem hominibus deos, ex reliquis eadem opera pecudes faciant, qui servili stupore adorent sine exceptione et discrimine quicquid est in illis numinibus etiam non divinum? Absit, longeque aberit haec tyrannis, qua nulla esset intolerabilior, donec hominibus sanis haud erit commodum, non modo à libertate sed etiam à servitute degenerare. Licuit semperque licebit, etiam à maximis viris modeste et pudenter dissentire. Interdum vulgus rectum videt. Id si mihi nonnumquam in hac commentatione contingat, valde importunus fuerit, qui procrimine accipiat: cum praesertim ad summam adversus Grotium observantiam nihil me uspiam reliqui fecisse, omnes boni abunde intelligant atque sentiant. Eodem si fuissent animo et candore, qui nunc se Grotii necessitudinibus venditant, longe olim aliarum
partium homines, numquam haec calumnia in mundum venisset. Est enim profecto perinsignis calumnia, et illi suppar, quam de salmasio in meum caput cudere non erubescunt. Qui? paene nominassem. Sed exspectabo tempus necessarium; neque remedia consumam, antequam clarius ostendi poterunt. Egone Salmasio iniuriam feci? ubi? quomodo? Dicunt: in Museo, et, in commentatione in Grotium. Dicuntne, qui legerunt; an qui aliis legenda scilicet et iudicanda commiserunt? si legerunt; nolo adhuc dicere, quales sint, qui quae non invenerunt in meis paginis, ab impotentia et malignitate animi, velut nebulam in pariete pictam, voluntinferre. Si nec lecta tam crudelibus censuris vexant, nemini non apparere potest,
Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem
Factio permittat.
Qui Museum legunt, omnia vident ex rerum actarum fide memorari, nihil fingi, nihil domo afferri: sed iudicia summorum ex omni Europa virorum, quos contra quosvis Aristarchos nominare ius fasque sit, de variis rebus in medium proponi. Non sunt illa peritis ignota: neque
secretum desiderant, quae auctores numquam occultanda censuerunt. Tantis nominibus, vel Musae debeant assurgere. Quae si non semper elementis literarum ostenduntur, vivunt tamen et splendent in conscientia elegantissimorum, etiam summi ordinis hominum. Neque consignata literis monumenta desunt. Nihil meum hic est, ò censor; nisi quod, quantum ad Salmasium attinet, simplicius dicta, sed magnis auctoribus, in leniorem inclinavi partem; et revera in nonnulli aliter sensi. De Defensione eius regia ita solebam in summam arbitrari; si probaretur UNI, bene operam collocatam: Miltonium agyrtam ineruditum esse, neque magis contra Salmasium, quàm suem contra Minervam appellari posse: in causa ipsa, nonnullis eum subsidiis, ut tum erant tempora, non potuisse non destitui: (fatentem ultro audivi) quae tamen de causa et pro causa dixerit, bona esse: sed quotiens in locos civiles digreditur, et sua filos1ofou/mena in argumentum ducit, non aeque rem succedere. Specimen nominavi in commentatione Grotiana, locum de iure licentiae sive impunitatis: talis est alter,
de iureiurando Principum. Si res postulet, potero ni fallor, ostendere, quaedam nec commode nec vere dici: paratus cedere meliora docentibus. Bonam causam male eum egisse, nec dixi, nec scripsi ego. Sciunt criminatores, cuius sit hoc iudicium. In Grotium quàm fuerit iniquus Salmasius, quamque abiecte de hoc ipso opere, cui haec destinantur, senserit, nemo hominum ignorat. Neque opus est nunc texere narrationes simultatum. Si ego eam rem in loco et tempore questus essem, an haec iniuria in Salmasium dici posset? Sed questi sunt alii, neutri vel addicti vel infensi. Et quibus sane rebus Salmasius magnam aliis libertatem iudicandi fecerit, notum est: nisi quis, ipsi imperium in alios, reliquis necessitatem silendi tribuere se posse existimet. Ergo iniuria est, si quis cum plerisque omnibus dicat, Salmasium minorem Iureconsultum quàm Philologum fuisse; quia nonnulli sua interesse putant, ut, reperiri homines quosdam in omnibus doctrinis peraeque excellentes, panepisth/monas2, nullaque omnino in re cuiquam concedentes, reverentius credatur, quàm penitius sciatur? Risit ipse
Salmasius et multo sale perfudit gigantea consilia; neque vel mathematicis, vel Rabbinicis in rebus, multum sibi arrogavit; ne de aliis dicam. Satis honorum, satis gloriarum est, si homo quantuscumque, homo tamen, plurima scivisse, neque parem reliquisse, non pauca vero etiam ignorasse, dicatur. Quos Salmasii errores collegerint, aliis notandos suggesserint, ipsi notaverint, non semper moderationis memores, quamquam à probris et acerbitate interventu optimorum virorum retinerentur, homines Salmasio magnarum rerum debitores; partim in propatulo est, partim in apricum produci posset, si hoc agendum nobis duceremus. Qui ergo sibi et omnibus concessum arbitratur, in multis Salmasio, non credere, aut accedere; aliqua eius reicere, de sententiis eius libere sentire ac dicere, mihi autem dictatorio quodam more dicam impingere parat, si vel aliorum, Salmasio nequaquam inimicorum, sputa tamen eius non lingentium, sententias referam, is profecto animum iniquum, et truculentum ultro et plusquam denuntiare intelligitur. Sed faxo, me libertatis memorem sentiat,
quicumque ad hunc módum volet lacessere. Ut ad Grotium redeam, non sum tam imperitus rerum, ut ignoraverim, unde obtrectatio omnibus, Germanorum praesertim, laboribus immineret. Itaque malebam supersedere hac tota commentatione: et vel demissis manibus effugiendum immanem illum insidiatorum fastum censebam. Demonstrabam etiam natos ad optima quaeque studia ornanda, Viros Clarissimos, o(=is2 gonu xlwro\n, Pufendorfium et Rachelium: ab his nihil esse in hoc sapientiae genere, quod exspectari non posset deberetve, merito praedicabam. Verumenimvero, sicut ab utroque illo Heidelbergensis et Iuliae Academiae lumine, eximia omnia et teneri et sperari iucundum in primis erat; ita non desinebat me Maecenas noster ad hanc opellam perurgere: nunc illud existimans esse tempus, quo omnes omnia, ad commendandos praetextu exemploque operis Grotiani antiquos verosque sapientiae fontes, studia consiliaque aequum esset conferre. Valuit apud me haec ratio: quamquam et auctoritas viri pro ratione, et voluntas pro imperio mihi esse
poterat. Nemo autem rectius gratificari videatur amico, quàm qui eadem operâ, et officio satisfacere, et aliis pluribus prodesse studet. Si non speciosa est, et quae laudari possit, opera; voluntas tamen, omnibus bonis excusata, crimen utique habere nequit. Quando igitur, ingeminant amplius, quid commentatione opus? legatur Grotius; legantur, quos Grotius legit: merito requiras huius tam superbae censurae auctoritatem. Quis te legis nobis ferendae potestate armavit? an nemo alibi Grotium com~entatione ex cathedra vel domestica vel publica, in gratiam auditorum prosequitur? an disserendo rem gerere fas, scribendo nefas est? an aliud agunt, qui huc tendunt, quàm ut Grotius legatur, ut ii legantur, quos Grotius auctores sequitur? sed nimirum doctis viris licet interpretari aut commendare Grotium, non indoctis. Hîc ego, sicut an inter doctos referre me velint illi censores, ne ciccum quidem interdium (fides in fungendo munere, et boni civis industria, non vana gloria mihi proposita est) ita haud dubie in probris saeculi numerandum est, quod iam
per ora adolescentum Rhadamantei tribunalis decretum iactatur: eruditus non est, nisi quem hic et ille probat, aut amat. Unde apparet, damnata praeiudicio natione aliqua, neminem serio, sed, prout consilii aut temporis videtur esse, nec nisi maligne, eruditum haberi. Iterum testor, me ista, quam vis pessimo exemplo fieri nemo inficias iverit, nihil prorsus movent. Non id agimus in Germania, ut in ambitionis certamen cum quoquam descendamus. Satis superque nobis tribui credimus, si conscientiae apud Deum, officii in rem publicam studiosi et memores habeamur. Eruditos omnes veneror semperque venerabor: multorum gratia et favore grate usus sum utarque: ut ex cultore in adulatorem desciscam, non est mei moris. Si me temporis haud minimi usus, et cum eruditis commercium, ignarum esse non sinit, quid factum, quid infectum sit; licuerit saltem, consilio innoxio, in loco repetere, quae viri sine controversia maximi optimique senserunt et dixerunt. Qui ista calumniari volent, quid coeptent videant. Bonae causae numquam poterunt deesse idonea subsidia.
Tibi, Lector cordate et à barbarae inhumanitatis consuetudine aliene, non equidem commendatum eo illas paginas (quas per me fastidire cuivis licet, modo truculenti saevitiam animi abstineat) sed rationem reddere cupio, cur nondum affecta prodeant quae in hoc fragmento vides. Non mea, sed Bibliopolae sponte id factum. Qui, cum animadverteret, non posse simul et semel omnia in publicum emitti, partitim hanc commentationem ut sui arbitrii facerem postulavit. In diversa enim varie distractus, ut urgerem aut conficerem destinata, impetrare à fortuna non potui. Equidem ab initio, pauca et brevia dare, consilium erat: sicuti ad Grotii Librum primum occoeperam facere. In uberiora degressus, veniam mihi apub bonos paratam scio, ab alienorum operum cavillatoribus nec expeto. Sint aliqua, quasi nec ad Grotium dicta. Quae vero proprie huc spectant, vel illustrandae sententiae Grotianae, vel ad inquirendum demonstrandae, vel in commodiorem partem flectendae, numquam suggillandae, adhibentur. Arbitrare, Lector cordate et benivole, et Vale.